Labyrinthus Medicorum Errantium, D. Theophrasti Paracelsi. Cum Adiunctis. < image 1 > Alterius Nonsit Qui Suus Esse Potest. 1552. Ingenii quisquis Theophrasti fila sequutus, Tutus ab insidiis est Labyrinthe tuis. In Laudem Medicinae. Indidit humanis praeclaras mentibus artes, Clara gubernator qui regit astra Deus. Ut certis totum moderentur legibus orbem, Atque homines firma conditione iuuent. Plurima uel referant praesentis commoda uitae, Nec non ut prosint moribus usque bonis. Prae reliquis diuina tamen Medicina putanda est, Quae morbis certum dat ratione modum. Munere de coelo missa est diuinitus orbi, Hanc authore Deo credimus esse datam. Namque opibus ueluti corpus praestare uidetur, Sic alias artes uincere sola potest. Esse quid utilius, uel quid praestantius unquam, Humano generi quam Medicina queat? Haec docet occultas rerum cognoscere causas, Agri, quo medica restituantur ope. Conseruat sano solidas in corpore uires, Nec tamen amissas non reparare potest. Praescribit iusto conuictus ordine leges, Qui prodesse solent, qui uel obesse cibi. In pretio magnis erat undique regibus olim, Qui Medicis etiam praemia magna dabant. Ergo pii ut doctis Medicis tribuantur honores, Biblia sacra Deo sic statuente iubent. Nec te iudicii moueat sententia praui, Sensaque inhumanis horridiora Getis. Sed magis inde Deo toto dic pectore grates, Qui medica morbis eripit arte suos. Achatius Morbachus Medicinae Candidatus, Lectori Foelicitatem & c. Medicinam maxima in ueneratione semper fuisse, lector candidissime, adeo perspicuum est, ut neminem qui litteras legerit latere possit, Nam siue Hebraeos siue Arabes secutus fuerit: seu Egyptios & Persas seu denique Graecos ac Latinos attigerit, eam semper aut diuinos homines, quos Heroas uocamus, aut pientissimos Theologos, aut magos religiosissimos, aut philosophos sapientissimos, aut etiam reges potentissimos tum coluisse, tum exercuisse inueniret, multosque ex his & deos habitos: plurimos uero tantis honoribus effectos quantos homini impendere uix fas est. Uerum nostro aeuo ( quod citra animi excandescentiam referre nequeo ) in abiectissimorum ne dicam perditissimorum hominum tractationem deuenit, ut nemo tam rudis, tam ignauus, tam omnium rerum imperitus existat, qui sese ex professo medicum dicere non audeat. In illam nempe fecem, hominum detrusa est medicina, ut non modo aliptae & balneatores, pigmentarii, & pharmacopolae, uerumetiam coci, cupediarii, circulatores, hystriones, & tota illa turba circumforaneorum medicinam exercere audeat, qui tamen omnes carnifices uerius quam me dici & dicendi & habendi sunt. Quod in primis hominum uitas negotiantur, questum magis quam artem secuti, & dum mederi audent homines perdant, Hi sunt qui periculis nostris, ut ille aitur, discunt, & per experimenta uitas auferunt. Cuius temeritatis licentiam sola impunitas hactenus prestitit, cum nulla lex sit ( ut Plinii uerbis utar ) quae inscitiam capitalem puniat. Ne tamen perpetuo & sine exemplo uindictae hoc genus hominum elabatur, iuditium nuperrime cum Mulomedico peractum, sub specie Dialogi proponere uolui, quem scilicet Dialogum sub calcem huius Labyrinthi reperies, in quo causa publica mortalium agitur, In primisque temeritas ac maleuolentia istius secte hominem manifestiss. argumentis, tum culpatur, tum reuincitur, demum quoque pro meritis uindicatur. Nemo autem existimet criminib. ab illis arreptis, ut medicinam artem omnium preclarissimam arrodere uelim, Sed quo Mulomedicos istos & infimae plebis quisquilias, qui nec natare nec literas norunt, coarguam, rapacesque ipsorum nundinas subuertam, qui humanae uite ad mortem usque insidiantur. Adesto ergo, lector candidiss. animo aequiore ac communem humani generis iacturam, reique medicae dedecus curiosius expende, Inuenies enimuero nullam pestem longius abigendam, quam malum medicum quidum uitam hominis aut tueri aut reparare promittit, necem interitumque machinatur, ceu hoc Phoebea luce clarius ex instituta scaena cognoscere licebit. Tu modo fac spectatorem iucundum agas. Uale ac plaude. Praefatio In. Labyrinthum Medicorum Errantium Doctoris Theophrasti Paracelsi. Quia error in qualibet re periculosus est, & is qui errat, iam huc iam illuc tendit, nusquam erroris terminum aut finem inuenit, nec quorsum denique pergat, scire potest, requeritur & necesse est, ut ab alio educatur, qui uiam rectam exeundi cognoscat, is qui in errore est. Qui autem errare & deuiare incipit, ille quoque admonitore opus habet, ut sic periculum cauere discat. Sic olim medicinae ars in errorem ducta est, in quo hactenus semper uersatur, & non ideo fallax & incerta quaedam opinio, certa scientia dici meretur. Et quare de scientia ac opinione sermo incidit, dicendum puto, quod scire & intelligere, est rem uere perspectam ac cognitam habere, eiusque rectae scientiae, quemadmodum & ueritatis, simplex est ratio. Opinari autem siue errare & scire, dupliciter intelligitur. Quidam enim homines, posteaquam in errorem ac labyrinthum inciderunt, ita grauiter errant, ut neque monoculum illum centaurum, neque exitum erroris inueniant, & isti errant supremo errore, ac suprema ignorantia laborant, quemadmodum caeci, qui plane certi nihil norint. Si igitur errantes, dum saepius ac diu quaerunt, nihil inueniunt, & dum gnauiter laborant, parum proficiunt, tamen nec ad finem labyrinthi perueniunt: sed iam ut in testudinis testa circum circa ambulant, mox iterum retibus quasi inextricabilibus inuoluti, sursum deorsum sese tollentes, ac exitum quaerentes, nihil inueniunt. Nam ibi quaerunt, ubi nihil est, palpant, quod nusquam est, & inueniunt quod non est. Quidam uero ingrediuntur labyrinthum, & eo usque pergunt, donec ad centrum eius perueniant: ibi demum aspiciunt monoculum horrendum, qui Centaurus appellatur: cuius & imperio uel tyrannidi potius, statim subiiciuntur, & tunc penes monoculatum eiusque scientiam, omne imperium ac summa rerum omnium est. Hi sic errantes plus aliquando uident, quam priores: non tamen plene uident, sed monoculi solum. Grauis quidem & periculosus ualde error est, si ars erret: Et in sapientia errare peßimum est, ac nihil aliud quam in nocte ac tenebris uersari. Iam autem negari non potest, quin si sic, ut diximus errant, multum interim experiantur: parant enim sibi experientiam, hinc illuc circumeundo, & dum sic diutina peregrinatione portam labyrinthi praetereunt, eo ipso plus doloris, plusque iracundiae sibi conciliant, quam ulla uel longißima peregrinatione, quae tenebris ac eriore careret. Inueniunt etenim in tali labyrintho experimenta experimentorum & labyrinthum labyrinthorum. Qualis enim dux, talis miles, qualis praeceptor, talis discipulus, & qualis faber, talia plerunque sunt instrumenta, ac quicquid sub minotauro illo monoculo est, caecum est. Conuenit enim ut rex oculatior sit regno: & quia rex monoculus parum uidet, necesse est regnum plane obcaecatum ac inutile esse. Si autem uersantes in labyrintho caeci sunt, erunt procul dubio & studia eorum caeca, erit institutio, doctrina, speculatio, sapientia, praxis, ac omnis denique operatio caeca. Qui enim ingressus est labyrinthum, monoculus uel plane caecus ingressus est: qui autem nec per se uidet, nec alio uiam monstrante, pergit, necesse est eum totum errare & obcaecatum esse. Quod si etiam contingat, ut monoculo illi pares efficiantur, in errore tamen sunt, quia mono culi auxilio nihil quicquam subleuantur, cum is uix sese tueri & sibi satis uno oculo prospicere queat. Uidens enim uno in latere, in altero caecus sit oportet, quia altero ex latere oculo caret. His sic praemißis, quam periculosum sit in artibul ac scientiis errare, quaque incommodum iis, qui sic errare dicuntur, & nunquam ab eiusmodi laqueis se extricare queunt, quilibet facile agnoscit. Quod ad Medicinam attinet, Iudaei olim summe gloriatisunt, & adhue gloriantur, nec mendaciorum eos pudet, se uetustißimos ac primos Medicos esse, iactitant. Et sunt quidem inter omnes alias nationes principes, nebulonum scilicet. Quae enim est eorum quaeso Medicina? quae morborum curatio, quidue agunt egregie ac laude dignum? Parum quidem re ipsa, quod bonum sit, praestant, nisi quod fallendo, decipiendo ac mentiendo multum pollent, si id bonum dici meretur. Deum ipsum ac Filium ipsius unigenitum auersati sunt, nec cognouerunt, & naturae operationes uiresque cognoscent? Deus ex manibus ipsorum Medicinam eripuit sustulitque, ipsos & illorum genus in infinitum damnans abiiciensque, simul & illis maledicens, qui Iudaeos tuentur, quique negotiis illorum se intromiscent, & tamen Medicinae ullam laudem sibi arrogabunt? absit. Nam si quid possunt Iudaei circa Medicinam, id non a suis haereditario acceperunt, sed ab aliis, & peregrinis quasi furto subtraxerunt. Non enim ad Medicinam nati, non in ea educati sunt. Imo uocatio istorum a mundi primordio fuit expectare Deum Meßiam, ipsum colere ac obseruare, & quicquid ultra hoc conati sunt. alienum quiddam ac adulterinum fuit. Ethnicis autem Medicina data est, & Ethnicos tanquam uetustiores Medicos merito ex hoc ueneramur ac magnifacimus. Sic igitur res se habet: Graeci primi omnium in Medicinam se immiscuerunt, & magna in ea aggreßi sunt, plurimas ob causas, praesertim tamen neceßitate urgente: mendaciis tamen ita eam conspurcarunt, quod & Arabes, & caeterae deinceps nationes ausae fuerunt a mendaciis ac mendis eam uindicare, & quam id foeliciter fecerint, patet. Certe quo maiore astutia hac in re agitur, eo citius erratur, & quo quis diutius se macerat in inueniendo, eo inuenit minus. Non enim ratio hominis hanc artem nobis largitur, sed ab eo petenda est, in cuius manu ac potestate sita est. Postremo quoque & ultimo accesserunt quidam ad corrigendam hanc artem, & metam ei certam imponendam, quo a barbarie & incertitudine semel liberaretur: & isti postremi optimi fuerunt. Primi quidem pauca inuenerunt, ad ultimos res rediit, quorum iam officium est, inuenta augere & usu confirmare, ac quasi exiguis riuulis scatentes fontes, in magna flumina dilatare. Quapropter, ut Medicinae error ac labyrinthus notior fiat, proposui hoc opere rectam Bibliothecam ac libros indicare, ex quibus libris errores cognoscantur, tenebrae intelligantur, & sic ingressus fiat non ad Minotaurum monoculum, sed ad illum potentem ac aeternum, habentem in una deitate plures oculos, qui lux est & uia, quique incedentes secum beat. Beati deinde sine tenebris ambulant, nec fraus in cordibus eorum inuenitur. Theophrastus Paracelsus Lectori Salutem. Quoniam id a quibusdam uitii mihi obiicitur. quod is ego sim, qui illotis manibus ac ui quasi ad Medicinam prosiliam, nec per ianuam ac rectam uiam ad eam ingrediar, excusatione mihi in hoc opus est, hu – manissimi lectores, & aduersus istos nugatores ac nihili homines, responsione. Primo igitur respondebo illis. Quaero: quae nam sit porta, quae uia, quisue modus rectus introeundi ac perueniendi ad Medicinam? Num Auicenna, num Galenus, Mesue, Rasis, an uero ipsius naturae lumen? En adsunt duae ingrediundi uiae: altera est per libros praedictorum Medicorum, altera per naturam. Merito igitur iam hic quaeritur inter istas, quae sit melior uia ad Medicinam. Et rectius considerando apparet, lumen naturae rectam uiam ac ianuam esse, per quam quis ingrediatur ad eam, & alia ianua ingredi, est per tectum uel fenestram descendere. Non enim conueniunt inter se istae uiae. Quare aliud est lumen naturae, aliud sunt codices scribentium. Item aliud est lumen Apothecariorum, aliud lumen naturae: & sic, quia inter se non conueniunt, ( in altero tamen istorum necesse est rectam uiam esse sitam ) Iudico istam certiorem esse uiam, & istum Medicinae rectum librum, quem Deus ipse omnipotens nobis dedit, quem ipse composuit, dictauit ac scripsit. Caeteri autem libri, quibus hominum consilia, somnia ac opiniones traduntur, tantum ualent quantum ualere possunt, nec enim eiusmodi opinionibus naturae ac ueritati quicquam detrahitur. Et haec est, optimi lectores, firma illa ac perfecta scientia, scire scilicet, quod ex uno solummodo fonte omnis Medicinae ars originem ducit, a Deo nempe. Si igitur a Deo est artis origo, sequitur quod & fundamenta ac principia istius ex Deo pendeant, & a Deo nobis affatim tribuantur. Quomodo igitur talia principia a Deo discimus? Hoc Deus ipse ostendit, dicens: Medicinam ego mirabiliter creaui, quasi diceret, in libros conscripsi, ibi quaerite, ibi legite, & inuenietis ac cognoscetis. Sapiens igitur uir a Medicina aphorrebit nunquam, sed quaeret potius, ac inuestigabit eam, si modo uere sapiens sit. Is enim qui ab operibus ac creatura Dei abhorret, uere sapiens dici non potest, & sic qui Medicinam contemnit, eius sapientia a Deo minime est, nec in eo Medicina inuenitur, Ubicunque enim Dei sapientia non est, ibi nec Deus est, a quo illa proficiscitur. Si itaque quis ad Medicinae scientiam aspirat, ille primo & ante omnia ibi eam quaerat, ubi est, ut rectam & ueram Medicinam sic amplectatur, nec propriam sibi suis fantasiis ac speculationibus fingat. Non est enim Rhetorica, non Grammatica, nec de orationis partibus, sed de longe grauiore re agitur, Inde igitur eam pete, ubi descripta est, & non impinges nec errabis. Considerare licebit omnes omnium scribentium libros & uolumina, euoluere omnium doctorum, qui unquam fuerunt, scripta, certe uidemus ista quae cum nature lumine concordant, firma esse ac efficacia ualde: Que autem contra naturae lumen uel suscipiuntur uelfiunt, ea omnia nihil esse nisi merum labyrinthum, in quo nec ingressus nec egressus certus est. Multi quidem sunt, qui se uera & ex naturae lumine scripsisse, sibi persuadent, sed falso. Habet enim quiddam in principio certi: citius tamen a ueritate deuiant, quam decet, & quod habent ueri, id arbitror mutuo eos accepisse, ab his qui uere sapientes erant, & deinde suis erroribus conspurcasse ac oppressisse: & sic inuenerunt uel in ipso labyrintho margaritam, quae neglecta & ante porcos proiecta fuerat. Sic igitur, optimi lectores, in Medicinae studio legite, ut optimos libros principis medicorum perlegatis, in quibus certa Medicina est, Solus enim is Medicus Deus, ut puto, illuminat, medicinam ministrat, sine quo nihil perfectum esse potest. Caput Primum De Primo Ac Principaliori Medicinae libro, ex quo quilibet Medicus artem suam haurire debet, qui liber ex sola diuinitate proficiscitur. Primus ac principalis liber omnis Medicinae, uocatur Sapientia, sine quo libro nemo unquam quicquam fructuosum ac laude dignum efficiet. Ea autem sapientia est scire, & non opinari, ut scilicet, quis uere, perspicue ac plane sine omni dubitatione aliquid cognoscat, quod deinceps non temere, non in consulte, sed rationabiliter appositeque eo utatur. Ista autem sapientia debet esse perfecta, absque stoliditate, absque errore & dubio, Imo recta uia, rectum fundamentum, recta intelligentia ac speculatio esse debet, quae singula in sua specie ac natura acutissime perpendat. In hoc libro est ueritas, & iusta omnium rerum cognitio, qua cognitione cuncta reguntur, ducuntur ac perficiuntur. Is liber est Deus opt. max. Nam qui cuncta solus creauit, penes ipsum etiam solum est sapientia & intelligentia omnium rerum creatarum: per ipsum sapienter agimus in negotiis agendis: & sine illo nihil regi, nihil duci, nihil flecti aut perfici, ita ut debebat, potest: sine ipso quoque, quicquid est, mera fatuitas & merus error est, Nam quemadmodum Sol lumen nobis omnibus praebet, suisque radiis omnia perlucet, quae alias luce carerent, Sic quoque sapientia illa superne ad nos perueniat, nosque illuminet, necesse est. Nam quid aliud est prudentia, nisi artis rectus usus? ut scilicet, quilibet artem suam ac officium perfecte noscat, ac bene administret, quae non nostris uiribus constat aut efficitur, quemadmodum nec lux, nec tenebrae, quemadmodum nec aestas nec hyems nostra opera efficiuntur. Etsi enim Medicina naturalis scientia est, hoc est, quae nobiscum in terra nascitur, uti & argentum uiuum, guaiacum, & alie eiusmodi species, tamen necesse est, ut superne nobis demonstretur, & ut ex diuino libro eius scientiam nobis comparemus. Ex isto etenim libro oportet ut ante omnia discamus quid in Medicina sit, quomodo in ea sit, quomodo extra quasi effodiatur, & quo pacto aegrotanti subueniatur, Corpus enim Medicina non est, terra quoque Medicina non est, sed terra est: in corpore autem & in terra Medicina est, ibi occultatur ac latet, & ita quidem latet, ut neque a terra cognoscitur, neque a sanguine aut carne intelligitur: & ut breuiter dicam, nullis nostris uiribus cognoscitur. Quid igitur? Si non hominis Medicina est. nec tamen sanguine aut carne, nec humanis uiribus ullis apprehenditur, necesse est ex spiritu illam prorepere, qui in homine est, & is spiritus est ab eo, ad quem post obitum corporis iterum demigrat, isque spiritus est discipulus Medicinae. Sic itaque clare sequitur, quod prima institutio & inquisitio huius Medicinae, quaerere regnum Dei, Hic est ille thesaurus, haec schola, hoc fundamentum omnis sapientie in quolibet homine sapiente. Nam hoc libro perlecto, id est, regno Dei quaesito, omnia deinceps nobis affatim ministrantur ac adiiciuntur. Si enim sedulo quaerimus, fortiter pulsamus, suppliciter petimus, quid hoc regno Dei nobilius esse potest? Terrestres quidem nos ac mortales sumus, nec quicquam in schola terrestri habemus, nisi imperitiam, stultitiam, error esque: igitur admonemur, ut ad aliam scholam pergamus, ut aliud refugium sapientiae quaeramus, regnum scilicet Dei, in quo omnis sapientia abundat. Hanc Euangelii sententiam Medicus iuste accusare aut culpare non potest, & hoc ipso dum cogitat, naturae cum regno Dei nihil esse commune, & medicinae apud sacra ista locum non esse, falso suspicantur. Nam a Deo prouenit, & a Deodatur. At dicet quis. Infideles & Ethnicos quosdam uidemus Medicos esse, qui regnum Dei non quaerunt? tamen interim nihilominus id quod habent, a Deo creduntur accepisse, sine quo nihil est. Spiritus enim ubi uult spirat, nullius est proprius, nulli seruit, huc illuc pro arbitrio suo agitur. Ab eo itaque necesse est, ut Medicus sua principia sumat, nec quemadmodum Pseudomedici ubique mutabilis uenti instar oberret. Quisquis enim ueritatem huius artis inquirere uelit, ille hic incipiat, & omnia deinde foeliciora sequentur. Sin uero hoc principium neglexerint, eueniet, ut curiosissime laborans & grauiter studens, nunquam tamen ad terminum certum & finitum perueniat, nec ue ritatem arripiat. Bene nos Paulus admonet, & docet, a quo quisque hominum suam prudentiam petere debeat, & quomodo eam inuenire queat. Si Medico ars desit, id est, si sapientiam adhuc desiderat. quaerat eam apud Deum. Iuxta Apostoli Iacobi doctrinam, qui dicit: Naturae uires & arcana a Deo discere nemo abhorreat. Sic itaque haud inconueniens erit dicere, Deum librum primum esse Medicinae. Quis enim melius nouit elaboratum, quam is qui elaborauit? quis melius effectum nouit, quam is qui fecit? aut a quo commodius quis discit, quam ab eo, qui perfectus sit suae artis artifex? Cum igitur a Deo Medicina creata est, nemo certe melius eam nouit, quam ipse Deus creator, & ab ipso denique ad nos peruenit ac profluit, non aliter atque ex Solis radiis calor prouenit, qui flores ac omnis generis gramina producit. Num quid; quisquam habuit, quod a Deo non fuerit; quodue Deo non merito acceptum ferat? non certe arbitror. Is enim est, qui in sua manu tenet omnia, e cuius potestate, si quis quid eripere aut consequi uelit, orando id faciat oportet, quaerendo & pulsando, & haec est uia ad scholam: nam ui & uiolentia hac in parte nihil efficimus. Is enim qui nos orare, ac panem uictumque petere iussit, iubet & alia maiora flagitare. Nec in pane etenim solo uita nostra consistit, sed & doctrina ac sapientia ex ore Dei proueniente. Et ea sapientia nos saturare debemus, non minus quam aliis cibis, simul & cogitare, cetero cibo uentrem ad pusillulum temporis saginari, hac autem animam ad eternam uitam muniri. Fulgebunt etenim olim in coelo sapientes, non minus atque Sol fulget inter stellas, hi dico sapientes, quorum a Deo sapientia est. Sic quaelibet perfectio ac quelibet artis absolutio a Deo est, qui nos iubet orare, pulsare & quaerere, dicens: Quicquid petieritis in nomine meo, dabitur uobis: ex quo sequitur, nos non lapides, serpentes aut scorpiones pro pane accepturos esse, sed longe meliores. Et ita quilibet etiam naturalium rerum diligens indagator, sciat, hoc pacto naturalia addisci facile & recte posse. Hoc enim uerbum dum inquit: Discite a me omnes & c. necesse est ut impleatur & effectum habeat. Quicquid enim ab illo non discimus, id haud dubie absque fundamento est, & a ueritate alienum erit, imo quicquid extra ipsius scholam sapimus, id nisi tenebrae, error ac mera cecitas est. Sic enim secreta ac mysteria naturae peruestigare poterimus, & sic magnalia Dei nobis nota fiunt ac manifestantur. Sic quoque abscondita & occlusa in natura reserantur per illum, qui in natura ea abscondidit, & qui plurimum delectatur, quoties uidet nos sedulos ac industrios esse in inquirendo scripturam illam, per quam sic arcana manifestantur. Si uolatilibus coeli ac reptilibus in terra tam largiter necessaria ministrat benignissimus Deus, ministrabit haud dubie & nobis multo largius, qui ad effigiem ipsius creati sumus. Quid enim uel minima auicula habet, quod a Deo non acceperint? Si igitur nos istum librum, in quo omnis sapientia includitur, ex quo cuncta scientia profluit, non exacte ac bene perdidicerimus ac cognouerimus, sic accidet, ut sedulo studentes nihil proficiamus, & oculis apertis nihil uideamus. Uisum est itaque mihi, ut prius libros medicinae ostenderem, quam ad Gallici morbi descriptionem accederem, & sic praeponerem primum ac utilissimum librum, in quo omnia fundamenta ac principia comprehenduntur, in quo etiam discere incipiens finem inuenit, nec incertis ambagibus uarie circumagitatur. Sic namque in aedes, id est, in Medicinae artem, recta ianua ac uia patet, & sic recte ingredimini: non per fenestras aut tectum descendimus, non temere irrumpimus, quemadmodum humoristae facere consucuerunt, qui ultro absque omni ordine in Medicinam se praecipitant, nec hunc librum prius exquirunt: querunt enim primo thesaurum illum, quem tineae ac rubigo facile corrumpunt, & sic quoque praemium laboris ac uirtutis suae denique accipiunt, errorem scilicet. Nam quod quisque quaerit, inuenit, & ubi quis thesaurum habet repositum, ibi & cor eius alligatum esse oportet. Sicque magno conamine incidunt in Pauli sententiam, dicentis: Nihil aliud agunt quam quod discunt, nec tamen possunt inuestigare artem ueritatis. Quae sententia loquitur de his, qui prius terrestre regnum, non Dei regnum quaerunt. Secundum Caput De Secundo libro Medicinae, ex quo Medicus discit quid sit firmamentum. Nemini & hoc mirum uideri debet, quod hoc loco libros scriptos, chartaceos, non in medium produco, nec in istos lectorem duco, ut inde principia Medicae artis hauriant, huius enim causa, ut necessaria ac magna est, ita quoque pre oculis ac in promptu est. Conscribunt passim multi, ut uidemus libros, tum boni tummali, tam docti quam indocti, & mali sepius scribentes, multa mixtim, ac sine delectu accumulant, ut sic malis suis, bona quae sunt, contaminent ac conspurcent. Deinde saepe occasione data, mala extollunt, laudant, bonaque pro uiribus opprimunt, & sic uariis modis uentos concitant, ut legentes in fluctuosis undis semper retineant, nec unquam in tranquillo mari nauigare eos sinunt. Et ita quilibet alienis plumis formosus esse, ac nomen sibi parare cupit: igitur noui aliquid effingunt ac comminiscuntur quocunque pacto possunt, taliumque scribentium opera, uel delitiis potius, Medicina plane corrupta est ac prophanata. Non igitur istis libris fidendum est multum. Nam etsi non nunquam experimenta quaedam admixta habent, ea tamen ita apud ipsos authores sunt, ut quasi incerta, & postea aliis nugis magis ac magis obscurata, ut omnino incerta reddita uideantur, ita etiam, ut eiusmodi erroribus ipsi nugarunt authores, denique falsi sunt ac decepti, & ex librorum ipsorum stylo etiam apparet, magnam simplicitatem mixtam cum inscitia, in medicina fuisse. Sciendum igitur alios libros esse, ex quibus recta fundamenta Medicinae sumuntur, praeter quos, omnes alii & libri, & scriptae literae sunt mortuae & inutiles, quare citius mortem decumbenti, quam uitam afferunt. Alter igitur uel secundus liber Medicinae, est liber de firmamento, qui iusto ordine post primum librum poni & disci debet. Nam quemadmodum supra diximus, si in primis regnum Dei quaesierimus, adiicientur nobis alia absque dubio, & sic post istum, hic quoque liber subiicitur ab illo, qui in naturae lumine uiuit spiratque. Quemadmodum autem in scripto aliquo libro, literis depingi ac scribi potest, integra quaedam ars & absoluta doctrina, quam deinde quilibet ex isto cognoscere legendo potest; Sic in firmamento quoque talis reperitur liber, qui nobis uirtutem efficaciamque firmamenti abunde exhibet, ac docet. Nec hoc tamen dico, quasi ab Alphabeto originem huius libri ducerem, minime. Nam hoc, quod Alphabeti literis comprehenditur; extrinsecus ad literas eas applicatur. In firmamento autem ipse liber, & res descripta in libro, unum sunt origine & ordine, ut exempli causa: Arbor aliqua in horto crescens, fructumque ferens, per se nihil nomen arboris exhibet, etiam absque literis, & absque ulla scriptura, nec necesse habet literis pictis Alphabeti, imo uirtute sua satis declarat, quid sit, quid fructus terat, quae uis, quae operatio in illa sit, & quare sit, haecque omnia absque charta & papyro, absque calamis & atramento. Sic quoque liber firmamenti facere solet, per se nos docet, qualis sit, quid comprehendat, quae uis ac uirtus & c. absque scriptura, sed tamen ex hoc libro firmamenti non scripto, descenditur ad Alphabeticum librum scriptum. Quia tamen aliter atque aliter de hoc homines uariis in libris scriptis quaerunt, accidit ut uel optime scriptis libris uix fides habenda sit, nisi prius ad hunc librum firmamenti, ueluti ad amussim redigantur, probenturque sicuti aurum, sal, gemmae & eiusmodi ad lydium lapidem probantur. Et qui hunc librum non diligenter perlegerit, non exacte perdidicerit, Medicus dici aut esse, nequaquam potest. Nam quemadmodum ex multis literis ac syllabis uocabula quis colligit, ex uocabulis denique sententiam integram componit, qua aliquid certi indicatur: sic quoque Medicus cogitur ex singularum stellarum enumeratione & consideratione certum quiddam colligere, & certam sententiam componere. Item quemadmodum singula uocabula singulas significationes habent, nec tamen sententiam, in se perfectam continent, cum caeteris quoque dictionibus adiungantur, quibus omnibus coniunctis perfecta oratio efficitur. Sic etiam stellae copulentur necesse est, ut ex tali copulatione ac coniunctione multarum, certa quaedam sententia & certus effectus firmamenti sumatur, id est, omnes firmamenti uirtutes causasque coniungere debemus, quibus coniunctis, non aliter ac ex epistola scripta, & ultra centesimum lapidem missa, sententiam, ueritatem, ac animum scribentis, id est, firmamenti intentionem ac potestatem coguoscimus. Posteaquam igitur de libro uel de epistola tali constat, tunc proximum erit Medico, ut nuncium siue tabellarium fidelem sibi eligat, cui literas deferendas tuto committat, & hoc proprie ad hunc secundum librum attinet, Liber quidem correctus ac minime mendosus est, neminem fillit, quia ab eo scriptus, qui fallere non potest, & qui etiam absque chartis literas emittit, ut nos instruat. Nouit enim is a principio, fore aliquando, ut Pseudomedici adueniant, qui sinistro ac peruerso calamo libros scripturi sunt. Haec est uia studendi Medicinam, hic liber in medica facultate perlegendus, talis author, sic quoque ab initio usque ad finem morbi cognoscuntur. Et sic libro firmamenti inuento, quamuis deinde requiritur ut in charta quoque describatur, non tamen alius est in ista charta, seu membranis, quam quod umbra in pariete, aut quod imago in speculo, quae inditium sunt quidem corporis & formae, nec tamen perfectum corpus aut formam exhibent. Imo qui plene instrui de corpore aut forma uelit, necesse habet, ut ultra umbram ipsam personam inspiciat, & ultra speculi imaginem ipsum hominem bene contempletur: quo facto, iam plene cognoscit, iam plene uidet. ac iudicat, nec amplius uel umbra uel speculo indiget, dum uiuam formam oculis intuetur. Sic libri Medicinae scripti, non sunt perfecti, ut scripti, sed uti per se, ac in se, perfecti & absoluti sunt. Sicut & arbor, cum describitur, eo usque describitur, quousque forma eius quantitasque externe apparet, oculisque subiecta sit. Interiora autem, scilicet, qualitas ac uirtus arboris, quae est ipsa arbor, nunquam recte aut plene depingitur, quare in arbore ipsa est, & in ea manet, nec penitus describi potest. Item, sicut ea quibus uescimur proprie cibus ac nutrimentum non sunt priusquam sanguis fiant: posteaquam autem in sanguinem conuersa fuerint, tunc cibi nomen merentur, quia tunc cibant ac nutriunt corpus: illud autem quod sanguis non est, uere cibus non est. Et si distinguere nos uerum a ficto, certum ab incerto, proprium a minus proprio oportet, ne umbram pro corpore, speculum pro forma, arboris externam descriptionem pro ipsa arbore accipiamus. Et hoc circa Medicinae libros, animaduertendum summopere erat, ne scriptis libris plus quam ueris nitamur, neue incertos pro cerris amplectamur, cuiusmodi & liber firmamenti, Ridiculum sane admodum est, & plusquam ridiculum adeo delirare nostro tempore homines Medicos, adeoque obcaecatos esse, ut adulterinos libros pro ueris amare uelint, in quibus tamen & sumptus, & tempus, & oleum atque operam ( ut dicitur ) inutilem perdunt, unde, quia syllabae ac uocabula mortua sunt, uiuam sententiam elicere nequeunt, & hoc in curando ac curatione eorum apparet. Nec interim considerant, si quis libros, in quibus ipsi uersantur uti falsos & adulterinos incertosque accusaret, quod illos ueros esse probare aliter non possent, nisi ex scriptura, & sic non defendere facultatem cui student, nisi dicendo sic scriptum legimus & c. Uera autem alicuius libri probatio ac consideratio fit respectiue, respiciendo, scilicet, ad eum, a quo liber, ut puta Euangeliorum liber a Christo, quia ex ipso, naturalis liber a natura, & cum natura probatur, quia a natura prouenit. Cum igitur naturalis liber firmamenti ignoratur & occultus est, quomodo per speculum ac umbram, id est, in charta depictis literis discitur uel probatur, cum hoc non intelligimus, unde iste liber procedat? Quem quaeso alium librum optabit sibi faber lignarius in aedificando, nisi lignum ac securim? quem librum lapicida desiderat, nisi lapides, malleum ac cementum? & quem librum habebit homo Medicus meliorem quam illum ipsum, qui homines aegrotare & reualescere facit? Necesse quidem est omnino, ut intelligentia & artes ex eo manant profluantque, in quo primo fuerunt, & adhuc sunt, & deinde propter illud quod certum est, conceditur, uel in speculo imaginem, uel in pariete umbram tuto aspicere, cum ante corpus ipsum cognitum habeamus. Corpus est ipse liber: huc igitur Medici pergant, huc properent ac anhelent, secundum id quod Christus ait: Ubi cadauer, ibi congregantur aquilae, nam ubi recta Medicina, ibi recti Medici merito adcurrunt, ac offitium suum exercent. Si ita est, ut quodlibet animal cadauer sibi aptum quaerat, & ab isto cibum petat, satureturque, consequens est, ut firmamentum liber iste sit, uel pratum, ubi cadauer nutrimentum nostrum reconditur, lumen scilicet, naturae, & ubi scientia uel naturae lumen, ibi artifices, ibi appetentes scientiam congregabuntur. Sic itaque Medicina & aliae artes in corpore sunt, & istius corporis pars est firmamentum, merito igitur Medici accurrunt, ut inde Medicinam discant. Et hoc modo intelligi debet hic secundus liber: Non enim sat est, nec decet, dubia quaedam & quauis arundine mutabiliora amplecti, imo fontem ipsum, ac recta fundamenta quaerere debemus, ad ipsa recta principia confugiendum nobis est, quemadmodum ad cadauera sibi aduolandum aquilae putant. Quilibet igitur sic secum statuat, se rectam & indubitatam scientiam sequi uelle, quod cum cogitat, conetur pedibus manibusque istam scientiam ex certo fundamento eruere, & sic ex certo cadauere cibum petere. Tertium Caput, De Tertio libro Medicinae, cuius corpus in Elementis est. Ultra praedicta, requiritur ac necesse est, ut Medicus cognoscat aegritudines, morbos, ac e contra, ualetudinem, quatuor elementorum. Magna enim homini cum elementis est cognatio ac affinitas, & maior quidem necessitudo ea est, quam quae inter uirum & uxorem est, idque propter concordantiam unitatis ac coniunctionis, que elementis est cum hominibus, & discordantiam, quae inter uirum & uxorem reperitur. Quia igitur una sanitas, unaque infirmitas, & plane similitudo est in utrisque, animaduertendum est diligenter, quaenam ista proprietas sit in elementis, quo cognito, etiam hominis proprietas cognoscitur, quaecunque enim mundi elementis sunt uel propria, uel contraria, eadem & hominum propria ac contraria sunt, cui est cum elementis eadem proprietas, & eadem actio. Quemadmodum enim ex terra arbores aluntur, succum ac uim suam bibunt, sic & homines ex elementis: & quemadmodum uidemus ex terra flosculos, ac uarias omnis generis herbas nasci: ex aqua mineralia, ex chao rorem ac pruinam, ex igne Metheoricas impressiones prouenire. Sic quoque in homine ista quatuor elementa essentialiter haerent, simul & eorum effectus, species: ac uariae generationes. Si quis igitur haec quatuor elementa externa non bene didicerit aut intellexerit, tanquam librum necessarium, in quo Philosophicus Medicus uersari ac discere debet: & ex quo firmare ac fundare suam Philosophiam potest ( quemadmodum ex libro Astronomiae Astronomicus Medicus se fundat ) quid quaeso ille circa interiora elementa, id est, circa hominis naturam cognoscet? Homo etenim est corpus physicum, elementa autem sunt corpora limi, & physicum corpus oritur ex limo, & ideo sibi reseruat substantiam limi, quemadmodum filius patris sui essentiam sanguine ac carne representat, ut fieri uidemus. Sciendum itaque quia elementa mater sunt physici corporis, omniumque adeo ex terra nascentium mineralium ac impressionum: & sic ex ipsis, ac per ipsa, mala bonaque permixtim crescunt, sana ac nociua, pura ac impura, spinae ac rosae, aurum ac lutum, fulgura & ros, manna nebulaeque genetantur, quod idem in hominis corpore sic fieri solet. Nam in homine eadem est uis producendi tribulos quam lilia, tam argentum uiuum quam auripigmentum, & sic de caeteris, ex quibus deinceps procedunt omnes istae procreationes, quales sunt morbi & aegritudines hominum. Has procreationes omnes, Medicus cognitas ac compertas habere debet, nec tamen ex physico discere debet corpore primum sed ex limi corpore prius, deinde ex physico discere debet: ut sic corpus limi, primo nobis literas syllabasque declaret, deinde uocabula, postea orationem componat, ex qua sententia integra colligatur: ut si ostendatur, quid Sphera terrae in corpore physico, quid cardiaca physica in corpore limi sit, & sic de caeteris omnibus. Hoc tamen omnibus modis ita fiat, ut corpus limi praecedat corpus physicum, & tali ordine, istis duobus coniunctis, textus & glossa simul procedant. Hoc Medicus scire debet, & quemadmodum de corpore nostro certi sumus, item quemadmodum certo ac uere scimus, omnes capitum nostrorum crines apud Deum numeratos esse, sic istae generationes apud Medicum numeratae quasi esse debent. Elementorum autem quodlibet in tres partes diuiditur, ita tamen quod istae partes mixtae sunt in omnibus elementis, unius speciei, unius formae ac coloris, scilicet in sal quod est balsamum, in resinam, quae alio nomine sulphur dicitur, & in liquorem, qui alias cotoronium appellatur. Ex his tribus partibus omnia proueniunt, tam procreationes elementorum corporis limi, quam procreationes elementorum corporis physici, ex his quoque quaelibet corpora inficiuntur ac tanguntur, nec in ullo elemento, aut corpore, plures nisi hae tres inueniuntur. Et ex his fiunt metalla, mineralia, lapides, ligna, herbae, & alia omnia uegetabilia, siue ea sensibilia sint, siue non sensibilia. Est tamen in hoc etiam differentia, quia alio modo metalla fiunt, alio caro ac sanguis, alio etiam ligna ac lapides & c. Quamuis proprie Medicus huc non respicit, sed interiora potius, uti subiectum suum, considerat, quae ex elementis nascuntur. Porro etiam sciendum, quod istae, quatuor matres elementorum sua qualitate ac proprietate, aliquid gignunt in homine. Terra enim suas species producit: aqua suas species: ignis & chaos suas species. Imo in hoc etiam cognoscitur, ac uidetur, quod ex terra flamula ac mandragora crescunt, quae tamen inter se contrariae naturae sunt, quamuis ex una matre natae. Sic quoque in homine aegritudines nascuntur ex elementis, non tamen ita intelligendo, quod ex terra solummodo frigidi ac sicci morbi, ex aqua frigidi ac humidi nascantur, & sic de caeteris elementis, ut quodlibet elementum similes morbos efficeret. Imo etiam contra naturam genitricem, haec saepius gignuntur. Non enim elementa complexionem habent, & quamuis complexiones ex ipsis proueniunt, non tamen in ipsis complexio est, sed in temperamento est, & illud temperamentum comprehendit omnes complexiones, omnesque gradus, qui unquam hactenus omnes numerati sunt a quoquam, nec in algorithmum etiam peruenere, sed in ipsis adhuc iacent, & sunt in ipsis potentialiter, quemadmodum lignum nondum fabricatum, id enim omnes formas in sese comprehendit potentialiter: uel enim imaginem in eo sculpere licebit, & ad aliam formam redigere, quia in potentia sua quamlibet formam a principio retinet, donec actu accedente certa forma ex eo eliciatur. Sic quoque de elementorum corporibus dicitur, quod complexiones dant, nec tamen ipsas in se habent. Et hoc Medicus omnibus modis animaduertat, praesertim hanc ob causam, ne forte qualitates & humores matres esse putent. Nam elementa ipsa sunt mater, & eorum procreationes sunt species, non autem humores, ne forsan in hoc erretur, dicendo: Cuius humoris hoc? Respondebo: Colericae, imo calidae potius sectae uidendum est. Nam nec colera, quatuor columnarum una est, sed secundum omnium ueterum sententiam morbus est. Item dicendo: Cuius qualitatis? non bene respondebitur: Sanguineae, quia sanguis quoque non est ex quatuor columnis, sed potius corpus est uenarum, nam quod uinum in dolio, id sanguis in uenis est. Item quaerendo: Cuius naturae? non apposite respondebitur: Flegmaticae, quia cum flegma sit excrementum nasi, quid ad uentrem? Interrogando autem, Cuius elementi? Respondemus: Terrae, aquae, ignis, aut aeris & c. Et si responsum constat ex quo elemento morbus sit, ut ex igne, non ex colera, ex terra, non melancholia, ex aqua, non flegmate, ex aere, non sanguine, Non enim dicendum est, hoc est melancholicum, cum neque coelo, neque terrae quicquam de melancholia constat. Neque dicendum, hoc colera est, hoc flegma, hoc sanguis & c. quia natura ipsa in suo processu ac ordine, nihil de his scit, nec cogitat. Posteaquam hoc modo, Medicus elementa cognouerit, tunc in generatis omnia morborum genera inuenit, quoscunque homines patiuntur. Nam qualis flammula est, talis etiam est morbus flammulae. Quid hic quaeso opus multos libros euoluere, aut quid opus diutius circumcurrere ac quaerere, num ex uesica, num ex alia re morbus fiat? Nam si recte nosti unde limus palustris ueniat, unde urtica, unde melones, unde plumosum, tunc facile nosces, unde morbus ipsius, & species ipsius siet. Ubi igitur hic cholera, ubi adusta melancholia tua manet? Ex generatis & procreatis, ex filiis ac filiabus elementorum, discere debes, physicum corpus in suis morbis cognoscere, discernere, iudicare: speciem in specie, materiam ex materia, hominem ex elementis, & quales morbos generata secum ad ferant, & qui in exterioribus his generantur. Haec Medicus discat, & in his sese exerceat. Nam in hoc libro elementorum inueniet hominem ad naturae effigiem depictum, haud in chartaceis Medicorum uoluminibus, quae ex elementorum libro non descripta sunt. Nemo certe, recte librum aut textum componere potest, sed hoc officium naturae relinquitur. Ipsa enim textum componit, Medicus autem deinde glossam ad istum textum pro diligentia sua effingere potest. Uide igitur tu iam, quam bene quadret, ac conueniat glossa tua cum textu elementorum, non aliter nempe, quam cum furfure sal conuenit. Tales itaque esse debent descriptiones tuae, quales in elementis esse uides, Quodlibet scilicet corpus secundum naturam ac proprietatem suam describendo, & sic quemadmodum magnalia Dei, bene ornata, ordinata, ac egregie depicta sunt. Hoc enim ipsum quod ligna putrescere facit, idem & hominem putrescere cogit, & ex qua causa in hominis corpore uermes nascuntur, ex eadem & in obsonio crescere solent. Sic itaque ad scholam istam perueniendum est, in qua Medicinam discimus uere, non ficte, ubi ueritas ac certitudo est, non ambages, non laruae aut fallaciae. Quartum Caput, De Libro Physico, ex quo Physicum corpus in mycrocosmo cognoscimus: & est liber Anathomiae maioris. Posteaquam ex tertio libro compertum est Medico, quomodo integra elementa in seipsis creata sunt, sequitur, ut quoqe sciat, quod duplices species corporum in unico corpore physico reperiantur. Et deinde oportet, ut istam machinam totius mundi, etiam in homine inueniat: & hoc traditur in quarto libro: Docet enim neque minus neque plus in physico hoc corpore esse debere, quam in mundi machina. Quoties enim alias uidemus uarias ac multiplices rerum speties esse: ut lignorum, lapidum, herbarum & c. semper cogitandum est, eiusmodi quoque in homine speties esse, alia tamen forma quam in elementis: Apparet enim hoc in homine, uel circa morbos, uel etiam circa ualetu slinem bonam. Aurum quod in elementis, est aurum, quod autem in homine aurum est. id naturalis confortatio est, ut infra latius patebit, & sic de caeteris omnibus speciebus elementorum faciendo aequiparationem cum mycrocosmi speciebus. Si quis igitur ita nominare ac cognoscere potest species, quae in physico corpore sunt, ut firmiter dicat, Hoc in homine, Saphyrus est, hoc Mercurius, hoc Cupressus, hoc Flos cheyri, ille in physici corporis libro, foeliciter se elaborauisse, ac egregie profecisse sciat. Et is qui sic istas, ut dixi, species, corporis bene cognouerit, ille haud immerito Medicus & dici, & esse potest: Poterit enim facile inuenire theoricam scientiam, quae non debet esse speculatiua, sed ex practica sumpta ac decerpta, & ex istis libris omnibus, de quibus hoc opere agimus. Practica enim nequaquam ex speculatiua theorica fluere debet, imo ipsa theorica ex practica potius: & sic ista omnia, nil nisi practica suut, de quibus hactenus tractauimus, & adhuc tractamus. Medicus itaque, si ad hunc modum concordantiam Anathomiae uniuscuiusque fabricationis, machinae mundi & physici corporis constituerit, posueritque, atque in omnibus ordinauerit, quodlibet tamen suo loco ponendo, tunc pulchre sequitur alium morbum esse, qui in ossibus sit, alium qui in carne, & alium qui in sanguine & ct. Quemadmodum alii uermiculi in lignis nascuntur, alii in herbis, alii in arborum foliis & c. Et in summa, quotquot sunt corporum species, tot etiam morborum genera sunt, hoc est, quodlibet corpus, aeque multas morborum species habet numero, quae deinde sese diuidunt, hac ratione ac differentia, ut aliter in elementis, aliter in corpore hominis sunt, quo ad corporalitatem & substantiam, non autem quo ad proprietatem: nam quo ad illam, omnino id euenit, quod in elementis. Cuiusmodi enim est membrum, eiusmodi quoque morbus est. Nam alii sunt uermiculi, qui in ossium medulla crescunt, alii qui in intestinis & cut. & ex his rebus oriuntur causae membrorum in hominibus. Hactenus creditum est, sed falso, quod unicus saltem, & idem sanguis in omnibus uenis corporis humani sit, & id eam ob causam, quia omnis sanguis aeque rubens, & quia dicitur: quod omnis sanguis sit calidus & humidus, quae quidem sententia generalis est, nec tamen hoc probat. Nam quemadmodum aliae atque aliae sunt species lignorum, sic quoque uariae species sanguinis. Dicet autem iam aliquis: Si in arbore & ligno comparatio facienda est, nonne arbor uel truncus arboris corpus est? iam autem ab illo trunco multi rami, quasi brachia ac uenae extenduntur undique. qui tamen rami eiusdem sunt naturae, qualitatis, uirtutis ac efficatiae, ut illud etiam in fructibus apparet? Respondetu: Uerum quidem hoc in una arbore, longe tamen aliud est, si aliam arborem ad hanc conferas, alios ramos iuxta hos perpendas, tunc nimicrum, nisi fallor, apparebit, clareque constabit, plures ac diuersos ramos in arboribus esse, quorum tamen quilibet in suo trunco haeret, & sic per consequens, quod uarius ac multiplex sit sanguis uenarum, quamuis in uno corpore: Sunt enim iam uenae cypressi, uenae baccarum, uenae Rosinarini, & similium, igitur sanguis non manet in eadem qualitate, aut eiusdem naturae. Hic certe rectus liber est, ex quo Anathomia sumi debet, ut nempe homo sciat elementorum ac mycrocosmi substantiam, & proprietatem inter se conferre & comparare, nec enim satis est, ut hominis corpus oculis saltem aspiciamus primo, deinde anathomisetur, intusque cognoscatur, postea coquatur, ac iterum inspiciatur. Nam ista omnia facere, eiusmodi pene quiddam est, ac si rusticus, ac plane idiota Psalmorum librum diligenter inspexerit, ac sedulo reuoluerit, literas quidem ac picturas uidet, praeterea autem, nihil fructus, aut utilitatis ex eo aufert. Igitur illa ipsa tum externa, tum interna corporis inspectio, non potest ut perfecta cognitio consistere: quod ut melius intelligatur, unico hoc exemplo, dilucide ac crassiore Minerua ostendam. Quotquot per mundum sunt aquarum species, tot etiam in homine sanguinis species, quod ita intelligendum est, quando corpus physicum in suo elemento ponere uelimus, & deinde unicuique elemento suum corpus attribuere, tunc sanguis est elementum aquae, non obstante quod sanguis sit calidus, aqua uero minus calida. Nam iste in sanguine calor, non semper a natura est, quemadmodum nec aqua a natura calida, incipit tamen nonnunquam externo calore. physico sole accedente, calescere, sicuti & terra ad solis aestum calescit, & sicuti ignis ea, quibus adhibetur, calefacit. Sic etenim ignis elementalis caetera elementa in homine calefacit ac incendit. Et ut diximus, sole feruente, terra calescit, sic quoque a Sole, qui in homine est, terra & aqua & cut. in homine calescunt. Interim tamen natura istarum, terra scilicet, aquae, in sua substantia manet, nec per hoc accidens frangitur. Si autem colligendo: Mundus est calidus, igitur est calidae naturae, id minime sequitur, nam quaedam in eo calida, quaedam uero frigida esse possunt, ut abunde satis dictum est. Sic igitur uos omnia perpendite, ut proponatis corpora elementorum per species, cuiuslibet elementi, deinde idem in physico corpore agite: nam idem de elementis coeli & corpore physico iuditium est. Dicitur quoque quod summa essentia omnium ossium, quod ridem falso dicitur. Nam quemadmodum in lignis uarias formas ac uarias species cognoscimus, sic in ossibus aliae atque aliae species, alia atque alia differentia est. Dicunt quidam, quod & uentorum sit una natura, nec hoc uerum, quia sicuti multiplices sunt causae excitantes & efficientes uentos, sic quoque uarie species, & multiplex eorum natura, sic quoque in homine multiplex colica est. Itaque hic liber in physico corpore ad hunc modum bene diuiditur, ne a falsis definitionibus quorundam scriptorum, nobis imponatur, qui aliter atque aliter de hoc atque alio sentiunt, hoc tale, alterum aliud esse dicentes: quorum opera ac uolumina, si legantur, facile indicant, quod principia ac fundamenta eorum ex mera fantasia, & ociosa speculatione proficiscantur, quae neque ad Philosophiam, neque ad Medicinam foeliciter addiscendam satis fundata sunt. Nec hoc omittendum puto: quod in discendo Philosophus procedere debeant, Medicus autem sequi, id est, quamuis maior mundus precedere debet, cum suo libro, sic tamen praecedat, ut statim, & e uestigio alter subsequatur. Maior enim mundus ordinari, distribui ac diuidi debet, non solum in generum species, sed etiam in loca, & alios omnes processus ordinesque in Cosmographia ac Geographia comprehensos, & idem deinde similima ratione ac uia in physico corpore faciendum. Non enim sat est, unam Cosmographiam, & unam Geographiam esse. Imo duplices esse oportet, quemadmodum & mundus duplex est, maior scilicet, & minor mundus, quorum mundorum substantia & uariae imagines formaeque quas oculis intuemur, nihil nos morari aut perturbare debebant. Et sic optime dictum est: Ubi Philosophus desuiit, ibi Medicus incipit, quod ita accidit. Posteaquam Philosophus maiorem mundum plane cognouerit, tam in firmamento, quam in elementis, & omnibus generationibus ipsorum, tunc facile quoque cognoscet mundum minorem. Qui autem huius Philosophiae rudis est & imperitus, ille nunquam mycrocosmum cognoscet, & sic quicquid de natura hominis uel scribit, uel loquitur, uel cogitat, non aliud in eo agit, nisi quod cribro aquam haurit, ( ut dici solet ) & quasi caecus colores discernit ac iudicat. Opinatur solummodo, somniat, & sibipsi persuadet, se aureos montes in Hispania uidere, quos non uidet. Quae igitur hoc libro a me traduntur, aequa ne sint, an iniqua, uerane an falsa ipsimet iudicate, discernite, rationem cum ueritate simul in consilium adhibete, reperietis certe meliora ac firmiora fundamenta, & plus ueritatis quam in ullo libro, ex calamo, & atramento nato, in quibus eiusmodi fundamenta ac eiusmodi demonstrationes uidemus esse, cuiusmodi istius, qui ex speculi imagine hominem se cognoscere putat, id enim agit, ut imaginem talem, qualem inspiciat, contempletur, ceterum quid in homine sit, quid in dorso secum gerat, ignorat, imagine saltem contentus est, quam intuetur firmiter, quemadmodum uirtutibus quispiam nouum aedifitium contempletur absque iuditio & ulla ratione, quamuis eiusmodi nugas ac uanas contemplationes hactenus Pseudomedici pro fundamentis, ac pene pro uexillis in Medicina habuerunt. Quintum Caput. De Libro Alchimiae, & quod Medicus absque Alchimia non possit esse Medicus. Ad quintum iam librum accedemus, qui fortassis propter nominis malam opinionem, odiosus & fugiendus quibusdam uidebitur, quorum tamen stultitiam carpere satius est, quam religionem laudare, in hoc cum rem sacram ac sanctam, utilem ac bonam propter malos quosdam usus, uel abusus potius, qui circa eam reperiuntur. contemnunt ac abiiciunt. Sapiens omnino ac prudens uir, rectum in qualibet re inspicit, & secundum illum rem malam uel bonam iudicat, nec ullo abusu a uero iuditio distrahitur, & recte. Quis enim prudens colori optimo, ac pretioso inuidebit, propterea quod ad malam, ac inhonestam picturam fortassis pictor eum adhibuit? Aut quis lapidem oderit, quem lapicida inconsultius agens, forte frangit? Et sic: Quis uere sapiens Alchimiam damnabit, nobilissimam creaturam ac opus Dei propterea, quod uideat aliquos, minus recte iam didicisse, ac minus foeliciter eam tractare? In Alchimia culpa plane nulla est, in imperitia autem, & in inscitia utentis ea est. Quis hominem fugiet pacificum, ac neminem facile ledentem: quisue cani irascetur probo ac tractabili, qui tamen a quopiam nimium irritatus remordet? aut quem nam ius ciuile mordet ac furca suspendi iubet, furem ipsum, an uero rem furto abstractam? furem credo: quia res ipsa, etsi furtiua facta sit, tamen per se bona remanet. Sic quoque nullo modo scientia aliqua per se bona, utilis ac honesta contemni debet, propter quosdam, qui peius ipsam didicerunt, aut qui inconsultius circa illam agunt. Alchimia autem ars est, tum necessaria tum utilis, qua carere in Medicina non possumus, comprehendit enim in se artem Uulcani. Et sic quoque sciendum, quid Uulcanus ualeat ac possit. Alchimia est ars. Uulcanus autem est artifex in Alchimia, ergo qui Uulcanus est, ille artem in manu ac potestate sua habet, eam regere ac gubernare, & cum ea arte artificiose agere potest, qui Uulcanus non est, artem perfecte non nouit, nec eius potestatem habet. Circa hanc igitur artem primo aduertere debemus, quod a Deo primum omnia creata sunt, creauit enim ex nihilo aliquid, illud aliquid est semen omnium, & illud semen finem imponit suae praedestinationi, ac officio suo. Et quanquam ex nihilo omnia in infinitum usque creata sunt, nihil tamen usque adeo finitum ac absolutum est, ut in eo nihil amplius desideretur. Creata quidem sunt omnia ac finita, sed tamen non ita finita, ut quibus nihil desit, non ita perfecta sunt, aut absoluta, ut ad rectum finem ac terminum, uel ad extremam perfectionem peruenerint. Relinquitur enim aliquid Uulcano perficiendum, ac finiendum prorsus. Omnia tamen ita creata sunt, ut ad nostras manus perueniant, & in nostra potestate esse incipiant, ita tamen, ut non perfecta, sed perficienda, non ut absoluta, sed manibus nostris absoluenda. Prima in illis materia perfecta est quidem, media autem & ultima perficiendae restant. Arbores ac ligna crescunt, & uti ligna perfecte crescunt, non tamen carbones crescunt, imo redigenda adhuc in carbones sunt, opera nostra. Lutum uel Argilla quidem ultro crescit, & perfecte quidem non tamen crescit ut ollae & alia uasa fictilia sit, sic de omnibus nascentibus. Uidendus igitur & cognoscendus est Uulcanus, quis nam sit, & quam necessarius sit tali exemplo. Ferrum Deus creauit, quale autem? non quidem quale esse debet, non enim calces ferreos equis, non lanceas ferreas, non arma ferrea militibus apta, non falces messoribus & c., sed rude ferrum creauit, & in rudi materia iacens creauit, rudeque nobis id tradidit. Sed caetera in eo perficienda committit ignis, & eius gubernatori Uulcano. Et hoc igitur sic Uulcano commissum est negotium, & ideo qua arte utitur Uulcanus, ars est, & ars quidem perfecta, necessaria ac utilis, imo certaquoque & non fallax, quia si incerta ac fallax ars est, necessaria non esset. Sequitur ergo iam ex his talis ordo, quod istud rude ferrum primo purgari debeat, & ita ab impura materia, purius quod est, separari, deinde purius ferrum fabro committitur ferrario, qui artesua illud tractare, & ad quamlibet formam aptum, fingere ac cudere possit, & ignis ferrum mollificans ac liquefaciens, est Alchimia, faber autem tractare ipsum sciens, est Uulcanus, imo ut ultro hoc pergamus: Ignis in foco lucens, est Alchimia, in fornace calefaciens, est Alchimia, culinae autem minister, ignem ordinans ac temperans, item calefactor fornacis sunt Uulcani. Sic quoque cum Medicina sese res habet: Est enim & illa a Deo creata, sed non perfecta, non ita praeparata, ut plane absoluta sit, sed sub terra adhuc occultata, non ab impuriore materia purgata, & id quod restat in ea perficiendum Uulcano, id est, Medico committitur, purgandum scilicet illam a fecib. liquefaciendi & c. ut supra de ferro uidimus. Quas enim oculis herbas cernimus, id non est Medicina. Item quas gemmas, quasue arbores uidemus, non est id Medicina recta ac perfecta. Oculi enim saltem partem immundiorem ac rudem materiam uident, quae a recta Medicina nondum segregata est, & in qua impurior pars adhuc occultatur. Quid igitur? Impurior pars prius purganda est & abiicienda, & postea Medicina apparebit. Sic igitur Medicinam purgare, mundare, dissoluere, meliorem ex ea partem colligere; illud omne inquam Alchimia est, labor ac officium in agendo hoc Uulcani est. Hic igitur Uulcanus pharmacopolam ac ministrum culinae sic agit, quemadmodum ante fabrum ferrarium agit. Et quia saepius accidit, ut ex terra purum absolutumque aurum argentumque effodimus, sic quoque Medicina nonnunquam pura, & ab omnibus partibus absoluta reperitur, & tale argentum aurumque qua a natura absolutum, non magnum negotium requirit in purgando, sed fulminationem solummodo, ac probatione ignis opus habet, quod idem eodem modo de Medicina intelligendum est. His iam sic peractis & sic Medicina parata opera & auxilio Alchimia ut diximus, tunc ista Medicina demum perfecta, ministro culine datur, ut sic aegrotanti ad ualetudinem fiat cibus. Ad hanc etiam rem non inconueniens mihi uidetur de pane exemplum adiungere. Exterior ars Alchimiae, quae circa panem coquendo in furno fit, non est tantae potentiae, ut panem ad ultimam ac finalem materiam redigere ac perducere queat, sed ad mediam tantum potest. Natura primam materiam perficit, ut in aristis siliginem, postea Alchimia statim incipit, metendo, colligendo, molendo, in furno pinsendo. Iam prima materia absoluta est per naturam, & media per Alchimiam, restat ultimae materiae perfectio, quae fit per Alchimiam microcosmi. Sic iterum incipiendo Microcosmica Alchimia, panem tanquam primam iam materiam ad os defert, ibi frangit, mandit ac ruminat, & hoc primum opus est, ac officium: in stomacho deinde media materia fit, dum concoquitur, postea uero dum in sanguinem ac carnem abire compellitur, tertium, Alchimiae officium est, & sic ultimae materiae perfectio. Econtra quoque alio modo Alchimia cernitur in morbis, nam ipsa infirmitas est prima materia, infirmitatis declinatio, est secunda uel media, mors postea subsequens, est ultima materia. Item putrefactio cadaueris, est primum officium Alchimiae & prima materia, consumptio est secunda, puluis ac terra ultima. Sic nam perpetuo cum Alchimia nobiscum in creatis a Deo omnipotente, procedit. Et sic ad propositum meum redeundo, nihil in creatione ad ultimam usque materiam perficitur, nihil absolute plane creatur, quo ad ultimam materiam dico: omnia tamen in primae materiae perfectione creantur, postea Uulcanus suo officio fungitur, & istam creatam in prima materia rem, perfectam per secundam usque ad ultimam perducit, ac absoluit, idque per artem Alchimicam. Sic iam Archeus, id est, internus Uulcanus sequitur, qui circulos ducit, Geometriam exercet, materiam praeparat, iuxta diuisiones ac regulas suae artis Alchimicae, sublimando scilicet distillando, reuerberando & c. Hae enim artes omnes intrinsecus in homine sunt, quemadmodum extrinsecus in Alchimia. Sic Archeus & Uulcanus, materias separant, & quod nondum absolutum sit, per Alchimiam ad absolutum finem perducatur, absoluaturque. Sunt itaque huius artis multifariam artifices. Nam sunt Alchimiste metallorum, qui plumbum a prima impura materia liberant, a ruditate purgant, ut in operando eius usus esse possit: sunt Alchimistae mineralium, qui antimomum mixtum in antimomum purum transformant, ex sulphure sulphur reddunt, ex uitriolo uitriolum conficiunt, ex quibus omnibus apparet effectus Alchimiae, quia mediante igne, agit, preparat, absoluit, purum ab impuro purgat & mundat. Quamuis etiam non omnia media, quibus Alchimia operatur, ita calida sunt, ut quasi ignis externus urant: tamen propter munus suum, ac officium proprium, ignis uocantur, cum idem in suo genere proportionabiliter agunt. Sic Alchimistae lignorum, sunt fabri lignarii: praeparant enim ligna aedifitiis, ut sint apta. Sic statuarius Alchimista est, purgans inutilia a ligno, ut aptum efficiatur, ad quaslibet imagines. Et sic Alchimistae sunt Medicinae, qui ea a uera Medicina separant, quae uere Medicina non sunt. Iam igitur uidere ac quasi clarissima luce cernere licet, qualiter sit ars Alchimistica, talis nempe, quae superflua ab utilioribus segregat, & rem quamlibet in ultimam suam materiam redigit. Ego autem quod haec de Alchimia pluribus dissero, & cur hunc librum interseco, causam habeo hanc, quod uideo in pictis; ac multis libris artem nullam esse Alchimicam. Sed uoluendo ac reuoluendo, sursum deorsum inconsulte miscendo, & quadrata rotundis mutando, non quidem purgant res sibi purgandas, non mundificant, sed contaminant potius, maculant ac coinquinant, non perficiunt, non absoluunt, sed dissecant magis, disrumpunt ac lacerant, ut sic quoque uariam ac immundam commixtionem sues etiam, nedum homines nauseam ciere facile possunt. Horum igitur inutilem ac abhorrendam operam negligimus merito ac abhorremus, imo & damnamus. Ideo a Deo opt. max. haec recta ac naturalis Alchimiae ars nobis diuinitus data, ac instituta est. Altera autem, qua se immundi, sordidi ac sorditati Apothecarii iactitant, ars non est, sed immunditia mera, qua tamen Syrupi nobis coquuntur, laxatiua parantur, composita conficiuntur. Uide igitur quaeso quam pulchras, quamque utiles artes Alchimicas ac Medicas, scripti isti Pseudomedicorum libri nobis proferant, quam pulchre curatas ac absolutas scientias, simulatores isti ac ficti, uixque semimedici nobis exhibent: in quibus perlegendis non quidem immerito quis meliorem uite partem consumit. Non sic, non sic inquam, crasso modo, Syrupi ac laxatiua coquantur, sed subtilius agendum, artificiosius procedendum, puriusque aliquantulum Alchimistica ars exercenda est. In hoc enim haec scientia Alchimica inuenta, in hoc nobis data est, ut prosit non obsit, munda sit ac pura, non conspurcata, non mille modis inquinata, non denique quauis latrina magis immunda. Medicus igitur sic cogitet: Quia Deus creator ab initio nihil absoluti creauit, nihil omnino perfecti produxit, nihil ad ultimam usque materiam traduxit, sed ista omnia Uulcano peragenda commisit, istud officium Archeo subeundum reliquit & c. Ergo nec ego Alchimiam negligam, sed amplectar potius, non Uulcanum depellam, sed ipse potius Uulcanum in mea Medicina agam & c. Uidebit enim ille Medicus hac arte non minus in Medicina opus esse, quam aqua & igne in uita nostra opus habemus, quia imperfectum perficit, nihil impurum, nil nisi mundum ac syncerum relinquit: quod uel hoc exemplo optime patet:. Panis datus nobis est, & quotidie datur a Patre nostro coelesti, non tamen talis datur, qualem a pistore accipimus, sed imperfectius quiddam, quod ut perfectius fiat, panisque nomine gaudeat, tres ante Uulcani requiruntur: Agricola scilicet, qui seminet metatque: Molitor, qui conterat maceretque: item Pistor, qui in farinam redigat. Sic quoque in Medicina fieri necesse est, & sic cum interiore quoque Uulcano fieri debet. Non igitur pudeat Medicum huius artis Alchimicae, nec eam contemnat artem, scilicet ad multa ac magna necessariam, ut diximus. Sin autem eam neglexerit, ac paruifecerit, certissimum id inditium est, eum non esse Medicinae Doctorem, sed ornatum potius Beanum, & ciusmodi Doctorem, quale in speculo corpus uideri solet. Sextum Caput, De Libro Medicinae, qui Experientia appellatur, & quomodo Medicus illum discere debeat. Quia igitur Medicus experientiam habere debeat, cum Medicina nihil aliud pene sit, quam experientia, nempe certitudo eorum quae agit, Est enim experientia certa, confirmata ac infallibilis potentia agendi in qualibet re, & qui hanc experientiam non habet, id est, qui tali firmitate ac certitudine, in rebus ac operationibus suis non nititur, is Medicus dubitans, imperfectus, ac pene pendens est, non certus, non recte institutus. Igitur de experientia, experimento, ac scientia hoc libro tractare instituimus, ut quid quodlibet istorum sit melius Medicus intelligat. Dico igitur quod quicquid experientia, quae quasi indicis officio in rebus agendis fungitur, uel probat uel improbat, id & a Medico probari uel improbari, recipi uel reiici debet. Illa igitur de qua dicimus, experientia, debet cum scientia concurrere ac coniuncta esse: Nam absque scientia non est, experienta. Etsi enim nonnunquam forte experimentum reperiatur quod consistat, ac probatum ( ut uulgo Medicorum dicitur ) sit, tamen illud experimentum mediante scientia, ad experientiam duci necesse est, ut infallibile fiat, & cuius usus frequentior siet: erit enim tunc ista experientia infallibilis. Sin autem absque scientia quoque fuerit experientia, tunc amplius ea uti non licebit, quia non experientia recta est, sed experimentum saltem nudum, absque scientia. Iam igitur diuiduntur ac discernuntur ab inuicem experimentum & experientia, item experientia & scientia. Quia experimentum ad sortem quasi incidit, incertis sedibus errat, nihil firmi promittit, quia nudum. Experientia autem uestita ac munita est, certitudinem in se habens, iuxta ueras ac infallibiles regulas agit. Scientia uero est experientiae mater, ita ut absque scientia in experientia nihil siat, sed sit saltem nudum experimentum, ut exempli gratia. Scammonea purgat, experimentum est: Simphyto sanantur fracta crura & alia ossa fracta, item ruptura, est experimentum: Saphyrus sanat antracem, experimentum est. Haec quamuis experimenta sunt, sunt experientia reperta, tamen necesse est, propter morborum pluralitatem, ut scientia quoque adsit, sciaturque, cui morbo tale experimentum, & in quo homine adhibeatur. Nullus enim morbus reperitur, qui non uel secundum membra. uel naturam complexionemque hominis mutetur. Igitur quia in hoc cautius agendum, & quia differentia morborum, quantitas ac qualitas consideranda est, non experimento certe utendum, sed scientia quoque adhibenda, quae scilicet morbum a morbo discernat experimento, quasi uiam monstret, quo pergere debeat. Et quemadmodum Pyrus uel alia arbor ferens fructum, illud ipsum quod fructum scilicet fert, ex scientia facit, quae a Deo arbori indita est, & sic per scientiam flores producit, folia emittit, deinde Pyra format. Et haec in arbore scientia miranda quidem est, quamuis nec homo quidem pingere aut scribere bene potest, nisi id fiat per experientiam & experimentum. Redeundo tamen ad pyrum: Arbor ista, haec omnia ordine ac mirabiliter faciens, per scientiam facit, istam scientiam per se & suam naturam habet a Deo acceptam scilicet. Id igitur, cum ita singulis annis & perpetuo usque fieri uidemus, experimentum nobis patet: certum enim credimus, quia uidemus. Scientia autem in nobis non est, experimentum solummodo habemus, quia ita fieri hoc experimur, & illud ipsum quod aliter non accidit, experientia est, quae quoque in nobis non est, sed in arbore. Item Scammonea purgat, & hoc facit per scientiam purgandi, quam a Deo in sua natura habet: nouit enim pulchre quid & quomodo purgandum sit; talis in te quoque siat cognoscendo scilicet eam; tunc experientiam tu habebis una cum scientia, experimentum tamen non habes. Sin autem proprietatem, uirtutem, ac totam naturam eius nescias, solum hoc nosti, quid purgat, tunc experimentum tantum habes absque scientia, & sic, non aliter Scammoneam nosti, quam Gallus quidam natione, linguae Germanicae ignarus, si Germanum sermonem audit, nouit qui dem se Germanam linguam audire, qualis autem sit sermo, qua de re, quid significet, quidue quis loquatur, id ignorat. Sic quoque in experimento sese res habet. Oculi aliquid uident sic esse, intellectus tamen, cur sic sit, non adest, in oculis experimentum tantum est. non experientia. Sic igitur colligendo: Quia summus Deus pyro caeterisque arboribus hanc tantam scientiam indidit, quanto magis homini eam dabit, si iuxta primi libri doctrinam egregie studuerit, cogitabit. Et sic uidemus, quod scientia sit quaedam quasi influentias quae in natura sepulta ac occultata iacet, quam nos tamen eripere & extrahere deberemus, dum enim iacet, dum occultatur, nil nobis prodest, sed quasi talentum subtus terram occultatum, perit, quod fieri non debet, imo nihil tam arcanum, tam abditum nobis uideri debet, quin id eruere ac cognoscere conemur. Quo igitur modo, ac pacto ista occulta nota nobis fiunt? Id quidem Magica ars tribus partibus distincta breuiter ac methodice nobis ostendit, & arcana manifestat. In schola scilicet Medicorum, Philosophorum, Astronomorum & similium, Sic enim mediantibus his, necesse est experientiam in te nasci, absque his autem, mera ac inanis fantasia, & deliratio est, ex qua egregii nobis Fantastae nascuntur, qui nescio quas subtilitates ingentes, & miras speculationes ostendunt, easque absque omni fundamento ac ueritate. Notandum autem iam quoque est, inter sci-, entiam & experientiam differentia, ultra eam quam supra de experientia & experimento uidimus. Scientia est in illo, cui a Deo diuinitus data est: experientia autem & quasi testimonium uerum de eo. in quo scientia esse intelligitur, ut in pyro: nam pyrus scientiam in se habet; nos autem, quare operationes eius cognoscimus, experientiam habemus ipsius scientiae, & sic deinde testamur nostra experientia, scientiam in pyro perfectam esse. Ad hoc autem sextus liber hic ponitur a me, quo talis scientia in nos perueniat, ut similiter patientes ac aegrotantes a nobis curandi, tales nobis sunt curae ac diligentiae nostrae, circa illos adhibitae, ut intelligant in nobis rectam scientiam. Quicquid enim plane perfecte, ac iuste naturae ordine perficitur, id scientia est, ea ubi non est, ibi nec experientia, sed experimentum saltem absque scientia est, Cur enim sic dico? Accipe hoc, utere, sanabit spero: Ego enim saepius usus sum, & expertus & c. Ecce, nonne hic fateri necesse est, quod experimentum solummodo tentando, & opinando consistit, Nec facile uni sic dicenti, quis fidet, nemo facile ausus fuerit haec quoque experiri, ne forte cum periculo experiatur. Si autem dixero: Hoc fac, hoc sume, sic tibi fiet, sic fructum ex hac re uidebis, quod scio & c. tunc nimirum firmi quiddam, & tunc cum experientia scientia iuncta est, quilibet nostrum ea dicenti fidem habebit. Si igitur multum inter est inter experientiam & scientiam, quod tamen non ita uolo, ut experientia & experimentum idem intelligantur. Sed experientiam eam dico, quae ex scientia proficiscitur, docetur ac sumitur. Sic enim uia in nobis paratur ad scientiam ipsam, incipiendo scilicet a scientia, non ab experimento, ut quia scio, quod bombarda incensa grauiter ferit, ac muros turresque deiicit, experimentum sit, scientia autem est, quod istam bombardam dirigere, ac diametraliter aduersus murum ponere queam, ita, ut emissa, non possit murum praeterire, non possit a meta illa aberrare. Et hoc facere sciens sagittarius dici meretur: Si autem ita comparatum est, ut unus ictus forte certus fiat, ac feriat, sequentes decem, aut plures postremo incerti sint, ac murum subter, aut preteruolant, id scientia non est. Et sic uidere licet, quod scientia prior sit, ac praecedere deheat experimentum. Cogitet igitur iam quilibet secum, quod Deus singulis rebus, singula dona donauerit, singula creata singulis suis uirtutibus ornarit, quae uirtutes sunt scientia. Si igitur arboribus ac herbis scientiam dedit hanc, ut ad finem suum ultro sciat peruenire omni forma ac essentia, quanto magis Medicum scientia donabit? & ut rosas ac flosculos campi ornabit, quo dona eius, ac fructus incurando aegroto appareant, cuiusque scientia perfecta ac absoluta, ultro in multorum utilitates redundet, non secus, atque pira, pomaque maturata, in usum nostrum cadere ex arbore solent. Omne donum a Deo perfectum, & omnis scientia absoluta est a Deo, sicut arboris & herbae uires, uirtutes, ac succum suum a Deo accipiunt, & illa scientia a Deo impetrata, est absoluta, experimentum uero absque scientia, & experientia absque scientia, non est absoluta nec certa. Quemadmodum enim in piro scientia, ita certa est, ut nunquam uel pomum uel in aliam arborem degenerat. Sic in homine scientia ita certa est, ut aliter se habere nequeat, quam deinde homo quilibet augere & ad summum exercere pro uiribus debet. Imo etiam conari sedulo, ut Alchimistarum modo ad supremum & ultimum gradum eam exerceat, perducatque. Arbores scientiam suam grauiter exercent, donec per folia, per flores, ac longo post tempore ad summum gradum, id est, ad fructus perducant. Sic homo quoque scientia praeditus, illam exercere debet, & augere indies, ut fructum aliquando ex ea habeat. Aliud est, dum ex sua scientia arbor fructus producit, & aliud, dum iam producti ac maturati cadunt. Sic quoque differentia est, in crescendo purum, & deinde purgando purum ab impuro. Nam id quod crescit in scientiam uberiorem, non purgatur, quod autem ad iustum modum creuit, id purgatur. Notandum quoque omnibus modis iuxta praedicta est, quod quilibet homo ad quiddam nascitur, & quod unicuilibet praecipuum quoddam donum a Deo datum est, in quo uno manere, illud exercere, & in eo se delectare ac beatum arbitrari debet, nec aliud exposcere. Quilibet enim suae scientiae exercendae ac augendae sufficit, aliam autem appetendo, frustra laborat, inanemque operam sumit, quia aptus ad illam non est. Cur enim pyrus optaret, a corylo scientiam addiscere? cur ficus a dumis ac spinis? Frustra enim pyrus laborat corylus fieri, & e contra, quare quaelibet scientiam suam nacta est, quam tractet, augeat, ac denique finiat. Sequitur igitur, iusto ordine, liber scientiarum, ut eas discamus, & per experientiam in medium proferamus. Et haec omnia indico ideo, ut cognoscatis, non solum scientiam, quae in pyro est, sed omnium rerum aliarum scientiarum, presertim rerum Medicorum, quo intelligatis qualem omnipotens Deus scientiam uitriolatis dederit, per quam aegrotantes sanantur. Ut sic sciam, per quam uitriolus operatur, in uobis met ipsis reperiatur imaginatiue, uti in uitriolo essentialiter est impresda: loquor de impressione luminis nature, ut sunt radii, qui tibi quoque imprimuntur. Decumbentes subleuare, aegrotantibus subuenire, ac morbos depellere, est scientia. Haec autem scientia in Medico non est, sed in Medicina. Ex quo sequitur, quia scientiam generandi non habet, sed scientiam solum administrandi, & propter administrationem cogatur illam etiam scientiam quaerere, quae in Medicina, & si scientiae ipsius in illo non minus debent esse, quam in natura, propter uim impressionis ex lumine Naturae. Nam ista scientia naturae si in Medico non fuerit, hinc atque illinc tendet, iam hoc iam aliud aget, certi nihil habet, nisi de Medicina garriendi facultatem. Sic quidem Medicinae libri, aliqua ex parte ostensi sunt, ex quibus Medicus bonus se fundare, & suam artem haurire debet, id tamen labore diligenti & assidua inquisitione ac perscrutatione, non inertia, non desidia aut tedio, non Endimionis more dormiendo, ac assatam columbam frustra expectando, non denique Sophistica uia, sua subtilitate aegrotum obtruncando. Dabitque operam, ut sequentes quoque libros bene cognoscat, quo omni ex parte perfectus siat, ac omnes Medicinae libros bene perspectos habeat. Septimum Caput, De Na- turalibus Pharmacopolis ac Medicis. Iam autem negari non potest, quin omnes operationes ac actiones externae sint quoddam inditium, uel quaedam quasi aemulatrix actionum internarum, ac quod externae ab interioribus proueniant. Inditium enim certum est, quod quemadmodum in externis rebus & inter homines passim natura operatur, sic in homine quoque sagax ac industria sit, uaria operando & producendo, ut in hoc exemplo uidere licet. Natura aedificauit, posuit, ac fundauit in modo suo Pharmacopoliam, non aliter, atque in ciuitate quadam Pharmacopolias uariis Medicinis, ac omnis generis herbis instructas uidemus. Sicuti igitur in tali Pharmacopolia herbae colliguntur, Medicinae parantur & omnia ad hanc artem necessaria inueniuntur, in una tamen plura simplicia, compositaue plura, quam in altera sunt, item, aliter in una parata custoditaque, quam in alia. Sic quoque cum Pharmacopoliis in toto mundo quae sunt, esse solet. Omnis enim campus, omnis ager, omne floridum pratum, omnes denique montes colsesque, Apothece uel Pharmacopolie sunt, quas nobis edificat, ac herbis, Medicinisque omnibus instruit ipsa natura, & secundum istam Pharmacopoliam naturae nostras quoque, si diligentes esse uelimus, instruere debemus. Porro autem in tota rerum natura, una tantum est Pharmacopolia uniuersalis, quae est totus hic mundus, sub uno tecto, tecta ac comprehensa, & in unius manu posita. Unus enim in illa Pharmacopolia, unus qui herbas colligit, producit ac contundit, unus per totum mundum, qui mortarium exercet. Et omnes nostri secundum illam, & ad imitationem illius, suas quoque instruunt Pharmacopolias, quae sunt particulares, non enim uniuersali pares esse possunt. Habent quaedam, non tamen omnia: parant quaedam, non tamen tam perfecte, quia naturae Pharmacopolia hominum longe exuperat ac uincit. Haec cuncta ideo dicuntur a me, ut intelligamus in homine quoque talem naturalem Pharmacopoliam esse positam, in qua omnia inueniuntur bona ac mala, curantia ac uenenosa, simplicia ac materalia, non seeus, quam in externa illa mundi Pharmacopolia. Haec cum ita se habent, iam ultra progrediendum est, & sciendum, quod quaelibet Pharmacopolia, Medicum proprium habet. Natura Pharmacopoliam habet, quam ipsa aedificauit ac instruxit, ergo Medicum quoque procul dubio habebit, de quo Medico sic ordine uidebimus. Homo quia naturam imitatur, & qualemcunque potest ad naturae uniuersalis Apothecae imitationem, sibi quoque particularem instruit, Medicum in illa sua habet, administratorem uel factorem, uti uocant, illam scilicet, cui omnia in ea agenda, perficienda, emenda ac uendenda committit: sic quoque & natura Medicum habet, qui Medicinis utitur, eas ordine dispensat, profert, ac ad ista loca producit, ubi eius usus esse potest, & ubi Medicina maxime opus est. Homo pharmacopola in sua officina uersatur, agit, tundit, ac eiusmodi officii sui munera subit, & est pharmacopola uel Medicus uisibilis. Ille autem qui naturali ac uniuersali pharmacopoliae praefectus est, & qui in illa medicum agit, inuisibilis. Et sic post istam aequiparationem Pharmacopoliae internae & externae, uisibilis ac inuisibilis, sequitur alia de Pharmacopolia, scilicet interna uniuersali, & interna particulari. Id enim, quod de uniuersali totius mundi Apotheca & Apothecano Medico uidimus, idem iam de alia uidebimus. Est enim, ut supra admonuimus, in homine quoque Apotheca, ergo in homine quoque inuisibilis quidam Apothecarius & Medicus erit. qui omnia agat, ordinet, dispenset, applicet ac administret & c. Quae omnia ita esse, nam nobis, quasi ante oculos ponit, admonetque, ut ex hoc libro discamus, omissis interim nostris friuolis fantasiis, quae nil nisi uolantes ac mobiles quidam uenti & spiritus sunt. Iam igitur, cur ego talem Pharmacopoliam & talem Medicum describo, accipite. Omnis Medicina creata est causa aegrotantium, & duplex est, interna & externa: externam homo gerit, internam natura, quod ita intelligendum est: Omnis homo, statim postquam ex utero matris exiuerit, & in hunc mundum nascitur, omnibus morbis subditus fit, & ad omnes aegritudines aptus, imo in se etiam potentialiter omnes morbos habet, etiam in utero materno: & nisi in homine ille internus Medicus quoque esset, qui proprie curat, uix credo infantulum uiuum, aut ad minus sanum in terra nasci posse. Sic igitur qui a natura morbis plenus nascitur, ubi isti morbi sunt, ibi Medicina est, ibi & Medicus est. A natura igitur morbus, a natura quoque Medicus est & Medicina, & sicuti natura homini adiunxit proprium sanitatis destructorem, sic e contra sanitatis conseruatorem dedit. Destructor igitur singulis horis ac singulis momentis, id dat operam, ut destruat ac corrumpat, diligens est ac sedulus, ut citissime pessimis plagis feriat, ac demum interficiat hominem. E contra uero conseruator nature fortiter pro sanitate ac incolumitate eius pugnat, insidias aduersarii destruit, uim illatam propellit, quicquid damni ab hoste accepit, resarcit, & in summa, quicquid deiectum est, iterum ille naturalis & nobis innatus Medicus recuperat. Item destructor, ad destruendum reperit apta instrumenta in corpore hominis, sic ad resistendum illi, alter quoque reperit instrumenta & Medicinam in mycrocosmo. In mundo externo, aedium destructor habet instrumenta sua, quibus deiicit frangitque omnia facile, alter autem aedificator scilicet aedium, sua quoque habet, quibus in aedificando adiuuatur, & sic ex utraque parte instrumentis ac armis suis parati sunt, alter in astruendo sepem fortis, alter in destruendo aeque fortis est. Sic in nostro quoque corpore summa intentio adest ad destruendum, ex altera uero parte item summa intentio ad adstruendum: alter ad pernitiem sanitatis nostrae laborat, alter ad ualetudinem conseruandam incumbit. Destructor in corpore nostro, arripit Realgar, & sic ueneno mycrocosmum necare conatur, philtrum sic parat, conseruator uero statim hoc uidens, Antimonii flores decerpit, ac uenenum depellit. Hoc pacto fit, ut corpus iam aegrotare incipiat, mox iterum reconualescit: patitur enim quotidie hanc controuersiam, ac quasi metamorphosin corpus nostrum, quia hae operationes & colluctationes destructoris & restauratoris, nunquam cessant, perpetuo enim belligerantur, semper conflictantur, nulla seditionum, nulla contentionis intermissio, nec pacis aut concordiae ulla spes est, dum uiuimus: quemadmodum in externo mundo seditiosi & pacifici, mites ac horridi, sanguinolenti ac probi semper opponuntur ad inuicem. Nam ubi firmamenta ac elementa sunt, sicuti in mycrocosmo, ibi discordiam ac concordiam, pacem ac bellum quoque esse necesse est. Cogitabit igitur, ac secum perpendet homo merito, nisi a benignissimo Deo, naturalis cum Medicina tum Medicus & Pharmacopolia, nobis diuinitus data fuisset, ac in nobis creata, quod propter externam Medicinam, uix uitam attingere, ne dum diutius uiuere ac ualere possemus. Terra, quoties a Solis calore infestatur, ita ut omnino arescat, ac pulueris modo exiccatur; toties refocillationem a pluuiis recipit. Siccitas morbus est terrae, humor imbrium Medicina. Et haec in externo hoc mundo Deus ita creauit, quae ad eundem modum in homine, in mycrocosmo hoc nostro, inquam, obseruanda ac notanda sunt, quia eadem ex utraque parte ratio est. Nisi enim pluuia terram exhilaret, exiccatur, & nisi in homine pluuiae internae caderent, corpus quoque exiccaretur. E contra, si frequentiores, aut fortiores inibres fuerint, omnia suffocantur, quia, & pereunt, in homine quoque si nimius fuerit pluuiarum usus, suffocabitur, a Sole damnum datur, pluuiae id depellunt, & pluuiarum item incommoda Solis commoditas aufert: Sol utilis est ac inutilis, pluuia utilis ac inutilis simul, ut diximus. Sic spero facile est intelligere originem consumptionis, quae in homine nunquam fit, ut est pathisis, ethica & c. Item originem multarum pluuiarum in homine, ut est hydropisis uel hyposarca, ut quidam eam uocant, & sic de caeteris. Nam pauca solum exempla in medium produco, cum de omnibus docere nimis longum foret, nec huius operis institutum est. Multae etenim hydropises, multae tabes, & alii morbi quotidie naturaliter curantur ab isto Medico & Medicina nobis insita, quam homo non uidet. Sic enim Deus misericors nos suos homines per huiusmodi Medicinam tuetur, & nostrorum curam agit, in omnibus uiis nostris, ne forte periclitemur aut moriamur: beneplacitum habet enim in ualetudine ac longiore uita nostra. Nec tamen ille intrinsecus Medicus, de quo modo diximus, solus est, qui sanitatem nostram tuetur, nec illa Medicina sola in ualetudinem nostram creata est, imo est alius Medicus, & alia adhuc Medicina, de quibus quoque paucis dicendum est. Homo quidem a principio in miseriis ad miserias, ad pericula & aegritudines multas nascitur, & quia hoc ita est, duo ei constituti sunt tutores in lumine naturae, qui eius curam agant, qui eum, si forte periclitetur grauius, adiuuent, quique malis aquenientibus, resistant. Unus est intrinsecus ille Medicus, cum sua intrinseca Medicina. de quibus diximus, quae cum homine simul & concipiuntur, in utero materno, & in terram nascuntur. Ille Medicus tam diu suum officium tuetur, quousque prae uiribus id potest, posteaquam autem uires ipsum deficiunt, & ruinam quasi minatur, tunc destructoris uires & fortitudo augentur, ac pergit in homine triumphare, conseruator autem aciem suamuertit ac fugit, istic scilicet recedens, quo ab initio destinatus est. Hoc itaque in destructore augmentum, & in conseruatore diminutio ubi fieri incipiunt, tunc demum necessitas ipsa, alterum tutorem, idest, Medicum externum ad subsidium uocat, eiusque tunc auxilium implorat, qui Medicus tum rem audacter aggrediatur, destructorem sanitatis conetur caute superare, uincere ac in totum extinguere, cogitet sibi in uestigia antecassoris sui, id est, conseruatoris iam debilitati eundum esse, prouinciam sibi commissam fortiter defendendam. Solet enim is secundus Medicus ibi incipere, ubi prior pugnare desiit. Sic itaque Deus omnipotens alterum contra destructorem mittit bellatorem, quem destructorem antea ignorauit: illi alteri dico conseruatori, arma & auxilium ministrat, herbas scilicet ac Medicinam ex terra nobis nata, qua hostem destructorem uel omnino depellat, uel in fugam tautum uertat. Haec omnia, inquam, tum fiunt, posteaquam primus internus conseruator grauiter uulneratus cadit, ac secundo officium suum committit, tunc demum hic externus alter dux incipit, qui nouos milites conscribit, ac exercitum de nouo reparat. Postremo tamen, quia oportet ut fatali necessitati coactus homo, semel cadat, & uincatur, dum constitutum si terminum uincere ac praeterire nequit, mors uictoriam obtinet, & triumphat, contra quam Medicus nullus esse potest, nisi is unicus, qui ipsam etiam mortem uicit, & mortuos saepius resuscitauit, ac quibus hoc faciensi potestatem dedit. Uidete igitur quaeso, ac cognoscite, quid homo Medicus ex hoc libro maioris Pharmacopoliae ad suam minorem uel particularem sumere ac transferre debeat, & quomodo externus Medicus interiori aliqua ex parte par sit, ac ab illo discat. Item quomodo & quando externus incipiat, tunc scilicet cum internus offitium suum deserit. Item Pharmacopola de istis simplicibus, ac compositis certus esse debeat, quibus in receptis suis utitur. Nam haec si desunt, aut diutius absunt, aut a Medico imperito, secus quam debeant ordinantur, aegrotusque talem nactus sit Medicum, qui non per ostium rectum ingrediatur, sed alibi descendat, Apothecariusque quid pro quo in medicamentis ponat, tunc demum ad restim res redit, tunc & extremum periculum decumbens incidit, & nil nisi labor ac dolor undique adest. F iii Octauum Octauum Caput De Theorica Medicina, quomodo ista accipiatur. Ut autem rectius intelligatur, unde Theorica sumi debeat, quae ad Medicinam attinet, uidendum est prius, quasi in exemplo, unde Theologia, sit interrogando, id est, ubi suam Theoricam habeat. Habet enim eam a Deo, & ideo loquitur ac tractat de Deo, Nam quicquid inuenit in Deo, & in Deo habet, & a Deo accipit, id omne Theologia est, Practica ac Theorica simul: non enim discernuntur ad inuicem: Sic quoque diligenter aduerte: Ubi est Medicina? in natura. Ubi autem morbus est? in paciente. Iam igitur sequitur, quod ex his duobus natura scilicet ac paciente, Theorica Medicinae constat, quae est duplex. Prima est Theorica essentiae curae, Altera Theorica essentie causae, & ex his duabus una Theorica efficiatur necesse est. Quomodo autem Theorica inueniatur, & quomodo ita apprehendatur, ut calamo & atramento describi queat, animaduertite. Primo necesse est, ut quilibet Medicus Theoricus ex Deo, & de Deo loquatur, ex quo omne principium est, & qui ipse omnia est, in omnibus, & ut sacrosancta Scriptura loquitur, omne bonum perfectum ex Deo est. Ergo Theorica Medicina quoque ex Deo est, quod sacra Scriptura testatur, dicens: Quod Deus Medicum & Medicinam ex terra creauit: Cum igitur creata a Deo perfecta sunt, sequitur quod Medicus & Medicina perfecta sint, & quod male ualentes Medico opus habent, necesse est, ut ille Medicus perfectus siat, alias enim nihil aegroto prodessent. Medicus igitur, qui uelit Theoricus esse, oportet ut Theoricam ex iusto libro discat: primo ex Deo. Ille enim labia nostra aperire debet, nosque adiuuare in omnibus operibus, quae in ipsius nomine incipiuntur & peraguntur: nam absque illo, nihil plane potest, prosperum aut bonum esse. Deinde caeteros libros, quos hactenus indicauimus, summa cura perdiscat, cognoscat ac peruestiget, ut nihil plane loquatur aut agat, nisi quod ex ipsis didicerit. Sic erunt Theorica causae & Theorica curae coniunctae & copulatae, & quicquid ex his proficiscitur, aut theoricatur, erit perfectum ac absolutum, quoniam libri isti ex quibus discitur, sunt absoluti: nam a Deo compositi, a Deo conscripti, ligati & in Dei bibliothecam delati sunt, Deique adeo praesidio custodiuntur. Non igitur fallacia in illis est, non dolus, non error, non incertitudo, non opinio & c. non deceptio. Hinc Theorica postea in chartis describi & possunt & debent, ita tamen prouide, ut naturae lumen semper nobis rectam instructionem largiatur, non homo, ut uel hoc modo patet. Iustitiam ac uitam aeternam quae sit, per quem sit, & qualis futura sit, praescriptam habemus in Euangelio & sacrosancta Scriptura, cum omnibus simul ad iustitiam necessariis, & satis hoc est. Iam autem ipsam iusticiam in chartis membranisue descriptam esse, & in chartis manere, satis id non est, imo uberius progrediendum, & alibi quaerenda est, apud illum nempe, apud quem est, & a quo istud Euangelium de iusticia primo auditum est, quique ut chartis mandaretur iussit. Quae igitur in chartis descripta sunt, literae solummodo & characteres sunt, quid autem iste literae ualeant, quid nos doceant, & cur hic descriptae sint, id coelitus discere a coelesti lumine accipere debemus. Sic de Theorica ac Practica Medicae artis sciendum: Quae quamuis in membranis describi potest, ista tamen scriptura plane mortua est, ac inefficax, sed ex naturae lumine illuminatio descendat oportet, ut textus libri natura esse intelligatur, sine cuius elucidatione ac intellectu, nemo Philosophus aut Physicus bonus esse poterit. Nemo igitur scriptis solummodo libris incumbat, aut eis nimium fidat, sed illuminationi isti fidat, quae ex illo descendit, qui ipse lux est, nostrasque fantasias, ac friuolas speculationes missas faciat. Et ut intelligatur melius, quid sit Medicae religionis Theorica, sic accipe: Theorica Medicina est ista, quae certe, indubitanter ac uere indicat originem ac principium, causas, materias, proprietates, essentiam, ac omnia initia, media ac finem cuiuslibet aegritudinis, item istius egritudinis curam, scilicet, qua uia, quo pacto ac ratione, quibus remediis, quomodo succurri ac mederi morbo debeat. Et haec omnia sine errore & absque omni fallacia. Quemadmodum enim qui semen seminat, si id semen bene nouit, sciet etiam certo quem fructum ex eo expectare debeat. Is qui arborem plantat, si fruticem nouum bene cognouerit, haud dubitat secum de fructu futuro, & haec est Theorica rustica, & de plantis Theorica, quae tamen ut simile bene huc quadrat. Item quemadmodum si quis grauiter uulneratus sit, ubi sit, quam periculosum, & haec chirurgica Theorica est. Porro autem quid circa istud uulnus euentus sit, si Medicina non adiuuetur, quale futurum sit, si adiuuetur, hoc scire est quoque Theorica chirurgica. Postremo quomodo purgari ac sanari queat, quibus unguentis aut emplastris, quo pacto in sanando procedendum, id est Theorica practica chirurgica. Et quae iam de uulnere ac supra de semine diximus, eadem de omnibus aliis morbis intelligenda sunt, ut sic ordine & serie quadam fundamenta Theoricae ponantur. Quilibet morbus ex semine oritur, si autem diutius crescit, in arborem exit, ac fructus progenerat, sic gladius, lancea aut ensis. est semen uulneris, & omnia quaecunque sunt, ex semine sunt. Sequitur, igitur, ut Medicus semina omnium morborum perfecte cognoscat, & tunc demum foeliciter ac commode Theoricam exercebit, artisque suae fructus non aliter atque agricola quispiam metet, de quo etiam fructu tam certus debet esse Medicus, quam agricola est de suis sementis ac messibus, quod si non est, certum erit eum in errore uersari, & alios secum errantes ducere. Multi hucusque multa, & diligenter fortassis scripserunt, deorigine ac causis morborum, & adhuc scribunt quidam, quae tamenre uera, nihil sunt, & nullius praetii aestimanda, suntque a principio usque, admodum inutilia, que de tempore ac crisi tradunt, ea uera quidem sunt. Os exim aegrotantium hoc loquitur, oculi hoc uident, aures audiunt & testantur ita esse. Ad initium ipsorum, fons & origo, error est ac deceptio. Donec enim non a semine initium proficiscitur, & a semine Theorica incipiat, humoresque abiiciantur negliganturque error est merus, ac labyrinthus merus. Non enim recte ex humoribus theoricatur, etsi enim in morbis mali humores adesse cognoscuntur, isti tamen a morbo sint necesse est, non autem ab humoribus morbus. At, inquiunt, quia uidemus quod humores praedominantur, ergo causae sint oportet, non conceditur. Finge enim aliquem in fluxum uentris incidisse, qui plurimas sedes habeat, easque gilui coloris, crocei aut rubei coloris & c. quod cum uides. cholera inquis, hoc efficit, cholera in causa est, obliuisceris igitur hic recte Theoricae, nempe quod semen adsit, & illud semen iam creuit, ac talem materiam progenerat. Semen illud dico, ex seipso est. in fel autem atram bilem delapsum forte, fel exercet, ac etiam praecipitat, non adest igitur in stercore fel, sed color fellis adest. Quid igitur? Materia seminis felle colorata est, quemadmodum uinum terrae nonnunquam aliquem saporem in se retinet, non tamen ideo istud uinum ex terra esse dicitur, imo ex uuis: uuae ex palmitibus: palmites ex uite, uitis autem ex semine suo est. Ubi igitur hic terra, aut ubi humor melancholicus? Si quis in hydropisin incidat, Epar, inquis, debilitatum est, ac frigescit, & igitur ad hydropisin inclinatum est. Hae rationes mihi crede multo seuiores ac infirmiores sunt, quam ut ueram tibi causam elicerent. Sin autem dixeris: adest semen metheoricum, quo resoluitur in pluuiam, pluuia iam a summo suo loco, per media interstitia cadit, ac stillat ad infimum usque, & sic. quod semen metheoricum antea erat, iam aqua est, iam lacus, iam piscina est, haec quidem uera dixisti. Quemadmodum enim in aere euenire uidemus, coelum iam serenum est, ac purum absque omni nube, mox autem exoritur aliqua exigua nubecula, quae crescit ac augetur ita, ut in unius horae spatio imbres uel grandines, aut fulmina ex ea parua nubecula progrediantur. Sic igitur circa aegritudines theorisandum nobis est, ex fundamento scilicet Medicinae, ut dictum est, & qui ne theoricari uelit, diligenter legat ac perdiscat necesse est rectos ac ueros Medicinae libros, non tantum horum, Galeni, Auicennae. Auerrois, Trusiani, Mesuae. Guidonis, Rogerii, & eiusmodi farinae aliorum, imo principales ac praecipui libri perlegendi, isti, quos Deus ipse scripsit: nam sunt correcti, sunt perfecti, & ab omni errore emendati. Foelix igitur ille Medicus, qui in istis solum uersatur, ac ambulat: ambulat enim in luce, non in tenebris. Non tamen haec dico, quasi Medicina sola his libris comprehendatur, de quibus nos dicimus, imo, Theologia quoque suos libros in Dei Bibliotheca positos, & a Deo scriptos habet, ex quibus fundatur. Imo nec ulla in arte, perfectio ulla, aut fundamentum firmum reperiri potest, nisi ex istis libris sumatur, qui ex Dei ore processerunt. Cogitur enim lureconsultus ex his libris de iustitia sua instrui, & non ex seipso. Nam quicquid in istum Dei librum non ingreditur, in legem naturae ingrediatur oportet: ergo uel ex lumine naturae suos libros Iureconsulti sumant, necesse est. Sicque quae ad Deum pertineit, & quae ad naturam pertinent, ex utrisque simul decerpi ac colligi debent, non ex nosmetipsis. Hoc pacto Deus omnipotens in omni arte ac scientia primus Author, summus Doctor, perfectus artifex, correctissimus liber, ac textus noster existit, ex quo discamus. Deinde glossae quoque ex illo, quem nobis pro summo suo in nos amore, ad diem Parasceuae misit, procedere debent. Non enim Spiritus sanctus, Apostolus solus est & Theologus: imo scriptum de eo habemus: Ipse nos de omnibus recte instituet ac docebit, Qui enim omnia nouit, & omnia comprehendit, comprehendit quoque Medicinam, Philosophiam ac Astronomiam, & ex eo ista omnia discere & haurire poterimus, cum absque ipsius doctrina, omnia manca, mortua ac inutilia sunt. Nonum Caput, Quomodo Medicina inueniri debeat, non per speculationes, sed per certas ac manifestas demonstrationes. Quandoquidem igitur Medicina ex certo fundamento procedere debet, quod fundamentum, non inanis quaedam ingenii nostri speculatio sit, sed certa, manifesta, demonstratiua doctrina: primo scire debemus: Omnes egritudines occultas esse: Item Medicinam occultatam esse, & istorum duorum nullum esse, quod ab homine, agi, aut inueniri queat propriis uiribus, necesse tamen esse ista omnia agi per sydereum corpus, ut illud sydereum scilicet corpus in naturam penitus introspiciat, penetretque, quemadmodum Sol, uitrum aut aqua perlucet ac penetrat. Deinde sciendum quoque qua uia ac modo occulta ista effodiantur, eruantur, ac inueniantur, quae homini inuisibilia plane sunt. Et uidebimus, quod non alia, nisi per Magiam, & per eius speties, ut per Gaballiam, & per Gabalisticam & c. nobis manifestantur: per istas enim scientias, omnia quae arcana aut occultata sunt in natura manifestantur. Est ergo admodum necesse ac aequum, ut in istis Medicus instructus ac doctus sit, sin minus id, errans ac falsarius Medicus, qui ad fallacias quam ad ueritatem intentior est, quod etiam reipsa patet. Nam Magica ars est Anathomia Medicinae. Quemadmodum enim lanius bouem suemue mactat, excoriat, scindit, omniaque tum intestina, tum cetera membra oculis proponit, ut inspici totus taurus queat, quod antea, dum corio tectus, fieri non poterat: Sic Magica quoque omnia corpora Medicinae anathomisat, in quibus remedia recondita sunt, nobisque ea quae insunt, quaeque occulta erant, spectanda proponit ac exhibet. Et quemadmodum in hominis, aut alio corpore singula membra bene ordinata ac proportionata sunt, hoc in dextro, alterum in sinistro latere iacens. hoc maiusculum, alterum minus apparens & c. uti haec omnia in physica Anathomia ostenduntur: Sic quoque in herbarum corporibus membra distincta sunt, hoc enim cor; hoc epar, alterum iecur & c. appellatum, sicut in corpore. Non tamen ita hoc, ut quod in herbis cordicitur, simile sit forma ac effigie hominis cordi. sed quod uirtute, proprietate, efficacia, actione ac passione hominis cordiaequiparatur. Exempli causa. In uento plures sunt uirtutes ac proprietates, unam saltem iam ad propositum, uentus, ponamus, exiccat, nemo tamen oculis uidetur, quomodo siccent, Sol calefacit, a nemine tamen animaduertitur, quid id sit quod calefacit, e silice ignis excutitur, nemo tamen ignem in silice agnoscit, nec ad tactum silicis, ignis urit, sic in quolibet corpore, multiplicia membra sunt, unum corpus constituentia, & sic unica herba multiplicis uirtutis saepe est, ut in Eramento uidere licet, ubi septem membra distincte sunt posita, quemadmodum in homine, cor, renes, stomachus, pulmo & c. non tamen sunt membra; sed eiusmodi proprietates ac uirtutes, quae talia membra nobis repraesentant, non corporaliter operando, sed uirtualiter agendo. non quae manibus tanguntur, sed quae animo cognoscuntur. Sic quoque in Lunatica repraesentatur cursus ac corpus plenilunii, non tamen uisibiliter, sed spiritualiter. In spiritu enim Medicinae habitant, non corpore: differunt enim corpus & spiritus, ut palam est. Sic in carabe herba, sunt quaedam membra mycrocosmi, scilicet, non tamen corpore, sed in remediis, id est, in spiritualibus. Quia igitur Medicinae, quibus aegrotantes sanari debent, ut diximus, spiritus sunt, & occultatae corpori hoc elementato, & a sydereo tamen corpore cognoscuntur, sequitur quod Magica ars sit magistra, praeceptrix, ac doctorissa Medicinae, eorumque quibus morbos depellimus, non autem Galenus, non Auicenna, aut tales. Et quia saepius Medicae artis mentionem feci, tum in his, tum in aliis meis libris, ualde uelim, ut diligentius circa eam uersaremini, quo pacto plane fieret, ut magnum amorem sui in nobis excitaret. Est enim omnino diligens, sagax ac sedula omnium nobis oecultarum rerum, peruestigatrix ac inuentrix. Quapropter & hoc affirmare ausim, si hanc artem homo Medicus perdidicerit, ac perfecte cognouerit, & si postea omnis Medicinae iacturam fecerit, & omnes scriptos libros ad medicam facultatem pertinentes casiramissi fuerint, ut sic Medicina tota extincta uideri possit, tamen hoc libro extante, id est, Magica arte adhuc florente, nihil periculi fore: superesset enim adhuc liber iste tum Medicinae tum aliarum arcamarum rerum inuentrix, ex quo damnum illud facile resarciretur. Medicinaque de nouo instauraretur. Est enim, ut supra dictum, Magia artis Medicae Anathomia, quae tamen non id agit, ut membra raparum, lignorum, aut herbarum oculis uidenda nobis proponeret, quemadmodum illud in corporis Anathomia externa fit, sed quae uirtutes, proprietates ac uires herbarum nobis intelligendas accognonscendas exhibet. Et istam Anathomia inueniendi artes, primo nobis indicat signatum: signans autem signati indicatur per artem Gabiliam, quae species est magicae & pars Astronomiae. Et haec ars inuentrix, non una saltem uia intelligenda est, quasi uno tantum modo inueniat, sed de omnibus Astronomiae ac donorum speciebus intelligatur necesse est. Cuius cum multiplicia membra, ac uariae species sunt, omnes tamen ad Magicam attinent, & simul inruentrices sunt, & expositores, siue interpretes Anathomiae, scientiarum, artium & medicaminum. Sequitur, & necesse est, ut istae species & membra uisibiles efficiantur, in operatione Astronomica inuentionis. Nam sicuti Solis ignis uisibilis efficitur per Chrystallum, ignis qui in silice occultatur uisibilis fit ad tactum & concussionem calybis, sic Sol magicus uisibilis redditur, per Chrystallum magicum, & ignis magicus excutitur per calybem magicum. Iam igitur ardet Anathomia, & ostendit nobis ignem, spectanda nobis exhibet omnia in quolibet corpore, tam clare tamque dilucide, ut Solis radii non clariores apparere queant, nec ex silice elapsus ignis, lig. nisque admotus, fortius uret, aut splendidior appareat. Nam & hic magicum lignum incenditur, id est, arcana herbarum incenduntur tanquam ignis, ut uirtus clare appareat, sciaturque ad quid quodlibet prosit. Iam autem, quam quaeso enixe hactenus conatus est, & quos labores suscepit, quam uaria etiam consilia iniuit, mille artifex ille Sathan, ut hanc Anathomiam hominum ab oculis amoueret, & exmemoria eriperet? Inuenit interim nugas, & nescio quae superstitiosa deliramenta, quibus etiam magicae nomen indidit, ista hominibus pro ueris exhibuit, ut sic rectae magicae obliuiscerentur, ac nugis incumberent, fallaciis delectarentur, tempusque omne quasi fabulis inutilibus transigerent. Sic enim hanc artem oppressit, ut multis annis uix a paucis intellecta fuit, ac pene odiosa effecta. Nouit enim is, quod qui nihil cognouit, nihil amat, & homo plane ignarus, nihil intelligit, & ad nullam rem utilis, negligatur, e contra, qui intelligit, amat, cupit, animaduertit, laborat ac discit. Ab ista igitur cupiditate & auiditate, & ab isto inquam amore discendi, egregie nos mille artifex abducit. Nouit enim & hoc de homine, si de his arcanis quicquam audierit, quod amore erga ea concepto, non conquiescat nec desinant, donec ea apprehendat, & quod toto pectore, hunc librum, in quo talis thesaurus indicatur amplexurus sit, e contra, si harum scientiarum; ac eiusmodi arcanorum ignarus fuerit, quod otio ac hebetudine denique corruptus, aliud, & peius quidem acturus sit. Quod & uerum comperimus. Quoties enim homo a scientiis alienus est, tunc secundum suam propriam scientiam, id est, secundum hominis affectum, operatur inebriando se, scortando, crapulis incumbendo, ludendo, belligerando, dormiendo & c. Hoc enim certum, & absque dubio est, qui Deum non cognouit, nec amat eum, nec discit de eo, & qui diuinam trinitatem non intelligit, non credit eam esse, & ideo non diligit; qui Sanctos non nouit, non diligit eos, & qui naturam non perspectam habet, non diligit illam, & in summa, quilibet id non solum non amat, cuius cognitionem non habet, sed etiam fugit, contemnit, nec discendum putat: corpus solummodo externum curat, uentremque suum Deum colit, respicitque: quanto plus autem scientia ac cognitio alicuius rei crescit, eo magis amor erga eam augetur. Omnia enim in cognitione iusta sita sunt, omnia ex ea manant, omnesque boni fructus ex ea ad cognitore redeunt. Cognitio quoque fidem dat, qui enim Deum cognouit fidere ei statim incipit, & cuiusque fides, ut est, talis etiam cognitio, & e contra. Sic in Medicina quoque quilibet tantum audet, & tantum efficit, quantum antea, in & circa naturam cognouit, qui uero nihil in ea cognouit, nec efficit quicquam. sed quecunque egit, sic agit, ac ferme pingit, quasi pictor imaginem pingens, ubi uita & uis non inest. Et de hoc quomodo scientia magica uisibilis efficiatur, quamuis alibi multis in locis, & hic quoque ad saturitatem usque, ut mihi uidetur, dixerim, tamen ut plene a legente intentio & animus meus intelligatur, uisum est breuiter ista repetere, sic scilicet dicendo: Quod artium aliarum, omniumque adeo occultarum rerum inuentrix magica ars est, decerpta ac sumpta ex omnib. specieb. Astronomie. Et quemadmodum magi ab oriente per hanc inuentricem, stella uiam monstrante, Christum puerum inuenerunt, sic quoque artes, & nature arcana inueniuntur, que aliquantulum etiam clarius per hanc artem lucent, quam ullum corpus lucidum. Et cum reges isti magi, Sabe ac Tharsis & c. non dubitarunt, tam longinquo ac difficili itinere, Christum quaerere, quin etiam, quamuis longissime remotum, tandem inuenerunt, certe naturae thesaurus multo citius, & minore tum labore tum periculo inueniri potest. Ab oriente quidem omnia magicae artis principia oriuntur, a Septentrione nihil commodi aut boni nobis nascitur. Uos igitu Medici, si Medici esse, uestrumque nomen legitime tueri uelitis, facite id quaeso egregie, iusto modo, dignitate ac reuerentia, non illotis pedibus, suum rapas in agro quaerentium more, ad hanc rem ingrediendo. Cogitate uobis cum homine, cum creatura inquam Dei, ita agendum esse, ut prosis non obsis, & uti Deus ipse in suo libro de Medicina praecepit, sic caute, pie, sancteque in omnibus procedendum. uti ipse precepit, uiamque ac modum praescripsit. Decimum Caput, De Decimo libro, Quomodo Medicina a prima materia ad ultimam perducatur. Quaelibet res crescens, primo absque forma est, in prima sua materia, & pene nihil est, ut in quercu, pinu, fago, abiete, & similibus arboribus uidere licet: quae omnes primo semen tantum, & pene nihil fuerunt, respectu istius, quod nunc sunt, arbores scilicet. Semen autem istud, dum in terram seminatur ac plantatur, quamuis antea exiguum, tamen necesse est, ut in terra prius putrescat, alias enim nihil ex sese produceret. In putrescendo igitur, corrumpitur omnino, ita quod antea exiguum erat, aliquid tamen, semen nempe, postea nihil fiat, quia nec semen amplius, nec quicquam aliud manet. Ex isto igitur, quia sic semen, exigua res putrescit ac quasi euanescit, apparet quod ista corruptio ac putrefactio arborum prima materia sit, quae prima materia ingreditur in generationem, ac formari incipit, & sic arbor ista, primum initium in terra habet, secundum supra terram, & postea supra terram se diuidit in uarias formas, eo usque donec id efficiatur, ad quod tenditur, & quod esse desideratur, arbor scilicet. Nec enim simul statim nascitur omni forma, qua debet esse perfecta: Infantulus quidem perfecta ac absoluta forma in terram nascitur, quamuis iusta quantitas adhuc deest, & crescere eum adhuc oportet, quae crescentia fit, quemadmodum in aliis e terra procreatis, indies ab una forma in aliam fiericonsueuit. Sic quoque ut ad propositum redeam, Medicina in herbis, in quibus est, suam originem habet, suum incrementum ac maturitatem sumit, non tamen ita crescit, ut statim perfecta siat, & iustam formam habeat, sed cum forma a primo semine accepta, indies accrescit, donec ad perfectum creuerit. Forma enim eius se in aetates diuidit, & sicuti homo primo natus, ac in cunis uagiens, infans appellatur, sic forma quoque primo in rebus crescentibus, deinde ad alteram aetatem crescit, & puer dicitur, dum incedere potest, nec tamen ad ullam rem gerendam aptus, sic similiter in forma & Medicina, postea robustior fit, & ad omnia gerenda aptior & c. Quae aetas adolescentia, uel uirilis aetas uocatur. Sic quoque crescentia indies magis ac magis augentur, plus indies incrementi sumunt, & uirtute ac forma, semper firmiore existunt, efficiunturqe usque ad finem. Deinceps autem senectus incipit, ac debilitare uires incipiunt, & sic quemadmodum ex infantulo paruo in adolescentem & uirum egregium quis creuit, sic post adolescentiam decrescit, uiresque iterum amittit, usque ad finem, & Medicina quoque sic crescit, a prima aetate ad mediam, a media iterum ad ultimam in suis gradibus, & sic uires uirtutesque in ea adsunt, crescunt, augentur, fortissime sunt, ac mox iterum debilitantur. Praeterea sciendum, quemadmodum omnes herbae, ac omnia corpora, quibus Medicina inest, formata sunt, sic omnis quoque Medicina, quae in corpore est aliquo, secundum illud formata est. Altera forma uisibilis est, illa scilicet in corpore, altera inuisibilis, ut illa in Medicina: una corporalis & elementalis, altera spiritualis ac syderea. Ex quo quoque colligitur, quod quilibet Medicus herbarium suum spiritualem sydereum secum circumferre semper debeat, ut sciat ista syderea Medicina cuius formae nam sit, sicut hactenus multis exemplis ostensum est. Medicina enim quae sumitur spiritualiter in sua essentia, quam primum in corpus hominis delata fuerit, in sua forma stat, sicuti Iris in coelo, aut imago aliqua in speculo, Si igitur pedum formam habet, ad pedes tendit, si manuum, ad manus pergit, si capitis, in capite consistere conatur, Sic de dorso, sic de uentre, corde, iecore, hepate, & aliis membris. Et ut clarius dicam: Finge radicem esse, quae in sydereo suo corpore contineat omnia membra corporis humani, haec igitur radix, si sumitur, in homine sic stat, ut in omnia membra sibi consimilia, sese diuidat ac effundat, ut caput ad caput, cor ad cor, stomachum ad stomachum applicetur & c. Sic quoque sanant ubera mulierum, si in potu sumuntur, quia forma ipsarum est tanquam uberum & mamillarum, & sic semper Medicinae forma tendit ad membrum sibi conformatum. Sic Dactiletus haustus cancro medetur, quia forma eius cancer est, & in corpus cum uenerit, accommodat se illi membro, uel loco, ubi forma eius requiritur ac desideratur. Nec interim hoc praetereundum est, quod omnes morbi chirurgici, per physicas Medicinas sanari etiam possunt, si physicus inquam, Anathomiam essentialiter intelligit, cuiulmodi physici pauci quidem reperiuntur. Saepius autem audiui, dum de dirigentibus ac directoriis, id est, de additamento uel augmento, siue de duce ac uehiculo, quo Medicinam in locum sibi congruum deducunt, dicerent, quae ipsa etiam uana, & absque fundamento sunt. Dicunt Saluiam, Lauendulam, ac Maioranam esse uehicula, siue ducentia ad caput, quae ita caeteram Medicinam in caput ducunt: quemadmodum dux quidam, ducens aliquem, aut qui uiam alicui uiatori ad ciuitatem forte monstrat, quod equidem minime probo, neque Medicum est. Non enim sic duci dehet ab alio Medicina, imo eiusmodi debebat esse, ut suapte sponte & uirtute formae suae, membrum sibi aptum, ac conformatum peteret. Ut ecce, Eufragia habet imaginem & formam oculorum, ex quo colligitur, quod in Medicina sumpta, ad membrum suum se conferat, in membrum, scilicet, suae formae, sic, ut Eufragia in oculum transeat, oculusque quasi uiuus fiat. Quae iam, quaeso, alia Medicina efficiet, & Eufragiam ad oculum ducat inuitam, aut uiam ei commonstret, melius quam ipsa per se nouit: omnia certe menibra formas suas habent rebus crescentibus insitas, etiam gemmis, metallis, ac mineralibus & c. & in quocunque corpore essentia aliqua est, in eodem & forma illa, si essentia illa sumatur, est. Sic enim natura mycrocosmi istam imaginem in homine ponit, & sic Medicina ad locum sibi aptum ac conuenientem, ultro prouenit. Nam sicut statuarius, lignum rude, ac nondum formatum, in manus sumit, & siue magnum id sit siue paruum, imaginem ex eo. qualem uelit, format ac sculpit: Talis statuarius quoque est, qui quodlibet corpus in suam formam redigere nouit. Cibus quando sumitur, ipsius forma in ore est, natura autem est in archimiis uirtutibus. Oportet igitur, ut ad quodlibet membrum in homine ducatur. Quomodo hoc? Recta physica, & rectum naturae lumen probat, quod cibus, posteaquam in essentiam suam redactus est, positus sit, ac stet in forma, quasi imago quedam integra, in toto corpore, quelibet pars in sua parte, quodlibet membrum in suo membro, & quodlibet simile in suo simili. Et cum dicitur, homo tibi, sic quoque uinum potum, quando peruenit ad suum spiritum, tunc uini spiritus erectus in corpore nostro stat, uti homo in singulis membris. Ad hunc modum, & talis omnino Medicina quoque est. Ubi igitur aegritudo est, ibi Medicina formam suam, essentiam, ac proprietatem habetur. Hoc itaque artis est, ut homo spiritualis, essentialis, ac medicinalis in isto loco, ubi cura est, cognoscatur: est enim homo cancri, homo lupi, homo piscis, homo febris, homo hydropisis, homo profluuii, homo menstrui, homo uermium & c. & sic omnium membrorum. Medicus igitur ignarus, ubi sydereus iste homo in elementatis corporibus iaceat, omnia contra rectum Medicinae ordinem agit. Quomodo enim fieri potest, ut quaelibet Medicina, proprium ducem, ac uiae monstratorem, uel ut uocant, dirigens, ad quodlibet membrum habeat. Stulentina pota, sanat paneritium ultro, quia forma eius hoc in loco curam sibi suscipit, quis igitur ductor, aut quod nam ducens illud est, quod Medicinam in extremum usque digiti perducat? non igitur ducentia, sed formae duces in Medicina erunt, & illud ipsum quod tales formae sunt, ipsa, inquam, formae similitudo duxerit, sic enim recte procendentur, & sic recte Medicina paratur. Alter autem medendi modus anilis est, simplex ac piger, qui parum artis in se habet, & parum artis parumque laboris desiderat, ex scriptis & chartaceis libris facile colligitur, non ex recto ac principali libro sumitur. Hoc enim uere est Medicinam scire, ut sciatur, quomodo ex prima materia ad ultimam perueniet, & eo cum uenerit, quomodo spiritus efficiatur omni formae aptus, quales in elementato corpore formae esse solent. In ista forma spiritus sunt ac iacent arcana & magnalia Medicinae, in ista inquam, uera scientia iacet. Hae imagines & formae, de quibus dicimus, quaeri ac inueniri debent per supra dictam inuentricem magicam artem, de qua superior & quartus liber nos docet. Archeus enim naturae hunc spiritum in formam suam ordinat, cum dispositione ac diuisione omnium arcanorum, quae in ipso sunt, aut esse debent. Sic & hoc modo Anathomia medicaminum inueniri debet, non in compositis, non in communibus, non in directoribus ac dirigentibus. Sic etenim omnia in natura nostrae congrue ordinata ac disposita sunt in formam spiritualem, ut uix tute ingenio tuo melius, aut conuenientius disponere credo queas, neque tuo labore adeo opus est, iam enim inuentum ac dispositum est a natura, nihilque super est, nisi Alchimia adiuuetur, quae diuidat. ac species discernat. Et igitur antea admonuimus, ut proprietatem membrorum ac fortunarum communium penitus cognoscas, quo facto, merito de Medica arte gloriari & merito tuam scientiam attollere laudareque poteris. Animaduerte solummodo rem sic, in tali exemplo pono. Dicit quispiam, hoc constrictiuum est, nescit tamen ille bonus uir Medicus, quomodo aut ubi constringat: multum enim inter est inter constringere & constrictiuum, cum aliter constringatur dissenteria, ali ter lienteria, aliter uomitiua fiant, aliter urinae prouocatiua, aliter menstruorum, & sic de omnibus intelligendo. Necesse etenim est, ut a sola forma ac imagine nobis indicatur, ut ubi uirtus constrictiua posita est, ibi id constringat. Sic igitur dicimus: hoc incarnatum est, nescis tamen ubi. Aliud enim est consolida lupi, aliud estromeni, aliud concri, aliud fistulae & c. Igitur ars, quae signata dicitur, quoque apud Medicum esse debebat, certa ac cognita: Signatum enim nobis locum indicat, locus autem paupertatem, miseriam ac necessitatem ostendit, & ista necessitas per inuentricem Undecimum Caput, Et est liber de morborum generatione ex uera atque genuina Philosophiae cognitione. Super Est unum adhuc declaratione dignissimum, nempe de cognitione morborum, secundum Philosophorum sententiam. Est itaque nobis omnibus prospectum, quatuor humores a ueteribus Medicis traditos iuxta Philosophorum relationem esse, qui inquiunt, omnes morbos ab ipsis oriri, & inde initium sumere. Quo fit ut ueram originem morbi amittant, & non recordantur, hoc est seminis, ex quo omnes morbi generantur. Nec mirum est, scio equidem hominem esse mycrocosmum, propterea necesse est, ut in se quatuor elementa habeat, quos ipsi humores appellant, quamuis significantius esset, ut elementorum nomen seruaretur. Daret enim pleniorem intellectum, sed tamen propter nomen non opus est multis uerbis. Caeterum ut planius me intelligatis, & hic liber in opus redigatur, animaduertendum est, quid istud exemplum nobis designat, dum quatuor humores sint quatuor elementa, unde consequens est eundem esse in humoribus & elementis intellectum. Uobis itaque haud dubie cognitum est elementa nihil operari, solum autem concipere, Quemadmodum mulier sine aliquo uiro non impraegnatur, ita elementa ut foeminae foecunda fiunt a suo uiro, hoc est, a summo Uulcano, ut exemplum declarat: Pomum e suo semine crescit, quod semen est pomum, & sperma Uulcani. In his autem elementis concipit matricem, ex qua accipit suum nutrimentum, substantiam, formam, & totam uitam, & huc peruenire potest, ut id quod fieri debet, fiat, secundum suum finem & praedestinationem, quemadmodum infans perfecte a matre nascitur, ita haec elementa non sunt morborum causa, sed semen, quod in eos coniicitur, ita elementa non sunt causa morborum, sed semen quod seritur in ipsa, atque in iisdem radices agit, in suam finalem naturam & materiani, e quibus & nos prouenimus, ita morbi quoque causantur, & id quod prouenit est morbus ipse. Cogniturus morbum ita ut arborem cognoscat, ea forma, arbor profert poma, pyra, nuces & c. talis est etiam differentia inter morbos. Ita cognoscendi sunt morbi, e natura seminis, & non ex humoribus, quamuis infans e matre nascatur, tamen pater est causa efficiens. Ad hoc, quis concluderet, uel concederet morbos esse inquirendos ex humoribus, & humores causam morborum asserere? quum tamen aliud est mater, aliud est infans a matre aeditus. Fingamus matrem habere morbum ab infante diuersum, quis est, qui uelit morbum infantis in matre indagare, qui morbus solum in infante est? nam infans nunc a matre auulsus est, ut quiuis dubium obiicere possit, matrem & infantem eodem morbo correptos esse, tamen unum ab altero feiunctum est, sic etiam morbus in eo in quo est inuestigari deberet, & si quis diceret: Cum tu elementa matris loco constituis, & matres etiam morbo grauantur, sic & elementa. ex hoc sequitur humorem esse causam morbi. Hoc ita intelligendum est, matrem etiam fructum produxisse e sua matre, quemadmodum infans ex illa. Sed in hoc differunt mater & elementum, nam elementa non sunt fructus, sed ut mater ad concipiendum. Quomodo potest igitur Medicus dicere morbos esse elementales, & quum elementum tollat, etiam morbum sustulisse credat. Si Medicus hic incipit, ubi Philosophus desinat, rem ut melius consideret oportet: nam omnis Philosophia sic docet Medicum incipere, quomodo dicere potest pomum e terra prouenisse, cum tamen e semine nascatur. Hinc consequens est, ut si cum Medicina auferre humores uoluerit, fieri commode potest, aegroto posse subueniri, eo tamen pacto, ut si mater remoueatur etiam infans una cum ea auferatur, matreque itaque sublata, corpus suum elementum amittit, & mortuum est. Unde ex practicis illorum sequitur aegrotorum mors, & sanitatis corruptio. Nullo enim modo corpus suo corporali elemento priuandum est & c. Denique animaduertendum est, quam rectam & facilem declarat Philosophia uiam, in eo. quod cognoscimus elementa esse matris corpus ad concipiendum semen, & ad dandum semini nutrimentum & alimentum. Quis igitur est adeo imperitus, qui Medicina utens, non intelligere Philosophiam uelit. Nam Medicus scire debet nomen indigne habere sine Philosophiae cognitione. Hoc tamen concedo, quod unumquodque semen in se contineat tincturam uel impressionem suam, ex quo sequitur, quod elementa aliquam alterationem & mutationem consequantur: quod autem elementum ob id deberet esse causa morbi, non concedo, sed quemadmodum pannus ab externo colore coloratur, inficitur, ita & in elementis & semine fit, Si quis itaque colorem a panno segregare ita bene cognouerit, ut pannus in primum colorem redeat, ille periculum faciat. Uerbi gratia, In Ictericia qui hanc tincturam auferre potest, is semen, ex quo tinctura facta est, remouit, hoc pacto corpus in pristinum restituit colorem, color enim non a corpore, sed ex alieno semine prouenit. Praeterea de corruptione hoc quoque notandum est, ut si quis diceret, de corrupto aere, de putrida aqua & c. quod ex huiusmodi corruptione suboriri morbi possunt, id non inficiamur, sed ea tamen lege. Totum enim non corrumpitur, nisi prius semen corruptionem conceperit, Iam ex hoc patet: Semen corrumpere & aliud morborum genus generare, corrumpit corpus, sicuti aqua fortis e sale & nitro secundum artem distilata, ferrum frangit. Cum itaqe istud semen tollitur, corruptio etiam tollitur, Exempli causa: Ex stercore nascuntur uermes & c. non quod stercus in uermes se uertat, sed semen in stercore fit, ex quo uermes generantur per Uulcani digestionem & caliditatem, ita uermis differt a stercore equino, si uermis esset stercus, nihil plane ab eo differret, Uerum cum nulla similitudo in eo est, necesse est, ut aliam habeat generationem ex qua nascitur. Uua habet semen, quod est uini, unde nascitur uinum, non e semine ex quo lignum crescit. Semen ex quo lignum crescit, uideri & tangi potest, semen uero ex quo uinum fit, uideri non potest, utraque tamen inseparabilia sunt, quemadmodum corpus & anima. Exinde eliciendum est, quum in semine totum negotium sit positum, in primis det operam Medicus, ut semen cognoscere perdiscat, quo possit contra semen Medicinam parare. Scire itaque, ut supra dictum est, debent, duo genera seminis esse, ut semen iliastrum & semen cagastrum, hoc est, aut ab origine semen productum est, ut poma, pyra, nuces, tunc iliastrum dicitur, aut ex corruptione, quod cagastrum appellatur. Iliastri enim morbi sunt, Hydropisis, Ictericia, Podagra & c. Morbi autem cagastri sunt, Pestes, Febres, Pleuresis. Ille error Medicinae est inextricabilis ( quem Labyrinthum uocamus ) in quo sic aberratum est, ut non pauci uitam amiserint. Si esset error sine periculo, tolerabilior esset. Nunc uero, quum tot secula Labyrinthus ille perdurauerit, ut interim silentio inuoluam ea, quae breuitatis causa non dici possunt, nempe. quod omnes ordinationes, & repertae ( ut uulgo dicunt ) medicinarum, quae non ordinantur contra semen morbi, adulterinae & inutiles sunt. Postremo notabitis qui fiat ut morbi indies augeantur, quod si uultis planius intelligere, Philosophiam scrutamini, quae uos docet intelligere & cognoscere, qua iter lignum, gramen & id genus alia crescunt, nonne e semine? maxime. Quum igitur omnia e semine nascuntur, & morbus quoque e semine generatur, probari potest, Unum ab altero in generatione nihil differre. Quum ita se res habeat, quid inanem operam impenditis in morbis describendis omnis naturalis Philosophiae expertes & ignari? Quomodo potest igitur Medicus incipere, ubi Philosophus desinat, si uero hic inchoauerit, ubi desinit Philosophus, desinit autem in lumine naturae maiori. At uos sic in mundo minori doctrinam rectam dirigatis sicut Philosophus in mycrocosmo, tunc potestis quemlibet morbum cognoscere. Quemadmodum colonus arbores, earumque morbos, quibus mederi studet, ruri cognitos habet, ita & Philosophus: & ut colonus arborem securi succidit, in quo semen fuit, istud semen esse desinit, & quo minus in semine est, tanto magis a semine distat, & ut elementa inter se diuiduntur, ita etiam in corpore se diuidunt. Nam, & alia mater, quae aqua est, ad quam Philosophia fontium pertinet, & alia mater est terra, ad quam Philosophia crescentium pertinet & c. sic ea cum aliis elementis, & ita ea Uulcanus in maiori & minori mundo cognosci debet, tunc Labyrinthus hic locum non habebit, & genuinum totius Medicinae fundamentum in lucem reduceretur. Quare o Medici rem diligentius perpendite, ne dicatis hoc ex Galeno praeceptis, & e Auicenna collectum esse. Sed uerum fatemini, quid deceat uos esse, olim ita erat, nunc longe diuersum est, non amplius imponere hominibus licitum est, sed uigilantioribus oculis obseruandum erit, & non sequamini eos, sed meliores potius amplectamini, quam nobis ob oculos ponunt. Nec eorum scripta Euangelium est, ut contra salutem animae sint custodienda, lumen naturae optime operatum est suo tempore, sed contra naturam illud peruertunt. Quae tamen sydera foelicia possunt in ignauo & stul to homine aliquid boni producere, si peruersus est, etiam lumen naturae inuertit. Quare primum quaerite regnum Dei, & plura his omnibus facietis, ne desperetis de Christi summi omnium rerum Medici benignitate. Nam si eum & proximum dilexerimus, caetera quibus indigemus, affatim largientur. Sed otio torpere & dilectionis obliuisci, etiam ea quae possidemus, auferentur. Enimuero in horrendo ultimi diei iuditio ad Medicos multos dicet: Ite maledicti in gehennam ignis, quando me aegrotum consolati estis, cum uestra Medicina. Uos illud, quod meum erat surripuistis & non subuenistis, deseruistis Deum uerum, & nihil ab eo didicistis, neque discere petiistis, quaesiuistis thesaurum uestrum in terris & non in coelis, & mea opera in natura non perscrutati estis, ut Medicum decet, sed oscitanter egistis, oscitantes euanuistis. Quare oculos aperite, ut cum hoc lumen uideatis, & illuminati resipiscatis. Haec omnia, ut uidistis capita, quae Medicinae libros, quomodo quaeri debeat, ubi inueniri ac disci queat, indicant: non potui non conscribere, & ad utilitatem quorundam, uere Medicinam amantium, in lucem emittere, eam praesertim ob causam, quod uideo tam multos hanc prouinciam subire de Medicina discenda, scribendi & de qualibet cura tractandi, quamuis id quidem infoeliciter & magno cum periculo ac damno multorum faciunt. Nam per deos immortales, quae ista est amentia quaeue suprema potius malitia, isti rei, ubi de periculo ac uita hominis agitur, inconsulte ac imprudenter sese immiscere, eamque alios etiam docere? quis furor? aut quae insania in homine, ut ista tractare uelit, quorum tractatio, nisi cogitanter & cum consilio suscipiatur, multis damnosa, ac ualde perniciosa futura sit? quae denique caecitas in suprema ac periculosissima scientia elaborare uelle, dum tamen id absque omni fundamento, ueritatisque adminiculo agas. Sane etenim isti, dum rectum Medicinae fontem ignorant, dum in tenebris oberrant, nec certi quicquam de Medicina unquam didicerunt, tamen interim opiniones, ac fantasias nescio quas comminiscuntur, quibus Medicinam fundant, in quibus etiam curam suam ac practicam ponunt. Certum hoc quidem est, fundamenta ac principia istorum incerta infirmaque esse, quomodo igitur medium & finis certus erit? Non certe commodum est, nec artis adeo, sic curam aliquam suscipere, & sic in Medicina nobilissima scientia uersari, mero errore, meris nugis ac fabulis, nullo antea fundamento posito, nullaque ueritate quaesita. Imo, quia Medicina aliis & iustioribus fundamentis nititur quam ipsorum, ut diximus iugis, aequum potius uidebatur, ac necesse etiam, ut Medicinae dediti istud fundamentum quaererent, recte Medicinam inciperent ac iustis initiis eam adorirentur. Habemus ipsissimum, ut sic loquar fontem Medicinae artis in libris a Deo opt. max. scriptis ac aeditis, quorum scriptura nunquam certe nos fallet, & in istis incepta Medicina, nequaquam incerta erit. Cur igitur hac certa scientia neglecta, & iusto fonte contempto, ultro tenebras amamus, ultro erroribus nos intricamus? aut cur quaeso tam impudentes esse uelimus, ut recto libro contempto ac lacerato, qui uel paruo labore addisci poterat, in alios libros omnibus nugis refertos, magno cum labore incumbimus? Sed sic fieri solet plerumque in mundo, ut homines iniusta pro iustis magis amplectantur, deteriora optimis praeferant, inutilia magis quam uere utilia ament. Foelix igitur iste homo merito putandus erit, qui neglectis hominum friuolis fantasiis, speculationibus, ac propria ratione inuentis, excogitatis fabulis, ueritate contentus est, & per uiam a Deo praescriptam ad scientiam pergit. Satis omnia clare a Deo exposita sunt, aliorum in compilandis uoluminibus opera minime indigemus, modo librum, quem ex naturae lumine scriptum habemus, recte contemplamur, & paruulam abiecto textu glossam addamus; ut supra ostendimus. Sat id ad eruditionem perfectam erit, satis tuti in practica, ac omni curationeerimus. Tutum enim est, Deo fidere, & Deo qui fidit, haud facile in labyrinthum incidet, nec aegrotantes suos necabit, perdetue. Et haec de Labyrintho Medicorum errantium, ac recto Medicinae usu, errorisque explicatione, paucis scribere necessarium mihi uisum est, ut sic in errore uersantes Medici citius exeant, & nondum ingressi, diligenter, ne incidant, praecaueant. Quae candidus Lector aequo animo accipiet spero: erroneus autem Medicus, minus mirabitur, si in posterum forte audierit, alia ad Medicinam uia opus est, quam Labyrintho communi, & foeliciores circa Medicinam futuros, qui contemptis ueteribus nugis ac caliginoso labyrinthi errore, lumen naturae ducem sequitur. Dialogus Fe- Stiuus, In Quo Medicaster quidam a Philosopho de mala medendi ratione, coram Praetore postulatur, multiplicibusque erroribus conuincitur. Licet Medicaster sese pro uiribus purget, obiectaque utcunque refellat, nihilominus ipse per Praetorem ex suffragiis omnium tribuum reus mortis pronunciatur: quem si legeris non poteris non fauere auctori, qui pestem tam saeuam famque perniciosam e medio sustulerit. Dialogus Haud Iniucundus In Quo Philosophus Medicastrum quendam super erroribus in medendo commissis, coram Praetore accusat. Philosophus. En optime Praetor illum Medicastrum qui nuper cognatum meum Antonium Oberdorffium, uirum omni seculo dignum, suis pharmacis usque adeo infarsit, ut spiritum citius quam morbum exueret. Praetor. Audin tu haec? quid respondes? Cimber. Non ego. sed Doctor ille Stromerius ab eo accitus. Praetor. Tu tamen huic pharmaca exhibuisti? Cimber. Pauca admodum, sed salutifera. Praetor. At ab eo fugisti. Cimber. Cum ille se alii commisisset, ego ipsum quoque relinquere sum coactus. Apparitor. Aequissime Praetor, ut rei seriem cognoscas, is primus & ante omnes accitus fuit, remque citra periculum fore cum pertinatia adseuerauit, si modo sibi obsequeretur aeger, uerum pharmaco, quod sibi miscuerat, epoto, in deterius inclinabat, quod animaduertens hic bonus uir. maturata fuga abiuit, hominemque in summo periculo reliquit: ob id per amicos Stromerius archiater uocatus est, qui rem desperatam cernens, ab omnibus medicabulis abstinendum esse pronunciauit. Praetor. Audis haec Cimber? Cimber. Etiam Domine: sed pharmaca per me exhibita nocere non poterant: nam manibus meis ipsa concoxi, rebusque tam salubribus temperaui, ut nihil noxii haberent, quae & antea plerisque aliis exhibui, cum quibus etiam bene cessit. Philosophus. Audis iustissime Praetor hominis eximiam temeritatem, qui Medicinam quam nunquam didicit exercere audet, in pernitiem humani generis, qua temeritate mihi auunculum Principis Electoris Friderici Saxo. ducis architectum ademit, cuius morbum cum neutiquam nouisset, temerario tamen ausu ad ipsius medelam prorupit, qua re crudelius nihil quidem excogitari poterit, quam quod, ceu ipse facit, praetextu medelae homines perdat, interimatque, ea tyrannide iam supra bisdenos annos Lemnia ( ut aiunt ) manu in hac patria usus est, & in non paucos utriusque sexus homines crudelissime grassatus, quos uita, qua nihil dulcius, spoliauit, & ad orcum misit, sed hactenus impune. Quod siad iustam trutinam, ipsius quam iactat Medicinam examinaueris, eam longe immaniorem, atrocioremque aut Phalaridis aut Busyridis carnificina comperies. Quod hi uel inimicissimos, uel quos sibi insidiatos putassent, trucidarint: is autem & amicissimos & innocentissimos ex aequo peremit, Attamen sese omnium Medicorum hoc nostro aeuo principem & clamat & gloriatur, cum uix idoneus coquus Medicorum esse possit. Interroga Praetor aequissime, hunc idiotam, ubi Medicinam didicerit, & audies quod Medicinae nomen nequaquam intelligat, perquire eius eruditionem & cognosces quod cribrum frequentius multo quam Hippocratis libros uerrerit. Nam nondum consumate elementa literarum combinare nouerat cum monachatum indueret, quo repudiato unguentariam sub magistro rudi & mechanico condiscere aggressus est, ubi coquere, pertundere, cribrare, mixturas unguentarias praeparare, & id genus ministeria sordida exercere opus habuit. Tandem cum oxymel & Tysanam concinnare gnarus Helleborumque ac Esulam nouisset, eo insolentiae perductus est, ut nondum bonus coquus factus, sese Medicum iactitarit, cum tamen de materia medicamentorum nihil amplius quam quod corporibus hominum pro afferenda sanitate esset accommoda, cognouisset. Ubi uero & quando, aut cui, aut quomodo, tribuenda foret, penitus ignorarit. Ridicula profecto res est, nec in ullis opificum collegiis receptum, ut is artem aliquam exerceat quam nunquam didicerit, Tinctores, Fullones, Cerdones, aut Sarctores interroga, hi tibi respondebunt, neminem ad societatem opificii sui inscribere, nulli facultatem opificii exercendi permittere, nisi qui sub magistro artis legitime & didicerit & institutus fuerit. Demum etiam ut sit ad magisterium opificii admissus. Uerum is audaculus seipsum magistrum fecit, priusquam discipulus fuisset, sibi titulum medici arrogauit, anteaquam uerbum quidem sub praeceptore audiisset, Imo nec in aliquo auctore idoneo uel uersum perlegisset. Quis unquam in re bellica uel Dux, uel Imperator fuisse dicatur, qui rei militaris eo usque imperitus, ut tyrocinia nondum didicerit? Quis prefectus uel legionum uel castrorum unquam estimatus est, qui inter lixas & calones uersatus, nunquam inter cohortes uel primipilarem, uel centurionem egit, denique neque per gradus rem militarem administrauit. At tu solus artem quam nunquam didicisti exerces, cum nemo alioqui remum priusquam didicerit, impellit. Et cum seruus sis, caesariam nutris, quasi satis sit, coquinariam nouisse, ut Medici nomen tibi arrogas, idque cum magno fastu circumfers & usurpas. Quod nisi R. litera addita, neutiquam dignus eris, Mirum profecto, eum uelle Geometram, uel Arithmeticum uideri, qui nec cubum uel conum nec etiam chilindrum nosceret, omnisque numerorum rationis expers foret, At tu sordidissime, in quo nihil sacri nihil sani est, audes Medici nomen saluberrimum, non modo ambire, sed temere inuadere, & quod magis ridiculum est, cum Medicinam nec a limine salutasti, nec primoribus labris degustasti: eam tibi totam uendicas, quasi idem sit Caricam musam perstrepere, Atticam sonare. Uerum inter indoctos etiam Corydus sonat, apud Cumanos quoque asiuus in pretio habetur. Simia uero semper simia est, si etiam aurea gestat ornamenta, Asinus quoque Baal, asinus permansit, etsi uocem humanam emiserat. Nolo his diutius immorari, ne tibi tempus respondendi eripiam. Profer in medium si qua habes, quo obiecta dilues. Praetor. Primum nobis edissere, ubi, & a quo Medicinam didiceras? Cimber. Non didici sed inueni. Philosophus. O ridiculum caput quod sibi inuentum deorum arrogat. Praetor. Sinas ipsum loqui. Philosophus. Nonne dignus est, ut rideatur cum audeat sese Medicinae inuentorem asserere, quam antiquitas omnis Apollinem & Aesculapium inuenisse testatur. Cimber. Me non recte accipis Philosophe, Medicinam quam ego operor ex schedis doctorum ( quas recepta uocamus ) in taberna medicamentaria inueni. Praetor. Hoc tu inuenire uocas cum rectius sit furari, utpote rem alieno labore partam tibi usurpans. Philosophus. Num quid probe dixi ipsum Medicinae nomen non intelligere: quod dum ab eo requiris, instrumenta ( quae Medicamenta uocamus ) producit, Tu de habitu, qui in animo Medici residet, salubriumque ac insalubrium, & neutrorum scientia est, interrogas, ipse te ad schedas symplasiarum relegat: tu falces petebas, is tibi scapham indicat, Uerum ut cognoscas quanto cum periculo mortalium fiat, ex similitudine mederi, ut id paulo altius exponam operaepretium erit. Tu modo fac mihi aures citra taedium benignus accommodes, tum luce meridiana clarius uidebis, quam uoraginem intempestiue mortis omnibus sibi credulis his deliramentis struxerit, Curatio nempe cuiusuis morbi ex propria methodo pendet, quae tam ex affectus essentia quam causae, & Synthomatis praehenditur: Morbi autem essentia ex notione propria inuenitur. Haec tam complexionem, quam compositionem membri affecti complectitur: Ista intemperiem, illa figuram, numerum, magnitudinem, & praeter ea, tum contextum, tum situm, quo sese mutuo uel afficiant uel adiuuant membra in corpore hominis, respicit. Quae singula ut cognoscat, qui curare desyderat, necesse est. Sed haec non nisi ex dissectione corporum comprehendere licet. Sunt insuper mederi uolenti nequaquam praetereunda, quae mox percensitis inseparabiliter cohaerent, qualia sunt aetas, sexus, uirtus & alia huiusmodi: deinde & ea quae extrinsecus adsunt, euitarique minime possunt, cuiusmodi sunt, regio, tempus anini, coeli status, consuetudo, exercitatio, & ante actae uitae uictus ratio, quibus omnibus rite perpensis, tum primum Medico remedia indaganda sunt, quae a nullis quam ab his quib. omnia haec explorata sunt, commode inueniuntur. Quod si omnium indicationes cum principe affectu consentiant, faciendorum eandem indicationem praestabunt, Si autem inter se pugnant, aut si morbi promiscui concurrunt, qui uarium curandi genus desyderant, hoc opus hic labor est, ibi oportet Medicum in omnibus tum exercitatum tum natura prudentem esse, ut cuiusque indicationis sollicitae potestate perpensa & cum aliis collata, quid potissimum laboranti accommodum sit, eliciat, quippe cum indicationi ab affectu sumptae omnes aliae, uel maior copia contrarium prescribant, Illa licet numero sit inferior, magnitudine tamen & potestate plerumque superior remanet. Ibi quid primum quid ultimum inuenire operosissimum est. Nam is demum curator morbi erit, qui & inuenire & perficere potest quid potissimum ex his singulis suggeritur, & praestare quo pacto quodque horum peragitur, hoc artis Medicinae munus est. Quanquam nonnihil ad hoc suffragabit facultas ipsa, cuius ratio in primis habenda est: Ita tamen ut semper & ad causam, & ad affectum, & ad id quod per sanitatem utplurimum obseruatum est, ac ad alia antea relata referre iuditium oporteat. Omnium itaque agendorum cunctabundo consilio examinato ad auxiliorum inuentiones perueniunt, & ad curatiuum munus descendunt, ac iuxta propriam methodum ex singulis congestam medicamenta describunt. Uerum ab hac consultatione coci medicamentorum omnino sunt semoti, quemadmodum ministri publici a consiliis magistratus. Quo igitur pacto medicamentarius noscere poterit, quibus indicationibus haec uel illa medicabula descripta, qua ratione in idem tot simplicia commixta sunt? an ex una intentione, an ex contrariis conflata, que fidei symplasiarum committunt, nisi quantum ex apparentibus ( ceu rude uulgus ) eliciat. Cum autem huiusmodi medendi ratio, alia & alia sit, in singulis ferme corporibus, tum ob temperiem diuersam, tum ob concomitantia synthomata, tum ob causarum disparilitatem. Demum ob ea quibus corpora nostra extrinsecus obnoxia sunt, Neutiquam citra periculum humanae uitae ex his schedis fidei Pharmacopolae creditis rectam medendi rationem Medicamentarius assequetur. Enimuero quod ad unius male affecti corporis salutem sollicite indagatum est, ad omnes, etsi ex apparentibus notis similiter affecti uideantur, auxiliatiuum esse non poterit: non enim omnibus ( ut in Prouerbio est ) eadem remedia conueniunt, ob loca quae affecta sunt dissimilia, tum in temperatura & habitudine, tum ob affectum concomitantia synthomata. At Empyricorum proprium est ex apparentibus tantum indicationem accipere ac ex similitudine mederi. Id quam fallax omnique periculo refertum sit, uobis per exempla indicabo. Sunt enim exempla in hac re pro firmissimis argumentis accipienda, quod ipsa oculis nostris cernimus usurpamusque, per exempla etiam audientes excitare maxime expedit. Sit itaque aliquis cuius uentriculus male concoxerat, cibumque non solum respuebat; sed etiam per crebram uomitionem eiectabat, id totum ob pituitae in sinu uentriculi redundantiam, quisquis rite illum medicatus est, primum uacuatione redundantis succi usus, deinde quae uentris intemperiem ex humore superstitem alterent, imbecillitatemque roborarent; tum ad esitandi prolubium, tum ad probiorem concoctionem, quod commode cum astringentibus calidis & amaris effectum est, partim ad intus deuoratis, ceu sunt Piper, Zinziber, nux odorata aut diatrionpiperion, aut diospoliticon medicamen, partim extrinsecus cathaplasmatis, qualia sunt menta, absynthium, & alia id genus calfaciendi uim & astringendi ceu antea dictum est retinentia, Uictus insuper ratio, ut par erat pro tali affectione cum uini potatione obseruata, quibus tandem uentriculus ad symmetriam a qua discesserat, rediit. Per occasionem alius aderit qui ob flegmonem uel flauam bilem in uentriculo similibus fere synthomatibus uexatur, hunc si quispiam uel Pharmacopola uem Empyricus; qui exsapparentibus tantummodo iudicat, & ob paritatem synthomatum ad parem medendi rationem traducat, aut ex schedis priori aegro salubribus non solum nihil proficit, sed aegrum ipsum inemendabili periculo exponit, ad interitumque eius exquisite machinatur: quod hunc nec calfacientibus nec astringentibus mederi congruit, sed indicatione ab affectu, eiusque causa ac particula afflicta, aliisque mox recensitis accepta. In omni nempe morbo propria methoda ad curationem perueniendum est idoneis auxiliis: donec ad eam temperaturam quam habuit dum recte ualeret, perducatur. Quoties autem hic Medicaster in hos errorum uortices abreptus sit, si dicere pergerem mihi nec dies iste sufficeret. Non possum tamen non dicere aliquas istius trucidatoris monstrosas curuationes, curationes dicere debueram, quibus insignem eius inscitiam cognoscatis, qua hactenus claudi more ceu baculo innixus a uera medendi uia aberrauit. Interim multos perimens, plurimos trucidans, alios ad perpetuo deflendas calamitates perducens, ut ad nihil aliud natus putandus sit quam ad perdendos homines. Quo simul imperitum uulgus ( quod doctum ab indocto secernere nescit ) intelligat, sese toties delusum quoties cruentis suis manib. sibi pocula porrexerit. Eius itaque temeritatis unum alterumue proponamus exemplum. Uos precor ciues arrectis auribus attendite, ac animis aequioribus, quae dicturus sum, perpendite. Non multi exacti sunt anni, cum Iuuenem ob siccam uentriculi intemperiem medendum adiisset, cui medicabula ex calfacientibus & siccantibus indidit. Insuper etiam uentriculo cathaplasma ex arefacientibus admouit, eundemque uictu siccante nutriuit, quali apparatu breui hominem ad marasimum & extremam ariditatem perdu xit, in mortisque exitium ceu mala Parca trahebat, quem alius quisque qui commodis praesidiis occurrere nouisset, facile seruasset. Hunc suum errorem ipse humo contexit. Audite & alium huius in medendo errorem, unde ignorantiam ipsius crassissimam lucidissime per cipietis. Mulier erat nobilis, cui mensium suppressio ob utriculi inflammationem contigit, huic calidissimis rebus, menses citantibus, ex ardenti uino ex hibitis, omnem exundantem succum e toto corpore ad uterum fluere coegit. Inde flegmone indies aucto, nec ullo auxilio uel educendi uel auertendi, redundantis humoris a particula laesa. perfunctus est, cum tamen potior uis praesidiorum particulae flegmone laborantis in hoc consistat, translato uidelicet sanguine uel ad alias partes uel foras misso, exinde refrigerationi intende re. Sed hic nouus Thessalus eo usque flegmona assauit, quo usque & alia uiscera torrefacta, affligebantur, ex tam insana curandi uia, mulier exanimatam e uita concessit. Non est obscurum, quam atrocem temeritatem apud uirum religiosum commiserit, Franciscanae sectae non infimum, quem Citrus in urinario meatu praehenderat, ipsum calculo uexari credens, ob loci stillicidium rosionemue, huic omnino calida & calculum euocantia ( quae a Graecis diuretica dicuntur ) administrauit, qualia profecto pharmaca, ex Galeni placitis, collectionibus in uesica uel renibus, uel etiam in orbitis urinariis adnatis, minime sunt exhibenda, sed potius humores qui fluere ceperant quam longissime auertendi. At hoc medendi uel rectius mordendi genere chironica ulcera huic Franciscano quam cito exciuit, quem ulcerato Francisco ne ei admodum difformis foret cum magnis cruciatibus commisit. Nota sunt haec omnibus Franciscanis patriae. Addam & tertium insigne temeritatis exemplum, quo magis perspicua fiat eius inscitia. Nam dum centauricam manum cuidam nobili apoplexia resoluto, iampridem a Medico gnaro derelicto, admouisset, eius capiti pituita oppleto, cathaplasma ex Camomelis, Sisimbrio, Pulegio, Serpillo, Calamento, & aliis id genus calidis, omni uacuatione, qua crassiorem noxiumque succum a sede affecti loci aut expurgasset aut diuertisset, neglecta, errore pudendo & exitiali, cum satius fuisset, si has materias aceto incoxisset, & naribus admouisset, quo uapor ad cerebrum delatus crassitudinis uitium dissecuisset, an forsan facultas animalis, non potens defluere ad partes infra caput existentes, per meandi uiam recepisset. Ad quod spirandi subsidium in hoc affectu ob uehementiam causae grauissime impeditum, officio tamen utcunque fungens auxiliarem opem tulisset, propter cognatam inter sese societatem, qua inuicem obsequun tur, collatiuumque praestant fauorem. Ipse aurem extremi stuporis & imperitiae sola sua perfruens insania, hominem ante fata peremit. Oscelus, quis eum Medicum non omnibus numeris odisse possit, qui Medicina, pro salute hominum quaesita, ad exitium & necem innocentissimorum abutitur, qui sibi conscius a tam nephario scelere, non temperat, & quo plurimos iugulet, plurimis medetur. Si uos o ciues, tuque Praetor optime, eum semper odio habuistis, & ut proditorem uitae detestari consueuistis, qui hostem uel suum uel publicum ueneno interemerit, cur illum qui natos consanguineos, amicosque uestros, male medicando sustulit, honore dignum putatis? an interesse creditis, si quis uel pharmaco uel ueneno homicidam agit? cur sibi nomen Medici fauetis, cum nihil minus sit quam Medicus. Sed forsan, quod uos illi opprobrio & uicio uertitis, ipse sibi pro insita arrogantia ad gloriam reputat, qui etiam eo insolentiae deuenit ut iugulasse hominem medicatum esse iactet. Non perpendit miser officium Medici esse, nihil temere, nihil sine ratione, nihil sine consilio audere, quoniam de uita hominis agitur: Hanc siue ferro: siue toxico: siue malis medicamentis ademeris, homicidii noxam incurristi. Quis Accesiam medicantem laudauit, qui quantumuis medicabatur, semper magis ac magis nocuit aegris, artemque inquinauit, Approbatio artis rerum euentus est, quemadmodum militiae peritum uictoria multiiuga declarat illustremque reddit. Haec ideo recensui quo uos dum modo auxilio Medicorum egebitis cautiores efficiam, ne talem Medicum, qualem coram & uidetis & agnoscitis adeatis. Ne autem superioribus exemplis ueluti aboletis, ac longius repetitis, me nondum satis eius exitialem ignorantiam, conuicisse existimare poteritis, adhuc alia superesse scitote, quae heri & nudiustertius ab eo commissa sunt. Quod si singula excutere uelim, nec finem dicendi facile inuenirem. Unum tamen ut afferam me ingenii eius stupiditas admonet. Cum nuper aegrum ex flatuoso spiritu tumidum adiisset, cuius imus uenter digito pulsus tympani strepitum sonabat, ob spiritum uaporolentum, in spatio medio inter intestina & peritoneum inclusum, ubi aquam intercutem, aridam, ut ueteres locuti sunt, iamdudum concinnarat, hanc posteri tympanitam dixe runt. Erat uero iamdudum a Medicis non ultimi nominis presagiis derelictus, ab amicisque defletus ac conclamatus. Noster tamen Medicaster Praxile Aonide stupidior, id est nullius iudicii homo, morbi nec spetiem nec malignitatem intelligens ( nocentior enim haec Hydropis in calido & sicco corpore est ) sanitatem cum magno fastu pollicebatur, mox quoque pharmaca urinam elicientia, cuiusmodi sunt Apium, Petrosilinum, Marrubium, Assarum, Nardusceltica, & alia id genus bibenda miscuit, aegroque praebuit, tanquam flatuosus ille spiritus in sumine seu abdomine, perinde ac in utriculo conclusus potius eius generis medicamentis obediret, quae per urinas excernunt, quam potestate attenuantibus pharmacis, quibus tenui or factus, partim absumeretur, partim per cutem tum euanesceret, tum expiraret. Similiter neque per clisterem, cui oleum attenuantium partium ueluti rutae infusum, seminumque aliquot calidorum, cuiusmodi sunt, Cimini, Apii, & alia istius massae ad utriusque medicaminis praesidium iniectorum locisque uicio proximioribus adhibitum, aliquid educibile foret, cum reuera haec propria istius morbi methodus existat, per uias scilicet uiciniores, quod praeter naturamest uacuare. Subinde & uentri cathaplasma admouit ex herba in humidis locis genita, dubio procul & ipsa humida, & naturae refrigerantis ( symphaton ipsi uocant, tametsi alia sit ) perinde ac si tantus tumor uaporolentiorque ille spiritus, per hanc materiam cogi posset, ut citius loco cederet, quam per cutem expiraret, nihilominus ipse suis nugis inhaerciis, tanquam foeliciorem curandi uiam comperisset, amicis percunctantibus beneficium sanitatis semper pollicitus est, donec sexto die aeger uitam pro spiritu illo uaporoso efflasset. His satis credo me eius capitalem inscitiam & indelibilem stupiditatem ceu inuincibili argumento probasse. Ut eius temeritas omnibus perspicua sit, & quam inique ac impie sibi ipsi palmam in re Medica tribuat nugacissimeque hunc titulum circumferat. Audet enim bonis omnibus ac doctis insultare, contumelias inferre, famae ipsorum detrahere, insidias clancularias machinari, & tanquam Tessali insani filius se ipsum omnibus anteponere, se solum sapere, se unum principalem Medicum fore, & quod humanum genus uel spiret uel aura fruatur superna, suae industriae reputat, omnes superiores de possessione deiicit, omnibus nomen & famam praeripit, qui tamen in solis stercoribus & fecibus Medicorum hucusque uersatus sit. Antigenidas in tibicinio apprime nobilis modulator, nihil aeque se animi labore & angi dicebat, quam quod choraules monumentarii, tibicines dicerentur. Quo, putas animo ferret Medici nominis communionem cum baelua tam indocta tam cruenta? profecto haud satis aequo. Sed satis audistis quam egregiis facinoribus, quibus uirtutum ornatibus, sibi hoc nomen comparauit, quibus etiam ostentis hanc gloriam commeruit, quantis denique necibus mortalium, dexterae suae trophaea numerat. Quid restat? nisi ut communi consensu patriae utae necisque Magister proclametur, hoc est, carnifex ab omnibus dicatur: quem titulum tot innocentissimorum hominum exitio parauit. Si olim a populo Rhomano Archagatus, qui tabernam in compito habuit, uulnerariamque ibi exercuit, a saeuitia secandi urendique carnificis nomen ( ut Plinius auctor est ) accepit, exosusque omnibus fuit. Cur te qui in neces hominum. tam turpiter, tam perfide, tam impie machinaris, alio nomine dignentur? Carnifex profecto es, & carnificis nomine uerius quam quopiam alio nuncupandus. Imo illo deterior, quod is noxios homines aufert, tu insontes bonos & bene meritos perdis: ille ex magistratus & legum decreto necat, tu ex clanculariis insidiis & praetextu medendi pernitiem infers. Sunt haec omnibus apertiora, quam ut silentio possint supprimi: sunt maiora, quam ut possint uerecunde commemorari. Iam tempus adesse scio ( nam tem pus omnia reuelat & moderat ) quod rationem actorum tuorum ex postulet: quod praestigiis tuis finem imponet, quod factis tuis mercedem rependet, hactenus ingenium pessimum dissimulasti, diutius latitare non poterit: iam scelera, fraudes, insidiae, perfidiae, quibus pene uniuersae naturae hominum nocuisti, erumpunt, in lucemque prodeunt. Utinam in alio quam in meo cognato crimina tua reuelata fuissent. Sed hoc Dei munere factum arbitror, cuius iusticia est suos perpetuo falli non sinere. Si tu ob lentitudinem uindictae te tutum putasti, nunc crede quod seueritate poenae tarditatem retaliabit. Nunc cuncta lues semel adglomerata uenit. Quid dicam amplius iam medius teneris, iam uinculum Uulcanium incidisti, e quo te extricare non poteris, quin flagitiorum tuorum meritum, recepturus sis. At uideo quam terrifico uultu nobis minaris, sed minime ( crede ) nos interpelles, scalpis caput, hoc te sontem esse fateris, hac nota teipsum prodis, nec est quod iudicem toruis illis oculis palloreque inferno uel moueri uel terreri arbitreris, qui ex eorum numero non est, ut uel minis terreatur uel blanditiis capiatur, sed sui semper similis: qualem te inueniet, talem te iudicabit. Is autem fraudem, perfidiam, capitalem inscitiam, impietatem, crudelitatem, & alia tua improba facta, iam satis intellexit. Cognouit & illa turba circumstans. Nemo tam stupidus erit, qui tyrannidem tuam non exhorreat, qui carnificinam tuam non detestetur. Assunt non pauci, quibus parentes, natos, coniuges, fratres, ac sorores trucidasti, quibus etiam amicos sustulisti, societateque humana ( qua in uita nihil dulcius ) spoliasti. Quod si ab his suffragia exigentur, te communi consensu damnabunt, te talem carnificem communi studio ablatum iri percupient, quod commune omnium periculum in te uersatur. Nec tanta Praetoris aequissimi poterit esse clementia, ut eum trucidatorem diutius perferet, quem non tam humanae uitae peremptorem quam uniuersae naturae inimicum comperit. Sed ut ea quae nostra intersunt prosequamur, si potes ad obiecta respondeto. crimina refellito, testimonia confutato, ne tuo ritu, hoc est, tyrannico & instar barbaricae feritatis tecum agi, causari poteris: aut saltem ad causam auunculi mei, in qua praecipue postularis, quod habes edicito, ne causa indicta damnabere. Id enim scelus, quo caeteris est recentius, ita & notius. In primis itaque hominis temperaturam enarrato, morbum quo decubuit exponito, causam eius proferto, nisi enim causam affectus noueris, nec morbum quidem intellexeris, synthomata & alia cohaerentia, a quibus potissimum medendi rationem desumpseris, producito. Nam nisi haec tibi solertissime explorata fuerint, quam longissime a uera faciendorum ratione aberraris. Praetor. Ne a scopo discedere uideamur, nobis edicito quo morbo Antonius tibi languere uisus est, & qualia ei pharmaca miscuisti. Cimber. Dicam plane Praetor aequissime, sed ne me ob uulgare dicendi genus contemnas oro, Nam simplici enarratione utar, & quoad possum cauebo, ne ab hoc Philosopho in ambages Philosophiae obstrusioraque disputandi loca abducar, quemadmodum ipsum totis uiribus conari sentio, quod in his subtiliter magis quam utiliter Philosophi uersantur. Omnibus itaque ab arte alienis obmissis, ad rem ipsam accedam. Antonius, de cuius morbo inquisitio est, capitis dolorem cum febre non admodum adurente, attamen continua passus est, aderant quoque uigiliae cum alienatione. Ego praecipuam curandi rationem putaui dolori ablationem. Ad hoc ipsi Pharmacum a me pluries expertum temperaui, ex uino uidelicet maluatico, cui Hellebori, Agaricique ac Brioniae partes cum Cardomomo Cubebis, Mace, nuce Muscata, Galanga, Been, alba & rubea, Gariophilis, Cynnamomo, radice acori, Thynio, Epithymo & Zuccarum immisi, & post debitam decoctionem per saccum percusum distillaui, quo faciendi modo tam delicata fit potio, ut nulli qui ipsam degustarit displicere poterit. Nam ad formam Clareti redigitur. Uerum hic modus praeparandi pharmaca a caeteris aromatariis ignoratur. At ego magna industria a Magistro meo in Confluentia didici, cum qua interim potione etiam multos curaui, dolorem capitis cum defiramento passos. Est mihi ac semper fuit infallibile in his casibus, siue cum febre siue sine febre fuerint, medicamentum. Imposui quoque capiti eius cathaplasma ex Mandragora Iusquiniano, capitib. Papaueris opio cumoleis refrigerantibus, ceu sunt nenuffaris & uiolarum. Tandem uino ardenti ac mustilaginibus dolorem lenientibus, & somnum prouocantib. admixtis, ut his dolorem capitis amputarem: In hoc sperans me bene & prudenter egisse. Nam hunc medendi modum tanti esse credo, ut eum ipsum longe excellere putem, qui a doctoribus uestris passim obseruatur, quo primum per Syrupos digerunt, post hac uel per enemata uel catharica expurgant. Demum confortare se dicunt, cum semper aegrum imbecilliorem reddant, demum iterum ad ea quae egere faciunt redeuntes, quasi qui semper eundem ad lapidem nauim ducant, donec nauim frangant. Quid plura, tot pharmaca ingerunt, toties aluum purgant, toties uiscera imbecillia cruciant, ut grauior sit Medicina quam morbus ipse. Id ita habe re sese satis nouerint hi, qui potiones istas gustauerunt. Quod si aliquoties sanitas ad huiuscemodi medicationem sequitur: sequitur autem plurimum: tanta tamen cum molestia, tanto cum tedio id efficitur, ut satius sit uel mori uel ultima quaeque experiri, quam diuturno cruciatu torqueri. Accedit non parum preter ea incommodi egris uestris ex aromatariorum uestrorum imperitia, qui lucro uerius quam uel honori Medicorum uel hominum saluti student. Non ea fide ac diligentia antidota praeparantes, qua a doctoribus describuntur. Neque in eorum officinis simplicia, quib. uires integrae efficacesque sunt, coperiuntur. In primis enim transmarina, in quib. praecipuam spem reponitis, adeo sunt uiribus expoliata, adeo sophistica antequam ad nos deferuntur, ut melius foret ipsis carere, quam magno precio coemere. Campestria uero & hortulana tam sunt ignota aromatariis, tam negligenter conquisita, tam perperam asseruata, ut parum utilitatis hi consequuntur, qui illis perfruuntur. Nam quid dicam, In her barum cognitione uix decimum reperietis, qui praeter urticam, petrosilinum, & alias paucissimas, etiam uulgo notas herbas ad officinam destinatas probe cognoscat, omnes uetularum & herbariorum nun cupationib. inhaerent, nullus ex eis sua manu eas colligit. Sed quid colligeret quod non nouit, quae itaque in ignorantia congregant, in squalore & faetoribus conseruant, & ad moestitiam & calamitatem aegrorum dispensant, qua in re Medicum fraude sepe deludunt, quid pro quo, ut in prouerbium abiit, exhibentes. Tandem haec omnia in iacturam & periculum aegroti redundant, qui pharmacis saepenumero perimuntur: quib. sese sanatum iri sperant. Dicito tu mihi o Philosophe, quem aromatarium uidisti, qui iuxta traditiones physicorum ge nera herbarum tum campestrium tum hortulanarum in florib. foliis stirpibus, radicibus, seminibusque cognouisset: an ne omnes uetulis & idiotis ut dixi innituntur, quod quam periculosum sit, tuo iudicio aestimandum relinquo, Ego autem qui a teneris annis sub meis Magistris, quos tu mechanicos uocas, maximo labore omnium harum rerum pro officina necessariarum figuram, faciem, formam ac dispositionem naturalem didici. In adultiori etate adsueui. Non mirum si modo in talium cognitione alios antecello. Accessit insuper artificium, ut ea quae ad usum Medicum sunt optima meis manib. percoquere & temperare doctus sim, modo etiam delicatiore quam ulli uestri aromatarii. Quid dubitas talia mea medicamenta longe ualentiora his quae per aromatarios uestros praeparantur fore? Ego his de causis tanta fiduciam in illis repono, aegrosque habendos iubeo quantam nemo doctorum in suis antidotis habere sit ausus, quod hi alieno labori confidere habent. Prebetque ea res non modicam spem sanitatis ipsis aegrotis, cum tale antidotum ex manib. meis sese accepturos agnoscunt, quod si aliquoties secus ac putauerim ceciderit, tam culpabile non erit, cum etiam boni sagittarii saepenumero a scopo aberrant. Philosophus. Iam satis perspicuum me etiam tacente esse arbitror, Praetor disertissime, quanta sit hominis istius insania, qui morborum quos curat non solum notiones, quas scire necessari um est, sed etiam uulgarium Medicorum nuncupationes ignorat. Interrogatus enimuero de Antonii auunculi mei morbo, synthoma profert, rationes suae medelae afferre iussus, coquinariae fumos praetendit. Dignus profecto qui fumo puniatur, quod omnium oculos tam crasso fumo praestringit. Cocum merum, aut cupediarium loquentem plane audiuimus, Medicum qualem sese iactat nusquam percepimus. Quis nempe illum Medicum estimabit, qui nil medicum uel enunciare uel operari nouit: sicuti neutiquam illum poetam, aut musicum credimus, qui preter cantum aut numeros uel canit uel scribit. Quippe cum coquere tum pinsere, & id genus seruilia facere, ad Medicum nihilmagis attinet, quam uestes incidere, consuere, ac sarctionari, & siqua alia sunt in reip. sordida opificia ad magistratum, cui satis est his recta ratione uti posse, non facere. Sic nec Medico pigmenta cathaplasmata, catapotia, bellatia, tragemata, alexipharmaca, & id genus alia commiscere opus erit, sed scientifica ratione his nouisse perfungi, Quod si in parandis huiusmodi antidotis improbi ingenii opificem nactus fuerit, qualem tu modo depinxisti, qui uel fraude uel ignauia, & opere, & opera sua abutitur, Is tibi profecto simillimus erit, nec lac lacti, nec ouum ouo magis simile, quam tu illis, quos modo tuo penicillo deliniaueras, qui usque hodie cum eis eundem gestas amictum. Omnia etenim uitia, quae singulos habere notasti, in te uno & solo resident. Es nempe inter ignauos ignauissimus, inter inscios inscientissimus, inter fraudulentos fraudulentissimus, inter sophistas nugacissimus, inter improbos improbissimus. Si memineris te ex eorum grege fuisse, ex aequo meminisse uidebis, quantis nugis omnia tuaegeris, quanta impostura, quanto fuco, singula oppleueris, qui toties umbram pro corpore, adulterina pro natiuis, amarum pro dulci, uile pro precioso, necem pro uita, ex taberna tua tum uendideris, tun praedestinaueris. Et qui modo rudentes & remos cum armis permutasti, audes eos qui tecum in eodem ludo nutriti, tot fraudib. incessere, quasi Eginita Cretensi melior sit. Quis melius lupum quam lupus noscit? Quis indignius moechum quam Clodius accusat? Nihil minus necesse fuit quam hoc ulcus tangere, quam haec carcinomata refricare. sed tibi minus cordis quam oris inest, pari nanque fronte ac impudentia effutisti, te ab ineunte aeuo omnium praesidiorum materiam nouisse, & adultiori aetate impenso labore illam quaesiisse, ut fastigium artis solus pene attigisses, quasi omnium rerum quas officina medicamentaria exigit, cognitionem solus haberes. Quid a te dici potuit nugatius, cum reuera in noscendis simplicium medicaminum generibus, tua peritia nunquam tanta fuit, ut Petrosilinum probe cognosceres. Seridis herbae uulgatissimae genera, secundum faciem distinguere neutiquam potueris, Intybam penitus ignorares. Quid Eupatorium? quid Epatica? quid Centaurea? quid Napi? quid Eruca? quid Sesimum? quid Strutium? quid Condisi? quid Amomum? quid Fumaria? quid Gramen? & alia sexcenta officinae delegata prorsus nescires. Tanta in materia medicamentorum tua est peritia, si mentior, profer in medium recensita, & unum aut alterum iuxta Germanam speciem in suis floribus, stirpib. stapis, radicibus, ac foliis, circumscribe, patiemur a te redargui mendacii, iniuriae reuinci. Sed dum alios ignorantiae insimulas, te ipsum omnium ignorantissimum indicasti, & te ipsum magis infamasti, quam quod aduersus illos quicquam probasti. Non sunt exotica que tibi proposui, nec ab Indis aut Trogloditis petita, nobiscum sunt, nobiscum nascuntur, & quae singula tituli scriniarum simplasiae adesse pollicentur, sed quam uere. quam synceriter reddant, tu tuique similes uiderint. Quorsum igit sese tua ineffrenata iactantia proripiet, quae eo est intollerabilior quo periculosior, & bonis omnib. execrabilior. Tu tibi palmam in arte medicamentaria arrogas, cum adsint qui te uulgatissima opificii nunquam nouisse asserant. Tu caeteros pharmacopolas, tum opere tum opera te superasse gloriaris, cum hie adstent qui te obsoniorum potius quam pharmacorum coquum fateantur. Edicito saltem unum insigne opificium, quod prae aliis unquam concinnasti. Edicito plane, hic pone me sunt qui propere refellere possunt, qui rotundo ore enunciant te ne pycheam quidem ( quod omnium quae officina habet pharmacorum factu facillimum est ) unquam probe confecisse. Quod si, & Tragemata, & Bellaria, aut Anysum. Coryandrum, Cynnamomum, & alia id genus, ductili tunicarum specie circundare posse te iactas, item saccarum in uarias rerum effigies, aut placentarum diuersa genera ut masapanes, cum amigdalis aut pinearum nucleis effingere, ganee id est uenditatio non artis ostentatio, dulciariumque uerius, aut cupediarium, quam pharmacopolam repraesentans, quin imo & mulierum huiusmodi extant opera. Quod si nec coquinariam, cui ex professo addictus es, cui a teneris ( ut fateris ) mancipatus fuisti unquam consummate attigeras, qua temeritate aut insania, aut quo merito appellem nomine nescio. Medicinam omnium maximam & sicut praeclarissimam ita difficillimam ac profundissimam profiteri uel rectius prostituere ausus es, cum harum rerum quae ad Medicum pertinent, nec prima elementa nouisti, plus quam Celtica haec est audacia. Id ita habere sese ex ipsa responsione, quam de auunculi mei morbo interrogatus, attulisti, hac luce clarius apparet, qui in tanta corona hominum tam inscite, tam ridicule, de affectus natura, quem sanandum suscepisti, in medium retuleras, cum nec morbi notionem, quam in primis eum scire oporteat, qui morbos sanare cupit, nec causam eius fine cuius notitia morbus rite curari nequit, intellexeris. Quid igitur alterum te dixisse arbitraris, Antonius capitis dolorem passus est, Antonius febre correptus est, ac si dixisses Cimber animal est, Cimber bipes est, ne asinus recte intelligaris. Es profecto ipsis asinis, qui omnium brutorum stupidissimi sunt, stupidior, qui aliud numero unum, aliud specie unum, cognoscunt. Tu uero quod genere tantum unum est, numero unum enuncias. Getam enim curatorem suum ( dato ipsum ita uocari ) ut numero unum asinus agnoscit, obid illi auribus micat, rudit, lasciuit, utique indicans se familiarem agnoscere. At hominem quem uidet primum, ut hominem cogisoscit, ad quem illa non facit, nec tamen eum fugit ut a Camelo conspecto. Cognoscit itaque asinus hominem, & hunc hominem eodem modo uiam & hanc uiam norit. Tu uero & Cephalgiam & febrem ceu unum numero unumquodque foret pronuncias, cum uterque multiplex sit affectus, tum numero tum specie, genere tantum unus. Si communes ipsos esse noris, genereque tantum unum, cur nomine comuni id quodnumero unum est indicas? An non intersit qua oratione uel nomine indicas quod numero unum sit uel plura. Si febris intemperies calida est, eademque spetie multiplex genere tantum una, quomodo eam nomine comuni ad hunc affectum notificandum, qui tum specie tum numero unus est sine differentia ipsam ad speciem reducentem, rite usurpas, Similiter & Cephalgia, quae ex intemperie uel similarium uel instrumentalium partium prouenit, aut quatenus eis uel uulnera uel ulcera uel obstructiones uel inflammationes inferunt, ut actionem in eis offendant, succrescit, maleque habet qui quicquam horum in capite perpetiatur, quo itaque pacto affectus tam diuersos, unum numero dicere poteris, si nec unus numero est, quemadmodum non est, sed genere tantum. Neutiquam igitur erit permittendum ut illa, ceu sunt comune & proprium, partibile & impartibile, in unum confundas commisceasue, quod si notionem cuiusuis affectus rite absoluere uolueris, dialectica opus erit, quae id te docebit, ut nomini communi quod generis uicem habet, propria & adaequatam addas differentiam. Ex quib. duobus uel aliquando tribus notionem constitues integram, ut notio hominis, est animal rationale, mortale, sed hoc intelligere neque tui ingenii neque eruditionis tuae est, qui tui semper similis, tuis affaniis inhaeres. Habet enimuero morbus quiuis suum genus, habet & suas differentias proprias, quod si non alias tamen differentiarum loco causas accipit, quo notio sua integra resultat, quod notio omnis ex genere proprio, & differentia propria constet, id & pueri intelligunt, ut ergo notionem morbi exacte exprimas, & genus & differentias afferas oportet. Nam nisi illa attuleris nequaquam morbi notionem te explicasse puto, si etiam nomen, quod in medio usu loquendi obuersatur, attuleris. At quo pacto is uel genus uel speciem afferat, qui nec genus ullum habet, nec speciem aliam quam cucullati monstri, hoc est infernalis furiae refert. Affer primum genus tuum si quod habes, quemadmodum decet hominem legitimum iudicium subeuntem. Depone speciem adulterinam, & da te propius intueri. Nam an albus sis an ater nescimus, non poteris Protheum agere, nec simul Thetidem ac Galatheam amare. Sirus cum non sis ne syrissa, aliud est Hippocratis praecepta, aliud inania rerum simulachra imitari. Aliud Lolli fucum, aliud Lolii puluerem oculis imponere. Aliud est Medicum esse, aliud chimistam agere, hunc fumus excusat, illum humus redarguit. Sed praeter pensum in illa incidimus. Ut ad limites artis Medicae redeamus tempus admonet. Audistin unquam offensam actionem morbum nominari? morbus omnino affectio est, quae actioni incommodat, hunc synthomata ceu umbra corpus concomitantur, huic in primis curatio debetur, synthoma ut synthoma est, nec curationem indicat, nec rationem affectus habet, nemo enim claudicationem sanat, id enim ridiculum foret, sed morbum qui hunc efficit, ueluti est flegmon uel alius quispiam, hunc omni ratione discutere tentamus, ut hoc abolito rectus incessus red datur. Tu autem nec morbo nec causa eius ( quae in quouis morbi ge nere scrutanda est, nam ea presente nec morbus, nec synthoma adimi potest ) perpensa, quod summo studio exquirendum foret, contemnis, aut peruerse facis, hominesque non secus ac syluestres apros tractas, nam nihil certi habes ad quod institutum consiliiue rationes referas & c. Quare dii tibi dent que mereris cum curatione istac tua, homo omnium qui sunt, qui fuerunt, & qui futuri sunt confidentissime. Τέλος. Noribergae Apud Ualentinum Neuberum, impensis Bernhardi Uischer. Anno