Raymundi Lulli Doctissimi Et Celeberrimi philosophi liber, qui Codicillus, seu uade mecum inscribitur, in quo fontes Alchimicae artis & reconditioris philosophiae traduntur, ante hac nunquam impressus. Coloniae Apud Haeredes Arnoldi Birckmanni, Anno 1563. cum Priuilegio Caes. Maiest. ad decennium. Codicillus Siue Uade Mecum, Aut Cantilena, Raymundi Lulli. Deus in uirtute Trinitatis, qua unitas diuinitatis tuae non laeditur nec confunditur in aliquo, incipimus praesens Compendium, quod aliter uade mecum de numero philosophorum, siue clausulam testamenti per modum Codicilli iubemus nominari, ad nostros haeredes uoluntate perpetua iam concessum. Inquo quidem Compendio siue arte, determinauimus perfecta declaratione effectum totius practice huius artis, & operandi modum, per certa & efficatia instrumenta, que sunt trium generum principalia principia in hac arte. Nam cum artifex, qui per extrema & improbata principia quae nullo modo dependent, cum multum remota sint ab arte, de intrinsecus naturae effectibus satagat iudicare, nequit de talibus habere probabilem notitiam, maxime cum ille procedere debeat per aestimationem certam propinquam ueritati, quantum possibile est humanae rationi, penetrare ad secreta naturae. Illud autem quod aestimationem artificis regulat & appropinquat se ueritati, est regula artis uenerabilis doctrinae intellectualis. Et quia semper in talibus aestimatur regulatur per artem ideo artificialiter censetur, quod demonstrauerunt patentissime uires huius. De processu artis & probabilitate illius ex parte materiae. Ars igitur semper procedit de his quae circa suam naturam certiora sunt, quoniam incerta probari nequeunt, nisi ex his quae salte aliquo modo, uel ut plurimum certitudinem habent. Nec ars potest esse nisi incipiatur a suis dictis principiis, quorum aliqua materialia quae secundum magis & minus depurata existunt, & secundum hoc operi propinquiora uel remotiora, ut te charissime ignorare non credimus. Ideo instante inclito rege, in cuius custodia ac protectione diuina praeposita, ne tanta philosophiae memoria uel cognitio ipsius largiatur, hoc opus operum stricto ligamine commendamus in conuersionem paganorum in conseruatione salutis fidei, a qua salus fidelium dependet, cui praeesse dinoscitur, non solumquidem corpori sed ut menti & animae redundet in commodum sempiternum. Et quia omnia mentis opera siue in agendo, siue in apprehendendo uel iudicando clarius & perfectius, uirtutibus, facultate, & absque rei comparabilis annexa, secundum cursum & debitum naturale ad totius Christianae religionis augmentum, & animarum salutem, nequeant generaliter integrari, sicut probauimus in quaestionario 26. distinstione huius artis: idcirco haec consecratione non modicum altitudo coronae regiae sublimatur, cum per hoc cunctorum matri fidelium in procreando palam prouideatur ampla seges: ad quod bonum procreandum ipse quidem Rex quantum ei possibile fuerit obligatus est nobis non ficte, non coacte ut asseruit, sed proprio spiritu uoluntatis. De Reuelatione nostrae intentionis. Nos igitur intendimus in praesenti breui colloquio ad honorem coelestis filii foelicissimae & beatae uirginis Marie matris eius, cuius solum beniuolos ac corde astantes in qualibet utili plenitudine ueritatis attingere uidimus, eo intuitu humilitatis, pro communi utilitate philosophantium, nec minus quoque de praesenti philosophia cupientium praefici, compilare & tractare artem practicandi, per quam supremae medicinae medicinarum compositio, eiusque conditio ad oculum cunctis intelligentibus demonstraretur. De forma eius tripartita. Facimus autem formam nostri compendii tripartitam, de tribus generibus principiorum, cum omnibus regulis huius artis: quibus uelut effectiuis instrumentis propriis, non solum tam dictae, quinimo etiam cuiuscunque tradite compositionis medicinarum artis ueritas illucescat, & quam promptius directo tramite habeatur. Scribuntur enim omnia certa principia non solum considerationis, sed ad oculum huius per modum textus theorematum principiorum demonstrabilium, ex quibus doctrinae filiiintellectus, omnimodam consequi poterit faciliter ueritatem, maxime secundum secundaria & caetera principia sequentia ex prioribus uelut exprimordiis dependentibus ex huius artis principiis demonstrentur. De expositione theorematum & distinctione partium. Consequenter autem in mystico sermone subiungemus expositionem & applicationem uniuscuiusque principiorum theorematum declarando ad propositum modum & ordinem practicalem, quantum imbecillitas nostrae rationis permiserit, quicquid circa materiam principiorum theorematum, anteriores nostri sensisse uidentur, circa omnia uero principia, theoremata tribus distinguentur partibus, priusquam applicantibus misceantur: ut circa modos & titulos per sequentes rubricas indicabitur. De primi generis principiis naturalibus, & de his que labuntur ex illis. Principia ergo materialia usualiter, materiam illius naturae, & candem sequuntur proprio amoris foedere, quam ipsamet suis actibus propriis & naturalibus amorosis in metallicam formam conuertit, uel mediam ad ipsam. Et sunt in ordine primo quatuor practicalia principia, quorum duo sunt naturalia, & reliqua duo contra naturam. Naturalia sunt sulfur & argentum uiuum: et ex his duobus amor metallicus gignitur, per quam fit generatio rei petitae, cum propria eorum indiuidua adinuicem naturali foedere colligantur: hoc est, quando uirtus eorum iuuatur super contrariam uirtutem illius qui est corruptibilis, ut statim manifestabimus. Contra naturam uero sunt natura uitrioli & natura salis communis, ex quibus amor alterius generis oritur, generationis tamen propinquae: & sub ipsis fit corruptio rei petitae, scilicet inquantum deterior eorum natura iuuatur super meliorem naturam sulphuris & argenti uiui, quod frequenter accidit uirtute superfluae luteae mixtionis uincentis. materiam sulphuris & argenti uiui: uel fit ex defectu praeparationis seu ignorantia artificis. Quamobrem ne Regia maiestas in ipsa praeparatione praetendere ualeat aliquam causam ignorantie, aut in posterum nos aliquo modo increpare, eam tanquam foecundissimam sicuti promisimus debitis solutis largiemur. Intelligendum itaque primo est, quomodo ex iam dictis principiis, formentur plura principia alia, & quomodo ab eorum natura, dicta materialia principia labuntur successiue, & gradualiter operantur notis & certis operationibus, per practicalia principia directa & gubernata, mediante doctrina intellectuali, quae per demonstratiua principia regulantur. Ulterius est diligenter notandum quod supradictorum duorum principiorum naturalium unum uerius est naturale in tota & per totam sui substantiam, tam intra quam extra, & illud est sulphur purum, calidum & siccum inducens formam suam, scilicet secundum quod forma metalli sequitur per purum effectum. Reliquum uero est in naturale, id est, intus naturale & extra contra naturam. Naturale uero intrinsecum est sibi proprium, & etiam generale naturale factum, quia per propriam naturam aduenit. Sed extrinsecum ei additur per accidens, & ab isto est naturaliter, post eius corruptionem communem, separandum. Propter quod constat argentum uiuum tale, non esse in tota sui substantia naturale, in prima sui receptione: nec erit ad plenum depuratum, nisi per artis depuretur ingenium. Ex his potest intelligi an argentum uiuum nunc in tota sua sit substantia, cum uiscosa sua amiserit, & in prima sua natura iam integre sit alterata per digestionem, & in aliam naturam conuersam ulterius, scilicet sulphuream congelatiuam per digestionem aliam sibi superuenientem, hoc est autem argentum uiuum nostrum, in se recipiens formam sulphuris uel metalli secundum quod illorum uirtus unius, uirtutem uincit alterius per temperamentum ad inuicem, ut in eis metallorum natura ostendit, cum sit in nobiliori formae intuenti cuilibet. Nec etiam similiter intelligas sulphur praedictum esse in tota sui substantia creatum per naturam in sua propria minera, sed in parte illius naturae maioris retentionis & firmae coagulationis generatum ex nostri argenti uiui substantia artificialiter, natura instante. Hoc autem intelligas non solum de principiis materialibus successiuis, ex quibus immediate componitur elixir uel medicina: sed etiam de prioribus corrumpendis alterandis, & ad puritatem prioris materiae sulphuris & argenti uiui deducendis. De principiis demonstratiuis, & de his quae labuntur ex illis, quae secundi sunt generis. Demonstratiua principia generalia quibus artifex signis praecognitis insignitus, uenerabilem naturam postulantem, artificialiter informat, sunt illa signa quam magis habitu infixa materialibus principiis successiue in decoctionibus emittuntur, ut sunt quatuor principales colores, scilicet nigredo, albedo, citrinatio & rubedo: & ex illis emanant tot colores mixti per accidens, quot in tota natura excogitari poterunt, sed non remanent in effectu, nisi tantummodo quatuor supradicti colores essentiales ueluti radices totius magisterii. Quorum primus color scilicet nigredo terminatur in album: deinde album in citrinum terminatur, & citrinum in rubeum, quod est ultimum principium demonstratiuum, & finis perfectionis totius magisterii. Ideo fuerunt ista principia data cum quibusdam aliis particularibus quae hic dicuntur, & in practica: ut per illorum notitiam administrare sciat cautus artista, id de quo a natura per signa demonstrabilia cognoscet in practica, ut secundum regulam artis traditam, suam sciat gubernare materiam, per practicalia principia quae sequuntur. De principiis tertii generis practicabilibus & his quae labuntur ex illis. Tertii generis principia operatiua in hac arte principalia, sunt quatuor uirtures conuertentes: uidelicet soluere, abluere, reducere, & figere: quia ex quolibet eorum dependent plura alia principia particularia practicalia, actus ignium respicientia & illorum informationes: ut puta naturalis, innaturalis, & contra naturam: ut per successiuas operationes ostendetur breuiter. Declarando igitur quodlibet istorum, nullo modo recedendo a practica, breuiori & faciliori modo quo possibile fuerit, exponemus cum duobus principalibus naturae motibus scilicet corruptionis & generationis, ut promptius & facilius modum effectiuum capere ualeat artis filius per instrumenta praedicta. Intellectis igitur illis principiis, & practica que sequitur ex ipsis, ac modo operandi: ad naturam mediorum naturalium, & innaturalium, ac contra naturam recurrat artifex: ut gubernare sciat secundum uires mediorum naturae conuertentis, ut exercitare sciat suum negotium, circa confortationem uel debilitationem naturae eorum. De corruptione & generatione. Huius autem magisterii integritas, duos principales respicit motus, quibus corruptio & generatio praesignantur: scilicet naturalem & innaturalem. Innaturalis motus dependet ex totius materiae motu, & quamplurimum per euacuationem corporis a spiritibus. Naturalis motus est ex egritatione caloris in corpore. Et ideo cum homo itinerat in aestate sumpto cibo post prandium. incenditur calor naturalis in corpore, & motus digestionis perfecte non solum retardatur, sed potius confunditur in corporis corruptionem: quia spiritus resoluuntur, et calor naturalis minuitur: propter quod homines qui multum itinerant, macres communiter sunt: uelut cholerici & melancholici. Quia iste motus formatur ex primo principio practicali, tamen cum igne innaturali, per alia principia bene informata, ita ut non excedat in quantitate uirtutem caloris naturalis, nisi secundum quid ad corruptionem naturalem. Neque a tali calore sit diminutus, quia quanta est proportio talis potentiae ad sic corrumpendum: tanto est calor naturalis uirilior ad generandum seu renouandum eius indiuidua, cum medica corruptione, ab eorum temperamento sint lapsa. Quia non expedit naturalem calorem per nimiam fortitudinem corrumpere in omni sui parte, uincere uel suffocare per excellentiam alicuius ignis: quia tunc non esset in actu reformationis. Quia natura reformatiua scilicet calor thesaurizans per calorem corrumpentem sibi contrariam extinctus, tanqua malleo mortis percussus, ad intima sui cordis repercutitur totaliter, unde totius uitae influentia euacuatur. Alius motus est cum calor naturalis non incenditur alieno calore, sed per se, motu proprio, & per accidens motu informationis caloris extrinseci, ut cum homo dormit post cibum sumptum, ab aliena frigiditate per calorem extrinsecum conseruatus, efficaciter illum dirigit & ad se conuertit. Et hoc ideo fit. Quia tunc natura limites sui corporis non transgreditur, in quo ipsa uniuersaliter est dispersa: sed ibi tanquam in proprio thalamo corporis se ipsam sollicitat, ad suas perficiendas actiones. Et tunc non debilitatur corpus per euacuationem spirituum, in quibus calor naturalis quiescit: sed potius confortatur per repletionem, attractionem, & transmutationem ipsorum, & conseruationem humidi radicalis in quo influentia caloris naturalis conseruatur naturaliter, uelut in subiecto suo proprio naturaliter calescendo. Et iste motus dupliciter confortatur, uno modo per informationem tertii principii practicalis cum omnibus suis instrumentis: ut quando lapis creatur, & calor naturalis contra suum contrarium augmentatur confortando, ad secundarias eius actiones celebrandas. Secundo confortatur per informationem, quarti & ultimi principii factam cum iuuamine omnium significatorum ut cum lapis post eius creationem figitur, & per suum calorem confortatum omnia in thesaurum transmutat. Et quanquam adhuc modus iste sit duplex habendo respectum ad actiones quas medicina uel Elixir per se perficit, attamen hoc non tangit propositum operis artificis, nisi solum in applicatione illius ad humana corpora. Praeterea sciendum est quod innaturalis motus est in parte corrumpente antiqua indiuidua, que in terream substantiam mortuam reducuntur: & in parte est in conseruatione naturae scilicet inquantum perficit, ut res remanens, & indiuidua corrupta perficiens, post eorum ablutionem in naturam fermenti & metalli educens, actione aeris & ignis quae sunt unguenta & olea philosophorum ac anima auri. Hoc enim est oleum naturas incaerans, & coniungens, eo dicta indiuidua in medicinam inducens ad corpora tingenda. Et hoc oleum spiritus caloris retinet semper usque ad sui inspissationem: & tunc induit citrinitatem aut formam metallicam. Causa uero suae inspissationis est lapis factus ex indiuiduis reformatis per artem, cuius reformationis finis est ipsum oleum, & medium coniungendi. Talis processus est ultra imitationem naturae suppletus, ex quo relucet tota substantia libri Geberi de perfecto magisterio: in quo reuelando secretum materiale, inquit. Quod perfectio magisterii consistit in consideratione rerum scilicet tam materialium quam operantium, quibus ad medicinam artifex peruenit. Quia ex consideratione illius dirigitur intellectus, & artifex perducitur ad operis complementum: id est ad medicinam ueram & substantiam lapidis, quae ex argento uiuo sumit originem: et substantia aeris & ignis colores manifestat consideratio rerum iuuantium, sine quibus raro peruenitur ad formam lapidis supradicti, est ut quis consideret natura illarum rerum quas corporibus adhaerere uidemus sine artificio, & imitatione facere que media dicuntur inter illa & illa quae corpora mundificant sine adherentia, ut aqua lapidis: ex quibus gratia elicitur que piis in Domino relinquitur amatoribus, cum ueri ignis uitri adhaeret & natura communis recedit per dissolutionem, quando non ingreditur ratione sulphuritatis & salsedinis, substantiam argenti uiui in amaritudinem constringentis & reducetis. Et haec est illa substantia quae per induratione argenti uiui nostri conuertitur in Elixir perfectum. Et in parte in conseruatione naturae: quia ex toto naturalis motus non confunditur, quemadmodum nec expedit, ut dictum est in motu innaturali: quia sic non esset motus innaturalis, sed contra naturam: qui motus ratione suae extremitatis excellentis uincit, & ad profundiora rei ingrediens corporalis, calorem obtundit naturalem, & fortificat id de quo intendebatur educi spiritus motu regenerationis. Fac ergo ut naturalis motus debilis non confundatur per acritudinem sui inimici: sed semper ei resistendo & fabricando uirili actione mallei, creet in suis periis corruptis uice post uicem, non in grossum sed in simplum, & per minima medicinam, ita ut natura sua corruptionem non sentiat, nec uioletur: sed reparando indiuidua antiqua secundum quid corrupta, reducat in noua. Hoc autem est quod diximus, quod innaturalis motus est intus motum naturalem sub conseruatione speciei, ut patet per fabricationem motus naturalis mox corruptioni successiuam, in eius composito, remissa eius contrarii actione? relicta est etiam uis naturalis, non ut absolute sit contra naturam, quia tunc esset totaliter in destructionem illius sine conseruatione primae formae. Sed est quodammodo praeter naturam, scilicet in parte, uel sub terminata forma corruptionis limitata, quamuis improprie: cum potius sit adiuuans naturam quam ei noces: ut patet per subtiliationem cum conseruatione specici indiuiduorum. Et ideo dicimus ipsum esse innaturale, quia de se non naturat, nec tollit aliquid nature naturatae, imo potius eam adiuuans mediante exercitatione moderata, secundum quod natura in suis requirit reformationibus. Et ex hoc passu reuelatur, qualiter omnia sub glebo Lunari composita, quodammodo sunt in quodam motu, & in motu corrumpuntur. Quia omnia naturalia contrarietatem habent qua excellunt quidem non in uirtute sed secundum quid, ad resolutionem indiuiduorum, non usque ad materiam primam, sed ad illam materia generi metallico proximam, in qua est maior similitudo agentis naturalis quam in alia prima. Propter quod si materiam transiret proximam, perderetur maioritas ex similitudine sua, & per consequens, aequalitas & minoritas. Et sic in cursu naturalis magisterii esset uacuum secundum quid, quod est impossibile. Sunt etiam quaedam in toto contraria, & tamen excellunt in uirtutes ut illa quae sunt contra naturam, quae continue agunt in corpora & patiuntur. Si haec intelligis cognoscere poteris causam abbreuiationis continue: quia uita illorum & duratio abbreuiatur, eo quod continue tendunt ad corruptionem & regenerationem. Igitur addiscas resolutionem illam exquisitam usque ad illam materiam in qua similitudines ignis sunt multiplicatae & aliorum elementorum ac agentium naturalium & patientium, secundum quod cursus exigit naturalis. Quia si generationem & corruptionem in communi theorica bene intellexeris, ad eandem illam solutionem de facili peruenire poteris. Quomedo discurrendo per principia, artifex se debet dirigere in practica. Dicimus tibi fili charissime quod ultra sensum praestare te oportet oculos mentis pro canone directiuo seu regula, ad omnia intelligibilia principia supradicta, & hoc secundum ordinem sequentia doctrinae intellectuales, & memoria recolenti, uoluntate diligenti & intellectu inuigilare oportet, si completum huius operis finem uolueris adipisci, quatenus tamen respectum habueris ad signa, & naturas mediorum & extremorum. Quia media in extremis conuertuntur, & media in extremis gradatim resoluuntur: quod fieri non poterit si extrema per ingenium & naturam non traherentur a mediis de potentia inactum, cum non sit transitus de extremo ad extremum nisi per media. Et hoc etiam naturaliter proprium est omnium imperfectorum metallorum, quae in specie uidentur incompleta: propter quod omnia illa imperfecta metalla in quolibet sunt conuertibilia: quia omne medium in se habet naturam informem: formata tamen & distincta retinentur per sua propria extrema, quae latius declarauimus in scientia de sensibilibus, ubi ostenditur qualiter extrema sunt in mediis secundum formas confusas. Igitur extrema de mediis possunt educi, secundum quod uirtus naturae unius extremi in illis mediis super uirtutem alterius iuuatur. In omni naturali scientia plura exeunt media, & illorum notitia in omnibus transmutationibus est necessaria, & hoc per exquisitam potentiam naturae illorum, siue materialia, siue operatiua fuerint, siue signa demonstrabilia, respiciendo ad naturam generis a quo quodlibet eorum immediate uel absolute dependet secundum suum actum extremum. De materialibus. Sulphur & argentum uiuum extrema sunt omnium metallorum: ergo metalla inter ea erunt media. Metalla differunt ab argento uiuo in compositione, illo modo quo ipsum argentum uiuum per puritatem & impuritatem differt a sulphure inmundo terreo sibi extraneo. Propter quod depurata magis aliis, reperiuntur duo, scilicet Aurum & Argentum: line quibus ars ista non poterit integrari, cum in illis sit purissima sulphuris substantia, ingenio naturae perfecte depurata, ad cuius depurationem debilior est ars quam natura: nec eam consequi ualet licet multum in ea laboret. In arte igitut dicitur. Pater eius est Sol, Mater eius est Luna: quia ex illis duobus corporibus cum suo sulphure uel arsenico praeparatis, nostra elici medicina poterit, & sine illis haberi nequit. Uocantur autem media, quia ex primis puris extremis sunt composita naturaliter, scilicet ex sulphure & argento uiuo: nec sunt sulphur, nec argentum uiuum, sed media inter illa, cum argentum uiuum sua proprietate & uapore sui depurati sulphuris in metallum congeletur perfectum: Et secundum quod magis tenent de natura argenti uiui, maioris sunt perfectionis ut aurum & argentum: & secundum quod minus tenent de natura argenti uiui, & magis de natura sulphuris, maioris sunt corruptionis: ut caetera metalla imperfecta: et maxime marcassita, magnesia, & tulhia: et ultra haec maioris corruptionis sunt sales, alumina, atramenta, & caetera quae media dicuntur inter lapidem & metallum. Dicimus autem quod extrema secundum quod sunt de mediis suis propinquis, educuntur assidue ex uirtutibus illorum propriis efficaciter, & secundum rationem naturae sequentis retineri censentur, ad eorum actum propinquum. Praeterea assumere debes fili successiue, principia alterata & miscibilia alteranda magis apta, ratione propinquitatis naturae quae est in eis propinquior & perfectior. Uerbi gratia, H. est principium de G. ad assequendum M. mediante G. et G. est principium de M. ad assequendum R. per M. Et M. est principium de R. ut per ipsum attingere poterit Y. gradatim, & in suam naturam conuerti. Et sic patet, qualiter natura extremorum est cognoscibilis per naturam suorum mediorum. Et econuerso quia G. naturam tenet medii coniunctionis de B. & M, & M. retinet medium coniunctionis naturae, per quam G. uertitur in R, & R sit natura affinis medii, per quod natura de M. conuertitur in naturam de Y. Et per B. intelligere debes principia materialia scilicet aurum & argentum, ac naturam uitri & Salis cum Mercurio. Per G. intelligere debes principia materialia secunda, scilicet elementa, terram, aquam, aerem & ignem, quae successiuis & gradatis operationibus fluxa sunt et elicita ex iam dictis principiis materialibus primis. Et per M. intelligere debes principia materialia tertia, quae sunt sulphur et argentum uiuum purum, & fermenta philosophorum, successiue creata & elicita per magisterium, ex iam dictis principiis immediate. Per R. intelligas medicinam uel Elixir completum, aut argentum uiuum fluens, penetras, tingens & permanens, a terra sublimatum, secundum gradum, & compositum ex M. immediate, & materia praeiacenti, puta ex tertiis principiis supradictis. Per Y. debes intelligere multiplicationes quae tertii gradus sublimationis sunt, & ex successiuis operationibus ex medicina iam dicta. Ulterius & exquisite & prouide cognoscendum est genus mediorum & extremorum, quae sunt inter supradicta principia, quemadmodum cuidentissime ex literis alphabeticis percipi potest, quibus operationes succincte & gradualiter decurrunt & labuntur. Et principalis est gradus sublimationis, quam sunt C. D. E. F. quae descendunt de B, ut portare ipsum poterunt ad G. Secunda media de C. descendentia sunt H. I. K. L. quam portant ipsum C. in naturam M. Tertia uero media, sunt illa quae successiue & immediate descendunt de M. & deducunt M. in R. uidelicet N. O. P. q. Quarta media sunt S. T. U. X. Et ista immediate per successionem legittimam, descendunt de R. ut ipsum eorum beneficiis sublimare possint & deportare in Y. & ad ultima perfectionem deducere. Et haec rota alphabetica circulariter est completa. Ueruntamen sunt adhuc aliqua media, circa illa intelligibilia ad sensum, ut in practica gradatim percipere potes per operationes. Et per talem scalam potest intellectus humanus gradualiter ascendere & descendere, ad omnes alias scientias sensibiles & in36 tellectuales, mediante imaginatiua, ut Dei & creaturarum eius noticiam habeat per instrumenta praedicta, presertim cum naturales uires discernere poterit euidenter per philosophicas rationes, an scilicet B. sit remotius aliis sa perfectione ultima, quamuis caeterorum existat principale principium. Et ut Christus Iesus de stirpe Dauidica pro liberatione & dissolutione generis humani peccato captiuat ex transgressione Adae, naturam assumpsit humanam: Sic etiam in arte nostra quod per unum nequiter maculatur, per aliud granum a turpitudine illa absoluitur, lauatur, & resoluitur. Et quae inter duo contraria colloctanur, per id quod magis recedunt ab uno, magis appropinquant ad aliud: ut si elongati fuerint ab imperfectione, appropinquant ad perfectionem: & quo magis appropinquat fini perfectionis perfectius est: & quo minus fini perfectionis appropinquat, imperfectius est. Ex hoc clare patet quod M. nequit immediate generari de B. nisi primo ipsum B. transeat in G. nec transire potest in G. nisi per omnia sua media, quae sunt C. D. E. F. primo discurrat. Similiter nec G. transire potest in M. nisi per sua media, scilicet, H. I. k. L. primo transierit. Nec de M. generari potest R. nisi primo transeat per N. O. P. Q. quae sua sunt media. Nec R. reduci potest in Y. nisi primo reducatur in S. deinde in T. post in U. & demum in naturam X. Post talem graduationem cadit, precipitatur & proiicitur in Y. Et sic natura de S. proximus respicit naturam de M. per sua media successiua, quam naturam R. & M. propinquus respicit ad naturam de R. quam naturam de Y. gradatim discurrendo per sua media. Non igitur putes per artem certam immediata de B. medicinam componere, nisi prius discurrat in G. & de ipso transeat in M. quousque purissima per naturale magisterium nostrum fuerit generata. Et cum iste sit uerus cursus naturae, & ars imitari satagit naturam, taliter quemadmodum praescribitur est prosequendum. Quia natura quae conplere potest per aptitudinem materiae suae, nunquam ab extremo decurrit ad extremum, nisi prius successiuis operationibus transcat omne medium Mediorum igitur natura consideranda est ab artifice, antequam aliquod magnum attentare praesumat, & diligenter curet nihil de suis mediis omittere, siue sint materialia, siue practicalia, siue demonstratiua: donec ipsa natura reduxerit gradatim sua media, ad primum suum esse, id est sulphur & argentum uiuum, quae sunt propria spermatae metallorum, & eis magis propinqua: cum quibus facias speciosas illas transmutationes, per quae omnia imperfecta perficiuntur. De natura ignium, & quomodo artificialiter se regulari habeant. Ex praedictis colligitur duo fore quorum qualitatibus expresse debet artifex ignem innaturalem sapienter disponere, & cius uires certis & notis operationibus regulare: quae sunt ignis naturalis & contra naturam. Innaturalis uero inter utrumque est medium. Qui formam huius exemplaris seu regule sue menti praescripserit, & ipsam diligenter seruauerit infallibiliter cognoscet illorum qualitates. Consideret ergo artifex naturales uires & fortitudines lapidum philosophorum, quae uires sunt ignis naturalis, innaturalis & contra naturam quae & quales sint in toto cursu naturae, & quis cuius libet fuerit amicus uel inimicus, ut demonstratiua & infallibili arte per certificationem naturae eorum, materiam eius prudenter noscat disponere, a qua caetera materialia principia effluunt, cum corruptione naturali & debilitatione tali, ut extremitas naturalis caloris non pereat in aliquo, sed ipsam per modum reductionis ad suam naturam integram pro confortatione ipsius prudenter in propria multiplicatione suam substantiam sublimare, & etiam sursum ascendere, ita ut nihil sit quod uirtutem naturalium attrahat affectiuis, conseruato tamen praeuilegio naturae, id est, caliditate naturali in corruptione suae substantiae, quam amor in ipsum spirans & omnia uiuificans scilicet humidum existens ut spirituale sibi generat: ordinabit artifex ipsum uiribus amoris attrahere, praecipue cum per defectum illius & per corruptionem ab eo fuerit elongatus. Hunc autem modum reductionis exprimit ars clarissimae in regimine tertii principii practicalis, ut sui amoris exuberantia, cunctis patefacta sit experientibus. Dicimus ulterius duo sunt quibus artifex sapienter cognoscere potest, quantum calor innaturalis est differens uel indifferens a calore naturali & contra naturam, in qualibet parte totius magisterii. Quorum primum est mensura contrarietatis ipsius ad naturalem, uel conformitas eius ad contra naturam, quod idem est: aut mensura elongationis ipsius ab illo qui est naturalis, & approximationis ad illum qui est contra naturam. Mensura ignis innaturalis docebit te fili charissime huiusmodi certitudinis semita ueritatis. Quia quod inter duo collocatur contraria, per illud idem quo magis recedit ab uno, appropinquat magis ad aliud, & econtra. Et ideo siue consideres innaturale medium ut elongatum a calore naturali, siue ut approximatum ad ignem contra naturam, cum hoc fiat per debilitationem unius & confortationem alterius, iam transcendit ignis innaturalis super naturalem per confortationem illius & conformitatem ustiui qui est contra naturam. Similiter si consideretur ipsum medium innaturale, ut appropinquans sit per confortationem ipsius, ad ignem naturalem, & elongatus sit ab igne contra naturam, potentia adurens per sui debilitationem iam deuincitur, quam est contra naturam in medio innaturali, per attractionem sui ad naturam & conformitate caloris non urentis: propter quod appropinquationem & elongationem illius medii, siue ad naturalem siue ad comtra naturam, semper eisdem signis mensurare teneris: quia illis operationibus quibus dictum innaturalem medium recedit a natura unius, confestim accedere incipit ad naturam alterius, dum tamen natura medii innaturalis & eius operationes scilicet confortatio & debilitatio sint extra latitudinem duorum exstremorum antedictorum. Audiat ergo lector huius philosophiae, & naturam confortationis & debilitationis cognoscat, non tantum quid sint, sed quot modis ualeant exerceri: & quae & qualis fuerit illa uirt, que potius est confortanda quam debilitanda, & in quo latere ac qua operatione altior habetur noticia de eadem. Nos autem prouidentes tibi in hoc, dicimus quod calor naturalis est illa uirtus quae confortanda est potius quam debilitanda, & hoc in propria argenti uiui substantia, in quo calor innaturalis discernitur. Quid autem sit confortatio noscit ignarus satis, & per consequens omnes sophistae decernere queunt: ut patet in eorum proiectionibus sophisticationum, quae non ualent exquisitam operationem perficere. Quia in hoc tanquam in generalibus prudens cognitor & ignarus sophista satis communicant, praecipue cum cognoscere poterit uterque, quod lapis aut eius uirtus tunc confortari dicatur, cum natura ualet eius operationem perficere: aut cum debilitatur, oppositum. Quia communis est animi conceptus, quod lapis uel eius natura confortari uel debilitari dicitur, respectu operationis exercendae per ipsum. Et in hoc passu decipiuntur illi qui principia ignorant demonstratiua, quibus effectus operationis eius promptitudinaliter agnoscitur. Unde cum in hac exercenda deficit uel proficit, solo sensu percipi potest tam a uulgari quam ab ignorante sophista. Et ideo clare liquet nihil aliud fore necessarium in cognitione huius, quam discretione uel prudentia rationis. Audiat ergo caecus sophista, qui tantum dicit lapidem pati debilitatem exquisitae uirtutis, quando operationem eius non perficit recte, nec se ostendit plus noscere de ipsius dispositione ad potentiam suam augendam quam merum uulgus, in cuius ore satis multiplicatur hoc dictum, & communiter sonat, quod diminutum est aut perfectum. Ex quo patet quod ipsum non de notatur altiorem habere notitiam de lapidis compositione, quam si diceretur non faciat quod quaeritur. Quibus & quantis modis confortari & debilitari poterit lapis, & de substantia uirtutis. Dicemus quot modis uirtus lapidis confortari poterit, & quibus debilitari. Quia quot modis dicitur oppositorum unum, tot modis dicitur & reliquum, sicuti notabiliter cognoscitur per scientiam mediorum & extremorum. Debilitatur uirtus lapidis in genere duobus modis. Primus est, quando substantia argenti uiui uirtututem ferentis habens in corpore, ab eodem per debilitatem minuitur, scilicet subiectum caloris naturalis. Quia substantia haec, cui uirtus caloris inest, argentum uiuum a philosopho dicitur, & uocatur essentia corporis uel argenti uiui: quia per ipsum lapis habet esse in actu, & sine ipso non. Duo ergo habet subiecta lapis, scilicet corporis & spiritus. Quia subiectum corporis, subiectum naturae dicitur: & subiectum spiritus, fluentis subiectum dicitur. Cum igitur corporis substantia uel spiritus minuitur, necesse est uirtutem debilitari: nam cuncta minuentia, sunt quae debilitatem inducunt. Et quia ad utilitatem mediocris ignis innaturalis et artificialis uel communis ignis, quandoque cum humiditate & frequenti exercitio, & quandoque cum siccitate non immoderata debilitari dicuntur: usque ad totius rei corruptionem, quae immoderatae sunt siccitatis & excellentis calidatis extremorum. Et similiter caetera alia uniuersaliter quae superflue igniunt corpora. Ex quibus patere potest cuilibet intuenti, quod per oppositum ea confortant, quae non solum augent sulphuris substantiam, sed etiam spirituum, siue per se, ut alimentum quod corpus sumit ab argento uiuo per uirtutem elementatiuam transsubstantiari ualeat in corpus nouum: siue per accidens, ut exercitia supradicta moderata. Fili moderati usus rerum, suo modo comfortant uirtutem in omnibus rebus mundi, & illam multiplicant, ut in lapide nostro, qui secreta naturalia dirigit, ut oculis propriis uidimus & manibus tetigimus, & certis approbauimus experimentis. Haec omnia praedicta intelligas de rebus quae separant uel approximant ad generadum, uel ad calorem naturalem augmentandum per confortationem, uel ad temperamentum Elixiris per naturam fixionis. Secundo modo debilitatur uirtus, quando subiectum eius alteratur in qualitatibus, transeundo de naturali qualitate in innaturalem. Propter quod iste secundus modus accidit super corporibus lapsis a uero temperamento reperitur etiam primus in naturalirer temperatis, uelut in auro: uel in temperatis artificialiter, ut in Elixiri perfecto. Uirtus igitur corporis secundo modo debilitatur, quando spiritus uel corpus descendunt a naturali dispositione ipsorum. Per quod apparet quod iste secundus modus potest esse multiplex. Quia quot modis potest corpus uel spiritus naturaliter alterari, tot modis debilitatur uirtus lapidis. Cuius ratio est, quia uirtus non uiget nisi per substantiam horum duorum sufficienter & naruraliter dispositam: & ideo debilitabit uirtutem per oppositum, quicquid disponet innaturaliter, & quicquid ad dispositionem naturalem reducit, confortabit eandem. Constat autem quod corpus, sulphur aut medicina, innaturaliter disponi possint per malitiam complexionis, compositionis & solutionis continuitatis. Et ideo in Mercurio crudo confortabitur uirtus per calefaciens, digerens, excoquens materias crudas & reincrudatas per frigiditatem. Propter quod terra metallica, aut argentum uiuum, uel sulphur, quae debilitatem digestionis patitur, per defectum caloris naturalis, confortatur a siccitate: et ipsum confortant magis res humidae ad naturam illorum approximatae. Et amara et pontica debilitant: quia grossa et terrestria sicca et contra naturam calidissima, sunt in terra: in cuius comtentiua caloris naturalis uel spiritus debilitatur, propter innaturalem caliditatem. Aqua Mercurii illam confortat et ipsum retinet. Caetera uero calida in primo reductionis gradu debilitant amplius. Nec minus sumpta in secundo gradu adhuc debilitant, nisi prius per secundam reductionem preparationis sublime aqua dicti Mercurii confortetur primo: Si uero per leuitatem innaturalem, inscienter debilitas uirtutis orta est in terra uel lapide: habitua te ipsum ad cognitionem erroris, ipsum corrigendo exasperatiuis et abstersiuis, puta aqua Mercurii. Quod uero debilitatur propter extensas exasperationes recedit ad amaritudinem, & confortando dulcescit cum ultimis confortatiuis, ut oleo lampadis & igne. Spiritus uero tot modis alterari possunt, quot sunt qualitates quae ad temperamentum siue ad perfectionem eorum requiruntur. Harum qualitatum quaedam sunt tangibiles, ut sunt omnes qualitates complexionales: quaedam sunt uisibiles qualitates, ut limositas uel claritas. Quedam complexiones carnis, ut grossities & subtilitas: et quaedam olfactiuae, ut aromaticitas, foetiditas, et insipidorum inolfactibilitas. Spiritus uero metallici naturaliter disponuntur odoribus praedictis, licet eorum suauitas sapida cum subtilitate uehementer confortet. Possunt tamen spiritus egredi temperamentum qualitatum in quolibet corpore: et inquantum ex parte spirituum debilitatur uirtus corporis, per opposita restitui ei potest temperamentum, & uirtus confortabitur. Pari modo debilitant cuncta illa quae obscurant, per ingrossationem rerum elementatarum. Praecipimus igitur tibi bene rectificare elementa antequam coniungantur, ut in eorum terminatione colorem fuscum obtineant, sed illum potius qui est extremitas corporis terminati calore naturali, proprium habentis fulgorem, tanquam incorporatum colori, cum condensatur in corpus. Causa autem quare perspicue nitet & fulget, est quia densitas eis nata est in subtiliatione retinet quod pronitatis eius est in praeparatione recipere, sicuti potentia proprium actum recipit. Unde talis nitor & fulgor semper constat ex aquis subtiliter terminatis et condensatis in metallis. Et quanto plus argentum uiuum aqueum in metallis subtilius fuerit, purius et densius, tanto plus illud erit nitidius, fulgentius et splendidius: quemadmodum natura cuius liber in auro, quod generauit, demonstrare non cessat. Ex quo patet quod illa quae illuminant confortant & subtiliant calorem innaturalem, grossitiem ipsam corrigunt. Similiter quoque ex parte spirituum debilitant, quecunque sic eos inficiunt ut auferant puritatem et suauitatem sulphuris et fragrantiae ipsius: quia per illam puritatem in qua suauitas fragrantiae lapidis naturaliter funditur, debilissimum corporis existit: et ideo uirtutem confortat quicquid puritatem eis restituit, non solum per ablutionem, sed etiam per admixtionem uaporum et fermentorum aquae et aeris Mercurialis non fixorum, et puritatis substantiae cuiusque informatoris, conformem puritatem habentis puritati eorum, ut aurum et argentum, quae sunt illuminantia spiritus, proprio splendore, aut purificantia puritate propria, ut est aqua Mercurii. Ex premissis patet quod qui corruptionem uel debilitatem uirtutis ignorat, similiter ipsius multiplicationem quae fit per confortationem necessario penitus ignorabit, non solum in lapide, sed in humanis corporibus. o Medice si habes memoriam ad recolendum, & intellectum ad intelligendum, uoluntatem ad diligendum, aures ad audiendum, oculos ad uidendum, os ad loquendum, aut legendum, applica sensus tuos, ut recoles, intelligas, diligas, audias, uideas, perlegas & retineas. Quia cum haec ars de uero sit gradiuali, & inuestiganda ex secretis naturae, sine quibus instrumentalis directio integrari non ualet totius medicinae fundametaliter, artem illam sub certis suis principiis plenarie comprehendetis. Dilectus a Deo est cui hoc donum artis largitur per gratiam, & intelligentiam ipsam reducere scienti ad medicinam quotidianam & necessariam. Quia huius scientiae principia generalia sunt, & reducibilia similitudine & effigie ad principia medicinae respectu corporum humanorum passibilium, quibus applicari debet medicina. Sed haec pauci obseruant & intelligunt, cum artis principia ignorent supradicta. Causa igitur tenacis cupiditatis & lucri, absque dictis principiis, ad magisterium huius artis nituntur introire: & propter fallaciam suae operationis, fallacem credunt esse scientiam, & contemptibilem dicunt eandem. Hanc igitur theoricam intellige, & secundum illam operarii incipias: quia cum illa errores tuos corriges cum fueris in opere, quos sine illa corrigere non potes. Non distet a te testamentum, quia cauernas huius theoricae apperit & reuelat cum certis suis notis operationibus. Cor igitur habeas ad practicam illius. De diuisione huius magisterii. Magisterium hoc in quatuor diuiditur partes, secundum quod sunt quatuor principia practicalia. Prima pars ostendit modum graciliandi grossum per liquefactionem elementationis, dissolutionem & lapidis separationem in quatuor elementa. Secunda pars ostendit modum alle58 uiaudi ponderosum per distillationes, calcinationes, condensationes, inhumationes, congelationes, solutiones & animationes, quae sunt elementorum praeparationes. Tertia pars ostendit modum uiuificandi a spiritu, & lapidis nutrimentum, per imbibitiones, decoctiones, assationes, inhumationes ac lapidis sublimationes. Quarta pars ostendit modum dulcificandi amarum, & maturandi crudum, per reductiones, impraegnationes, inhumationes, fomentationes, animationes, fixationes, & incaerationes. Si igitur grossum gracile facis per dissolutionem, & ponderosum leue facis per leuigationem siue rarefactionem, & asperum lene per reductionem, amarum uero dulce facis per maturationem, post haec & uolatilium fixationem, completum habebis magisterium. Narratio per conclusionem principiorum. Cum igitur constet quemadmodum supradictum est, artem esse inchoandam a certis suis & determinatis principiis, est ad illa propterea recurrendum, tanquam plenitudinis practicae effectiua. Sed quia practicalia principia secundi generis & regiminis perfici non ualent, sicuti nec medium absque suis extremis quibus ipsum integrari oportet, mystico igitur & aperto sermone ex illis declarando, refert philosophus, alterum ab altero nullo modo differre a practica artificiali & processu, qui breuiter successiue formabuntur: & primo de practicali principio siue regimine primo, quod est dissolutio, est dicendum cum suis quatuor principiis primis materialibus, & de eius principio demonstratiuo, quod est nigredo, sine quam artificium feliciter inchoari non poterit. De primo practicali principio, & quomodo per primam sublimationem depuratur Mercurius cum Sale communi praeparato & uitriolo: & in hac aqua infunde Mercurium etc. Depuratio Mercurii per primam sublimationem, est ut sumas partem unam de D. & dimidiam partem C. & distilla aquam per illum modum quem natura requirit, ut explicauimus in nostro Testamento, in capitulo quod incipit Tu in in uirtute de A. etc. Et infunde in tali aqua Mercurium testamentarium. Deinde separa aquam per sublimationem. Postea sublima ipsum, donec sit albissimus ut cristallum. Speramus autem in Domino nostro Iesu Christo quod adhuc sublimabitur ad maiora, per sublimes gradus praeparationum, cum additione rei tingentis ipsum, & eius anima exaltabitur in gloria. De conuersatione elementorum & de prima coniunctione spiritus cum corpore. Cum tribus ergo unciis talis Mercurii, mitte tantundem purissimi Solis in aqua sua liquefacti, & super infunde duas libras aut tres, quod melius est, praedicte aque Mercurii, a qua Mercurius ipse separatus fuit & rectificatus: et mox cooperi os cucurbitae cum suo cooperatorio uitreo, sine alia obstructione, donec motus eius cessauerit. De hinc obstrue iuncturam cum caera communi calefacta, & stet tribus diebus et noctibus in balneo tepido. Deinde separa aquam per distillationem in dicto balneo, cum igne aequaliter continuato de serratura. Cum autem distillare cessauerit, tunc in fundo uidebis corpus nigrum fusum, ad modum picis nigrae fusae, uel olei subnigri. Si uero corpus quod cum Mercurio coniunctum est, fuerit Lunare ad album, nondum erit nigrum, donec tota terra Solis cum terra Lunae fuerit coniuncta: quinimo in eius principio est ad modum salis albi cum uiscositate sua, quae est ad modum olei subnigri: cuius humiditas per aquam separari nequiuit, rationibus in nostro Testamento expressis, in capitulo de animatione elementorum, & alibi de rarefactione eorundem. Separa ergo humorem illum per ignem siccum, collocando uas super cineres, & humiditatem illam recipiendo ad partem, quae aer est, cum animatus sit maioris caloris quam aqua. Uide fili quid facias in hoc passu, & caue ne materia nimio calore rubeat in principio, & comburantur tincturae: quia nunquam poterunt separari tincturae in commodum artificis, nisi per aquam & ignem paulatiue, ita ut semper ignis tincturae occultetur in uentre aquae, ne oculis uideatur. Si uero ulterius corpus calcinaueris sine humore rubificabitur, et proprietas sulphuris aduretur: cum non habeat retinaculum quod ipsum in uentre suo deportet, & a combustione defendat. Defende igitur ipsum a combustione, imponendo cum eo de humore suo, antequam ueniat rubedo, & appropria ei ignem de serratura, extrahendo humidum, paulatim & paulatim desiccando materiam: quia sic ipsa patitur & corpus corrumpitur: & considera qualiter materia semper mutabitur de colore in colorem, scilicet in uiriditatem, quod est unum ex peregrinis signis dependentibus a primo principio ad album. In rubeo uero nigredo apparebit post citrinitatem. Quia cum corpus euacuatur a suis humidis principiis, ita patitur et de colore in colorem transmutetur. Defende ergo ipsum semper a combustione, ne calor naturalis suffocetur in aliquo, et proprietas aduretur Mercurii: uidelicet ut quantum dissolutio tollerare poterit, tantum assando decoquatur, & non plus: quia statim rubificaretur, Et quantum corpus assando defecerit in humiditate, in tantum imbibendo erit dissoluendum. Hoc enim facit natura, deperdita recuperare cupiens, sicuti expresse id notauimus in theorica nostri testamenti, & ad plenum per modum practicae demonstrabimus inferius. Cum ergo uideris corpus siccum, si ad album sub colore uiridi, si ad rubeum sub colore nigro, subtrahe ignem, & permitte infrigidari: quo infrigidato infunde aquam super terram siccam, & statim pone in balneo ad distillandum, aquam per ignem aequaliter bene continuatum recipiendo. Qua aqua distillata uidebis in fundo quod corpus patiebatur per calcinationem in sua rarefactione, & aquam attractam in aerem. Separa illud iterum per similes modos euacuando & rarefaciendo corpus a spiritu cum calcinatione iam dicta modo philosophico, & semper aerem cum aere pone ad partem in phiola uitrea bene sigillata. De documento reiterationis. Fili has omnes reiterationes uice post uicem tribus uicibus iterabis uel quatuor, si uolueris, ut aqua per tales operationes elementetur, & de propria substantia corporis diffundatur in ipsam, et corpus per minima corrumpatur, et in aqua proprietas eius augmentetur, ut post in naturam sui per attractionem conucrtatur. Reitera igitur praedictas contriones naturales, imbibitiones et decoctiones, et eris in linea secreta dissolutionis. De unione & elementatione secunda, & primode distinctione literarum Alphabeticarum. Ad hanc distinctionem literarum referre uolumus, quod U. significat calorem furni secreti, et omnes suas proprietates: quae sunt attenuatio animatio, inspiratio, simplex uiuificatio, inhumatio, spiritus et corporis coniunctio sine diuisione. Et per X. significare uolumus ignem siccum cinerum, tam de serratura quam de carbonibus, et caeteras suas proprietatrs: quae sunt mortificatio, calcinatio, rarefactio, retentio spiritus, et separatio. Per Y. significare uolumus calorem balnei, et omnes suas proprietates: quae sunt elementatio, rarefactio, uiuificatio, ablutio, distillatio, animasio, et spiritus separatio. Per Z. nullam aliam oprationem intelligere uolumus, nisi liquoris separationem, et totius corporis liquefacti substantiam. Harum literarum significationes cum omnibus suis proprietatibus corde tenus te scire oportet: quia aliter bene secundum cursumnaturae operari & practicare non poteris, nec proprietates illius operationis disponere bene scies, nisi per potentiam literarum illarum cognitam, ac earundem significationem quam designant. Cognoscere igitur oportet artificem firmiter hanc potentiam, secundum exigentiam naturae: ut illa praecognita uires eius ad illius perfectionem in qualibet sua operatione prudenter noscat dirigere. De rarefactione & eius subtiliatione. Rarefactio huius aquae fit per binam distillationem in balneo per se & sine corpore. Distilla ergo eam bis cum igne lentissimo bene continuato, feces uero quas facies in qualibet distillatione collige & pone cum terra supra calcinata. De Condensatione spiritus & rarefactione corporis. Cum opus inceptum continuare uolueris, & operationes supradictas iam compleueris, sume corpus in illa decoctione ultima superius facta, quam assationem appellamus philosophicam. Et infunde ibi quartam partem aquae primae rarefactae, ut praemittitur: & cum coopertorio claude & caera, & pone ad digerendum in U. per tres dies. Dehinc caute separa quod liquefactum est in aqua per Z. in alia cucurbita bene munda, in illa scilicet in qua existit rarefacta: & illam similiter cum suo coopertorio proprio claude, et caera obtura, & illud serua in digestione de U. De euacuatione corporis per spirituum extractionem. Postea sume corpus quod superius remansit, & primo separa per Y. quod est aquae, frigidius in natura, ne ipsa natura calida aerea confundatur quae per expulsionem extrahitur fortiorem. De distillatione & aeris animatione ac corporis mortificatione. Cum uero illius cessauerit distillatio, pone ipsum ad X. ut & quod de eo in natura aeris distillauerit, hoc recolligas, & cum alio aere ad partem reponas: & caue ne ignis corpus igniat, de principiis demonstratiuis recolendo, quibus practica dirigitur. Quia omnes colores sunt laudabiles, dempta rubedine, donec in fine fueris post incinerationem. Caueas ergo ne corpus rubeat ante alios colores per ignem alienum. De inhumatione, uiuificatione, & liquefactione corporis mortificati. Liquefactio corporis est continuare partes comminutas & calidiores per calcinationem in unum, cum humiditatis beneficio. Praeterea sume aquae residuum primum rarefactae: et de ea super terram infunde tertiam partem, ita quod tertia illa pars natet uel superemincat uno bono digito super corpus. Deinde penitus cum suo cooperatorio et caera obstruatur os uasis, et per triduum permittatur in digestione. De separatione corporis uiuificati a non uiuificato. Postmodum quod liquefactum est de corpore in aquam, separetur caute per Z. in uase aeneo, in quo alium separasti liquorem: et caue ne aqua siue liquor turbetur per feces, ratione declinationis uasis. Quo separato et obturato, cum tota sui materia reponatur mox in digestione U. et conseruetur ibidem, donec suae separationis aduenerit tempus. De distillatione aquae quae rem insit in corpore per Y. Sicuti iam superius dictum est in capitulo proximo, ita similiter in isto dici poterit, nec plus minus te habere coneris. De distillatione aeris & mortificatione terrae per calcinationem. Eodem modo procedes ad aerem humidum separandum per cineres, & corpus siccum mortificandum, ut dictum est supra in capitulo. Cum uero illius cessauerit etc. De inhumatione & uiuificatione corporis per U. Sume corpus contritum uel assatum, & in eo mediam partem aquae quae remansit de aliis inhumationibus in fundo, ita quod uno digito superemineat absolute. Demum procede sicuti diximus in capitulo Liquefactio etc. & aliis quae per Y. formaliter implentur. Talibus imbibitionibus corpora mollificantur post eorum contritionem. Contere ergo corpus solo igne, illud scilicet quod liquefactum remansit. Deinde mollifica, & eius partes subtilia, ut corpus & spiritus ad inuicem copulentur: quia quae imbibuntur, per aquam mollificantur: & quanto plus teres, tanto plus mollificabis: & quato plus mollificas, tanto plus partes grossas subtilias, quousque ab inuicem diuidantur. Quia spiritus tunc impastatur cum corpore: & illa quae impastantur ex toto soluuntur. Et impastatio uel liquefactio fit cum minima & subtili contritione, incaeratione, & assatione corporis cum spiritibus. Quia natura per contritiones & assationes, partes ligatas diuidit cum uiscositate aquae, quae est in corporibus, & ab eis resoluitur per minima. Unde corpora soluta ad naturam spiritus sunt redacta, licet magis sunt fixa. Hic autem spiritus, est participans duabus extremitatibus in natura, tanquam in se extrema. Retinet spiritualitatem scilicet & corporalitatem, fixationem & uolatilitatem: & ideo si aliquo modo partes illius inspissentur, per ignem ulterius se corrumpi non permittit, nec per ingressum furiosae flammae in illud, ulterius permittit se in fumum eleuari, quia rarefactionem sui non suffert, propter densitatem & carentiam adustionis, quae per sulphuritatem quam non habet perficitur. Et ideo cum figitur, tinctura est albedinis, tingens perfectissime: nec separatur a commixto, sicut nec aqua mixta aquae. Quia natura naturae laetatur, cum sponsus sponse copulatur. Praeterea cum ipsum sit totum in natura aereum, aut remanet totum in igne, aut totum cum sua substantia recedit in fumum, cum sit incombustile & aereum, quod perfectionis est signum. Si in terra sulphurea ipsum miscueris calefactum, superius ascendet & sublimabitur. Et si istam sublimationem reiteras cum continuatione philosophica super terram suam, nimium depurabitur, decoquetur & inspissabitur, ac gradatim in sulphur album & rubeum congelabitur. Dissolue ergo corpora, & quod quaeris inuenies. Quia cum in toto partes non dissoluuntur, non est quod subtiliari poterit, nisi illas mollifices. Ideo cum in reiteratione solutionis laboras, puriores partes segregas ab impuris: quia subiecta semper est turpitudini pars illa, que cum suo toto non conuenit. Separa ergo quae grauiora sunt naturae, ut illis abiectis, opus cum leuioribus perficias, per eundem illum modum quem diximus supra in capitulo. Postmodum etc. & in capitulis similibus, cum illis procedere non dubites: quia idem semper est in modo procedendi. Ordinem igitur quem obseruari mandauimus in capitulo, Sicut: & aliis capitulis similiter quae explentur per Y. Et quemadmodum operatio fit in capitulis formatis per X. ita etiam in praesenti faciendum est, nec plus nec minus, practicam tuam dirigendo cum principiis demonstratiuis, cauendo solum ne corpus rubificetur. Et eadem practica quae formata est in capitulis per U. eandem in isto obseruare teneris, infundendo residuum totius aquae, quae remansit ex caeteris inhumationibus, obturando semper uas cum caera & opertorio uitreo, & demum totum ponendo in digestione de U. & cum hoc habebis rotam primam finitam de conuersione elementorum ad inuicem. Et operationes iste sunt contritiones, assationes, imbibitiones, decoctiones, inhumationes, uiuificationes, solutiones, comgelationes, sublimationes, separationes, fixationes, reductiones, generationes & corruptiones, quas philosophi non sub completa sermonis serie, sed sub tegumento expresserunt, & totius nature fabricam, in duas naturales & extremas operationes, uelut omnium limites incluserunt: quae sunt condensatio & rarefactio. Et rotatio huius rote in summia est, quanto nobilioris actiuitatis seu uirtutis fuerit materia, & eius substantia nobilior & subtilior, tanto habilior erit ad susceptionem formae. Et oppositum, quanto materia compactior fuerit & terrestrior, & a sublimi natura remotior, tanto ad susceptionem formarum procul dubio erit debilior. Unde principium distinctionis, diuisionis, & alienationis in rebus generabilibus mineralium, semper erit materia: cum ipsa causa sit indiuiduationis rerum. Et sic patet quod diuisio speciei, fit per indiuidua, & secundum materiam, & non secundum formam, licet propria sibi semper apparcat secundum genus suum, mediante operatione naturae. Et hoc ideo, quia forma accidentalis semper indiget forma substantiali, ut ipsa sit causa formae accidentalis. Ideo secundum exigentiam formae, quae imprimenda est materiae, oportet primo illam disponere & praeparare, per subtiliationem & depurationem, antequam fiat medicina & ignis. De auisamento artificialiter per doctrinam. Si uero aliquid de corpore arido & grosso restiterit ad uiuificandum in lympha, aqua deficiente, nondum est conuersionis elementorum rota perfecta: que nisi perficiatur, structura seu machina huius principii penitus destruetur. Quia nullum agens, accedens ad similitudine formae corporeae naturalis perficit materiam, nisi totam eam reddat homogeneam: & hoc per figuram primae rotae conuersionis elementorum ad inuicem, sicuti ad plenum declarauimus in nostro Testamento. De modo perficiendi rotam imperfectam. Sume ergo fili charissime cum intrinsecorum principiorum cognitione, per memoriam, intellectum & uoluntatem, corpus liquefactum, animatum & uiuificatum, quod posuisti in digestione de U. & remoto coopertorio, protinus superponatur alembicus, & lutetur cum caera iunctura eius, et separa ab eo aquam per Y. usque ad mediam sui partem. De distillatione aquae quae remansit cum copore. Modo expedit euacuare corpus, quod in uia permansit suae perfectionis a suis spiritibus, ut calcinetur, et mortificetur, ad hoc ut maiorem ualeat in se recuperare raritatem, per quam maiorem attrahat humiditatem: cum rariora humiditatem attrahant maiorem, usque ad profundum corporis alterati. Propter quod sume illud, & ipsum tracta in operatione, per modum dictum in capitulis formatis per Y. De distillatione aeris & mortificatione corporis. In digestione huius operis partiiculariter te habeas fili, sicuti dictum est in capitulis supradictis, formatis per X. & neque magis facias uel minus, cauendo ne tincturae comburantur. Per talem contritionem & assationem, diuiduntur partes ligatae uiscositate aquae quae in corporibus est. De inhumatione & uiuificatione corporis per U. Tali uero ordine perficiatur practica capituli huius, ueluti in caeteris capitulis formatis per U. fit conuersio: & sic per talem conuersionem corpora mortua ad naturam uiuam spiritus sunt reducta: & quia mixta sunt, nunquam unum separatur sine alio. Fili si aliquam partem corporis adhuc uideris per hoc practicale principium circulariter non rotatam, uel in lympham conuersam, aut sub homogeniorum genere non contentam, sume, mox partem illam, & sine terrore confidenter pone inuna parua chemia cum suo alembico, cuius fundus lutatus sit luto forti & tenui. Deinde eam colloca in suo furnello: postea applica sibi ignem trium candelarum uel quatuor lichyniorum, ita ut flamma, cuius libet immediate tangat fundum cucurbitae uel chemiae. Talem ignem fili continua prope uas, donec tali calore corpus uideris calefactum, quod infra tres horas uel saltem quatuor efficietur: & recipe sudorem quem mittet receptaculum, quamuis sit insensibilis: & hunc sudorem sume & pone seorsum ad usum. Statim cum uideris corpus liquefactum, subtrahe ignem, & permitte uas infrigidari: cum aute senserit se acre frigido circundatum, remissione caloris mox congelabitur ad modum Mercurii & sulphuris philosophorum, uel sulphuris fusi, habentis colorem cineris quasi nigri. Et hoc est proprium sulphuris liquari calore, & congelari in frigido. Hoc est sulphur fili, & hic coluber, & draco deuorans caudam suam, Leo rugiens, & gladius acutus scindens omnia, mortificans et confringens, ac seipsum uiuificans. Sume ergo ex eo nebulam quam peperit tenebrosam, et infunde super eam de aqua separata ab eo per Y, ita ut superemineat digitis quatuor uel duobus saltem: quia in ictu oculi in aquam conuertetur purissimam. Talibus, autem caurelis obseruatis, perficitur rota de conuersione elementorum ad inuicem, quae una est ex quatuor figuris, quibus figura in magisterio completur circulationis, quam tradidimus in nostro Testamento. De effectu tertii regiminis. alias primi. Fili effectus & intentio huius regiminis est, ut uires argenti uiui dominentur super uires sulphuris, & uires unius patiantur a uiribus alterius, & illas in sui naturam conuertat. Quia cum effectualiter argentum uiuum depurare uolumus, per uirtutem sulphuris utiliter necessario congelare oportet, ut uirtutes sulphuris intrent substantiam argenti uiui, antequam sulphur argentum uiuum permutare ualeat: & in hoc ars imitatur naturam. Hoc autem memoriter teneas in cellula mentis tue, quod necessario oportet, ut corpus quod est principale conuertens, primo conuertatur in spiritum conuertibilem, ut post conuertibilis spiritus, in illius substantiam congeletur sulphuris. Et ideo recordamur nos dixisse in nostro Testamento, quod nullum argentum uiuum promptius conuertitur in naturam sulphuris, quam illud in quo sulphuris qualitates per dissolutionem sunt sufficienter introductae: nec ullum sulphur promptius congelat argentum uiuum, quam in cuius naturae substantia, ipsum argentum uiuum existit per artis ingenium tam conuersum. Quia tunc natura naturam conplectitur propriam, & amicabilius magis gaudet in ea quam extranea. In omni transmutatione elementorum semper talis passio praecedit transmutationem substantie, ut uirtus argenti uiui transmutantis, in toto obtineat partes sulphuris transmutati ita ut in ipso ante sui transmutationem commisceatur per minima in proprium sulphur non urens album uel rubeum: & illud propriam argenti uiui habebit materiam. Et sic lapis suauiter cum magno ingenio a terra ascendit in coelum: & iterum descendit in terram, quia terra nutrix eius est, & portat illum uentus in uentre suo, hoc est sulphur portatur in argento uiuo. Cognoscenda igitur erit passio, quae praecedere debet transmutationem argenti uiui, & eius operationem: quia huius operatio fit quotiescunque uirtus argenti uiui per ingenium naturae & artis, leuatur super uirtutem sulphuris, cum certo determinato modo operandi. De penultima practica, quae est de putrefactione elementorum ad inuicem conuersorum, & in unum coniunctorum. Intentio uero fili, quam in hac parte habere debes, est ut lapidem dissolutum accipias, & illum in secreto furno collocare non differas, ut stet ibi per quatuor dies. Hoc enim fit ideo ut adustiones & martyrizationes quas corpus in supradictis passum est, a suis liquidis substantiis animatis tollantur per animationem & facilem decoctionem, & illud quod tollitur in argetum redeat uiuum. Quia elementa sulphurea mixta cum aquis argenti uiui, per minima iam conuersa alterantur, & ad inuicem corrumpuntur. Talis corruptio argenti uiui nostri solennis, est generatio que haberi nequit nisi post putrefactionem, quae est mater omnium. Quia per operationem istam, corpus naturaliter in argento uiuo putrefit, & eius qualitates sulphureae humectantur, & in aerem conuertuntur. Partes igitur ipsius digestae in Mercurium rediguntur, & in illud salsuginosum quod omni naturae est condimentum, & ab inde de post naturaliter separetur, & in dulciferum transferatur. Ex permixtione rerum in putrefactione nuiusmodi, resultat quaedam uis, quam quintum appellamus spiritum, cum sexta uirtute sua operatiua, quae ex causa connectionis elementorum & introductionis rei petitae in illis. Sciant ergo omnes artifices huius artis, species perfecte transmutari non posse, nec artifex transmutationem facere potest, nisi primo corpora reducere sciat in primam eorum materiam. Qualia si conuertere sciuerit artifex, tunc indiuidua eorum de facili transmutare sciet operatione philosophica in aliam formam, quam prius non habuerant: non tamen species indiuiduorum transmutant, cum uiciniores sint causae, & prima materia omnium corporum, & pura elementalis essentia incorruptibilis quia omnium generabilium & corruptibilium est eadem materia prima ingenita & incorruptibilis, quae per species accidentalibus sensibilibus nunquam submittitur, nec per consequens generationi aut corruptioni, sed bene indiuiduis, que sunt prima & propria materia generi proxima, & specierum conseruariua, quae a primordiali materia dependent, in proximis materiis naturae, quae actionibus sensibilibus sunt submissae: Et ideo talis materiae indiuiduorum naturaliter generabilia sunt & corruptibilia. Hinc est quod plurimi antiquorum asserent primordialem materiam nullam habere forma: & plures alii dixerint illam esse, ens purum in potentia, & nihilominus esse agens quoddam uniuersale in natura, quod uniformiter suas substantias congregat ad corrumpendum illas & generandum. Quamobrem nullatenus est intelligendum, nisi per sensum anagogicum siue analogicum ad uniuersalem formam, quae uelut spirans cum re quinta participat. Sed quanquam ab agente uniuersali inducatur forma simplex in actu in metallis naturaliter, & hoc ex potentia media simplicis, & formae simplicis: eductio tamen, illius multitudinis uel augmenti in corporibus metallicis, sicut in animalium fit corporibus & plantarum, per se euenire non potest, donec prius corpora solida & per totum homogenea in tenuissimam naturam germinata ab agente uniuersali clare prius processa artis formaliter transmutentur: quia tunc resultabit corpus simplex generabile & corruptibile per uiam naturae. Corpus simplex dicimus ad differentiam corporis solidi, in cuius forma ipsum euasit, priusquam corrumperetur: quod tamen nullo modo ita potest corrumpi, quin sub aliqua materiali remaneat forma. Et ideo soluta prima forma corporis, & per elementationem in Mercurium conuersa, forma cius corrupta, mox introducitur alia noua forma in sulphur: quae quidem forma corrupta in Mercurio est in colore subnigra, in odore foetida, & in tactu subtilis & discontinuata. In tali autem materia simplici insunt quatuor elementa composita, separabilia & resolubilia in aqua Mercurii post putrefactionem. Decoque ergo complete in igne leui, ne comburentur elementa, & priuentur effectu, quod accidit cum comburuntur ante putrefactionem completam: quia ex illorum coniunctione ad inuicem certa generantur mixta, scilicet sulphur, & omnium medicinarum medicina. Effectus uero huius putrefactionis est propriae & naturalis humiditatis, ab innaturali caliditate. Quia innaturalis caliditas in materia metalli ( in qua applicata moram contrahit, & in sua actione praeualet, secundum mensuram illam quae Geometrica uocatur medietas, semper putrefactionem in liquidis facit substantiis, & hoc sine resolutione humiditatis naturalis ipsius metalli, imo ipso in substantia sine consumptione manente, corrumpit qualitatibus innaturalibus suis disponendo, quibus qualitatibus materiae efficitur contraria pro altiori parte. Et sic complectionem mutat innaturalis calor, qui substantiae metalli conuenit, in complexionem oppositam: quod tamen facere non ualeret quamdiu staret humiditas calore naturali informata. Et ideo oportet ut prius corrumpat calorem naturalem sub conseruatione illius. Sed quia lato eius est spiritus, necessario decet ut complexionem eius corrumpat. Propter quod dicimus necessarium esse, ut innaturalis calor argenti uiui humiditatem naturalem corrumpat, & sulphur in ipsum ab co resoluat. Et cum ipsam informare uolueris iungatur cum humiditate & liccate, a quibus informationem recipiat quae argento uiuo contrariatur, et naturali humido sulphuris. De ultima practica primi regiminis quae est de diuisione elementorum ad inuicem connexorum & primo de aqua. Sumatur ergo in Dei nomine compositum superius putrefactum, et per alembicum distilla primo totam aquam in balneo mariae, continuando ignem lentum cum aequali informatione, donec uirtute illius, subtiliores partes lapidis ad naturam simplicis aqueitatis tantum sine calore approximantes fuerint distillate, ut nihil amplius per calorem illum distillari ualeat. Causa autem quare separamus elementa, est ut ad plenum quodlibet per se secundum exigentiam suae naturae praeparetur, & lapis magis subtilietur, ut ratione suae subtilitatis postea firmius coniungatur. Deinde ergo ipsa per primum regimen, & postea illa per secundum regimen rectifica. De separatione aeris & mortificatione terrae. Fili aer simplex cum suo igne simplici distilletur per cineres, quia maiorem ignitionem sustinent & in tota practica patebit illos simplicem sustinere igneitatem. Et hoc ideo: quia expedit calores & grossiores partes terreas per ignitionem simplicem eleuari superius. Sume ergo dillatorium cum materia tota, & colloca super cineres, & distilla aerem ad partem cum igne continuato de serratura bene composito, donec pro ista uice totum aerem receperis cum igne permixtum, & in uisceribus aeris ignem occultatum. Illud autem quod residet in fundo combustum, est ignis separandus a terra sicca & nigra. De inhumatione & corporis uiuificatione. Cum autem aer separatus sit a corpore per distillationes cineris, et corpus per calcinationem mortuum extiterit, & uas rationabiliter fuerit infrigidatum, infunde statim super ipsum tantum de aqua sua prima, ut quatuor superemineat digitis, cum omnibus substantiis quas superius recollegisti et mox claude uas cum suo coopertorio, et in calore febrili significato per U, dimitte per sex horas fermentare. De separatione corporis lymphati a mortuo per Z. Abhinc uero separa aquam cautecum igne soluto per literam Z. In alia cucurbita munda summa cautela, cauendo ne aliquid de suis fecibus ratione beneficii Z. separes. De separatione aquae secundae aeris & ignis in substantia. Accipe ergo materiam liquidam per Z. separatam, et quemadmodum per distillationem in balneo separasti aquam primam, ita etiam per leuem ignem ad partem recipe hanc aquam secundam: quia cum ista aqua secunda rubificabitur ignis, & ipsum ignem sui attractione in aerem conuertit. Cum uero per aquam totaliter fuerit distillata hec aqua secunda, in fundo aer & ignis ad modum substantiae oleaginosae fortiter uiscosae uidebitur, quam seorsum reconde: quia talis ignis est a terra separatus pro dissolutione prima, quam dissolutionem merito laquefactionem nuncupamus. Quia duo elementorum sunt lapidea, scilicet ignis & terra in siccitate concordantia, quae tali ordine sunt separanda ut aer uel ignis non confundatur aereo terreo in rectificationibus suis Et ideo cum calidiores partes lapidis ad naturam ignis approximantes per aquam naturaliter citius resoluiualeant ut in aerem conuertantur postea, illas prius per Z. ut corpus lapideum separare expedit, et sic terra cum terra dabit suam humiditatem, et ignis cum igne, et quilibet per se ueritatem suam praestabit in rectificationibus suis. Considera fili quam pulchrum et utile sit mysterium elementorum separatio, ac Leonis uenena, beneficio et ingenio discretionis humanae sub conseruatione proprietatis illius, ab igne separare: cuius signum est cum in utero uenti deportatur, nec rubescit in commodum aliquod donec sit completum. Aer igitur ad album, et aer et ignis extrahuntur ad rubeum, in quibus est altior tinctura ex duabus substantiis lapideis siccis. In ablutione igitur ignis qui descendit ex illo, est oleum rubeum, licet in oculis nostris uideatur album. Quod uero exit a terra, oleum album est preciosissimum. 99 Uide ergo et intellige primum principium quartum completum. De Secundo principio practicali cum suis secundi generis materialibus principiis: & primo de aqua, & signis demonstratiuis, quod est abluere. Ablutio aquae fit distillando eam septies per se sine aliquo additamento uice post uicem, cum inhumatione fimi interposita. Distilla ergo eam septies per U, et erit optime a suis feculentiis terreis denudata. Haec autem est aqua uitae, Lac uirginis, sanguis reincrudatus, menstruum dealbatum, nutrimentum infantis, cibus cordis, aqua marium, uenenum uiuentium, cibus mortuorum, et argentum uiuum philosophorum a sua feculentia terrea per sublimationem depuratum, secundum ac principale principium materiale secundi generis in magisterio nostro confortatiuum ad creandum lapidem latonis uel aeris, qui terra dicitur, & principium naturale primum, ac caput draconis solutiuum, & medium tincturarum, coniunctionem faciens uel matrimonium inter corpus & spiritum. Unde paganus philosophus inquit. Qui argentum uiuum a corporibus extractum taliter commiscere nouerit, & corporibus amicari, sciet unum ex secretis maximum, & uiam principalem perfectionis. Nullus autem commiscere ipsum corporibus poterit, sine cognitione huius magisterii. Propterea philosophi dicunt, Nemo utetur ipso sine magisterio: quia cum non inueniatur imitare ipsum sine perfecta administratione alterationis naturae, expedit ipsum necessario taliter praeparari, ut firmius coniungatur, & permisceatur in profundo usque ad occultantis corporis sui separationem. Ex quo patet, quod argentum uiuum nostrum, non est argentum uiuum uulgi, nec praeparatum sublimatione uulgari, sed potius ex una lutosa substantia procreatum & uili, ac una sola uia naturali, scilicet magisterio nostro. Ueruntamen non putes ex illo solo per aliquod magisterium: quia per se nunquam ad ultimam perfectionis partem deueniet. Unde idem paganus & nos similiter pro certo testamur nostris experienciis manifestis, quod commixto, id est cum corpore uel eius terra, sulphurea perficitur, & sine illo magisterium protelatur usque ad desperationem. Et illud ideo est: quia licet ars naturam sequi satagat quantum possibile est, tamen in hoc ex toto imitari non potest, nisi quaedam sisimilitudine, quam ars supplet in isto passu ad naturam reducendo, quod natura facere nequit, cum materiam talem non possideat, quae proprietate sua, suum argentum uiuum necessario habet indurare, ut ars breuiori & pauciori tempore quam natura operetur: ratione cuius dicimus quod illudquod ars facit in paucis diebus multiplicibus digestionibus super terram sine praeiudicio naturae, id calor facit in mineralibus digestione simplici in mille annis. Ingenium uero huius breuitatis supplere, est aequalitas & uirtus terrae sulphureae, cuius primus & principalis inuentor est Hermes trimegistus pater Alchymistarum, qui non curauit tanquam cupidus artis eam caelare: sed tanquam principalis in magisterio clara ueritate successoribus suis in posterum reuelando fideliter & clare eam commendando reliquit: cum aperte dixerit, Nutrix eius est terra, cum constet in illa esse realiter uirtutem lapidis integram: sed non integraliter, nisi argentum uiuum fuerit redactum in candem. Et ideo subiungit quod cum a terra ascendit in coelum, & iterum descenderit in terram, tunc uim recipiet superiorum & inferiorum, scilicet integram uirtutem cum in terram suam uersus fuerit. Alii appellauerunt hanc terram Leonem uiridem fortem in praelio. Alii Draconem deuorantem, id est congelantem uel mortificantem caudam suam, id est suum argentum uiuum. Alii appellauerunt illam, locum desertum: quia depopulata est a suis spiritibus. Alii uenenum quia interficiens est. Alii arborem quia fructum est gerens. Alii Hyle occultum, quia totius naturae est fundamentum, & subiectum omnium elementorum. Propterea non obliuiscaris fili hanc terram quam ad literam nominauimus, dum per plura & diuersa opera maxime fluxerit per media & extrema: quia ars semper indiget sua terra propria, in qua uirtus mineralis posita est, maxime ad Mercurium indurandum. Quamobrem cerusa aut sulphure, arsenico, uel argento uiuo uirtute sue terre in sulphur congelato ad indurandum & colorandum arte & natura. Et ideo subiungit idem paganus, quod cum suo compari in natura & substantia propria, id est sulphure, per uirtutem terrae suae procreato, fit tinctura, & dat pondus completum unicuique metallo, & a foeditate ipsum depurat & illustrat: ut patet per praeparationes & reductiones illius in corpus suum, quia tunc ipsum a foeditate sua abluit, dealbat & perficit cum magisterio, sine quo nihil horum praestat. Talem igitur aquam fili septies distillatam, aut tale argentum uiuum serua ad partem in uase uitreo bene obturato. Illius uero praefatae ablutionis signum est splendor transparens & fulgens ut cristalli serenitas: aliquando cum fecibus albis ad modum salis cristallini qui post septimam distillationem in fundo remanet, & aliquando sine fecibus. Cuius signum est repletio aquae a substantia naturali corporis in argentum uiuum: quia tunc aqua stare incipit, multum desiderans terminari et in sulphur congelari, quia phlaegma paucum possidet. Et cum in fundo nihil remanere uideris, signum est quod paucitas corporis est eleuata in aqua multa: & ideo quia porri sui non potuerunt impleri propter corporis paucitatem & raritatem, amplius affectans attrahere. Quapropter tale argentum uiuum est ualde macrum, & ideo non bene fertile donec impinguatur per repletionem sui in argentum uiuum uerum. Collige ergo feces quas faciet in suis distillationibus uice post uicem, & repone cum terra nigra & alba in prima separatione collecta. Et sicut fecisti de aqua prima, ita etiam facies de aqua secunda, feces semper reponendo cum terra supradicta. De extractione & augmentatione aeris utriusque sexus. & mortificatione ignis & terrae. Fili in operatione tuae practicae & extractione aeris & ignis, poteris simul & semel uice qualibet sine interpellatione temporis ignem & terram quamlibet separatam, per se abluere per calcinationem, & aerem extrahere per distillationem, quousque de animabus nihil remaneat in corporibus sensibiliter. Primo igitur recipe aerem & ignem ad modum substantiae spissae liquidae uel olei uiscosi superius reseruatum: Et exinde distilla per cineres tota aerem, summa cautela cauens ne ignis in tincturis igniat. Et cum aer fuerit distillatus remanebit ignis in fundo inferius siccus, ad nigredinem & rubedinem declinans: quia parua inest nigredo et albedo multa cum colore citrino. Nigredo haec est in albo, et rubeo in rubeo, quia indiget sulphure rubeo et mundissimo, quemadmodum album indiget sulphure claro et albo. Et quod facis in operatione ad album, idem facies in operatione ad rubeum, et econtra. Quia haec medicina una est in essentia, et in modo agendi uel practicandi. Sed additamentum in rubeo citrini coloris a mundissima perficitur substantia sulphuris fixi. De ablutione ignis & terrae per mortificationem. Fili ablutio terrae, fit cum aqua prima rectificata: et ablutio ignis fit cum aqua secunda: quamuis error maximus non sit si terra similiter preparetur cum aqua secunda, dum tamen ipsa prius bene fuerit rectificata, cum sit calidior prima: et ideo in aerem reducitur citius. Si igitur dicta duo elementa lapidea preparare uolueris cum aqua secunda, accipe illam ac diuide ipsam in duas partes. De una parte terram, et de alia parte ignem insimul separatum rectifica, aquam terrae cum terra, et aquam ignis cum igne miscendo in qualibet praeparatione. Per distillationem uero in balneis aquas separa. Abhinc quamlibet substantiam ad partem pone, & non misceas aquam albam cum rubea, nec rubeam cum alba: quia cum alba albificabis, & cum rubea rubificabis. Ueruntamen non putes fili hanc aquam in aspectu esse rubeam sed albam, rubificandi importans substantiam in effectu. Et hoc ideo: quia ignis cum natura uenerabilis ignis occultatur in uentre aeris, & sic subiectum propinquissimum tincturam retinens ignis in aspectu manifectare nequit eam contra pugnam ignis donec in sulphur bene complectionatum fuerit congelata: quia cum ipsa per minima seminatur super terram foliatam albam, tunc recedit aqua per desiccationem uirtute expulsiua, & conlugali foedere seu amore naturae, remanet anima ligata, que tinctura est in Leone, in corpore proprio fixo: quod secundum suum retinaculum est manifestatiuum contra pugnam ignis. Cum aquas per aquas distillaueris, & cum diligentia infrigidari permiseris, colloca mox uasa inter cineres, & distilla inde aerem cum igne de serratura, albi ad album, & rubei ad rubeum: & cum distillati fuerint scorsum serua. Assata sumenda sunt corpora, & aqua ab eis in balneo abstracta eis erit restituenda. Sume ergo corpora assata, & super Dea aquam suam infunde, quam per distillationem in balneo ultimo separasti. Superpone mox alembicum & iuncturas luta cum caera: deinde colloca uasa in balneis cum igne aequaliter continuato de serratura, & per distillationem aquae in qua partes lapidis sunt quae magis ad naturam simplicis aqueitatis approximantur quam aliae, separentur. Et cum tota aqua fuerit distillata, pone uas seorsum bene sigillatum. De secunda separatione calidarum partium separatarum, & in aerem decoctarum quae corpus faciunt. Cum autem substantia aquea fuerit per alembicum separata, & seorsum posita, uasa infrigidata colloca inter cineres, & aerem recipe totum, album ad album, & rubeum ad rubeum, cum igne de serratura. Quia quod ab igne descendit oleum, ut diximus est rubeum: & quod a terra descendit oleum est album preciosissimum. De assatione prima ignis & terrae post aeris extraxionem. Statim ergo cum uidebis oleum ab utraque corpore distillatum, continua illuminet ignem per sex horas sine remotione receptaculi, ut corpora suauiter calcinentur, digerantur, & ad ultimum subtilientur. Assatio non est nisi corporum in igne conseruatio. Ad hoc autem faciendum cum cautela ignis administrationis ad perfectionem dubium te habere non proponas: quia haec assatio non est nisi illorum corporum in igne per nos iam dicto termino conseruatio. De tertia attractione aquae in aerem conuertendae. Sicut iam dictum est in capitulo de secunda attractione aquae, quod incipit. Sume ergo & c. ita etiam intelligas praesens capitulum, ita ut non putes ipsam in practica aliqualiter discrepare. De tertia separatione aquae. Eodem modo quo te in practica habueris superius, data in capitulo secundae separationis aquae per balneum, pari modo habere coneris in practica capituli praesentis. De tertia separatione olei uel rerum calidarum. Si tali forma qua in practica capituli. Cum autem & c. de secunda separatione exercitatus fueris, teipsum exercueris: clara in ipsa practica indicatur noticia bene exercitata, praesertim cum forma mortui rubei uel albi, sine humore in altiori cacumine in siccum aerem progrediisse non uideris. De assatione ignis & terrae secunda. Cum autem iam dicta practica oleum separatum fuerit a corporibus, terra scilicet & igne, cum igne sicco de serratura per distillationem, suppone ignem de carbonibus tenuissimum, ut acutiori lancea subtilis punctuitatis, duabus aut tribus horis corpora per eum calcinentur: summa cautela cauens, neuas uel materia rubeat, & animae sine spiritu fugiant, & tincturae comburantur. Quia nullo modo indiges necessario, ut animae rubeae per nimium ignem fugiant a corporibus suis siue spiritu, alioquin deficient per recessum sui, & fugient ad regionem remotam cum combustione tincturae. Et hoc ideo est, quia non habet locum proprium, mediante quo se retinere poterit, hospitare, uel quiescere. Et retinaculum eius est aqua, cum qua extrahitur anima, quae est ignis, paulatim & paulatim cum uenatione lenta, ipsam a combustione defendens. Et dicta aqua est spiritus, qui in uentre animam trahit a corporibus, sicuti matrix uirtutem formatiuam embrionis. Cum uero extrahitur a corporibus, tunc ipsa hospitatur, & remanet in dicto spiritu, nullo modo uisui se praesentans: & de ipsa spiritus impraegnatur, cum sit locus eius proprius ipsam retinens ne fugiat in summum siccum. uel comburatur. Et anima ipsa est sulphur, ac uirtus formans, & sigillans species rerum, secundum genus suum, & semen masculinum. Et ideo per ablutionem aquae, & desiccationem ignis, semper extrahis oleum a corde statuarum: quia anima est ignis in similitudine, & ignis occultatus, & in uentre aquae deportatus, ex quibus resultat aer, qui aer est tincta aqua, & cius tinctura non est nisi ignis, nec ipse ignis est nisi corpus ad ultimum subtiliatum, & in uentre aeris iam occultum. Ex quo manifestissime constat, quod aer est spiritus ignem deferens, & lapis est ignis deportatus in uentre aeris. Si igitur cum tali igne quodlibet argentum uiuum miscueris, statim sine separatione erit rubeum in aeternum. Quotiescunque ergo uolueris rubifica semper cum igne lapidis, quae rubificare quaeris, & erunt rubea semper. Fili practica per quam doctrina in capitulo. Sume, & capitulo. Sicut, iam patere potest in oculis tuis per capitulum praesens, istas operationes practicae, facias similare. Nam illo modo quo operatus fueras uirtute formae tibi reuelatae in capitulo. Ad hoc & capitulo. Eodem modo, si practicam huius capituli illis coaequare uolueris ex forma processus illius exorta, suo fructu non priuaberis. De separatione quarti olei. Regimen quale operatus fueris, seu exercueris per doctrinam capituli. Cum autem, & capituli. Si tali, practicae huius capituli adhaerere facias. De assatione tertia ignis & terrae. Cum uero per supradictam artem oleum a corporibus extraxeris in regimine sicco de serratura, statim receptaculo deposito, & alio paruo et nouo uitro caute supposito, ad thesaurum naturae recipiendum, ignem de carbonibus paulatiue subiicias, ita ut maiori punctuitate quam diximus in capitulo. Cum autem, de assatione secunda, augmentetur, iuxta rationem mensure illius nature, debite septem horis uel quasi consideres, quousque uideris ipsa olea ab aeris humiditate priuata. Terra uero in ultimis suis calcinationibus maiori indiget igne, informato tamen cum rationabili mensura quam ignis terrae sit: eo quod ignis ipse corpus sit simplicius quam terra ipsa, & ligatum magis uiscositate sua, propter partes eius cum humido minimo possunt confundi igne. Et ideo nunc elucidatur ratio, quare ignis non calcinatur cum terra, cum ipsa grossioris fuerit substantiae & naturae, tanquam omnium elementorum subiectum. Uide ergo & perscrutare naturas istorum lapidum, sensu, ratione & experimento, & fortitudinem eius: quis, cuius & quantus ignis & alterius lapidis amics sit uel inimicus: & antequam aliquid experimento pertractes, uide quid, quare, unde, de quo, ubi & quomodo facies: & hoc intelligendo totum cum memoria recordanti, intellectu intelligenti & uoluntate diligenti, & frequenti lectura, multiplicatur memoria, perscrutatione & contemplatione assidua. Intellectus per nouem distinctiones ad penetrandum causas rerum acuitur, dum tamen limites rerum non transcendat. Quia si fuerit extra lineam naturae errans in deuio positus, dirigat se, & reformabitur cum experimentali semita ueritatis. Amoris uinculo ueritas gignitur & uehitur indissolubiliter, tam in diuinis quam in naturalibus, ut ex uisibilibus argumentis nobis ex exuberantia illius exritit patefactum. Calcinare tunc naturam terrae sapienter praecognitam, igne suo fortiter accenso cum reiteratione attractionis, & aquarum distillatione, ac corporum calcinatione non omittas, donec terra ipsa subalba remaneat ab humiditate uacua, & ipse ignis sit in puluerem redactus, rubeus ut iacintus: cuius signum tunc ostenditur, cum humiditate radicali omnino remanet priuatus. Haec humiditas radicalis tardius semper separatur a corporibus, eo quod ipsa magis existit de natura, quam fuerunt aliae caliditates. Et quia in natura est calidior, ideo in ultimis reiterationibus, reperta est praetiosior. Propter quod separa semper illam modicam humiditatem ad partem uice post uicem, semper eam in paruo receptaculo recipiendo, in quo obseruari praecipitur, ne tantus thesaurus deperdatur confusione plurium, cum ipse sit modicae quantitatis, cuius una gutta certissime potest in mille partibus corporum incaerari. Praeterea cum uolueris incaerare, misce de re calida & humida, magis quam de re terrea & sicca. Sed cum fixare uolueris, misce de re terrea & sicca magis quam de re calida & humida. Hoc tamen intellige post extractionem naturae naturatae. Sed quia talis exrractio fieri non potest absque elementorum corruptione, & partium separatione, clarum est quod sine illis magisterium non perficitur. Et ideo oportet te separationem elementorum subtiliter facere pro tuo posse, cum praeparatione lenta tibi nota: cum talis separatio, naturarum sit mutatio: & constat quod huius operis ingenio, instans erit perfectio. Pone ergo super praedictorum corporum substantias ex quibus adhuc oleum extrahere uolueris, tantum aquae suae purissimae, quod quatuor superemineat digitis aut plus, & alembicum superpone & luta. Fili per hoc quod diximus purissime, insumauimus rarefactione aque Mercurii in aeris leuigatione. Et per hoc quod diximus substantia, inteltelligas materiam terrestrem albam ad modum salis uel aluminis resoluta, aut sicut tales, uel foliorum cristalli ad album: sed ad rubeum substantiam adde rubeam quasi nigram ut languis gelatus. Quia instinctus siue appetitus naturalis in elementatione prouenit ex rerum subtiliatione & rarefactione, unde cum non diu uacuitatem tollerare ualeat, necesse est quodlibet iam rarefactum statim de alio condenset, et illud ad se attrahat et conuertat: ut terra in aerem per aquae medium, et ignis in aquam per aeris medium. Et ex hoc elucidatur capitulum illud, Fili impossibilitas, et alia plura capitula. Quare capitula illa relegas et intelligas. Ab hinc per distillationem balnei totam aquam separa, et uidebis in fundo oleum, corpus in aerem grossum per media minima iam reductum super Mercurium siccum qui indissolutus remanserat. Demum uero separa oleum caute ab aere, in sicco igne deserratura, et scorsum serua. Postremum uero receptaculo deposito, et alio uitro paruo supposito ad recipiendum illud quod tardius separatur: quod ad partem ponas. Et statim de carbonibus ignem subiicias maiorem quam in iam dictis assationibus suppositus fuerat, paulatiue tamen secundum naturae exigentiam et rationis mensuram, nouem horis illum augmentando, et diligentiam rectam adhibere cognoscas. Sic autem corpora calcinantur, assantur, & comburuntur, ac omni spirituali humiditate priuantur: & hoc cum preparatione lenta, donec sint in modum pulueris insensibilis, cui non est tactus, nisi leuis forte. Cum autem per iam dictam solutionem Mercurius diminutus fuerit a corporibus, Mercurium superadde alium mundum, calidum & rarefactum, & in balneo Mariae itcrum distilla, quod frigidius est in natura separando, & repone ut expedit ad coquendum: quia sic continue faciendum est, donec totum oleum sumas a corporibus, & nihil in eo spiritibus remaneat insolutum, & demum corpora bene combusta sint, & in tenuissimum puluerem redacta. Quia tunc in eis inportant manifestum, quod non remansit aliquid de anima in corporibus, quod ab artifice sentiri possit in sua operatione, uel spiritus sublimatione. Cuius manifestius signum demonstratiuum erit, cum parum de his laminae superposueris ignitae, tunc subtilia & pura si efficaciter erunt appropriata sub nomine spiritus, non minus erunt quam appropriata nomine animae tingentia & lucentia: & etiam tanquam appropriata nomine corporis per media ad extrema, subtilis, rubea, sicca, fixa. Et illud ideo est, quia in nulla nostra operatione indigemus aqua, nisi candida, cum anima, simplici propinqua: nec oleo indigemus nisi albo, subertrino aut croceo: nec igne, nisi rubeo: nec terra nisi pallida & subalba cum subtili substantia & fixa. Quia ignis desiccat & figit, sed aqua mundat & abluit. Aer uero & ignis tingunt & fluere faciunt. Propter quod docet philosopus artificem multam necessario habere debere aquam et aerem multum: quia quanta erit multitudo ignis et aquae, tanta erit multitudo olei. Ecce quomodo ex duobus extremis resultat medium commensuratiuum in natura. Ex quo patet ignem in aquam reduci non posse, nisi prius reducatur in aerem. Unde per instinctum naturae, utriusque amor gignitur. Ecce quomodo aqua reducitur per aerem. Et hoc ideo quia aqua iam attracta fuerat per ignem in aerem, qui cibus eius est. Cum ergo taliter praeparaueris, tunc terra erit habilis ad soluendum non in aquam uulgarem, sed in aquam siccam Mercurialem. Et in hac tertia dissolutione, aqua etiam erit efficax subtilitate et rarefactione ad ingrediendum, et oleum in quo portatur ignis est ad tingendum superabundans penetratione & uirtute: & quanta erit multitudo olei, tanta erit etiam multitudo tincturae. Quia hoc oleum est tinctura, aurum & anima, ac philosophorum unguentum, quo totum perficitur magisterium. Si uero talia elementa non habueris, certum signum demonstratiuum erit erroris. Errorem ergo tuum corrige, totum ponendo ad inhumandum complete, & postea redi ad separationem elementorum: quia propinquior est praeparatio in ea, quam si inciperes in opere nouo: quia subtiliora sunt iam et quasi elementata omnia in operatione iam cepta. Memoriae ergo commendes cum erratum constiterit in operatione, semper ad separationem elementorum redeundum. De distillatione aquae, aeris & olei Mercurii. Cum uero argenti uiui humiditas per modum traditum, a corporibus fuerit penitus resoluta, distilla eam per alembicum in balneo Mariae septies, inhumatione lentissimi caloris semper interposita. Et sicut fecisti de aqua, ita fac etiam de aere: & sicuti fecisti de aere, fac ita de igne uel oleo. Quia ablutio eorum est eadem, sicuti fuit aquae primae: que quidem inhumando & distillando pariter fieri poterunt, donec aer & oleum ad cristallinam perueniant serenitatem sine fecibus. Et licet aer & oleum feces non habeant, alba tamen sunt eius signa demonstratiua certa, & gutta spissior, & aquae color intensior, & substantia aerea leuior: quod patet per hoc, quia si miscueris ipsum aqua, natabit & congelabitur ad modum tenuissimae pelliculae diuersorum colorum apparentis. Si igitur Solis radio fuerit circumseptum, cristallinam etiam tinget laminam, tertio in auro nostro extinctam: & cum hoc completum elementorum ablutio. Ipsa ergo ita abluta in uase sigillato reserua, & maxime oleum ab aere, quia comsumeretur ipsum oleum, & ipse aer propter naturae suae uicinitatem. Et quia nihil aut parum saltem discrepant in similitudine ad inuicem, super totum quod recondis seorsum singulariter scribas, uirtutes, nomina & colores, ne unum accipias pro alio cum operatus fueris, nec corrumpatur opus. Tres humiditates sunt specificae differentes scilicet aquea, aerea & oleaginosa. Tres quippe sunt humiditates. Prima est aqua, caput resolubilium. Secunda est aer, medium inter aquam & oleum. Tertia humiditas est oleum ipsum, omnium elementorum, ceratiuum, & nostrum finale secretum & ultimum. Prima humiditas separatur per balneum, quia calida est. Secunda in igne sicco de serratura, quia calidior. Tertia in igne de carbonibus sicco, quia calidissima. Et si oleum est fridum, aer erit frigidior, aqua erit frigidissima. Et similitudinarie hoc etiam intelligas de terris, si naturas lapidis effectualiter perscrutari uolueris: quia uirtutis naturae denominationes semper accipias a suis substantiis & secundum quod illarum subiecta, earum uirtute alterationes accipiunt, secundum illud enim diuersimode operantur & alterantur: quia per tales alterationes corpora semper labuntur de natura in naturam. Et quanto magis natura illorum patitur ad ima, tanto magis gradualiter sublimatur ad uirtutes supercoelestes: & quanto magis ad uirtutes attollitur coelestes, tanto nobiliores & altiores sunt eius operationes, & magis abundans est aer actionibus propriis. Si scire uis causam fili quare terra nostra magis efficax est ad penetrandum & congelandum argentum uiuum quam terra sophistarum, scias quod hoc est, quia siccitas terrae nostrae per digestionem caloris complexionalis subtilis facta est: & ideo magis congruit & subtilius penetrat in profundo, non solum substantiam argenti uiui, sed etiam ceterorum corporum quibus applicatur: quam penetratione frigiditas terrae sophistarum facere non potest, quia nec congruit, eo quod complexionale non est: nec penetrat, quia per calidum uirtutes & subtilitatem non habet, quae cum aqua prima perficitur. Hanc autem uirtutem sublimiter informat operatio nostra in terra per magisterium. Tres sunt terrae philosophicae quemadmodum tres sunt eorum humiditates. Tres ergo sunt terrae. Prima est ex metallo soluta, & illa simplex est, cum qua iungitur aqua prima. Secunda media est et magis aerea, quae ex illis duobus elementis resultat, cum qua iungitur aqua secunda, quae simplicior est. Tertia est terra luminosa Solis radios in se habere cupiens: et ex hoc dicta est terra fermentata ad subtiliorem gradum eleuata: quia postremo ad perfectionem cum aqua tertia est incaeranda, & haec est simplicissima Prima terra supradictis regiminibus praeparatur: secunda tertio principio, operatione mediatur. Tertia, quarto & ultimo principio cum sui indulcoratione perficitur. Prima terra calida est, ideo aqua adiungitur sibi prima. Secunda terra calidior, propterea aqua illi adiungitur secunda, quae frigida est ut lactis ferculum. Tertia terra est calidissima, propterea illi aqua appropriatur tertia & propinatur: quia frigida est ut caloris nutritiuum & conseruatiuum, ac totius rei penetratiuum & perfectiuum. Per oppositum igitur patet, si ultima terra est frigida, prima erit frigidissima, quia euacuata est a calore naturali, & si calor ueneni ei adiungatur, in calorem naturalem & proprium conuertitur. Coniunge ergo extrema extremis, & resultabunt tibi media quae nobilissima retinent extrema. Ex iam praemissis patet, quod nisi reuersionem hanc perfecte intellexeris de differentia in differentiam, nihil ualebit opus, praesertim cum secundum suam qualitatem magis propriam quodlibet elementum habeat suum proprium actum, finem perfectionis respicientem. Nec est solum lapis de calore in frigidum mutans, sed etiam de frigido in calidum, gradualiter terminandus. Et cum hoc perfecimus secundum practicale principium cum materialibus principiis secundi generis & signis demonstratiuis. De tertio principio practicali cum suis tertii generis materialibus principiis & demonstratiuis: quae sunt Leuificare & lapidem nutrire. Intentio huius practicalis principii est ut argentum uiuum a corporibus extractum, per dissolutionem sui sulphuris & illius uapore per reductionem congeletur, ac in ipsum uertatur & exaltetur, donec uim habeat sulphuream congelandi Mercurium, aut aliud argentum uiuum Quia si primo exaltatus fuerit a terra sua propria, omnia trahet ad seipsum, & in sui naturam conuertet: quia ex purissima argenti uiui & sui sulphuris substantia sunt, quae magis naturae metallorum conueniunt, & magis in profundo sibi naturaliter adhaerent. Medicinam igitur nostram necessario creare expedit, antequam illius conuersionem perficere poterit. Unde proprium argeti uiui nostri est quod ex uapore sui sulphuris congelatur. Quia omne siccum naturaliter ebibit suum humidum, & illud ad se naturali calore conuertit. Hinc est quod uapor sulphuris argenti uiui proprie coagulantis est terrea subtilis sui substantia aerea, decocta & digesta in mixtionibus scilicet linea naturali actione caloris ei unita. Secunda, ut tam naturali quam artificiali coniunctim et diuisim, diuersis sibi ordinatis digestionibus, et artificiali processu praeparationibus supradictis. Quia omne quod subtilis substantiae est & simile, citius generatur & uelocius quam spissum & solidum. In solido enim corpore, nulla fieri potest generatio, nisi terminata primo & digesta fuerit materia: & digestio materiae non fit nisi usu, hoc est frequenti & continua actione calidi naturalis per minima super eam. Unde isto modo, & ista de causa, solutio fit in lapide nostro: eo quod solutio ipsum lapidem omnino facit esse subtilem. Quia materia lapidis, postquam dissoluta est, ualde uicina sit lapidi: in qua dissimilitudine non distat in eo potentia ab actu: propter quod etiam cito terminatur ad actum, calore naturali operante, et igne artificiali excitante, ut uelox eius efficiatur generatio. Et cum lapis non sit nisi in potentia, procul dubio per subtilitatem reducitur ad actum. Unde non indiget nisi subtiliatione, ut postea melius cum spiritibus coniungatur. Quia quod subtilis et rarae substantie est, illud cum subtili et rarefacto citius coniungitur, et celerius augetur quam illud quod spissum est, durum et opacum. Multis igitur digestionum uiribus indiget corpus durum, opacum et ponderosum, antequam rarum fiat et leue. Generatio lapidis & medicinae fit & completur ratione similitudinis & subtilitatis partium ad inuicem. Quapropter relinquitur quod generatio tam lapidis quam medicinae fit et completur ratione similitudinis et subtilitatis partium ad inuicem. Idcirco omne corpus transmutabile, ad hoc ut in quacunque specie transmutetur, ad primam materiam illud reduci necesse est, & primo in argentum uiuum: & hoc per dispositionem prima quae praecedit illam, quam facit sulphur per contrarium. Deinde reducitur in sulphur per dispositionem secundam iam dictam. In hoc enim contrarii fuimus Aristoteli quarto Meteororum dicenti, quod omne corpus passibile, reducitur ad suam primam materiam per operationes naturae suae contrarias. Item mundare corpora solubilia per spoliationem sulphureitatum accidentalium necesse est, donec sint albissima ut cristallus, omni uiriditate priuata: quia sulphureitate remanente in corporibus metallicis est impossibile ea coniungi cum spiritibus. Contrarietate remota contrarium induci necesse est. Corpora calcinantur, ut citius soluantur: & eadem soluuntur ut ab oleagineis sordiciebus & sulphureis, ac aliis uiciis, ex insufficienti digestione emergentibus, & a fixatione & fusione recta corpora defendentibus, melius mundentur: & hoc ex ratione eadem, quia remota contrarietate, contrarium induci necesse est. Alia quidem est causa ut ad penetrationem sint aptiora, uidelicet ut solutiuae & Mercuriali humiditati appodeantur. Et ideo fit corruptum luminarium combustio ex sola aspirate naturae, igne nostro & proprio spiritu, donec innaturalis eorum sulphureitas deleatur, & multa argenti uiui humiditas resoluatur, & ad modum stanni & grossi ferri aut aeris combusti redigantur, & sicut corpora leuia & spongiosa sint: quia tunc per spongiositatem eorum postmodum intrat humidum subtilissimum per uiam restaurationis rei deperditae, et confortationis corporum, ut calore naturali per minima gradualiter congeletur in sulphur. Unde Paganus istud in summa efficaciter intellexit cum dicat in capitulo, quid sit sublimatio, in fine: quod melior modus est ut sumatur ferri, stanni uel aeris usti substantia, propter priuationem humiditatis multae, illa coagulantur de facili, aut arsenicum solutum in argento uiuo simul uniuntur. Non enim solum extrahimus sulphureitatem a corporibus, sed etiam humiditatem illam qua calor naturalis hebetatur, ut maiorem inde per reductionem humiditatem recuperent per minima: quam humiditatem in resolutione perdiderunt in calce. Quia tunc necesse est spiritibus aquis & calce resolutis, uehementi commixtione commiscere per modum reductionis, ut omnium substantiarum fiat una res stans, penetrans, tingens & permanens. De inquisitione causae quare fiat dissolutio secunda, & quid sit. Duabus ergo de causis dissolutionem facimus secundam. Prima est ut spiritus habeamus in subtili natura, de propria substantia corporum, admodum aquae clarae. Secunda causa est ut corpora habeamus spongiosa & leuia de eorum natura, propria humiditate priuata, in quibus sit calor naturae operans, penetrans & congelans suum argentum uiuum, & in sulphur conuertens. Quia qui extractum argentum uiuum a corporibus non coagulat per sui comuersionem in sulphur proprium album, nullam uiam ad praeparationem elegit rectam. Si ergo in naturalibus sublimationibus fueris exercitatus, nos uerum dixisse scies, quod talium secum administratio, quibus conuenire debent sublimanda, praetermittenda non est, ac unire humoris attractione in eorum profundo. Quia oportet ut de propria substantia spirituum existant, ac rara in substantia aerea sint disposita, ad resumenda per minima eosdem spiritus praeparatos: nec inuenitur aliquid, quod eorum locum poterit obtinere: cum non reperiatur eiusdem generis spiritus commisceri per minima cum ipsis, non potuerunt unione naturali uniri: & si non permiscerentur ut expedit, tota spirituum substantia ascenderet sine mundatione aliqua, & sic nullo modo depurata post illorum inuenientur ascentionem. Ideo qui argentum uiuum nostrum a re extranea, sublimare laborat ab eorum natura, sublimare frustra procurat. Et si cum calcibus duorum luminarium sublimaueris, utiliter sublimabis, & mundabis cum facilitate, quia facilis eorum sublimatio: illud autem extraneum non est ei, in quo argentum uiuum per magisterium nostrum conuertitur, scilicet sulphur album & rubeum, ex quo creatur argentum & aurum. Quia si sulphur & Mercurium haberemus de illa materia super terram, de qua aurum et argentum fit sub terra, bene poterimus aurum & argentum de illis facere cum proprietate suae naturae. Nihil ergo conuenit rei nisi quodque propinquum est ei ex sui natura. Uides enim quod homo non generatur nisi ab homine: nec ab aliis perfectis animalibus, nisi similia. Quia in hoc unumquodque generatur quod simile sibi generatione consequitur. Terra esse debet ex duobus corporibus scilicet Sole & Luna: & duo elementa sunt sicca & lapidea scilicet ignis & terra. Cum fecibus corporalibus in natura maxime conuenientibus scilicet Solis & Lunae, necesse est Mercurium commiscere per minima, & quousque sulphur fiat decoquere. Redde ergo aquam super terram suam, ut recuperet humiditatem perditam. Generaliter enim terra illa in se continet fumum illum tenuissimum, subtilissimum & insensibilem, congelantem argentum uiuum, de sua propria natura & substantia existens. Sed cum terra ex duobus corporibus esse debeat Sole uidelicet ac Luna, & duo eorum elementa sicca sint, dura & lapidea scilicet ignis & terra in siccitate concordantia, simul sunt praeparanda, cum secundum eorum qualitates conueniant in unam & eandem praeparationem. Et rursus generantur uapores fumosi illorum, cum tertia dissolutione uniformiter resoluentur, & in uentre Mercurii deportantur, cum tota natura quinta utriusque corporis congeletur & retineatur: Quia cum argento uiuo inter albissima constringetur uirtute praedictorum corporum utriusque uaporis propinatur ibi quinta essentia, quae in terris dictorum corporum duorum fuerat a natura infusa. Et ideo cum argentum uiuum radiosis uestibus induitur bipartitis, propinquior erit terra foliata ad tingendum in sulphur rubeum, quam si sola alba simpliciter fuerit uestitum: presertim cum de sua natura simili per talem colligationem per minima iam imbibitur: maxime etiam quod argentum uiuum continens germen dissolutum in spiritum proprio assimiletur quaesito, necesse est ut attrahatur in locum in quem semen proiicitur maris, in quo est calor naturae formans & sigillans: quia sic uertetur ad naturam uenerabilis complexionis loci ipsius generationis, quando fuerit factus coitus terrarum Solis & Lunae, & omnium eorum quae generationi talium circunstant. Coniunge ergo grossiorem Solis substantiam cum terra Lune post aeris extractionem, & praepara insimul propter eorum bonam conmixtionem, & ne confundatur praeparatio ob defectum confortationis, & unus alium bene tingat, ac de utriusque natura in seipso retineat ne aduratur in pugna ignis: quamobrem separare eos saluum est & naturae propinquum. Quomodo corpora calcinata & totaliter discontinuata praeparentur. Eorum autem praeparatio quae calcinata sunt corpora, non est aliud nisi ut maiorem humiditatem naturaliter recuperent, quam in calce perdiderant. Quia cum corpora sunt calcinata totaliter sunt discontinuata: eo quodab aqueo humido ingrossante naturaliter sunt priuata. Arida igitur sunt & uacua ac naturaliter multum sitientia, humiditate aquea confortari cupientia, proprio congelans calore humiditatem illam quae in substantia sulphuris est per minima, operatione directa uirtutem masculinam in eo infundendo. Qui cum talia corpora formandi sulphuris gratia sint actiua principia, caliditatem naturalem possident in seipsis. Sed quia ulterius propter certa & determinata opera formationis necessarium sit ut argentum uiuum penetret partes eius congelationis, cum ipse calor absque penetratione & motu formaliter congelare cum nequeat, oportuit ut illa caliditas moderata foret: quapropter illam superfluam humiditatem, calorem naturalem hebetantem, a corporibus subtraximus, quantum huic fini expediens fuit per solutiones & calcinationes supradictas Et quia haec digestio per calidum celebratur & humidum, medicina tamen digestiua participare notabilius est siccitatem quam humiditatem, ita ut siccitas non sit excellens, sed tanta solum, quanta moderate sufficit siccitati. Sed quaeritur quare mensura siccitatis plus conuenit medicinae digestiuae quam humiditati: uade ad tractatum de intentione Alchymistarum, quia ibi de ista materia & de aliis digestionibus ad plenum tractauimus. Quamobrem recapitulare hic ea non intendimus, nisi quantum immediatae operationi, fuerit expeditus. Quae sit materia lapidis & quae requiruntur ad eius creationem. Materia si quidem lapidis nostri est humor seminalis per actum generationis decisus ex singulis partibus utriusque parentis, corporis scilicet & Mercurii. Ista materia in loco conceptionis dispersa ui naturae attractiua in cellulis id est porris matricis terreis recolligitur, & per calorem cum contritione pariter commiscetur. Et nisi humoris commixtio reincrudati utriusque parentis, corporis uidelicet & Mercurii fieret, infantis nostri siue sulphuris nostri creatio fieri non potest: & materia amore humoris siue uaporis a corpore procedens, uehementer sicca est & calida: & ideo prae nimia siccitate se non potest uniformiter dilatare seu continuare absque deperditione suae substantiae, & materia etiam ex seperabundantia caloris in decoctione combureretur, & destrueretur substantia sulphuris, nisi ex humore Mercurii qualitates contrarias habentis, ex inhumatione reciperet temperamentum. Et sic patet quod per contrarias qualitates reciproce generetur infantulus noster. Circa igitur illius lapidis generationem quatuor exiguntur scilicet materia conueniens, ut est sulphur & argentum uiuum, Locus expediens, id est matrix uel terra que proprie uas naturae dicitur formatiuam uirtutem retinens, per spiritum a uase exiens, quae proprie matrix uel nutrix appellatur, tanquam naturali sulphuri uirtutem conferens, & illud pascens. Tertium quod in generatione lapidis exigitur, est calor naturalis expediens, in loco generationis existens, per moderatum calorem uelut causa efficiens excitatus. Quartum uero quod est spiritus quinte essentie, corpori uirtutem influens, & in loco genenerationis regens, ut uirtus frigoris mortificatiua non suscipiet uirtutem spiritus attrahentis in se uirtutem caloris coelestis, spiritum ipsum uiuificantem. Et si spiritus deficit in calore, non erit receptiuus, nec caloris recepti retentiuus. Sic intelligis quomodo corpus infantis ex masculo & foemina procedit in actum, qui actus est in eorum materia in potentia. Et sic patet quod lapis noster assimilatur creationi hominis, cui omnia insunt. Fili notare debes quod unum documentum, principium, doctrina & demonstratio, ad aliud: & si uiam huius inuestigationis semel generaliter habueris, gratia Dei infundente spiritum intelligentiae, ad omnes alias scientias similiter peruenire poteris. Considera ergo quae dico, & perscrutare in statu gratiae, quae in hac operatione sunt necessaria. Reciproca in principiis materialibus primis est operatio. Sicut argentum uiuum uirtute & proprietate sua sulphur deuictum ad se attrahit per conuersionem illius in argentum uiuum: ita sulphur operatione contraria proprietate sua argentum uiuum deuincere potest, & illud conuertere per reductionem eius in seipsum. Et haec reciprocatio fit uirtute alterius digestionis scilicet caloris naturalis. Perfectio enim huius digestionis est, quae caliditatem habet conformem in quantitate & qualitate calori naturali, per quem eundem confortat ad transmutationem alimenti perficiendum, & maxime in hac digestione prima. Et haec medicina absoluto nomine digestiua dicitur, quia in hac digestione, digerens maiorem habet repugnantiam. Et ex his scire poteris an terrae corporum debeant coniungi ad inuicem, cum una confortetur per aliam, & argentum uiuum nostrum complexionatum sit alia complexione, & alia natura naturatum, quam argentum uiuum uulgi, cuius natura est remotissima a sulphure nostro. Et ideo inter sulphur & argentum uiuum nostrum non est differentia, quia in genere complexionis naturaliter conueniunt, licet unum sit de ratione humidum & alterum siccum. Et nos mudum huius naturationis latius dicimus in nostro Testamento, ubi de animatione Mercurii ad plenum tractauimus. Quia cum argentum uiuum sit de sui propria substantia corporis, necesse est ut cum eo concordet in complexione, essentia, qualitate, & natura. Et quia in habentibus symbolum, facilior est transitus, aderit tibi uelox sulphuris & lapidis generatio. Cum ergo corpus sulphureum fursum ascendere non poterit, nisi spiritus fuerit incorporatus cum eo prius minima, infunde primam aquam per uices paulatim, hoc est uice post uicem, per minima conterendo & decoquendo quousque congeletur: igne tamen taliter informato, ut calorem naturalem non excedat in materia. Cum autem aquam fuerit congelata, leuiter continuando ignem siccum & materiam calcinatam in siccitatem moderatam perducendo, ad perficiendam digestionem sequente, ponat supradicta elementa ut in transmutatione digestionis, aqueitas argenti uiui sequestretur, & resurgat incolume. Sic enim medicina cum circulatione naturae artificialiter filia est, ex qua prouenit sulphur, quale per ingenium naturae digestum est, & ad plenum praeparatum, ad decoctionem postea transiens per organa Mercurii, & examinationem eorum artificialiter intrudentium in cauernas funditur corporum: & tandem alteratum uirtute sulphuris naturalis calidi, constringitur & reuertitur in seipsum. Et ad hoc aduertant praesumptores alumni, qui asserunt absolute, quod coctum reincrudari non potest. Huius autem processus formam practicando, multoties te reiterare non taedeat, conterendo & digerendo cum igne naturae, imbibendo aqua Mercurii prima, decoquendo & leuiter calcinando cum igne excitanti, bene ut expedit informato, donec de sua aqua combiberit, quantum euidentissime uidere poteris per eius uolatilitatem, si modicum de ipsa super laminam ignitam fuerit superpositum. Hoc enim est unum de signis suis luculentissimis. Super omnia autem cauendum est uice post uicem, ne terram imbibas nisi paulatiue hoc est per minima de octauo in octauum diem, cum longa trituratione in furno secreto, taliter ut uirtus Mercurii uirtutem sulphuris non apprehendat: quia debiles sunt in principio sui nutrimenti. Nam si uirtutes Mercurii, uirtutes sulphuris deuicerint per appositionem & multam imbibitionem aquae, debilitatur sulphur dissolutione sui & fit pelagus conturbationis: & sic calor spiritus hebetatus & mortificatus remanebit absque utilitate. Et propter hoc tibi notificauimus confortationem & debilitationem eorum in principio huius, & etiam in nostro Testamento. Errorem ergo tuum corrige, si in hoc casu aliqualiter defeceris, quemadmodum dicemus infra in capitulo de uirtutibus & doctrina, quibus corrigitur error. Quia oportet quod in ista transmutatione uires sulphuris apprehendant uires Mercurii, ut et illas ad se attrahant et in se conuertant. Quia oportet ut spiritus resolutus per reductionem sui congeletur in corpus, & cum ipso fortiter colligetur & commisceatur per minima ut insensibiles partes corporum & subtiles uniformiter cum partibus minimis spiritus humidi copulentur, & unum alteri coniungatur. Et cum hae partes coniunguntur nunquam separantur, sicuti nec aqua mixta aquae. Quia tunc corpora ui spiritus attractiua ad sua propinquiorem naturam post homogeneitatem eorum primam sunt redacta. De Metallorum homogenitate. Prima homogeneitas Metallorum est sperma foemineum metallorum uel metallicum, scilicet argentum uiuum nostrum: sed proxima natura est ipsum gelatum in sulphur ad fixationem. Quia solutio corporis in spiritum est cum congelatione spiritus in sulphur: & congelatio spiritus in sulphur, est cum dissolutione corporis in spiritum, qui spiritus est aqua comgelata. Et ideo corpora soluta, ad naturam spiritus sunt redacta, & non differunt nisi quod magis fixa sunt ratione corporum quam spiritus uolatilis, & ratione spirituum magis uolatilia sunt quam fixa corpora. Amore em nature uterque eorum agit in socium sibi similem. Et ideo qui transmutare uult spiritus metallorum, laborabit in uanum, nisi prius corpora in talem reducat naturam, aut in aliam forma raducantur, quam prius erant. Unde destructa prima forma corruptionis Mercurii, ut infra latius dicetur, immediate introducitur alia, per transmutationem Mercurii in sulphur. Sapiens enim & studiosus utiliter corrumpere poterit corpora, & nouam sulphuris formam introducere in illis. Quia nostrae operationis intentio non est aliud, nisi ut eligatur purissima Mercurii substantia, ad corpora in sulphur resoluenda: quia ex illis tantum consistit Elixir. Quia forma argenti uiui in lapidem sulphureum transmutata, mox alia forma introducitur per conuersionem illius lapidis in Elixir, et hoc cum temperamento humidi et sicci, quemadmodum declarabimus in fixatione sequenti. Ex quo patet quod non potest esse transitus de extremo in extremum, nisi per medium. In hac arte medium accipimus spiritum coniunctionis medice inter duas qualitates quae specie inter se disconueniunt, non autem in genere, nisi solum secundum maiorem uel minorem distantiam unius ab altero, quam in decoctionibus suscipiunt tam per artem quam per naturam. Et ideo species huius minorem habent similitudinem cum temperamento, & puncto quod aequidistat inter extrema, & uirtute quae sistit in medio extremorum. Si intellectus tuus notitiam habet de medio in specie antedicta, conseruare poteris & restituere sanitatem omnibus corporibus infirmis, & generationem eorum mortificare omino, si educere scis medium de potentia in actum. Unde speciem huius medii augere poteris uel minuere, si iungere uel disiungere noueris flores arboris & frondes per solutionem & congelationem, ut tradidimus in nostro Testamento de multiplicationibus, seruatis suis conditionibus. Ad habendum ergo & deducendum tale medium de potentia in actum, coniunge corpus cum spiritu, & per illum modum, quem natura requirit, ipsum paulatiue imbibendo cum aqua Mercurii, & solo igne conterendo decoctione lenta, ut misceantur per desiccationem unius & dissolutionem alterius, ut totum unum fiat. De fixatione. Cum hoc tibi reuelatur declaratio dicti Auicennae praecipientis omnibus electis huius artis, ut inter corpora & spiritus fiat amor. Et statim post subiungit & docet modum faciendi cum dicit, Nisi corpus fuerit ablutum & mundatum ab intus & extra, nunquam recipiet spiritus fermentales, qui sunt res perficientes & deducentes illud corpus ad uerum temperamentum, et altera repetitione iterum et iterum perficientes. Subiungit altera repetitione iterum etc. cum in effectu idem dicat, fac pacem inter ignem & aquam, & habebis magisterium: hoc est ut corpus deducatur in simplum illud medium aereum, ut sit quemadmodum spiritus de natura aeris, participantis naturam aquae & ignis, ita ut ratione suae simplicitatis per sublimationem quasi in terream ascendat substantiam tenuissimam et aeream, quae pars aquae est permanentis. Sed hoc est impossibile, nisi corpus prius beneficio naturae decoctionis incorporetur cum spiritu, et fiat totum unum. Tunc uero uiuum ascendit sursum, secundum maiores uel minores decoctiones et imbibitiones quas habuit in sui dissolutione, quia uniformiter est congelatum cum spiritu congelato, illud quod solutum est de corpore, nec minus quam illud congelatum est de spiritu, & fortiter colligatum cum corpore dissoluto certis & inenodabilibus naturae uinculis, ita quod nunquam amplius ab inuicem separabuntur. Expedit igitur & necessarium est, ut quantum summa uolatilis, superat summam fixi, ut cum ea euolet, & attractione naturae non fixum superius ascendat & sublimetur ut spiritus. Quapropter illud quod ascendit de corpore dicimus esse solutum in spiritum, qui factus est sicut punctus in medio unitorum, conueniens melius cum temperamento, tamquam medium duorum extremorum contrariorum, ratione speciei, & duorum concordantium ratione generis. Et ideo dicitur unum corpus & unus spiritus, ac unum medium retinens in se natutam extremorum, scilicet aquae & ignis, de ratione medii naturae inter illa, ut est aer. Sic ergo patet artifici quod dissolutio corporis fit cum congelatione spiritus, id est ascensione sublimationis: & fixio spiritus fit cum dissolutione corporis, ut patet per reductionem eius, quae fit ex praecipitatione illius super corpus fixum. Propinquior autem causa huius fixionis, est mixtio utriusque per minima, quemadmodum superius diximus: ita tamen ut summa uolatilis non superet summam fixi corporis, sed uirtus fixi superet sumam spiritus non fixi, ad fixationis intentionem. Ex praedictis secretum totum huius artis recollige, & similiter intentionem Aristotelis qui dicere non tacuit, quod lapides fugientes ab igne, suas uirtutes demonstrare nequeunt, nisi cum fixis fuerint mundati, id est coadunati, & artificiosis gummis artis sulphuris nanaturaliter constricti. Si hoc intelligis fili, habere thesaurum coeli et terrae poteris. Sed opus est ut in principio reductionis huius aquae, terram non imbibas nisi paulatim, ut gurges non mare sit, ne se in dissolutionem ponat uulgi, et colores spiritus seu uirtutes terrae hebetentur et mortificentur, sed potius per confortationem uiuificentur cum longa trituratione ignea bonae informationis, ut aqua unum corpus fiat cum terra: nec suspendas te ab opere donec per triturationem et assationem, terra sicca sit et alba. Quia exiccatio cum forti trituratione et assatione terram facit albam. Nec minus tamen adhuc ipsam imbibere debes paulatiue, et postea calcinare suauiter, ut argenti uiui sequestretur aquositas, sub conseruatione tamen illius, ut sit urina infantis, dissoluens et uiuificans lapidem praetiosum. Cuius quidem urinae uirtus seu ueneni sublimati, multiplicatur per resolutionem in eadem. Et caue quod assatio lapidis non sit multum fortis, ne corpus solutum & ad naturam spiritus redactum, ratione suae sublimitatis & acumine ignis uertatur in fugam & pereat magisterium. Et cum naturaliter fuerint exiccati, iterum eis uirtutem confortando, ipsum imbibe per ingenium tibi notum, & post decoctionem illud in digestione dimitte: & cum digestum fuerit & congelatum, conforta per uirtutem eius sequestrando superfluam urinam naturalis humidi iam conuersi per assationem naturalem. Hoc enim fit ut uirtus sublimationis amplius sui acumine cum informatione notabili, residuam humiditatem spiritus congelare ualeat, & congelatum per naturam sui retinere. Omnes enim istas operationes reiterabis sine taedio, uice post uicem, per Mercurii incorporamentum, donec terra de aqua sua biberit, quarum manifestabitur per signum supradictum. De Sublimatione Mercurii & nutrimento per multiplicationem. Fili operatio huius est sublimatio Mercurii & nutrimentum uel multiplicatio lapidis in substantia Mercurii: & cum nutritur aqua, augetur & multiplicatur sicut res caeterae. Quia in nutriendo non modicum assimilatur puerorum eductionibus, quorum uirtus digestiua uel digerens inualida est, nec patitur lac sugere, nisi per minima, donec calor naturalis cum uirtute sui multiplicatus sit in eius substantia, & uirtute ualida praemunitus. Et ideo cum corpus in suae nutritionis principio sit frigidissimae uirtutis, ita ut lac uirginis infans epotare nequeat, nisi quantum sua uirtus attrahere ualeat de ratione sui, & corpus de dicto nutrimentali humido secundum mensuram suae qualitatis & uirtutis ipsius retinere poterit. Et si hoc intellexeris, intelliges quare multa quantitas corporis dissoluti, congelari non poterit cum parua quantitate sicci corporis. Et si hoc iterum intellexeris, uelociter pondera intelliges nature in qualibet imbibitione, quae quidem a quolibet exercitato, mediantibus signis quae in qualibet decoctione demonstrantur cognita existunt: quorum uera informatione precipitur, ut terram tantam decoquas imbibendo, quantum assando deficit, ac omni uice post calcinationem terrae superfunde aquam temperatam secundum pondus notum, aut secundum aestimatione probabiliter ueritati appropinquantem, quantum tibi possibile fuerit, non multum neque parum: quia si multum fuerit, dissoluetur corpus non dissolutione solenni sed potius uulgi, & sic mortificabitur in conturbatione pelagi, & si parum fuerit, comburetur & naturalis calor suffocabitur, cum naturam non habeat, in qua materia sua et proprietas continuari poterit, & a combustione defendi. Illud uero quod probabiliter estimationem ponderum artificis regulat in approximando ueritati, est regula artis principiorum demonstratiuorum, quorum uisibilibus signis intellectualis regulatur doctrina: quia incerta probari nequeunt, nisi ex his quae aliquam habent certitudinem, ex quibus ars semper debet procedere, cum circa suam materiam sint certiora. Et hoc ideo, quia ars esse non potest, nisi a certis et determinatis principiis inchoet artifex: et regulare se debet per signa demonstratiua, quae sunt colores in opere apparentes tam substantiales quam accidentales, Licet alumnus arris de accidentalibus non curet, sed solum de substantialibus coloribus, qui sunt quatuor: scilicet niger, albus, citrinus et rubeus in qualibet decoctione apparentes, secundum magis et minus, donec completum sit magisterium. Et cum uideris corpus tuum inquantitate, pondere et colore augmentatum, tunc noueris substantiam Mercurii mediam, que causa est albedinis in sulphur esse congelatam, per uniformem mixtionem sibi unitam naturaliter cum corpore actione caloris: quia sic corpus uniformiter de substantia sua exuberata augmentatur per minima, & ratione spiritualis nutrimenti crescit, ita ut in parua quantitate corporis sit magnae substantialis & quantitatis uirtutis sulphur, quod est medicinarum principium seminale, & medicinae crescentis & multiplicantis causa, ac restauratione de perdita, cum exuberata humiditate nutritura. Quapropter expedit cum corpus ita naturaliter augmentatur & nutritur per conueniens, humidum, quod iuxta mensuram suae nutritionis siue augmentatione maiori imbibas aqua, secundum pondera reuelata per artem ad conformitatem principiorum, & quantitatem corporis augmentati, datam. Quia tunc corpus maioris est attractionis, & per conseques ratione suarum partium spiritualium in corpore assatarum & congelatarum, maioris uirtutis digerentis existit, & per totum corpus essentialiter & naturaliter per nimiam permixtarum ratione bonae & perfectae contritionis utriusque, quibus partibus spiritualibus nutritur corpus, & in purum sulphur redigitur. Et cum maiori quam prius indigeat alimento, imbibatur & nutriatur secundum mensuram portionis determinatae, ad conformitatem principiorum & uirtutis uice post uicem, & decoquatur igne lento, naturalem calorem excitante, & non excedente, donec ad perfectam perueneris albedinem. Quia tunc uere calor naturalis se uiriliter defendit ab omni igne extraneo rationibus in nostro Testamento expressis. De calcinatione imbibitionis ultimae. Cum autem ad finem perueneris decoctionis & ultimae imbibitionis, calcina corpus expellando humiditatem urinalem, quantum dissolutio illius abiiciet suauiter & non festinanter, ne corpus dissolutum sit in fumum, & magisterium deperditum. Hoc autem reiterare te non pigeat multis uicibus, quamuis sit longum, quia tincturam non uidebis proficuam, donec colorem compleas albedinis permanentis, quod secundum principale est principium. Hic est color qui per ignem non uritur, nec intus nec extra, sed per maiorem decoctionem ignis, in citrinitatem reducitur, quod est tertium principale principium demonstrariuum: & demum per successionem & maioris ignis digestionem, terminatur in rubedinem, quod signum est numeri complentis, & quarti principii demonstratiui, quibus alumnus se regulari debet in magisterio. Studeat ergo artifex & prudenter attendat cum in opere fuerit, omnia signa demonstratiua, quae in qualibet decoctione apparent: & illa in mente sua recondet & sapienter eorum causas inuestiget: quia dum terra egreditur nigra, imperfecta est, & ideo non completa. Quacunque ergo uice post uicem paulatim & paulatim uigora ignem in calcinatione, donec ex ignis fotmatione terra egrediatur alba: Quia sicut agens in humido primo generat nigredinem, ita agens in sicco generat albedinem, & successiue in illo albo citrinitatem generat, sed cum additione rei tingentis illud perficitur, quae nota est naturae: & hoc in calcinatione plumbi uidetur, quod primo in cinerem nigrum uertitur, post in album, deinde in citrinum, et post modum in rubeum. Sic etiam sulphur habebitur album et rubeum ex metallorum materia ad plenum depurata, diuerso tamen modo sicuti declaratum est, decocta et digesta. Ideo si dominium humidi in terra fuerit magnum, et parum in ea de dominio calidi, certissime nigredo apparebit in ea. Et si in ea dominium fuerit calidi temperati, et parum de dominio humidi, ita ut humidum aquae expulsione taliter, mensurata exhalari poterit. Et si ibidem insit etiam parum de dominio frigidi ad hoc ut post exhalationem humidi aquei, tanquam complexionabilis ratione calidi temperati retinere ualeat spiritus, certissime apparebit citrinitas, & exinde apparebit rubedo. Quae actio, licet frigidati comueniat, non tamen conuenit excellenti, sed potius ei qui est complexionalis que assistentia nature retinet medicinalis, ne ex ipsa calores fluerent & spiritus in ea fixi. Aqua prius terrae iungitur quam aer & oleum. Causa tibi reuelatur in hoc passu, quare anima non coniungitur cum corpore, nisi spiritu mediante: & quare primo aqua in terram figitur, antequam aer uel oleum per reductionem configantur in terram. Intellige intentum naturae, scilicet quod calor in humido agens, primo nigredinem generat & fumum: sed uincens humiditatem, inducit postea siccitatem in materia in quam agit: & sic in illa materia inducta siccitate, transmutationem facit nouam, & colorem generat nouum in generatione sicci, pulchrum, album splendidum & nobilissimum. Si igitur terra non fuerit alba, tere eam cum aqua limpida, & iterato calcina: qui Azoth, id est aqua & ignis, latonem, id est terram abluunt, & obscuritatem ab ea auferunt: quia praeparatio terre semper fit cum aqua: & qualis fuerit claritas aquae, talis erit claritas terrae. Et quanto magis fuerit abluta, tanto magis erit alba, eo quod humidum calidum congelaturum, dum rectificatum fuerit cum humido aqueo urinali magis se habet ad albedinem, quam siccum ad nigredinem. Et ideo quando quantitas humidi congelati & sublimati, quantitatem obtinebit corporis, albedo magis generatur in materia quam alius color, ratione sui proprii humidi depurati: eo quod in humido semper est natura perspicui. Et haec est propria materia coloris. Et ideo quantum magis terra nostra in tali humido abluitur, tanto magis albificatur: & quanto magis tale humidum depuratur, subtiliatur & praeparatur, tanto plus colore limpidiore, subtiliori & magis sereno multiplicatur. Et similiter a contrario sensu, quantum nostrum nutrimentale humidum minus praeparatur, & a gradu sublimationis magis remittitur, tanto plus proportionatur nigredini & combustioni. Et quanto magis approximatur combustioni, dummodo in ea sit dominium callidi, tanto magis erit fumus, caligo & denigratio. Perscrutare hec ergo fili charissime, & alia quae dico: & praepara elementa ut sint a sordibus munda, et a combustione tuta, donec earum sumatur tinctura. Quia si comburantur, effectu et commodo priuantur. Ex his recolligere potes elementorum praeparationem fieri debere ante coniunctionem, ut eorum melioretur tinctura ab omni corruptione seruata. De uirtutibus quibus corrigitur error per instrumenta propria. Dicimus autem quod uirtus est primum & particulare operationis principium in materia propria. Primum diximus ad differentiam argenti uiui nostri, quod est proximum & immediatum operationis principium, ut dissoluens aut congelans. Particulare diximus ad differentiam corporis continuati, quod est uniuerlale principium operationis sulphuris, ut est congelans uel dissoluens. Ideo non uolumus quod ab essentia, distincta sint genera uirtutum, sed solum ab operationibus proximis, et carum origine quam habent in materia. Quantum uero ad considerationem operationum proximarum unum est genus uirtutum, scilicet operatio illa naturalis, cuius operatione principaliter saluatur natura, et perficitur tam species quam indiuiduum. Et huius duo sunt genera: quia quaedam sunt quibus ministrantur, et illae ministratiuae uocantur. Quaedam uero sunt ministrantes uirtutes naturales, quibus generatiua, augmentatiua et nutritiua ministrantur. Generatiua quidem illa est quae ad hoc operatur, ut corpus procreetur simile, quod fit dupliciter, uel per longam et successiuam operationem, quae fit per minima: uel per promptam et breuem transformationem repentinam, quae fit absque eo quod sensibiliter aut uisibiliter per sua traseat media. Et sunt huius generatiuae opera duo. Primum opus generatiuae est in matrice uel terra quae uas philosophiae dicitur, in quo uirtus naturae diffunditur: & nihil aliud est quam immutare materiam generationis: & hoc est secundum qualitatem & substantiam, prout sulphuris, dispositio generando exhibet, ueluti fumosos uapores ipsius ingrossare humectando, & argentum uiuum desiccare congelando, & materiam mediam quae propinqua est naturae sulphuris retinendo. Hanc partem generatiuae, nutritiuam hic appellare uolumus, cuius duae sunt differentiae. Una est principium passionis in substantia, cuius ratione multa & diuersa procedunt instrumenta a materia, ut sunt colores, & accidentia & similia. Alia uero differentia actiua dicitur, quae agit motum constrictionis & dilatationis in materia Mercuriali, in qua facit suam impulsionem & habituationem uel inspirationem, licet quandoque iuuari poterit per constitutionem exteriorum, sicuti est cibus, qui nisi per artificium comminutus fuerit & bene masticatus, naturam sui corporis ualde defraudat. Et ideo ex prima institutione naturae habetur, quod cibus prius perfecte comminuatur dentibus ad hoc deputatis, antequam ad locum digestionis transmittatur. Et ideo quia constrictio exarcetur & dilatatur animali uirtute, licet antiqui improprie eam illi assimilauerint. De secundo opere generatiuae, quae est in fornace & uirtute informante. Aliud quidem opus est generatiuae in fornace & uirtute informante: & ista est duplex. Quia una est intrinseca, & naturaliter est in materia innata per naturam, per quam immediate materia transmutatur metalli. Alia est extinseca, & ista dependet ab artifice, in quantum materiam praeparat & disponit per artificium naturae, secundum exigentiam uirtutis informatiuae quae est in materia. Propter quod dicimus quod Alchymista non est nisi simplex administrator naturae: quia ipse non transmutat metallum sed natura: ipse uero per artificium materiam praeparat: & sic ipsa natura quae sagax est & sapiens, artificium peragit. Sufficit igitut artifici sapienter disponere & informare materiam extinsecus, secundum uires naturae cum ipsa sufficienter per se operetur intrinsecus ad sui perfectionem. Motus siquidem sui ipsius adhaerentes sibi, sunt uiae uni, et ordini uni, meliori et certiori modo quae excogitari poterit, sicuti patet in incaeratione cuiuslibet generati. Propter quod patet quod tardamentum et preparametum esse debet in magisterio philosophorum. Tardamentum ut natura motus praeterire non posset. Praeparamentum ratione informationis, quam materia per artificem recipit ab extra, ut interius natura motus eius integret. Quamobrem conueniens est ut uirtus caloris excitantis, uirtutem caloris naturalis excitati non excedat, alioqui motus non integrabit, sed ad alia transient quae non sunt de uirtute huius naturae, aut informationis, cuius notitiam superius per signa dedimus demonstratiua. Qui autem principia huius artis ignorat, informationem materiae necessario habet ignorare: quare experimentatorem huius artis ad plenum oportet cognoscere uires, & illis mediantibus firmiter adhaerere principiis iam dictis, maxime cum sufficiens sit natura tibi & sibi, in omnibus quibus ad sui perfectionem indiget. Quia ipsa sagax est sollicita in contritione, continuatione & incaeratione sui corporis, cuius sollicitudinis non est finis. Unde certum habet tempus ad impraegnandum, ad pariendum, ad nutriendum, & ad operandum. Cum terram habueris impregnatam, expecta partum: cum uero terra peperit nutri eam, donec omnem ignem tollerare poterit. Tunc de ipso proiectionem facere poteris. Quid sit informare & quot sint informationis opera. Ex his potest sensus rationabiliter cognoscere, quod opus informare nihil aliud est quam debitam & naturalem formam sulphuri uel lapidi, & postea Elixiri & medicinae tribuere. Cuius uirtutis informatiuae in genere tot sunt opera, quod ad formationem sulphuris uel lapidis possunt esse necessaria, aut sunt de facto in quantum dependent a uirtute formatiua quae est in materia seu in sensu uisus, scilicet figura quae sub diuersis coloribus ostenditur, antequam ad perfectionem perueniat meatus, uel spongiositas; gracilitas, leuitas, asperitas & lenitas. Sed in gustu sunt duo, scilicet amaritudo & dulcedo. In odore duo aut tria sunt, scilicet foeditas, insipiditas, uel quasi fragrantiae uel redolentiae magnae. Sed hoc ultimum est in Elixiri uel pide nostro. Necesse igitur est, licet eliciatur lapis a natura duorum luminarium, antequam de eo Elixir fiat perfectum, ulterius digeratur, et sulphuris salsedines auferantur, quae a menstruali sexu primae originis in eo conuenerunt: et postea fermentis suis complere albis uel rubeis decoquatur, quousque fixum sit, et liquefactum administratione incaerationis naturalis. Sed opera informationis extrinsecae, quae immediate procedunt a notitia practicae, sunt tot quot iam diximus, & dicturi sumus, licet exercitatus possit illa si intelligens est ualde abbreuiare, uel etiam elongare. Et nos de illa benedicta nigredine a paucis cognita, benignum spiritum egredi affectantes, pugnam ignis uincentem & non superatum, licet sensibus multotiens corporis palpauimus, & oculis propriis uidimus, extractionis tamen ipsius notitiam non habentes quacunque scientiarum uel arte, sentientes nos adhuc aliqua rusticitate suffultos, nullo modo eam plene comprehendere ualuimus, donec alius spiritus prophetiae, spirans a patre luminum descendit, tanquam suos nullatenus deserens, aut in sibi postulandis deficiens, qui nobis in somnis uigilantibus tantam claritatem oculis mentis nostrae infulsit, ut illum intus & extra remota figura gratis reuelare dignatus est, insatiabili bonitate nos reficiendo, demonstrans ut ad eam implendam disponeremus corpus ad unam naturalem decoctionem secretam, quam penitus ordine retrogrado cum pungenti lancea, tota eius natura protinus in moeram nigredinem uisibiliter sit dissoluta: cuius modum expresse tradidimus in praesenti uolumine per excerpta, ut de more suscepimus antiquorum, cum caelare fuerimus coacti loca, in quibus ea posuimus. Nos sacra pandimus illis, qui Dei secreta decenter seruando honorant: cum solius Dei sit reuelare ea, homo diuine maiestati subtrahere nititur, cum talia soli Deo pertinentia uulgat, spiritu prolationis humanae aut literarum serie. Propterea operationem illam habere non poteris, quousque spirituali prius fueris diuinitatis meritis comprobatus. Tradidimus nihilominus practicam certam ex secretis illis extractam, precepto naturae opificis: per quem ad finem illius peruenire poteris humida sublimando. Ad spiritum igitur illum sana mente & deuotis laudibus in statu gratiae resonando recurre, ut operationem tibi aperiat, quam manifestabimus in fine nostri compendii. Et in tali perseuerantia si perstiteris, post unum secretum tibi reuelabitur aliud iuxta mercedem liberaminis gratiae gratis date. Dissolutionem illam secreta infra nouem dies mediocriter intellectam perfice, cum non fiat transitus de prima ad tertiam, nisi per illam que media est inter hanc & illam. Quia hoc secretum a nemine mortali reuelandum est, praeterquam ab almo spiritu, qui ubi uult spirat, inspiretur. Proinde informatiua sulphuris uel Elixiris certo linearum concursu proprietatis, ut perforata quandoque, quandoque aspera, & quandoque leuia, tamen cum adiutorio exterioris uirtutis intrinsecam informantis, que ab artificis ingenio necesse est, prouenire, presertim cum per illam uirtutem directum motum acquirat ad formandum quaesitum, informans naturaliter informata in materia. De augmentatiua & de exuberatione Mercurii per resolutionem indiuiduorum. Augmentatiua est illa quae uel sulphuris aut lapidis per medicinae quantitatem naturaliter perducitur ad illum terminum, ad quem indiuidua peruenire possunt. Et in isto passu exuberatio Mercurii, & ad quid prodest, quae per resolutionem perficitur sub conseruatione proprietatis. Qui ergo proprietates indiuiduales ignorat, proprium regimen corporis & eius exuberationem ignorabit. Quia augmentatiua proprietas cum suis uirtutibus indiuiduis existit sulphuris & argenti uiui: & ideo cum indiuidua sulphuris per minima sint cum indiuiduis argenti uiui soluta scilicet per reductionem illorum in argentum uiuum, exuberatur illud proprietatibus permixtis sub alteratione notabili in spiritum & formam argenti uiui nostri. Et cum tale argentum uiuum a proprietate sui sulphuris exuberatum, iterum per contrariam sui operationem in lapidem reducitur, proprietas sulphuris ingressa in argentum uiuum ratione exuberationis & amore attractionis. cum auxilio proprietatis illius que in sicco sulphuris, remansit assiduo ut augmentatiua. Et quam diu haec uirtus operatur in lapide semper deperditio amplius restauratur ex talis argenti uiui substantia exuberata, quae ei est ut lactis ferculum in infante, & magis proprium quam alimentum in animalibus, & ideo ad quantitatem deuenit maiorem. Propter quod amplius uirtus pascitiua fuit appellata. Et illud ideo, quia sicut pastus satiatiuus ex lacte est a media Mercurii substantia exuberata sublimatione ad conformitatem qualitatum sulphuris, lapidem refectionis ostendit: in quibus intuens propriis oculis uidere potest manifeste in suis enutritionibus. Alii autem appellauerunt ipsam uirtutem nutritiuam, & hoc quam diu lapis crescit restauratione deperditi. Sed quia cibus sibi propinatus introducitur ueluti pascens, ideo pastatum merito nuncupatur: ex se tamen solummodo reparat quantum deperditum est in proprium sulphur uel minus, cuius propria operatio est alimentum siue Mercurium exuberatum in sulphuris substantiam assimulatione perfecta transmutare albi uel rubei cum igneitate simplici non urenti: de cuius substantia aurum uel argentum subtus terram fuerat procreatum. Et per hunc actum assimilationis seruit augmentatiuae. Et quia haec deperditio multam ambit latitudinem, & haec latitudo terminum continet infinitum quod est continens in natura creata quantitatis perficientis magnitudinis & augmenti multorum lapidum metallorum super quantitatem finitam. Et iterum caeratiuum multitudinis & augmenti cunctorum animalium & uegetabilium esset infinitum, si mundus nunquam ei deficeret. Quia continue operatur in augmentatione sui quam diu ei durare potest informatiua uirtus exterius data per quemlibet qui fuerit alumnus in arte. Memoriae commendandum est quod speciei indiuidua, quae ex parte sexus foeminei educuntur, nisi semen cum spermate in matricem ad generationem introducuntur: nec ulterius ualet materiale principium aliud quam misceri illud quod primo radicali humido existit colligatum. Causa huius est, quia materia spermatica mulieris pro maiori parte magis & potius remanet passiua, & in radicale humidum nequit transmutari: eo quod non sunt similes sicuti sunt illa quae per totum unius suntessentiae: quemadmodum sunt metalla in se. Natura uero ultra quam perfecta, species requirit per solam infusionem, & si abundat in materia, dissimilitudo propriae speciei sequitur, ut monstrum sit duorum capitum uel trium: & hoc ratione dissimilitudinis partium a partibus, differentium. Metallorum genera uniuersa unius sunt essentiae, & haec materialis essentia purum est argentum uiuum hermaphroditum, & naturam in se possidet uniformem. Constat quod pars addita parti & totum ad integrandum partem uice post uicem per minima, absque dissimulatione partium radicalium, congelare ualet in sulphuris substantiam. Et haec est sulphuris substantia media, qua certa & naturali proprietate tenuissemus spiritus ille retinetur, cum sit de natura sua: uirtute cuius amoris copulae, infrangibili preuilegio in rectam se fusionem constituit. Et maxima in arte dicitur propositio subsequens: quanto minoris fuerint feces quantitatis, tanto maioris exuberantiae sublimationis Mercurii necesse est esse. Et hoc ideo, quia per causam mediam, tota cognoscitur illius substantia pura & radicalis in complemento conuertenda quantitatis naturae. Expertum & sollicitum te esse oportet, ut in parua quantitate fecum, paruum subiicias ignem ad perfectionem sublimationis illius: & cum augmentatae fuerint feces ex illo maiorem tunc adhibeas ignem necesse est. Ad primam igitur formationem lapidis ualde modica quantitas fecum, sufficiens erit seminali principio qui albi sunt fumi. Sed ad augendum & nutriendum ipsum principium, exuberare oportet humiditatem nutritiuam, de duobus fumis tenuissimis albis, quorum unus est sensibilis ut Mercurii, & alius insensibilis ut uapor sulphuris in opere depurati. Qui igitur amator fuerit ueritatis, & inquisitione propria sublimationem nostram recte scire uoluerit & utiliter, primo ad naturalium recurrat principia, de gradu in gradum generalem rotam huius artis uoluendo, scilicet extremomorum & mediorum, donec per girum explete fuerint ad plenum reuoluta, & insuper addiscat qualiter in lac exuberatum substantia menstrui in uasis & mannulla sit retenta: deinde in substantiam foetus uehitur, & ad extremum propter complementum solenniter in mulieribus sublimatur. Sagax in arte non est qui nutriendo lapidem cum continua successione lapidis, aquam facere ad partem ignorat, unde exuberationem Mercurii tempore formationis illius cum exuberata tam substantia conficere debeat. Si haec intelligis, euidenter tibi patet multiplicationis complementum. Fac ergo ex substantia illius, informatione superius data attenta, ascendere fumum, & erit in uapore sublimatus. Hanc sublimationem uocamus exuberationem. ratione bonae mixtionis & subtilis, quam partes rationabiliter mixtae suscipiunt ex presenti eorum decoctione. Sed complementum earum partium exuberatarum sublimatio est, cum in sulphuris substantiam a substantia aquea fugitiua separata sunt congelatae, uirtute & acumine sulphuris, opus est ne per retentionem illius reductiue fixionis & proiectionis totam eius substantiam mediam fugitiuam faciat. Quatuor sunt naturales uirtutes, quae tribus seruiunt praedictis: scilicet attractiua, elementatiua, retentiua & expulsiua. Uirtutes naturales quae praedictis tribus seruiunt & ministrantur sunt quatuor: uidelicet attractiua per quam substantia lapidis de Mercurio attrahit id quo in artificio indiget, & hoc per uirtutem elementatiuam, implere cupiens uacuum. Retentiua uirtus est quae retinet ratione uacui appetentis. Elementatiua potentia & digestiua retentum transmutat ab una dispositione in aliam, ut argentum uiuum in substantiam sulphuris coagulantis: & postea aliud argentum uiuum ad hoc ratione uegetatiuitatis uel quasi: cuius uirtus ex igne prouenit occulto in fixa argenti uiui substantia. Et hic est ignis naturae absconditae filiis ueritatis reuelatus. Perquem ignem tantum facere poterunt in una die, quantum calor Solis in mineris efficit in mille annis: quia sicuti glutinum uituli uel agni sua proprietate lac coagulat in caseum, ita iste ignis per absconditam uirtutem naturae congelat Mercurium per magisterium. Expulsiua est illa per quam natura expellit quod ei non conuenit. In hoc passu attenti & solliciti sint huius artis & totius medicinae artifices, ut quaecunque facienda praeparent ad uolitum & beneplacitum naturae, cum ipsa sit sufficiens attrahere quod suae naturae est conueniens, & alienum reicere, ut auxiliatrix principalis in fine sue perfectionis Scire etiam te oportet in complementa tuae correctionis erroris, quod uirtutes praedictae, quantum ad originem quam ab elementis elementatis contrahunt dupliciter differunt. Quia quaedam illarum sunt innate, & quaedam influentes. Innatae uirtutes illae sunt, quae proprie sunt elementorum lapidis & elementatorum. Dicitur autem innata uirtus uniuscuiusque elementi, pro tanto quia non inhaeret illi ex influentia alterius elementi, ut post illorum diuisionem aut effectum, in quo ostenditur propria uirtus minima non adhaerere, nisi ex propriis & intrinsecis generatione sui principiis. Influentes autem dicuntur uirtutes quam ab aliquo alio elemento fermentato, uel a pluribus eorum deriuantur. Ex quo clare tibi patere poterit quod unum quodque elementum elementatum, lapidis innata uirtute tantum regitur, uel uirtute innata & influente simul. Sed in reductionibus coniunctionum, iam alteratorum mixibilium proprie demonstratu unam sufficere artiste huius magisterii, nec oberit auferre aliud: quia illa elementa elementata solum ab innatis reguntur uirtutibus, quam a principiis descenderunt sensibilibus, ad quorum meatus nondum uenerunt. Sed ab innatis & influentibus reguntur uirturibus, quae aliquo meatu sensibili emanationes recipiunt ab illis. Quibus instrumentis praedictae uirtutes operationes suas perficiant. Necessario scire habet artifex in magisterio & cognoscere quibus instrumentis praefatae uirtutes operationes suas perficiant in elementis elementatis, ad hoc ut peccata operationem recte corrigere ualeat, & etiam perfectiones conseruare. Illa ergo instrumenta quibus immediate uirtutes operationes suas producunt, & in elementis elementatis perficiunt, sunt in composito & complexo: unde uis & uirtus localem motum exercens per se, utitur compositione immediate. Et licet non insit talis uirtus localem motum exercens, tamen in ea uirtus est motum exercens immobilem secundum locum. Et licet primo & principaliter insit ibi motus immobilis, tamen est secundum locum. Secundo modo & posterius, motus inest ei quidem in attractione alimenti. Quia sicuti probatum est in libris de animalibus, nutrimentum mouetur ad partes eius quod nutritur, sicuti locatum mouetur ad locum. Sed haec attractio quantum ad locum ad quem alimentum attrahitur, est uis terrae, quae est in concauo suo, aere plena, exuberatum, ad se humorem attrahens, licet forma alimenti per digestiuum calorem ei dati, cibum misceat cum terra. Etiam uis terrei elemeti trahit ad se alimentum, sicut locus trahit locatum, sic nutrimentum eius quod nutritur, intra ipsius spongiositatem receptum. Ex quo de necessitate oportet, quod talis uirtus utatur secundo, sine posterius compositione. Caeterae autem uirtutes utuntur immediate complexione: & etiam praedicta, quae non exercet motum secundum locum: & hoc in quatuor naturalibus ministrantibus certius artifex experitur. Naturalis tum complexio terrae lapidis, quia particeps est caliditatis, quantum sibi sufficit attrahere potest. Quia uero particeps siccitatis, quantum sufficit potest retinere. Quia uero, humiditatis expellere: quia uero caliditatis & humiditatis, digerere. Et sic fit quod una qualitas, ex diuersis qualitatibus composita, fit principium unum operationum diuersarum: uidelicet in complexione Elixiris. Cui quidem qualitati siue principio, calor etiam naturalis & spiritus fluentes instrumentaliter seruiunt. Quamuis tamen etiam in lapide formato, non sit nisi una qualitas actualis, uel in Elixere composito, uel adhuc in terra depopulata, uidelicet complexio qua omnes naturales uirtutes eius, suas operationes perficiunt. Ueruntamen quisque sagax artifex, in hoc magisterio, quatuor esse determinatas considerare debet. Non quia sic terra lapidis, uel ipse lapis aut medicina realiter informetur, scilicet determinate cum una qualitas instrumentalis in terra, uel sulphure, uel Elixiri, ex diuersis insimul mixtis componi sit necesse, ut sit proprium instrumentum cum quo perficiuntur actiones. Sed quia sic exigit forma practicalis in opere practicandi, ut sciat artis alumnus, quod labilitas uel lapsus cuiuscunque uirtutis naturalis, siue in terra, siue in lapide, siue in Elixire, qualitatibus determinate alterantibus propriis, recte corrigitur. Ita quando peccat retentiua in actione sua, tunc determinate sufficit exiccare, quantum & quando praedictorum quodlibet indiget suo loco. Uerum cum retentiua confortatur per desiccationem & exhalationem humidi, tunc expulsiua debilitatur in sicco: & cum retentione illius, confortatur in humido, & hoc per aggregationem humoris aquei scilet Mercurii, cuius natura sufficienter exuberatur cum uapore corporis, de quo exiccatur. Idcirco si expulsiua debilitatur in corpore uel lapide, confortabis illam, humectando determinate cum aqua propria. Si uero digestiua in aliquo defecerit, & maxime in ultimis reductionibus, succurrere ei confortando eam per modum quem tradidimus in tractatu de Consideratione Alchymicorum, scilicet calefaciendo & humectando cum calore spirituali, donec recuperauerit uirtutem perfecte digerendi. Similiter peccante attractiua, sufficit calefacere & moderate desiccare. Proinde intelligens hoc magisterium atque practicans, debet etiam uirtutes lapidis operari cum eis, & non lapis inferri ab eis. Ad notitiam uero certitudinis mensurae uirtutum cuiuslibet praedictarum habendam, generaliter obseruare debet quisque naturalis in magisterio, quod uelocitas atque frequentia, uel etiam uehementia cuiuscunque naturalis actionis, eam qualitatem significat in complexione dominari, per quam actio illa maxime perficitur. Sicut potest certitudinaliter per elementorum cuiuslibet actionem in aliud. Exemplum uelocitas digestionis uelut in igne spirituali mediocriter uiscose, caliditati attestatur: & moderatae humiditati Fortitudo autem attractionis, caliditati & moderatae siccitati. Proinde praeparamus eius subiectum humiditate propria ad mensuram attractionis. Retentio uero attestatur dominio siccitatis. Expulsio humiditatis dominio. Ex his uero patebunt utique rationes, propter quas naturalis artifex notare debet omnes quatuor qualitates complexionales actiuas, uel operatiuas seu effectiuas. Quarum una est, quod sit principium actiuum naturalium operationum in quolibet corpore, tanquam instrumenta uirtutis. Alia uero est, quia per se faciunt immutationes uel alterationes in corpore quolibet. Nam siccitas & humiditas, ita bene secundum naturam corpus alterant faciendo impressione in eo, sicut & reliquae duae, licet non ita cito aut fortiter. Considerare uero has secundum quod ad inuicem se habent. In transmutationibus philosophicis, solius est naturalis. Partus uero terrae fit per uiam sublimationis inuentae. Cum igitur terra conceperit & biberit de aqua Mercurii, quantum cognoscere poteris per eius uolatilitatem, & spoliationem fecum a substantia purissima alba, per iam dictas reductiones mundaueris a sulphureitate corrumpenti non fixa: protinus eius materiam sublima, cum fortiore igne quo poteris, donec ascendat ad modum albissimi pulueris uel foliorum Lunae aut talchi splendidi, cuius maior pars est argenti uiui quantitas, quam sulphuris corporum. Et ideo subita ignitione, spiritus unitus per minima, corpora secum eleuat in fuga sulphuris. Cum autem uideris materiam terrae purissimam sursum eleuatam, & tanquam rem mortuam aludel spondilibus adhaerere, tunc sublimationem super eam reitera, sine fecibus inferius remanentibus: quoniam pars illius fixa cum fecibus adhaereret, & tunc per aliquod ingenium, ab illis separare non posset aliquis. Illud uero quod in superficie aludel, tam a fecibus, quam a sua substantia media fuerit sublimatum ad modum subtilissimi pulueris, adustionem cum corruptione inducit: licet pro maiori parte in praefocatione uaporis, tempore conceptionis uel reductionis, scilicet in calcinationibus, quod subtilius est & magis intensum, a puro uapore euolet altius fuliginosum, & a fixionis retentionis substantia separatur: cum non sit de argenti uiui substantia, neque de perfectione illius. Residuum uero quod sublimatum est a fecibus, est pars illa quae ita aequalitate consistit, quod simplicem fixionem super ignem facit sine adustione aliquali, tanquam onus & fundamentum totius magisterii. Est enim subtilis substantia media Mercurii, ex qua nostra conficitur medicina, quae ex argenti uiui materia ducit originem, & ex illa debet creari immediate. Tu alienum noli introducere aliquid: nisi illud quod ortum sit ex eo in propinquitate suae naturae. Et in isto passu realiter ostenditur doctrinae filio, quod materia de qua componimus medicinam non est argentum uiuum in natura sua, cum iam mutatum sit in sulphur. Nec in tota sua substantia, cum iam partes extreme fuerint separate ab illa medicina. Imo est lapis benedictus & spiritus participans duabus extremitatibus. Ueruntamen quia lapis factus sit de sua substantia media, uocatur simpliciter argentum uiuum, quia suum sulphur illuminat, & ab adustione conseruat, quod est sibi proprium signum uelut causa perfectionis. Fac ergo agnitionem inter clarum & limpidum eius, quoniam illud quod immediate ascendit super fecibus, adhaerens ascensione mensurata, uocatur cinis a cinere extractus, uel a concauo illius sublimatus & honoratus. Quod uero remanet in parte inferiori scilicet in fundo alu delli, est inferior cinis, uituperatus, damnatus, fex, scoria & nigredo obscura, qua nullatenus indiges in magisterio. Collige ergo caute quod in medio sublimatum inueneris, ne fugiat in fumum: quoniam illud est approbatum, quelitum, bonum, melius, optimum, terra alba foliata, coagulans ut coagulum agni, coagulatum, cinis cinerum, lapis & Mercurius, arsenicum & sulphur album, & sal naturae proximum, ac infans generatus & natus & alumen nostrum, & genus, & prima & proxima materia metallorum, & primum subiectum in quo sua elementa propria eiusdem scilicet natura naturata, humida & temperata, quae debet reduci atque figi in & cum igne suo, per modum nutrimenti, donec fluat cum suo fermento sicut caera sine fumo, & omnem patiatur ignem. Operare ergo cum eo ad argentum, & cito incipias magisterium ne inueterascat sine comestione quoniam assumere eum non debes nisi recenter post partum cumsanguine suo, ut natura uenerabilis que ex labilitatis uiolentia fuit debilitata, lassata, & a suo tenperamento distracta uel elongata, confortetur cum suis fermentis albis, quousque ad melius sit temperamentum propinquum. Cuius signum erit tunc quando fluet per minimum ignem, scilicet ante argenti uiui fugam: & insuper augmentatum ad ultimum stans & penitus profundans, tingens & perseuerans. Cum autem ad Elixir rubeum, naturalem ignem dico uisibilem, in colore suo habere uolueris pro sulphure rubeo, hoc facias per tertiam coniunctionem, tertiam pregnationem, & tertium partum. Fac ergo masculum ascendere supra mulierem candidam, ut generet filium sibi similem. Naturaliter enim desiderat pater multiplicare speciem suam in filium, ut naturam quam non potest seruare in se custodiat in sua prole. Et ideo ad generationem illius oportet quod transfundat de sua propria substantia. Huius uero pater est Sol, & Luna mater ad eorum primam simplicem materiam redacta. Argentum quoque uiuum in cuius naturam sunt redacta, & medium gignens naturam coniunctionis illorum: quia cum argentum uiuum cum argento uiuo coniungitur, nunquam amplius separantur, sicut nec aqua mixta aquae. Coniunge ergo sperma masculinum, scilicet sulphur rubeum absconsum & solutum in aqua, cum spermate foeminino superius collecto ad modum sulphuris albi, per modum contritionis, imbibitionis, & lentae decoctionis, donec in aquam rubeam dissoluatur, & totum fiat unum uerissimae mixtionis. Cumque uero dissolutum fuerit & unum quidem factum, per modum reductionis congeletur. Coagulatum iterum solue in aquam, & iterato comgela in lapidem per modum superius ostensum. Tertio uero ipsum in aquam dissolue & decoque, donec totum fiat rubeum. Fili non enim subtiliat, qui non coniungit per minima. Nec ille qui desiccat priusquam imbibat, nequit coniungere per minima. Imbibe ergo totum & desicca, & fiat puluis tenuissimus scilicet solutus, non in aqua nubis, sed in aquam sanguinis & Mercurialem. Deinde administra sibi ignem fortissimum, ut separetur substantia alba non tincta, & residuum deauretur, tingatur, digeratur, coaptetur & rubificetur. Quod uero in similitudinem pulueris subtilissimi ascenderit sursum, est sulphur sublimatum albissimum. Quod autem in fundo manet deorsum, est sulphur & Elixir ad aurum. Et in isto passu manifestamus philosophos uerum dixisse, quod ignari & rustici tenent pro impossibili. Et nos similiter obuiati fuimus hoc absolute non credere longaeuis temporibus, donec in fine uidimus & manualiter probauimus, scilicet quod unus est lapis, una medicina, una materia, una dispositio, unum opus, ac unum uas ad album & ad rubeum sulphur, simul & semel faciendum. Quanquam omnes huius artis inuestigatores uidentes praedictam albedinem in uase apparentem, astare credant in illa rubedinem occultatam esse. Non enim oportet te fili, si totum sulphur album in rubeum conuertere uolueris, albedinem praedictam extrahere per sublimationem a rubedine, sed solum coquere cum igne lapidis, donec totum fuerit rubeum atque fixum, & nihil de eo in sulphur album ualeat sublimari, quod erit signum completae decoctionis. Caueas tamen in modo faciendi & intelligendi effectum facientis scilicet ignis rubificantis. Nam secundum quod uirtus ignis lapidis existens in semine Solis, uincit uirtutem aeris puri in semine Lunae, sulphur album purum erit simile Soli in rubedine & etiam in pondere. Sic enim pater generat suum filium in spermate mulieris, ita ut per filium spiret spiritum, quo tingimus tinctura inseparabili, cum amor sit utriusque atque nexus, qui per filium suum sulphur rubeum a patre procedit, ad omne imperfectum perficiendum, ut puta in Solificum uerum. Et ex hoc tibi reuelatur, quod perfectio circularis relucet in magisterio cum complemento lapidis: quo mediante per sequentem operationem facimus Elixir completum. De Quarto Et Ultimo Practicali Principio: in quo determinatur de potentia secundae reductionis aquae quae traditur cum intentione figendi, & corporis abluendi, ut totum sit fermentum. Incipit Quartum practicale principium. Intentio huius quarti & ultimi practicalis principii, est figere album sulphur & rubeum, super corpus fixum: ut si album sulphur figatur super argentum, & sulphur rubeum super aurum. Quoniam qui argentum uiuum a corporibus extractum & in sulphur conuersum, non coagulat in sulphur album fixum ignem patiens, per additionem illius cum argento, nullam certe uiam exigit ad albedinem. Et qui ipsum argentum uiuum in sulphur album mutatum, non coagulat in sulphur rubeum fixum igne patiens, pro certo nullam uiam exigit ad rubedinem. Fili cauere debes cum fueris in coniunctione ista: quia sine fermento, nunquam exibit Sol neque Luna. Et illud ideo, quia locus certus & determinatus generat locatum certum & determinatum, per proprietates suas. Quamobrem reuelamus tibi, quod natura omnium complexionalorum, siue plantae fuerint, siue animalia, siue mineralia, uergit ad naturam complexionis loci generationis ipsorum. Coniunge ergo sulphur cum corpore, de quo fuit praeparatum ab initio, ut generet sibi simile & fiat Elixir totum quod coniungis. Omne illud coniungitur cum eo quod suae naturae est, alienum uero respuit igni exponens. Cum igitur coniunxeris eum cum suo corpore, nunquam desinet in illud agere, donec totum conuertat. Nam sicut humidum per primam reductionem induratur, commiscendo uaporabiliter cum uapore terreo & praefocatur, ut fiat sulphur simile terrae, quae est matrix sua uel nutrix, sic & illud sulphur per secundam reductionem illius, in propriam naturam metalli conuertitur, & in naturam fermenti, per proprietatem sui additamenti libere permittatur. Propterea quando uolueris fermentare, misce sulphur cum corpore, ut totum sit fermentum. Quoniam fermentum redigit sulphur nostrum ad suam naturam colorem & saporem per omnem modum. Non tamen putes hanc coniunctionem, propriam fermentationem me dixisse, sed quandam: in quantum reducit lapidem ad appropriamentum temperamenti cuiusdam, & corpus simpliciatur ac praeparatur ad modum pulueris calcinati, soluti & indurati atque fixi, ad resumendum fermentum proprium quod dicimus oleum. Sit autem fermentum ad album, album: & ad rubeum, rubeum. Si uero posueris uel praeparaueris corpus argenti, cum sulphure auri: reducetur in naturam argenti, sed non ad illius colorem, & econtra, & erit turbatio naturarum in magisterio. Caueas ergo tibi ne ponas fermentum uel corpus unius sulphuris, cum sulphure alterius. Quia fermentum auri, nihil nisi suum sulphur rubeum in aurum conuertit. Nec fermentum argenti, nisi sulphur suum album, in argentum. Quia illud nunquam potest figere, quod naturaliter fixum non est, nec fuit. Hoc igitur erit proprium sulphuris ferculum in hoc regimine. Ipsum enim modo indiget nutriri, maiori & fortiori cibo. Quapropter in sui fixione administratur ei de corpore fixo & non fixo in cibum, quem sua uirtute potenter digerit, subtiliat & ad naturam sublimem conuertit, & seipsum attractione illius in fermentum naturaliter, & per minima, in uerum temperamentum constituit, in forma pulueris sicci. Quod patet, quia si modicum sulphuris proiiciatur super multum corporis, ita tamen ut super illud habeat potentiam, conuertet ipsum cito in puluerem, cuius color erit sicut color corporis super quod proiicitur sulphur. Fili non est autem hoc corpus fermentum, licet fuerit argenti purissimi substantia, sed est in genere participans cum eo, quia exiuit ex eo, & iterum per minima, seruata sui medii natura, reducetur in illud. Animae enim sunt fermenta, olea, unguenta, aurum & argentum nostrum. Igitur appropria corpus fermenti ante fermentationem, scilicet antequam animae coniungantur cum eo. Quia certum est quod anima non coniungitur nisi in spiritu: nec spiritus cum corpore, nisi prius fuerit subtile & simplex ad modum spiritus. Unde uersus. Haec res est actu, dum fit puluis sine tactu. Simplex, corrosus, subtilis, erit pretiosus. Et illud ideo, quia cum sit subtile ut spiritus, amplectitur spiritum & retinet animam. Ergo fiat de corpore puluis calcinatus, solutus, induratus, dealbatus & illuminatus: ut sit spiritus cum quo anima praecipue coniungetur. Nisi enim corpus perfecte simplicietur per ablutionem & illuminetur, non poterit spiritum fermentalem retinere, quin in fugam constituat se. Inquantum ergo corpus tuum alleuias ipsum sublimando cum mixtione sublimati spiritus, erit fixioris retentionis animarum, & tardioris fugae. Nec minus toties lucraberis in proiectione 100. partes. Ut si primo conuertit 100. secundo conuertit 1000. tertio 10000. quarto 100000. quinto 1000000. et sic prosequendo multiplicationem per milia infinita. Quia quanto magis huius operis reiteratione regimen assiduatur super medicinam. tanto melius digeritur, unitur, & figitur, & perfectius operatur. Perseuera ergo fili, & uidebis mirabilia, qualia Deus posuit sua bonitate in natura. Si quis discendi horum gratia, aliquo fortunio astans in opere fuerit sagax & prouidens, quam plurima, imo multa & maxima uidendo, dupliciter poterit adipisci. Multa enim signa possunt uideri in opere, qualia prouidens secrete debet in mente sua retinere & recondere, & assidue causas eorum proprieinuestigare, si ueritatis amator cupit existere, & uerus effugator mundanorum utentium fallaciis, ac fugiens: & insuper redarguens quotidiana opera sophistarum, per ea quae uidebit aut uisus fuerit uel perceptus clara notitia in magisterio. Si uero stultus adfuerit & quia a sapientia refugit, nihil mundi uidere poterit, ceca mente & spiritu considerationis obnubilato & denigrato, quod ualeat: nec de ferculo exuberantissimae refectionis assaporare uel solo odoratu sentire. Cum per illud pateat, tributorem omnium bonorum tanquam a grano summae ueritatis eiecto, ut indignus suis demeritis, praesens donum noluisse largiri. De modo praeparationis secundi ferculi uel fermenti cum sulphure, & congelatione Mercurii & illuminatione uel ablutione ac fixatione totius compositi per reductionem illius in calcem. Fili nos appellamus corpus Lunare ad album, sicut est creatum a natura, proprie fermentum, ratione suae naturae temperatae. Et uocamus sulphur nostrum, uenenum pestiferum, ratione labilitatis suae et elongationis suae a temperamento: propter quod omnia corrodit et comedit, cum cauda propria quae est aqua. Cum ergo uolumus ipsum reducere ad temperamentum, coniungimus eum cum corpore temperato, ut per confortationem illius, deducatur ad temperamentum, et quod corpus administret sibi de suo temperamento, ut totum fiat fermentum. Nam sulphur multum elongatum est seu distractum a temperamento, ratione ignis participantis cum illo, qui est contra naturam. Et ideo ignorantes indigentiam naturae, putauerunt hoc fermentum praeparari debere cum nouo menstruo in quo est ignis contra naturam, non uidentes perditionem temperamenti a quo corpus recedit per ignem urentem, qui est contra naturam: nec praemeditantes uirtutes & potentias ignis naturalis existentis in sulphure iam creato sine ignitione adurente, qua corpus fermenti promptius sub conseruatione naturae temperatae transmutatur modica reincrudatione in calore sicut spiritus, ut sit proprium & appropriatum ad resumendum naturam suam fermentalem scilicet animam, & ultra quam nunc perdidit in presenti calore, ut per talem attractionem temperamenti, totum in naturam fermenti conuertatur. Fili corpus fermenti modicum reincrudatur per sulphur nostrum, scilicet in quantum ad se sentit de igne non naturali: & decoquit argentum uiuum, in quantum est magis participans cum igne naturali, & mortificat coagulando, & in suae rectitudinis naturam conuertit. Non tamen reincrudatur fermentum tantum, quantum si foret coniunctum ( quod absit ) cum igne qui est contra naturam: cum calor naturalis potius operetur in ipso seipsum confortando, quam innaturalis. Si uero fermentum praeparetur cum tali menstruo nouo, scilicet simile illi cum quo corpus primum fuit ab initio coniunctum pro sulphure creando: tunc oporteret ipsum transire per tantam reincrudationem, per quantam & lapis: & per consequens per tantas digestiones & depurationes. Et insuper oporteret ipsum tantum amittere de natura sua confortanti & confortatiua per labilitatem sui a uero temperamento, ratione principii, scilicet noui menstrui remoti ab omni temperamento, nec unquam approximanti ad illud in toto uel in parte, nisi hoc fuerit per naturam remississimo modo: ut patet per suam uenenositatem, et qualitatem non confractam simplicis elementi ignei non adurentis, et potientis uirtutes temperatas, nisi paulatiue confortetur per confracta menstrua, ut patet in sulphure nostro. Et sic si fermentum tantum amisisset de natura sua sicut et lapis, non posset eundem confortare, quin imo ipsummet indigeret tali confortatione sicut & sulphur, ratione similis labilitatis a temperamento. Et sic non esset fermentum nomine aut uirtute, cum non assumserit fermenti praeparatorium, nec per consequens debilitatum ualeret confortare, nec facere quod expedit proprietati boni fermenti, cum non sit praeparatum rebus appropriatis, quibus praepari debet appropriate. Fili aduerte in hac lectione regali, quoniam res cum quibus teneris fermentum praeparare scientifice, sunt illae quae tam in parte deductae, quam in parte ulterius deducendae sunt, ad uiam temperamenti, & tenent de natura temperata in radice sue naturae, ut sulphur nostrum & argentum uiuum nostrum iam creata. Illa quidem sunt principia naturalia appropriata, et propria praeparatoria nostri regalis fermenti et coniunctoria, ut ipsum fermentum reducat ea per confortationem, scilicet, exuberantissimam refectionem ad temperamentum et naturam sui. Attende tu ueritatis amator et comprehensibilis ad ea que dixi, quibus cuidenter cognoscere potes, quod fermentum scilicet corpus, inquantum intelligitur pro fermento, nunquam praeparatur nisi cum igne naturali et aqua Mercurii mediocriter cocti et sublimati, ut ipse ignis digerendo materiam metalli iuxta uires et propositum suae naturae, deducatur ad temperamentum perfectum, et hoc per humidum sibi connaturale, quod fermento radicalius inest. Item et in praeparatione fermenti ante ultimam sui fermentationem apponimus Mercurium uulgi, non tamen solemni praeparatione praeparatum scilicet in lac uirgineum, sed prout existit in natura sua per solam qualitatem. Postea nauabimus sublimationem ad hoc ut reducat corpus fermenti in simplicitatem, et sit medium coniungendi tincturas. Inter sulphur et fermentum, cum sit radix et fermentum omnium liquabilium quae non liquantur nisi per ipsum: et ideo a natura illius liquabilia fugere nequeunt, et hoc ut constrictum gelatum atque fixum in calore, submergatur in oleo suo, quod in iam dicta sui fictione post aquae sublimationem recipiendum est, cum intentione restituendi sibi quousque fluat & sit fixum. Propter hoc enim amalgamari debet corpus cum spiritu, id est argentum uiuum, ut subtilietur donec fiat unum corpus mollissimum, ad instar argenti uiui spissi non currentis, uelut pasta metallina in effigie. Hoc enim erit secundum ferculum, cum quo habet nutriri sulphur donec ualeat tollerare omnem ignem. Idcirco ad hoc faciendum per iam dictam intentionem, Incipe nostrum fermentationis magisterium & composionem Elixiris cum sulphure & argento uiuo nostro: ita ut tria pondera Lunae purae in foliis tenuissimis, aut limatae, sumantur: & cum duplo sui ponderis de Mercurio albo uulgari praeparato uniformiter misceatur, totum terendo in simul in mortario uitreo, cuius pistellus sit ex eodem, quousque Mercurius totum combiberit argentum: ita quod nullo modo sentiatur de eodem, sed fiat amalgama. Post cum aceto distillato & sale communi praeparato & trito, fortiter abluatur, fricando sine timore cum iam dicto pistello, donec uideris acetum inde exire clarumatque purum: & semper auferatur quod ex eo ad partem separatur de nigredine in lauatione. Cum autem acetum clarum exierit, ablue compositum separando salem cum aqua dulci per alembicum distillata, & illud ad ignem desicca. De coniunctione sulphuris cum fermento. Postmodum uero coniunge illi unum pondus supradicti sulphuris congelati & sublimati ad album, scilicet quartam partem totius compositi, & tere insimul totum in mortario uitreo, ut sulphur misceatur cum composito, & fiat quasi corpus unum in effigic. Hoc enim est quod facit uisibiliter animas a corporibus resoluere. De reductione aquae supra compositum. Ilud ergo imbibe per minima cum aqua sua alba in uase philosophiae, ut in corpus uirtutes sulphuris confortentur: nam in paucis horis fiet totum pasta. De prima sublimatione huius massae. Deinde mitte totum ad sublimandum, in principio subtus faciendo ignem lentum donec receperis aquam, & postea aerem. Quonia que subleuantur & euolant aquae & aeris per rationem sibi nomina appropriant. Et quod grauius & stabilius ad ima residet, per ipsius ponderositatem sibi nomen terre usurpat. Nec minus quoque sulphura congelata, terrae nomen sibi assumunt. Uigora igitur ignem paulatim de carbonibus, donec sublimetur quicquid ex ipso fuerit uolariuum & permitte infrigidari. De secunda incaeratione aquae alterius. Cum autem fuerit infrigidatum extrahe opus: & quod ad latera uasis superius eleuatum uideris, cum alia parte aquae suae repones super feces suas, cum contritione, imbibitione & assatione, quousque fiat ut pasta: & remitte ad sublimandum, primo recipiens aquam, & postea oleum in sublimatione forti. Has autem aquas pone ad partem, & olea similiter per se. De tertia incaeratione rei incaerandae cum aqua praedicta. Postmodum uero iterato quod sublimatum fuerit cum altera parte suae aquae, reduc super feces terendo ut praedixi, imbibendo & assando quousque sit sicut pasta, et corpus cum spiritibus sit commixtum: et iterum mitte ad sublimandum ut supra dictum est, recipiendo aquam et oleum. Hoc autem reitera quousque de aqua ad duplum sulphuris fuerit perfecte rotata. De quarta incaeratione per uiam reductionis congelationis & subtiliationis. Adhuc uero sumatur quod sublimatum est ad latera sublimatorii: et cum una parte aquae suae, que exinde extitit distillata coniunge cum fecibus, et hoc per modum reductionis, donec aqua congeletur. Deinde uigora ignem paulatim donec bene desiccetur: & postea supereleuetur ex illo quicquid fuerit uolatile. Ordinem huius capituli te reiterare non taediat, conterendo, imbibendo, assando, & sublimando, ac semper ignem uigorando, donec ad sulphuris duplum cum terra figatur de aqua iam rotata cum uiscositate fermenti, & nihil penitus sublimetur ab ipsa terra. Et semper repone quod superius ascendit super id quod inferius remanet fixum, quousque per talem praecipitationis modum figatur deorsum. Uerum nullum sulphur proptius argentum uiuum congelat, quam suum proprium: in cuius substantia ipsummet argentum uiuum extitit, tam naturae quam artis ingenio iam conuersum. Et ideo cum sit fixum, id est, habeat naturam fixandi, & coagulans coagulum quod naturaliter coagulat suum Mercurium, & hoc per frequentem reiterationem sublimationis super ipsum, quousque sit fixum & in terream substantiam iam mutatum. Tunc enim est aptum ut per successiuam illius iterata uice sublimationem, fusionem metallicam praebeat, uelut consequenter dicemus. Nam pro certo maxima & firma unio fit inter siccum & humidum, per istas tales operationes, quae fere similes sunt illis, quas natura in opere mixtionis suae facit, ut postea humiditas non ualeat relinquere terram suam, imo eam protegat & ab adustione defendat, quia est de natura sua, & cum hoc bene mixta: ita quod minimum terrei sulphurati, est cum hoc minimo aquei argenti uiui, & econtra. Et plurimum unius cum plurimo alterius. Sic quod neutrum a suis partibus homogeneis in posterum separatur, nec ulterius permittat se corrumpi, cum per ingressionem furiosae flammae, se in fumum ulterius non patiatur eleuari propter partes condensas per ignem inspissatas compositionis fortissimae & uniformis nature, ac adustionis carentiam: & hoc totum per sulphurcitatem quam habet non corrumpentem perficitur, Argentum ergo uiuum in regimine fixionis cum primo per ignem incipit conuerti, ad speciem efficitur glandulosum, ratione sulphuris penetrantis ubique suam substantiam: & postea incipit crustari paulatim & inspissari, & deinde conuerti sulphuris uirtute degerentis ipsum, taliter quod non sinit eum in toto diffluere, sed quasi per globulos constare: eo quod iam in eo uapor sulphuris depurati apprehendit subtile, & tanquam glutiendo ligatum tenet humidum, & terminat ipsum in tantum quod non permittit eum adhaerere alii quam sibi, cum sit de natura sua. Et ideo cum humidum sit ubique extra seipsum constrictum & terminatum, & illud humidum educat suum proprium siccum terreum, constringens eum ut sulphureum in uentro suo, necesse est illud per calorem fluere, & fluxum currere in plana superficie, donec frigido cogente redire humorem ad interiora congelatur constanti terreo praedicto. Ex quibus patet non esse nisi unum lapidem, qui argentum uiuum habet necessario cogelare. De ultima fermentatione lapidis cum nostro fermento, quae fit per tertiam reductionem aeris superius rotati. Fili hoc fermentum est ultimum confortamentum lapidis, & cibus regalis, in quo insunt uirtutes coelestes & elementales, quibus confortantur illae quae in uasis naturae artificialiter praeparati existunt uel remanserunt, in sui radicabilitate Nam cum uirtutes sulphuris & argenti uiui subtilibus circulationum ingeniis, confectorum quae insunt eorum medicinae radicabiliter, elementales & coelestes confortantr per illas scilicet uirtutes, quae in praesenti regali ferculo in actu spiritualium elementorum existunt, ut res quinta: & hoc ad proportionem metalli superius positi in fixionis principio, & etiam lapidis, per quem argentum uiuum intenditur notabiliter effici. Tunc pro certo uidebis naturam illius mirabiliter operari cum omnibus suis instrumentis, scilicet quando uirtutes supradictae in unum, per artis ingenium fuerint circulatione ultima coniunctae. De circulatione uitima quae fuit inuenta. Circulatio ista fuit inuenta post alios circulos circulatos, ut lapis noster in quo ceteri circuli sunt rotati frigidi elementaliter: qui fusionem propterea non habet in corpore ex priuatione suae nature liquefacientis ipsum, ad alterationem cum incaeratione facienda in radice nature lapidis fusibilis, mollificetur cum humiditate iam dicta, quae super omnes humiditates est expectans ignem quousque fluat, & ingressionem habeat. Fili antequam hoc uolueris attentare, oportet te primo de necessitate recte & formaliter intelligere, quales circulos & quomodo elementa ac qualia & quando debeant per instinctum natura eosdem circulariter circulare, & quibus & quantis modis, & quot circuli generaliter existunt. Ultimum tamen ad satisfaciendum responsioni ultimae quaestionis per modum informationis scilicet documentalis artifici traditae: Dicimus quod licet plures extiterint, quatuor uidelicet in minori numero comparatione plurium ad duos, tantum habendo respectum ad siccum & humidum, que postea reducuntur uniuersaliter in unum. Ex quo eleganter dixerunt philosophi, quod opus magnum non est nisi solutio & congelatio, sed ista fiunt per uiam circulorum, ignorantia quorum plures magnates in literatura fuerunt decepti in magisterio, credentes notabiliter cum confidentia eorum scientiae, formam intelligere dictorum, & circulandi modum, ex quibus nos fore unum laethaliter uulneratum non caelare intendimus. Cum sola praesumptione & temeritate, scientiae alterius naturam firmiter intelligere credebamus, idem ullo modo nec intellexeramus, donec tempus adfuit, in quo spiritus non immediate sed mediate per M. Arnoldum de Uilla noua, qui immediate sua largitate immensa reficienter inspirauit in nobis. Etenim multipharie multisque modis rotarum circulationibus, circulauimus, resumendo uegetabile, cuius opus nusquam absolute patuit minerale, donec propriis gubernatoribus pullulauit, quibus natura uera constringitur sub conseruatione ac successiua confortatione uirtutum illius in magisterio. Circa quod loqui per minime, astrictus uinculis tibi non audeo cum lingua propria ut solebam fauorabiliter in hoc passu, quanquam reuelandi licentiam acceptauerimus, dono constrictus solito uidelicet alienatae lingue. Et ideo quia natura generalis naturae particularis admixtos possidet circulos, & diuersos multis ambitibus ad indiffinitas uirtutum probationes ostendendas, expedit cunctis inquisitoribus ueritatis, & incumbit maxime practicantibus tam prudenter illos circulos exquisite cognoscere, ne de ignotis incaute considerantes, per ipsos sicut & nos laethaliter uulneretur. Ad quorum cognitionem uti recolui arte demonstratiua & infallibili, ut per certitudinem cognoscantur qui & quales sunt, tantummodo in cursu, naturae mineralis circumamictae generali predicta, ne uagans animus per opinionum nebulas, incidat in errorem aut tepeat in conflictu. Nam semper in agilibus cognitio sterilis reperitur tunc, quando non sequitur rectum opus. Quapropter nos ad tantum recoluisse meminimus extendere ueram, artem per unum capitulum, sub totius secreti comprehensione, quod tibi praestabimus mutuo tantum, in fine nostri Compendii, sub restitutione coram iudice generali, quo mox ad practicae assiduationem cogimur, & ob hoc cupimus excitari. De modo fermentationis rerum caerandarum per uiam confortamenti, & naturae spiritus. Dicimus ergo quod modus cerationis est, ut totiens super lapidem reuertatur partis humidae reseruatae sublimatio, donec in ipsum cum humiditate propria, scilicet radicaliter manente atque fixa, quae nunquam deseruit suum corpus mixtione circulata, fusionem rectam praestet. Nec putes hanc humiditatem esse primam, sicut erat cum tota sui substantia crassa spissa & indigesta ut oleum uel adeps pinguosus, quoniam faceret lapidem cremabilem seu combustibilem. Nec ita parum fore secundam, quia phlegmatica est, nec generat uel augere potest, quantum est de natura sui, nisi solum humectat lapidis partes illas uaporabiliter, in suis digestionibus deserendo, ne & substantiam mediam in toto faciat fugitiuam, cum de sui proprietate non sit sustinere ignitionem neque fusionem, quin contingat ex toto recedere cum tota substantia supradicta. Sed tertiam radicalem fore proposito conferendam a primae tamen uisceribus eradicatam scilicet & extractam cum magisterio. Et hec est illa secunda unctuositas quae erat intrinseca, mul tum subtilis, non cremabilis, continens admixtum scilicet subtile terreum, deductum ad actum igneum uel aereum fortiter digestum, quod retinetur in radicibus rei taliter, quod amplius per ignem nullo modo potest euelli, seu in flammam defici. Quinimo ignem mirabiliter patitur & non crematur. Ideo si mixta fuerit toti substantia lapidis ipsius, ignem superabit, nec unquam superabitur ab eo, nisi per iteratam destructionem sue substantie cum natura sua. Ex quo tibi praecipitur, quod cum ista humiditate scilicet permanente, que similiter ex argento uiuo sumpsit origine, nostrum imbibas lapidem quoniam per illam partes eius constant clarissimae, ut patet, quando post illius perfectam mundationem ab omni re corrumpente, & maxime ab humoribus duobus superfluis, scilicet pinguinoso adustibili, & phlegmatico euaporabili, redigitur in propriam sulphuris substantiam non urentem: & sine illa nunquam emendatur, nutritur, augetur nec multiplicatur. De modo practicandi & indulcorandi lapidem cum humiditate nota. In modo enim faciendi lapidis huius indulcorationem, est ordo tripartitus, & etiam bipartitus. Quia aut per reiterationem solutionem & coagulationum, aut sublimationum, uel ex utroque fixio & recta fusio perficitur. Ille uero qui per regimen solutionum, efficetur sine ignitione, ad instar naturae, recte dirigitur sine uasis periculo fractionis. Qui aute per sublimationis regimen intenditur gubernari, tunc prudentia artificis nusquam debet omittere periculum protestari. Quamobrem ratione modi praecipitationis, citius figitur, sed tardius funditur. In cuius complementum recurrendo ad primum scilicet ordinem, regimen tertium ex utroque mixtum, scilicet cum ignitione & sine ignitione sagaciter est inuentum. Idcirco sumatur lapis, & terendo illum imbibe in suo uase, imbibitione per minima scilicet per uices, factas etiam ad modum roris cum una & dimidia parte sui. Postea decoque cum igne leui, donec pars illa fuerit in lapidis substantiam congelata. Postmodum uigora ignem de carbonibus paulatim & paulatim, donec sublimetur ex eo quicquid resolutum fuerit, tam de aqua sulphuris sicca, quam argenti uiui humida. De secunda roratione ad indulcorandum. seu mollificandum. Tunc iterum quod sublimatum extiterit, reduc super feces suas terendo & imbibendo cum dicto spiritu, qui magis in humiditate exuberanter abundat: & hoc iterata imbibitione rorida, decoctione, sublimatione & congelatione, & sublimatione cum ignibus suis successiuis, & diligenter continuatis, donec per continuam sublimationum reiterationem spirituum non flammabilium super illas & continuum motum, totum figatur deorsum. De ultimis digestionibus opteticis. Cum autem fixum fuerit secundum proportionem ignis sibi appropriati cum moderatione, tunc sub eo ignem facias fortem, bene continuatum per diem naturalem. Secundo uero die naturali, fortiorem: sed & tertio die naturali, fortissismum, prout est ignis fusionis uel quasi. Per primum uero continuatur materia, & spiritus domatur, ac partes illius digeruntur, & ab humido primae originis emendantur. Nec minus quoque per siccum diffunditur, & eorum malitia confringitur, ac crudum decoquitur, ut ignem fortiorem scilicet secundum ualeat tollerare, per quem aer manifestabitur actu in materia fluente. Sed per tertium recipit medicina potentiam ad actum quem agere debet. Nam oportet materia metalli, a suo phlegmate fortiter depurare, & crudum coquere per ignem opteticum. Non quod intelligas secundum naturam animalium corporum seu plantarum, cum sint humidioris naturae, quam materia metallorum: ut patet ex hoc quod natura mineralium, quamplurimum sicca reperitur, ratione cuius est de sui proprietate tollerare igne. Propter quod debes intelligere hoc fieri in arte, secundum rationem subiectorum, quemadmodum natura exterius manifestat digeratur ergo medicina, ut humidum terminetur in ea, & sit fixum, ut stet: ne separetur a metallo dum ingressum in eo fuerit cum alteratione. Uerum oportet sicut dictum est, ut radicalis humor imbibatur a suismet partibus rei, ex quibus maiores uirtutes, ut puta confortatiuae, tam elementales quam coelestes essentialiter & corporaliter, rerum constant. Cuius exempli gratia certificamus nos uidisse argentum uiuum fixum; ac fluens in ueram fusionem metallicam, & fecisse cum magisterio, sine additione ulla rei extrancae. Sic igitur talis decoctio optetica, optimam facit commixtionem in medicina nostra, sicut euidenter apparet in elixationibus eius: Quia cum aer prosequatur aquam, tunc auis fuga detentae. immediate perit. De ultimo confortamento post fixionem perfectam. Hoc autem confortamentum per modum ultimae incaerationis supplemus medicinae quandoque, & quandoque non. Cuius causa est, quia cum ignis opteticus sibi ad ultimum suae fixionis praebeatur, aut est in gradu fixo, ut absolute posset ignem opteticum tollerare, aut non. Si est in gradu fixo cum tota sui humiditate, nec aliquid de illo possit amittere, quin insit ibi iuxta pondus datum: tunc nulla recta fusio anticipabitur per aliquod diminutum, nec per consequens est ultima incaeratione incaeranda. Si uero ad conformitatem uel aequalitatem fixionis dictae, iuxta mensuram ignis optetici, nondum adinuenire contigerit: aut hoc erit ratione malae informationis ignis, quae nimia festinatione necesse est euenire, aut macritudine spiritus, in quo phlegma dominatur, superat uirtutes humidi radicalis, propter defectum exuberationis. Per primam uero natura eradicata suos spiritus resumere nequiuit in confortando seipsam: quia festinata motus proprios complere non potuit. Et ideo spiritus thesaurisantes de necessitate fugere decuit defectu retentiuae alienis motibus occupatae, uidelicet in conseruando illos quos assumserat contra ignem praeliando, cum de more naturae fuerit comseruare in specie indiuidua sua. Per secundam uero, nec potuit natura superfluum in sui alimentum conuertere quod nunquam fuit de natura sua. Et ideo cum loco spiritus uelut uerus cibus, credat humidum phlegmaticum assumere, ratione minimi saporis illius scilicet spiritus quem in se continet: non tamen in radice nature suae ipsum potest amicabiliter colligere, quin superfluum recedere habeat per ignem opteticum. Et quod est deterius, cum maiori parte substantiae mediae, cedit & deficit, nisi adhibeatur ignis administratio talis, quae augmentando ei secundum exigentiam sui tollerabilitatis, ex illo superfluam humiditatem tollat, cum conseruatione illius in igne proprio. Cum uero contigerit defici porosam reddet medicinam diuersissimae fusionis: cuius causa est defectus humiditatis naturalis, quam radicitus natura appetit colligare, ad sua indiuidua protegenda contra ignis pugnam. Et ideo fuit inuentus succursus supplendo & corrigendo errores praedictos per ultimum confortamentum: ut quod de non fixo recedit igne optetico, per incaerationem infra scriptam naturaliter restauretur, donec fluat uirtute non fixi quod fixum est, & ingressum habeat in complementum suae naturae. De modo faciendi ultimam incaerationem. Sumatur ergo de lamina cristallina, quam in fundo uasis fixam reperies, quantum uolueris: & illam in crucibulo tenui super leuem ignem incaeratione ultima cum aere suo albo praedicto, guttando super ipsam guttam post guttam cum sagacitate & prouidentia diligenter respiciendo, donec fundatur sicut caera sine fumo. Tunc de illa aliquid sume, & super laminam ignitam ponc. Si uero conspexeris eam uelocissime resoluere quasi caera, tunc satis est cerata in radice naturae suae. Si autem adhuc non uideris citissime liqueractionis signum, reitera super eam cerationem dicta, donec fundatur sicut caera sine fumo. Deinde fac proiectionem per illum modum per quem medicina requirit, & explicauimus in nostro Testamento, Quoniam Elixir est completum, & inappraetiabile pretium, ac thesaurus incomparabilis, conuertens omne in infinitum Lunificum uerum. De compositione Elixiris rubei ad rubeum, per traditionem generalis doctrinae. Cum ergo uolueris facere Elixir ad rubeum, doctrinam faciendi Elixir ad album resumes in exemplum. Nam hic modum faciendi repetere non oportet nisi solum pro quolibet elemento albo, elementum apponas rubeum. Quoniam in Elixire ad rubeum apponitur ignis ulterius, qui totum rubificat. Et est ultimum secretum in natura, & sublimatur ut spiritus. Pondera uero elementorum sunt, quod apponas duo pondera terrae, & tria aquae, de aere totidem, & unum pondus & dimidium de sulphure rubeo. Primo enim ponas terram, quia participat cum fermento. Secundo ponet aquam & ignem: sed ignis per aquam figitur, sicut aqua per terram. De forma circulorum & totius secreti, per quod reuelatur totius operis intentio. Totum autem secretum & modus operandi, in rotatione elementorum consistit. Uerum nisi circulus naturae, proprie prius perfecte cognoueris, illorum circulationis notitiam intelligere non poteris. Quoniam ignorantia teget te tenebroso uelamine formam rotandi ad instar naturae, & circulandimodum. Uides ergo quod natura non attrahit nisi modicum, nec conuertit: & hoc secundum Mercurii quantitatem. Quod uero magis attractu est in profunditate naturae, separatur tardius. Et ideo quod grauius separatur de humido, semper illud educit de re scilicet de materia Mercuriali in natura sua alterata per rotam praesentem. Et quod eductum est in illo uel de illo humido, est siccum subtilissimum ligatum cum humido, ita quod neutrum dimittit reliquum in distillationibus successiuis. Et tunc totum illud dicitur uapor, in quem siccum sulphureum est conuersum, quia tunc in illo uapore elementa sunt bene mixta. Cum uero taliter elementa sicca rotata sunt in humidum, per plures circulationes totius humidi, tunc primo separatis exinde elementis, post per alias circulationes quae per modum fiunt reductionis elementa humida rotantur in siccum. Et quanto magis istae duae rotae reiterantur, tanto magis depuratur terra uel lapis a sulphure immundo terreo sibi extraneo, quod de macula originali prouenit. Et intellige bene quod tinctura menstrui separatur a suo terreo grosso feculento per distillationes lentas, & in aqua Mercurii deportatur. Caue ergo ne opus rubescat ante nigredinem, & tinctura concremetur, quae in uentre Mercurii debet deportari & abscondi. Quoniam Mercurius est terra sua propria subtilis ualde, in qua ignis tam Solis quam menstrui retinetur. Recorderis ergo quando uidisti ignem in Mercurio, & feces erant nigrae. Ex quo patet quod nunquam opus nigrescit, donec a terra extrahitur tinctura per suaues distillationes, & in uentre Mercurii deportetur. Et iste ignis est illa proprietas Mercurii, quam debes totis tuis uiribus a combustione conseruare, scilicet tinctura uitrioli ( alias sulphuris ) cum qua debet Mercurius sublimari, quoniam est primus masculus eius. Et est additamentum tincturae nostrae, quod est additio magna in uirtute & potestate: quoniam coniuncta est cum tinctura Solis. Praeterea si a uitriolo & sale scis ex trahere proprietatem Mercurii, & sibi amicare per coniunctionem quae fit per sublimationes lentas, non ignorabis unum de secretis nature maximum, & ueram perfectionem principalem. De primordialibus coniunctionibus secretis trium generum, tam simpliciter quam compositiue, Solis, Lunae & Mercurii. Dissolue ergo primo Solem purissimum in aqua sua feruenti, postea separa flegma, & remanebit Sol inferius cum substantia salis aquae. Postea dissolue Mercurium in aqua sua, & post congela: et iterum dissolue in aqua sua distillata, & separando iterum aquam per balneum congela. Et semper oleum extrahe per cineres, & pone ad partem in qualibet distillatione. Hanc autem dissolutionem & congelationem tribus aut quatuor uicibus reitera aut plus: & ultimo congela. Deinde infunde aquam suam primam super Solem congelatum, & mox dissoluetur in aquam rubeam uel citrinam. Congela ipsum in balneo Mariae. Reitera hoc tribus uiribus sicut de Mercurio fecisti: tamen non extrahes aerem ex illo, quia nondum tempus est: & ultimo soluatur. Hanc uero dissolutionem totam infunde super Mercurium calcinatum & siccum, & dissoluetur totum in aquam turbidam, nigram, colore subrubeam. Distilla & redistilla ut totum elementetur. Et post istum passum recorderis de signo terrae putrefactae & combustae. quod uidisti super uitrum per ignem candelae exspiratis suis spiritibus, quod est signum putrefactionus. Putrefac totum in simul, sine distillatione per tempus suum. Deinde separa elementa, & prosequere magisterium. Tu non obliuiscaris ponere etiam aquam Mercurii cum fueris in elementatione ut totum animetur & elementetur. De secunda coniunctione eiusdem cum Mercurio & Luna. Sumatur Luna & Mercurius, & quilibet eorum in aqua sua dissoluatur ad partem: Post coniunge aquas, & distilla aquam, & inuenies argentum ad modum salis pretiosissimi. Accipe illud sal & liquefac in igne trium candelarum. Deinde infunde aquam desuper, & dissoluetur in aquam albam. Illam aquam infunde super Solem congelatum post eius primam distillationem. Et postea procede ut supra. Alia coniunctio per aliam praeparationem Mercurii. Et nota quod in hac praeparatione includitur sublimatio Mercurii usque ad reuiuificationem qua indiges in omnibus principiis & fermentatione: ut supra dictum est. Accipe Mercurium & sublima cum uitriolo & sale assato: post proiice eum in aqua uegetabili in ymine, & posito coopertorio decoque per diem naturalem: post super pone alembicum & distilla aquam totam. Deinde uigora ignem, & sublimabitur uiuus. Illud uiuum sume & ablue cum aceto distillato, sed magis ualet cum aqua uegetabili simili primae, et non misceas aliud cum illa ablutione. Post terge cum panno lineo mundo. Insuper festina ad aliam praeparationem, uidelicet quod in aqua sua dissoluas ipsum: post distilla et redistilla per uiam elementationis. Post putrefac per mensem philosophorum. Deinde separa elementa et de aqua et de rerra, et sume substantiam mediam per sublimationem: et de illa fac coniunctionem cum corporibus, sicut uolueris, praeparatis. Nam multae sunt uiae conraymundi Lulli. 271 iunctionum et separationum ad unum finem et ad unum effectum, quas uidere poteris per totam latitudinem magisterii. Et secundum istas quas tibi dedimus, multas alias ad libitum facere potes, dum tamen intelligas magisterium. Explicit Codicillus M. Raymundi Lulli Maioricani. Quae sit materia nostri lapidis. f. 203. 204 de prima parte. de Resolutione f. 230. de Sapphiro. f. 235. de secunda parte, quae est de practica. f. 219 de Spermate metallorum. fol. 205. Finis lo lcomh lad l20 lo 26 E Ii = L 2 1E 251 2 11133 3e Iii. 4221. 4EIII. n - sli 2 55111 4 – 62 Iσ 26 Bayerische Ebstaats Biblothek. 30 Qzooz digitalfoto - trainer. de O —