De Alchimia Opuscula Complura Ueterum Philosophorum, quorum catalogum sequens pagella indicabit. Cum gratia & Priuilegio Caesareoimage1 Quae In Hoc Uolumine I. Correctio eorum qui absque studio Philosophico conantur artis Alchimisticae fructum percipere. Ii. De lapide Philosophorum liber, uocatus Clangor Buccinae. Iii. Tractatus breuis & compendiosus, de lapide uegetabili, quem Semitam Semitae uocauit Philosophus. Iiii. Tractatulus Auicennae, de tinctura metallorum. U. Compendium Animae transmutationis, Ruperto Anglorum regi per Raimundum transmißum. Ui. Liber, dictus Scala Philosophorum. Uii. Opus mulierum, Tractatulus, siue ludus puerorum. Uiii. Raimundi Lulii de Tincturis compendium. Ix. Aristotelis Tractatulus de Practica lapiillustrissimo. Ac Generoso Principi, D. Ottoni Henrico, Comiti Palatino Reni Bauariaeque duci, Principi ac domino suo Clementißimo, Cyriacus Iacobus Typographus S. P. D. Siquis iusta ratione naturae scrutetur arcana, Princeps illustrissime, plurima inueniet quae admirari possit, quae usui humano adprime necessaria, & ad humani corporis ualetudinem tuendam atque prorogandam sunt utilia. Huius rei consyderatione ueteres haud uana spelucri, aut in anis gloriae affectatione, auri argentique ultimam quaesiuerunt essentiam, quae ut prius terrae uisceribus erant inuoluta, & longo temporis progressu naturali coctione perficiebantur: Ita & in ipsis adhuc contenta est coelestis quedam et aerea uis, cuncta creata uegetans & producens, quae tanto nobilior ceterorum metallorum uirtutibus esse creditur, quanto perfectioribus corporibus est adiuncta. Hanc ueteres omnis corruptionis expertem esse cernentes, in ea fuerunt sententia, singulos morbos qui modo curam recipiant, hac sola recte curari, eamque continua & indefessa coctione eliciendam esse arbitrati sunt, argumentum a seminibus aliisque terrae nascentibus sumentes, quae & ipsa simili ratione, successiuo nimirum caloris naturalis motu, in lucem producuntur, & rei uiuentis quandam uegetabilem substantiam prae se ferunt. Nec dubitandum est illos ipsos antiquos philosophos eius scientiae quondam perfectissimam habuisse cognitionem, qua quidem uniuscuiusque sensibilis substantiae praecipuam & incorruptam essentiam, purgatis omnium quatuor primarum elementarium substantiarum fecibus, naturae mirando ingenio sequentes ordinem, haud difficili ratione eliciebant. Postera aetas laborans in auro Sophistico praeparando ( ut compertum habemus ) rei bonae finem in peiorem usum conuertit. Uidimus enim plerosque huius nostrae aetatis eidem labori insudare, qui praeterquam quod rei familiaris grandi dispendio non carent, etiam id quod querere tentant non assequuntur: Ita ars quae per se est certissima, falsa indoctorum opinione deprauata, in contemptum abiit, quod plerumque rebus melioribus contingere solitu est. Sed longe aliud & maius quaesiuit uetustas, quae naturalem rerum nascentium & crescentium intuens ordinem id ipsum quod cuncta uegetat atque producit, in nobilissimis quibusque perfectissimisque metallis, ceu limitibus suis inclusum, conata est arte depraehendere, idque deinde grauioribus corporis humani morbis adhibens, magna cum laude quam plurimos in speciem etiam incurabiles profligauit. Hinc est quod plerique ueteres Medici, ut Galenus, Auicenna, naturaeque oculatissimus indagator Aristoteles, suis temporibus, uulgi iudicio prodigiosa potius quam admiratione digna effecerunt. Ferunt quibus est recens rei memoria, non longe ante haec tempora fuisse Theophrastum quendam Transsiluanum, qui depraehensis huius artis mysteriis penitioribus, materiam inuenerit, quam absque omni dubio antiqui illi naturae scrutatores Philosophi suis parabolis atque uelaminibus quasi tegentes, significare uoluerunt, eamque corporibus humanis applicando, mirabilia & fere diuina perfecerit. Ausus est enim eiusdem rei opera curare tres grauissimos morbos: Podagram uidelicet, lepram, & Epilepsiam, praeter caetera omnia quae his multo maiora praestitit. Eam igitur ob causam, cum huius rei sit maximus aliquis usus, nosque inciderimus in aliquot eiusmodi ueterum Philosophorum lucubrationes, publico studiosorum commodo inseruire cupientes, euulgandas esse duximus, bona spe ducti, hanc nostram operam cuiuis secretioris Philosophiae studioso non improbatam iri. Quamuis eas non discendae linguae Latinae studio, sed rerum potius in eis contentarum amore aequus lector utiliter legere potest, atque eatenus ei hunc librum commendare uoluimus. Tui uero nominis auspicio Princeps Illustrissime hoc quicquid est operis in lucem aedidimus, quia harum rerum studiosissimus es, & eruendis naturae arcanis indagator solertissimus: His & ueteres olim principes quibus itidem studia Philosophiae curae erant, potius quam uenationibus aut potationibus sedulo insudasse legimus. Quapropter eas sereno uultu quaeso suscipias, quibus & studium tuum Philosophicum iuuabitur, & nos uidebis tuorum beneficiorum non immemores fuisse, Francoforti ad Moenum, undecimo Calendas Aprilis. Ancorrectio Fatuorum, Tractatulus Satis Perutilis Et Autenticus foeliciter incipit. Prologus in eundem librum. Cum omnium rerum emendatio sit ipsius augmentatio. Ideo in multis Philosophorum dictis scribitur, quod per artem emendatur natura ultra suum motum quem habuit in prima sua forma, cum nulla ars labora re potest nisi mediante natura, cum ipsa natura in arte intrinsice et occulte laboret per artificis administrationem. Ex hoc sequitur, imitationem naturae uirtutis eße augmentum et laborem, ipsiusque rei augmentationem, quoniam natura perficit suum gradum, quem naturaliter perficere potest, & illum praeterire nequit, nisi per contrarium fuerit impedita, quamuis bene ars naturam non transcendit faciendo nouam naturam, per simplicem laborem. Quomodo ars imitetur naturam Quomodo in ligno sit uitrum. Et ideo dicitur quod ars imitatur naturam, non quod nouam aedificet, sed quod illius naturae uirtutem subtiliet. Propter quod incipit ars perficere, ubi natura deficit, subtilem scilicet naturam in re inclusam detegere, & ipsam manifestare. Ex quo minera generat metalla, tincturas tamen generare nequit, quamuis bene tincturam plenam in se occulte continet, sicut ait Philosophus: Natura continet in se quibus indiget, & quibus perficitur, nisi quod moueatur arte, & operatione. Quare in nostro opere, ars non est aliud quam adiuuamen naturae, quod patet in multis artium operibus laicorum, ubi natura primo producit lignum, secundo ustio ligni per ignem uertitur in cinerem, tertio, ars de cinere facit uitrum, et hoc taliter est intelligendum. Si incineribus ista prima materia uitri occultata non fuißet, ars nequaquam uitrum ex eo fecißet sine natura physica. Et sic perpende, quod a nullis rebus elici potest id, quod in ipsis non existit. Ideo omnis species in sua specie, & omne genus in suo genere, & omnis natura in sua natura, naturaliter uirtutis efficit augmentum, & affert fructum iuxta naturam suam, & non in alia sibi contraria natura. Cum omne semen suo semini correspondet, ut dicimus, quo ad generationem. Ergo non generatur ab homine nisi homo, nec ab aliquo animali, nisi sibi simile. Et quo ad imitandam naturam perfectam, non facit aliqua ars simpliciter laborans ministerium naturae, nisi per illius naturae complexionem. Quoniam si aliena natura peior introducitur, immediate, ars simpliciter non imitatur naturam. Sed illae peiores extraneae naturae inficiunt illam naturam, & statim non fit ex ea, quod fieri sperabatur. Regula utilis Non est minerale metallicum. Quoniam omne peius laborans in aliqua arte, nititur melius destruere, et omne melius laborans in aliqua arte, conatur peius perficere. Et ideo inicuique artifici naturam imitari uolenti, neceße est illius rei naturam cognoscere, cuius rei naturam sua ars imitatur, alias, fatuus ipse per artem ueram dignoscetur. De Utilitate Studii. Studium amouet ignorantiam, et reducit humanum intellectum adueram cognitionem, & ad cuius libet rei scientiam. Ergo in primis est neceßarium, per studium huius suauis operis scientiam acquirere, & per physica dicta in genium acuere, cum in ipsis sit congnitio ueritatis. Si ergo laborantes studium non despexerint, fructum inde peruenientem dulciter degustabunt. Qui autem studere abhorruerint, & tamen laborare uoluerint, uideant an ars ipsius naturae sit imitatio, quam ars ipsius emendare debet. Quoniam impoßibile est ei, secreta philosophorum ad perfectum finem praeparare. De hiis sapientes dicunt, quod hii transeunt ad practicam sicut asinus ad coenam, nescientes ad quid rostrum porrigant, nisi in quantum sensus exteriores sine intellectu per uisum et gustum, ad pabulum adducit. Sic ipsi asini, sine bonis ueris principiis, & fructuosis studiis, ac sine naturarum cognitione, quaerunt perficere opera naturae, & secretum totius philosophiae, ac opus optimum, quod hominem ornat moribus, ditat beneficiis, auxiliatur pauperibus, & corpus humanum incolume conseruat, praebens ei sanitatem, prout potest dicere de illius naturae uirtute. Et ideo omnes artis huius apicem diligentes, studiis conentur insistere, & ex libris haurire ueritatem, et non ex mendosis, alias nidosis, neque fabulis fictis. Quia haec ars non inuenitur nisi per continuum studium, & philosophorum dictorum cognitionem, aut per fidelem scientem informationem. Nam qui in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus promptus eße non poterit. Item non potest de facili practicae aßuescere, cuius mens studiis theoricis renuit insudare. De Principiis Naturalibus Huius Artis. Caput Primum. Non est dubitandum, hanc artem habere principia uera, cum ipsa natura corpora metallica format de mineralibus. Unde Aristoteles quarto Metheororum, ubi distinguit corpora mineralia in lapides, sulphura, sales, Et horum quaedam sunt rarae, superbae, & quedam illorum ductibilia, quedam non. Et quae sunt illarum rationes, & causae earum generationis, patet ibidem. Ideo non est necesse, plura hic de illis dicere. Quot sunt partes mineralium. Caput Ii. Distinguuntur corpora mineralia speciali¬ ter in duas partes, scilicet in partem metallicam, & partem mineralem. In partem metallicam, id est, in metalla quae originem ex Mercurio ducunt. Et in partem mineralem, quae originem ex Mercurio non trahunt. De metallis exemplum, ut aurum, Luna, Mercurius, Iupiter, Mars, Saturnus, electrum. De mineralibus exemplum, ut sales, atramenta, alumen, uitriolum, arsenicum, auripigmentum, de metallis que originem ex Mercurio ducunt. Sunt autem ductibilia & liquatilia omnia metalla, que originem ex Mercurio duxerunt, quia materia eorum est substantia aquea, nixta cum substantia terrea commixtione forti, ut unum ab altero separari non possit, quare congelatur substantia aquea illa cum frigore magis post actionem caloris, & erunt ideo ductibilia seu fabrilia, & non congelatur sola aqua nisi cum siccitate terrestri, quae alterat aquositatem, cum in ipsis humor non est unctuosus, quia congelatio eorum est ex siccitate terrestri, ideo faciliter non soluuntur, nisi per actionem caloris uehementem in ipsis, secundum quod sunt fortius, ac fortiter commixta. Quomodo ex Mercurio generantur metalla in speciali. Caput Iii. Rerum omnium liquefactibilium natura ex argento uiuo est & sui substantia, eo quod propter idem argentum uiuum coaguatur ex uapore siue calore sulphuris albi uel rubei non urentis. Unde Aristoteles quarto Metheororum: Si sulphur album non urens fuerit, congelat Mercurium in argentum bonum. Si uero sulphur fuerit purum cum rubore claro, & in eo fuirit uis igneitatis simpliciter non urentis, congelat in aurum purissimum melius, quam minera produxit, quia omne siccum naturaliter bibit suum humidum, ut in suis partibus sit continuatum. Regula. Uapor ergo sulphuris argentum uiuum coagulantis, est ex substantia terrea, subtili, aerea, decocta & digesta a commixtione prima, sibi unita actione caloris, post ea eleuata, decocta, & digesta, donec habeat uim sulphuream coagulandi argentum uiuum in corpora metallica. Sed quando sulphur fuerit simplex uel adurens, perfectionem uel imperfectionem causat in metallis, sicut post patebit exemplum de his, quod ipsorum prima materia sit argentum uiuum, quoniam cum liquefiunt, per calorem conuertuntur in ipsum. Certum est ipsa antea fuisse argentum uiuum, quia omnis res de eo est, in quod resoluitur. Exemplum de glacie. Degeneratione Mercurii & quae metalla ex eo generantur. Caput Iiii. Argentum uiuum in prima sui radice est compositum ex terra alba, subtili, nimium sulphurea, cum aqua clara fortiter admixta, donec fiat substantia una non quiescens in superficie plana, nec adheret tangenti, ratione siccitatis, quae alterauit aqueitatem in ipso. Est autem homogenium in natura, quia aut totum remanet in igne & fixatur, aut totum euolat in fumum, cum sit incombustibile & aereum, Et hoc est signum perfectionis Et ideo cum prius in terra sulphurea decurrit calefactum, superius ascendit. Unde eius natura est, ut per calorem subtilietur. Ueruntamen continua sublimatione nimium depuratur, decoquitur et inspissatur, ac per sulphur album & rubeum gradatim congelatur, Quandoquidem sulphur dissoluitur multoties, & prius coagulatur argentum uiuum sublimatum, inceratum caloris actione, donec uix in milibus annorum successiue opere naturae in metallum perfectum coagulatur. Ex hoc quidem in uasis mineralibus ipsa natura operatur metalla. In istis ergo operibus, naturam imitari oportet quicunque uult medicinam perficere ab imperfectione perfectam, licet ipsa corpora differant compositione sua ab argento uiuo, quae ab eo generantur, eo modo quo ipsum fuerit purum, uel impurum, ex sulphure mundo, uel immundo. Si enim argentum uiuum coagulatur ex sulphure puro, in quo est uis igneitatis, simplex erit aurum, Si uero sulphur fuerit malum & debile, & Mercurius bonae substantiae, conuertit ipsum in aes. Si uero argentum uiuum fuerit ponderosum terreum & immundum, & sulphur immundum et foetidum ac terreum & fixe substantiae, fit inde ferrum, quod postea non faciliter funditur. Stagnum uero uidetur habere argentum uiuum bonum, sulphur uero malum non bene mixtum, ideo interdentes causat stridorem. Plumbum habet grossum argentum uiuum, malum, mali saporis & foetidi, ac uirtutis debilis, unde assidue per ignis uiolentiam corrumpitur. Sic differunt corpora metallica ab argento uiuo, secundum quod ipsis inest sulphur extraneum uel adurens. Quod sic consyderatur quae uirtus sit in ipsis, cum multa quantitas sulphuris est inperfectio, & multa quantitas argenti uiui est in ipsis perfectio, cum argentum uiuum sit in combustibile & aereum, quoniam sulphur comburit & comburitur, & perfectum in omni opere impedit. Haec sunt uerba Aristotelis quarto metheororum: Non est credendum quod Phylosophi in aliquo mendacio reperti sunt, ergo ipsis summe est credendum. De formatione mirabiliumquae originem ex Mercurio non ducunt. Caput U. Sunt autem minora seu media mineralia secun¬ dum quod dictum est, que originem ex Mercurio non ducunt. Et horum quaedam sunt sales quae liquefiunt humido faciliter, ut alumen, sal simplex, sal armoniacum, sal lapideum, & omnia genera salium. Et quedam sunt uirtuosa, nec lique fiunt solo humore faciliter, ut auripigmentum, arsesenicum, sulphur, cum aqueitas sulphureorum corporum est commixta cum terra uiscosa, commmixtione forti cum feruentia caloris, donec facta sunt uirtuosa, & prius coagulata sunt ex frigore. Atramenta uero composita sunt ex sale & sulphure & lapidibus, & creditur in ipsis uis mineralis aliquorum corporum liquabilium, quae ex eis fiunt, ut calcantum, & olocari ager, qui generantur ex maioribus granis attramenti, & non soluuntur, nisi soluatur salsedo cum ipsis que est in ipso fulphure, & prius congelantur in frigore. Et illud iam accipit uim mineralem ab aliquibus corporibus, naturaliter in terris existentibus. Quod accipit uim ferream erit rubeum & terreum, sicut olocar. Quod autem uim accipit aeream, hoc erit uiride calcantum. Unde possibile est ista duo, scilicet olocar, & calcantum ab ipso generari, cum tamen haec omnia praedicta participant in ui minerali cum metallis. Sed corpora metallica ex ipsis artificialiter fieri non possunt, cum sint alterius naturae, & cum metallis ex prima materia propinqua, scilicet cum Mercurio originem non duxerunt, sed ex argento uiuo. Non nego quin cum ipsis metalla possunt purgari aut dissolui, uel forma sophistica per ea introduci, ad decipiendum homines, propter quod plumbi nigredo abstergi potest, ueruntamen plumbum, semper manet plumbum. Sic artifices possunt facere congelationes per ea, id est, extrahere humidum ex Mercurio cum rebus siccis, ut uideatur Mercurius coagulatus, sed illa coagulatio est pessima. Unde Aristoteles: Sciant Alchimiste, se species rerum permutare non posse, sed similia illis facere possunt, id est, tingere rubeum citrino, ut uideatur aurum, & album tingere colore quo uolunt, donec fiat multum simile argento, Ut hii qui coniungunt stannum cuprum & Mercurium, & inde faciunt argentum sophisticum. Et fit etiam purgatio per mineralia in metallis, & non est impossibilis, & contra haec non stat ratio, sed contra uerum aurum & argentum, quod nequaquam in natura & arte fieri conceditur, nisi per corporum in primam materiam reductionem. Sic species rerum transmutari possunt, ut prius Aristoteles subdit. Et hoc non fit per solam liquefactionem sed per congelati Mercurii resolutionem, cum sui spiritus admixtione corpus in Mercurium transformatur. De differentia generationis sulphuris uulgi, & simplicis, & Mercurii. Cap. Ui. Cum dictum sulphur causans metalla, est elementum metallorum cum Mercurio, nunc pono differentiam in Mercurii generatione, & sulphuris, licet bene ex utraque parte causent metallum, scilicet Mercurio essentiali, & sulphure ex parte accidentali. Tamen illud sulphur adhuc est duplex, uiuum scilicet & urens. Uiuum causat metalla, quamuis adhuc bene differunt unum ab alio, secundum quod plus existit uiscositate terrae infectum, cum tamen sulphur simplex uiuum, causans aurum et argentum, non est nisi uapor calidus et siccus, generatus ex purissima siccitate terrestri, in qua omnibus moribus praedominatur ignis, & illud dicitur elementum cum Mercurio metallorum. Sed generatio sulphuris uulgi, differt a generatione Mercurii, ut supra dictum est, quia aqueitas sulphuris uulgi, est commixta cum terrestreitate uisconsissima, cum feruenti calore, et facta sunt unctuosa. Sic generatio Mercurii differt in parte secunda a generatione istius sulphuris, cum sit generatum ex terra subtilissima, alba, sulphurea, cum limpidissima aqua, quoniam transparet admixtione fortissima, ita quod unum ab alio separari non potest, donec non quiescat in superficie plana, nec adhaeret tangenti propter siccitatem terrae, quae alterauit aqueitatem ratione fortis commixtionis, & ideo est elementum cum sulphure simplici omnium ductibilium, uel prope simile est aliquibus ductibilibus. Et ideo propter concordantiam aliquo modo ipsorum in generatione commiscetur sulphur Mercurio, & unum alterat in natura. Quare unumquodque corpus metallicum in se sulphur expresse habere dignoscitur, cum liquefit calore ignis, ibi apparet Mercurius, & sulphur, Mercurius in substantia, sulphur in colore, & in cute rubea superius natante. Sic proprium est unius, quod sit adherentia alterius, cum unum sine alio in metallum generari non potest. Et inquantum sulphur est magis simplex, intantum magis gaudet & cohaeret Mercurio simplici et mundo, ac fortius cum altero coniungitur, & sic perfectiora tunc ex ipsis generantur metalla. Quaestio. Cum generaliter Phylosophus loquatur, quod sulphur coagulat, dicendum quod non. Quia omne sulphur uulgi secundum Philosophum, metallis est extraneum, & contrarium, Auicenna: Non intrat in magisterium quod non est ortum ab eo Quia semper inficit & denigrat, & corrumpit, quocunque modo per artificium praeparetur. Est enim ipsum, ignis infectus, ergo fusionem impedit. Si uero calcinatur, in terream redit substantiam, ut puluis mortuus. Quo ergo modo potest aliis uitam inspirare? Habet enim duplicem superfluitatem, scilicet inflammabilem substantiam, et terream foeculentiam. Igitur per haec consydera sulphur uulgi non Philoiophorum esse, cum sulphur Philosophorum sit simplex ignis uiuus, alia corpora mortua uiuificans, & ea maturans, ita quod naturae defectum supplet cum ipsum sit superfluae maturitatis, secundum quod in natura sua sit perfectum, ac per artificium magis ac magis depuratum. Sulphur philosophorum. Maturans. Unde Auicenna: Tale sulphur non reperitur super terram, nisi in quantum existit in istis corporibus sole & luna, & in alio, quod est illud, quod nulli dicitur nisi ex parte Dei sibi reueletur. Secretum. In sole autem perfectius, quia magis est digestum & decoctum. Quomodo poßibile sit minora metalla, artificialiter fieri metalla. Cap. Uii. Sed quia in praecedenti capitulo determinatum est, minora metalla artificialiter impossibile fieri metalla, propterea hic restat, fore probandum, Primo sic, quia iuniora metalla de prima metallorum materia, que est Mercurius, non sunt generata, quia generatio eorum cum generatione Mercurii in primis differunt in forma, in natura, in compositione, ideo etiam fieri metalla non possunt, quia rerum unius speciei, una est materia prima, & sperma ex quibus generantur. Prima pars antecedentis patet, quod minora metalla non sunt generata ex Mercurio, quod est causa quia semper manet in prima materia metallorum, & non extranea sulphura. Unde Aristoteles & Auicenna: Ideo si deberent fieri metalla, oporteret quod primo transirent in primam materiam metallorum. Sed quia artificialiter hoc fieri non potest, ideo minime ex eis metalla fieri possunt. Sic patet prima pars, antecedentis satis declarata. Secundo ad idem. Contra aquas fortes Comparatio pulchra. Quia minora mineralia principium metallorum artificialiter fieri non possunt, quod est Mercurius, Ideo etiam medium & finem non pertingunt, quae sunt metallum, & tinctura quam tenet, quia nutrimentum in homine per generationem non potest fieri homo, nisi prius conuertatur in sperma, & sic additum suo sili nouus generatur homo. Sed quia minora metalla a metallis sunt extraneae naturae, quamuis bene in aliqua ui minerali participant, & debilioris sunt uirtutis, & adustibilia, ideo natura metallica eo non gaudet, sed respuit, & seruat ea quae sunt suae naturae. Exempli gratia, Si aqua miscetur terrae, separantur ab inuicem, quia terra petit fundum cum sit grauis & sicca, aqua superficiem, & nequaquam artificialiter sic posunt, coniungi quod iste naturae contrariae stent in una natura coniunctim. Bene quidem aqua potest abluere & mundare terram, sed quod siccitas terrae artificialiter mutetur in aqueum humidum, credi non debet, licet terra madefiat aqua. Sic minora mineralia, possunt coniungi cum metallis, & ea purgare, & aliquo modo nouam formam introducere, sed cum ipsis permanere, & illud in maturum maturare, natura non concedit. Non maturantia. Quare fatui, ut diuersa negotia & sophistica, ad decipiendum homines adducunt, scilicet res inproportionabiles, quae nec materiam dant, nec eam etiam recipiunt: Sophistica. Scilicet secundinas, oculos animalium, testas ouorum, crines, sanguinem hominis rufi, Basiliscum, tam artificialem quam naturalem, uermes, herbas, radices, stercus humanum. Multi enim fatui laborauerunt, & adhuc laborant in hiis rebus uegetabilibus, & sensibilibus, ubi nihil tamen ueritatis inuenerunt, sed quasdam humilitates, de quibus indicamus insciis, ut euitare possint deceptiones. Nam ex hiis rebus postea dicendis, longo tempore extraxerunt quod appellabant argentum uiuum artificiale, & olea, & aquas, quas nominauerunt quatuor elementa, uidelicet aquam, aerem, terram, & ignem, & salem armoniacum, arsenicum & sulphur, & auripigmentum, quod emissent melius in foro, et citius perfecissent. Quaesierunt etiam in rebus uegitabilibus & sensibilibus, humore carentium, & siccorum combustibilium & corruptibilium tincturam, quam non habent, Hii uero damnificati sunt damno apparenti. Et istae sunt rationes: Capilli humani, cerebrum, sputum humanum, lac mulierum, cruor humanus, urina, stercus, embrio, menstruum, & sperma, ossa mortuorum, oua gallinarum, & simpliciter in omnibus animalibus brutis, piscibus, & uolatilibus, uermibus, & carnibus, scorpionibus, bufonibus, basilisco naturali & artificiali, in quo maxima trufa est, In testudinibus, & succis quarundam herbarum, & floribus arborum, & specialiter in hiis, uidelicet herba lunari & solari, quae dicitur toxicum, & in omnibus in quibus finxerunt nomina ad placitum suum, secundum metalla decipientes se & alios, uolentes cum pessimis rebus optimam perficere, & naturae defectum cum talibus adimplere, in hiis nullam uirtutem imaginantes ueraciter, nec scrutantes, uolentes stercus seminare & metere triticum, quod usui uidetur impossibile. Unde dicitur, Si quae homo seminauerit haec & metet, Ergo si stercus seminat, merdam quoque & metet. Quare non est mirum quod uix unus inter mille, aut nullus de talibus perficit. Semina aurum & argentum, & afferet tibi fructum millesimum, cum labote tuo, mediante natura, quia ipsa solum habet quod quaeris, & nulla alia res mundi, cum alia omnia ut foetida, & naturae cedunt per ignis assiduitatem, & examen. Sunt & alii alchimistae in mineralibus minoribus laborantes, scilicet in quatuor spiritibus ut in sulphure uulgi, arsenico, auripigmento, & sale armoniaco, uolentes ex hiis tincturam perficere, sed hoc facere non possunt, ut patet per diffinitionem tincturae. Quia tingere non est aliud quam tingendo tinctum in naturam suam transformare, & secum sine ulla transformatione permanere, & docens naturam contra ignem praeliare. Nam tingentis & tincti natura concordat. Exempli gratia. Si ex auro uel argento tinxeris plumbum, uel stannum uel aliquid aliud tale, hoc concordat in naturis, quia originem ex utraque parte ex Mercurio duxerunt, maturum immaturo coniungitur ut immaturum secum in tali uia perficiatur. Sed cum isti quatuor spiritus sint alterius naturae cum metallis, ut sufficienter prius dictum est. Ideo si tingere debent, Quaero utrum debeant conuertere, uel conuerti. Si conuerti, tunc tinctura non est, ut patet per diffinitionem. Si conuertere, ergo tingendo conuertit, in suam naturam quae est terrea natura metallicae naturae extranea, ideo metallum tingendo facere non possunt. Quia autem tingendo conuertit in suam naturam probatur, Quia omne generans generat sibi simile. Sed quia hic tinctura quatuor spirituum generans est, terra igitur generabit sibi simile, quod est terreum sicut ipsum. Sic & istam tincturam & omnem aliam quae non inuenitur in proprietate naturae despicias cum aliis uiis extraneis, quia in ipsis non est aliud quam rerum consumptio, temporis perditio & laboris, cum omnia alia apparentia sunt, & non existentia metalla, quae per minora mineralia uel consimilia fuerint laborata. Ergo stultum est quaerere in re, quod in ea non est etc. ut in rebus foetidis & ustibilibus quaerere aurum & argentum etc. Iterum de sulphure philosophico simplici non urente. Caput Uiii. Philosophi subtiliter sunt imaginati, quomodo in istis corporibus perfectioribus sulphura illa elicere possent, & ipsorum qualitates per artem purgare, ut hoc haberent in arte mediante natura, quod in ipsis antea non apparuit, quamuis plenarie & occulte prius habuerunt, Et hoc nequaquam fieri concedunt sine corporis solutione et in primam materiam reductione, quod est argentum uiuum, ex quo facta sunt ab initio, et hoc absque ulla permixtione rerum extranearum, que extraneae naturae lapidem nostrum non emendant, quoniam nihil conuenit rei nisi quod propinquius est ei, cum sit medicina simplicis ac uirtualis naturae, ex aqua mercuriali producta, in qua aurum & argentum prius sunt soluta. Exempli gratia, Si glacies ponitur in aquam simplicem, soluitur in ea per calorem, & redit in primam substantiam aqueam, & sic aqua tingitur ex uirtute etiam occulta quae fuit in glacie. Si autem glacies non resoluitur per calorem in aquam, non coniungitur aquae in qua iacet, nec illam aquam tingit sua uirtute quae in ea antea coagulata fuit, ex parte specierum. Sic eodem modo si corpus non resolueris in Mercurium, cum Mercurio occultam uirtutem ex eo habere non potes, scilicet sulphur digestum & decoctum per opus naturae in minera. Rebis quare dicitur Bina resquid sit citrinatio Regula Cuprum. Sic enim lapis est unus, una medicina, quae secundum philosophos dicitur rebis ex bina re, scilicet ex corpore & spiritu, albo uel rubeo, in quo multi fatui errauerunt. Quomodo sulphur rubeum est in sole & album in luna. Cap. Ix. Cum dictum sit quod sulphur Philosophorum rubeum existat in sole, per maiorem digestionem, & sulphur album in luna per minorem digestionem. Unde Philosophus: Citrinatio non est aliud quam completa digestio. Nam calor agens in humidum, primo generat nigredinem, & agens in siccum causat albedinem, quam albedinem ignis, si transcendit agens in eo, mutat in purissimam citrinitatem. Haec omnia in calcinatione plumbi attendi possunt. Etiam dicit Philosophus. Quia iam actu unumquodque perfectorum corporum suum bonum sulphur cum Mercurio contineat, scilicet aurum aureum, & argentum argenteum. Ideo sulphur album per citrinum est aurum. Quamobrem sulphur in eo est sulphur rubeum, id est, ignis substantia, qui hoc album plus digessit, Et sic sulphur album & rubeum ex utraque parte existit in sole. Quare ignis est perfectio eius, et in igne generatum est, Et ideo amicabiliter gaudet natura suae igneae naturae. Unde alique res extraneae hoc in corporibus causare non possunt, cum ars non sit aliud mediante natura, nisi decoctio & digestio illius naturae per simplicem laborem. Exempli gratia, Mane cum surgo, & uideo urinam meam albam, iudico me parum dormiuisse, tunc repono me iterum ad dormiendum, & accepto somno, urina citrinatur, Et hoc propter maiorem digestionem caloris naturalis in me existentem. Sic sequere naturam per artem similiter decoquere, digerere, maturare substantialiter, cum iam in actu natura contineat in se ignem naturalem quo maturatur. Hoc alie res non habent, ideo dare non possunt. In luna non est nisi sulphur album simplex, non tamen digestum sicut rubeum nec sic a nigredine priuatum per actionem caloris, quem in se naturaliter continet. Sed ignis species est obtecta & occultata, agens in ea plus per artem quam per naturam. Et ideo non est impossibile quod ars mediante natura hoc plus digerat & perficiat, cum naturaliter intendat perfici, sed per se non potest, nisi moueatur arte & operatione. Sed isti labores, ut credo, non perueniunt ad hominem dure ceruicis. Et ideo non fit uerum aurum nisi fiat ita digestum & decoctum, ut melius melioret peius. Quia omnium philosophorum intentio est, cum meliore peius perficere. Quod fatui contrarie intelligunt, quia cum peiore melius perficere nituntur. Et hoc quaerunt in re, quod nunquam fuit in illa, scilicet aurum & argentum in rebus adustibilibus, ut supra dictum est. Quod in aliis aegris corporibus non est utile hoc sulphur quaerere quia ibi non est. Cap. X. Queri non immerito potest utrum ex aliis aegris corporibus hoc sulphur album & rubeum ad tingendum Mercurium elici possit: Dico quod non, quia prius dictum est, quod non est, aliqua res maioris temperantiae, quam in istis duobus corporibus reperitur, quibus insunt radi tingentes, cum prius dictum est, quod aegra corpora in se contineant sulphur foetidum et adustibile et non uirtualis naturae, sicut in istis etc. Cum omnis ars non ualeat, nisi praehabita natura, quam sequatur. Posses tamen cum minoribus mineralibus purgare metalla, quibus purgatis tamen adhuc non habent auream et argenteam naturam in se, quia digestio & decoctio aurea non fuit in illis, sicut in aliis, nec sulphur ita maturum. Et ideo ipsis immaturis succurrendum est cum maturis ut maturentur. Igitur non tingunt sed tinguntur, quia tinctura auri & argenti proportionabilem naturam habet cum ipsis scilicet, immaturis uel imperfectis, quia originem ex Mercurio traxerunt. Ex his manifeste patet quod minora mineralia tingere non possunt, quia corpora metallica imperfecta que non conueniunt cum auro et argento ex parte Mercurii maturi, tingere non possunt, nec naturam auri uel argenti infundere. Et ideo non est tingendum nisi cum illis quibus in est uirtus tingendi. Tinge ergo cum auro et argento, quia aurum aureum tribuit colorem et naturam. Quare omnia alia despicias, quibus non inest uirtualiter seu naturaliter uirtus tingendi, cum in ipsis non sit fructus, sed solum perditio rerum & stridor dentium. Quomodo aurum curet infirmitates hominum & aegra corpora metallorum. Cap. Xi. Cum autem inter uulgares & Philosophos aurum formam teneat, quod in prima sua dispositione manens, lepram curet, et plures alias uirtutes habeat hoc autem est propter eius completam digestionem, quia excellentia ignis in eo agens, omnes malos humores consumit in corporibus egris existentib. tam ex causa calida quam frigida. Sed hoc argentum facere non potest, quia tantam superfluitatem ignis non habet, nec tantum est digestum et decoctum naturali maturitate. Tamen isto non obstante, igneitatem occulte & uirtualiter habet, sed non ita plene, quia adhuc ignis non facit tales qualitates elementales sicut in auro. Et ideo argentum in sua prima dispositione manens non curat lepram ita potenter, nisi prius per artem digeratur, quousque habeat gradus summos auri in omni maturitate, quare alia egra corpora metallica minus curant infirmitates, secundum quod magis differunt in inperfectione & maturitate ab eis, & ex defectu sulphuris infecti, & foetidi, & urentis, ex quo, generatione et coagulatione sua facta sunt ab initio, & ideo non curant. Cum ergo aurum tanti uigoris sit apud uulgares, & hoc in sua prima dispositione manens, quare non mirum, sicut expertum est, si aurum in medicinis per artis ministerium sequentis naturam redigatur, & eius uirtus subtilietur per digestionem decoctionis, & qualitaum purgationem, quod multas seu omnes egritudines habeat tunc curare. Quod patet per Arnoldum de uilla noua peritissimum medicum, qui dominum Innocentium Papam cum hac medicina ab infirmitate, ceteris medicis incurabilem liberauit. De sene facit iuuenem, & reuiuiscere facit, seruat sanitatem, corroborat naturam, & omnem egritudinem corporis expellit, uenenum a corde declinat, arterias humectat, contenta in pulmone dissoluit, breuiter totum corpus habile reddit. Est ita preciosum quod nullus habet exsoluere, & ita rarum quod nullibi poteris reperire, ergo etc. O foelix scientia cum sciente, qui eam habet incomparabilem thesaurum possidet, in salubri constellatione natus est, et in hoc seculo super omnes ditatus, coram Deo et hominibus honoratus, quia non per usuram & fraudem uel falsis mercimoniis, & pauperum spoliationem, nec per subditorum oppressionem, sicut iam potentes mundi ditantur. Sed per laborem manuum & industriam ingenii hic thesaurus acquiritur, ergo beatus. Philosophi ueritatem cognouerunt, ideo eam scientiam posuerunt super naturae motum & modum eius imitantes, nunquam aliquis philosophus repertus est mendacium posuisse, licet obscure locuti sint, & hoc propter eius nobilitatem fecerunt. Aliqui scribunt in libris suis mendosis & altercatis. Caue tibi ab odore eius, ne te interficiat. Ecce qualis medicina & contrarietas, quae cum sanare debet, inducit mortem. Non est mirum, quod res intoxicatiue ex uenenis compositis, haec facere possunt. Uidete fatui quomodo uestra opera differunt ab opere naturae. Quare fatigamini in huiusmodi rebus altis ad quas uenire non potestis taliter laborando nisi miraculose eueniat, ut accidit beato loanni, qui de uirgultis fecit aurum. Dico uobis qualis est medicina, tale fit & aurum. Cum res foetidas seminatis, merdam metetis. Reuertimini ad uiam ueritatis propter uos metipsos. Consulo uobis studere, dicta sapientum reuoluere, ex quibus ueritatem elicite, non casualiter ad opus accedite. Non aduertatis Recipe recipe, hoc & hoc, nescio quid, & fac taliter, ne scio qualiter, Instrue me hoc, & ego docebo te illud. Sic deceptus alium decipit, & sic tous mundus per tales est defraudatus. Coecus enim si coeco ducatum praebeat, ambo in foueam cadunt, Ubi enim uideris, recipe cogita quod significet decipe, mutato r. in d. Quae particularia sunt quae perficiuntur in hac arte. Caput Xii. Uniuersaliter omnibus intuentibus ad quos praesentes deuenerint sermones, declaro. Quia in totius artis serie non sunt nisi duo particularia quae particulariter perficiuntur secundum philosophos & naturam. Primum particulare, tam in albo quam in rubeo existit in Mercurio, sine administratione medicine perfectae, Quamuis bene corpus cum quo perficitur in se occulte ipsius tincturam continet, ueluti natura requirit. Primum quod in eo particulariter perficitur ex utraque specie rerum est illud. Cum Mercurius ex prima materia omnium metallorum compositus ex terra nimium alba, sulphurea & aqua clara. Et ideo, albedo terrae transparet limpiditatem aquae, & est color in eo albissimus, ut docet experientia. Et continet in se sulphur bonum maturum & mundum, tunc possibile est ex eo particulariter fieri solem & lunam. Philosopus. Admisceatur per artificium aliis corporibus metallicis, quia est de natura eorum, & ipsa generata sunt ab eo. Et ideo per artificium fieri potest, ut imitetur naturam digestam in illud, ut cum eis perficiatur. Et sic quibus complectitur metallis fit simile illis, sine aliqua admixtione extranea, Cum simpliciter natura gaudet suae naturae, & non per aliquod extraneum. Sed cum sole fit sol, cum luna, luna, cum uenere uenus, etc. Cum unumquodque mittit in illud uim suam, & etiam quia in se continet suum sulphur bonum & immaturum, quod per artem maturatur. Qaure alia metalla coagulata & infecta per sulphur adustibile particulariter sicut ipsum, sol & luna fieri non possunt. Prima ratio est: Si enim Mercurium transformarent, & admiscerent cum sole & luna, tunc ipsorum Mercurius haberet in se illud prehabitum sulphur malum, Et si purgaretur, tunc in tantum purgari non posset, quod reduceretur in Mercurium, sicut ante talem simplicitatem. Nec etiam posset corpus per Mercurium in eo dissolui, Et cum dissolui non posset, tunc etiam uim seratam in illud mittere non posset, sed naturalis ex utraque parte seratis, unumquodque in examine ab altero separetur, cum in se non haberet naturam perfectam occulte, cum qua proprie per ipsorum solutiones perficere possent. Sed cum semper ipsis necessarium sit mediante arte, ut alia corpora perfecta ipsis subuenirent cum sua natura, quae naturaliter est perfecta. Secundo si insoluta adiungerentur corporibus perfectis, minus aurum & argentum fieri possent, cum naturaliter per congelationem ex utraque parte naturae earum serate sunt, & cum non est medium aperiens illas naturas, ad mittendam unam uim in aliam, tunc coniungi non possunt coniunctione naturali, ita ut redeant in Mercurium, quae ex utraque parte per originem duxerunt, et ideo per uehementiam ignis ab inuicem separantur per combustionem naturae imperfecte, ut bene cernitur. Ideo cum coniungere uolueris, facias Mercurium per Mercurium qui dissoluit & aperit naturas saeparatas, ut simpliciter, unum possit transire in aliud, & perfectum mittere uim in inperfectum, ut secum perficiatur. Et isti sunt labores uie particularis, Et sic particulariter aurum & argentum fieri possunt, Non quod Mercurius crudus dissoluit corpora, & reducit ea in primam materiam suam siue naturam. Sed Mercurius corporum hoc facere non potest, & hoc propter cruditatem sui sulphuris, quam in prima sua generatione habuit. Sed Mercurius crudus ex aqua clara ab initio factus, ille crudum semper appetit corrodere, & primo quod suae naturae uicinius est, scilicet aurum & argentum & c. Sed alter Mercurius ex corporibus congelatus hoc facere non potest, quia per congelationem illud crudum sulphur, quod antea fuit in eo est alteratum in natura, non corrodit sicut primum, nec seratum aperit. Et ideo una uis non mittitur in aliam, sed unum quodque per se manet. Bene quidem fluctualiter sunt coiuncta, sed naturaliter ex utraque parte sunt serata. Quare per examen, & asperitatem ignis imperfectum comburitur, perfecto manente, quia una natura alteri succurrere non potest. Sed cum argento uiuo crudo hoc facere potest, scilicet naturas reserare & aperire, ut unaqueque res uicina, sit suae naturae adiuuamen. Ideo si dissoluitur argentum, inueniet argenteam naturam, & si aurum, inueniet auream, si plumbum plumbeam, etc. per ipsorum sulphur congelatur. Unde Philosophus, Sed non alia corpora quae suam naturam non participant, sicut tu quaeris in multis foetidis rebus & immundis, Et ideo particulariter possibile est ex utraque parte ex eo fieri aurum & argentum, & in aliis corporibus non, ut audiuisti. Nota, duplex est solutio corporum in Mercurium per Mercurium, & in aquam Mercurialem. Prima solutio requiritur ad particularia. Secunda ad uniuersalia. Prima solutio corporum in Mercurium non est alia, nisi resolutio, id est, per solam resolutionem seratum aperitur, propter ingresum naturae unius in aliam, & ista resolutio est in particularibus. Secunda solutio est in aquam Mercurialem & fit uniuersaliter, Et illa fit, non per solam dissolutionem sulphuris immaturi in Mercurium, sed per putrefactionem corporis & spiritus in humido. Cum putrefactio omnium naturarum ad inuicem ligatarum est solutio & separatio. Et sic partes ligatae ab inuicem separantur, & unaqueque pars ab alia, & hoc fit per separationem & solutionem elementorum, que in generatione Mercurii sunt connexa scilicet aquae & terrae. Et eaedem partes dum purgantur innatura per conuersionem coniunguntur, & plus se diligunt propter eorum mundificationem, quam antea in natura. Sed haec separatio fieri non potest in corporibus nisi per spiritum, sic ars transcendit naturam in una uia, licet artificialia bene subito fiant, que tamen antea naturaliter prolixa fuerunt. Non tamen credas, quod haec sint elementa uulgaria, scilicet aqua nubis uel consimilia, Sed frigidum & siccum terra, frigidum & humidum aqua, humidum & calidum aer, calidum & siccum ignis. Et sic sunt in naturis elementorum. Tame nequaquam ars potest partes connexas in generatione ita separare, quod simpliciter in elementa quae fuerunt transmutentur, cum prima natura unam qualitatem mutauit in aliam, taliter ars separare bene potest, ut humidum a sicco, frigidum a calido, Sed tamen una qualitas adhuc de naturali commixtione possidet naturam alterius in aliqua parte, & per haec possunt per artem uiceuersa coniungi, sicut diuisa sunt. Si illud non esset, quod una qualitas participaret naturam alterius, scilicet aqua naturam terrae in frigiditate, aer naturam aquae in humiditate, & sic de caeteris. Tunc sequeretur, quod naturale opus esset totaliter destructum, cum simplicissima essent elementa sicut antea fuerunt, ante Mercurii generationem ars destruxisset naturam a capite incipiens, scilicet ab auro & argento, usque ad principium, id est, argentum uiuum. Et ultra ista principia simplicium elementorum, secundum quod antea fueruunt ante Mercurii generationem, ita remote in arte est impossibile. Si esset possibile, tunc sequeretur, quod de nouo extra primam materiam Mercurium metallorum, ars componeret elementa, & uiceuersa ars generaret Mercurium sicut destruxit, quod impossibile est artificialiter fieri. Bene quidem ars destruitur a capite usque ad pedes, id est, Mercurium a pede aedificans usque ad caput in subtiliori forma cum substantia nature, que antea fuit, ars concedit. Sic diuiduntur species rerum cum in aliam formam quam antea fuerunt transmutantur. Ut testatur Philosophus dicens. Sciant artifices alchemie, species rerum permutari non posse ( quod quidem uerum est ) nisi in primam materiam transmutentur uel conuertantur, id est, in argentum uiuum. Et ultra hoc non consulit. Secus fieri est impossibile. Secundum particulare est in sole, Mercurio, & sulphure Philosophorum Capit Xiii. Cum supradictum est quod luna contineat in se sulphur album, sicut aurum rubeum. Tamen ignis species sub albedine in eo est obtecta. Ideo omne argentum possibile est fieri aurum. Unde Philosophus. Non est aurum nisi prius fuit argentum. Sic argentum continet in se aliquas qualitates indige stas, quae possunt ab eo purgari per artem, ita quod particulariter transit in Mercurium fixu, & in uicinissimam naturam auri, quia omne tunc continet in se, quod & aurum, per appositionem sulphuris philosophorum rubei, quo plus digeritur, & citrinatio in eo causatur in adiuctione corporis perfecti, cum sint simpliciter unius naturae. Et hoc fit per solutionem corporis lunaris de sicco in humidum, & tunc eadem natura simplex, est magis obediens digestiue naturae ad introductionem sulphuris rubei Philosophorum non urentis. Hoc autem in aliis corporibus fieri est impossibile, cum tantam uicinitatem naturae perfectae non habeant sicut ipsum, quod est impeditum in generatione ipsorum per sulphur adustibile & foetidum, nec ipsa sunt Mercurius de quo loquitur Philosophus. Non fit transitus de extremo ad extremum, nisi per medium, id est, ex Mercurio non generatur aurum, nisi prius fuerit argentum, Nec in se habent sulphur ignis simplicis non urentis, sed sulphur adurens. Et ideo in Mercurium fixum particulariter transformari non possunt, ut supradictum est per Aristotelem. Sciant artifices & c. Sed similia illis facere possunt, & tingere per rubeum citrinum ut uideatur aurum, & album tingere albo, donec multum sit simile argento. Possunt quoque plumbi immundiciam abstergere, uel aliorum corporum aegrorum ut uideatur aurum & argentum, Ueruntamen plumbum manet semper plumbum, quia in se non habet qualitates digestas auri & argenti, ut dictum est supra: Ut hii, qui accipiunt salem armoniacum, uel alia minora mineralia, ad illudendum homines, & coniungunt cuprum uel stannum cum Mercurio, ut appareat hominibus argentum, & aliquo modo fabricabile, & in igne examinabile, secundum eos qui in igne experti sunt. Qui tamen in hoc illuduntur, quia ueram naturam argenteam in se non habent, sicut apparet in colore & examinatione. Sulphur comburit Mercurium. Prima ratio est: Cuprum continet in se aliqualiter mundum Mercurium, nisi in quantum ex sulphure existit de foris infectum, quia sulphur foetidum & adustibile in se habet quod ipsum comburit, & rubedinem non bene digestam habet, ratione sulphuris rubei & immundi, cum Mercurius habet substantiam pre sulphure, & ideo tardius deficit in igne quam plumbum uel stannum, quia Mercurius resistit igni, nisi in quantum uiolentiam patitur a sulphure sibi commixto. Nota, Ergo diuide sulphur a Mercurio bono, pre cupro, ut scis. Sed quod plumbum citius comburitur hoc est ratione Mercurii infecti, quia Mercurius infectus cum imperfecto sulphure, sicut plumbum est, quaerit aliquod uicinatum suae imperfectionis. Ratio pulchra. Stannum Mercurium mundus. Et cum argentum & cuprum commixta sunt, in argento non inuenit quam rem infectam, sed in cupro inuenit primo sulphur adurens, cui citius admiscetur, & in commixtione uniuersali, Mercurius cupro magis inficitur, cum plumbum sit ex utraque parte, scilicet Mercurii & sulphuris infectum, etiam quia plus malum citius adhaeret malo, in tantum debilius & peius erit, & ideo citius adhaeret cupro uel argento, inficiens & comburens illud cum natura cupri & argenti, ut audisti, cum ex utraque parte sit serata peiori subuenire non potest, & sic plumbum comburit cuprum ab argento, quod tardius separatur sine plumbo, quoniam in quantum magis imperfectius est, tanto debilius erit & combustibile, Sed in coniunctione stanni cum cupro, & Mercurio, aliquo modo aperit naturas & coniungit haec duo, scilicet stannum et cuprum, Mercurium ex utraque parte aliquo modo mundum, cum stannum habeat Mercurium mundum, & sulphur malum, debiliter commixtum, coniungitur Mercurius Mercurio, & Mercurius semper habet potentiam sulphuris, uariando colorem cupri, qui existit in sulphure, ita quod noua forma appareat, & etiam ita cito sulphur comburere non potest sicut ante ipsum Mercurium, Et cum Mercurius crudus coagulatur per ipsum, alteratur cum eis in natura, sic ut aliquo modo apparet argentum, quamuis uere non sit argentum cum in eo non fuerit debita digestio & decoctio, & sulphur ignis non simplicis & uirtualis naturae sicut ipsum argentum uiuum, ex quo aurum & argentum ex utraque parte scilicet Mercurii et sulphuris sufficienter sunt digesta, & bone maturitatis, & in omni digestione perfecta. Sic habes argentum sophisticum ex stanno, cupro & Mercurio. Iuuamen minorum minoralium Coagulatio Mercurii. Et si tunc admiscueris aliquos pulueres minorum mineralium, non est impossibile si Mercurius super potentiam agat. Sed tamen semper cum adhuc sit imperfectum, in fine diminuitur & comburitur in igne, cum sulphur non sit uirtualis naturae sicut ipse Mercurius, sed semper occulte obnoxius & inficiens Mercurium, quamuis bene Mercurius sit suppeditatus. Et sic postmodum in stercus redibit, sicut ante fuit. Sic ergo intellige quomodo uerum aurum & argentum differunt a sophistico, licet plures sophisticationes fiant eodem modo per alia metalla in rubeum & album, adiunctis minoribus mineralibus uel aliquo Fatuorum. 19 sorum. Sunt autem illi laborantes delusi, cum aestimant se bonam inuenisse apparentiam, hoc facit eorum ignorantia, quia naturas metallorum non cognoscunt. De natura Mercurii. Caput. Xuiii. Scias quod Mercurius siue in terra per opus naturae, siue extra per opus artis nunquam ueniet nec stabit in coniunctione cum aliquo corpore, nisi mortificatus & retentus. Mortificatur autem & retinetur per sublimationem debitam, & per imbibitiones aquarum acutarum, & cibationes limaturarum sibi pertinentium, & per uaporem sulphuris sublimati & praeparati praecipue perducitur, coagulatur ad duritiem & formam metallicam. In formam metallicam Glandosus Mercurius Quid sit mors. Sublimior eius cibatio est marchasita alba ad album, & rubea ad rubeum. Scias quod hoc probatum est, Sis ergo cautus in eius sublimatione & expertus: Uidi enim, quod quando sublimatur in uase uitreo cum longo collo, ad hoc parato, semper manet id ipsum quotiescunque etiam sublimatur, & non plus siccatur, nec induratur, nec habet respiraculum sursum, per quod humiditas sua euanida & aquosa euolet. Cum autem in sublimatione uel inter alias suas praeparationes incipit fieri glandosus, tunc scias, quodiam conuertitur in speciem quam intendis, & secundum hoc obseruabis ipsum, & procedis in opere uiam rectam. Istud capitulum ultimum ascribitur Calisteno. Finis. e iii Clangor Buccinae Tractatus Mirabilis, Simul Et Attentissimus, Ex quadam uetustissima scriptura excerptus. De lapide Philosophorum satis fideliter, simul & physicaliter omnibus philosophis edißerens. In nomine domini Amen. Buccinae clangor de lapide benedicto philosophico, Qui operationis & uirtutis genere mirabiliter intonat, De quo uarias philosophi posuerunt sententias & scripturas. Unde de prima essentia philosophus primus Thales Milesius dicit: Antiquissimum entium Deus, ingenitum, aeternum, Unde & Pythagoras dicit: Dico deum ante omnia fuisse, cum eo nihil fuit cum fuit. Et intellige, quod Deus cum solus fuisset in principio creauit unam substantiam, quam primam materiam nominamus. Et ex illa substantia alias quatuor res creauit, ignem, aerem, aquam & terram. Ex quibus iam creatis omnia creauit, tam sublimium quam ininferiorum. Et sic ante omnia alia praeter materiam primam quatuor creauit elementa, ex quibus postea quod uoluit creauit, diuersas scilicet naturas. Unde deus suo uerbo creauit, quibus dixit: Estote, & facta sunt, scilicet quatuor elementa & alia. Ex hiis, ergo quatuor elementis omnia sunt creata tanquam ex radice, coelum, throni, angeli, stellae, sol, luna, mare, ac omnia quae in mari sunt, quae uaria sunt, & non similia, quorum naturas deus diuersas fecit sicut creationes, eo quod ex diuersis creatae sunt elementis. Nam si ex uno create essent elemento, conuenientes haberent naturas. Sed quia haec diuersa elementa cum commiscentur suas amittunt naturas, eo quod calidum frigido commixtum, nec calidum nec frigidum sit, humidum uero sicco mixtum, nec humidum fit nec siccum. Ideo creaturae inde exeuntes naturas habent diuersas, Quarum creaturarum quasdam ex uno creauit elemento, et sunt angeli, quos ex solo igne creauit, & ex duobus elementis, scilicet ex igne & aere, creata sunt illa tria scilicet sol, luna, & stellae. Ideo sunt angeli soli luna & stellis lucidiores, eo quod uno singulari quod est quartum rarius, creati sunt. Sol uero luna & stellae ex ignis & aeris composito sunt creati, animae autem ( ut dicunt Philosophi ) quae hodie & post quotidie corporibus infunduntur nouo in Utero matris, non creantur a nouo sed sunt create ex solo igne ex primordiali principio uniuersorum, & fouentur in mente & potentia creatoris usque ad prefinitum tempus, quando infundi debent corpori nouo, tanquam materiae praeiacenti, & hoc per medium quod est spiritus infunduntur corpori, Et a corpore non recedunt, nisi spiritus prius recesserit & euanuerit, quo recesso & euanito, recedit & anima, licet theologi dicant quod anima corpori infunditur, & infundendo creatur. Et deus delectatur in hoc quod quotidie nouas creat animas, & hoc ex prima materia. Iterum creauit deus coelum ex aqua & aere. Coelum quoque ex duobus est compositum, ex altero rariorum scilicet ex aere, & ex altero densiorum scilicet aqua. Et ex tribus scilicet elementis creauit Deus uolatilia, bruta animalia ac uegetabilia. Unde uolatilia ex igne & aere & aqua creata sunt, eo quod uolatilia, & omnia spiritum habentia in uegetabilibus ex aere, aqua, & terra creata sunt, uegetabilibus tamen nihil ignis materia est. In uegitabilibus ignis elementum in aeris calore absconditus, solum inest. Ignis autem spissus non inest nisi spiritum & animam habentibus. Ex quatuor autem elementis pater noster Adam & filii eius, ex igne, aere, aqua, simul & terra creati sunt. Et omne quod ex una creauit deus essentia non moritur, nisi in die iudicii. Mortis enim diffinitio est compositi disiunctio. Incompositi autem nulla est disiunctio, unum non est mortis et animae a corpore separatio. Ex duobus autem uel tribus uel quatuor compositis, unumquodque compositum separari necesse est, quod est mortis. Et scito quod nullum compositum igne carens, commedit nec bibit, nec dormit. Et qualiter cum angeli ex igne sint creati, cur non commedunt? cum dicitur ignem esse, quod commedit. Duplex ignis Unde color Quatuor humores. Respondetur, quod ignis simplex non commedit, uerum spissus ignis. Non enim sunt angeli ex spisso igne, uerum ex tenuissimo tenuissimi ignis & simplici. Igitur ex tenuissimo creati igne non dormiunt, nec commedunt, nec bibunt. Nota quod quatuor sunt qualitates primae, scilicet caliditas, siccitas, frigiditas, et humiditas, et dicuntur prime qualitates, quia ex ipsis omnia componuntur elementa & omnia elementantur, & omnia complexionantur, Et elementa sunt de simplicibus qualitatibus. Ideo posse habent conuertere et mutare materiam de qualitate in qualitatem, aliquando in siccum, aliquando in humidum, aliquando in calidum, et aliquando in frigidum, secundum quod diuisio naturae est confortata per commplexionem suorum elementorum, uel etiam debilitata. Et qualitates sunt sicut materia elementorum, in quas ipsa ponunt suas formas. Sunt & in eis retente, sicut eius natura demonstrat in omni generatione. Item unum solum elementum non potest corrumpi neque generari in seipso, quia non est ibi sufficiens natura, quare oportet esse plura. Item illa natura est una subtilis substantia, in quamqualitates elementorum intrant, Ideo illae qualitates elementorum de illo magis ad se trahunt in quo plus abundant, Et sic qualitates sunt sicut materia elementorum, in quas ipsa ponunt suas formas, & in eis sunt retentae, sicut eius natura demonstrat in omni generatione, & in subtili substantia condensantur in omni generatione, et in subtili substantia condensant se qualitates elementorum, Et si ista natura non fuisset de subtili substantia essentiali elementorum, tunc illa impura essentialitas elementorum non potuisset esse & dominari in substantia. Et etiam si quodlibet elementum seorsum secundum suam naturam esset minerale, tunc illa substantia non posset eam penetrare, nec ingressum habere, neque colorare. Ergo propter istam proprietatem illud conuenit, quod ignis predominetur in substantia praedicta elementorum, secundum suam maneriem. Haec Raymundus. Item corpora sub concauitate orbis lunae a creatore condita participant quatuor elementis, quatuor humoribus naturalibus, scilicet: Colera, Sanguis, Phlegma, & Melancolia. Complexiones quuatuor. Quatuor complexionibus: Caliditas, Frigiditas, Humiditas, & siccitas. Buccinae 22 Quatuor coloribus principalibus, Album, nigrum, citrinum, rubeum. Quatuos colores. Quatuor saporibus, Insipidus, acidus, dulcis & amarus. Sapores quatuor. Quatuor odoribus, bonus, foatidus, acutus, & remissus. Odores quatuor. Duobus sexibus, masculinus & foemininus, secundum eorum tres dimensiones, scilicet altitudinis, longitudinis & profunditatis. Duo sexus. Tres dimensiones. Altitudo communis, est eius manifestum, Profundum, est eius occultum, & latitudo horum medium participat. Ergo omnia corpora secundum has tres dimensiones praedictas omnibus modis habent consyderari. Idcirco corpus si in sua altitudine est terreum, in eo est quid frigidum, siccum & melancolicum, amarum, acidum, foetidum, nigrum, & foemineum. Et per consequens in suo profundo est aereum, calidum, humidum, sanguineum, citrinum, dulce, odoriferum masculinum. Et si in uno latere est aquaticum, sequitur quod sit frigidum & humidum, album, insipidum, redolens, foetidum foemininum. Et per consequens in alio latere erit igneum, calidum, siccum, rubeum, amarum, acutum, & masculinum. Et hec sunt ligamina quibus corpora omnia ad inuicem coniunguntur, quod in corporib. liquefactis clarissime deprehenditur, scilicet auro, argento, plumbo, stanno, ferro, & sandarico. Quantum de proprietate cuiuslibet elementi est, habere in se contrarietatem, et agere in suum contrarium. Et nota quod quatuor sunt elementa, scilicet ignis, aer, aqua, & terra, Quia quodlibet eorum est compositum ex duobus primis qualitatibus, & non ex pluribus, sicut ignis ex caliditate & siccitate, aer ex calido & humido, aqua ex frigido & humido, terra ex frigido et sicco. Item caliditas in igne est eius qualitas essentialis, & siccitas eius qualitas accidentalis. In aere humiditas est eius qualitas essentialis, caliditas uero accidentalis. In aqua humiditas est eius principale uel essentiale, sed frigiditas est eius accidentale. In terra siccitas est eius principale principium uel essentiale, & frigiditas accidentale. Item ignis est calidus proprie & siccus a proprietate. Nam caliditas maior est in re, a qualitatibus quam a proprietate. Ita intellige de aliis qualitatibus elementorum. Item de principio elementorum quatuor dicit Myretis. Scito quod terra prius fuerat aqua, deinde in lapidem uersa & petrosa facta est, aqua uero prius fuerat aer, deinde liquefactus est, & inspissatus & in aquam uersus est, aeris autem principium ignis erat, quia ex igne spisso. Ignis uero principio caret, suo creatore excepto. De gradibus elementorum. Et nosce, quod terra corpus aquae est, de terra autem fit homo. Ignis autem tribus non desistit elementis, quo et tria persistunt. Et de elementorum eorum gradibus dicimus. Quia ignis prout est in mixtione, est calidus in quarto gradu, & siccus in tertio, Et quia caliditas sibi inest in primo, patet, quia nil calidius eo, et quod siccum secundario inest ei, patet quod si esset in eo tanta siccitas, quanta caliditas, quam cito calefaceret tam cito desiccaret, quod non contingit Et aqua frigida est in quarto gradu, & humida in tertio, qui a etsi tendit in contrarium, ut possit calefieri, cum non potest congelari in siccum, sua manente frigiditate, & ita magis est frigida, quam humida. Nota, scripsi sicut reperi, sed mihi uidetur contrarium: Aer primo est humidus in quarto gradu, secundario, calidus in medio tertii, Quia humiditas obtundit caliditatem. Terra primo est sicca in quarto, secundario, frigida in medio tertii. Et ita fit circulatio omnium elementorum. Ignis caliditatem infundit aeri, Aer humiditatem suam per caliditatem rarefactam infundit aquae. Aqua frigiditatem suam immittit terrae per calorem aeris eam desiccando. Et terra desiccata siccitatem suam frigefactam, humifactam, et calefactam infundit aeri. Itaque recuperat ignis caliditatem suam remissam pre qualitatibus aliorum elementorum. Aer similiter humiditatem aqua frigiditatem, terra siccitatem suam. Et sic secundum istam mixtionem fit mixtio elementorum. Est ergo ignis in aqua, quia est in aere existente in terra. Et aqua est in igne, quia est in terra existente in igne, & terra est in aere, quia est in igne existente in aere. Et ita est eorum mixtio terminabilis ad quamcumque proportionem. Item dicit Raymundus, in principio in theorica testamenti: Quia primordiale principium uniuersorum est una natura, quam Deus creauit ex nihilo, in una pura substantia, quam quintam essenciam uocamus, in qua tota natura compraehenditur. De ista substantia diuisa in tres partes, secundum suam essentiam de puriori, creauit deus angelos et coelum empyreum, per istam claritatem & per ueritatem participant purae animae cum angelis in natura, per quam participationem est inter illam perfectam unio in glorificatione. Et de secunda creauit deus coelum, id est, firmamentum, planetas, scilicet solem & linam, & omnes stellas. Et de tertia parte que erat minus pura, creauit Deus istum mundum. Et ist id habes intelligere, non, sicut tibi traditur, sed sicut totum fuit creatum in simul, ad uoluntatem creatoris superioris sine aliqua successione operationis, et sine materia praecedente, quae respiciat successionem generis, quia non esset creatio nec opus diuirum, que respicit ad creatorem dominum entitatis, ducta sumentificaliter procreatione de nihilo in uera entitate substantiali, quamobrem hoc quod dixi & iam dicam, uelis intelligere cum spiritu sumentifico & non grosso nec uulgari, quia hic loquimur ad respectum naturae opus, cui habes assimilari in nostro magisterio. Assimulatio ad opus Principalis substantia. Et ideo tibi dicimus cum sermone exempli ut nos intelligas bene, sicut iam dictum est. Quia supremus creator diuisit istam partem minus puram in quinque partes. Ex una parte puriori creauit Deus quintam essentiam substantiam elementorum, quae participat cum re coelesti. Et istam diuisit in quatuor partes: Prima purior datur igni, quem creauit Deus ex secunda parte de natura elementorum, Secunda istius pura attribuitur aeri, qui creatus est ex tertia parte minus pura naturae elementorum, & tertia minus pura datur aquae quod est elementum creatum de quarta parte minus pura de natura elementorum, Et quarta minus pura datur elemento terrestri, quod fuit creatum de quinta parte minus pura totius naturae elementorum. Et quanto natura est minus perfecta, tanto magis appetit perfectionem sui, et perficitur unum cum altero propter concordantiam suarum proprietatum cum suo quinto instrumento, quod est participans cum causa coelesti. Item, tamen est appetito perfectionis nature, scilicet generationis in corruptionem, et corruptionis in generationem, quia eius instinctus aut appetitus non uenit immediate a creatore naturae, quod si ueniret res, fieret a creato re et non a creatura, unde esset perfecta sine destructione, et ideo cum uenit instinctus a natura, ipsa non potest facere illam rem perfectam nisi perficiatur per scientiam diuinam intellectualem, sicut humana, quam rectificatur per intelligentiam diuinam. Sic per magisterium operis nostri propter hoc potest intelligere naturam elementorum primorum, post diuisionem tertie substantiae primordialiter creatam. Non intelligas quod eorum substantia sit simplex elementum quintum, sed substantia tertia uel quarta, aut secunda, aut prima, elementata a parte quinta quam nos uocamus primordiale, & substantiam simplicem, per quam dicte substantiae quatuor elementales elementate sunt, quaelibet secundum suam naturam sicut superius declaratum est. Ista quatuor elementa sic creata, restant ut pura & clara, ratione eorum clare partis naturae, a qua erunt creata usque ad tempus praedictum quod exiuit a natura, aut adhuc usque ad Anathuel prius predictum, sed ex post, mortui sunt homines & animalia, & nascentia terrae desiccata, cum destructione generationis, ducta a corruptione in generationem, & ex post, a generatione in corruptionem. Itaque corpus impurum resolutum manet hoc, quod contagiauit & corrumpit elementa, propter quam corruptionem omnis res uiuibilis est paruae durationis, quoniam natura non potest facere rem ita perfectam ratione suae materiae grossae & corruptae, sicut faciebat in suo principio. Imo dum magis continuat sua operatione, plus deuastatur supra naturam, imperfectione participando cum magna corruptione propter materiam quam quotidie inuenerit minus puram elementorum, quia quod ponit nunc ad immutandum ipsam, tunc ponebat componendum partes firmiores ligamenti. Et per istam potes intelligere omne propheticum quod consumetur in fine mundi, quando lesus Christus uenerit iudicare saeculum per ignem uenientem de coelo, qui ardebit totum illud quod non erit de ueritate quatuor elementorum, & totum ab impuro & malo confundetur in abysso, & quod ignis inueniet compositum de uirtute pura, & ipse supra sphaeram requiescet uisibiliter in sempiternum, Et malum impurum cadet supra damnatos, & omnis pura super beatos. Quamobrem potest elucidari tue consyderationi, quod in fine quodlibet ibit in suum proprium locum, a quo primum uenerat, Et intellige adhuc quod ista propria terra quam calcamus non est uerum elementum, imo est elementata a suo uero quinto elemento. Nec recedit quinta substantia elementalis a corpore elementato de quo terra est formata. Sicut corpus sine anima, & putrefactio assimilata in unum, uel materia sine forma composita, ab antedicta infecta est, per reciprocam actionem ad elementa de uno in aliud, Sed in centro terrae est uirgo & elementum uerum, quod ignis non poterit ardere in die tremendo, & sic de aliis elementis tu cum elucidatione clare debes intellige re, & coniungere principalem substantiam, materialem simplicem, que cum diuisione formet formata in unum contrarium. Cum diuisione tibi locuti sumus, non separata substantia ipsorum quae est essentia quinta, & subtrahes omne principale elementum compositum. Et ut dixi terra quam nos calcamus non est purum elementum, sed elementata conuenienti elementato, Quia in suo centro reperitur quod est uirgo & uerum elementum. In centro est uirgo Cristallina serenitas Sancta trinitas. Sic & de aliis elementis debes intelligere. Et quicquid non erit de ueritate pura elementorum ardebit, & totaliter annihilabitur in die iudicii. Et tunc elementa manebunt clara & pura, in terra resplendente sicut Cristallum. Et talem faciet supremus creator cum igne caeli quousque magnus mundus reuertatur ad primam causam, scilicet omnia elementa in suam puram essentiam, que post modum non timebit ignem coeli, quia tunc motus supernae naturae morabitur in illo sine omni corruptione. Et scias quod tria sunt principia omnium rerum, scilicet artificiale & est Deus conditor omnium rerum. Secundum principium quod dicitur exemplare, manat ab ipso, quod dicitur sua sapientia. Yle. Tertium succedens principium, quod dicitur materia creata per ipsum, cum ipsa sapientia quae procedit ab ipso & est primordiale elementum quod nos uocamus Yle, quod declarabimus tibi si bene nos intellexeris, quod etiam non est necesse quod praesumas ipsum perquirere in sua specie simplici, pro incipiendo nostram operationem, quamuis quod sine quinta essentia non poteris ad finem deducere. Sed debes ipsum quaerere in specie composita, quia sicut dixi, Cum omnia elementa sint creata a dicta substantia, ab illa uiuificantur ad creandum & corrumpendum, quoniam necessarium est sicut apparet per naturam. Quid sit natura. Quod cum omnis res stans sub globo lunae, sit creata & formata a dicta materia quod Yle uocatur, ut de illa influatur in omni re elementali, & plus in una quam in alia sicut inuenimus per naturam, & quod ibi spatietur & est suum solatium, quapropter sis securus quod nulla res mundi potest sine ipsa creari nec generari, quia ipsa colligat corpus elementare in opere naturae, Et ideo nos eam uocamus naturam, & primordiale cuiuslibet elementi, quoniam de ipsius simplici substantia elementa que sunt materia naturae, fuerant pure creata, cum diuina separatione, uidelicet, aqua, aer, ignis, quae sunt corpora elementata per dictum primordiale simpliciter elementum, quod est in ipsis, & ab ipso intellectu procedit. Chronica Methaurea dicit. Quia species elementorum in solis terminis inuenitur, & in dicto principio, quod principium est primordiale rerum, Idcirco si talem materiam petis intelligere, scias ipsum esse purum subiectum & unionem formarum, in quo retinetur quaelibet forma cum possibilitate, quoniam fluxus & labilitas infinitas continet motiones, secundum diuersitatem formarum extremarum et mediarum, quam in ipsam recipit, per aliquam similitudinem coelestinarum receptionum, formarum extremarum & mediarum, que nascitur a natura coelesti, quae fuit de sua natura, Et per alias, comparando eam uenam directione suae possibilitatis. Et per alios uocatur possibilitas, quia nullam formam habet in se actualiter, sed oportet formam tribuat cum possibilitate, sicut modo uidendo uidentur tenebrae, tali modo intelligatur ista materia nil de ipsa intelligendo. Et propterea tibi scribitur forma mundi qualis est. Et illo modo elementa sunt ordinata in mundo, a quibus quelibet res generatur modo quo apparet, per calidum succedens. Haec Raymundus Lulii. Item de igne, id est, de calido formali dicit Eximidius in turba Philosophorum. Omnium rerum, id est, creaturarum inicium esse naturam quandam, & eam esse perpetuam & primam, omnia conquentem, & ad formam debitam & speciem perducentem, Quare dicit perpetuam & primam. Ignis causa formae. Forte aliquis intelligeret de prima essentia scilicet de creatione, sed non est uerum. Sed dicit perpetuam, id est, spiritualem & primam, id est, digniorem omnium creaturarum existentium in elementis, quia aliter esset falsum. Omnia digerens & coquens, informans calidum naturale, quo omnia ad specificam formam & figuram deducuntur. De Luna philosophica Aenigmata diuersa. Item Ptolomeus in Almagesto dicit. Quia sol non calefacit terram, neque eius uirtutem terrae imprimit nisi mediante luna, quae inter alia sydera magis solis lumen & caliditatem est receptiua, tanquam medium inter solem & terram. Quare ut dicunt philosophi, duo sunt impedimenta, quod unum uirtutem suam alteri non imprimit, scilicet distantia remota & medium interueniens. Et sic est ibi inter solem & terram, quia sol longe a terra distat, & quia ibi luna mediat. Sic quoque in arte nostra alchimistica sol tincturam solam non perficit nisi mediante luna, quia remote distat, cum ad ipsam subtinlitatem nondum ut tingat peruenit. Et etiam propter ipsa media scilicet densitatem & grossitiem. Quare necessario requiritur ibi luna, ut ipsum solem subtiliet, rarum & uolatilem faciat, & eius impuritatem segreget. Cum ipsa magis suo lumine eget, & natura aliis planetis, id est, metallis. Ergo dicit Hermes & Aristoteles de plantis: Sol pater eius est, luna mater existit. Ergo luna mater & ager in quo solare seminarique debet semen, & sic non indigemus alio ex quo lapis noster et alchimia nostra fiat, quam solis & lunae. Dialog solis & lunae. Unde in epistola solis ad lunam in anno solari quando incipit in tenuitate luna cum sole coniungi & ab eo illuminari, primo ait sol: In sorore mea luna crescit gradus sapientiae uestrae, & non cum aliquo alio ex seruis meis. Ego enim sum sicut semen seminatum in terram bonam, mundam & puram, quod nascens crescit, & germinat, & multiplicat, & adfert lucrum suo seminanti. Et dicit ultra sol lunae: Dabo tibi pulchritudinem meam, lumen scilicet solare, cum per minima coniuncti fuerimus. Deinde dicit soli luna: O sol, tu mei indiges sicut gallus indiget gallina, & ego luna indigeo operatione tua. O sol cum sis perfectus moribus, pater luminorum, dominus excelsus, & magnus, calidus & siccus, Et ego luna, crescens frigida & humida, quando copulati fuerimus in equitate status & mansione, in qua non sit aliud nisi leue, habens secum graue, in qua mansione uacabimus commonendo, & erimus simul sicut uir & mulier uacantes eius generosi partus. Tunc accipiam a te naturam adulando, id est, animam, & fiam propinquitate tua tenuis, et exultabimus tunc pariter exultatione spirituali, id est, ad modum spirituum sublimatorum, quando ascenderimus ordinem seniorum superiorum, & lucerna lucis scilicet solaris infundetur lucerne mee id est, lunari, ex te scilicet sol, & ex me scilicet luna, fiet infusio lucis lumini, id est, commixtio luminarium, scilicet uinum cum aqua, & ego scilicet luna, prohibebo fluxum tuum, priusquam tu sol indutus fueris nigredine mea colore attramenti, post solutionem & coagulationem meam, cum intrauerimus domum amoris, tunc coagulabitur corpus meum, & ego in natiuitate mea ero sol oriens, et conuertetur corpus meum in decorem solarem. Ad hec respondit sol lune: O luna si feceris hec que dixisti, & non ueneris mihi in nocumentum, reuertetur corpus meum nouum, & postea nouam dabo tibi penetrationis uirtutem, id est, tincture, per quam potens eris in praelio ignis liquefactionis, & purgationis, ex quo ibis sine diminutione, & tenebris, sicut sol, & non impugnaberis de caetero sicut aes, plumbum, cum non sis rebellis. Beatus qui intelligit in eloquio meo etc. Sulphur est in Mercurio. Uirtus sulphuris Mercurii est quasi semen paternum, & luna mater, id est, propria substantia Mercurii scilicet, aqueum subtile mixtum terreo subtili est quasi menstruum, et hoc est argentum uiuum quod Mercurius a philosophis nominatur. Philosophorum Mercurius. Cum autem Mercurius, id est, argentum uiuum sit radix in arte alchemie, quantum ex eo, per eum, & in eo sunt omnia metalla ut dicunt Philosophi. Uersus. Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes. Nam sub umbra sua uiget haec substantia quinta, propter hoc, quia sua media substantia est incombustibilis, ut dicit Geber, Quia omnis res huius artis est nisi de eo, & cum eo, quia omnis tinctura a suo simili procedit scilicet a Mercurio. Dicunt philosophantes: Materia philosophorum. Substantia fumosa. Huius autem famose scientiae radicalia principia, super quae ipsa fundatur sunt ista scilicet, Quedam materia uel substantia propria argenti uiui et sulphuris fumosa & subtilissima, ex natura predictorum scilicet argenti uiui & sulphuris per nostrum artificium generata, limpidissima & clara, tanquam lachryma, in qua latet & habitat spiritus quinte essentiae. Non autem est substantia ista ipsum sulphur, nec ipsum argentum uiuum, prout sunt in natura sua in mineris suis, sed est quaedam pars istorum scilicet duorum, que non sunt argentum uiuum neque sulphur ut dicit Geber. Que substantia praedicta fumosa & uolatilis in propria substantia existens in aliam quam argenti uiui & sulphuris naturam fixam & firmam, quae est ignem paciens & ipsum non fugiens, sed in eo perseuerans figitur et mutatur. Uel quae prius per decoctionem temperatam et continuam per magisterium huius scientie cum aliis ad hec conuenientibus congelatur in lapidem fluentem, figentem, tingentem, et in igne perseuerantem. Nota quod principia huius rei sunt duo scilicet materia et agens. Materia autem est argentum uiuum & sulphur seu arsenicum quod idem est. Natura aquea aqua nostra. Notandum quod Philosophi dicunt, quod istud argentum uiuum & sulphur super quod fundat natura suam actionem & operationem, est argentum uiuum, & sulphur deductum seu productum ad aliquam naturam aqueam, subtilissimam, clarissimam, albissimam & amaenissimam quam philosophi uocant argentum uiuum, & ad quandam terream materiam subtilissimam, quam uocant sulphur, per artificium, quod philosophi mirabiliter occultauerunt. Est autem istud argentum uiuum & istud sulphur una res, & de una re exit. Quia una res sit patet, quod philosophi nominant dictum argentum uiuum sulphur, et dictum sulphur argentum uiuum. Unde Geber: Est lapis unus, medicina una, in quo totum magisterium consistit. Secundum est agens, unde agens mouens ipsam materiam ad corruptionem est calor, qui est instrumentum mouens ad corruptionem. Et non est aliud agens in mundo. Quomodo fiat prima materia. Omne corpus passibile reducitur ad sui primam materiam, per operationes suae naturae contrarias, quod prima materia est argentum uiuum, cum ipsum sit oleum omnium liquabilium & ductibilium. Materia autem prima metallorum est uapor unctuosus, utriusque naturam in se habentes, scilicet Mercurii & sulphuris. Item humidum unctuosum est materia nostri argenti uiui Philosophici, & substantia suae unctuositatis est propria materia essentialis sulphuris. Ubi aperte poteris cognoscere, quod tu non potes fixare unum sine alio, sicut materia sine aliqua forma, quare stat sulphur sicut calor complexionabilis in substantia argenti uiui, et stat ibi sicut uirtus spermatis masculi quod stat in semine mulieris, uel sicut alia uirtus generatiua. Haec dicit Raymundus. Et nil est mundi quod non sit naturaliter compositum a substantia quatuor elementorum, testimonio cuiuslibet boni naturalis, & secundum suas experientias non est substantialiter aliud nisi ex sulphure et argento uiuo puris & mundis, incombust ibilibus in primo puncto suae creationis, & istud est principium, uel genus uel materia prima, & substantia media in quam natura infigit omnes suos colores, in figurando diuersas substantias. Isti colores ueniunt per proprietatem naturae quinte sulphuris & argenti uiui, per instinctum suae nature. Ex quibus patet quod in omni loco noster lapis reperitur ratione suarum proprietatum, et per istam experientiam congnoscimus clare, hanc primam materiam omnium rerum uniuersalium esse, quae per corruptionem & generationem formantur secundum suam compositionem, & sicut in omni re de tali materia capiunt omnia mundi suam formam substantialem, spiritualem & accidentalem. Igitur in omni loco reperitur, & in omnib. rebus, quia ut dicit Raymudus: Quomodo lapis in omni re sit. In omnib. rebus post ultimam suam depurationem reperitur prima materia omnium rerum in qualibet illarum, in forma Mercurii, que materia dicit genus generatiuum, ens reale, terminus materialis nature, in quo natura capit sua principia materialia in actu generationis, quia est primum subiectum in natura, Tunc enim species in aliam formam quam prius erant permutantur, sed non quidem species, sed indiuidua specierum, quonum ipsa indiuidua actionibus sensibilibus sunt obiecta, eo quod inter se sunt corruptibilia. Species uero cum sint naturalissimae actionibus sensibilibus, non sunt subiectae, & ideo inter se sunt corruptibiles. Species uero argenti quae est argenteitas non permutatur in speciem auri, quae est aureitas, nec econtra, quia species uerae permutari non possunt, sed indiuidua specierum bene in suam primam reducuntur materiam. Quia cum forma istius fuerit corrupta et in primam materiam resoluta, tunc etiam necessario introducitur alia noua forma, quia corruptio unius est generatio alterius, sed quia materia nullo modo ita potest destrui quin sub aliqua maneat forma, unde destructa una forma metallorum, immediate introducitur alia, scilicet per transmutationem Mercurii in sulphur, ad nostram operationem quam intendimus. Etiam omne indiuiduum multiplicat formam suae speciei, & non alterius, ut dicit Aristoteles & Raymundus. Color & qualitas Mercurii. Et ideo soluta prima corporis forma per elementationem conuersam in Mercurium est in colore subnigro, in odore foetido, & in tactu subtili, & discontinuata. In tali autem natura simplici infunt quatuor elementa composita, separabilia, & resolubilia in aquam Mercurii post putrefactionem. Mercurius rubeus philosophorum. Haec Raymundus. Et cum dico aqua Mercurialis, nolo intelligere Mercurium nudum, sed Mercurium Philosophorum rubeae substantie extractum a mineris in se habentibus materiam de sulphure & Mercurio. Ideo Lilium dicit: Necesse est congregare sulphur quod denigrat corpus. Et tale sulphur dicimus aquam esse, que seipsam nigrefacit, albificat, et rubificat, et ipsam fixat. Ideo aqua Mercurialis est prima materia ab omnibus metallis, & cum ea soluuntur omnia metalla, quae in alia non possunt solui aqua. Et si metalla non soluerentur in eorum primam materiam per istam aquam Mercurialem, non fieret id quod quaeritur, ut dicit Aristoteles. Et hoc opus non est opus opificis, sed naturae, ministrante opifice & adiuuante eam. Dicit Albertus. Quia inter omnes artes alchimia plus imitatur naturam, & hoc propter decoctionem eius & augmentum, quia decoquitur in aquis metallicis, igneis, rubeis, maxime habentibus de forma, & minime de materia. Discipulus naturae. Nam aliae artes imitantur naturam simitudinarie, Alchimia uero mera ueritate. Ideo non est debilior natura, quia ars siue artifex tantum sibi ministrat, ipsa uero naturaliter operatur, & perficitur, & ideo dicitur: Indiges quod in solutione luminarium primo labores, qui primus gradus est operationis ut fiant argentum uiuum. Quia dicunt Philosophi: Nisi fiant corpora incorporea, & e conuerso, nil operamini. Et non sic intelligas, quod corpus fiat simplex aqua elementalis pura, quia ex tali nullum corpus metallicum procedit, cum simplex non alteratur, neque etiam in foro nature persistat, sed bene compositum, id est, grossum, quia unum solum elementum elementatum, tardam corruptionem facit, & tardam generationem in semetipso. Et propter hoc simplicia elementa modicum prosunt in arte ista, quia in ipsis non sunt essentiae primae elementorum, in quibus sunt uirtutes quae mutant, generant, & corrumpunt. Ideo simplicia elementa sunt extra generationem & corruptionem, & hoc propter causam, quia non attingunt naturalem humiditatem quae omnia facit nasci. Etiam si reuerteretur in aquam esset tunc siccum, per uim, non per naturam ad modum salium uel aluminum, & sic liquaretur ad ignem. Etiam secundum rei ueritatem, si corpus deberet reduci in primum elementum, secundum istos qui dicunt quod debet reduci in aquam, aqua non fuit primum elementum inter elementa, licet dicant et illegent illud Gene.1. ubi dicitur: Spiritus domini ante celi & terrae creationem ferebatur super aquas, nomi sequitur ergo quod in ipsa creatione elementorum prosa aqua fuerit primum elementum cum elementum aeris & ignis prius fuerunt ut dictum est supra licet bene in nostra operatione inter elementa uisibilia que a nobis uidentur & tanguntur, ipsa aqua sit primum elementum, unde in arte solum duo sunt elementa formalia quae uidentur & tanguntur, scilicet aqua & terra, cum uirtualiter sunt quatuor scilicet aer in aqua & ignis in terra. Quia dicit Rasis: Omnia quae sub lunari globo inferius a summo cordita sunt opifice, quatuor participant elementis, non tantum per uisum, sed etiam per effectum. Nam elementum aqueum uocamus ipsius aquae humiditatem, aerem uocamus ipsius aquae naturam, Ignem illam uirtutem quam habet qua comburit, calcinat, & corpora soluit. Terra est ipsum corpus spissum & grossum per se, & sic aqua & terra a nobis uidentur & tanguntur, alia duo in hiis duobus intelliguntur. Ideo sequitur & oportet ut in arte alchimiae metalla primo reducantur in Mercurium, id est in argentum uiuum unde omnium metallorum materia & sperma. Unde dicit Geber: Est Mercurius decoctus & inspissatus in uentre terrae calore sulphureo ipsum decoquente. Prima materia omnium metallorum. Et secundum uarietatem sulphuris & ipsius multiplicationem, diuersa metalla procreantur in terra, ipsorum enim prima materia est una & eadem, ipsa tamen inter se differunt sola actione accidentali, id est decoctione maiori uel minori temperato uel intemperato, adurenti uel non adurenti. Differunt metalla decoctione. Sic concordantes asserunt omnes Philosophi. Quoniam unumquodque illorum scilicet argentum uiuum et sulphur conuertitur primo in terream substantiam, deinde ex hiis ambabus terreis substantiis resoluitur quidam fumus tenuissimus, subtilissimus & purissimus, propter calorem in uisceribus terrae decoctus & digestus, conuertitur in naturam cuiusdam terrae, & sic fixionem quandam suscipit & in metallum conuertitur. Nota, ultimus terminus naturae recommendationis & transmutationis cocti & crudi, scilicet ad quam naturaliter tendit artista est substantia sulphuris non Urentis, quod cum fuerit conuersum, est propinqua materia nostri realis elixiris & puri metalli prima natura & proxima, alterata tamen per calorem sui corporis, scilicet cum illa alte ratione per quam magis proprie & propinquius possit suam speciem & formam suscipere, cum uoluntate concordantiae naturae mineralis. Et haec humiditas nil aliud fuit quam argentum uiuum, erectum a corpore liquefacto intus et foris. Mercurius & sulphur idem nomine Nota uirtus uniuersalis Mercurii. Cum hoc argento uiuo qualitates sulphuris sunt commixtae per digestionem. Et ideo est alteratum sicut natura requirit per suum calorem sui ipsius, per conuersionem sue naturae est conuersum & congelatum in sulphur, quia tu potes sentire per naturam quod nulla alia humiditas conuertitur magis proprie & prompte in substantiam sulphuris, quam, in quam qualitates suimet sulphuris sufficienter sunt introductae per ingenium naturale, quod fit per artificium quae humiditas est argentum uiuum in forma aquae clarae, sicut lac in mammillis, et sulphur sicut sperma in testiculis. Illud argentum uiuum non habet aliquam contrarietatem quae sibi a sua complexione ueniat, quare necesse est, quod tale argentum uiuum sit nimis temperatum respectu complexionis sui corporis. Quare ergo notifico, quod materia huius non est argentum uiuum commune, cum tota sua substantia etc. Causa autem quare oporteat metallum ad naturam uaporis reducere, quia uidemus omnia generari Mercurio uiuo mediante, quo ipsum genitum fuit. Uerbi gratia: Homo genitus fuit a patre mediante spermate, generat alium filium mediante spermate, & sic de aliis, ergo natura Mercurialis est qua pascimur, & nutrimur, sine ipso namque non est uita animalium, nec plantarum, ipso enim semoto a re quacunque, statim sequitur corruptio & mors, cum sit fermentum uitae & existentiae rerum uniuersarum, ut dicit Philosophus. Quomodo Mercurius sit in homine omni. Item Raymundus dicit, Quod corpus quod est principale conuertens inconuertibile, primo conuertatur, ut prius illud ne omniconuertibile in sulphuris substantiam conuertatur, & congeletur, Quia nullum argentum uiuum promptius conuertitur in substantiam sulphuris quam illud in quo sulphuris qualitates per dissolutionem sufficienter sunt introductae, nec ullum sulphur promptius argentum uiuum congelat quam illud, in cuius substantia ipsum argentum uiuum existit, naturae & per artis ingenium iam conuersum, id est aurum conuersum in primam materiam. Tunc enim natura naturam amplectitur propriam amicabilius, gaudet ea magis quam extranea, ut philosophi omnes clamant, natura letatur sola eius natura, natura solam eius naturam concipit. Et Hermes: nil conuenit rei nisi quod propinquius est illi in sua natura, & generat in illa re proles similes sibi. Hoc est, Si quaeris medicinam metalla generantem, de metallis erit eius origo, cum species a suo genere tingatur, ut dicit philosophus. Etiam in habentibus symbolum facilis est transitus, & non sic intelligas quod reducantur metalla in aquam elementalem simplicem, quia ex simplici nihil fit sed ex composito. Sequitur Operis inceptio. Huius artis quatuor sunt regimina siue gradus: Primus gradus regiminis fit calcinando, id est, corpus primo debet calcinari. Secundus soluendo, quia debet solui. Tertius distillando quia debet distillari uel sublimari. Quartus igne leui congelando. Et in istis quatuor regiminibus & gradibus consistit recta & uera praeparatio. Ideo corpus & spiritus Mercurii sunt necessaria ad perpetranda huius rei miracula ut dicit Geber. Et ad hanc artem solum duo requiruntur ut dicit Hermes. Fiducia in duabus rebus consistit, quibus & tertium adiungitur. Tres species artis tantum. Et dicit, tres facies, id est, tres species uidi in uno patre, id est progenie, Quia dicit Morienus, Quia tres species ad totum magisterium sufficiunt, scilicet fumus albus, id est, uis quinta, scilicet aqua coelestis, & leo uiridis, & aes Hermetis, ex qua & cum qua preparant ipsum opus in principio, in medio & in fine. Item Eximidius in turba Philosophorum: Calor temperatus. Per calorem temperatum extrahitur a materia metallica quod dam humidum unctuosum subtile terreo mixtum, & optime purgatum, quod elixir uocatur, quo metalla transmutantur. Unctuosum humidum generans.. 34 Ratio pulchra. cum, scilicet ut calor intrinsecus retineat secum suum humidum quod naturaliter secum trahit, quia si calor exterior excedit, tunc humidum unctuosum subtili terreo mixtum a forti igne euolat, nec in corpore perseuerat. Effectus ignis temperati. Oportet igitur quod quicquid est superfluum, grossum & nocuum, per uirtutem & decoctionem lentam paulatim purgetur, conseruetur, subtilietur. Calor radicalus. Item quaelibet res mundi id est omne corpus elementatum habet in se calidum radicale seu formale, causa cuis persistit, et est eius fixum quo persistit, & quo multiplicatur eius semen. Et hoc est in Mercurio eius media substantia, in auro eius sulphur, quae dirigunt materiam ad finem & formam, & speciem debitam. Ergo requiritur quod calor extrinsecus, id est, ignis artificialis uel materialis sit calidus temperate, ita quod non excedat calorem intrinsebuccinae Et non est res adeo frigida quin foueatur sub calido, scilicet in ipso inclusa tanquam radice, ut dicit philosophus. Item Mercurius est terra sua propria tinctura, subtilis ualde, in qua ignis tam solis quam menstrui retinetur, & subtilis media substantia Mercurii, & onus & fundamentum magisterii. Media substantia Mercurii. Et est materia ex qua nostra conficitur medicina, que ex argento uiuo ducit originem, & ex illa debet creari immediate, cui alienum noli aliquo modo introducere aliquid, nisi illud quod fuit ortum de eo in proprietate naturae suae, & in isto passu realiter ostenditur doctrinae filio, quod ista materia de qua componimus medicinam non est argentum uiuum in sua natura, cum iam mutatum est in sulphur, nec in tota sua substantia, cum iam extremae partes, terrae & aque fuerint separate ab illa media substantia. Imo est lapis benedictus, et spiritus participans duabus extremitatibus. Ueruntamen quamuis lapis scilicet sulphur factus sit de sui substantia media, uocatur simpliciter argentum uiuum. Quia sulphur illuminat, et ab adustione conseruat, quod est sibi proprium, uelut perfectionis signum. Haec Raymundus. Et ex una libra Mercurii uix medium lotonem hoc est, drachmas duas habebis, quod opus in se recipit, & in eo continet ad faciendum tincturam siue elixir: Dicit Calid: Aqua, id est Mercurius uel argentum uiuum non plus ponderis adiicit uel dat corpori, nisi quantum de humiditate metallina secum habet uel in se habet, quia humiditas aquae transit, & metallina manet, Et candida rubedo aeris nostri transformat substantiam metallinam argenti uiui in ruborem & in tincturam auream mirabilem. Semen paternum & propria substantia Mercurii est mater eius, quia eius menstruum, quod debet deleri & deponi, & solum semen paternum debet seruari & recipi, quod est eius media substantia quae perficit & ab ustione defendit. Hoc semen Mercurii non potes extrahere a Mercurio neque eius menstruum, id est, humidum superfluum ab eo deponi nisi mediante coagulo quod tale semen in Mercurio coagulet et retineat, ne in humido superfluo etiam recedat, ut coagulum lactis lac coagulat, & eius meliorem substantiam, id est eius mediam substantiam ad se trahit et secum retinet. Et sic spiritus, id est aqua, non coagulatur nisi mediante corpore, quod in ea sit dissolutum, cum corpora sint coagulum lactis huius, id est, Mercurii, & tale coagulum debet esse aut sol, aut luna, in ipso Mercurio soluti. Aes, sol, & luna, idem sunt. Sed tamen solummodo luna ad album, & sol ad album & ad rubeum opus, quia sol dicitur aes Hermetis, cum philosophi loquuntur solum de ere ipsorum, id est sole, quoniam talia, uel tale sunt, uel est coagulum quod coagulat Mercurium, id est, aquam nostram. Quia dicit Constans in turba: Nil aliud curate, quoniam duplex est argentum uiuum, uidelicet fixum in aere, & uolatile fugiens, id est, Mercurius, retinetque unum aliud quod est sui generis, & a fuga cohibet. Et hic maximum habetis archanum. Item Raymundus dicit. Quia corpus in hac arte est ens metallicum in quo uirtus mineralis spiritus quiescit, Et metalla sunt id, ex quorum spiritu omnis lapis componitur. Spiritus autem dicitur mineralis uirtus, in qua naturae metallorum quiescunt. Et omnis lapis componitur ex spiritu metallorum, & ille spiritus consyderatione alchimistarum dicitur Mercurius, quia dicitur prima & proxima natura consyderata in hac arte & prima metallorum materia, & habet reduci super terram adhuc, ut si aliquid de spiritu remansit cum terra, quod dictus spiritus sublimetur per sublimationem ignis tertii gradus, et conuertetur in terram foliatam que dicitur quinta essentia terrae metallorum, & ab aliquibus philosophis argentum uiuum uel Mercurius uel sulphur naturae. Sulphur naturae. Argentum uiuum exuberatum. Et terra tunc inferius manens uel puluis, dicitur fex & scoria, puluis damnatus quo non indiges, quia est puluis uituperatus, qui modica suflatione euanescit, tamen argentum uiuum exuberatum est terra corporis, cum menstruo simul transiens per alembicum, & sulphur naturae est spiritus metallorum sublimatus, & conuersus in terram foliatam, quae est prima & proxima materia metallorum. Prima materia dicitur etiam terra foliata. Est autem necessarium quod spiritus exuberatus conuertatur in terram foliatam per sublimationem, ut separetur mundum ab immundo, subtile a spisso uel grosso terrestri, & ut spiritus uiuificans trahatur sicut uisus basilisci in animalibus, & sulphur in fusione metallorum, Item necesse est ut custodias spiritum quinte essentiae si aliquid uis facere, qui dependet a primare, sicut forma formarum, quae se posuit in quatuor naturis honorabilibus, & uocatur anima elementorum. Forma formarum. Et propter hoc, quia omnis forma stantialis descendit immediate a re propinqua quinta, uolumus quod uocetur mater omnium aliarum formarum. Et non debes intelligere quod ista forma uel spiritus sit calida uel frigida, uel humida uel sicca, nec masculus nec foemina. Sed bene debes intelligere, quod ratione suae magnae perfectionis ipsa participat cum qualibet aliarum quatuor naturarum, quia sine illo non esset complexio in aliquo complexionato, sicut nos uidemus manifeste & cognoscimus cum certa experientia in ligamento & coniunctione & commixtione quatuor elementorum, quae per suam contrariam qualitatem repugnant, quam repugnantiam dicta contraria elementa non possunt concordare, quod ipsa unirentur in unum, nisi esset hoc honorabile medium, quod uadit confuse per omnia elementa, & participat cum qualibet suarum naturarum, & facit pacem inter inimicos. Mercurius & sulphur idem re & nomine. Haec Raymundus. Uirtus sulphuris Mercurii est quasi semen primum lunaque mater. Inde dicit, pater eius est sol, id est sulphur, lunaque mater existit, id est, propria substantia Mercurii, scilicet, aqueum subtile mixtum terreo subtili est quasi menstruum, nutrix eius terra est, scilicet terreum subtile in quo habet humidum radicale. Nutritio. Et terra dicitur mater elementorum, quia portat filium in uentre suo, hoc tamen est dicere, id est, quod oportet eum nutrire ex pura prima substantia, & filius dicitur corpus aut terra foliata, id est spiritus & corpus mortuum, & opus quod spiritus in quo tota uis est iungetur inseparabiliter suo subtili terreo magno et suaui ingenio, iunge humidum sicco, & letabitur, quia humidum est spiritus & anima, siccum dicitur terra aut corpus mortuum. Ideo animas corporum ingredi non possunt nisi mediante spiritu. Et opus quod manifestemus occultum, scilicet calidum & siccum, & occultemus manifestum scilicet frigidum & humidum. Item lapis est spiritus humidus aqueus, sed pis noster. Quid sit lapis noster. Mercurius noster, id est tinctura, extrahitur ex incorruptibili grano, procreatum uirtute diuina, & pro certo hic Mercurius non est uulgaris, non enim coagularetur ita cito. Purgat Mercurii humidi. Item ante omnia erit proficuum spiritum scilicet Mercurium, a suis super fluitatibus mundare, & ex eo substantiam elicere in qua non est superfluam humiditatem aqueam inuenire, nec terream substantiam combustibilem opus inficientem, sed tantummodo substantiam eius unctuosam aeream in qua latet spiritus quinte essentie, cuius solius magistraliter est aurum corrumpere & in sui primam materiam transformare, est autem maximum in arte secretum, et ab antiquis ponitus celatum, ipsum enim aurum perfectissime uolatizat, & in spiritualitatem transmutat. Ubi quinta effentia. Quomodo prima materia fiat. Cuius operationis modus est, sicut scis etc. Item tinctura est compositio lapidis, ignis, & aeris, auri uel argenti. Diffinitio tincturae. Uel sic: Est quoddam compositum ex igne & aere auri uel argenti. Uel sic: Est corpus tingens ortum & compositum a duobus elementis, scilicet ignis & aeris, auri ad rubeum, & argenti ad album. Istae diffinitiones sunt prout tinctura in hac arte consyderatur, secundum quas poteris notare, quod omnis tinctura alchimistica necessario habet esse ex iam dictis metallis. Quia simile producit sibi simile in natura naturaliter & artificialiter. Nam aurum ita est principium omnibus artificiantibus. Qui ergo aliquid ignificare uult non quaerat lapidem uel plantam, sed ignem, qui est principium ignificationis. Igitur fili, si aliquis uoluerit aurificare metaphorice, non quaerat sulphur, uel alumen uel arsenicum, sed querat aurum quod est principium aurificationis. Tingere est tingendo tinctum in suam naturam transformare, & secum sine ulla separatione permanere, ut in natura figentis tingentis et tincti. Lapis est corpus compositum ex quinta metallorum essentia. Quid sit lapis. Quae alias dicitur argentum uiuum, deductum de eorum potentia in actum per magisterium omnium principiorum huius artis. Oleum est limositas omnium metallorum natans super menstruum post dissolutionem illorum. Quid sit oleum. Est autem necessarium ut corpora in oleum conuertantur, quia si non conuertantur in seipsis solida re manebunt, & quod quaerimus non fiet, & sequeretur priuatio omnium principiorum huius artis. Menstruum est id, ratione cuius corpora metallorum naturali dissolutione dissoluuntur & spiritus eorum de potentia ducuntur ad actum, & secundum illam diffinitionem demonstratur quod dissolutio metallorum non debet fieri nisi cum predicto principio, et si fieret aliter nihil fieret in effectu. Elixir autem philosophorum componitur ex tribus, scilicet lapide lunari, solari, & Mercuriali. In lunari existit sulphur album, in solari sulphur rubeum, & lapis Mercurii amplectitur utranque naturam albam & rubeam, & haec est fortitudo totius magisterii. Item Rasis dicit, album & rubeum, ex una radice procedunt, nullo alterius generis corpore interueniente, pullulant, id est, ex sole, ipso enim sole absente Mercurius priuatur effectu, quia ex materia et forma fit tantummodo generatio uera. Et dicitur in floribus secretorum: Fac matrimonium inter uirum rubicundum, & uxorem suam candidam, & totu habebis magisterium. Et in speculo dicitur, lapis Philosophicus ex re uili consurgit in preciosissimum thesaurum, id est, ex spermate auri in matricem Mercurii proiectum per coitum, id est, per commixtionem primam. Ideo Buccinae 38 dicit Uerax: Naturae comixtio prima dicitur coitus. Cum componitur scilicet sol cum suo simili, scilicet Mercurio, erit germen pregnans. Nam anima, spiritus, & tinctura, possunt tunc ab ipsis per ignem temperatum extrahi. Item natura huius lapidis albi siue rubei talis est, quod tenet medium inter metalla & argentum uiuum. Quod sit medium. Nam uiuum argentum nullo modo potest cum metallis uniri sine medio, sicut anima non potest uniri cum corpore sine spiritu, qui tenet medium inter animam & corpus, & sic tenet spiritus medium inter corpus & animam. Et propter hoc dicunt sapientes. Nostrum aes sicut homo habet spiritum, corpus, et animam, propter quod dixerunt tria, & hec tria sunt unum, & in uno sunt tria, spiritus, corpus, & anima sunt unum, & omnia sunt ex uno. Tria sunt unum. Et haec praeparatio est, quam uocant conuersionem & diuisionem, quia uertitur de re in rem, sicut conuertitur in matrice semen hominis in praeparatione naturali de re in rem, donec formatur inde homo perfectus, ex quo fuit radix eius & principium. Nec mutatur ab hac nec exit a radice sua et diuisione de re ad rem sine ingressione alterius rei super ipsum, nisi sanguis menstruorum ex quo fuit semen, id est, ex sanguine ei simili, & in ipso facit incrementum eius. Nutritio ex menstruo Inceratio uera. Et similiter ouum sine ingressione alterius rei super eo conuertitur de statu in statum, et diui ditur de re in rem, & fit demum pullus uolans sicut aliud a quo habuit radicem et principium. Et similiter omnia terrae nascentia, putrescunt & mutantur, & ingreditur super ea corruptio, deinde germinant & augmentantur sicut augmenta ex quibus habuerunt radicem & principium. Et propter hoc mineralia non nutriuntur ut exeant a radice, sed redit ad id unumquodque quod fuit, nec conuertitur ex hoc ad aliud. Et qui aliud dicit falsum dicit. Haec est ergo conuersio & diuisio quam uolunt sapientes. Item sperma philosophorum est aqua uiua, terra autem est corpus imperfectum, Quae terra merito dicitur matrix, quia ipsa est mater omnium elementorum. Ideo quando sperma Mercurii coniungitur cum terra corporis, dissoluitur in aquam spermatis, & fit aqua sine diuisione una. Item totum beneficium huius artis est in sole et Mercurio. Etenim ipsa in unum coniuncta, lapidem philosophorum constituunt, & tincturam habent infinitam, nam in corpore acquirit colorem sanguine rubicundiorem. Color sanguine rubicundior. Modicum quippe talis coloris in album, id est, in lunam infusum, conuertit albi magnam quantitatem in citrinum colorem. Praeparatio autem harum rerum a principio usque ad finem est aqua fixa honorata, nam illa manifestat tincturam in proiectione, et ipsa est mediatrix inter contraria, & ipsa eadem est principium medium & ultimum. Intelligens ista, appraehendit sapientiam. Et nota quod illud quod non est bonum in corpore imperfecto, perficiatur per illud quod est bonum in corpore perfecto, quia corpus perfectum in sua grossitie permanens, minime uirtutem habere potest separandi terram sulphuream, a commmixto imperfecto, & conuertendi ipsum commixtum imperfectum ad suam perfectam naturam. Necesse est ergo, quod corpus perfectum subtilietur ante quam habeat talem uirtutem. Est autem subtiliatum quando ad argenteitatem uiuam est reductum, Et cum ipsa argenteitas uiua corporis perfecti sit fixa, figit argenteitatem uiuam non fixam ipsius corporis imperfecti. De argenteitate duplici Idem sperma naturae & artis. Sed argenteitas uiua non fixa quae est in corporibus imperfectis, cum sua fuga et uelocitate abstrahit argenteitatem uiuam fixam, am corporibus perfectis, & facit illam ilico penetrare, transformare, glorificare, & omnino perficere. Certum est enim quod omnis res est de eo, et ex eo in quo resoluitur, Sed omnia metalla reducuntur ad argenteitatem uiuam, ergo fuerunt argentum uiuum. Et sic soluitur oppositio illorum qui dicunt species metallorum non posse transmutari, quod uerum est ut asserunt ipsi, nisi ad primam reducantur materiam, Tunc enim habetur proprium sperma metallorum, ex quo metalla artificialiter generantur, sicut enim fuerunt generata metalla per naturam a proprio spermate metallorum, ita possunt generari ab eodem spermate perartem potissime. Quia argentum uiuum corporum perfectorum est fixum, cum sit calore sulphureo in uentre terrae decoctum actione mediocri seu temperata. Sulphureitas uero fixa, & argenteitas uiua fixa, in profundo substantiae auri & argenti sunt substantia fixa. Et talis substantia subtilissima & purissima est, facillimae, & tenuissimae liquefactionis ad modum cerae, & est fixa super ignis pugnam. Per dictum ergo sulphur, & per dictum argentum uiuum coagulant argentum uiuum, & ipsum in naturam solificam & lunificam conuertunt, & etiam conuertunt omnia corpora metallica & imperfecta, ad naturam perfectam, solificam & lunificam. Ergo ex praedictis operatur ars, ut ista scientia in paucis diebus uel horis, quod natura facit in mille annis. Nota Omne sal fixum ponitur pro corpore uel pro retinaculo, Et tale sal extrahitur a rebus calcinatis, & sal nostrum quod est tinctura extrahitur a calce metallorum per putrefactionem, usque totum compositum exuat suam naturam, & induat alienam. Lapis animalis. De tali sale dicit senior: Primo fit cinis, postea sal, & de illo sale per diuersas operationes Mercurius Philosophorum. Mercurius philosophorum animalis. Dicit Raymundus: Ars semper indiget calce id est terra sua propria, in qua maxima uirtus mineralis est imposita ad indurandum Mercurium, quia ipsa semper fluit per media & extrema lapidis, ideo ea non obliuiscaris. Postmodum spiritus & anima debent reddi corpori, & sic corpus resusicitari, ac spiritus & anima in corpore mori, ut uerificetur dictum philosophi dicentis: Qui mecum moritur, mecum oritur. Quod sic intellige, Nam spiritus, id est, Mercurius est animae locus, id est, Mercurii corporis, & ille spiritus est aqua sicca Philosophorum, scilicet media substantia Mercurii uiui, qui scilicet spiritus extrahit hanc animam a corporibus perfectis. Ipsa autem anima est tinctura soluta in spiritu, id est, aqua philosophorum. Nam sicut tinctura uulgi portatur in aqua sua, quae tingit pannos, & aqua colorata currit in pannum, & tunc recedit aqua per exsiccationem, & remanet tinctura in panno, Sic quoque aqua sapientum in qua est tinctura eorum reducunt super terram suam albam benedictam sitientem, et currit aqua philosophorum in terram eorum, et extenditur corporaliter in illa, & terram tingit. Deinde recedit aqua spiritualis & remanet anima in corpore, quae est tinctura, quia est fumus subtilis, inuisibilis, et non apparet effectus eius nisi an corpore. Nam totum magisterium nostrum fit cum aqua nostra, Et ex eo & de ea sunt omnia necessaria. Nam ipsa corpora soluit solutione uera philosophica, ut conuertantur in aquam, ex qua ab initio fuerunt, ut dicit Socrates. Secretum cuiuslibet rei est uita, uidelicet aqua, ut dicit Hermes: Aqua aeris inter coelum & terram existens, est uita uniuscuiusque rei, ipsa enim aqua soluit corpus in spiritum, & de mortuo facit uiuum, & facit matrimonium inter uirum & mulierem. Etenim totum beneficium artis facit. Et nota quod argentum uiuum seu spiritus est duplex: scilicet praeparans & tingens. Spiritus preparans, Corpus dissoluit & mundi sicat a corrumpentibus causis, et extrahit secundum spiritum in corpore existentem & tingentem, & reducit ad seipsum corpora per dissolutionem, & eorum duriciem mollificat, corpora illuminat, tenebras & impuritatem eorum a partibus purissimis segregando & remouendo erigit, et exaltat corpora reducendo ea in naturam sublimem, inspirat & subtiliat dum solidum facit spirituale. Et haec sunt beneficia & effectus spiritus seu argenti uiui, praeparantis corpus & extrahentis ab eo spiritum tingentem. Hic autem spiritus, id est, argentum uiuum primo est grossus, immundus et fugitiuus propter sulphur quod in meatibus terre sibi occurrit & immixtum est, sed operatione artis que fit per distillationem & sublimationem renouatur, mundatur, depuratur, decoquitur, inspissatur ac per sulphur album & rubeum coagulatur. Et hic spiritus praeparans est duplex, Primus est uapor siccus non uiscosus acedinis multae, subtilis ualde, faciem ignis fugiens, de facili uim magnam penetrandi habens, minera corpora resoluens. Et hic spiritus ex uocabulis in aequiuocatione uocatur Mercurius, sed Mercurius spiritus est, ergo & ipse ultimo rationis uocabulo spiritus siccus appellatur, & de tali spiritu necessarium est ut in ampulla bene obturata secludatur, & hoc est de intentione Alberti. Iste enim spiritus generatur ex rebus ponticis, & ipse uocat ipsum humidum sicacum igneum. Alius spiritus praeparans est in uapore humidus, non unctuosus, sed uiscosus, acedinis maximae, mediocriter subtilis, ignis asperationem de facili fugiens, & in eo euanescens, uim soluendi corpora & spiritus possidens, aqua in seipso existens. Hoc etiam uult Albertus, et quam plures alii, licet sub aliis rebus. Et talis spiritus etiam uocabulo aequiuoco uocatur Mercurius, & hoc ex comparatione et similitudinaria locutione. Nam Mercurius ut dicunt Philosophi, uirtutem maximam habet alterandi et penetrandi corpora, in plano non quiescens, ignis examen non expectans, sic est de duobus spiritibus, & ratione istius ambo uccantur Mercurii. Ex istis recipe intellectum in dictis Philosophorum, & erit intelligentia leuis hic & alibi, & uidebis philosophos inter se non errare sicut putauerunt multi. Differunt unctuosum et uiscosum Oleum inconbustibile. Et sic notandum est, quod aliud est unctuosum, & aliud uiscosum, nam ex humido uiscoso generatur lapis, sed ex unctuoso generantur metalla. Sed spiritus tingens est Mercurius Philosophicus cum suo sulphure rubeo uel albo, naturaliter sibi commixto, in ipsa minera, & terrae uisceribus mediocriter praeparato, artificis arbitrio relicto, usque ad consumationem perfectam. Aliud argentum uiuum est tinctura permanens, quod a corporibus perfectis extrahitur per dissolutionem distillationem, sublimationem, & subtiliationem. Et tale argentum uiuum, dicitur oleum incombustibile, anima, & aer, & splendor corporum, quia corporibus metallicis mortuis & imperfectis uitam praestat immortalem, & ea illuminat. Extrahe ergo argentum uiuum seu lapidem philosophicum, tam a corporibus quam a uiuo argento, quntum unius sunt naturae, & habebis Mercurium & sulphur de illa materia, super terram, de qua aurum et argentum generatum est in terra. Item legitur in turba, quod quidquid ueritatis consistit in arte alchimistica, est iniungere seu coniungere humidum sicco, & hoc ab omnibus philosophis conceditur. Pro humido intellige spiritum liquidum, ab omni sorde mundatum, & pro sicco intellige corpus perfectum purum & calcinatum, & reuera istarum duarum partium operatio constat, uel est ponitus in dissoluere & coagulare. Dissoluere est corpus in naturam spiritus conuertere, sed coagulare est spiritum econuerso efficere corporalem, & ut fixum fiat uolatile, & uolatile fixum, & obtinebis totum magisterium. Nunc iterum de principio operis, scilicet praeparationis Mercurii primi. Nota quod quando lapis noster factus est, tunc cum tota sui substantia in uase nostro pone, & firmiter os uasis cum luto magisterii claude ut respirare non possit, & rege in igne lento, donec maior pars in puluerem nigrum conuertatur quod erit in uiginti uno diebus. Et ibi factae sunt istae operationes scilicet solutio, distillatio, diuisio, putrefactio, ablutio, ceratio, coagulatio seu fixio. Item extractio tincturarum est primum opus, donec de corpore nil remaneat in corpore quod non ascendat cum spiritu humido, quo madificatur, corpus, & in aquam uertitur claram. Primo tamen apparet nigredo, & in primo opere totum fit mundum. Secundum opus est soluere totum scilicet corpus humidum, & fiet terra, scilicet lapis, et aqua scilicet congelata in eo in colore picis limpideunde necessaria est coniunctio eorum, scilicet corporis & spiritus, & quando uideris in prindpio operis eius quasi grana rubea, & in coagulatione uelut oculi piscium, & quasi piperata nigra, scias te iustam semitam ambulasse. Sin autem omnis operatio frustrabitur & cassetur, non quomodo spiritus in corpus uertitur, Dicit Assiduus Philosophus: Ignis coagulatur & fit aer, aer uero coagulatur & fit aqua, aqua uero coagulatur & fit terra. Ecce in unam naturam inimici conuenerunt, qui cum impulsantur, id est, coagulantur, fiunt amica, cumque rarescunt, fiunt inimica, scilicet in separatione elementorum. Quod si hanc regulam conuertas, per contrarium uertis corpus in spiritum. Oportet te ergo totum extenuare in terra, id est, terram spirituare, id est, tingentem facere, & totum peregisti. Unde dicit Plato: Scitote omnis turba, quod omnis spissitudo in terra quiescit. Spissum namque ignis in aerem cadit, & spissum ignis & aeris in aquam, & densum quod ex ignis aeris et aquae spislo coadunatur, cadit in terram. Gratianus quomodo corpus fit spiritus, dicit: Terra resoluitur in aquam, aqua in aerem, & aer in ignem, & haec est uia qua corpus fit spiritus. Item Hermes dicit: Coniunge masculum cum foemina in proprio humore, quia sine masculo & foemina nullus natus generatur. Item alius dicit: Quando Rex uidit aquam congelare seipsam, certus fuit, quod res fuit uera sicut assignat uoluntas quaesita sulphuris cum Mercurio, nil aliud intelligas. Sequitur, tunc fiat in amplo uitro, & pone eum in putrefactionem inter cineres calidos, & cineres in quibus stat uitrum in quo senex sedet debent transire usque altitudinem illius senis, scilicet ad altitudinem uentris ampullae. Sic dicit Rosarius, & mitte ibi stare per xl. dies uel ulterius secundum quantitatem materiae, donec peragatur. Hoc addunt omnes Philosophi in generali, quia omnis actio generalis unum habet tempus in quo perficitur & terminatur. Ut dicit Aristoteles. Dicit Mundus & Attamius in turba: Et pone eum in putrefactione per xl. Dies philosophorum hebdomada Cautela. dies, id est, per xl. hebdomadas, diem per hebdomadam, sicut in uulua sperma moratur, hoc est nouem mensibus uel circa, secundum quantitatem materiae, tunc munda ab eius nigredine. Et dicit Rosarius: Caueas tibi precipue in eius mundificatione am priuatione uirtutis suae, ne Uis actiua suffocetur in aliquo. Nam omnium terrae nascentium semina non multiplicantur, neque crescunt si uis generatiua illorum per aliquem calorem tollatur extraneum, ut dicit Philosophus. Et munda per distillationem primo cum suaui igne, Deinde modice fortiori igne distilla Mercurium, Qui Mercurius animam solis uel lunae secundum quod ibi est sol uel luna, secum portat, et non distilla ita forti igne, quod terra id est elementum terrae etiam in distillatione transeat, scilicet sufficit quod solus Mercurius superfluus qui cum corpore non potest exsiccari: Nota bene modum incerationis. Et quod inferius in cucurbita remanet, est sal noster, id est terra nostra, & est in colore nigra, draco caudam suam deuorans, nam draco est materia in fundo remanens post distillationem aquae ab ea, & aqua illa dicitur cauda draconis, & draco est eius nigredo, & draco imbibitur aqua sua & coagulatur, & sic deuorat caudam suam. Cauda draconis. Et cinerem qui est in fundo uasis ne uilipendas, quoniam est diadema cordis tui, & permanentium cinis, ut dicit Morienus. Cinis infunddo. Et distilla sic tali calore, ne corpus reducatur in solidam massam, aut nimis siccaretur & aduretur, Et distilla tali igne, quod quando gutta incipit cadere quod sexaginta octo, ut dicit Arnoldus, uel septuaginta, aliqui dicunt octoginta momenta ante casum alterius guttae numerabis, & si transcedat gutta, extrahe ignem ut dicit Rosarius. Modus incerationis. Et si tardius, auge modicum ignem, & non lequaris tuam imaginationem de fortificando ignem in fine distillationis, sed cum suaui igne. Quia uersus sequentium: Sensibus aequato gaudet natura secundo. Et sic expecta distillationem cum patientia complementi. Signum distillationis complete est, quod medium Mercurii aut magis a terra per alembicum distillasti quam imposuisti, & quod terra remanet mollis & liquida: Sicut dicit Arnoldus: Quam terram sic mollem & liquidam fac in uitro bono & longo collo, & sigilla sigillo Hermetis, & pone in cineribus calidis. Primo per octo dies lente in cineribus calidis, aliis autem diebus sint cineres calidiores, & stet in tali calore ad uiginti quinque dies naturales, uel ad triginta, usque terra exsiccetur, & remaneat arida in fundo uasis, post fac agitationem uasis cum manu fortiter, & subito, quia materia, id est, terra adherebit lateribus uasis. Quanto magis materia fuerit putrefacta, fortius adherebit ut dicit Rosarius. Et si ibi ignis occasu maioraretur aliquotiens, quod materia esset nimis, ad inferiores partes uasis conculcata, tunc oporteret quod fieret contritio praedicta in uitro cum pistillo uitreo. Et sic habes terram quae prius fuit. Quia solum duo sunt in lapide nostro elementa formalia, scilicet aqua & terra, licet uirtualiter in eo sunt omnia quatuor elementa. Et ubi dicitur lapis noster est ex quatuor elementis, hoc non est per intellectum literalem quod sit terra, nec quod sit aqua, nec aer, nec ignis, sed solummodo est una natura, que continet in se de natura & proprietate elementorum omnium. Item totum magisterium est hoc, diuidere elementa a metallis, & ea purificare, & a metallis sulphur naturae diuidere. Nam totus labor est inhoc & tota magisterii fatigatio in elementorum & sulphuris diuisione. Haec Raymundus. Sed ubi dicitur ut Hermes dicit: Quatuor oportet te extrahere elementa, hoc profecto nil aliud est quam ipsas seminarias uirtutes, id est, qualitates actiuas, uel passiuas excitare, quia naturaliter exponentes quam plurimi in errores inciderunt infinitos. Et nos dicimus illam uirtutem nostram spiritualem mineralem esse, quae potest intendi & fortificari, ut pululandi & germinandi uirtus inseratur. Et uolem elementa mineralia recipere, non accipias de primis nec de ultimis, sed de mediis, ad creandum lapidem, quia prima sunt multum simplicia, & ultima sunt multum grossa. Quando uolueris commedere, capias panem & dimitte farinam, et quando uolueris facere panem accipe farinam, & dimitte triticum. Hoc est uerbum nostrum, & doctrina philosophica, haec Raymundus. Item separatio elementorum est segregare arogenia quae sunt accidentia. Et coniunctio elementorum est cumulare homogenia hoc est quae sunt de natura humidi radicalis, ut turba philosophorum dicit. Item Raymundus dicit: Habeas patientiam in dealbatione, quia hic iacet multa tarditas. Item nigredo est in omni putrefactione, semper maior debet esse in opere solis quam in opere lunae ut dicit Rosarias. Albedo tarda. Quia sol inter omnia alia corpora minoris est sulphuris quantitatis, maiorem autem quantitatem argenti uiui continens, ex quo haec nigredo procedit, ut dicit Geber. Postea recipe terram nigram tritam, & imbibe ipsam cum Mercurio, ita quod solummodo materia, id est, terra cooperiatur. Imbibitio. Aliqui uolunt quod super eam natet per duos digitos aut tres, Primum tamen melius, quia dicit Philosophus, ne Yesir submergatur, & sigilla uitrum sigillo Hermetis ut supra. Et hoc ideo, ut actiua a passiuis non recedant, donec ad decoctionem perueniant perfectam, Et pone in cineres calidos ad exsiccandum, Et hoc fac secundo, scilicet imbibendo, & exsiccando, & tertio & quarto, donec terra ipsa satis alba est fixa albedine. Caue etiam diligenter ne misceas aquam Mercurialem impuram cum corpore mundo. Qualis enim erit limpiditas aquae Mercurialis, talis erit & puritas corporis, per quam abluitur, et quanto magis corpus fuerit ablutum, tanto albius erit. Nam preparatione suae perfecte colorationis propter hoc fit cum aqua & igne, Idcirco si corpus non fuerit bene album, tere ipsum cum aqua post iterato exsicca. Sic enim Azoth, id est, aqua Mercurialis, & ignis, latonem, id est, terram nigram abluunt & mundificant, & eius obscuritatem aufferunt, ut dicit Philosophus. Nam praeparatio terrae semper est cum aqua, ideo qualis erit limpitudo aquae, talis & erit limpitudo terrae, Et hoc fiat in dealbatione terrae, & eius ablutione. Non ergo taedeat te prolixitas repetitionis contritionis & assationis huiusmodi: Est enim actio naturalis quae suum habet motum, & tempus determinatum, ita ut quaedam in maiori spatio temporis, & quaedam in minori terminantur. Dicit Methodus: Quia in xl. diebus & totidem noctibus completur totum benefitium & opus ad album, post ueram purificationem lapidis. Quia in purificatione eius non potest esse tempus determinatum, nisi secundum quod artifex bene laborat. Et in nonaginta diebus & totidem noctibus completur opus ad rubeum. Et isti sunt ueri termini, ad tantam perfectionem. Et in centum & quinquaginta diebus & noctibus, cum fermento ad perfectionem totam. Uersus, Coctio fit rerum ter quinquaginta dierum: Dicit enim Pantolphus in turba, Quia corpus in eius decoctione in quarta parte diminuitur. Et Astantius dicit, quod corporis quarta pars diminuitur apud eius decoctionem Et in impositione inbibitionis terrae nigrae cum Mercurio debet precaueri de fractione uitri, ut dicit Rosarius. Unde debet notari quod aqua sit calida, & etiam materia, id est terra sit calida, & cum manu debet agitari uas & teneri in denuo calore, & iterum agitari subito, quia materia lateribus uasis adhaerebit, donec materia & totum fiat sicut lutum turbidum. Et tunc uitrum debet sigillari, & poni inter cineres calidos ad exsiccandum ut supra, usquequo fiat puluis siccus. Et est maxime cauendum, ne spiritus qui corpus exsiccat, & a corpore, exsic¬catur fiat uolatilis, nam si uolauerit a corpore, corpus perfectum esse non potest: Ideo etiam requiritur uas esse sigillatum sigillo Hermetis. Quia si uas in arte nostra non esset clausum ad inclusionem spiritus, tota uis exhalaret, sicut in generatione metalli. Quia si fumus ex quo metallum generatur in terra inueniret locum apertum, expiraret, & nullum generaret metallum. Etiam ideo fit ut actiua a passiuis non recedant, donec ad decoctionem perueniant perfectam, ut supra ostensum est. Et tempus cuiuslibet inbibitionis ad exsiccandum est uiginti quinque dies naturales, uel triginta, Sic dicit Arnoldus, licet Rosarius dicat: Si corporis imperfecti scilicet terrae fuerit una libra xii. untiarum, fixatur cum inbibitionibus suis nonaginta diebus. Addunt Philosophi, donec peragetur ut dictum est. Aliquando tamen fixatur in maiori uel minori tempore, secundum industriam operantis, & propter maiorem uel minorem quantitatem pigmentalium. Intellige hec de toto tempore imbibitionum albedinis & rubedinis. Et istam solutionem & coagulationem uel exsiccationem terrae nigrae quater reitera, & quarta uice solutione & coagulatione, id est exsiccatione istius terre completa, remanebit haec terra fixa & lucida nigra in fractura & proiecta super corpora, alterat in suo colore. Et quantumcunque hec terra pluries soluta fuerit & congelata erit penetrabilior & subtilior in natura sua. Dicit alius: Erit ergo ordo imbibitionis terre, aque reseruatae, unionis, exsiccationis & calcinationis quater reiterandus, et sic preciosam lapidis terram sufficienter abluisti et decoctionem administrasti. Et per hos gradus contritionis, aquae imbibitionis, exsiccationis & calcinationis, caput corui, terram nigram & foetidam sufficienter mundastim, & ad albedinem perduxisti, ui ignis & calcinationis que apta est ad fermentationem suscipiendam, quae fermentatio est ipsius lapidis animatio. Dicit Socrates: quatuor decoctiones fieri sucessiue, & post debet uiuificari per fermentum, & iterum coqui. Dicit enim: lungite illum aquae suae & coquite, & hoc fieri debet donec liquescat & dealbabitur, post iterum conquatur usque deueniat ad rubedinem & suauem compositionem. Et postea iterum coquatur igne fortiori, & haec ultima decoctio, in qua figitur & uertitur corpus in spiritum. Et ita sunt in summa septem decoctiones, scilicet quatuor ante uiuificationem, id est, fermentationem, & postea tres, que designantur per septem assaturas, ut etiam dicit philosophus. Aes nostrum corpus habet hydropicum, et ut Naemam Syrus leprosum, propter quod naturaliter querit lauacrum regenerationis septies in lordane, ut ab innatis passionibus & corruptionibus emundetur, Tunc habes sulphur & arsenicum non urens, quo possunt uti alchimistae, & cum eo faciunt argentum perfectum. Gratianus dicit: Dealbate ergo Latonem, id est, aes cum Mercurio, quia Laton est ex sole & luna compositum corpus imperfectum citrinum quod cum dealbaueris, & per diuturnam decoctionem ad pristinam citrinitatem perduxeris, habes iterum latonem eodem modo ductibilem, & ad quantitatem tibi placitam, tunc intrasti per ostium, & habes artis principium. Et tunc calcina, dissolue, & incera, & ita procede per medium, & si resuscitatum facis penetrabile, tunc ad finem peruenisti. Dicit enim Rasis, Morienus & Assiduus: Quia terra cum sit dealbata, candida fit fixa propter fixionem lunae, sed non fixa fixione solis, & ideo tingit in lunam. Saltus lunae. Et postea in opere est saltus lunae, id est, sublimatio humiditatis lunaris & circulus solis, Quia post extractionem spiritus solaris a corpore suo mortuo, fit & animae restitutio & corporis uiuificatio. Dicit Plato: Quia omni argento inest sulphur album, sicut omni auro inest sulphur rubeum, & tale sulphur non reperitur super terram, ut dicit Auicenna, sicut in istis duobus corporibus consistit. Et ideo ista corpora subtiliter praeparamus, ut sulphur & argentum uiuum de illa materia habeamus super terram, de qua aurum & argentum efficiebatur subtus terram. Uia alia practicae Aliqui sic faciunt cum terra. Cum iam habes terram exsiccatam, tunc fac in uitro, & pone super ipsam de Mercurio sextam uel septimam eius partem, ut soluatur, quare prius pondera ipsam, & sigilla uitrum sigillo Hermetis ne flos fugiat, & super lento calore in cineribus exsicca & congela, & istam solutionem & congelationem quater reitera, quarta uice solutione & congelatione istius terrae nostrae completa, remanebit haec terra fixa & lucida, nigra in fractura, & proiecta super corpora, alterat in suo colore, sed non Mercurium. Et quantum cunque pluries haec terra soluta fuerit & congelata, erit penetrabilior & subtilior in natura sua, ut etiam supra dictum est, etiam magis tendens ad albedinem, in istis quatuor solutionibus & congelationibus: Cum uero completa erit decoctio ista quae dicitur prima, uertendum est ad alias tali modo. Scias pondus totius congelati, sicut sciuisti primo per discretionem tuam, & pone in uitro, & superpone quartam partem Mercurii ut soluatur, & sigilla uitrum ut supra sigillo Hermetis, & super lento calore exsicca & congela, & erit una massa alterius coloris quam prima, nigra & clara aliquantulum. Continuatur autem haec dispositio dealbationis post eius aquae inbibitionem et exsiccationem, solutionem et congelationem, donec fiat alba massa, perfectae dealbationis, in igne perseuerans, fundens, fluens, & Mercurium congelans, & perfecte retinens, & transmutans quodcunque corpus metallicum imperfectum lunificum uerum. Et si uelis elixir tuum praeparatum, secunda tertia, & quarta uice uolatizare uel inbibere, hoc debet fieri cum quarta parte elixiris Mercurii. Attamen si maius pondus de ipsa aqua posueris super ipsum corpus quam quartam partem ipsius, dum tamen non submergitur, melius erit, corpus dealbabit, & erit subtilius, penetrabilius, & cummaiori pondere conuertit. Item cum aliqua res est imbibita corruptione, non potest tollerare ignem, nec ignis in se potest pati corruptionem: quare necesse est, quod lapis sit magistraliter extractus, mundatus, & separatus ab omnibus suis feculentiis corruptibilibus, antequam tu praesumis fixare eum, quousque sit purum elementum primae rei. Et nota quod subtilior est medicina, quae Mercurium conuertit quam illa, quae conuertit corpora. Unde sciendum, quod maior labor est in dealbando propter pondera & commixtiones, quam in rubificando, quia post dealbationem usque ad rubificationem non sequitur error, Et pro rupeo faciendo dicitur, quod debet fieri eodem modo & simili regimine in omnibus, sicut in dealbando ipsius fecisti, & non debet iterum ire ut incipiatur a principio, sed tantum ut multiplicetur, et pone tantum Mercurii per solutionem terrae & exsiccationem sicut in de albando, nisi quod calor sit maior, & scias quantumcunque plus soluitur anima cum spiritu suo non fixo, id est, aqua sua, & coagulatur, tanto plus mutiplicatur, & non solum in quanbuccinae 49 titate sed cum hoc etiam in uirtute & tincturae sub tilitate, et in proiectione magnum pondus conuertet et transmutabit. De albatione terrae, dicit Hali, accipe quod descendit ad fundum uasis, & ablue ipsum in igne calido, usque quo auferatur eius nigredo & recedat eius spissitudo, & fac euolare ab eo additiones humiditatum, donec deueniat calx nimis alba, in qua non erit macula. Tunc enim terra ad animam recipiendam est habilis & pura. Quando anima id est, fermentum inseratur. Dealbatio enim est totius operis initium, & fundamentum, nam ex tunc errare non potes in decoctione, quia post inseraturdealbationem uterque fugiens, scilicet anima, id est, Mercurius corporis, & spiritus, id est, Mercurius uiuus, in non fugientem terram uertunt, & faciunt eam spiritualem, mundam a terrestreitate, ac ream & subtilem. Quia sic anima & spiritus. Omnes colores. Et sic spiritus & anima non uniuntur cum corpore uero modo, nisi in albo colore, quia tunc in ipsa dealbatione omnes colores, qui hodie in mundo excogitari possunt apparent, & tunc firmantur, & in unum colorem scilicet albedinis conueniunt. Et nota, quod ista diuersitas colorum non apparet in lapide nostro nisi in coniunctione animae cum corpore, ut dicit Morienus. In una tantum uice ignis in eo nouat diuersos colores. Anima est spiritus tingens, qui demum am corpore alterato superatus, eo gaudet, ipso incorrupto facto: Et sic alter in alterum transit, & alter uim alterius recipit natura disponente. Dicit Senior: Primum opus lunare est abluere dealbare & putrefacere centum quinquaginta diebus, Et dealbatio totius, & fugatio tenebrarum ab eo. Et Flidius dicit: Scitote quod tocius operis initium est dealbatio, cui rubor succedit, deinde operis perfectio, post hanc autem per acetum nutu dei tota fit perfectio, quod est soluere & coagulare. Et de ipsa terra dealbata, dicit Morienus: Quia nihil cum ea facias ipsa non existente fermentata. Et quia sine fermento nulla fit tinctura perfecta, ut dicunt Philosophi, sicut nec absque pasta non fermentata fit bonus panis, sic in nostro lapide, cum fermentum est sicut anima que corpori imperfecto mortuo uitam tribuit mediante spiritu, id est Mercurio. Quia dicit Aristoteles, nil completur nisi cum fermento subtiliato, ut spiritus, Uersus: Ad bonam pastam utaris aqua, nec non fermento, simili modo in lapide nostro: Haec tria reperies dictis philosophorum consimilia. Et non est aliud fermentum quam sol tam ad album & rubeum elixir, & luna solum ad album elixir, scilicet aurum uel argentum philosophorum, non aurum uel argentum naturae: Unde fermentum auri nil est nisi sulphur suum quod album in argentum conuertit, quia illud nunquam figit, quod naturaliter fixu non est nec fuit. Item fermentum fit ex pura metallorum materia, id est sulphure nature & uapore elementorum. Item fermentum non est aliud nisi a sole & luna, Et fermentum non est quousque dicta corpora conuertantur in suam primam materiam seu naturam quia expedit quod ex sole & subtilissima terra fermentum debeat componi. Quare si duo corpora per ecta nescis reducere in suam naturam primam, non poteris habere aliquod fermentorum. Hec Raymundo. Nota fermentum album sic fit. Ciba unam partem lunae purissimae minutim limatae uel subtiliter foliatae cum duplo sui Mercurii bene mundissime albi, terendo simul fortiter in mortario lapideo, donec Mercurius ebibat ipsam limaturam, & fiat quasi butirum, ita quod nil inueniatur de ipsa limatura: Deinde ablue hoc fermentum fortiter cum aceto forti & sale communi, bene praeparato, donec acetum inde exeat clarum & bene purum, & tunc ablue sal cum aqua dulci, et aquam ad ignem exsicca. Ab hinc uero superadde ei sulphuri albi partem unam, terendo in simul totum, donec redeat totum quasi in corpus unum, Deinde incera ipsum cum una parte aquae, & mitte ad sublimandum etc. Sic eodem modo fit fermentum rubeum cum sole purissimo, ut supra, licet Pantolphus dicat in turba: Quod nullum uenenum tigens generatur absque sole & umbra eius, quod uolunt & plures alii, Quia non sit aliud fermentum tam ad albam quam ad rubeam tincturam quam sol. Dicit Aristoteles. Album & rubeum ex una radice, nulla re alterius generis interueniente pullulat. Item Rosarius & Petrus de Zalento dicunt. Fermentum quod est medium coniungens, si ponitur in principio uel in medio, opus perficitur citius, nec indiget reiteratione: Non tamen dicunt haec per abnegationem. Arnoldus dicit: Cum autem praedictam medicinam uolueris fermentare, Tunc solue eam in dicto humido distillato, sicut dictum est superius, donec sit aquatica ut Mercurius, tunc pone in uase super ignem in toto regimine, donec colores appareant ut in primo regimine, donec habueris elixir ut prius fusibilem & tingentem, & tunc duplicatus est eiusdem elixiris effectus in fermentatione, quantitate, & proiectione etc. Quoniam in omni solutione & fixatione acquirit sibi decem in multiplicatione, ideo quantum plus soluitur, figitur, tingitur, & funditur medicina, tantum melius & fortius operatur. Item de fermento nota. Ex perfecto nil fit, quia iam perfectum est, prout ista materia seu artificium perficit. Habemus exemplum: Panis fermentatus & coctus, est perfectus in suo statu uel esse, & ad suum ultimum finem peruenit, nec eo plus poteris Buccinae 53 fermentare: Sic est in auro, Aurum purum deductum est per examen ignis in corpus firmum & fixum, & eo amplius fermentare est impossibile apud philosophos, nisi habeatur prima materia metallorum in qua resoluatur in primam materiam, & in elementa miscibilia. Recipiamus ergo illam materiam unde erit aurum, & mediante artificio deducitur in uerum fermentum philosophorum, & mutemus hoc cum ingenio in materiam perfectam uel in speciem corporum perfectorum, & tunc demum incipiamus operationem. Hic primo incipitur opus, scilicet quando primo aurum conuersum est in primam suam materiam Unctuosum generatur sic ex uiscoso. Quare multi moderni laborantes etiam philosophice sunt decepti, quia opus dimittunt ubi est incipiendum. Nota, aqua est spiritus corpus purgans, subtilians & dealbans. Et fermentum est anima, quae corpori imperfecto mediante aqua uitam tribuit, quam prius non habebat, & in meliorem formam reducit. Etiam si in lapide nostro esset tantum alterum eorum, nunquam facile fluerit medicina, neque tincturam daret, & si daret, ut Mercurius in fumum uolaret, quia non esset in eo receptaculum tincturae. Et in hora coniunctionis maxima, apparent miracula, tunc enim corpus imperfectum coloratione firma coloratur, fermento mediante, quod fermentum est anima corporis imperfecti, & spiritus mediante anima cum corpore coniungitur, & liga tur cum eo simul in colorem fermenti, coniungitur & fit unum cum eis: Et sic in corpore imperfecto, primo extrahitur illud uidelicet eorum purum ab impuro, subtile a grosso, Deinde desiccatur & fixatur, & erit mortuum, tunc fermentatur & reuiuiscit per fermentum, quod anima. Quia si non misces fermentum cum elixir, non coloratur corpus sicut debet, quoniam sine fermento, non exibit neque sol neque luna, sed aliud quod non permanet in tinctura naturae metallicae, nisi praeparaueris ipsum scilicet corpus imperfectum. Coniunge ergo ipsum sulphur, id est corpus imperfectum, cum eo scilicet fermento, ut generet sibi simile, & fiet elixir. Cum autem suiphur, id est, corpus imperfectum coniunctum fuerit cum suo corpore, id est fermento, corpus non desinit in ipsum aliud agere, quousque conuertat totum in ipsum, scilicet fermentum. Idcirco quando uis fermentare, misce simul cum corpore, ut totum sit fermentum, quoniam sermentum redigit uel reducit sulphur nostrum, ad suam naturam, pondus et colorem, per omnem modum, qui erit & fermentum album ad album, et rubeum ad rubeum, quod patet: Quia si posueris fermentum argenti cum sulphure auri, redigent ad suam naturam, sed non ad suum colorem. Similiter si posueris fermentum auri cum sulphure argenti, conuertit ad suam naturam, et non ad suum colorem & econuerso. Non ergo misceas aquam albam cum rubea, nec econuerso aquam rubeam cum alba, quia cum aqua alba albificabis, & cum rubea rubificabis. Ueruntamen fili non putes hanc aquam esse rubeam, sed albam in aspectu, importans rubificandi potentiam cum effectu. Haec Raymundus. Cum corpus mundatum fuerit, & cum spiritu incorporatum & sublimatum tunc ambo facta sunt uapor unctuosus, Et nisi corpus fiat uapor, nihil in opere huius peregisti, cum hoc fiat mediante aqua Mercuriali depurata. Ergo dealba & ablue corpus, quia dealbatio totius operis perfecti est initium & fermentum. Si enim sulphur non fuerit sublimatum, substantiam ingredientem & uirtutem penetrantem non habebit, & per consequens ad uerum elixir non ualebit. Et Mercurius uulgi dicitur spiritus, Mercurius corporis dicitur anima, & spiritus non coniungitur corpori nisi mediante anima, & econuerso anima non coniungitur corpori nisi mediante spiritu, tantum subtilietur, ut sit unum cum eo, & homogenium sicut suus spiritus est. Tunc enim perminima sunt commiscibilia, & primo recipit naturam fermenti, & uirtutem tingendi. Spiritus non coniungitur corporibus, donec a suis in mundiciis perfecte fuerint mundati id est donec media substantia mercurii et sulphuris corporis fue rint a suis mundiciis perfecte mundati, id est horum coniunctio non est possibilis, nisi prius spirituales fiant, id est per mutationem utriusque a sua uirtute & proprietate, per conuersionem suarum naturarum coniunguntur omnimoda coniunctione, & tunc sic purgati debent in corporibus coniungi, id est, cum fermento mediante aqua, quae facit inter ea matrimonium, id est, coniunctionem siue unionem. Rasis dicit. Accidentia non possunt qualitates extendere nisi fuerint substantiis sociata. Item si uis ut fiat elixir perfectum, atque transsubstantians, & omne corpus sibi coniunctum tingat, hoc non potest fieri nisi per solutionem suam saepius repetitam. Quinta essentia quid sit Reiteratio sic fiat. Unde quinta essentia est corpus per se differens ab omnibus elementis & elementatis tam in materia quam in forma, tam in natura quam in uirtute, non habens in se contrarietatem, unde nec causam corruptionis. Haec Thomas in compendio, Ubi ponit differentiam inter elementum, elementatum, & quintam essentiam. Modus faciendi solutionem talis est. Postquam lapis noster in igne est factus & ab omni sorditie, id est purgatus est ab omni impuritate. Nota, id est post dealbationem & philosophieam spiritualem purgationem supra memoratam. Tunc tere ipsum in puluerem subtilem ualde in uno lapide, & in aceto nostro coelestino solue, & statim soluetur in clarissimam aquam, & quasi fontaneam: Et postquam lapis totaliter fuerit solutus ut dixi, tunc distilla nostra distillatione, & coagula temperato calore, & ultimo calcina prima coagulatione secundum modum suum. Et scias quod in ista solutione lapidis una pars multo plures partes Mercurii uel cuiuscunque corporis, in lunam ueram uel in solem, secundum quod lapis fuerit praeparatus, tingit. Et haec solutio nostra est secretum nostrum, Et sic multiplicabis lapidem ut postea in capitulo de multiplicatione dicetur. Item terra uulgi sic separanda est a terra philosophicali: Accipienda est terra calcinata etc. & ponenda est in uase uitreo uel uitreato, in quo sit aqua munda et pura feruentissima, & cum baculo uitreo agitare debes usque quo illud quod potest dissolui dissoluatur, & scias quod bona terra dissoluitur & efficitur aqua alba sicut lac, quam dissolutam ponas ad partem, & iterum tere terram quae remansit insoluta, & iniungas iterum aquam bene calidam, usque quo facias donec aperte uidebis quod nihil amplius potest dissolui: Cuius signum est, quod terra quae remansit in fundo posita super lignum, nihil manet. Secundum signum, si ponatur super ignem, nequaquam funditur neque adurit. Et postquam haec uidebis, tunc accipias totam terram tuam dissolutam in aqua praedicta, & ponas in uase uitreo, & congelabis desiccatione forti, & priusquam congelata fuerit, tunc scias te habere terram philosophicam mundam & paratam, Aliam proiitias, quia est fex et scoria: Dicitur etiam terra alba. Et caue semper ne eam asses nisi fuerit sicca. Unde Hermes dicit: Seminate aurum uestrum, in terram albam foliatam, quae per calcinationem factam est ignea subtilis & aerea, uidelicet tantum: Seminate aurum, id est animam & uirtutem tingentem, in terram albam, quae praeparatione debita est facta alba et munda, in qua non sint sordes. Ex hiis patet quod aurum naturae non est materia fermenti, imo aurum philosophorum est ipsum fermentum tingens. Item Hermes caput philosophorum ait: Cum naturas commiscere uolueritis alchimistae, lapidem auri commiscite humori qui est aqua permanens, suoque uasi imponite super leuem calorem, quousque liquaefiat, deinde dimittite quousque arescat aqua, & se inuicem continuat, Ipsa autem aqua imbuta, id est siccata, sit ignis intentior quam prius fuerat quousque arescat, & terra, id est puluis fiat. Hoc autem peracto, scitote hoc esse archani initium, scilicet aqua imbuere & desiccare perfecte: Hoc uero multoties facite quousque pereant a quae partes, id est deficiant, scilicet quod non ascendat ultra, eiusque colores uobis appareat. Iubeo tamen uos non simul aquam fundere, ne ykesir submergatur, uerum paulatim, id est, septies infundite, terite & desiccate, & sic multoties facite quousque lumatur aqua. Barsen in turba dicit: Et aqua septies imponitur ei, donec bibat totum humorem, & recipiat uim imminentem igni, apud pugnam ignis, & rubigo fiat. Hermes dicit: Humectite & contrite pluribus diebus, & hoc nouem uicibus soluere & coagulare praecepit, quae per nouem aquilas designantur, In qualibet enim solutione & coagulatione augebitur eius affectus. Unde philosophus in turba: Uidentes autem omnes huius artis inuestigato res illam albedinem apparentem in uase, rati estote quod rubor in albedinem occultatus est. Tunc autem non oportet uos illa extrahere, uerum coquere quousque totum rubeum fiat, & sic per plures inbibitiones aquae solaris requiritur terream rubeam fore factam, etiam per maiorem ignis administratione. Item Barsen: Precipio illis es aqua dealbare candida, qua aes rubeum faciunt, scilicet es nostrum. Quare oportet quod prius album fiat antequam rubeum fiat, quia non est transitus de extremo nec ad extremum, de contrario in contrarium, nisi per medium dispensatiuum, id est, de nigredine non est transitus in citrinum uel rubeum, nisi albedine mediante, quia citrinitas causatur ex altissimo uel multum albo, & modicum rubeo claro essentialiter. Quare natura ostendit, quod citrinatio est perfecta & completa digestio. Nec econuerso potest esse transitus de citrino ad album, quousque compositum conuertatur in nigrum. Nec aurum potest fieri argentum indiuisibile, nisi prius destruatur, & fiat nigrum & corrumpatur, nec melius potest fieri deterius nisi per corruptionem sui ipsius, quia generatio unius est corruptio alterius: Et hoc fit cum additione rei tingentis illud, quae nota est naturae, & perficitur, Et tunc fermentum imponitur. Spiritus corpus exsiccat, & a corpore exsiccatur sciliet perfecte a suo flegmate purgatus. Nota in omni assatione & decoctione qua spiritus & corpora separantur & associantur scire debes, quod anima separabilis a suo subiecto non commode separatur a fixo, nisi in siccissione, nec uiuum commode coniungitur mortuo nisi in humido. Sed in hiis omnibus natura non patitur subitas permutationes. Ideo maxime est cauendum ne spiritus uolatilis fiat, nam si uolauerit a corpore, corpus imperfectum manebit. Nota, Ideo fit sublimatio, ut segregatis partibus purissimis & leuioribus a fecibus grossorum elementorum, uirtutem quintae essentiae possideant formantem & disponentem ad speciem durabilem & perfectam. Dico autem quintam essentiam animam tingentem, colorantem, & formam puram inducentem, ad quam extrahendam ualde necessari a fuit sublimatio et subtiliatio: Per eam namque extrahitur unctuositas arsenici, siue natura oleoginosa purissima, & incombustibilis unctuositatis, quae ligata & commixta est cum fecibus, scoriis, & grossioribus elementariis. Quia sublimatio non fit alia de causa nisi ut extrahatur anima tingens a corpore, & ut uertatur in spiritum penetrabilem, per sublimationem enim corpus in spiritum reducitur, scilicet cum corporalis densitas transit in rarietatem. Et cum corpora sint grauia & ponderosa ut etiam supra dictum est, si ergo debent sublimari, oportet quod cum Mercurio incorporentur & subtilientur, & coquantur, donec ex eis, scilicet ex Mercurio et corpore fiat unum corpus, & non taedeat te hoc multoties reiterare, quia nisi Mercurius fuerit corpori incorporatus, non ascendit, incorporari autem nullatenus potest, nisi prius in Mercurio soluatur, ergo recipe primam aquam ab omni corruptione segregatam, in qua coque rem suo nomine nominatam per xl. dies in uase suo, & inuenies corpus conuersum in argentum uiuum, & quando per sublimationem fuerit priuatum sua nigredine, fiet natura sublimis carens umbra, id est, grossa terrae feculentia & ad ustione. Practica pulchra. Idcirco quanto magis poteris, ipsum corpus subtilia, & cum Mercurio mundo coquae, & cum aliquam partem Mercurii corpus in se hauserit & concluserit, ipsum subtilia igne cito, & fortiori quo poteris, donec ascendat in similitudine albissimi pulueris, in modum niuis, adhaerens spondilibus aludel. Cinis uero infundo manens est fex, & scoria corporum, uituperata, & abicienda, in qua nil uitae habetur, quia puluis leuissimus, qui modica sufflatione euanescit, quoniam non est nisi sulphur prauum, a natura exclusum. Tunc abiectis fecibus, itera per se sublimationem albissimi pulueris sine fecibus suis, donec figatur, & quousque non permittit alquas feces, sed ascendit purissimam ad modum niuis, quae est nostra pura, quinta essentia, & tunc habes animam tingentem, & coagulantem & mundificantem, & sulphur & arsenicum non urens, quo possunt uti alchimistae, & cum eo faciunt argentum. In solari autem materia licet quaedam pars albissime ascenderit, tamen infundo remanet ignis tinctus rubore, in modum scarleti. Et illud sulphur conuertit argentum uiuum in aurum purissimum et uerissismum. Haec est perfectissima compositio sulphuris albi & rubei non urentis secundum summam opeartionem philosophorum: nil enim in hiis dictis superflui et diminuti inuenies, sed quae philosophica ueritas contiret. Item si cum calcibus duorum luminarium scilicet solis & lunae sublimaueris Mercurium, tunc utiliter sublimabis, & mundas cum facilitate. In illis enim est facilis operationis illarum sublimatio, per generationem, & collige semper tantum solum sublimatum, quia hoc non est fixum, sed quod in medio consistit aludel supra feces, quia illud est subtilis media substantia Mercurii, ex qua nostra conficitur medicina quam ex argenti uiui materia ducit originem, quesitum bonum, terra alba foliata, arsenicum, et sulphur album, prima materia metallorum, hec Ray mundus, Hanc autem sublimationem facimus, ut corpora reducamus in naturam subtilem, ut sint sicut spiritus, penetrantia et redigentia omne corpus in solificum uel lunificum uerum, uel ut ea reducamus in primam materiam scilicet Mercurium & sulphur, & ut eorum fiat firmissima incorporatio, & etiam ut assumat perfectum colorem albedinis uel rubedinis, qui color sine sublimatione fieri non potest. Et non misceas illud, quod remanet infundo cum eo, quod ascendit, sed segregatim unum quodque eorum pone. Si autem adhuc infundo aliquid de materia ualente remansit, iterabis ad sublimandum per Mercurium sibi incorparatum, donec totum ascenderit quidquid est de pura essentia ipsorum corporum: Quia si non feceris, non ponas ipsum in magisterium. Alembicum uero sit uitreum, bono luto circumlinitum, quod debet coniungi cum subiecto, ita ut Mercurius non possit exhalare finaliter, quia non sublimatur Mercurius nisi per fumositatem aeream, secum deferens partes corporis puriores, & ideo terra tunc in aerem & corpus in spiritum conuertitur, & densitas in raritatem finaliter in modum aeris ascendunt, sic quod ratione ueritatis recipiunt uirtutem fortiter, & in profundum penetrandi, & ratione perfectae clarificationis, perfecte tincture & colorationis. Unde ergo diligenter uide ut uasa bene iungantur, quoniam si inueniat scilicet Mercurius locum apertum, euolat per fumum, sicque peribit & annihilabitur operatio, & magisterium tuum erit inane. Sequitur de regimine fixionis. Quomodo perficiatur sulphur album & rubeum in elixir perfectum. Accipe ergo sulphur album praedictum, & ipsum fige super corpus suum, album fixum & mundatum, id est supra argentum, Et sulphur rubeum supra corpus suum rubeum, scilicet supra aurum, ut docet Pythagoras magister turbe, dicens. Quod argentum uiuum a corporibus, dissolutione, subtiliatior, et sublimatione extractum non coagulatum in sulphur album uel rubeum, sustinens ignem, id est, ut sit fixum, nullam uiam habet ad albedinem uel rubedinem. Prudenter ergo & discrete oportet te operari, quoniam sine fermento non poterit sol neque luna esse: Et non est aliud fermentum nisi sol & luna, non enim permanebit in essentia naturae praedictum sulphur, quod philosophi dicunt uaporem unctuosum, nisi ipsum cum corpore suo purgato coniunxeris, ut generet sibi simile. Et etiam propter hoc ut fiat elixir perfectum id, quod componis. Cum autem sulphur coniunctum fuerit suo corpori purgato, non desinit in id agere, ipsum totaliter penetrando, quousque totum conuertat in suam naturam: Ideoque quando uis fermentare, misce corpus sublimatum cum suo corpore optime purgato ut totum fiat fermentum, quoniam fermentum reducit sulphur artis seu philosophicum in suam naturam, colorem, & saporem. Si enim sulphur non fuerit sublimatum, substantiam ingredientem & uirtutem penetratiuam non habebit, & per consequens ad componendum uerum elixir non habebit uirtutem, quia in sua permanens densitate & corporalitate, non miscebitur rebus tingendo, nec eas poterit in formam perfecte metalli transmutare. Sed cum corpus mundatum fuerit, & cum spiritu incorporatum sublimatione descendit, tunc ambo facta sunt uapor unctuosus, & ab urentibus substantiis spoliatus, aer subtilis, clarus, nimiae penetrationisanima a uitiis, & inquinamentis liberata: quia iuncta suo corpori mundato, mediante spiritu, id est aqua mercuriali purificata, transit in ens purissimum & incorruptibile. Et nisi fiat uapor, nihil in opere huius artis peregisti. Ergo dealba, ablue, quia dealbatio totius operis perfecti est initium & fermentum. Quae quidem dealbatio ammodo non uariatur in colores diuersos, sed permanet in uariabilis & immutabilis, & fige iuxta preceptum philosophorum hoc modo. Modus figendi. Apta fermentum, id est, corpus ante fermentationem, ut sit solutum & calcinatum, id est, corpus per argentum uiuum sit solutum & calcinatum, id est, argentum uiuum sit ab eo separatum & remotum, & sit calx aut cinis purissimus: quo niam si non aptaueris fermentum, nil ualebit, Et similiter apta sulphur non urens de calce per sublimationem, ut sit simplex et uiuum, Quia si non miscueris in elixir, non colorabitur corpus supra quod fiet proiectio sulphuris, Et si non mundaueris corpus quod uis misceri in elixir, non diriget corpus spiritum, neque retinebit eum. Et si non sublimaueris huiusmodi sulphur, quod uis mittere in elixir, erit aurum & argentum multum obscurum. Et si non mundaueris spiritum, non sustinebit ignem, quia ipsum impurum corpori non coniungeretur per minima. Oportet te etiam multum cautum esse, ut facias elixir medium inter durum & molle, quia nisi hoc scieris, non erit aurum & argentum habile ad operandum, scilicet malleandum uel fundendum. Subtilioris enim substantiae & liquidioris oportet esse medicinam, quia ipsa sunt corpora, & maioris fixionis & retentionis quam sit argentum uiuum, in sua natura, super quibus proiicitur. Quia dicit Euclides: Nostrum finale secretum est habere medicinam quae fluat ante Mercurii fugam. Cum autem uis componere elixir, fac calcem de illa materia cuius est corpus, & ei immitte sulphur suum, sicut supra dixi: Si est aurum, de auro, Si argentum, de argento. Quoniam sponsalitium non est aliud, nisi ut coniungas fermentum cum suo corpore, de quibus uis facere elixir. Dicit enim turba: lunge haec duo, id est, cineres, uidelicet corporis perfecti, & sulphur album, id est corpus imperfectum ad inuicem, unde philosophus: Illumina primo corpus tuum, & iunge cum spiritu & corpore mundo, equalitate, id est aequo pondere. De ponderibus fermenti & sulphuris & Mercurii. Nota, quia sciendum est primo, quod summa uolatilis non superet summam sui corporis mundati, fixi, alioquin ligamentum sponsalitii uerteretur in fugam spiritus non fixi, & sulphuris uolatilis. Uolatile non superet summam fixi cum eo uniti, Unde dicit Plato: Si parum sulphur proiiciatur super multitudinem corporis, ita ut supra ipsum habeat potentiam, conuertit ipsum in puluerem, cuius color erit sicut color corporis super quod proiicitur spiritus auri uel argenti. Sed quia sulphura non possunt corpora ingredi nisi mediante aqua scilicet Mercurii, cum aqua facit eorum matrimonium, quia est medium coniungendi tincturas, id est, sulphur & fermentum: Ideo in ea dispositione primo ponas calcem corporis seu fermenti, Secundo ponas aquam, id est, spiritum, Tertio ponas aerem, id est, animam, siue sulphur a corporibus extractum. Et ut utar philosophico eloquio & doctrina: Si miscueris prius oleum in terra, erit oleum mortificatum in terra quim oleum in terram intrat, et ab ea sorbetur. Si uero prius posueris aquam, et postea oleum, stabit oleum supra aquam, aut si prius posueris aquam, et postea terram, erit aqua ponderosior terra. Cum ergo coniungis elementa, scilicet aquam & aerem ut figantur in terra: Si est ad album elixir, semper sit plus de terra quam de aliquo alio elementorum, Alioquin terra non figeret spiritum, immo secum euolaret, Et hoc fieri debet, secundum rationem, iuxta deaquationis mensuram. Uerbi gratia: ad lunare elixir. Si est de aere, unum pondus, & dimidium, de aqua debent esse duo pondera, & de terra tria debent esse pondera, & terrae fermentum sit ter tantum, quantum sit sulphur album. Ut si dimidium alterum pondus fuerit de sulphure albo, tria pondera debent esse de fermento, & duo de aqua, & erit elixir completum. Et ideo hanc cautelam habeas in compositione ueri elixir, & ita opereris, ut dictum est, ut scias quantum debeas apponere de terra, quantum de aqua, & quantum de aere ad album elixir, & quantum de igne ad rubeum. Ratio est, quia si magis poneretur de terra quam dictum est, mortificaret animam: Si uero minus, fieret elixir nimis humidum, nec figeretur. Et similiter de aqua, si plus apponeretur, esset humidum & nimis molle, si minus, esset siccum & durum, nec penetra ret. Et si de aere similiter minus apponeretur, non coloraret perfecto colore, & si magis esset in perfectione coloratum in albo elixir. Ad solare uero elixir, cum sol sit calidior luna debent esse duo pondera terrae, tria de aere, tria de aqua, unum pondus & dimidium de igne, nam pondus ignis est medium pondus aquae, Et in hoc neque est additio neque diminutio. Dicit Raymundus: Cum uolueris elixir ad rubeum per traditionem generalis doctrinae, doctrinam faciendi elixir ad album resumes in exemplum. Nam hic modus faciendi elixir ad album, repeti non oportet, nisi solum pro quolibet elementato albo, elementatum ponas rubeum, quoniam in elixire ad rubeum, apponitur ignis ulterius, qui totum rubificat, & sublimatur ut spiritus. Pondera uero elementorum, sunt duo pondiera terrae, & tria aquae, & totidem & unum pondus & dimidium de sulphure rubeo. Primo enim ponas terram, quia participat cum fermento, Secundo ponas aquam, quia est medium inter terram & aerem, Tertio ponas aerem, quia est medium inter aquam & ignem, Quarto ponas ignem, sed ignis per aerem figitur sicut & aqua per terram, etc. sicut scis. Sciendum est. Quod si lapis philosophorum purificatus adiungatur cum aliquo corpore, & qualitercunque destruatur corpus, materia lapidis semper remanet cum illa parte corporis, quae magis est purificata secundum uiam naturae. Nam lapidis materia figit ignem, neque potest comburi, quia ipse lapis super omnem ignem perpetuus est creatus: Et ideo quanto magis in igne perseuerat, tanto plus augmentatur uirtus eius in quantitate & qualitate, quia lanis philosophorum non habet humiditatem terminabilem, & licet siccus sit in experientia, copiosus est humiditate unctuosa in eius occulto, que nunquam potest destrui per aliquam uiam. Quia si corpus cum quo commiscetur destruitur, semper remanet eius substantia subtilis uel grossa, secundum quod fuit preparata, que est uera & res fixa, Ideoque nisi destruatur corpus, materia uel medicina de ipso creata & extracta semper perseuerat, Haec Geber dicit. Alius Philosophus dicit in turba: Sciant omnes inuestigatores huius artis, quod elixir quantumcunque praeparetur uel subtilietur, totum nihil est, nisi post praeparationem cum uero fermento coniungatur. Nota de fermento. Notandum est quod quando elixir coniungitur cum corporibus, oportet quod coniungatur per minima, ut dicit Albertus. Uaporalis annexio. Uehemens et utilis complexionatio fieri nunquam potest rebus solidis, nisi prius soluantur in aquis, & tunc commisceantur ad inuicem, & in locis calidis agente calore naturali, uel sibi proportionabili uaporaliter se connectant spatio temporis competentis, Quia oportet elixir primo soluere, postea corpus praeparare & soluere, ut elixir, postea uero accipere & coniungere dissolutiones, uidelicet de elixir partes tres, & de corporibus praedictis partem unam, postea oportet hoc totum congelare & iterum soluere, & congelare, & sic reiterare, donec totum factum sit unum, sine aliqua separatione, & hoc totum completur per beneficium aque nostrae Mercurialis, quia cum ipsa soluitur, elixirque praeparatur, & cum ipsa soluuntur & praeparantur corpora. Ipsa est enim mundans, iungens, dissoluens, de albans, & rubeum faciens. Dicit alius: Sed quia fermentum non potest ingredi corpus mortuum nisi mediante aqua, quae facit matrimonium & copulam inter fermentum et terram albam: Idcirco primo in omni fermentatione notari debet pondus uniuscuiusque. Si igitur terram foliatam albam ad album elixir uolueris fermentare, ut stabit in complemento tincturae super corpora a perfectione diminuta, tunc recipe terre dealbatae seu foliatae corporis mortui partes tres, & de aqua uitae reseruata partes duas, & fermenti partem alteram dimidiam. Fermentum autem sit praeparatum ut fiat calx alba fixa et subtilis, si ad album procedit tua intentio. Si uero ad rubeum, tunc sit calx citrinissima auri praeparata, & non erit aliud fermentum, Ratio, quia ista duo corpora lucentia sunt, in quibus sunt radii tingentes splendidi, caetera corpora albedine & rubedine naturaliter excellendo. Postea sapienter ponas in suam fiolam ad hoc deaptatam, & in chorium suum temperatum repone ut coagulentur & fixentur, & fiet unum corpus, Deinde iterum solue cum tertia parte aquae, & exsicca, & hoc reitera pluries, donec excellentissimum lapidem album per hos gradus reiterationis & praeparationis praeparabis, album, fixum, stantem, per minima ingredientem corpora, uelocissime fluentem ad instar aquae fixae, super ignis pugnam tingentem Mercurium & omnia corpora a perfectione diminuta in uerum argentum. Et nota quando plus uel pluries huius complementi ordo reiteretur, solutionis, coagulationis & contritionis, tanto huius maioris exuberatione, uidelicet medicinae multiplicatur bonitas magis & magis. Nam quoties pertractaueris super ipsum lapidem eius propriam bonitatem reseruatam, toties multas lucraberis in eius proiectione super corpora partes, a perfectione diminuta. Quare Philosophi laudant reiterationem ultra. Si igitur terram albam fermentare ad rubeum elixir uolueris, diuide ipsam terram albam in duas partes, unam partem augmentabis ad elixir album cum sua aqua alba reseruata, & sic nunquam desinit esse eius. Et aliam partem pone in uitrum suum, id est in furnum suae digestionis, & auge sibi ignem, donec ui et potentia ignis digestionis in rubicundissimum lapidem conuertatur, ueluti sicut crocus siccus combustus. Et si uolueris ut fiat tinctura rubedinis, elixir albissimum transformans, & tingens mercurium, lunam, & omne corpus in uerissimum solem, uel solificum corpus, tunc fermenta eius partes tres cum parte altera dimidia auri purissimi praeparata, ut sit calx subtilissima, cum duabus partibus aquae solificatae, artificialiter in unum chaos reducens, connexione per minima, usque ad occultum corporis, & pone in suo uitro, in igne suo, & coque ut elucescat rubicundissimus lapis, sanguineus uerus. Illum iterum augmentabis de parte sua solificata, reseruata scilicet aqua sua solari, ut gradatim per modum digestionis ignis fortioris procedas in eius perfectionis augmentatione, & cumulatione bonitatis, & reiteratione operis de parte sua reseruata, sibi suae naturae conueniente, solificata tandem, ut eius bonitas multiplicetur usque in infinitum Dicit Raymundus. De modo indulcorandi lapidem cum humiditate. In modo autem faciendi huius lapidis indulcorationem: Sumatur lapis, & terendo inbibe illum in uase suo, imbibitione per miniima, scilicet per uices, factas ad modum roris, cium una & dimidia parte sui, postea decoque cuim igne leui, donec prius illa fuerit in lapidis sulbstantiam conge lata: Postmodum uigora ignem de carbonibus paulatim & paulatim, donec subtilietur ex eo quidquid resolutum extiterit, tam de aqua sulphuris quam de argento uiuo humido. Tunc iterum quod sublimatum extiterit, reduc super feces, terendo & imbibendo cum dicto spiritu, qui magis in humiditate exuberanter abundat. Et hoc iterata imbibitione rorida, decoctione, congelatione, & sublimatione, cum ignibus suis successiuis, & diligenter continuatis, scilicet cum moderamine notae ignitionis, quam natura exigit, donec per continuam sublimationem, iterationem spirituum non inflammabilium super illas scilicet feces, & continuo motu totum figatur deorsum. Cum autem fixum fuerit secundum proportionem ignis sibi appropriati cum moderamine, tunc eo facias ignem fortem, bene continuatum per diem naturalem, secunda uero die naturali fortiorem, & tertia die naturali adhuc fortissimum, ut est ignis fundendi, uel quasi. Quando uoles incerare lapidem, Mittas magis de re calida & humida, quam facias de frigida & sicca: Sed quando tu operatus fueris per intentionem fixandi, tunc mittas magis de re frigida & sicca, quam calida & humida. Et si medicina non manet plenarie contra ignem, hoc est per defectum fixationis: Igitur succurretur defectui, uel per reiterationem solutionis & congelationis, uel per sublimationem partium non fixarum, per partem fixam, quousque capiat quietem contra asperitatem ignis. Fusio Signum uerae fixionis et ultimi complementi. Et si tu uides, quod illa non possunt fundi nisi cum grauitate scilicet per defectum incerationis supple sibi, & integra ei incerationem cum oleo lapidis, guttando guttam post guttam, supra leuem ignem in crusibulo terreo, quousque fluat ut cera, sine fumo. Haec Raymundus. De multiplicatione uel augmemtatione lapidis. Nota primum quid sit augmentum. Unde augmentum est praeexistentis quantitatis additamen tum, Et augmentum in qualitate & bonitate, est ipsam tincturam soluere & coagulare, hoc est Mercurio nostro imbibere & exsiccare. Uel sic, recipe tincturae preparate partem unam, & solue in tribus partibus Mercurii nostri, deinde fac in uase, & sigilla uas, & pone inter cineres calidos, per totu, ut supra expressum est, donec exsiccetur & puluis fiat. Deinde aperi uitrum, & iterum imbibe, & exsicca ut supra, & quoties hoc pluries feceris, toties aliquas partes lucraberis, & ultra tingit, ut dicit Arnoldus. Augmentum in quantitate est. Recipe materiae fixae quae tingit, id est tincturae praeparatae partes tres, & Mercurii Philosophorum unam partem, & fac in uase, & sigilla uas, et pone inter cineres calidos, ut supra, & exsicca ut puluis fiat. Deinde aperi uitrum, & iterum imbibe, & exsicca etc. ut supra. Et aqua, id est argentum uiuum uel Mercurius non plus ponderis adiicit uel dat corpori, nisi quantum de humiditate metallina manet. Haec Calidius filius Isydori, Item multiplicatio in quantitate fit per mixtionem medicinae in crusibulo cum argento uiuo uulgi, Quod quidem argentum uiuum per admixtionem lapidis conuertitur in puluerem rubeum uel nigrum, & iterato, quod mittatur de illo puluere argenti uiui super aliud argentum uiuum, et ite rato conuertitur in puluerem, & sic facies reiterationes pulueris argenti uiui super aliud argentum uiuum, donec argentum uiuum non conuertatur in puluerem, sed manet conuersum in metallum perfectum. Et hoc fit quia fortitudo medicinae temperata est cum additione argenti uiui. Item multiplicatio tincture non est aliud, nisi augmentatio & multiplicatio caloris naturalis, qui est sulphur non urens in materia argenti uiui, cum sit certum, quod argentum uiuum sit materia metallorum in substantia, in qua sua claritas est infixa, quia metalla non indigent nisi natura substantiali. Et substantia in qua tinctura sulphuris infigitur, oportet quod sit de materia seruata ab omni adustione, & defectiua totius fusionis, amabilis & placens omnibus metallis: Et ideo est necesse, quod tinctura sulphuris sequatur talem substantiam, & in illa colligatur, si uis quod sit tinctura metallorum, & dicta substantia sit talis, quod possit fixari sine consumatione suae humiditatis, & sine reuersione illius in terram, & sine combustione suae propriae substantiae, & totum hoc est argentum uiuum. Quare dicitur quod illud causa perfectionis ad necessitatem metallorum, quia illud est sufficiens ad quemlibet gradum omnium fusionum cum ignitionem, sicut patet in plumbo & stanno, & hoc per bonam adhaerentiam suarum partium, & per fortitudinem suae nobilis mixtionis. Haec Raymundus. Modus quomodo multiplicantur medicina. rubea & alba, in uirtute et potestate. Quando per feceris dictas medicinas, & de illis feceris proiectionem. Duobus modis poteris artificialiter multiplicare suas uirtutes: Primus modus est, dissolues in aqua Mercurii sui albi uel rubei, ex quibus fuerunt procreatae, quousque fiat aqua clara, & postmodum cum leui decoctione congeles, & cum suis oleis, inceres uero eas super igne, quousque fluant: Certa sua uirtus erit duplicata in tinctura, cum omnibus suis perfectionibus, sicut uidebis in proiectione, quia pondus quod proiiciebatur super mille, tunc proiicitur super duo millia: Et in ista multiplicatione non est magnus labor. Secundus modus multiplicandi suas uirtutes est maioris precii, quia si distilles quamlibet speciem illarum singulariter, & in sua aqua per inhumationem, postmodum separabis elementa per distillationem, in recipiendo primo aquam, postmodum aerem, & manebit sua substantia terrae fixa, tota clara in forma pulueris, reduc in illam aquam per distillationem, quousque totum biberit, & sit tota fixa in terra, & postmodum imbibe totum cum suo oleo & cum sua tinctura, quousque sit bene fixum, & fundatur totum sicut cera. Et de illa medicina proiice unum pondus super corpus quod uolueris conuertere, & inuenies certe suam tincturam multiplicatam de centum partibus, per talem modum etc. Iterum multiplicatur medicina dupliciter. Solutione caliditatis, uel solutione raritatis. Solutione caliditatis, est, ut accipias medicinam in uase uitreo impositam, & eam sepelias in igne nostro humido septem diebus uel amplius, donec medicina soluatur in aquam sine turbulentia, solutione raritatis, ut sumas uas uitreum cum medicina, & suspendatur illud in olla noua aenea, cuius orificium sit strictum, in qua bulliat aqua, & orificium sit clausum, ut ex uapore aquae bullientis ascendente uapore soluatur medicina. Sed nota quod aqua illa bulliens non tangat uas uitreum, in quo est medicina, per spacium trium digitorum. Et solutio fit forte una die uel duobus aut tribus, postquam medicina fuerit soluta, aufer ab igne ad refrigerandum, fixandum, & congelandum, indurandum uel desiccandum, & sic soluatur pluries, & quanto plus resoluta fuerit medicina, tanto perfectior erit. Et talis solutio est medicinae subtiliatio & eius uirtualis sublimatio, Quae quanto plus reiteratur, tanto abundantius & plures partes tingit. Unde dicit Rasis. Non dependet huius bonitas multiplicationis, nisi in multiplicatione reiterationis, sublimatione & fixatione medicinae perfectae. Quia quanto plus huius complementi ordo reiteratur, tanto illius exuberantia magis operatur, & augmentatur. Nam quoties magis solito sublimaueris medicinam perfectam, & solueris, toties lucraberis omni uice ad proiiciendum unum pondus super mille. Et si primo cadet super mille, secundo cadit super decem millia, tertio susuper centum millia, quarto super mille millia, & sic usque in infinitum. Dicit enim Morigenes philosophus: Scitote pro certo, quod quanto plus soluitur lapis noster, et congelatur, tanto plus spiritus & anima coniunguntur, & retinentur ab ipsis, & qualibet uice tinctura multiplicatur. Alio modo multiplicatur medicina per fermentationem, et est fermentum ad album, luna pura, et fermentum ad rubeum, sol purus. Proiiciatur ergo una pars medicinae, supra duas fermenti, & totum erit medicina, & ponatur in uase uitreo super ignem, & claudatur sic, ut aer non intret, nec exeat, & seruetur, & regatur, & subtilietur quoties uolueris, sicut fecisti de prima medicina, tantam uirtutem recipiet una pars secundae medicinae, quantum habuit una pars primae medicinae, Sic enim per solutionem, & fermentationem poterit medicina multiplicari in infinitum. Tripliciter lapis philosophicus multiplicatur. Primo modo fit per reiterationem notae corruptionis ad principium, hoc est corrumpendo lapidem per dissolutionem & putrefactionem, & per elementorum coniunctionem, & inhumationem in aere uel in terra, & per decoctiones aeris, & ignis commmunis. Et hoc ad altera opera particularia, per coniunctionem elementorum cum terra foliata, & decoctione ignis communis, in humatione fimi. Item utraque multiplicatio fit simul, si ex medicina multiplicata in quantitate duxeris ad dictas duas rotas, & feceris sicut dictum est. Nam quantumcunque medicina transit per istas duas rotas ad finem terminationis, tantum plus & multiplicatur in uirtute propter materiam qua ad tantam subtilitatem deducitur. Ex quo spiritus existens in tali materia multiplicat similitudinem suam, sicut summitas ignis existens in oculo Basilisci, suam similitudinem multiplicat in igne existente in animalibus, ratione cuius suffocatur calor naturalis unius cuiusque anima lis, sicut lux ignis per lucem solis extingitur. Haec Raymundus. Modus proiiciendi omnium praescriptorum, taliter potest experiri. Sumatur una pars de medicina, & decem partes Mercurii crudi purgati, sic quod Mercurius calefiat ad ignem, usque ad fumositatem. Ex tunc proiiciatur medicina desuper quae statim fluit, minima penetrando, tunc stato uigorato igne, Mercurius fusus colligatur, cuius recipiatur modica pars, & tantum sui Mercurii uiui ponatur ad ignem, & probetur pondus. Si Mercurius additus. notabilem recesserit, tunc medicina non sufficit ad ulteriores partes. Si autem corpus in corpore notabiliter diminutum non fuerit, sed materia adhuc fuerit frangibilis, & nimis mollis uel dura, tuc sumatur huius iterum modica pars, & tantum sui de Mercurio crudo, & per omnia ut dictum est procedatur, donec habeatur intentum. De proiectione medicinae multiplicatae in uirtute. Accipe unam partem uel unciam medicinae dictae multiplicatae in uirtute, & de illa proiicias super centum partes Mercurii, Statim cum dictus Mercurius incipiet calefieri in crusibulo, & prompte congelabitur, & cito, totum in fixam medicinam, ad faciendum proiectionem super alium Mercurium, post accipe uniam unciam, et de illa secunda medicina, & fac proiectionem super centum partes alterius Mercurii calidi, et adhuc erit purum totum, & uera medicina, tunc multiplicasti in quantitate tuam primam medicinam, uel etiam totum, uel in parte, quam iterum poteris multiplicare per dissolutionem, & congelationem, & inhumationem & c. Quia modum quem dixi in multiplicatione potes multiplicare in uirtute in infinitum, et postea in quantitate proiice de medicina ultimo congelata, unum pondus super centum Mercurii loti cum sale & aceto, & calefac super igne statim, cum uideris ipsum fumare & congelabitur in aurum etc. Conuertitur autem oleum id est cum tinctura est oleum in puluerem tingentem hoc modo: Sumatur praeparati olei unapars, et fundatur supra decem partes Mercurii crudiponatur ad digestionem, & statim ingreditur illud oleum Mercurium talem, quod non appareat, sed erit Mercurius albus uel rubeus, secundum quod praeparata est medicina ad album uel ad rubeum, puluerisabilis & tractabilis in itinere, sine damno, qui ulterius poterit proiici, ut scis, semper super Mercurium postea cum sale & aceto semper bene lotum. De uirtute, effectu, & nobilitate huius laudabilis scientiae seu tincturae philosophicae. Est sciendum quod antiqui sapientes, quatuor principales effectus siue uirtutes in hac gloriosa thesauri sarcha, consolatrice & adiutrice scientia reperierunt. Primo dicitur corpus humanum a multis infirmita tibus sanare. Secundo corpora imperfecta metallica restaurare. Tertio lapides ignobiles in gemmas quasdam preciosas transmutare. Quarto omne uitrum ductibile facere, siue malleabile. De primo consenserunt omnes philosophi: Quod quando lapis ematites perfectae rubificatus fuerit, non solum facit mirabilia in corporibus solidis, sed et in corpore humano, de quo non est dubium. Nam omnem infirmitatem ab intra sumendo curat, ab extra sanat ungendo. Dicunt enim philosophi, quod si datum fuerit de eo in aqua, uel in uinon tepido paraliticis, freneticis, hydropicis, leprosis curat eos. Alii sapientes dicunt, quod guttam rosaceam relidit saepe ungendo. Hinc uero passio cordiaca, aethica, iliaca, colica ictericia, ac morbi egiditum epilempsi, & omnes species febrium per eam curantur sumendo plaerunque, artetica per eam curatur ungendo, & quidquid est in aegroto stomacho hoc tollit, & omnem fluxum humorum peccantium stringit & consumit potando uel ungendo, omnemque me lanc oliam siue mesticiam mentis ieiuno stomacho sumpta, repellit, omnem fluxum renaticum exsiccat. Est etiam infirmorum oculorum sanatrix optima, Nam fluxum lachrimarum stringit, lipposos attenuat, ruborem depellit, pellem uel tunicam delendo mollificat. Tela, albugo, & hugo cornu, & ungula, cataracta, inuersio palpebrarum, aestus, nec non tenebrae inflaturae oculorum: haec omnia per medicinam philosophicam facillime curantur. Cor & spiritualia confortat potando, dolorem capitis mitigat in temporibus ungendo. Praebet etiam surdis auditum, & omni dolore aurium succurrit, inflaturis neruos compactos rectificat ungendo, dentes corrosos restaurat lauando, foetorem anhelitus dulcorat. Sanantur etiam per eam omnia genera aposte matum ungendo uel emplastrando, aut puluerem siccum intermittendo. Ulcera, uulnera, cancer, fistula, noli me tangere, antrax, serpigines, impetigines, stramiones, scabies, pruritus, & tinea per eam sanantur. Cicatrices per ipsam planantur, ita ut caro noua regeneratur, uinum corruptum & acidum si permiscetur, reparatur, calculus inde soluitur si bibitur, uenenum expellit sumendo, occiduntur etiam uermes si inpuluerisentur capilli sub uillo, si per cam ungendo remouentur. Rugas in facie, aut omnes maculas delet ungendo, & faciem iuuenilem facit. Mulieribus in partu laborantibus sumpta auxiliatur, foetum mortuum emplastrando educit, urinam prouocat. Coitum excitat & auget, ebrietatem prohibet, memoriam inducit, humidum radicale augmentat, naturam uigorat, Nec non multa alia bona corpori humano monstrat & ministrat. Quia haec medicina est super omnes medicinas Hypocratis, Galieni, Alexandri, Constanti, Auicennae, & aliorum doctorum omnium artis medicinae, praestantior in odore, sapore, uirtute & effectu, & est notandum quod haec medicina est semper medicina apothece ad morbum depellandum permiscenda. De secundo scribitur quod omnia metalla imperfecta transmutat: haec enim transmutatio est satis manifesta. Nam omne quod est argentum facit aurum, in colore, substantia, perseuerantia, pondere, ductibilitate, liquefactione duricie, mollicie. De tertio scribitur, quod lapides in gemmas praeciosas transformat, ut dictum est supra. In libro sextariae dicitur, quod iaspides, hyacinti, coralli rubei & albi, Smaragdi, crisoliti, saphyri, ex ipsa materia formari possunt, & in charta sacerdotum traditur, quod ex cristallo carbuculus siue rubinus aut topasius potest fieri per eam, qui in colore et in substantia excellunt naturales. Hiis uero lapidibus, & aliis in quibus fuerit hec medicina, praestat uirtutem naturalem sua nobilitate, ita tamen, quod colores deputati ad ipsos admiscentur, nam omnem lapidem siue gemmam liquefacit & demollit. De quarto scribitur. Quod uitrum reddit malleabile in miscendo quando liquescit. Nam haec medicina est conuertibilis in omnem colorem. Alia uero sunt experimenta artifici sagacius committenda. Dicit Raymundus. Habet etiam potestatem dicta medicina rectificandi omne animal, & uiuificat omnes plantas in tempore ueris, per suum magnum & mirabilem calorem, quia si de illa ad quantitatem unius grani milii dissoluas in aqua, & illam mittas in corde unius uitis, ad quantitatem concauitatis unius auellanae, artificiose nascentur folia & flores, & boni rami in mense Maii, & sic de qualibet alia planta facias: quoniam sic reputatur miraculum & contra concursum naturae, propter hoc, quia tales ignorant potestatem talis rei, sed non est aliud quam purus calor naturalis infusus in suo humido radicali, & quia natura per suum instinctum appetit multum esse, ad plus profundum cuiuslibet elementi ubi operatur, in multiplicando calorem naturalem corporis in centro, cuius ipsa est ingressa. Ideo habet potestatem rectificandi omnes, & illlam uirtutem fixare in illis. Et haec est probata medicina philosophorum, quam omni inuestiganti fideli & pio, uolenti, praestare dignetur Dominus noster lesus Christus, qui cum patre & spiritu sancto uiuit & regnat, deus per infinita seculorum secula, Amen. Incipit Semita Semitae. Et est tractatulus breuis & compendiosus simul & utilis intelligenti, in quo principaliter pro parte prodit lapidem uegetabilem ab aliis poenitus absconditum subtiliter intuenti: Reuerende pater pias aures inclina, & intellige quod Mercurius est sperma omnium metallorum decoctum, & imperfectum in uentre terrae calore sulphureo, & secundum uarietatem sulphuream ipsius, metalla in terra generantur diuersa. Causa differentiae metallorum. Et sic ipsorum primordialis materia est una, & naturaliter sola actione maiori uel minori, adurente uel non adurente diuersimode operatur, & in hoc omnes philosophi concordant. Et hoc demonstrabo taliter: Quia certum est, quod omnis res de eo & ex eo est in quod resoluitur, & est uerum exemplum & consimile. Si glacies commutatur in aquam mediante calore, ergo, prius fuit aqua: Signum lapidis mineralis. Sed omnia metalla conuertuntur in Mercurium, ergo iste Mercurius est prima materia eorum. Prima materia metallorum. Modum autem conuertendi infra docebo, Illo habito, soluitur oppinio eorum, qui dicunt species metallorum conuerti non posse, & hoc uerum est, ut ipsi dicunt, nisi in materiam primam reducantur, Reductio autem ipsorum est facilis in primam materiam ut ostendam. Et transmutatio est facilis & possibilis. Nam omne crescens uel nascens multiplicatur in sua specie, ut homines, arbores, grana & huiusmodi. Nam ex uno grano mille generantur. Ergo possibile est augerires usque in infinitum. Ex praedictis apparet subtiliter intuenti, philosophos in suis libris dixisse obscura sed uera. Dixerunt enim quod lapis noster est ex corpore & anima & spiritu, & uerum dicunt. Nam corpus imperfectum comparauerunt corpori propter hoc quod est infirmum, & aquam spiritum dixerunt, & uere spiritus est, quia corpori imperfecto & per se mortuo uitam tribuit, quam prius non habebat, & in meliorem formam producit. Fermentum animam dixerunt, quod sicut infra dicetur corpori imperfecto similiter uitam tribuit, et in sui naturam eleuat et conuertit. Philosophus dicit: conuerte naturas, et quod quaeris inuenies, & hoc est uerum: Nam in nostro magisterio primo facimus de grosso gracile id est de corpore spiritum, & postmodum de humido siccum id est de aqua terram & sic naturas conuertimus, & facimus superius inferius, quod fit quando spiritus efficitur corpus, & econuerso corpus fit spiritus. Uas unum est aqua nostra. Item lapis noster ut dicunt philosophi fit ex una re, & in uno uase, & uerum dicunt. Nam totum magisterium fit cum aqua nostra, et ex ea. Nam ipsa corpora soluit ut dictum est, non tamen ea solutione prout credunt ignari scilicet quod conuertatur in aquam nubis. Et ipsa eadem calcinat, & in terram reducit. Ipsa eadem corpora in cinerem transformat, & ea incinerat, & dealbat, & mundificat iuxta uerbum Morienis, qui ait: Quod azoth & ignis Latonem mundificant, id est, abluunt, & eius obscuritatem poenitus ab eo eripiunt. Laton enim est corpus immundum, azoth argentum uiuum. Et corpora diuersa coniungit, preparata modo praedicto, coniunctione tali, quod nec ignis nec actus potest ea separare ab igneitatis combustione, & eorum unum irruendo in aliud mutatio subtiliat corpora, non subtiliatione uulgari, ut idiotae siue inexperti credentes, sic quod sublimare sit superius ascendere. Contra sublimationem uulgarem. Et ideo accipiunt corpora calcinata, & admiscent spiritibus sublimatis, scilicet Mercurio arsenico & sulphure etc, & faciunt per ignem fortem sublimare id est corpora ascendere cum spiritibus, et dicunt quod corpora tunc sunt sublimata. Et sunt delusi, quia adhuc inueniunt corpora immunda cum spiritibus plus quam fuissent prius. Ideo nostrum sublimare non est sursum ascendere: sed sub limare philosophorum est de re uilissima & corrupta ( a terra ) alteram facere magis puram, ut cum dicimus ille est sublimatus in episcopum, id est in digniori statu exaltatus seu positus, Sic etiam dicimus corpora in aliam, id est meliorem naturam conuersam, seu exaltatam, unde sublimare idem est quod subtiliare, quod totum facit aqua nostra. Philosophica sublimatio. Et sic intelligenda est sublimatio philosophica, in qua multi sunt decepti. Effectus aquae. Aqua etiam nostra mortificat, illuminat, mundificat, & uiuificat, & apparere facit colores nigros primo in mortificatione corporis, dum in terram conuertitur, & postmodum apparent multi colores, & uarii ante dealbationem, quorum omnium finis albedo. Nigredo prima. In commixtione uero aquae & corporis fermenti, id est, praeparati corporis infiniti colores apparent. Et sic apparet quod nostrum magisterium est ex ueno, & cum uno fit, & est ex quatuor, & ex tribus unum. Unde scias pater quod philosophi multiplicauerunt nomina mixti lapidis, & hoc, ut absconderent eum. Et dixerunt lapidem mixtum corporeum & spiritualem, & non sunt mentiti, prout sapiens intelligere potest. Nam ibi est corpus & spiritus, & corpus tantum est spirituale in solutione, & spiritus factus est, & corporale est in coniunctione spiritus cum corpore. Et fermentum quisemitae. 71 dam uocant, quidam uocant ipsum aes. Gradus lapidis in operatione. Morienes dicit: Quia scientia nostri ingenii, id est magisterii assimulatur ordini in creatione hominis. Nam primo fit coitus, secundo conceptio, tertio impraegnatio, quartum est ortus, quintum est nutrimentum uel nutritio. Haec uerba faciam te intelligere: Primus gradus. quoniam sperma nostrum quod est argentum uiuum, cum terrae coniungitur, scilicet corpori imperfecto quae terra mater dicitur, quia terra est mater omnium elementorum, tunc coitus dicitur. Coitus. Cumque terra aliquantulum secum retinet argentum uiuum, tunc dicitur conceptio, et cum masculus agit in foeminam id est, argentum uiuum in terram. Conceptione. Et hoc est quod philosophi dixerunt, quod magisterium nostrum non est nisi masculus & foemina, & ipsorum coniunctio. Terra transit a spiritu Impraegnatio. Adueniente ergo aqua, id est, argento uiuo in terra crescit & augmentatur, quia terra dealbatur, & tunc impregnatio uocatur. Deinde fermentum coagulatur, id est coniungitur cum corpore imperfecto praeparato, ut dictum est, quousque fiat unum colore & aspectu, & tunc dicitur ortus, quia tunc natus est lapis noster, qui uocatur Rex a philosophis, ut dicitur in turba philosophorum: Ortus. Rex. Honorate regem nostrum ab igne uenientem, diademate aureo coronatum, & inclinate ei usque ad perfectam perfectionis aetatem, scilicet ipsum alimentando quousque ad perfectam perueniat aetatem, Cuius pater est sol, mater uero luna, luna pro corpore imperfecto accipiatur, sol uero pro corpore perfecto. Quod sit pater et mater sol luna. Quinto & ultimo sequitur alimentum, quia quanto magis nutritur, tanto magis augmentatur. Alimentum. Nutritur autem lacte suo, id est, spermate, ex quo fuit ab initio. Imbibitur autem argentum uiuum saepe & sepius, quousque duas partes bibat uel quod sufficiat. Sequitur nunc practica. Descendamus nunc ad practicam sicut prius dixi. Debent autem corpora ad primam materiam deduci, adhoc, ut fiat transmutatio. Et ultimo ostendam tibi praemissorum rationem: Rogo ergo te fili ut practicam meam non uilipendas, quia in ea latet totum magisterium nostrum, sicut fide occulta uidi. Accipe precii libram unam, & sit limatura munda, & misce cum quatuor libris aquae nostrae mundatae, terendo, & incorporando cum sale modico & aceto, quousque totum fiat amalgama. Precio autem optime amalgamato pone ipsum in multam quantitatem aquae uitae, id est Mercurii, & pone totum in urinali supra ignem cineris nostri, id est, purgati cineris, & fac interius lentissimum ignem per diem naturaturalem tunc permitte infrigidari, & quando inuenies infrigidatum, cola aquam trans cum omnibus que in ea sunt per pannum lineum, donec pertranseat per pannum illud, quod de corpore fuerit resolutum, pars uero que non poterit exire, ponatur ad partem. Deinde recipe illud quod remansit in panno, & iterum cum noua aqua benedicta reponas ad ignem cum uase praedicto per diem naturalem, postea cola ut prius. Et sic toties reitera, donec totum corpus in aquam conuertatur, id est in primam materiam, quae est aqua nostra. Quo facto totam illam aquam pone in uase uitreo, & decoque super ignem lentum, quousque uideas in superficie eius nigredinem apparere, quam remoue subtiliter quotidie colligendo, donec totum corpus soluatur in terram meram, & toties quoties melius potes, & iterum coquendo & nigredinem tollendo quousque nil appareat nigredinis, & aqua, id est, argentum uiuum appareat clara, tunc habes aquam & terram. Deinde accipe totam terram istam, id est, nigredinem quam collegisti, & pone ipsam in uase uitreo, & superfunde de aqua praedicta benedicta, donec nihil emineat, & natet super eam, & coque eam tamdiu leui igne per decem dies, tere, & iterum impone aquam, & coque sic deinceps, id est, terram sic coagulatam & cum aqua inspissatam sine appositione alterius aquae decoques forti igne, ut supra, quousque terra fiat alba & clara, Qua mundificata & dealbata ut dictum est, aqua uitae quae cum dicta terra coagulata mediante calore leui inspissata fuerit, decoque forti igne in cucurbita forti, alembico super posito, donec quicquid aque ibi fuerit, descendat per alembicum, & terra remaneat calcinata. Tunc accipe de fermento quocunque quartam sui partem, puta, si libra fuerit corporis imperfecti scilicet precii, accipias ex fermento scilicet sole uel luna libras tres. Et illud fermentum sit solutum, & terra factum, sicut corpus imperfectum, & eodem modo & ordine praeparatum in simul coniunge, & imbibe cum aqua benedicta praedicta, id est, cum aqua quae ascendit alembicum, & coque per tres dies aut plures, tunc iterum aqua sua imbibe, & coque ut prius, & hoc tocies reitera, quousque haec duo corpora unum remaneant, id est in unum reducantur. Quod perpendes, color non uariatur in eis, Deinde super eas fundendo aquam praedictam per se paulatim, quousque dum bibat quantum possit bibere semper dando eis nouam aquam. Nam in ista coniunctione corporum spiritus miscetur cum eis & fit unum cum eis, & conuertitur in naturam ipsorum, corporibus praedictis mundatis: Et sic germen conuertitur cum corporibus praedictis moderatis uel mundatis, quod ante non poterant propter eorum immunditiam & grossitiem, & in eis crescit & suum augmentat, ut in ea multiplicetur multitudine magna. Recapitulatio omnium praedictorum. Nunc reuertar pater reuerende ad prius dicta singulariter applicando super perfectiones philosophorum antiquorum, & uerba eorum obscura importabilia & abscondita. Si uero iudices uerba Philosophorum, intelliges, & ita uera uerba protulisse affirmes. Primum uerbum nostri magisterii siue operis est argenti uiui reductio ( corporis ) id est, cupri uel alii metalli, in argentum uiuum reductio. Et istud est quod philosophi uocant solutionem, quae est fundamentum artis, ut dicit Franciscus. Nisi corpora solueritis, inuanum laboratis. De qua solutione loquitur Parmenides in turma. Quam solutionem audientes ignari putant aquam nubis esse. Nota corpus aquae. Si autem nostros libros legissent, & intellexissent, sci Nota corrent utique aquam esse permanentem, absque suo cornpore, cum quo coniuncta, facta est unum permanens. Non est ergo solutio philosophorum aqua nubis, sed corporum in aquam liquidam conuersio, ex quo primo procreata fuerunt, scilicet in argentum uiuum, Sicut glaties conuertitur in aquam, ex qua prius fuit. Ecce Mercurium mineralem. Ecce per Dei gratiam iam habes primum elementum, quod est aqua, & ipsius scilicet corporis in primam ma teriam reductio. Secundum uerbum: Quod fit terra, & hoc est quod philosophi dixerunt: Egressio terre aqua concurrit. Sic habes secundum elementum quod est terra. Tertium uerbum est terrae mundificatio, de qua dicit Morienes: Haec aqua cum terra putrefit & mundificatur & c. Philosophus: lunge siccum humido, Siccum namque est terra, humidum uero aqua. Ecce iam habes aquam per se, & terram per se, & terram dealbatam cum aquaquartum uerbum est, quod aqua possit euaporare, sublimatione siue ascensione efficitur ipsa terra aerea, quae prius erat inspissata cum terra & coagulata, & sic habes terram, aquam & aerem: Hoc est quod philosophus dixit in libro turmae. Separatio sulphuris ab argento uiuo. Ipsum dealbate. Et cito igne sublimate, quousque ex eo exeat spiritus, id est argentum uiuum, quod in eo inuenies, qui dicitur auis Hermetis, & pullus Hermogenis, & remanet terra calcinata infundo quae est uis ignea, id est, igneae naturae. Et sic habes quatuor elementa, hoc est terra, ignis, & illa terra calcinata quae est puluis, de quo dicit Morienes: Cinerem qui in fundo est non uilipendas, quia est in inferiori loco, & est terra corporis, quia est sperma tuum, in eo enim est diadema ordinis. Postmodum cum praedicta terra fermentum pone, quod scilicet fermentum philosophi animam uocant, Et hoc ideo, quia sicut corpus humanum sine anima nil ualet, immo est sicut terra mortua, Sic & corpus immundum absque eius fermento, id est, eius anima, nil ualet. Nam fermentum corpus imperfectum praeparat, & ad naturam suam conuertit ut dictum est. Et non est fermentum nisi sol & luna, tantum istis appropriatis planetis conspirans in naturali similitudine. Et hoc est quod Morienes dicit: Nisi corpus immundum mundaueris ac dealbaueris. & in eo animam mittas, nil in magisterio direxisti. Et tunc spiritus coniungitur, & gaudet cum eis, & figitur. Fixio spiritus. Quia alteratur aqua, & omnia grossa subtilia fiunt. Et hoc est quod dicit Astanus in turba, spiritus non coniungitur corporibus donec a suis immundiciis perfecte fuerint denudata. Et in hac coniunctione maxima apparent miracula, quia omnes colores qui in mundo excogitari possunt apparent, & corpus inperfectum colore fermenti, firmo mediante fermento coloratur, ut dicit Barsen. O pie pater augeat Deus in te spiritum intellectus, ut quod dicturus sum mente perpendas. Sperma metallorum. Elementa enim non generantur nisi ex proprio spermate, Sperma autem est argentum uiuum, Sicut patet in generatione hominis, quia non est alicuius rei commixtio, nisi per sperma, & in uegetabilibus nisi semen, quantum ad generationem & augmentationem ipsorum. Alii subtilius intuentes sublimant Mercurium, & figunt, & coniungunt cum corporibus, & tamen nihil inueniunt. Causa erroris est: Nam semen non potest permutari, nec pro ut est uel fuit, nec proficit nisi proiiciatur in matricem mulieris, Sic Mechardus Philosophus dicit: Nisi proiiciatur lapis in matricem mulieris, ut ipsum nutriat, non proficit. O mi pater sic habes ad uotum descriptionem lapidis philosophorum. Laus Deo. Explicit tractatulus Arnoldi de noua Uilla Papae Benedicto undecimo transmissus 1533. Tractatulus Auicennae. Istum librum diuidam in octo capitula uel partes. In primo capitulo dicam de Mercurio & eius natura, nec non de sulphure quod in se continet. In secundo dicam de natura corporum perfectorum, & eorum sulphure. In tertio dicam de coniunctione corporis & spiritus & lapidis dissolutione in primam materiam. In quarto dicam de extractione aquae ex terra. In quinto dicam de fundatione seu etiam fusione super terram suam. In sexto dicam de modo sublimationis terrae. In septimo dicam de lapidis multiplicatione & fixione. In octauo & ultimo capitulo dicam de modo proiiciendi medicinam, & tingendi quodlibet metallum, in solem & lunam. Caput I. Argentum uiuum est frigidum et humidum, & deus ex eo uel cum eo creauit omnia minera, & ipsum est aereum & ignis fugitiuum, sed dum in igne aliquantulum steterit, facit mira opera aliena Et ipsum est solummodo spiritus uiuus, & inmundo non est tale, quale ipsum est, quod possit talia operari, qualia per ipsum operantur. Effectus Mercurii nostri. Et ipsum intrat quodlibet corpus, penetrat, leuat, & excedit. Ipsum est fermentum corporum quibus admiscetur, & tunc erit totum elixir ad albedinem et rubedinem. Ipsum est aqua perennis, aqua uitae & lac uirginis, fons & alumen de quo hibens non moritur. Cum uiuum fuerit habet quaedam opera, cum mortuum fuerit habet alia opera, & cum solutum fuerit habet opera maxima. Fermentum secundo modo. Ipsum est serpens luxurians se ipsum impraegnans in die uno parturiens, suo ueneno cuncta interficit, ab igne fugit. Sapientes autem faciunt ipum spectare ignem, & tunc facit opera & mutationes, quia sicut mutatur mutat, & sicut tingitur tingit, & sicut coagulatur coagulat, igitur inter omnia mineralia argenti uiui praeferenda est gerius noster neratio. Ubi inuenitur Mercurius noster Sulphur causat adustionem. In omnibus enim mineris inuenitur, & cum omnibus symbolum habet. Est autem ex terrestri & mediocri, & aqueo, uel oleo uiuo, subtilibus mediocriter, & spiritu multo subtili, ex aqua terrestri, ponderositatem habens & motum deorsum, luciditatem, & fluiditatem & colorem argenteum. Exit enim de terra, & in terram resilit, & nutatim se defendit, & iterum se continuat humido ex caliditate, & spiritu extincto figitur, & omnibus mineralibus commiscetur, & cui insidet firmiter adhaerebit, unde & mineralium mater dicitur. Argentum uero uiuum densam manifeste uidetur habere substantiam, ut monoceros propter grauedinem sui ponderis immensi, quoniam aurum praeponderat, dum in sui natura fuerit, & est fortissime compositionis, & naturae uniformis, quoniam non separatur ab inuicem, in partes autem nullatenus se diuidi permittit. Quia aut cum tota sua substantia ex igne recedit, aut cum ea in igne permanet. In eo necessario est causa perfectionis, quoniam ipsum solum ad perfectionis modum sufficit, in uno quoque gradu, uidelicet cum ignitione, propter bonam sui adhaerentiam, & fortitudinem suae mixtionis. Sed cum partes ipsius inspissantur per ignem, ulterius non permittit se corrumpi, nec per ingressionem furiosae flammae ulterius se patitur eleuari, quoniam rarefactionem sui non suffert propter indensitatem & adustionis carentiam, quae fit per sulphureitatem quam non habet. Argentum uero uiuum in suis operibus manifeste ac perfectissime ab adustione est saluatiuum, & fusionis effectiuum cum figitur. Adustio tollitur. Etenim est tinctura rubedinis, uberrimae refectionis, fulgidi splendoris, & non recedit a commixto donec est. Fusionem praestat. Est enim amicabile, & metallum placabile, ac medium coniungendi tincturas, quoniam commiscetur cum ipsis per minima, & in fundo naturaliter adhaeret eis, quia est de natura ipsorum. Medium tincturarum. Uerumtamen cum luna commiscetur cum illo facilius, quoniam per suam naturam habet ipsum in sua natura participare. Attamen non submergitur in eo aliquod metallorum nisi sol. Et sic maximum habes secretum, quoniam Mercurius in se recipit quae sunt suae naturae. Aliena uero respuit, eo quod natura sua plus gaudet cum natura propria quam extranea. Ex hoc enim manifestum est, maioris esse perfectionis in illis, quae plus sunt Mercurium continentia, et quae minoris, minus, quoniam symbolum tenet in natura cum mineralibus. Et dedit Deus ipsi substantiam, & substantiae proprietatem, quam nullo modo in aliis rebus naturarum contingit possidere, quoniam ipsum solum est quod ignem superat, & ab eo non superatur, sed in eo cabiliter gaudens quiescit. Ipsum solum cum sit metallicum, continet totum in se, quo indigemus ad nostrum magisterium. Igitur manifestum est, quod argentum uiuum continet in se sulphur suum bonum, quo coagulatur aurum & argentum, secundum diuersum digestionis modum. De natura corporum perfectorum, id est solis & lunae, et eorum sulphure. Caput Ii. Aurum est corpus perfectissimum, dominus lapidum, Rex & caput omnium aliorum, quod nec terra corrumpit, nec res commburentes comburunt, nec in igne minuitur sed in eo melioratur, quia in eo humiditate quadam humectatur, nec etiam aqua alteratur. Complexio eius est temperata, & natura directa in caliditate, frigiditate, humiditate & siccitate, nec in eo aliquid superfluum nec diminutum inuenitur. Est enim creatum ex subtilissima & clarissima argenti uiui sub stantia, & ex substantia pauca sulphuris puri & mundi, rubedinis fixae, & clare tingens ipsam substantiam argenti uiui. Aurum tenetur esse corpus & fermentum elixiris albi & rubei, Neque melioratur, neque perficitur seu completur nisi cum eo, & non alio, quemadmodum pasta non alio quam suo potest fermentari fermento. Aurum est corpus durans, per secula seculorum manens. Et ideo philosophi pretulerunt ipsum, & magnifecerunt, dixerunt enim quod aurum sic se habet in corporibus, quemadmodum sol in stellis. Sol enim in suo lumine & splemdore omnia uegetabilia germinat, & omnes fructus perficit. Ideo dicit Hermes: Nunquam fit tinctura uera absque rubeo lapide. Aurum primum gradum nobilitatis tenet inter omnia corpora, quia ipsum est temperatissimum propter mixtionem, depurationem sulphuris & Mercurii, Et multum habet de uirtute sulphuris, & parum de eius substantia, & econuerso multum habet de substantia Mercurii, & de uirtute eius parum. Propter quod ratione Mercurii est ponderosum, & ratione uirtutis sulphureae multum est rubeum. Et propter fortissimam compactionem sulphuris et Mercurii in sua calce, non est ita humidum in tactu & unctuosum, sicut caetera corpora, ideo non facit lincaturas nigras sicut alia metalla, quando protrahitur super pergamenum. Sed si admisceretur sibi argentum aut aliud metallum, tunc faciet lineaturas nigras, quia unctuostas corporis sibi admixti tendit ad superficiem, & facit ipsum albescere & humescere, & quia partes multum profundantur ad centrum, ideo est ponderosum magis quam propter argentum uiuum suum. Plumbum uero ponderosum est magis propter suum argentum uiuum, quam propter consolidationem partium sibi debiliter adhaerentium, & ideo minus inter omnia corpora est sonorosum. Aurum uero propter fortem & tenacem coherentiam partium suarum inter omnia acutioris soni est. Aurum quoque non aduritur ab igne, sibi proportionato. Uehementissimus enim ignis consumit omnia sub lunari globo existentia. Non aduritur etiam ab hiis rebus quae caetera corpora adurunt, sicut a sulphure, arsenico. Et purgare solent ipsum artifices ad summum splendorem, per lateres & salem. Argentum habet de substantia sulphuris multum, & de uirtute eius parum, & de substantia Mercurii parum, & de uirtute eius multum, ideo est album, quia color sequitur multitudinem uirtutis, uirtus uero in uapore locata est. Materia eius uicinius est materiae auri quam aliquod aliud metallum, ideo faciliter uertitur in aurum. Non indiget alio labore, nisi transmutando colorem, & dando pondus. Litargirium argenti prae omnibus rebus ualet ad tincturam albam, quia materia eius propinqua est. Argentum est corpus perfectum minus tamen quam aurum, & est minoris ponderis auro, & est de partibus lunae, in humido loco corrumpitur, & eius sapor est acidus, in igne minuitur, et sulphuribus comburitur. Auri interiora sunt exteriora argenti, & eius natura est frigida & sicca, & recipit tincturam. Amplius autem aurum est corpus perfectum & masculinum, sine superfluitate aut diminutione, quod si in terra solummodo liquefactione perficeretur, commixta esset elixir ad rubeum. Argentum uero corpus perfectum est foemineum. Quod si perfecta fusione perficeretur, esset tinctura ad album uel elixir, quod non est, quia sunt solummodo redacta in natura ad corpora perfecta. Et si ista perfecta cum inperfectis corporibus commiscerentur, non ideo imperfecta perfecta existerent: Sed potius eorum perfectio cum imperfectis diminueretur. Sed si facta fuerit plusquam perfecta in duplo, uel quadruplo, uel centuplo, uel millecuplo, in tantum perficiutur imperfecta cum ipsis, quia natura simpliciter semper operatur, & perfectio in eis simplex est inseparabilis, nisi forte duceretur in fugam cum uolatili. Quia summa uolatilis superat summam fixi corsporis. Et cum corpus perfectum ex argento uiuio mundissimo, & ex tali sulphure rubeo habere possumus ad elixir rubeum, & argentum similiter ad elixir album: ideo eligeremus ea ad elixir nostrum, pro materia nostra, quia haec duo corpora simpliciter sunt perfecta, digesta, & decocta, qualitate naturali, fortiter sine aliqua mundatione ingeniosa. Quare utique cum igne nostro artificiali in ipsis operari ualemus. Et quamuis natura aliquid perficit, tamen non nisi simpliciter operatur super illud quod habet. Est enim corporibus duplex sulphureitas, quaedam est ex argenti uiui substantia, in eis inclusa, in principio suae mixtionis, quam dicimus supereminentem. Alterum uero sulphur extraneum suae naturae, quam dicimus correspondentem. Et est Not andum diligentissime, quod istorum duorum corporum coniunctio est necessaria in in hac arte, ab album & ad rubeum. Et sunt duae rationes, quarum una est: Cum aurum sit nobiliustinter metala, & magis compactum, perfectum & fixum, tamen si dissoluatur, & in partes minimas separatur fit spirituale & euolans, sicut Mercurius, & hoc ratione suae caliditatis, & tunc habet tincturam sine numero, & ista tinctura uocatur sperma masculinum calidum. Sperma foemininum. Si uero argentum soluatur in aquam tepidam, nihiloninus manet fixum sicut prius, & nullam aut paucam habet tincturam, est tamen promptum ad ipsam tincturam recipiendam in temperamento calidi & frigigidi, & uocatur sperma foemineum, frigidum & ficcum, est ergo conueniens eorum coniunctio. Est & alia ratio, quia cum aurum & argentum quodlibet istorum per se est difficilis fusionis & liquefactionis, tamen si coniungantur, faciliter fluunt & liquefiunt, ut sciunt aurifabri, facientes consolidaturas ad aurum. Unde si in lapide nostro esset solummodo alterum istorum duorum, nunquam per aliquod magisterium de facili flueret medicina, neque tincturam daret. Et si daret tincturam, non tingeret nisi in quantum esset, eo quod non esset receptaculum tincturae. Hoc totum non intelligas de luna uulgari, sed de luna Philosophica, unde & lunaria dicitur. Ergo consulo ut non opereris nisi cum Mercurio, sole et luna. Quoniam totum beneficium artis huius in illis tribus consistit. De coniunctione corporis & spiritus, & lapidis dissolutione in primam materiam. Caput Iii. Certum est omnem rem esse ex eo in quod re¬ soluitur. Nam gelu conuertitur in aquam calore mediante. Clarum est ergo illud prius fuisse aquam quam glaciem. Omnia uero metalla ex Mercurio sunt generata, ideo ipsa in ipsum resoluuntur. Primum ergo regimen lapidis est ipsum dissoluere sicut grossum argentum uiuum, ut in suam primam reducatur materiam, hoc autem totum fit per argentum uiuum, eo quod ipsum habet posse solem & lunam in eorum naturam & materiam primam redigere. Sed cum argentum uiuum habet in se foeculentiam & adustionem absque inflammatione, et aqueitatis substantiam, necesse est ergo eius superflua demere, & absentia adimplere, si completam medicinam ex illo uolueris facere. Terram autem foeculentam omnino oportet sublimatione demere, & absentia adimplere, ne liuidum in proiectione creet colorem, & aqueitatem ipsius simili modo delere, ne & totam materiam in proiectione faciat fugitiuam. De cuius proprietate est, substantiam medicinae saluare, non aduri, sed figere, & ab adustione defendere. Ideo contingit ex illo creari Saturnum, louem, Uenerem, ferrum & c. quod ex impuritate necesse est accidere. Est notandum. Quod duplex est materia prima. Quedam est propinqua, quedam uero remota: Materia propinqua est argentum uiuum, remota, est aqua, quia argentum uiuum prius fuit aqua, et postea argentum uiuum. Uerum ergo principium nostri operis est dissolutio lapidis, quia corpora soluta ad naturam spiritus sunt redacta, quia magis fixa. Nam solutio corporis est cum coagulatione spiritus. Patiens ergo sis, coque, tere, & incera, & non tedeat te hoc multoties reiterare. Quia quae imbibuntur, per aquam mollificantur. Quanto magis teris, tanto magis mollificas, & partes grossas subtilias, donec satis existat. Et hae partes diuiduntur, cum spiritus impastantur, & omnia quae impastantur ex toto dissoluuntur. Et impastatio fit cum nimia contritione, inceratione et assatione. Nam per contritionem, assationem & ignem, diuiduntur partes ligatae & uiscosae, quae sunt in corporibus. Corpora uero soluta et ad naturam spiritus redacta, nunquam separantur, sicut nec aqua per mixta aquae. Quippe natura laetatur cum sponsus et sponsa compulantur, Quia intentio operis nostri non est, nisi quod eligatur purissima Mercurii substantia ex ipsis corporibus, quoniam elixir constat solummodo ex ipsis. Primus autem modus Solutionis & naturae est putrescere. Sed tamen multae sunt species putrefactionis & corruptionis. Primum ergo principium naturale est materia sensitiua materialis, prout superius dixi. Secundum, calor mouens ipsam materiam & putrcfactionem. Signa putrefactionis. Signa uero putrefactionis est color niger, odor foetidus, & materia in tactu subtilis & discontinua, ac si esset primus Mercurius. Quia calor agens in humido primo generat nigredinem, quae nigredo est caput corui, hoc est principium operis. Caput corui quando est. Item nota quod ingressio, submersio, connexio, coniunctio, complexio, commpositio & mixtio idem significant in hac arte. Nihil enim submergitur, coniungitur, connectitur, quin & misceatur. Quia commixtio est commiscibilium per minima, id est, per indiuisibilia sibi iuncta unio. Scias etiam firmiter, quod tota fortitudo huius magisterii non est nisi in putrefactione. Si enim putridum non fuerit, solui nec fundi poterit, & si solutum non fuerit, ad nihilum deueniet. Item scias quod in unoquoque opere sunt tres dimensiones, scilicet latitudo, altitudo & profunditas: & hoc manifeste apparet de corpore, quod uisui nostro subiacet. Uerbi gratia: Lapis noster in prima sui creatione est albus, & ita apparet in facie, quare dicimus ipsum frigidum & humidum quia ita est. Unde studeamus, quare lapis noster aquaticus, quia frigidus & humidus est, naturalis dispositio dicitur corpus manifestum seu altum. Latitudo autem est ista dispositio media, per quam itur ad profundam dispositionem. Quae uero media est inter profunditatem & altitudinem, tanquam inter contenta, seu contraria, est impossibilis transitus per ea, nisi altera qualitas destruatur, quoniam frigida et humida est eius dispositio alta, destruatur ergo altera qualitas, uidelicet humiditas per putrefactionem, tunc inspissatur, & eius humiditas conuertitur in siccitatem, & sic fit transitus ab alta ad mediam dispositionem, quae est frigiditas & siccitas, & dicitur latitudo, quia tenet a frigido & humido frigiditatem, a sicco et calido siccitatem, ergo media. Postquam uero per calorem existentem, frigiditas quae remansit in corpore transmutatur in caliditatem, quae sunt extranea, contraria est dispositio profunda, quia caliditas est occultum corporis, quod optime apparet per Aristotelem etc. De extractione aquae ex terra. Capit Iiii. Postquam materia fuerit putrefacta, ad faciendum corpus & spiritum, quod tamen impossibile est fieri nisi in aere, hoc est per sublimationem. Scias ergo quod lapis noster diuiditur in duas partes principales, uidelicet in partem superiorem quae ascendit, & in partem inferiorem quae remanet in fundo fixa. Et tamen istae duae partes concordant in uirtute. Et ideo philosophus dicit: quod illud quod est inferius, est sicut illud quod est superius. Et ista diuisio est necessaria, ad perpetranda miracula rei unius, scilicet lapidis, quae pars inferior est terra, quae dicitur nutrix & fermentum, & pars superior est anima, quae totum lapidem uiuificat, & reuiuiscere facit. Unde facta separatione celebrata, coniunctione lapidis multa miracula perpetrantur. Est notandum, quamuis apud aliquos lapis noster non diuidatur in quatuor partes, uidelicet in quatuor elementa in prima operatione, sicut superius dictum est, quatuor partes principales, uidelicet una quae ascendit superius non fixa, Alia quae remanet inferius, quae dicitur fixa, & terra uel fermentum, quae totum lapidem nutrit & fermentat, ut dictum est. De illa uero parte non fixa, oportet habere in bona quantitate, & dare lapidi, qui est mundissimus, absque sorde totus, donec totum lapidem uirtute spiritus non fixi superius differat sublimando. Et hoc est quod dicit Philosophus. Ascendit de terra in coelum. Postea ipsum lapidem sic exaltatum oportet reiterare super marmor, cum elemento ab ipso lapide in prima operatione extracto. Elementum illud dicitur aqua lapidis. Et debet toties assari, donec subtilitate lapis iterato descendat in terram, & sic recipit superiorem uim sublimando & inferiorem descendendo, ut corporeum fiat spirituale sublimando, & cum est spirituale fiat iterato corporeum descendendo. Et sic habes gloriam claritatis huius mundi, & fugit a te omnis obscuritas & omnis inopia & egritudo, quia sic compositus, curat omnem egritudinem. Et hic lapis totius fortitudinis, quia nulla est comparatio huius lapidis ad alias fortitudines. Nam uincit uisibiliter, omnem rem solidam perforabit, penetrabit & deuincendo conuertit. Philosophi dixerunt: Opera aquae nostrae contraria. quod sola aqua per seipsam omnia facit, omnia soluit, omnia congelat, omnia diruit sine alicuius adminiculo. In ipsa solent apparere colores amaeni. Permutatio corporis in aquam est tinctura cuius libet corporis. Insuper est differentia inter tincturam aquae & tincturam olei. Nam tinctura aquae abluit & mundat, & tinctura olei tingit & colorat. De fundatione seu etiam fusione super terram suam. Caput U. Funde igitur aquam super terram suam, & permisce conterendo statim paulatim imbibendo, hebdomadatim decoquendo, & postea leniter calcinando, quousque terra bibat de sua aqua quintam sui partem. Scias quod terram oportet nutriri, primo modice aqua sua, & postea maiori, sicut est uidere de infantis educatione. Idcirco multoties contere terram, & paulatim imbibe eam de octo in octo diebus, decoque, & postea mediocriter calcina in igne, ne tedeat te opus multoties reiterare, quia terra fructum non gerit absque frequenti irrigatione. Unde cum aridum fit, ut multum sitiens bibit suum humidum & aqueum, & trituratio non est bona, donec terra & aqua fiat unum & idem corpus. Ergo non suspendas manum tuam a trituratione & assatione, donec terra sit sicca & alba, quae albedo generatur ex tali frequenti & sicca trituratione & assatione. Caueas tamen ne imbibas terram nisi paulatim, & cum longa contritione post siccationem terre. Unde in hoc est pondus ubique notandum, ne scilicet nimia siccitas uel superflua humiditas opus corrumpant. Et in tantum decoque assando, quantum dissolutio ex poscit imbibendo. Nota: Omni uice post calcinationem terrae superfunde aquam terrae temperate, uidelicet non multum nec parum. Quia si multum, fit pelagus conturbationis: Si parum, comburetur in fauillam, quia suauiter & non festinanter, de octo in octo diebus, teriam irrigando, decoquendo & calcinando, donec biberit aquam suam. Continua igitur opus multis uicibus, quia nisi per longum non uidebis tincturam, neque perfecte perficies donec opus sit perfectum. Studeas ergo cum in opere fueris omnia signa quae in qualibet decoctione apparent, in mente recordare, & eorum causas inuestigare. Tres quippe sunt colores principales, niger, albus, & citrinus. Cum ergo egreditur nigra, perfecta est sed nondum completa. Qualibet ergo uice uigora ignem in calcinatione, quousque terra egrediatur alba ex ignis fortitudine. Nam sicut calor agens in humido generat nigredinem, ita agens in sicco generat albedinem. Idcirco cum terra non fuerit alba, tere eam cum aqua sua, & iterato eam calcina, quia azoth & ignis terram abluunt, & obscuritatem eius ponitus ab eo eripiunt. Nam praeparatio est cum aqua semper, & qualis sit aptitudo aquae, talis & erit limppitudo terrae. Et quanto magis fuerit ablutio, tanto magis erit & alba terra. Unde quidam philosophus ait: De coloribus inter nigredinem. cum inueneris ipsum nigrum, scias hoc initium operis esse. Post uero putrefactionem rubescit non rubedine uera, etiam citrinescit: De quo quidam philosophorum ait. Nota signa Exhortatio constantiae.. 84 ram albedinem. Unde alius dicit. Seipsum dissoluit, seipsum coagulat, seipsum rubore decorat. Ante albedinem etiam fit uiridis. Apparet etiam ante albedinem color pauonis. Unde quidam sic ait. Scias quod omnes colores mundi qui excogitari possunt apparent ante albedinem, & deinde albedo sequitur uera, Quidam ait. Utilitas eius expectanda est. Oculi piscium. Igitur tam diu decoquatur, donec purus appareat ueluti oculi piscium elucescunt, & tunc scias quod noster lapis in rectitudine est coagulatus. Alius philosophus ait. Cristallinae serenitas. Cum albedinem inueneris supereminentem in omnibus, ratus esto, quod in illa albedine rubedo est occulta, & tunc non oportet illa extrahere, ueruntamen decoquere donec totaliter rubedo fiat. Sed tamen inter ueram rubedinem & ueram albedinem citrinum grisei coloris. De quo sic dicitur. Calore ignis augmentato peruenitur adcitrinum. Griseus color quando. Et alius. Soepius rubescit, & soepius citrinescit, soepius liquescit, & soepius etiam coagulatur ante ueauicennae Cinis quid id est color Fixio spiritus. Cinerem ne uilipendas, quia lor quandodeus reddet ei liquefactionem, & tunc ultimo Rex Dyademate rubeo diuino nutu coronatur. Oportet te ergo hoc magisterium tentare. Nam compositio non erit sine matrimonio, & putrefactione. Et matrimonium est commiscere subtile cum spisso, & putrefacere, terere & assare, rigare quousque commisceatur in simul, ut fiat unum, & non sit diuersitas sicut aqua mixta aquae. Tunc conabitur spissum subtile retinere, & conabitur anima pugnare cum igne et pati ipsum, & conabitur spiritus submergi, & cum corporibus fundi. Fusio spiritus & submersio. Scias autem cum corpus miscueris cum humiditate, & ipsi aduenerit ignis caliditas, uertitur humiditas super corpus, & soluit ipsum, & tunc non potest spiritus ab eo exire, quia imbibit se in igne, & spiritus alias sunt fugabiles, quousque commisceantur cum corpore, tunc conatur pugnare cum igne & eius flamma, attamen non conueniunt istae partes nisi cum bona temperatione, continuatione & longo labore. Antiqui uero philosophi lapidi nostro imposuerunt multa nomina, ut amalgama, uitriolum, sanguinem propter colorem rubeum, aliisque nominibus infinitis, uocauerunt ipsum ferrum, propter impossibilem fusionem. Nam istud corpus cum priuatur humiditate, necesse est corpus siccum non fluere, quod prius per humiditatem fluebat, & erat uolatile. Nam necessario corpora figuntur per priuationem humiditatis, quae a philosophis dicitur calcinatio, & rei putrefactio seu puluerisatio ab humiditate partes consolidatas, & per calcinationem spiritus iam figuntur, & fit molle durum, & uolatile fixum, & sic mutatur de natura in naturam. Turba dicit. Fiat mutatio complexionum, uidelicet a frigida & humida in calidam & siccam, seu a flegmatica in colericam secundum medicos. Calore solis & leui decoctione coagulantur spiritus. Intenso uero & nimio calore destruitur opus, ut ait Bonellus. Quoniam si incenderis ignem fortem ante incrementum rubei, fit, quod nihil nobis prodest. Nam omnes philosophi & ueri, ignem leuem asserunt fieri, & testantur propter rationes ante dictas. Inquiunt enim, quod nos oportet suauiter regere ignem, donec sulphur nostrum fiat incremabile. Unde de semine: Semina non oportet metere, donec tempus messis aduenerit. Philosophi hunc lapidem nostrum uocauerunt Salamandram, quia sicut Salamandra solo igne nutritur & uiuit, id est, perficitur, ita & noster lapis. De modo sublimationis terrae. Caput Ui. Quidam magnus philosophus inquit. In fecibus est quod quaeris. Recipiantur ergo feces, cum de alembico extrahuntur, & terantur fortiter, & imbibantur cum aqua sua, & in lento igne uel sole exsiccentur, et hoc multoties fiat. Nam ex tali praeparatione habilitatur fumus illle ad sublimandum. Unde dicit Geber: Ex multiplici ergo reiteratione imbibitionis & assationis, maior pars eius aqueitatis deletur, Residuum uero per sublimationem. Accipiantur ergo feces predicte, & aptentur ad sublimandum, administrando eis primo ignem lentum proportionabiliter maiorem, quousque fumus ille mundus & albus ascendat, & si primo non fiat, reiteretur toties super easdem feces imbibitio, donec ita fiant, & ultimo sine fecibus quae adhaerent, tunc una pars fixa contingit ex illis. Secundum uero eius diuersam operationem, diuersitas medicinae creatur, aliquando Saturnus aut Iupiter etc. Nullus autem debet sublimare terram ad opera sophistica, sed solummodo ad elixir nostrum. Et non misceas illud quod remanet deorsum, cum illo, quod ascendit sursum, sed pone unumquodque ad partem, quoniam illud quod in fundo remanet, reiterabis ad sublimandum per Mercurium incorruptum, donec totum ascendat. Uera unica quando fiat Congelatio Mercurii. Et consydera bene quod nunquam debes procedere ad fusionem modo praedicto, uidelicet ad lapidem philosophicum nisi ipsum prius sublimas, cum non fiat unio corporis & spiritus, nisi per sublimationem. Primo est materia sublimanda, est et figenda, cum praecesserit unio conueniens, fixio sequatur, Fixam autem materiam non facias uolatilem, & materiae fixe partem unam, & Mercurii praeparati partes duas simul bene incorpora, postea sublima, sublimatum collige, & semper illud quod in fundo remanet iterato cum nouo Mercurio contere, per modum praedictum, quousque totum fuerit sublimatum. Nam secundum philosophum uis sulphuris albi non urentis congelat Mercurium. Et illud est res optima nostri magisterii, per quam fit elixir ad argentum. Et si fuerit sulphur optimum cum rubore clarum, & fuerit in eo uis argenteitatis sulphuris non urentis, erit res ex qua fit elixir ad aurum. Et ut tradunt philosophi fiat primo sulphur ad album ad argentum, & postea ad rubeum ad aurum, quia non fit aurum, nisi prius fuerit argentum. Quippe nulla res potest uenire a primo ad tertium, nisi per secundum, quia non est transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium, ergo non potest fieri ex nigro perfecte citrinum, nisi prius fuerit album, eo quod citrinum ex minimo rubeo & albo purissimo est compositum. Nec potest fieri de citrino album, nisi prius fuerit nigrum. Sic aurum non potest fieri argentum, nisi prius fuerit corruptum & nigrum. Quia melius non potest fieri deterius, nisi per corruptionem sui, quoniam corruptio unius est generatio alterius. Idcirco qui uult aurum conuertere in argentum, sic agat per corruptionem, ac argentum in aurum, quia sulphur eorum non urens, per maiorem ignis digestionem potest fieri sulphur rubeum, quia citrinatio nihil aliud est quam completa digestio. Nigredo nil quam ablutio. Calor nanque agens in humido, primo efficit nigredinem. Et calor in sicco causat albedinem, nec non in albo citrinitatem & nimiam rubedinem. Fit enim sulphur album & rubeum ex una metallorum materia, ad plenum depurata, modo tamen, diuersitate decocta & digesta, Idcirco in argento uiuo est sulphur album, sicut in auro sulphur rubeum. Et omnino non est sulphur tale super terram, nec album nec rubeum, nisi quod in istis corporibus existit. Et ideo praeparanda sunt corpora subtiliter, ut sulphur eorum, & argentum uiuum ex ipsis habere possimus, ex quo aurum & argentum efficiebatur subtus terram, Quia nisi aurum & argentum uiderem, dicerem proculdubio alchimiam non esse ueram. Ipsa enim sunt corpora lucentia quibus insunt radii tingentes, qui tingunt caetera corpora in albedinem & rubedinem, secundum quod fuerint praeparata. Alembicus uero & cucurbita debent coniungi, ita quod Mercurius non possit exire, quia non sublimatur nisi uirtutem aeris, & ideo si locum apertum inuenerit, euolat in fumo, & perit magisterium. Quoniam totius operis intentio non est aliud, nisi ut sumatur lapis in capitulo notus. Scias quod hic est lapis quem sciunt philosophi, qui habet uirtutes super omnes uirtutes lapidum, quem pone in uase philosophico, ad sublimandum, & cum eo sublimetur lapis, donec in ultima sublimatione purificetur. Et iste est primus ordo, quae prima operatio appellatur, quae fit ut purissima & subtilissima substantia eliciatur. Secunda est solutio ut materia soluatur in aquam. Tertia putrefactio, quoniam Morienes dicit: Nunquam fuit aliquid animatum, ad natiuitatem adductum, nec aliquid crescens, nisi per putrefactionem & mutationem: ita oportet fieri putrefactionem, quia corruptio unius est alterius generatio. Quarta est ablutio: Oportet enim quod illa res putrefacta & sordida abluatur, & mundetur a corrumpente impuritate. Nota quid sit ablutio. Et bene dixerunt, quia quamdiu manet aqua super terram, tanto magis terra abluitur, & ceratur ita quod ablutio & ceratio idem sunt. Quinta est coagulatio: Coagulatio lapidis. oportet enim quod aqua suauiter coquendo in sole nostro in terram mutetur, & perfecte coaguletur & desiccetur, & in puluerem uertatur. Sexta est calcinatio. Unde scias, quod res calcinata, est magis apta, quam non calcinata, & est simpliciter fixio. Unde fuerunt multi philosophi, qui calcinationem dixerunt fixionem, & bene dixerunt, quia omnes isti modi sunt in sublimatione. Pro certo enim si quis perfecte sublimat, hic totum opus perpetrat. Et scias quod hoc totum perficitur in uno furno, & in uno uase. Unus furnus tantum Unum uas Diuersa nomina operis unum significant et idem. Et has septem dispositiones quilibet intelligens potest perficere. Igitur non sis negligens in sublimatione. Qualis enim fuerit mundatio, talis erit & perfectio. Modo uolotibinarrare quid sit sublimatio. Sublimatio est eleuatio partium subtilissimarum a partibus fixis. Partes non fixae eleuantur per fumum, id est, per uentum, quia sicut diximus, oportet custodire ne fugiant, immo cum partibus fixis fixantur, & remanent, & uelociorem fusionem praestant. Intelligas ueram sublimationem esse quando facimus separationem partium, quae superius eleuantur, ab hiis, quae inferius remanent: Immo uolumus quod simul suo proprio conueniant, quia in lapide nostro prius primam purificationem quae per solutionem perficitur, non inuenimus aliquod diminutum uel superfluum. Propter hoc dixit Geber: Cum eo sublimetur lapis, donec ultimo deueniat in sublimationis puritatem. Dixit enim eum eo, hoc est, sine alio adiuncto uel alia extranea re, propter hoc decepti sunt omnes laborantes, qui sublimant cum fecibus & nesciunt quid faciunt, uel quis sit lapis philosophicus, & nihil proficiunt, quia sublimationem philosophicam ignorant. Geber dicit: est enim lapis philosophorum una medicina, in qua totum magisterium consistit, cui non admiscetur extraneum, neque diminuitur, nisi quod superfluum est in operatione amoueatur, & est prima purificatio, quae per sublimationem perficitur. Iam sufficienter demonstraui, quando uelis facere nostram sublimationem, quod in nostro lapide nil addas uel diminuas, imo totam substantiam in uase rato ponas, prout diximus in prima dispositione, firmiter claudendo, & pone ipsum in furnum, & coapta cum cineribus subtus & inferius, ita quod duae partes uasis sint discoopertae tam diu quousque materia dissoluatur, & postea administra ignem lentum, donec maior pars in puluerem uertatur, quod fit in Xxx. diebus, & quando factae sunt operationes quas diximus, facta est sublimatio, solutio, distillatio, descensio, putrefactio, ablutio, ceratio, coagulatio, uel fixio. Et scias quod philosophi posuerunt multa talia & diuersa nomina operationum & laborum, quae tamen in rei ueritate non sunt nisi unum & idem, & unica operatione omnia simul & semel, & eodem tempore & labore perpetrantur: Et hoc ideo fecerunt ut esset indignis scientia obscura. Item philosophus dicit: Ut enim terra cum aqua imbuitur & teritur, & per temperatum nostri solis calorem desiccatur, & in terram uertitur tota materia, qui saltem perfecte scit facere nostram operationem. Unde dixit Hermes pater philosophorum: Uis eius integra est si uersa fuerit in terram, id est aqua uertatur in terram. De multiplicatione & fixione lapidis. Capit Uii. Sequitur de copulatione pulueris, ut fructum ferant, & fructus eorum in aeternum permaneat, & docebo pulueres sublimatos figere, ut in igne permanere possint, & corporibus adunari & commisceri. Est autem fixio rei fugientis conueniens ad ignem aptatio. Causa uero eius inuentionis est ut omnis tinctura omnisque alteratio praeparetur, & in alteram mutetur naturam. Figitur autem sic. Recipe illud quod est sublimatum, & diuide illud per cucurbitas seu urinalia, prout quantitas materiae rerit, & signum fixionis eius est, quando materia non plus ascendit in alembicum. Uel poteris ignem uigorare excellenter, & tunc statim apparet. Uel pone de corpore super laminam ferream, si manet fixum non reitera. Deinde recipe urinalia praedicta aequaliter, & ponendo super furnum reuerberationis, & administra primo ignem lentum cinericum, per plures dies, donec per talem ignem non uideris plus ascendere, tunc modice fortifica ignem, quem continua per sex aut decem horas, & cum nihil uideris ascendere seu eleuari, circundabis igne fortissimo, quem continua donec materia sit fixa. Et est sciendum, quod spiritus & anima non uniuntur uero modo nisi calore, quia tunc omnes colores qui in mundo excogitari possunt apparent, & tunc firmatur & perficitur opus in uno colore, scilicet albedine, & ibi conueniunt omnes comlores. Dealbatio enim est operis initium, & totius corporis firmamentum, Nec deinde in diuersos colores uariatur, praeterquam in rubeum, in quo est ulterius finis. Citrinatio uero est, quae fit inter album & rubeum, & non dicitur color perfectus. In decoctione uero post albedinem non poteris errare. Nam ignis regimen paulatim augmentatur, post albedinem ad citrinitatem peruenitur, & deinde ad rubedinem ut predixi. Et scitote quod argentum uiuum est ignis, corpora comburens, mortificans, & constringens uno regimine. Et quanto magis teruntur corpora et miscentur, tanto magis habilitantur et attenuantur. Alius philosophus dicit: quod ignis incensus superabundans facit exhalare humidum, sed frigidum ignis facit perire opus. Nota, regimen ignis sic secundum naturam & exemplo quatuor temporum regatur. In primo tempore, scilicet hyeme, terra concipit. In secundo scilicet uere producit herbas & flores. In tertio scilicet aestate, maturantur fructus. In autumno uero id est quarto tempore, colliguntur fructus: Unde in opere nostro a simili in prima operatione Mercurius mortificatur, & totum opus uertitur in puluerem, & terra concipit ut in aliam uertatur naturam, Unde in ista decoctione fit nigra. In secunda ascendit naturam suam dealbando. In tertia iam fructus apparent, quia tunc apparet rubedo, quae est in fine operis. In quarta maturantur fructus, & ex eis colliguntur. Haec de fixatione sufficiunt, De modo proiiciendi medicinam, & tingendi quodlibet metallum in solem et lunam. Caput Uiii. De promisso finem compleui huc usque, magisterium magnum, ad elixir excellentissimum album & rubeum faciendum. Hic finaliter dicam de modo proiiciendi, qui est complementum operis, & laetitia desiderata & expectata. Album uero elixir dealbat usque ad infinitum, & quodcunque metallum deducit ad albedinem perfectam. Sed sciendum est, quod unum metallum leuius altero ad elixir deducitur. Propinqua enim perfectius quam remota. Et cum inuenimus metallum perfectum & multum propinquum, & uitium imperfectionis excusatur in ipso propinquo per multum remonta, que uero metalla multum remota seu propinqua sunt in multis libris satis claret. Et quia elixir album uel rubeum multum spirituale sit, ultra naturam tamen operatur, non est mirum quod illud commiscibile est corporis, super quo proiicitur, solummodo liquefacit illud. Graue etiam est super mille millia proiicere, & illa in continenti penetrare. Quare uobis unum secretum magnum tradam. Commiscenda est una pars cum mille partibus corporis uicinioris, et hoc totum claude in uno uase firmiter et apto, & ponendum est illud in furnum fusionis per tres dies, donec inseparabiliter fuerit totum coniunctum. Et illud est opus trium dierum, tunc ad infinitum proiicienda est una pars illius corporis coniuncti super mille partes cuiuscunque corporis. Propinquiora tamen sunt uiciniora semper, Et illud est opus unius diei seu horae uel minutae. Est & alius modus proiiciendi. Recipe partes centum Mercurii cum sale & aceto abluti, & pone in crusibulo super ignem, cum autem fumare incipit, proiice partem unam super has centum partes Mercurii & fit totum medicina. Deinde pone partem unam istius medicinae super alias partes centum Mercurii, ad ignem feruentem, & est adhuc medicina, & sic consequenter. In ultima proiectione transmutat una pars medicine, ultimo congelatae, centum partes Mercurii in uerum aurum uel argentum, secundum quod elixir praeparatum fuerit. Item alius modus proiiciendi. Pone partem unam medicinae praedictae super sexaginta partes Mercurii abluti, & pone in uas uitreum, & claude uas optime ne respiret, & pone ad cineres calidos per tres dies, & si tua medicina retinuerit Mercurium, scias medicinam tuam esse perfectam, tunc omnes istae sexaginta partes sunt medicina quemadmodum prima. Et per istum modum poteris probare excellentiam elixiris, quod semper sic est augmentandum. Aliquando una pars medicinae conuertit 50. uel i00. uel 200. uel etiam 1000. uel usque ad infinitum partes. Et semper illud totum est medicina quod de Mercurio retinetur, & perfecte coagulatur. Modus autem operis est iste, ut proiicias partem unam medicine praedicte super partes 100. auri fusi, & facit ipsum frangibile, & totum erit medicina, cuius una pars proiecta super 100. Diuersificatio tincturae Sulphur naturae & Mercurius mineralis idem Materia lapidis. cuiuslibet metalli fusi conuertit ipsum in aurum optimum. Et si proieceris super lunam, simili modo conuertit omnia corpora in lunam, per eundem modum poteris conuertere Solem in Lunam, in Uenerem, Saturnum, louem & Martem. Si autem medicina uel elixir predictum non haberet ingressum. Recipe de lapide in prima operatione extracto, et Mercurii praedicti ana, & simul misce & incorpora, in lapide terendo, et deinde balneo distillando, ut melius coniungatur, postea desicca, Et si uis, poteris recipere aquam per alembicum, & hoc toties reiterare imbibendo, incorporando, desiccando, quousque praedicta medicina cum praedicto Mercurio praeparato incorporetur, quo facto pone totum in urinale habens fundum rotundum, & supposito cooperatorio reuerberationis, dabis ignem candelae & cineris per gradus suos, ut supra monstratum est. Et quando tibi uidebitur, adde paulatim de Mercurio praedicto, quousque materia praedicta figatur, & efficiatur fusibilis plus quam cera. Et sic habebis elixir seu lapidem uerum philosophorum commpletum, qui conuertit Mercurium et omne corpus imperfectum in solem & lunam, quo melior haberi non potest. Epilogatio totius. Dico ergo totius operis summa non est aliud, nisi ut sumatur lapis in capitulis librorum notus, & cum operis instantia assiduetur super ipsum opus sublimationis primi gradus, ut a corrumpente mudetur impuritate. Deinde cum ipso soluto subtilietur ipsius additamentum album uel rubeum, donec in ultimo sublimationis modo uolatile fiat. Adhuc uero cum fixionis modis figatur, donec in ignis asperitate totum quiescat. Deinde uero fix am partem cum non fixa parte reseruata per modum solutionis & sublimationis uolatilem facias, & uolatile fixum, et fixum solutum, ac iterato uolatile, & uolatile fixum, quousque fluat, & alteret in complemento solifico & lunifico certo. Et hoc modo operatur arcanum preciossimum super omne mundi precium preciosum, omniumque philosophorum thesaurus incomparabilis. Incipit Compendium Animae Transmutationis, Artis Metallorum, Ruperto Anglorum Regi per Raymundum transmissum. Tabula in idem. A Deum qui est causa prima huius operis, B Quatuor elementa in metallis confusa. C Lunariam rectificatam, in qua re soluuntur metalla ad faciendam nouam generationem. D Quintam essentiam uini, in summa perfectione rectificatam. E Animam metallorum, quae dicitur sulphur naturae. F Ipsa metalla in se. G Limos metallorum elementorum. H Calorem primi gradus. I Calorem secundi gradus. K Calorem tertii gradus. L Animam corporum, id est calcem immediate gem Spiritum corporum perfectorum. N Aquam metallorum. O Aerem. P Ignem. Q Instrumenta uitrea. R Ipsum lapidem. Incipit idem compendium. Iam soepe & soepius eloquuti, recolimus in multis & diuersimodis uiis practicandi, super magisterium preciosi lapidis philosophorum. Nunc uero ut ueritatem lumine perpendas, scias quod tria principaliter notanda. Primo scias materiam, unde lapis philosophorum & omnes alii lapides preciosi componuntur. Secundo scias instrumenta cum quibus operari quis debeat. Tertio scias quomodo dicta materia cum instrumento operari & practicari habeat. Circa ista tria noueris, quod nostrum magisterium uersatur. Primo ergo Rex illustrissime, scias quod ma¬ teria nostri lapidis seu omnium lapidum Philosophorum atque uirtuosorum, qui per artificium generantur uel componuntur, est anima metallica, & menstruum nostrum, rectificatum & acuatum, seu lunaria coelica, quae apud Philosophos uocatur Mercurius uegetabilis, ortus a uino rubeo uel albo, ut clare patet, et clare demonstratum extitit diuinitus reuelatum, in figura indiuiduorum tertii libri quintae essentiae, conditi abbati sancti Benedicti apud Parysios. Et etiam in nostro codicillo tibi misso per regem Eduardum. Instrumenta sunt duae cucurbitae uitreae, septem uel octo habentes receptacula, ut demonstratur in nostro testamento tibi cum codicillo misso in capitulo quod incipit. Fili tu non etc. Modus uero practicae in sequentibus ad plenum tractatur. Liber primus diuiditur in duas partes principales. Prima quidem pars est de theorica huius artis, & manet indiuisa, & incipit ibi, ut immediate sequitur: Sed tamen oportet princeps etc. Secunda uero pars est de practica, & diuiditur in duas partes principales. Prima est de compositione lapidis philosophorum, & ibi incipit: Tu in uirtute A. etc. Secunda uero pars huius secundae partis est de compositione lapidum preciosorum, & incipit: Opus namque margaritarum sic condies etc. & illam ultimam partem studiose omisi scribere, quia mihi uana & mendosa uidebatur. Prima pars. Sed tamen oportet prius princeps serenissime nostrum menstruum per magisterium a matre, id est sordibus uini & flegmate extrahere, per officium alembici, & acuatur in distillatione, cum uegetabilibus pertitentibus, quae sunt: Apium Siluestre, Squilla, Solatrum, Cardus Muscatelli, Oliandrum, Piper nigrum, Euforbium, Uicitella seu flamula, & piretrum omnium ana, et puluerisata. Ex alte a parte ipsum menstruum in uase circulationis rotetur continue, spatio 10. dierum in fimo calido, uinatico, aut balneo mariae. Item oportet fili charissime primam materiam elementorum & sulphur naturae habere. Et quia argentum uiuum est existens genus metallorum, quod per artificium trahimus, & per artem magisterii a metallis, per elementorun diuisionem, & purificationem, & fixationem illoium, cum agentibus illud per rarefactionem & crculationem, ex una parte. Ex altera uero parte per rectificationem elementorum metallorum. Hoc quippe genis de quo intelligimus philosophari in nostro condicillo, in capitulo quod incipit: Per istam diuisionem elucidatur secunda ratio etc. Et hoc quippe est, stri lapidis propinquior seu proprior, in capitulo 36. quod incipit: Nos tibi diximus, quod quanto decoctionem: intelligimus aliam menstrui rectificationem. Habet simplicem potestatem: intelligimus rectificationem primam menstrui. Et quando dicimus ipsum gradualiter transferendo per ficationem, usque ad tertiam uel quartam. Item etiam intelligas in capitulo alias decoctiones lapidis, ut patebit in sequenti practica. Postea fili istam aquam quater rectificatam, dicimus argentum uiuum uegetabile, uel aquam Mercurii: Nota quid sit Mercurius uegetabilis. Et ita quidquid per istud capitulum dicimus, de illo intelligimus. Haec etiam est materia de qua intelligimus in eo codicillo in capitulo quod incipit. De ista materiam, & haec est ista humiditas, dicta aqua, permanenis, quam intelligimus in nostro codicillo, in capitullo quod incipit: Nostra humiditas est aqua, per totum. Menstruum caelicum. Et hoc est quod dicimus de menstruo coellico. Hoc autem rex clarius patet in secundo libro quintae essentiae quem te latere non credo. Respicias ergo o rex naturam menstrui nostri quantum est uirtuosa, & quae dicta sunt de illo intellige in capitulis praeallegatis. In tantum enim per ipsum nobilitatur magisterium lapidis, quod nullatenus potest exprimi illius abundantia. Notabilitas aquae nostrae. Praesens ratio patet per illos, qui metalla corrumpunt cum aquis extra naturam, quia nostrum menstruum ignorant, quia sic fit, quod eius dissolutio aliquantum lum repugnat naturae, tamen si metallum dissolutum cum nostro menstruo confortarent cum inhumationibus duodecim aut sedecim dierum, & abluerent illud a nigredine, aquam contra naturam confortarent. Sed nesciunt illam confortare cum re naturali, ideo eorum practica priuatur effectu finaliter, & defectum arti imponunt, qui illorum est. Et quae diximus de cognitione menstrui, quae est una de rebus, sine qua nil fieri potest in magisterio huius artis, Haec tibi de illo sufficiant. Sine menstruo nihil Contra aquas fortes Iterum contra aquas fortes. Nunc est dicendum de spermate metallorum, quod est materia nostri lapidis. Transmutationis 95 De spermate metallorum materia lapidis. Iam noueris princeps serenissime, quod metallorum, spiritus est altera pars & materia nostri lapidis, quam oportet te a corporibus omnium metallorum euacuare. Et ista euacuatio fit dupliciter, ut inferius practica monstrabit. Quia in duobus corporibus perfectis diuiditur, per putrefactionem, & elementorum diuisionem, & eorum fixationem. Sed in metallis imperfectis diuiditur per purificationem, & sublimationem simplicis unitatis, & in isto passu errant ignorantes, arbitrantes corpora metallorum cum fortibus aquis commmunibus ut supra dixi, cum aquis contra naturam reduci ipsa in mater iam primam sui. Et si libros nostros legissent, scirent utique tales liquores intentioni philosophorum repugnare, Et hoc quod diximus clare demonstratum est in codicillo nostro, quod incipit: Ideo dissoluitur aurum & argentum in rebus radicalibus sui generis. Haec est enim aqua, cum qua curantur infirmitates incurabiles, sub conseruatione suae naturae, ut patet in codicillo quod incipit. Fili sublimatio etc. Et etiam in capitulo, quod incipit. N. D. E. etc. Etiam princeps serenissime, clare constat, ipsos fortes liquores non esse de intentione philosophorum, ut patet clare & absque metaphora in dicto codicillo, in capitulo quod incipit: per istam distinctionem. Elucidatur secunda ratio, in capitulo quod incipit, Sicut matrix ingeniat per operationem aquaria forma, circa finem capituli, nulla enim res est, quae coniungit metallorum dissolutiones, nisi nostrum menstruum, quia ipsum est aqua cum qua fit corporum metallorum dissolutio cum earum specierum conseruatione, ut patet in nostro testamento codicilli, in capitulo quod incipit: Sed operari cum aquis fortibus est corruptio, & in capitulo: quia ista aqua habet potentiam cremandi omnia extranea. Etiam de isto menstruo intelligimus in capitulo quod incipit: Circa illud menstruum, in quo est ignis siccus contra naturam. Et similiter ista aqua menstrualis est, cum qua dissoluitur argentum uiuum ad opus margaritarum, quod fit per reductionem istarum in primam materiam, ut inferius in materia preciosorum lapidum demonstratur. Hic nota subtiliter modum faciendi preciosos lapides Duplex argentum uiuum. Quare princeps serenissime aliter non possunt metalla dissolui, nisi animarentur cum menstruo uegetabili, Cuius quidem potentia fit resolutio in rebus dissolubilibus. Diximus serenissime princeps rem de qua lapis philosophorum componitur: Nunc uero dicemus instrumenta, cum quibus componitur lapis. bunt enim uasa, ut clibanus, fimus aut uindedemia, cum diligentia artificis. Sed antequam uenias ad aliquod, scire debes quod magisterium in tres partes principales diuiditur: Scilicet dissolutionem, separationem & unionem. Per hoc demonstratur tibi quod prius habes corpora dissoluere in nostro menstruo, quod debes elementa diuidere a luminaribus, et illa purificare & fixare, & a corporibus perfectis sulphur naturae extrahere. Tertio debes unire elementa cum elementis, uel limum, cum limo, aut elementa cum sulphure naturae. Et ista unio diuiditur in tot partes, quot sunt mixtiones dictorum, & uniones. Primus modus est unire aerem cum igne. Secundus modus est unire aerem cum sulphure naturae, & isti modi sunt in elementis duorum luminarium corporum. Tertius modus est unire limum exortum ex aere in igne, cum limo exorto ex aere & sulphure naturae, tantum per se. Quartus modus est quod uniatur ignis per se, & aer per se, cum sulphure naturae tantum. Quintus modus est miscere sulphur naturae cum elementis duobus, semel, scilicet cum igne & aere. Et isti modi mixtionis elementorum cum sulphure nature accidunt dupliciter: quia aut fiunt cum terra sua aut aliena, cum terra uero aliena fit tanto multipliciter quanti sunt modi mixtionis sulphuris naturae, cum ad placitum artiste ueniunt. Nam princeps serenissime plura opera particularia practicare poteris intellectu ueraciter obiectante, quae intellectus humanus grauiter enarrare poterit, exceptis illis, quae expressa sunt in tertia parte huius libri, & in magica, & in testamento nostro, & in codicillo, & uade mecum, de numero philosophorum, et in tertio libro quintae essentiae, aliisque libris meis. Quis ergo princeps illustrissime narrare poterit particularia, quae sunt in latitudine magisterii post fixionem et purificationem elementorum, Scias ergo purificare elementa, & illa diuidere prius a metallis, quia in hoc totum latet magisterium. Diuisis itaque elementis, & sulphure naturae a metallis, aliud quasi nihil est respectiui ad operandum. Nam totus labor & fatigatio est in hoc, scilicet elementorum & sulphuris diuisione, hic quippe est passus ubi artistae dimittunt magisterium, ex eo, quod illorum diuisio est satis tediosa, & quia imperiti in prima distillatione arbitrantur se et secundi gradustotum aerem posse distillare, & ex prima distillatione tertii gradus totum ignem a terra similiter distillare. Hoc autem est impossibile, et contra cursum naturae: Quippe princeps serenissime, uerum in presenti proponimus tibi uerbum reuelare. Nam aer a metallis diuidi non potest, nisi in 20. uel 22. distillatione, uel 30. Nam quot sunt distillationes, tot sunt putrefactiones & reiterationes aquae & aeris simul, scilicet aquae menstrualis, & in qualibet putrefactiore 8. indiget diebus, aut sex continuis, ita quod quasi per annum durat diuisio elementorum. Sed nos compleuimus elementorum in septem mensibus. Et ignis a terra diuidi non potest, nisi in quarta distillatione. Quis est enim, qui per annum tantum laborem uel per septem menses possit sufferre, quasi sunt pauci. Et ideo ignorantes principia naturalia arbitrantur cum metallis absque elementorum diuisione ueram practicam facere. Qui in hoc sunt decepti. Postea sunt aliqui, quicum repente ad eorum libitum non diuidunt eorum elementa & sulphur naturae, nolunt attendere naturas minerarum, faciunt eorum mixtionem confusam sine purificatione aliqua, aut sublimatione & subtiliatione, & non perueniunt ad finem quaesitum, suae ruditati nullam imponentes causam, sed culpam arti imponunt, quam ignorant, & asserunt artem esse falsam, de quorum numero te regem unum esse credimus. Non ergo fatigeris, nec ab opere cesses, & inuenies quod optas. Scias enim o rex combinare principia naturalia, & fiet quod quaeris. Sed cum haec principia non sunt naturaliter in una re indiuiduali producta, ut plures errando putant, dicentes, quod una res erat in orbe, quae uirtutem habeat ad transmutandum omnia metalla super terram quod falsum est. Item est ut quaeras extrema illius per principia naturalia, per medium artis transcurrentis in suam mineram, quae est D. E. F. Sed cum ista sunt contraria, ratione suae extremitatis, suae naturae debet accipi E. quae est media dispositio extremitatis naturae illius, quae collecta est de L. Et sic D. conuertit L. in E. a quo quippe. D. trahe E. in similitudine aquae uiuae in nostro magisterio Et sic D. habet potentiam conuertendi F. in conseruatione suae nature & formarum suarum. Tunc accipies omne illud actualiter, quod erat in potentia in opere naturae, & meliorum mediorum illius ratione extremorum, quia in D. & E. sunt actualieter F. N. O. P. decocta, posita & digesta per ingenium naturae. Quare fili conueniunt E. N. O. P. cum F. & dum F. conuersum fuerit in E. N. O. P tunc habebis F. simile naturae. Et hoc fit melius, cum C. quam cum D. propter magnam experientiam, & fiat in F. de quo oriatur E. N. O. P. quae aliter uero non conuertuntur in G. in nostro opere. Et sic G. est proxima & prima materia, de qua creamus omnes lapides Philosophorum, & per aliquos elixir aqueum uocatur. Et ideo princeps serenissime dicimus quod omnes lapides non creantur nisi ex una sola re, de G. scilicet, argento uiuo uegetabili & minerali. Ideoque fili, tu ibis ad digestionem de H & trahe C. de communi potu principum ad actum, & in illo pones F, & semper conuertetur in L, & sic calcinabitur F, sub conseruatione suae naturae. Postea trahes C. L, de digestione H, & pones in digestionem I, tunc erit L, tale sicut competit & conuenit. Postea de L. C, trahes E. N. O. P, hoc in metallis perfectis, per magisterium operationis, Per K, & exuberationis. Et cum habueris E. N. O. P, habes materiam nostri lapidis, & E. N. O. P, per H. I. K, donec E, sit album cristallinum, quod est magis naturae de F, ad generandum lapidem philosophorum, quam erat L, Sunt ergo G. N. O. P, magis propinqua F, quam L, quia sunt quam fines magisterii, sed magis propinquum est G, quam E, N, O, N, O, P, uertantur in G, quod est perfectio magisterii, Totum enim quod diximus non est nisi soluere, putrefacere elementa, separare, purificare atque fixare, limosque concordare seu condensare, atque nostrum menstruum rectificare. Uide fili, si capis F, & ponas in C, & illud ponis in H, prima figura formatur per F, C, H. In cuius medio ponis N, & iterum, si recipis N, & ponis in digestionem I, erit L, tunc originatur & formatur unus triangulus. Item si capis L, & ponis in C, & ponis in digestionem H, postea per plures distillationes de L, C, H, oritur N, O, P, & formatur alia figura triangularis. Item ex N. O. P. oritur in fundo uasis terra, quam oportet euacuare, & istam terram dicimus L. Si ergo capis L. & ponis in C. & in digestionem H. postea in digestionem I. ex L. C. H I. oritur E. & fit alia figura quadrangularis ex O. C. L.h. I. in cuius medio est E. id est anima metallorum, quae generatur ex dictis literis. Item si capis E. & ponas in Q & misceas cum C. D. O. & postea si capis P. O. secundum suum pondus, & ponas in alio Q. per digestionem H. tunc ex O. & P. oritur G. & ex E. O. oritur G. Tunc si capis G. & G. & ponis simul in modulis cerae ut conuenit, aut si G. ponis cum E in continenti oritur una figura ex duobus quadrangulis, in cuius medio est X. Y. per quam uolumus significare lapidem philosophorum. Totum autem hoc magisterium differt per elementorum diuisionem. Hoc quidem fit fili mi, secundum cursum huius artis, ita tamen, quod scias quallibet figuras in alias reducere, ut si unam corrumpas, scias aliam generare usque ad ultimam figuram, in qua omnes aliae figurae quiescunt. Et haec de theorica tibi sufficiunt causa breuitatis. Sequitur operatio maior, & secunda pars huius libri, quae est de practica. Et primo de prima parte quae est de compositione lapidis philosophorum. Tu in uirtute A. princeps serenissime, Accipe aurum, & proiice ipsum in aquam uegetabilem, de qua locuti sumus in nostro codicillo, in capitulo quod incipit. Spiritus recipientis et formalis alias generalis est, ut capias de succo lunariae. Et in capitulo quod incipit: Et tibi uolumus reuelare de natura menstrui, in quo est ignis contra naturam, & in eodem capitulo quod incipit. Fili cum illud menstruum sine quo non potest etc. Per totum, ubi satis declarauimus naturam istius, & operationem. Et sit aurum ad pondus aquae uegetabilis, & pone illud totum in digestionem H. per sex dies naturales, & aurum dissoluitur in aquam, in colore croci. Postea uero distilla menstruum in distillatione H. in balneo. Postea super pone aliam lunariam recentem, & pone iterum in digestionem H. per alios sex dies naturales. Et tunc extrahe, & mitte illud quod solutum est in aliam ampullam, & super illud quod remansit finitis solutionibus & distillationibus, iterum de menstruo superpone ad quantitatem terrae, & pone in digestionem H, per quatuor dies naturales, & illud quod solutum est de metallo, simul cum menstruo pone in cucurbitam ut prius, & sic fac usque ad sex inhumationes & distillationes. Et illud quod remansit, finitis sex distillationibus de fecibus, non cures, & distillationes seu liquefactiones uel etiam dissolutiones pone in digestionem H, & distilla totam aquam per alembicum, & super feces ponas de alia aqua Mercurii recentis, & pone in digestionem per unum mensem cum dimidio, Postea tu Recipe Q, in quo erat aurum putrefactum, & distilla inde aquam in distillatione H, & super feces mitte tantundem de menstruo recenti, & iterum colloca uas in digestionem H, per sex dies naturales, aut decem, quibus finitis, pone uas in digestionem I, & distilla aerem simul cum menstruo. Postquam noluerit plus distillare, serua distillationem in uase suo, & super feces mittas aliud menstruum, & pone in digestionem H, per sex dies naturales, & iterum distilla ut prius in distillatione T, & super feces mitte de alia lunaria recenti, & pone in digestionem I, & sic reiterabis inhumationes & distillationes in H, & I, usque ad 20 aut 25 distillationem & inhumationem. Sed dum fueris in 22 distillatione, illam aquam in qua est aliqua pars aeris simul cum Transmutationis. 100 struo ponas ad distillandum in digestione H. & exibit menstruum totum per illam distillationem aut aliam. Et si ibi fuerit, aliquid aeris, manebit in fundo, ad modum aquae splendidae aut citrinae. Et si non fuerit eius quantitas nisi duae guttae, aut tres uel quatuor, non reiteres in humationes & distillationes. Si uero plus fuerit, reiteres inhumationes & distillationes in digestione H, & I, etc. Incipit Liber Scala Philosophorum Dictus. Ut dicit Uenerabilis Raymundus Lulii: Intentio naturae ad faciendum nostrum magisterium est, quod lapis diuidendus est in quatuor elementa, ut quodlibet per se, secundum exigentiam naturae possit purificari. Diuisio prima corporalis. Et illa est praeparatio rerum quae praecedit operationem perfectae praeparationis, & proprie dicitur separatio elementorum, quoniam illa diuidit omnes partes impuras a partibus puris, ut cum leuioribus & purioribus fiat successiue cum naturali coniunctione nostra perfecta preparatio, quae fit per reductionem humidi cum sicco, statim & immediate praeparatorum, per beneficium separationis elementorum, aliter humidum non amaret siccum, nec corpus spiritum, si primo non esset bene ab eorum infectionibus lauata cum distillationibus & calcinationibus, solutionibus & coagulationibus. Causa amaris naturalis. Nam per separationem elementorum crematur salsatura suae sulphureitatis, comburentis, quae ueniebat ei per maculam originalem nostri mestrualis, quod est corruptio nostri lapidis. Idcirco terra corporum calcinatur post extractionem aeris, ut a sulphureitatibus salsis, & combustionibus sit optime depurata. Ergo constat quod si tunc materia corruptibilis non esset posita per corruptionem lapidis, nunquam oporteret eam purgari. Et cum sic necesse est, ut post corruptionem lapidis compositum depuretur ipsius lapidis, ab omnibus suis sordibus, post separationem illius per quatuor elementa, cum distillatione et calcinatione, antequam Mercurius coniungatur cum corpore, ad incipiendam realem preparationem, quae est creatio nostri lapidis. Ideo necesse est quod lapis diuidatur per quatuor elementa cum distillatione & calcinatione. Et ista diuisio est solummodo, ut substantia lapidis sit fortiter munda, & quod totum sit purus Mercurius, qui portat in se proprietatem fundendi & fixandi. Aqua uitae Putrefactio post digest. Tunc quando uis corpus dissoluere post suam calcinationem, dissolue illud cum argento uiuo, tracto ab ipso purificato septena distillatione, quoniam tunc corpus est multum efficax, ad penetrandum & intrandum, per spongiositatem illius sui corporis. Spiritus congelantur beneficio dissolutionis naturae fixe, & corporis, & mixtionis illius cum argento uiuo, & ista si me intelligis est solennis materia, dissolutio, que fit cum congelatione spiritus, & sine illo non, sed se parationem elementorum non intelligas quod fiat aut fieri possit, nisi putrefactione, per quam miscetur spiritus in corpore, & cum suis elementis, & illa est quae reddit uolatilia, sicut apparet in eorum separationibus. Propterea ergo digere, & putrefac elementa in eorum fimis ad finem, & hoc quando erit bene digestum ad satisfaciendum nostrae uoluntati, ut possit bene separare, et postea inhuma ut res separata possit melius depurari, & efficiatur argentum uiuum, in forma aquae clare. Sed si non diuidis lapidem, uidelicet substantiam quintam per quatuor elementa, scias quod ipsa uniri non poterit naturaliter, nec coniungi cum corpore sicco, si quodlibet eorum non tenet de natura quinte essentiae, quoniam illa est commixtio omnium elementorum, & rediuctio eorum in unam puram substantiam. Et conuenit, quod illa elementa sint bene depurata ab eorum infectionibus. Et dicimus tibi, quod sulphureitates combustiuae et combustibiles, per beneficium calcinationis separentur, & de toto anihilentur ab igne & a terra, & corpus comminuatur & subtilietur multum per talem digestionem, & aquae depurentur multum ab illorum sordibus, cum distillationibus, & subtiliando uertantur in naturam aeris, per leuigationem leuitatis. Deinde potes potest facere coniunctionem masculi cum foemina, ut inter se gignant filium ignis, qui tantus est amore omnium philosophorum. Occultum & manifestum lapidis. Et si me bene intelligis, hic iacet tota nostra philosophia. Et hic notandum, quod in occulto nostri lapidis est caliditas & siccitas, & in manifesto frigiditas & humiditas, quare oportet eius manifestum occultare, & eius occultum manifestare: eo quod caliditas quae est in occulto, est elementum, oleum quoque est siccum. Hoc enim siccum figit, quoniam siccitas ignis tingit. Illud autem quod est in manifesto est frigiditas & humiditas. Oportet ergo habere proportionem inter ista, ut frigiditas & humiditas sint contemperata caliditati & siccitati, ita, ut non fugiant ab igne. Fac ergo ut humiditas & frigiditas recipiant caliditatem & siccitatem, quae erant in occulto, ut fiant substantia una. Illa quidem frigiditas & humiditas est fumus aquosus & adustiuus, qui corrumpit & parit nigredinem, & ille lapis est alterius uirtutis & naturae in occulto, & alterius ne est eiusdem uirtutis & naturae, Et sic mutain manifesto. Sed in integra commixtiotur species in corpus nobilissimum. Tincturae olei quando Plantarum effectus. Deinde fit currens ut oleum, quod est tinctura uiua, multiplicatiua, consolidatiua, coloratiua, declaratiua, purgatiua, perpetuatiua & confirmatiua. In qua enim compositione sunt opera planetarum & corum Philosophorum. 103 imagines suis locis & temporibus sicut in foetu operatiua. Nam in foetu primo mense cum semen in matricem recipitur, operatur Saturnus coagulando & stringendo materiam sua frigiditate, & sic in ipsa natura in primam massam coagulatur. Saturnus. Secundo mense operatur Iupiter digerendo caliditate in quandam massam crudam, quae uocatur embrio. Iupiter. Tertio mense operatur Mars agendo in materia sua caliditate & siccitate, diuidens ac sequestrans illam massam, membraque disponens. Mars. Quarto mense operatur Sol, qui nutrit spiritus, & incipit uiuere partus. Sol. Quinto mense operatur Mercurius, qui foramina & spiracula facit. Mercurius. Sexto mense operatur Uenus, disponit enim & ordinat oculos, super cilia, & testiculos. Uenus. Septimo mense operatur Luna sua frigiditate & humiditate, laborat ad expellendum infantem, Et si tunc nascitur, uiuere potest, si uero non nascitur, debilitatur. Luna. Et octauo mense iterum Saturnus operatur constringendo, fit foetus in matrice, & si tunc nasceretur uiuere non posset. Saturnus. Iupiter. Nono autem mense iterum Iupiter caliditate et humiditate nutriendo, reducit uires foetui, & sic complete nascitur, & bene uiuit. Igitur sciendum, quod tribus mensibus aqua foetum in matrice conseruat. Aer quoque tribus mensibus fouet, ignis uero totidem custodit, Quibus completis, sanguis eius qui fouetur in umbilico, eo preciso egreditur ad mammas, ibique candorem niuis assumit. Igitur insanti nunquam patebit egressus quousque aeris flatus exhauriat. Tunc autem egressus aperitur & os eius, & lactatur. Ab istis tribus oportet nos intelligere & acuto ingenio scire componere & extrahere duo: Nam a duobus non extrahuntur tria, sed bene econuerso. Unde omnes qui cupiunt hoc scire, acuant ingenia sua ad acquirendum futurum thesaurum ex tribus uerbis, in quibus occultatur lapis, in quo etiam occultata est caliditas & siccitas, tinctura & profunditas tincturarum, & oleum calidum, & humiditas coniunctiua. Sciendum quod quatuor sunt principalia lapidis nostri regimina, scilicet, soluere, abluere, coniungere, & figere. Soluere est corpora diuidere & materiam facere. Abluere est inhumare, distillare, ascendere & descendere. Coniungere est inpraegnare, dealbare & rubificare. Figere uero est fermentare et desponsare.. 104 Solutio conuertit lapidem in primam suam materiam, id est suam aquam, ablutio in aerem, coniunctio in ignem, fixio in terram spiritualem & tinphilosophorum gentem. Unde Aristoteles: Cum habueris aquam ex aere, aerem ex igne, & ignem ex terra, tunc habebis plenam artem. Quia quatuor elementa sunt tunc bene & perfecte praeparata, & omnia ista magister operis & ignis bene facit in uno solo uase, in quatuor gradibus, scilicet quatuor colorum species conuersionis sicut inferius dicetur. Materia lapidis quae sit nota. Ignis secundum Auicennam soluitur ut in Mercurium conuertatur, & in quatuor elementa diuidatur, ut suam primam originem habeat, & ut sulphur philosophorum a corpore extrahatur, & argentum uiuum mundum habeatur super terram, de illa materia de qua aurum & argentum subtus terram efficiuntur, ac illa simul coniuncta decoquantur, quousque fiant unum, stans, penetrans & profundans, tingens, & per manens, cuius una pars conuertit mille milia Mercurii uel cuiuslibet corporis imperfecti in uerissimum aurum uel argentum, secundum quod elixir fuerit praeparatum. Proprietas tincturae. Et hoc admiratus Richardus philosophus, & filius regis Persarum ait: Super omne mirum est, quod uno igne et uno uase fit distillatio, sublimatio, mortificatio, calcinatio, dealbatio, rubificatio, fusio cum solutionibus & congelationibus: Oleum currens. Actiones tincturae. Et uult dicere de frigido & humido, & facta est eius amicitia cum igne, & fit oleum currens, penetratiuum, coloratiuum perpetuatiuum, oleum uiuum perscueratiuum, depuratiuum, color uiuus, uiuificatiuus, faciens resurgere mortulos. Et est fermentum seipsum impregnans, se concipiens se parturiens. Haec onnia oportet eos sciire, qui hanc quaerunt artem. Et notandum, quod nulla alia est ueritas in hac scientia nisi ista solummodo: Uidelicet quod si argentum uiuum mundum, purum, coagulatum fuerit, per uim sulphuris nonurentis, illud erit res optima, quam recipere posunt alchimistae, ut exinde faciant eorum aurum, ut dicit Aristoteles quarto metheororum. Sulphur album non urens. Et ideo concluditur, quod sine sulphure albo non urente, nec aurum nec argentum fieri possunt: Eo quodsulphur optimum cum rubore clarum, non potest ad aurum, nisi primo fuerit album, eo quod citrinum ex multo albo & permixto nigro componitur. Et ideo tradiderunt primo philosophi compositionem sulphuris albi ad argentum, et postea sulphuris rubei ad aurum, quia non potest fieri aurum nisi prius fuerit argentum. Sulphur autem album ex purissima argenti uiui substantia habetur, eo quod ipsum continet in se totum quo indigemus. Ideo oportet artistam esse constantis uoluntatis, nec pluribus uti, sed solum complemento intendere. Complemento intendat artista. Quia in rerum multitudine ars nostra non perficitur. Artem autem hanc, quia ualde ardua est scire, doctrinam dare intendimus, de secretis ipsius & Philosophorum. 105 primo de Mercurio & eius aqua, de corpore spiritu & anima, & de eorum operationibus, que apud plures omnino non sunt incognitae & occultate. Unica tantum aqua per totum. Est enim aqua Mercurii aqua illa, qua, & non alia uti debemus in tota operatione nostra. Sed in eius regimine constat totum secretum, & ideo in principio oportet te scire naturam Mercurii, & eius regimen, cum quo debite praeparato, totum opus perficitur. Quia Mercurius calefacit & infrigidat, desiccat & humectat, & facit opera contraria secundum diuersitatem, & modum regiminis eius. Ergo in eius regimime consistit totum secretum. Ideoque oportet operratorem eius regimen bene cognoscere, sine errore, cum per eandem operationem non operetur in eodem gradu contraria, quantum est ex se: Sed contrarietas operationis debet praecedere a se sic disposito, & non ab alio, uidelicet per sublimen solutionem & congelationem, & per mixtionem eius aquae cum aqua solis, cum sole purificato, & ante eius congelationem non operatur nisi unicam operationem, ut si proiiciatur supra cuprum, tantummodo tingit illud, & non adducit aliam complexionem quam prius habuit, & hoc totum quantum ad apparentiam, non quantum ad existentiam, quia per examinationem ignis possit fieri separatio tincture a corpore, non obstante tinctura fixa, sicut luna separatur a sole. Sed in uera transmutatione cupri uel alterius metalli requiritur uera colorati & uera colorantis unio cum colorato, et coloratio omnium elementorum uera transmutatio. Secundus erit coloris fixio & nouae formae inductio, ad quam sequitur coloratio propria. Ideo principia quae tradidit Geber per ea non potest fieri medicina uera, nec per dicta philosophorum in turba, ut ego firmiter teneo. Praeterea Turba dicit, quod medicina debet esse composita ex quatuor elementis, consyderare eius complexionem. Ideo turba non loquitur hic nisi de basis operibus, id est de fundamento, Sic enim ait Geber: Ubi magis aperte & plane locuti sumus ibi magis scientiam occultamus. Quare sciendum secundum authores, quod unus est lapis, & si quis errat ab illo uno in principio, tedium sortietur in fine. Lapis unus non in numero. Hoc tamen unum non est unum in numero, sed genere, sicut masculus & foemina sunt sufficientes ad prolem procreandum, sine aliquo alio additamento. Et sic lapis philosophorum ex duobus compositus sufficit ad medicinam intentam, scilicet spiritus & a nima, quae sunt sol & luna, & dicunt qui dam quod hiis duobus addatur tertium, scilicet corpus. Nam sicut homo ex corpore & anima & spiritu constat, ita & lapis noster. In hoc tamen sunt diuersae opiniones: 106 piunt homines de additione tertii. Optiones diuersa. Alii dicunt quod tertium dicitur compositum ex duobus, diuersaequoniam neutris commponentium assimilatur, et uocatur nomine omni corporum. Alii dicunt quod debet uere corpus his duobus adiungi quia fortius erit opus et in breui tempore ipsorum operatio finietur: Sed quocunque modo teneatur opinio, numerus non augetur. Ad euidentiam notandum, quod Kibric est pater Mercurii et omnium liquabilium: Et hoc dicitur illud unum, quod est carum & uile, argentum uero uiuum, quod est filius eius, licet ab eo sit complexionatiue diuersum et extraneum, & sic se habet, sicut pater & filius, & si ad datur his duobus tertium, uidelicet corpus metallicum, numerus duorum propter hoc non multiplicaretur, nec etiam nomina, eo quod corpus metallicum ex his duobus est compositum. Quidam enim dicunt, quod alterum ipsorum est spiritus & corpus, & deciphilosophorum Constat ergo manifeste, quod eius compositio, quocunque modo reiteres ex duobus constat. Tria sunt duo. Et sciendum est postquam ista duo coniunguntur, semper uocantur uno nomine. Hoc tamen unum quod dicitur aes philosophorum nominatur nominibus omnium rerum istius mundi. Et propter hoc tanti errant, tum propter multiplicitatem nominum, tum etiam propter ignorantiam debite proportionis. Fermentum philosophorum. Item quando audis aliquid de fermento philosophorum, nihil aliud intelligas quam corpus perfectum scilicet perfectissime mundatum et sublimatum. Et tamen non credat aliquis, quod possit spiritum & animam coniungere corpori, per solam contritionem, aut per simplicem solutionem. Exemplum de argento uiuo iunctum plumbo, uidetur sibi mixtum, sed in ueritate non est, quia ignis uiolentia separatur. Coagulatio quod efficit Causa fixionis. Quod autem philosophi dicunt: Solue & coagula, sic sine dubio intelligitur solutio corporis & animae in aquam, & congelatio facit animam & spiritum corpori commisceri. Unde si propter solam solutionem & simplicem congelationem animae, & spiritus perfecte coniungeretur corpori, non dixisset philosophus iterum solue, & congela, & iterum solue & congela, ut accrescat lapidis tinctura, si in solutione una & congelatione una iungi potuissent. Scito ergo pro certo, quod quanto soepius soluitur & congelatur, tanto plus anima & spiritus corpori coniunguntur, & retinentur ab ipso, & ad hoc qualibet uice tinctura multiplicatur. Et hic sciendum maximum arcanum quod lapides rubei & albi, facti ex aliarum rerum elementis, possunt coniungi cum elixiri perfecto, & tunc addunt ad eius tincturam & non aliter. Aliud quoque secretum: Aqua acuta fit solutio. ut fiant aquae acutae, cum quibus soluitur corpus cum animabus & spiritibus perfecta solutione, & postea congelantur, Deo testante. Ueruntamen omnes partes nostri lapidis sunt concreti & coessentiales. Huius autem lapidis operatio multiplex a philosophis ponitur. Quidam enim rectificant singulariter, & componunt, & postea perficiunt: Diuersitas modus laborantium. Et ista operatio multipliciter uariatur, & est laboriosa ac difficilis, & subtilis, ideo multi in ea errant, quoniam adminiculum, id est adiuuamen illius multa extranea exigit. Ueruntamen huius lapidis operatio est una, linearum, & in uno solo uase perficitur: Ignis tamen non est uniformis in actione totali. Et ideo ut studentibus tractatus iste sufficiat, & proficiat: Dico quod ignis huius operis intrans est sicut calor solis in mundo maiori. Sol uero tempore ueris est moderatus & leuis in calore, Aliter uero herbae quae tenerae sunt arefierent, & fructus nullatenus perferrent. Est autem iste calor intrans plantas donec paulatim crescant, & quanto plus crescunt tanto magis calor solis gradatim quotidie crescit uel augetur, quousque segetes dealbantur, & finito uere, incipit aestas, & quia tunc sol fortior est, deinde fortissimus usque ad finem Leonis, donec omnia suam debitam recipiant formam & perfectionem. Et benedictus Deus haec sua sapientia mirabiliter ordinauit. Simili ergo modo iste lapis regendus est. Dicunt enim quidam, quod calor primi regiminis debet esse sicut galline cubantis oua sua ad pullos procreandos. Alii ut calor solis in ariete existentis, eo quod sol habet ibi principatum & exaltationem suam, quia ibi incipit mediocriter oriri & calescere. Et propter hoc dixerunt quidam quod debemus incipere sole existente in ariete, & luna in tauro commorante: Sol in ariete. Quae quidem omnia ad designandum calorem moderatum circa primam huius operis actionem dicta sunt. Et quamuis huius lapidis actio unica sit, scilicet decoctio cum igne naturali: Tamen status caloris huius tripliciter uariatur, quia primo erit ignis moderatus, & durat ad nigredinem, & etiam donec illa in albedinem conuertatur, quae nigredo durat forte 46. diebus uel plus uel minus, secundum studium operantis, & regimen fortunae, & iste calor assimilatur calori solis ex ariete labentis in taurum. Tempus nigredinis Scala pus, alii, ut calor fimi, eo quod calor iste est temperatus. Albedine quadam apparente augeatur ignis gradatim, usque ad perfectam lapidis exsiccationem seu incinerationem, & iste calor assimilatur calori solis in tauro, discurrentis in geminos. Desiccato uero lapide & incinerato, iterum fortificatur ignis, donec lapis perfectissime rubeat, & regali ueste induatur ab igne. Tunnomina sorritur ex colore. Et iste calor assimilatur calori solis in leone, Haec enim est suae dignitatis domus. Deinde continuetur donec fit uenenum.. 108 Alii autem dicunt, quod debet esse sicut calor naturalis digerens cibum, & nutriens corphilosophorum Tunc enim draco noster in fixatione solari fulgens, radio coelestium & terrestrium uirtute decoratur. Hinc autem lapis philosophicus omnia uincens, omnia digerens, qui corpori cuncta uitia corrigit & emendat. Huius nomina multiplicantur secundum multitudinem colorum apparentium. Nam in regimine primo cum niger est uocatur terra, & Saturnus, & nominibus omnium nigrorum & terrestrium corporum. Deinde cum dealbatur, uocatur aqua uiua, & nominibus omnium aquarum & salium, aluminum, & rerum habentium albedinem. Postquam autem incitrinatur & sublimantur, & subtiliatur, tunc uocatur aer, olcum citrinum, & nominibus omnium spiritualium & uolatilium. Deinde uero cum rubescit uocatur coelum, sulphur rubeum, aurum, carbunculus, & nominibus omnium rubeorum preciolorum pulchritudinem habentium, tam in lapidibus quam in animalibus & plantis. Masculus foemina. Hic notandum, quod aqua nostra dicitur masculus, et terra dicitur foemina, quae est spissitudo lapidis, & sic terra fit spiritualis & aerea, & subtilis, & haec spissitudo siue terra dicitur aes nostrum & plumbum nostrum. Oportet ergo ipsum suauiter regere, ut sulphur fiat incrernabile, cum aqua, in qua illud est. Aes nostrum Quando quomodo sit fixio. Aqua enim ipsum dissoluit, & dealbat. Sed dicunt quidam quod alterum istorum, scilicet fex remanens in fundo, quae dicitur fumus, est terra, et alterum quod ascendit a terra scilicet a fece est coelum. Toties ergo reiterandum est coelum super terram, donec terra fiat coelestis & spiritualis, & coelum fiat terrestre, & iungatur cum terra, tunc completum est opus. Et hoc sciendum, quod cum corpus sit grossum, & spiritus subtilis, uniuersaliter permisceri non possunt, nisi primo corpus in tantum subtilietur a spiritu, ut ipsum corpus eidem spiritui aequipolleat in subtilitate, & tunc fit mixtio talis, quam ignis non separat uel superat, si per mille annos continue in ipsum ageret quia sic per minima permiscentur, quod nullo ingenio postquam sic se inuicem ceperint poterint separari. Sic enim morietur draco, & sine illo non, hoc est nisi cum ipso interficiatur. Et iste draco, id est, sulphur, extrahitur de corpore per magisterium, & est nostrum secretum sulphur. Quando ergo uolueris tentare medicinam, pondus unius grani tritici super laminam candentem cupriponas, & si intrans cum pauco calore lamina se diffuderit per totum intus, & extra est perfecte tingens, & in igne secum perseuerans est lapis, tunc est perfectus. Probatio prima tincturae. Et sic patet quod sunt tria, quae complent nostrum elixir quod fecimus: Trium effectus singulares. primum coniungit, duo componunt medicinam. Itaque sunt uno corpore tria iuncta. Sed hoc notandum, quod si iterum medicina soluatur et per omnia regatur ut prius, postea non erit finis suae tincturae, & constringit poros lune efficiens illam ponderosam, et in ceteris corporibus faciet ex ire spumam et foetorem, & ea perfectissime tingit, & tandem mutabit in aurum uel argentum, Et sic per artem nostram fit uera alteratio unius naturae in aliam. Sed hic sciendum quod omnis alteratio mineralium ad perfectionem mineralium stat in gradu sublimiori spiritualium. Non loquimur de angelis, nec de intelligentiis, sed de gradu sublimiori perfectionis omnium metallorum, & hoc est in spiritu minerali, quia mineralia mineralibus, uegitabilia uegitabilibus conueniunt, ut nulla contrarietas sit, imo maxima conuenientia, quoniam spiritus iste est minere aureus, nec ab auro differt nisi in hoc, quod ipsum est fixum, spiritus uero non fixum, Sic aurum nostrum non est aurum uulgi, quoniam nostrum est spirituale, quia dissoluit omnia corpora imperfecta, separando purum ab impuro, quoniam natura non recipit nisi quod suae naturae est, alienum uero respuit, quod signum perfectionis eius est. Et ideo illud omnia corpora dissoluit, separat, diuidit, depurat, et illustrat, tingit & in aurum optimum transmutat, quia sic est corpus fixum, spirituale factum, & secundum diuersum digestionis modum. Nam primo fuit argentum antequam fuit aurum: Ideo aurum est maxime digestum etc. Primus gradus scalae sapientium incipit. De modo nascentibus nati. Bachon in speculo alchimiae dicit: Nullus natus nascitur nisi ex uiro & muliere, nec etiam ullum germen gignitur nisi ex caliditate, humiditate, frigiditate & siccitate. Ergo nihil est operis, nisi ex eo quod est uere lucidum, ut ex sole purissimo, qui suo lumine omnia lumina est illuminans, qui illuminat aerem, & calefacit terram, calore suo generat & nutrit animalia plantas & lapides, & eiicit tenebras illius Mercurii & aliorum corporum imperfectorum, cum pro iectus fuerit super ea, ut dicit Geber, de essentia & procreatione solis. Quia sulphur est irradians & splendens in sua clarissima & mundissima substantia, illuminat & irradeat non solum in die, sed etiam in nocte in tenebris, & similiter omnia in quibus est splendor & magnitudo illuminans suo lumine. Quae quidem omnia sunt ex opere suo, cum ex uestimentis suis sunt induta. Ergo qui quaerit illum, faciat pacem inter ipphilosophorum 380 sum & uxorem suam, ita quod non separentur ab inuicem, sed misceantur inseparabiliter. Et hoc fiet quando ipsum extraxeris partim a natura sua, & similiter uxorem suam partim a natura sua, hoc facto interficiantur, ut cum interfecti fuerint ( ut plenius patebit ) resuscitentur resurrectione noua incorruptibili, ita quod postea sint immortales. Nam post eorum resurrectionem induentur gloria, & fortitudine sempiterna, & tunc gaudebunt in prosperitate magna omnes qui sciunt secretum illorum. Spiritus sulphuris. Natura ex eis mundus maior creatur, qui sunt sulphur, magnesia, Ceduae, argentum uiuum, & similiter spiritus sulphuris, & simili modo est spiritus occultus huius scientiae. Nutrimentum ex quo Aqua secunda. Magnesia est terra, Ceduae est aer, argentum quoque uiuum est aqua, & corpus fluens. Spiritus quoque est aqua secunda, de qua omnia praedicta nutriuntur, omne germen uegetatur, omne lumen accenditur, ergo & omnes fructus facit. Has ergo naturas scilicet masculum & foeminam, calidum, frigidum, humidum, & siccum, uere coniunge, & nutrias ea aqua uiua, spiritus lumenque eius tinctura habetur. Opus coque, compone illud ex quibus corporibus est. Nam apud philosophos aqua sapientiae uocatur, a quibus sapiens artis coniungit eam, ut natura alteretur, & in aliam naturam conuertatur & natura per naturam appareat. Duae naturae in lapide nostro. Ergo duas naturas coniunge, donec naturas tibi attrahas, & fiat res lucidissima & clarissima, quae lucessit & illuminatur, postquam fuerit in sua magna & excellentissima perfectione coaptata. Ad talem utique & tantam perfectionem non peruenitur, nisi scala sapientum, quae ex duodecim gradibus constituitur, primitus ascendatur. Effectus calcinationis. Primus gradus est calcinatio, que est lapidis nostri benedicti modullati summa purgatio, caloris restitutio, humoris innati conseruatio, & solutionis inductio. Et omne calcinatum in suo genere est fixum. Calcinatio per humidum Aqua secunda quid sit & eius effectus. Et sic sol & luna cum prima aqua calcinantur philosophice, ut corpora aperiantur, & fiant spongiosa & subtilia, ut aqua secunda melius possit ingredi ad operandum suum opus quod est exaltare terram in salem mirabilem, sola sua uirtute attractiua, quae aqua secunda est ignis non naturalis, cuius uirtute fit huius magisterii complementum. De ignibus diuersis. Et hinc loquens de ignibus Raymund. dicit: Notandum est quod hic iacent contrariae operationes, quia sicut ignis contra naturam dissoluit spiritum corporis fixi in aquam nubis, & corpus spiritus uolatilis constringit in terram congelatam: Ita contrario ignis naturae congelat spiritum dissolutum corporis fixi in terram globosam, & corpus spiritus uolatilis fixum per ignem, contra naturam resoluit, non in aquam nubis, sed in aquam philosophorum, quia fixum naturae ignis reuertitur uolatile, & corpus spirituale in spiritum, & humidum fit siccum, & ponderosum fit leue, & spiritus humidus, secundum formam aquae nubis, & ponderositatem constrictiuam. Ignis innaturalis est ignis balnei, uel sunt quilinii, uel uindemie, uel equi, uel alius occasionatus ex abundanti industria. Ignis autem elementalis est, qui combustibilibus enutritur, & nutrit flammam: Cognitis autem eorum ignium arcanis, & uerae nostrae medicinae principiis, de facili peruenitur ad nostrum magisterium. Unde si quaeratur ex quibus fit nostra medicina? Dico quod ex illis elicitur per artem, in quibus habitat potentionaliter per naturam. Et secundum Auicennam: ex illis in quibus perfectio seum proprinquitas primae materiae reperitur, nostra elicitur medicina. Non autem de imperfectis extraneis, quia impersectum non potest perficere, nec immundum mundare. Et quia a radice conuenit naturas extrahere, dicit Aristoteles: Sciant artifices alchimiae, species metallorum transmutari non posse, nisi prius reducantur in primam materiam & formam, quae sunt partes essentialitatis primarie, & omnibus corporibus inest scientia. Non tamen sunt cruda operi nostro necessaria omnino sed centrum lapidis philosophorum est neutralitas extremitatum, quia dicitur sperma metallorum in matrice terrae contentum, cuius extremitas unius lateris, inferius est metallum, quod in sinu terrae tamen a natura creatur, & alterius lateris extremitatis superius est elixius completum, quo ars mediante natura super terram operatur. Et non est transitus de extremo ad extremum, nisi per medium, quo neutralitas quaeretur oportet, ut corpus ad centrum suum reducatur per artem, quae imitatur naturam, in quantum potest, in quibusdam tamen debilior est, & in quibusdam naturam corrigit. Unde sciendum, quod intentio nostrae mutationis est incipere ubi natura finiuit, eo quod origo operis nature omnium homo geniorum interius aquosa, ad tres gradus extremitatis diuisionabiliter extenditur, uidelicet ad altitudinem corporum perfectorum, seu profunditatem perfectorum, uel ad latitudinem neutralitatis illorum, uidelicet uiuificando mortuum, & occidendo uiuum, cuius uiuificatio mortifera est. Unde philosophus: Omne totum componitur in tribus, quo circa potest opus nature esse. Primo Philospohorum. 112 naturas elicere, colligere, depurare, & in specie aquosa proportionabiliter coniungere, ac insuper congelare, quod ab humana ponitus igrioratur memoria. Sed quo ad artificialem operationem superius a sensu contrario spiritualiter operari nitimur, naturam tamen imitando, scilicet uiuum occidendo, atque spiritualiter mortuum resuscitando, & ad plusquam perfectum exterius disponendo. Unde si fuerit quantitas aquae aequalis quantitati ipsius sulphuris, & paulatim maior, scilicet quantum sufficit ipsum incorporare, generatur ex eis aurum uel argentum, secundum quantitatem ipsius decoctionis. Unde sit aqua nostra composita. Sciendum quod non accipemus illud, ex quo sunt ipsa scilicet corpora, sed accipiemus illud, quod est sui ipsius, scilicet omnium illius, & postquam sciuerimus unde illud omnium generatur, oportet ipsum ex eisdem nutriri, Et Mercurius noster non est Mercurius uulgi, sed est Mercurius mortificans Mercurium odore suo. Quale nutrimentum. Et secundum Albertum: Aqua secunda. Mercurius noster fit ex corporibus perfectis & non imperfectis hoc est, cum aqua secunda, postquam per primam aquam fuerit debite calcinata. Et quibus tunc fit aqua alcali, quae coagulata, argento uiuo, qui, quia sunt nostri cineres clauellati, et soda nostra combusta. Secundus gradus scalae sapientum est Solutio. Quae est occulti reuelatio, grossitudinis attenuatio, ac rei durae, siccae terrae, in quandam liquidam substantiam reductio. Unde philosophus: Donec omnia fiant aqua nihil operamini. Et illa aqua est Mercurius philosophorum, quo & non alio debemus uti, qui tamen non fit, donec summa uolatilis superat summam fixi. Aqua ex repugnatibus. Haec aqua secundum Hermetem patrem philosophorum ex repugnantibus dicitur unica & magnesia, continens in se spiritum, animam & corpus cineris, eius nomine impar, quia nihil ei simile, cuius conuenit occulta manifestare naturam, eius secretum non est in aliis, eo quod secundum philosophos dicitur aqua coelestina &, sunt repugnantia, in hac aqua una. Conuerte ergo rem in rem, & habebis magisterium. Contrarietas in aqua nostra. Et in hac solutione dum turbabitur terra, transferentur montes in cor maris, et tunc destruitur forma, sed destructa una, immediate introducitur alia. Quia omne quale, adueniens quali, facit ipsum tale, quale ante non fuit, eo quod non est dare qualitatem naturalem, quin sub aliqua maneat forma, continens in se qualitates actu uel potentia. Quare dicit Auicenna: Qualitas posterior trahit entitatem a qualitate, quae est eius prior. Philosophorum. 113 Solutio autem lapidis est reductio eius in aquam mineralem, ex qua erat compostus, operante natura, qui quidem lapis non fructificat, donec, ad nihilum deueniat, tanquam aqua decurrens. Ex quo ergo soluendo ipsam reductionem, fieri conuenit, leuius ac competentius est ad neutralitatem, & postea ad eius primam naturam aqueam uel aliter ad aliquam aliam subtilitatem finali reduci. Et quod fieri potest per pauciora, frustra fit per plura. Possibile ex uno Mercurio. Quare dicit Philosophus: Quod si ex solo Mercurio perficere poteris preciosissimus operis indagator eris. Et scias quod illud non est extraneum in quo se conuerti habet, per naturale magisterium prout per glatiem congelatum patet qui cum resoluitur in aquam uertitur, patet ergo ipsam prius aquam fuisse. Quare dicit: nisi quodlibet uertatur in aquam, nullatenus deuenietur ad perfectionem. Unde Hermes: Non emendatur natura nisi in sua natura, cuius natura emendatio fit artis ingenio, et ars in natura non corrigit quod natura nequit. Succurrendum est ergo naturae, per artem quod obmissum est per naturam. Nam quod natura in millenis annorum terminis habet tantum perficere inferius, nos supertmus artis industria minori termino quam solo anno habemus plusquam perfectum perficere, & sic natura ab ingenio iuuatur, & ingenium ab arte. Dicit enim Aristoteles: Nisi aurum & argentum uiderem, pro certo dicerem, quod alchimia non esset uera, nisi perfectionem operis naturae speculatiue uiderem alchimiam pro uera non reputarem. Modus nostrae solutionis. Sciendum quod plures sunt modi solutionum, quorum tamen omnium solutio una tantum est nobis necessaria, quae solum habet fieri, ut dixi, ex se cum se etc. cruda clara sine uiolentia. Unde Philosophus: Solutio philosophica. Melior est solutio cruda, quam cocta, rorida, quam arida, uoluntaria quam uiolenta, temperata quam festina, flagra quam foetida, clara quam spissa, nigra quam luntaria rubea. Rorida uoluntaria clara nigra. Et ideo in omni solutione cauendum est intime a uitrificatione materie cum odoribus et saporibus corporum imperfectorum, ac etiam ne uis illius forme generatiua cum corrosiuis adurentibus in aliquo suffocetur, Adiuua ergo solutionem perlunam, & coagulationem per solem. Cuius solutionis digestio ualde in nobis necessaria. Et dicitur nostra digestio, humoris rarificatio, destructiua maturatio, connexorum relaxatio dispositionis excitatio, & separationis habilitatio, quae diuersimode fieri poterit, ut postea dicetur. Sed ut Auicenna dicit, Soluere corpus, & congelare spiritus, est opus nostrum, primum, quia non soluitur corpus nisi congeletur spiritus. Nec spiritus congelatur, nisi cum solutione corporis. Nam si simul coniunguntur, agit uterque in alterum, sicut aqua agit in terram sibi commixtam, ergo subtilietis eam ad modum suum. Nam non subtiliatur terra nisi inspissetur aqua. nec inspissatur aqua, nisi subtilietur terra. Sic enim inter congelationem spiritus, & solutionem corporis non est differentia temporis, nec opus diuersum, eo quod utrumque agit in alterum, ad modum suum. Non enim resultat actio, & passio contrariis in specie & similibus, in genere & natura & unum contrariorum excedens, destruit seu alterat reliquum seciundum corpus humiditati mixtum, lentoque igni diu appositum soluitur, quia conuertitur huimiditas super ipsum, & ipsum dissoluit: ac corpus suo frigido & sicco claudit, retinet, & inspissat humidum incinerans ipsum siccum, & tamen non potest exire hu miditas a corpore, nisi imbibat se cum igne. Nam calore debito operante putrescendo humidum uertitur in siccum. Et ideo cum corpus dissolueris, humidum congelas, & hoc cum mora, quae est maxime propter quatuor elementa repugnantia ut pax fiat inter ea &. Tertius gradus scalae sapientum. Praedicta quatuor repugnantia inter se distincta, postea per distillationem rectificatiua, in hoc tertio gradu scale sapientum separantur, Et ideo iste gradus dicitur nostra. Separatio. Quae est uaporis aquosi scureiliquorose a fecibus separatio, seu depuratio, raritatis leuigatio, partium grossarum extracto, connectentium diuisio principiorum productio, homogenietatis segregatio. Unde Psalmus: Eduxit aquam de petra & oleum de saxo durissimo. Balneum stuffa. quia fieri debet in balneis debitis postea in stuffis siccis, secundum exigentiam rationis. A quibus tunc in balneis primo flegma eorum separatur & euacuatur. Deinde quatuor ista principia secundum signa requisita ab initio separantur & maxime luna prior masculus quam foemina, sicque matre illorum in funde relicta, in prima distillatione, scilicet saphiram citrinam reseruabis postea auripigmentum tam ab humore, quam per se totiens in stuffa sicca separatiue rectificatur, quo usque rubore meridionali nihil ascenderit, & auripigmentum clarum & album remanserit, quod in tertia uel quarta uice perficitur, cuius signa perfectionis sunt uiriditas, candor, puritas, absque fecibus, nisi forte albis.. 115 di tas abundantia creatur. Dicit enim Abakuc: Ignis est terra nigra infundo uasis relicta, quae dum nigra fuerit, corrupit. Ergo calcinatur ipsa ut candescat, & suum oleum omnino recedat, ita quod ab omni pinguedine priuetur, ne ab bibendi opere impediatur, ut fiat sicca ignea, que prius frigide humida fuit, ut terra. Duae naturae terrae nostrae & aquae. Unde Senior dicit: Terra nostra ex duabus naturis sumitur, similiter aqua ex duobus corporibus sicque separatur subtile a spisso. Cuius uiriditas ex anime frigiphilosophorum Nam ignoranti ex uno plura, extrahere, ignorat, quoque ex pluribus unum componere, tuncque perficietur coniunctio concupiscentiae, Propter hoc efficitur haec anima illius, quae ingreditur, cum uita & spiritu per attractionem eius aeris, ex reiteratione distillationis, cuius reiterationis super eam fit ignea, secundum fortioris caloris est, quam sit ignis. Hec est enim praeparatio, quam plures ignorant, nam philosophi occultauerunt praeparationem lapidis que clauis artis est & difficillimarum rerum. Praepara ergo praeparando, pergando, separa rectificando magisterium conquirendo. Diuide ergo lapidem in duas partes principales uidelicent in partem superiorem, superius ascendentem, & spiritualem, & aeream, & inferiorem fiam, & terre nam, Et tamen istae duae partes sunt unius nature, quarum diusio est necessaria, ad per petranda miracula rei unius maturae, id est, generationis lapirectificando dis philosophorum. Nam pars inferior terrea illius est nutrix, & fermentum, totum lapidem figens, Et pars eius superior est anima totum lapidem uiuificans, Ad hanc diuisionem faciendam in furno philosophico inferius specificato, requiritur calor debitus, & nuntritiuus, ac continuus scilicet per denam & quindenam & quanto diuitius tanto melius perficitur digestio aquae, ex qua oritur es nostrum. Et omne es est sulphur, sed non omne sulphur est es. Quia sulphur naturae sulphuribus continetur, Et omne aurum est es, sed non omne es, est aurum, sicut omnis homo est animal, sed non omne animal est homo, quia de genere ad speciem, ut Plato dicit, non est bona consequentia, Haec enim aqua nostra est clauis artis, & caput operis & spiritus, & anima, & corpus es nostrum componunt Et dicuntur alias fratres uterini, quia procedunt de eodem utero. Et cum habueris aquam, ex aere, & aerem ex igne, & ignem ex terra, tunc fit separatio perfecta. Expositio philosophi quarta. Nam ignem habes ex terra, in rarefactione, calcinatione, & liquefactione, & terram habes ex igne, & congelatione, & inspissatione. Cum que habueris temperatum, id est, aequaliter complexionatum, in uase philosophico, ignem suppone naturalem uasi tuo, cuius calore sunt omnia calefacienda, & ad ignis, centrum tendentia. Quibus in coelum elongatis collatis, & residentibus super cacumina montium nostrorum, admodicum tempus, aer ille factus, est generatio, omnia in naturam suam conuertendo, cuius leuia, grauibus succumbunt leuia quae prius uicerant cum eis & in eisdem in illo rore coelesti in terram descendunt in infinitum multiplicandum. Unde philosophus Caesarius dicit. Uena prior fontis stillat ad uerticem montis. Terram uouens undam, solunit additque secundam. Tertia splendescit, sed cum luna dira quiescit. Quarta sub immunda pruinali nascitur unda. Igneauis quintae generalis nascitur in te. Sexta marinarum uenis reperitur aquarum. Septima trenis tingens reperitur arenis. Uis nihil octaue nescit praebere suaue. Citrinis plenam uenis dat gleba nouenam. Nigra prior denam tellus componit arenam. Crescit in undenam lapidis graue pondus arenam. Rimarum uenis splendet duodena serenis. Is ergouenis uelab his distillat arenis. Uena tamen fontis ueniens de uertice montis. Quartus gradus scalae nostrae sapientiae est, & dicitur Coniunctio. Igitur separatis ut praemittitur quatuor distinctis, & rectificatis ipsa quatuor coniungimus, & connectimus, & dicitur nostra coniunctio, qualitatum commixtio, complectentium copulatio, dispersorum replicatio, principiorum coequatio, repugnationi dispositio. Dicit enim Rosarius: Dispone substantiam aeream per discretionem ut sic habeatur terra ex duabus naturis, & aqua ut praedicitur ex duobus corporibus quia sic separatur subtile a grosso, rarum a spisso, uidelicet quod praediximus est faciendum suauiter, & cum magno ingenio, id est calore debito, & nutritiuo. Non enim est operi nostro aqua necessaria, nisi candida, nec oleum, nisi album lucidum citrinitatis, nec terra nisi pallida & subalba, quia tunc terra est abilis ad nectendum, aqua ad soluendum, Aer ad tingendum superabundans. Et duo sunt terra & duae aquae in nostro opere, Prima terra quae in prima distillatione in fundo remanet, proprie est pallida, super quam fit rectificatio nostra, separatoque oleo ab ista terra sicut superius confuse tamen innuitur & ab aqua similiter. Iterum oleum per se distillatur, & tunc quod infundo remanet, dicitur ignis qui interdum dicitur terra secunda. De quibus duabus terris Aristoteles loquitur, ut puta de terra & igne quae simulsunt in album calcinate: acetiue, quae duae sunt aquae scilicet aqua & oleum, Et aliquando sumit nomen unius, pro nomine alterius, ut indigni inquisitores deueniant a tramite ueritatis. Rursum dicit Aristoteles. Adiunge ei duas uirtutes operatiuas scilicet aquam & oleum, rectificando aquam & aerem, rectificabitur etiam terra & ignis. Hoc ideo addidi, pro eo quod in praecedenti capitulo de separatione minus dixi. Et propter eos qui solent libros deflorare, ne simul in uno capitulo totum ordinate positum inueniant quod requirunt, sed quo ad coniunctionem dico, quod tres sunt modi coniungendi, scilicet dyptatiua, ut inter agentem & patientem, rarum & densum, masculum & foeminam, sulphur & Mercurium, materiam & formam. Unde philosophus. Et materia & forma tantum, continetur generatio naturae, Item alibi dicit Sufficit operatori huius artis reducere rem ad simplicem puritatem raritatis, & densitatis. Quamuis non singillatim in elementis, Coniunge ergo Sabri cum Beye ut inter se gignant sibi simile, quorum semen multiplicabitur sicut stelle, Et sic patet quod dyptatiua coniunctio est sufficiens in magisterio. Triptatiua coniunctio, id est, trinitatis unio fit ex corpore spiritu, & anima, Nam secundum philosophos sicut anima est uinculum spiritus, ita & corpus est uinculum anime, eo quod spiritus penetrat, corpus figit, anima compulat, Sic ista trinitas in essentia est unitas, quia coeterne simul sunt & coequales. Tetraptatiua coniunctio dicitur principiorum correctio ut illorum unum quod perpetrentur in altero, quare pro laudabilissima coniunctione necesse est, ut sicut in opere nostro quatuor elementa, in compositione liquida recenti tepida & debite proportionata. Comparatio mirabilis. Quoniam non consurgit aequalitas ex tribus sed ex quatuor repugnantibus, in natura conuincantibus, & sicut mulier habet quindecim uenas & uir quinque. Ita sol in coniunctione, primo habebit tres partes aquae suae, & uxor eius nouem, cuius caudam masculus cum ascenderit super eam tenebit rostro, & in uase philosophico requisito, ac in furno philosophico collocato, & subtiliter obturato ante dicto humore supposito stare debet. Semen imponitur. Et sciendum quod nunquam nisi simul imponitur semen in matricem, & in continenti clauditur matrix, quousque producatur in lucem. Ecclipsis quinque mensium. Et cum steterit in eclipsi, uidelicet, per quinque menses, tenebrositate recedente, & lumine claro superueniente, calor augeatur temperate, & sic maxime diebus abstinentiae quousque sol refulgens oriatur, & ex tunc in calore triplo nutriatur continue eo quod tunc non timet poenas certantis ignis. Cause retinendi. Et sic est corpus causa retinendi aquam, & aqua saluandi oleum a combustione, & oleum causa retinendi tincturam igneitatis causa apparentiae coloris, sicque conabitur spissum retinere subtile, & conabitur anima pugnare cum igne & ipsum pati, & conabitur spiritus submergi, & fundi in corporibus. Et tunc simili applaudit suo simili, propter concupiscentiam adhaerentiae materialis maxime & formae sulphureae. Unde Uometras philosophus: Duo sulphura habitant in corpore, tanquam ignis, in lignis, & lapidibus, quae arte subtilissima oportet extrahi absque combustione. Nam qui non differt sulphura duo & sulphura nihil nouit uno tamen odore opus incipitur & finitur. Duplex tamen est modus compositionis, una uidelicet humida, altera uero sicca, & decoctione fiant unum. Itaque neutrum dimittat reliquum quia humidum faciliter impressionem facit atque dimittit. Cumque humidum & siccum, se simul contemperauerunt, adipiscetur ab humido facilem impressionem & humidum a sicco ut firmiter retineat impressionem omnem sustinens ignem. Unde proter humidum a sua fluxibilitate ad perfectionem. Igitur non per tingens donec sol & luna, & spiritus, & anima in unum corpus, id est, in terram coniunctiue conuertantur. Exemplum huius est opus figuli cuius fidentia in duobus consistit, uidelicet sicco et humido, sicco ut conuertat humidum, humido ut soluat siccum, sicque spiritu cum corpore mixto fit temperamentum, non ita rarum, ut spiritus nec ita densum ut corpus. Nam soluere & coniungere sunt principalia huius artis & operis exordia & polis unus. Nam qui non soluit & coagulat multipliciter errat. Quintus gradus nostrae salae est, & dicitur Putrefactio. Quae quadraginta sex noctibus in umbra pergatorii celebratur. Et est necessaria putrefactio, quia est corruptio & regenerationis abilitatiounde Arist. Ex roratu coelorum foelitia & in foelicia germinant in terris. Idcirco in initio nascendi, oportet, ut diximus elementa praeparare, recta atque suprema, & aequata supra leuem ignem commmisceri, & ignis intentionem cauere, quousque elementa coniungantur, & se inuicem assequantur & tali Philosophorum. Deficcatione in leui igne. 119 coniunctione complexentur, quae paulatiue sic assentur & tandem leui igne sic desiccentur, & eorum conceptio fiat cuius calor usque ad 16. diem duraturus erit, antequam cooperiatur nigredine. Quod cum humationis decoctione totum est prosequendum igne autem accenso Mercurius ascendet superius propter naturam spiritualem ad aerem scandentem. Modus congrelationis. Quare suauiter oportet regere uirtutes donec sua humiditas igne siccetur, Nam calore solari firmiter congela, deinde paulatiue uigora ignem ut siccatus possit tollerare. Unde Morienes: Scias nihil natum uel crescens nec animatum nisi post putredinem, eo quod si putridum non fuer it lapis fundi non possit, neque resolui, Et illud ideo, quia cum per corruptionem moritur, compositum corporale per regenerationem consurgit simplex spirituale. Unde Saluator: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, mul tum fructum affert, Et nisi humiditas uteri essent coniuncta, & calor continuus sperma non maneret, nec foetum procrearet. Unde Quatuor gradus calorum notandi sunt. Primus lentus & tepidus uelut carnalis seu embrionis. Secundus mediocris & temperatus ut solis in lunio. Tertius magnus & fortis ueut ignis calcinationis. Quartus feruens & uehemens, quasi fusionis, quorum quilibet duplicabit alterum. Dispensatio prima. Hermes dicit: accipiantur lapides permixtionis in principio operis recentis & permisceantur equaliter in terram, & donec desponsentur et alii in aliis cumulentur quadraginta sex noctibus ut fiat conceptio infundo uasis. Haec autem conceptio fit in putrefactione per uim caloris donec corrumpantur, moriantur, denigrentur, ut pix liquida calore insuper debite operante putrescens pix liquida calore insuper debite operante putrescens, humidum uertitur, in siccum. Ignis autem continuus equaliter temperatus totum ad libitum explet negotium. Sed si calor inualuerit, nimium consumitur humidum, & terra cadet in puluerem corruptum & rubeum, liquet ergo quod in calore humido fit humidi putrefactio. Dicit enim Iohanninus: Calor humidus. Terra est mater elementorum, & omnia ex ea exeunt, & ad eam reuertuntur, & in ea quiescunt, & terminantur omnia mixta, quare oportet corpus esse fixum, calcinatum, cum debeat figere fugitiuum Corruptio nanque est rerum putrefactio, ex retentione uaporis, & actione caloris temperati. Unde calor connectens humidum generat primo nigredinem, ideoque obscuratus est sol in ortu suo, Et haec denigratio est operis initium, putrefactionis inditium certumque commmixtionis principium, & corporis solutiouis signum, et susceptio utriusque in alterum, in qua quidem nigredine & uariabili pergatorii umbrositate circa quinque menses restat permansurus, & calore temperato distincte regatur, tempore uernali in aquilonem, uelut infans matris suae ante inanimationem, & est medium operis primi. Nigredo quid sit. Et ut habetur in Historia Noe, Obtinuerunt aquae terram, & dominationem eorum 156. diebus, in cuius nigredine occultatio ante ueram albedinem omnes mundi colores successiue manifestabuntur secundum exigentiam naturae, eo quod literae barbare descripte in thalamo sapientis, ac colores medii dicuntur. Unde dicit sapiens, Inter sapientiae successus in 356. diebus egressiue florigeratur unum in fine, 36. peragitur. Et sic certum est de his qui de hoc mundo ad pergatorium uadunt, priusquam examinentur in elementis ad plenum transire ad paradisum terrestre ubi est uita cum gloria, qui est dealbatio prima, cuius nigredo est, quae non aperit fugitiuum ianuam, quia est aer formalis, sulphurei caloris actione solutus & alio corpore extractus, ibidem accipiens uitam a suo humore, sicut homo ab aere & terra consequitur sicut magnesia ferrum. De iure ergo aqua suscipit aquam, sicut naturam propriam, cuius uis est spiritualis sanguis sine quo nil fit. Conuertitur autem in corpus & corpus in ipsam uertitur, id est in spiritum. Nam unde fit corruptio, inde fit uita, & regeneratio, quia unde mors oriebatur, inde uita resurgeret, & mors ei ultra non dominabitur. Ordo dissolutionis. Egressio autem animae a corpore cum spiritu ipsam extrahentem, est quando alteratum fuerit corpus, & dissolutum paulatim, & paulatim aliquid post aliquid uice post uicem. Uice post uicem. Non enim egreditur & postea ingreditur una uice, que quidem partes sunt de spiritu uno preter quem non est alius, anima est ex eo sed diuersificatur ab isto spiritu qui est radix eius ex eo quod acquisiuit sibi a calore igneo & a rectificatione facta est calida, & humida, in natura sanguinis, & aer qui prius erat calidum siccum igneum. Una aqua tantum. Et sic similiter quando extitit calidum, & humidum, intellige, huc modum cum conuertentibus infrigido humido, ad calidum humidum, Similiter quando dicunt aqua & aquas, intelligunt per hoc unam aquam quae est spiritus ex quo parturient aquae intellige hoc esse uerum, Modus est in iis animabus, & spiritibus quoniam, masculus & foemina, & quelibet pars ingrediens super eos, sclicet corpus & spiritus, & anima propter quod dixerunt corpora, animas, & spiritus, quod uerum est et planum et non obscurum, & propter multiplicitatem conuersionum, & statuum ex alterationibus, & morte, & uita, & generatione, & balneis, & lectuaria, & nutritura, nominata est sapientia, & semen mundi. Quia lapis est diuersus ab omnibus lapidibus huius mundi, in naturis suis, & perfectione sua, & susceptione, nutrimenti & augmenti, & separationibus suis, quibus nihil naturarum praeparationum assimulatur, quia est de semine mundi, multam habens benedictionem & si essent ut opinantur ideote, ex lapidibus suis, et rogeniis, non nominaretur sapientia, cum neque mortificatio, nec uiuificatio, sit in eis, nec desponsatio, nec conceptio, nec prolis generatio, nec nutritura, cum sint praeparationes nostrae quas nouimus ab animalibus & lapidibus nostris, quas uidimus & stetimus super eis ex uanitatibus & praeparationibus eorum in auibus. Dicitur enim in ex positione statue loseph capitulo decimo. Due sunt aues inferius colligate, quorum caudam foemine masculinus cum ascenderit, tenebit eam rostro, quod est principium lucis, & constellationis albificatiue in ortu lunae clarissime, sic quoque completur dictum, Psalmiste dicit: Abierunt in sicco flumina etc. Sextus gradus dicitur Congelatio albificatiua & naturaliter fixatiua. Et est congelatio mollis induratio, humoris occultatio, spiritus fixatio, diuersorum colligatio, homogeniorum seu homogenitatis renouatio, fugientiumque ab igne ad ignem conueniens adaptatio, ut ostensi tinctura unius, & natura extrauersiua perpetuentur in altero. Et sciendum quod mortificatio grossi terrestri in humido generatur nigredo, & constricto frigido humido in siccum generatur albedo. Nam siccitas procedit dealbando, sicut humiditas denigrando calore mediante, quoniam absque calore nutritiuo mundo est dare motum, Rubeum uero est magis nigrum quam album cum igne sine caliditate, Croceum de paruo nigro, & multo albo cum aere humiditatis. Citrinum est magis album quam nigrum cum multitudine aerietatis aquae desiccate quam igne quod de nigro non deueniens, ad citrinum, nec ad rubeum nisi primo fuerit album, quia non est transitus de primo ad tertium, nisi per secundum. Et sciendum quod elementa non uniuntur nisi in albo colore, Cumque album sit semicoctum non Philosophorum. 122 exigit magnum calorem, sed rubeum per ignem fortem ut complete digestum totum uertitur in ignem, ut nullum timeat ignem. Unde cauendum est intime nonnumquam a coniunctione usque ad albedinem materia ne frigescat, nec aliqualiter moueatur propter periculum imminens, Quia si praecepta nostra obseruaueris, de perfecta elementorum commixtione prosperaberis, & scias quod aqua nostra est oleum, et terra nostra est ignis siccus, eo quod nec aer absque aqua, nec ignis absque terra tractari bene queant, & scias quod nigredo est color mortis, & eradicatio humidi, albedo uero regene rationis, & semicoctionis sicce, Rubedo etiam incorruptibilitatis, & digestionis complete, cumque uideris materiam per 156. Infiniti coelores. dies eclipsatam cum ceteris coloribus infinitis successiue transitoriis, scientias tunc corporis solutionem eiusque inanitionem atque naturarum unionis, appropinquationem praenosticare, & quod in illius nigredinis uentre occultatur. Unde philosophus: Ita lapis noster est, ille sol stellatus, ut flores ueris pullulantes, a quo procedit alteratione omnis color. Quae quidem mirabilis alteratio non est tantum manualis operatio, sed et naturarum permutatio, scilicet calidi cum humido, frigidi cum sicco, prout patet in infantis procreatione, & generationis regeneratione, post quorum putrefactionem mortiferam multum fructum afferunt, eo quod indiuiduum multiplicat formam suae speciei. Et sperma non generatur in matrice, nec sanguis in homine, nisi prius diligenter coquatur in epate, donec intensum habeat ruborem. Solus enim calor epatis chilum rubificat, sic & calor ignis, rubificat sulphur album nostrum. Differentia digestionum. Nam prima digestio stomachi, in quo uiget siccitas, omnia dealbat. Ubi natus nascitur. Secunda uero epatis in quo uiget caliditas omnia rubificat, quod a complexione digestionis creantur, & sciendum, quod natus sapientis in aere nascitur, propter quod fit aqua nostra uiuificans terram eorum, et est anima quae est in corpore eius, scilicet quando reducitur circa finem operis primi. Et scito quod aer extensus inter coelum, & terram, per quem consistit uita unius cuiusque rei currit super omnes quatuor naturas in manifesto eorum, & in occulto, quae sunt quatuor elementa in statu rectitudinis & meliorationis & ignis lapidis, et in illo aere eorum est aer, & non aer. Item ignis quem tibi ostendimus, ast aqua, & ignis noster est ignis, & non ignis, & per attractionem aeris uiget spiritus, & per ipsum est uita eius, aer uero est ex aqua, nec separatur ab ea, quia ex ambobus consistit uita unius cuiusque reiitem lapis noster medius qui est anima, & oleum lapidis de quo processit sermo uirtutum & tincturarum, nec ingreditur, nec egreditur, per ignem, sed Ignis est aqua. Philosophorum. 123 aqua extrahit eum aperatione naturae eo quod uelocioris egressionis est cum aqua, qantum est de genere aquae & de genere spiritus, qui est aqua. Qm dicit Hermes: Secretum & uita cuiusque rei, est aqua eo quod genitum habet principium ex emanatione aque, quae egriditur ante partum a muliere & uocatur albineum. Signa partus. Et haec est potissima causa quare philosophi mandarunt, patientiam habere in dominatione subtilis aquietatis terrae nigrae crude propter aduersantium qualitatum repugnantiam. Praeparatio naturalis. Scias etiam quod haec praeparatio conuersionis, de re in rem, de statu, in statum, efficitur, sicut conuertitur semen hominis solum in matrice praeparatione naturali de re in rem, donec formetur inde homo perfectus ex quo fuit radix eius, & principium, quare non ab hoc muntatur, nec exit de radice sua diuisiue de re in rem, ingressionis alterius rei super ipsum sanguis menstruorum, ex quo fuit semen, id est, ex sanguine ei simile ex quo fuit nutrimentum eius & similiter omnium sine ingressione alterius rei super eo exteriori calore conseruatiuo & nutritiuo qui ingreditur super eo & conuertitur de statu in statum, & diuiditur de re in rem, & fit pullus a nido uolans, & sicut illud a quo habuit radicem, & principium, & similiter semina omnium terre nascentium putrescunt, & mutantur per ingressionem corruptionis super eis. Deinde germinant & augmentantur, sicut illa ex quibus habuerunt radicem. Et propter hoc mineralia non nutriuntur, ut exeant a sua radice sed corpus redit ad id ex quo fuit, nec conuertitur ad aliud quo ad conceptionem, & extractionem spiritus, quae egressio sanguinis mulieris quod menstruum appellatur cum quo foetus, quam diu in utero est tantum pasci debet quia tempore putrefactionis huius foetus nihil de eo apparebit. Uadit enim sol tunc ad aquilonarem partem, & aqua quae egreditur de muliere, bene tunc dicitur menstruum, quia cum illa & in illa sanguis menstrualis nondum bene digestus a corpore egreditur, & est illa pura essentia quae illam primo illuminauit, quam accepit a sole, quae est uita eius post mortem eius quae etiam egredi incipit ab ipso in prima solutione, cuius color est uiridis, propter suam abundantiam frigiditatis animae, & sic menstruum appellatur aqua cum qua tribus mensibus primis administrabitur compositum. Menstruum quid sit. Cum uero foetus in cipit uiuificari attrahit in corpus suum hoc menstruum paulatiue, donec abstrahitur a uentre, & hoc per cursum ad umbilicum & sic producitur ad lucem, Est enim menstruum sanguis non bene digestus, propter defectum caloris quod bene digeritur conuertitur in lac, quod corona uocatur, Unde patet, quod est sanguis bicoctus. Et scias quod aqua nostra ignea acuta est aqua menstruosa, tunc quatuor partes calcis prime intus solute cuius quatuor naturae congelate apposite subito putrefactione denigrat omnia que est secunda aqua, de qua loquitur Rosarius, dicens, aqua nostra diuidenda est in duas partes quarum una parte corpus congelatur scilicet cum 7. suis imbibitionibus & congelationibus, altera uero parte putrefacit, & liquatur ut aqua ignea supradicta, acuata euomatur. Unde pro prima secunda & tertia imbibitione apponendum est uicissim ad 4. 2. terre 12. aquae recentis, & semper & qualibet uice scilicet 45 b 2. sed septem uice apponuntur 52 quaecum aliis B. 2 aquae acuate post congelationem apponende faciunt 3. actum cum quibus ut prius omnino denigratur, & ulterius per decoctionem tantum ad perfectionem dirigatur sine additione, secundum Rosarium, cuius processus completio per sublimes et dicendum est completur. Unde Aurois: Soluere corpus et congelare spiritus est opus naturae primum ut praedictum est, nota. Scripsi ut reperi depingendo magis quam scribendo. Septimus gradis est & dicitur Cibatio. Quae est ingrossati subtiliatio, subtilis ingrossatio, albedinis & rubedinis, bonitatis aequantitatis augmentatio, & colorum uarietatis plenaria denudatio. Anima est aurum. Unde philosophus. Hoc est in corpus, sed quod terra eorum est alba in qua seminatur aurum eorum, & anima eorum est aurum. Et illud corpus est locus scientiae, congregans illam, & mansio tincturarum. Unde illud Barbe assimilauerunt, id est, domui scientiae eorum, id est, congregationis phliosophorum, hoc est, corpori in quo congelauit aquam benedictam, quamuis ponitur albi barba pro cucurbita, quo constat totum opus nostrum, Duae faciunt res rem scilicet secunda, rertia, quarta, id est quo ad hanc cibationem dicitur, nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non intrabit in regnum uitae. Quare dicit Hercules. Refundite id est soluite corpus magnesie, quod dealbatum est, & factum simile foliis rubi, Nam ipsum est quod fugit in optimam, & aurum extractum ab eo dicitur aurum philosophorum & est tinctura quae est anima, cum aqua enim ascendit spiritus ad aerem altiorem: Et hoc corpus album, quando dealbatum fuerit aurum post denigrationem eius nominauerunt aurum nostrum. Unde Senior: Commisce aurum cum auro, id est, aquam cum cinere. Et Hermes. Seminate aurum in terram foliatam, quare dicunt philosophi quod aurum nostrum non est aurum uulgi. Quare quidem ab actionum duae sunt Philosophorum. Cibus qualis Albedo prima. 125 ordines scilicet albificandi & rubificandi, Unde in expositione statue loseph, Cibatur terra margaritarum ac foliorum cum duobus aquis mediis conclusiue, atque reseruate, uicissim responsoriae transitoriae denigrando, & primariae multiplicando cum quibus completur rosa alba tempore aestuali in oriente & sol oriens in luna crescente secundum Seniorem. Nam istarum duarum terrarum, id est humores, quae reducuntur superfeces materiales, lunae & solis, id est, super terram albam uehuntur ad altum eius radium, sed simpliciter perficiendum. Nam cum ingressa fuerit secunda rapietur de purgatorio in paradisum, quae uocatur albedo prima, dicti operis sequentis, & secunda terra foliorum. Est tamen hec albedo secunda de primo opere naturali. Iam sufficit dixisse de prima et de secunda dimensione tyriace nostro, & de tribus qualitatibus & naturis eius. Nunc restat dicere de tertia dimensione & quarta qualitate nostra & colore, qui mediat tertio radio efficietur rubea in manifesto tempore antumnali in meridie, & haec rubedo dicitur prima operis secundi solis quae tamen est nouissima de primo opere naturali, & cum rebus trinariis dicte aquae coniunge integre in b. phia reseruatis, & tertie terre solis uicissim apposite completur opus secundum rubicundissimum uidelicet tyriacus benedictus dimensione spirituali uelut cinapium. Nam secundia, tertia, quarta, unum fiunt conuertendo quadramgulum in rotundum. Unde Alphidius. Igne sicco & calcinatione sicca cum suo humore decoque siccum donec fiat cynapium. Et utrumque opus concordat excepto quod opus album est opus hyemis, & rubeum aestatis, quia opus rubeum maiori ignitione indiget in triplo & cibatione acetosa in septuplo. Et sciendum quod anima est uinculum spiritus, sicut corpus est uinculum animae. Nam spiritus penetrat corpus, & figit, anima compulat in quibus est summa nigredo & mors, quae nisi ablate fuerint perpetue non erunt, ab aqua ergo extrahe suam ab anima nigredinem, a corpore mortem expelle, frequenti irrigatione, sed quantum in humido solueris, tantum assando desicces, Quare dicitur coque & iterum coque & ne tedeat hoc plures reiterare, uidelicet denigrando, dealbando, & completiue rubificando. Adhortatio constans. Cum in opere fueris adsit assiduitas, & patiam cum expectatione congrua, Cuius finis commodum & letitia, absit etiam pigrities, & negligentia & festinatio diabolica cuius finis damnum & tristitia. Octauus gradus dicitur, & est Sublimatio. Quae non est in alembicum ascensio, sed nebulose materiae notatio, seu in aqua deportatio. Nebulosa materia. Philospohorum. 126 Nam modi sublimationis, & exaltationis nostrae non differunt in esse, nisi quod per hanc solam sublimationem intelligitur lapis abilitatio, & perfecte coniunctionis fermenti cum ipso. Tunc quoque est medicina simplex sed non perfecta, nec perfectissima quousque per exaltationem nobilitetur medicina, & erigatur ut inferius patet. Et sciendum quod quatuor de causis facimus sublimationem. Primo ut corpus fiat spiritus desubtili materia. Secundo ut Mercurius incorporet se cum corpore & fiat unum cum eo. Medicina quid sit. Tertio ut fiat totum album, & deinde rubeum, & mundum, & salsedo sulphuris minuatur, & principue ut restituatur innata lapidis humiditas, quam primus in calce perdidit, & ad citissimam liquefactionem, permotiue abilitetur, quia medicina debet esse puluis simplex substantiae suptilissimae purissimae, adhaerentis argento uiuo, ex natura sua, & facillime liquefactionis, occulte subtiliationis & tenuissime ingressionis admodum aquae & super ignis pugnam fixe ante fugam Mercurii, tunc quidquid apponitur illi erit eiusdem complexionis, cum eo cui apponitur, ut si aquam illi apposueris, totum soluetur in aquam, Si uero in ignem, totum ignis erit. Fixi resolutio interatio. Cumque elixir fixaueris, reducas super ipsum, apparatum spiritum, quod commiscentur & liquaefiant per secretum naturae in uase philosophiae. Nam cum steterint per moram temporis, uincet fortius eorum, conuertens totum in spiritum sibi simiem, & ipsum cum impotens sit uinculo suo non stat, coniunge ergo ipsum, ut generet sibi similem, nec coniungas ad ipsum cum quouis alio, ut se conuertatur nisi cum eo de quo fuit in principio, & ratio est quia sulphura sulphuribus continentur, & humiditas similiter humiditate. Nam spiritus conuertens sulphur in spiritum sibi similem, factus est uterque fugiens, & spiritus aerei simul in aerem, scandentes se diligunt, ut Hermes inquit, Portauit illum uentus in uentre suo. Quia generatio geniti nostri fit in aere, & nascens in aere sapienter nascitur. Ascendit enim a terra in coelum iterumque descendit in terram, conquirendo uim superiorem, & inferiorem. Unde Arnoldus: Oportet a terra exaltari filium nostrum ad aerem in cruce, nam sic oportet ipsum pati, & ita intrare in gloriam suam. Nonus gradus dicitur refermentatio. Quae est duplex, scilicet alba & rubea. Quorum fermentum solis est sol, & luae lumina. Est autem fermentatio animantis incorporatio saporis restauratio, odoris inspiratio, entium suppletio. Et sicut corpora substantialia & super ignem, fixa, non possunt suas qualitates manifestare, nec de se uiuunt nec eriguntur nisi beneficio spiritualitatis prinum purificentur, & uiuificentur, sic nec accidenia spiritualia possunt ostendere suas uirtutes, permanentes, nisi cum fixis corporibus prius unianur & perpetuantur, Tuncque corpus complectitur spiritum docens uigorando ipsum contra ignem prelari: Et spiritus corpus docens ipsum actiue penetrare grossa, subtiliare densa, rememeliorare imperfecta & perficere, omnibus quoque generaliter corporum infirmitatibus finaliter mederi. Dicit inuper Auicenna: quod corpus & fermentum quod ibi misces, debet esse puluis simplex & subtilis non tamen facies omnino eorum mixtionis, donec utrumque eorum soluatur in aquam, eo quod in illa specie, fit tantum commixtio per minima, quia leuius est separare, uinum a terra quam ab aqua. Sed aqua quando miscetur cum aqua, recipit aquam tanquam naturam propriam quod nunquam separantur ab inuicem, eo quod natura natura letatur, & natura naturam appetit, figerat, concipit amplectitur, nutrit, renouat, dirigit, confortat, dealbat, & rubificat. Fermentum autem praeparare secundum Auicennam, & ipsum abluere, calcinare, & soluere, ut possit coniungi cum subtili opere, uel corpore, uidelicet, album cum albo rubeum cum rubeo, fermentum tamen non mutat puluerem lapidis ad formam aliquam, nisi suam, uerum dat sibi saporem & odorem, cum uigore transmutandi alia corpora, ad suam naturam. Effectus fermenti. Nam cum conuersa natura sit, fit unumquodque cum singulis, cuius commplectitur essentiam primitus, eo quod quousque formentur, ad omnem formam suscipiendam, semper aptatur ad solutionem, igitur ponunt solutionem & huic solutioni dant diffinitionem, sic autem fermentum quarta pars eris nostri. Fermentum fermenti. Et sciendum in qualibet tinctura plus est mellesimam partem tingens in liquida substantia quam in sicca, ut patet in croco cum ponitur in liquorem. Unde fermentum reducit sibi appositum, ad sui naturam colorem, & saporem ad omnem modum, uidelicet depotentia ad actum. Nam confectionem dealbati, seum multiplicat, spiritualitatem corroborat, combustionem annihilat, tincturam continet ne fugiat, corpora leuiat, & se inuicem facit ingredi, & coniungi, quod finis est operis, sine quo elixir non per agitur, quemadmodum pasta, sine fermento non fermentatur, quod dicitur fermentum fermenti, & coagulum coaguli. Et sciendum quod omnis dissolutio fit secundum conuenientiam, omne enim quod dissoluit lunam, dissoluit etiam solem, eo quod corpus calidissimum est nec illud punetrare potest, nisi spiritus subtilissimus qui & aer dicitur. Et haec omnia dicuntur spiritus secundus, unde est homogenium inter duo corpora, quasi inter deum & hominem, quia superiori spiritu terminato recipit secundum. Duo sunt spiritus. Et hic est spiritus de duobus humoribus complificans. Et spiritus est illorum fermentum, quare liquet quod per argentum uiuum non coagulat album ignem patiens, & argento mero non coniungit nullum exigit ad albedinem. Et sic de auro mero ad rubeum, quia nec sibi nec alteri, nec mundo proderit. Una tamen & eadem est operatio amborum, nisi quod opus album est opus hyemis, ut dixi & rubeum aestatis: unde tempore aestatis & fluctuum inundatio aquarum corrumpit magisterium tertium. Non tingit sol ut praedixi nisi tingatur, nec etiam tingit, ad complementum, nisi plenius dissoluatur. Ad plenum autem dissoluitur, in quar tum gradum per sublimationem confixentur. Et sic patet quod sine fermento, non exibit, neque sol, neque luna. Nam secundum platonem. Nisi sit in eo quod eum emendet, non fiet quod quaeris, Quare iubemus coniungere lapidem cum suo corpore, ut generet sibi similem, id est cum argento uel auro mero, quae sunt fermenta elixiris finalis nostriet sciendum quod cinis fermentum est auri, & aurum est aqua eorum, & aqua eorum est fermentum corporis, & corpora eorum sunt terra eorum. Et: fermentum huius aquae diuinae cinis est, qui est fermentum fermenti, Commisce ergo aurum cum auro, id est, aquam cum cinere. Item Coniunge spiritum cum terra sua dealbata & calce, quod est suum fermentum, tere & confice totum aqua sua, quousque fermentetur, & fiet, ut pasta fermentata. Effectus fermenti Ubi conceptio & partus. Nam pastae fermentum nihil aliud est, quam leuamen de sua natura. Et sic pulueris fermentum, nihil aliud est, quam aurum & argentum sine quibus completiue elixir non peragitur, quia complificans tincturarum & spirituum est. Unde quod philosophus. Regem nunc uestrum generosum dyadema tretaronatum ab igne honorate. Decimus gradus dicitur Exaltatio. Quae est nostrae magnesiae dealbate ingeniosa nobilitatio, quae est potissime per spiritus augmentationem terrae sublimationem liquefactionis pro notationem elementa rectificata exaltando & ex eis uiuificatiue quintam essentiam constituendo. Unde Aristoteles, Quando habueris aquam ex aere, aerem ex igne, & ignem ex terra etc.. 129 tione non manuali. Primo amittit aquam quam habet ex aere post eius resolutionem in ipsam, aer nanque & aqua sunt elementa contigua, & media unde leuiora sunt mixtione, atque meliora operatio ne ignis, Cum frigidum uicerit calidum aer, uertitur in aquam. Haec autem lapis in elementis dicitur finali operaphilosophorum Cum uero calidum uicerit, frigidum aqua, uertitur in aerem, aerem uero habens ex igne, per eius solutionem putrefactionem & multam conuectionem super ipsum donec bene ablutum sublimatione fiat album. Nam ut dicit Marchos. Cum suam biberit aquam adurentem denigratur, manetque ut praedixi in umbra purgatorpi cum noctibus. Concipit autem in balneis & parit in aere. Deinde rubescens, graditur super aquam tus et super cacumina dealbatur, & fit albus leuis, & aerius qui prius fuit grauis siccus et obscurus, ignis exaltatio sole incalescit aer & arescit, Unde Psalmus: Exibit spiritus eius et reuertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes, id est, dominationes humorum. Ex quo tunc uersa, sunt in terram & abierunt in sicco flumina, eo quod uolans cecidit in nidulum, unde prius exiuit. Ignem uero habes a terra exaltatum per lapidis diuisionem aquae distiliationem & terrae calcinationem, quia sicut ab aere aquam habes distillatione, sic ignem a terra habes calcinando. Et sic scias quod terra suam frigiditatem aquae praestat, aqua suam humiditatem aere donat, aer suam caliditatem igni communicat: Et sicut ignis uiuit de aere, & aer de nutrimento aquae, & aqua de nutrimento terrae, ita uiuit lapis noster de omnibus elementis. Et sciendum quod aer subtraneus, qui terram sustinet non demergetur in aqua, quae sub se est prohibens in terram humectari ab aqua. Factus est ergo aer complexionis, & diuidens inter diuersa, uidelicet, inter terram & aquam, & factus est aer substantia solaris inter aduersantia concordans, ne se inuicem destruant uidelicet inter aquam & ignem, exemplum huius est ouum, quod unum est, continens in se plura, scilicet albumen & uitellum, pro materia & forma, nec non testam albumen & uitellum, pro corpore spiritu, & anima, pro quatuor autem elementis, uidelicet testam praeterea pelliculam inferiorem pro aere frigido subtraneo, qui est diuidens terram ne dimergatur in aquadeinde albumen pro aqueitate, postea est pellicula superior pro aere calido subsolari inter aduersantia concordans, uidelicet inter aquam & uitellum igneum, ne se inuicem repugnando destruant, Omnia tamen unum sunt, aer autem inferior ac frigidior, superat terram, scilicet aquae densioris aerisque altioris. Ideoque altior aer, altiorum, calidior rarior & subtilior est aere inferior. Et sic in uno continentur quinque, scilicet una quaternitas, id est terra, aqua, aer, & ignis, & punctus solis in medio rubeus. Et hic pullus est auis Hermetis. Quare omnium philosophorum ab omnibus ueteribus nostris, lapis noster nuncupatus est, maxime etiam propter albedinem, & siccitatem eius, ac manifestam aqueitatem ipsius circundantem, ac intentissimam rubedinem eiusdem occultatiue implicantem. Dicit enim Aristoteles quod non fit transitus rectius inter extrema, nisi per medium. Ideoque non uertitur calidum in frigidum, nisi per humidum quod est eorum medium, nec etiam aqua uerlitur in ignem, nisi primo uertatur in aerem, nec terra uertitur in aerem, nisi prius uertatur in aquam, nam ignis & aqua sunt elementa contraria, siue extrema, & aer & terra sunt eorum media, quia sicut aqua est iuxta aerem inferius. sic aer est iuxta ignem superius. Ideoque aqua contrariatur igni, sicut terra aeri, eo quod aqua & aer, conueniunt in humido, ignis & terra in sicco. De rotatione elementorum. Terra immediate mutatur in ignem, sicut aqua in aerem, sed ignis & aquam, aer & terra non rotantur, nisi terra in aquam, & aer in ignem prius conuertantur, ignis uero in sua altitudine secundum Rogerium bacconem est caliduus et siccus in quarto naturaliter, que si uis uertere in aquam reduc corpus ad temporamentum ut sit susceptibile reduc in calcem, nunc adignem, & apponenda est aqua quae est frigida & humida: in quarto tamen est temperamentum nec calidum nec frigidum, & sic aqua cum igne mixta, facit temperamentum nec humidum nec siccum. Eodem etiam modo mediantibus qualitatibus remittentibus & augentibus terra & aer ad temperamentum educuntur, sicque spiritu cum corpore mixto ut praedixi: fit temperamentum non ita rarum ut spiritus nec ita densum ut corpus. Insuper etiam cum in opere fueris studeas omnia signa naturae, quae in qualibet decoctione apparent recordare in mente, & eorum causas inuestigare. Per hoc enim apparebit tibi scientia, huius regiminis certa uidelicet in quo gradu moderandus est ignis. Sed si ad statum rubeum finalem ante terminum albedinis debitum in administrando opus deducitur, conficiendum est quod corruptiue errasti quod absit. Remedium cautele. Signa colorum. Tunc pro remedio aufer rubedinem, cum aqua alba recenti imbibendo in humando & ad plenum cum calore in nigrum conuertendo, et sic semper tepido quousque putrescat iugiter, & iterum nigrum efficiatur quo rubore praecipue caue propter periculum, signum autem perfecte albedinis primae uidelicet totius materiae, est manifestatio cuiusdam parui circuli capillaris, quia circa materiam per latera uasis sub citrini ubi prius post summam nigredinem apparuit circulus albus. Et non cures de coloribus ante ueram albedinem apparentibus, quia ueri non sunt. Quae est bonitatis augmentatio coloris exaltatio, & quantitatis infinite artificiosa accumulatio Binies coloratur. Nam bis nigrescit, bis uilescit, bis albescit, & bis rubescit, Nam componitur quatuor diebus putrefactis, colorem dabit nigrum obscurum, diu moraturum, secundo nigrum citrinum, tertio rubeum nigrum, quarto rubeum claro similem croco sicco, quinto demum calorem recte albedinis circa quam nullum consequeris effectum. Cum autem apparuerit candescens per totam materiam, ad instar terrae foliata uel foliorum rubum fixa firmiter illam & calcina. Deinde addendo nouum humorem exalta & iterum fixa, & hoc iteratius. Demum mortificato igne ut praedicitur, & continue exalta albedinem in aurum solis aurigum, ut ascendat in currum igneo ad coelum, post Heliam uel in paradisum gloriae dyadematae regio insignito. Et tunc fit nostra tyriaca perfecta & lapis rotundus, quia in qualitatem temperatus quatuor elementa lapidis concorditer exaltantur. Undecimus gradus dicitur multiplicatio. Scala Et quare in infinitum multiplicarl, haec nostra medicina debet, haec est causa. Ipsa nanque medicina est, sicut ignis in ligiis & sicut muscus in aromatibus bonis. Ergo est magis crescens, quo magis fuerit usu conculcatus, quare oportet te partem illius relinquere omni tempore, quoniam ditatus 3. ab illa, sicut qui habet ignem ditatus est ab igne. Duobus autem modis multiplicari poterit medicina. Primo per solutionem & reiteratam coagulationem, & haec est eius multiplicatio uirtualis in bonitate. Secunda per fermentationem, & haec est eius multiplicatio in quantitate: Citius autem augmentationem per fermentationem perficies, eo quod soluta non bene operatur, nisi prius figentur in suo fermento: perfectius ergo per solutionem exaltationem nostra medicina multiplicatur, et hoc modo spiritulia, & post primam solutionem exaltationem, & coagulationem, pars una in prima proiectione cadit super 100. secunda super 1000. & sic ulterius decuplare, semper exaltando, usque in infinitum quod preciosissimum est Dei donum. Sic ergo concluditur quod abundantius operatur in multa medicina fermentata, & soluta, quoniam solum fermentum quia magis est subtiliata, licet per solam fermentationem multiplicari poterit in infinitum Sanguis salpetur. Augmentum per Fermentum. tum, & illud ideo, quia fermentum reducit sibi appositum, ad sui naturalem: colorem et saporem, per omnem modum. Uidentes ergo philosophi, quod illud non fugiebat, cum fugientibus factum est fugiens, Reiterauerunt ergo illud ad simile corpus non fugiens, & tulerunt in idipsum, a quo minime fugere potuerunt, propter propinquam suae naturae conuenientiam anima certe suum corpus citius ingrediens, quam si in alio mitteretur, quod si mittere studueris in uanum laborabis, quoniam non est conuincatio tenebrarum & lucis, Ad corpus ergo simile corporibus, ex quibus tracta sunt ipsa reuixerunt, & parata sunt, quia sic tingens & tingendum una tinctura facta sunt. Non putes ergo illud quod tingit & fugit esse ueram tincturam philosophorum. Quia sulphura tingunt, & fingunt, nisi simili argento uiuo sui generis sint iuncta. Ideo oportet ipsum admisceri argenti uiui alio albo alio rubeo sui generis, & tincture fugiat. Quare iubemus argentum uiuum commisceri argento uiuo, ut praedicitur donec una aqua munda fiat. Et hoc sciendum Adarnech, quod omnia rerum nomina & eorum similitudines nulla alia decausa abtiquis contrariantur, nisi et uos intelligatis, quod huius rei principium super finem testatur. Et etiam sciatis quod hoc totum non est res nisi una, que patrem huius et matrem, & eius pater & mater ea miscuerunt, & pascunt, nec ipsa a sua matre aliquo modo differre possunt, Rebus ergo mixtis, ut per confixationem multiplicentur, pone uas ad ignem & custodi fumum praecauens ne fugiat ab eo aliquid, & regimen totum est in tempore ignis morare, prope uas & intuere medicinam quomodo mouebitur de colore in colorem, in minori tempore quam in una hora diei, quousque ueniat ad metam albedinis citissime namque liquefiet in igne, & congeletur in aere, quia fumus, cum senserit ignem penetrabit in corpus et spiritus confringetur in siccum, eritque corpus unum fixum clarum album uel rubeum, secundum quod medicina fuerit & fermentum. Tunc decide ignem, dimitte totum infrigidari, quia cadit unum pondus super mille milia, & ducenta milia, cuiusuis corporis ut conuertatur in aurum optimum uel argentum secundum elixiris qualitatem. Duodecimus gradus & ultimus huius scalae sapientis & totius operis completiuus dicitur Proiectio. Quae ad desideratiuam laeticiam artificem perducit. Unde pro proiectione in paucis uerbis. Sciendum est quod prius dicitur proiice, id est pondus unum super mille, & c, Melius tamen est proiicere, nunc dimittis super fundamenta, & fundamenta super uerba mea, & uerba mea super diligam te domine, & diligam te, super attendite. Exemplum ex eo de croco, qui si siccus proiiceretur parum tingit, sed si solutus iungatur, cum paruo liquore, & illud paruum cum multo tingeret in infinitum. Sic ergo facies proiectionem, primo multiplica 1o. in 10. & erunt 100. & 100. in mille, & erunt decem millia, & sic per communes usque in infinitum. Causa autem horum omnino est dux, scilicet bonitatis, & necessitatis, & persectionis. Bonitatis ut abundantius tingat, ut melius perficiat & plura conuertat. Necessitatis ut melius coloretur, melius figatur, & sibi simile ingrediatur perfectionis, quia medicina perfecta habet conuertere Mercurium in perfectissimum aurum, & argentum, Numerus autem perfectus est, denarius, centenarius, millenarius. Ideo a principio ad ultimum facies proiectionem. Nam si ita parum supra ita magnum in ignem mitteretur, periclitaretur ab eo propter sui paruitatem. Uerum omnia medicinae fundamenta sunt multum subtilianda & tingenda, Quia quanto plus subtiliatur & tingitur, tanto abundantius operatur etc. Epilogatio totius & omnium supradictorum summaria recapitulatio. Sumatur ergo lapis in capitulis sufficienter notus. Et cum operis instantia assiduetur, super ipsum perfectio sublimationis, ut mundetur per hoc & subtilietur, donec in ultimam subtilitatis puritatem deueniat, & ultimo uolatilis fiat, hic quidem est primus eius administrationis gradus. Ab hinc uero cum modis fixionis figatur, donec in ignis asperitate quiescat, sic autem opus lunae nimis album, & opus solis nimis rubeum, quia album opus est hyemis, rubeum uero aestatis, ideoque subtiliationis maioris partium indiget per modos proprios in maiori decoctione digestionis, sclicet donec rubicundissimum assumat colorem. Et in hac una perfectione secundi gradus praeparationis meta consistit. Sed & in tertio est totius operis complementum, ut scilicet iam fixum lapidem cum modis subtiliationis uolatilem facias, & iterum uolatilem fixum, & fixum solutum et solutum iterato uolatilem, & uolatilem iterato fixum, quousque fluat & alteret in complemento, solifico & lunifico certo, quoniam ex iteratione praeparationis huius tertii gradus in medicina, resultat alterationis, & bonitatis mulphilosophorum. 134 tiplicatio, Ut unumquodque imperfectorum corporum conuertat in infinitum solificum & lunificum uerum. Sic etiam habet uirtutem efficacem, ad sanandum omnem infirmitatem, super omnes alias medicorum medicinas. { M ] Aurum potabile. Nam animum letificat uirtutem augmentat, sanitatem conseruat, iuuentutem renouat, senectutem retardat, etc. ut Arnoldus dicit. Et aurum sic factum per magisterium sit potabile per accumulationem, quintae essentiae nostrae super ipsum, donec pariter inspissentur, cum quibus etiam elementa aliarum rerum medicinalium poterunt inspissitudinem olei circulari. Et tunc habeatur aurum potabile uerissimum balsamum philosophorum efficacissimum quod est preciossimum dei donum. Cuius nomen glorificetur hic et in euum Amen. Tractatus Opus Mulierum Et Ludus Puerorum Dictus incipit faustae. Operis processio dicitur omne opus mulierum, & ludus puerorum, Post ingressum operis continuat subtilis indigator nature diuae progressum. Uerba ergo ista non fabulosa sunt nec contemptu digna, imo uerba ista sic attendas quod te non decipiant antiquorum librorum textus, qui uerba nonnunquam transponunt ut inquit Apuleius philosophus in libro de secretis naturae. Debet autem triplex ludus puerorum praecedere opus mulierum. Pueri enim ludunt in tribus rebus. Primo cum muneris frequenter uotustissimis. Secundo cum urina. Tertio cum carbonibus. Primus ludus materiam lapidis ministrat. Secundus ludus animam augmentat. Tertius ludus corpus ad uitam praeparat: Ex flore namque sanguinis fit, sal petra, cum primo ludo puerorum. Quo facto restat ipsum animare, & frequenter cum suo compari in aquam soluere, cum duobus, aliis puerorum ludis, qui necessarii sunt, usque ad tertium calorem nostri elixiris in opere, mulierum quod opus earum est coquere. Qui ergo potest capere capiat. Praeterea lapis noster quem omnes philosophi quasi erunt, in quo sunt prima elementa mineralium, ei tinctura, calx et anima, spiritus, et corpus fixum & uolatile, Mercurius non quilibet, sed ille circa quem natura suas primas operationes incepit, & eas primis operationibus determinauit, ad naturam metallicam, sed imperfecte rem illam reliquit, Si ergo ab illa re extraxeris, in qua inuenitur, et cum ea inceperis operari, incipiendo in eo ubi natura reliquit, imperfectum inuenies in eo rem perfectam & gaudebis sicut dixit rex. Geber. Et hanc rem de qua extrahitur lapis habent tam pauperes quam diuites. Et est opus mulierum & ludus puerorum, & flos eius est lapis. Recipe ergo in Dei nomine rem illam, quae non est perfecta. Ex perfecto enim nihil fieri potest quoniam species rerum perfectorum a sua natura non permutantur, sed potius corrumpuntur. Nec illa res ex qua noster lapis extrahitur, uel materia lapidis est ponitus imperfecta, cum secundum artem ex tali scilicet imperfecto nil fieri posset, ratio quia ars primas dispositiones naturae inducere non potest. Sed ipsa est res media inter corpora perfecta & imperfecta et quod natura in ipsa non perficit, sed tantum incepit hoc per artem poterit reduci ad perfectum. Ideo Fledius philosophus dicit, Cum homo sit dignissimum creaturarum cuius gratia & amore omnia sunt condita eidemque subiecta. Et illud cuius corpus non recipit extimationem, quim in eo est quod sanitatem iuuentutemque conseruat morbos atque languores ab homine & metallis repellit, & omnem superfluitatem consumit. Et hoc totum operatur nostrum elixir super omnes, Galieni, Ypocratis, Auicenne, et aliorum philosophorum medicinas potationes, & confectiones quascunque etiam lepram ab homine repellit. Hinc dicit Albert. in suis mineralibus. Maxima uirtus est in quolibet homine, & maxime in capite inter dentes ita quod in sepulchris antiquorum mortuorum inter dentes aurum in granis minutis & ob longis saepius inuentum fuit tempore nostro. Quia quod non possum esse nisi in homine esset ista uirtus mineralis, qui uirtus mineralis est in nostro elixiri. Et ideo dicitur quod lapis in quolibet homine. Et Adam portauit secum de paradiso, ex qua materia in quolibet homine lapis noster uel elixir eliciatur. Hinc dicit Arnoldus, quod nuquam fuit intentio philosophorum, quod lapis noster esset de principiis mineralium scilicet argenti uiui fixi & sulphuris. Sed in corporibus per fectis in quibus est perfecta commixtio, argentum uiuum fixi, & sulphuris uiui optimi. Cum corpus commiscetur cum spiritibus fit unum cum eis ita quod nunquam ab inuicem separantur, quemadmodum aqua commixta aquae quoniam omnia ad naturam suae homogenietatis sunt redacta. Nam philosophi non dixissent, nisi corpora uerterentur in non corpora nihil in hac arte effici. Notate bene haec uerba, signate misteria, Quoniam in hoc opere declaratur, quod sit lapis noster, cum principium omnium philosophorum sic dissolueret lapidem. Si enim lapis noster esset de primis principiis mineralium, oporteret ipsum sublimare, calcinare, figere, & demum soluere, quod est omni philosopho contrarium. Unde dicunt nisi corpora, fiant in corpra et econuerso nil operamini. Ergo conclusiue dicendum principium operis nostri est dissolutio lapidis nostri ratio, quia corpora soluta ad naturam spiritus sunt redacta, & magis fixa. Nam solutio corporis est congelatio spiritus. Unde Anaxagoras philosophus lapis noster est sol sublimatus, & conuersus in maxima uirtute minerali. Unde Liliator dicit: Ex hoc auro & gemma nostra ex puro auro multa emimus. Alphidius philophus dicit: Congelate argento uiuo cum corpore magnesiae. Non intellexerunt philosophi argentum uiuum quod uidetur, nec magnesiam, quae uulgo uidetur: Sed per argentum uiuum intellexerunt humiditatem illius mixtionis quae est humiditas radicalis lapidis nostri. Et per magnesiam intellexerunt totam mixtionem de qua extrahitur ista humiditas quae argentum uiuum nostrum uocatur, que quidem humiditas currit in igne, & in eodem igne totu compositum dissoluit, congelat, denigrat, dealbat, rubificat, & perficit. Alphidius philosophus dicit. In nostro lapide sine composito sunt sol & luna, in uirtute & potentia, & argentum uiuum in natura, quia si hoc non esset in nostro lapide & composito non facerent, nec solem nec lunam. Et tamen non est aurum commmune nec argentum commune. Quia ipsa sol & luna existentes in opere nostro sine lapide uel composito sunt meliores, quam sunt sol & luna uulgares, eo quod sol & luna existentes in nostro composito & lapide sunt uiui & uirides. Sol uero & luna uulgares sunt mortua. Ideo sol & luna in nostro lapide et composito sunt, potentialiter & non uisibiliter. Lapis noster qualis sit in tactu, in pondere, gustu & odore. Mitridates ad Plodium dicit. Tactus nostri lapidis mollis est, & maior mollities est in eo quam in suo corpore. Pondus eius graue est. Cuius gustus dulcissimus licet eius natura sit acuta. Odor enim eius, ante confectionem, est grauis & foetidus & a corpore mortuo tollit odorem. Etiam odor eius est malus, & assimulatur odori sepulchrorum. Nec ergo noui alium lapidem qui huic assimulatur in effectu. Et in isto lapide continentur, quatuor elementa, & assimilantur mundo & mundi compositioni, nec in mundo alius reperitur lapis pro nostra arte. Et quicunque alium lapidem pro nostro opere quaesierit, eius intentio omnino frustrabitur. Qualiter lapis noster debet cognosci per circumstantias. Et si modo non intelligitis, lapidem nunquam eum intelligetis. Hali philosophus & rex in turba dicit lapis, noster inuenitur in omni tempore in omni loco, & apud omnem hominem etc. Arnoldus de noua uilla dicit: Firmiter teneas quod expensae nostrae nobilissime artis, non excedunt precium duorum aureorum, in prima sua emptione, id est operatione. Oportet tamen ipsam medicinam diutius assuesci super ignem, sicut puer super ubera matris enutritur. Idem Arnoldus dicit: Tres esse mineras in quibus lapis noster extrahendus est. Ex quolibet uegitabili potest argentum uiuum elici, & emanare, quod in se habet quatuor elementa, a quo potest fieri lapis phisicus. Ab alio uero non. Ueruntamen scias quod Deus creator altissimus creauit naturaliter, tres Mercurios principales, & excellentissimos in mineralibus est unus scilicet solis & lunae. Et in uegetabilibus, id est inter uegetabilia est alius scilicet in uite. Tertius in animalibus, id est, inter animalia scilicet inepate. Ex his ergo tribus Mercuriis elicitur Mercurius uiuus, quem philosophi quaerunt, habens in se quatuor elementa, & quatuor colores. Ex quo lapis constitiuitur. De quo argento uiuo sumitur, & praecipue fit lapis philosophorum. Melius enim argentum uiuum siue minerale, siue uegitabile, siue animale est illud, quod est aureum & clarum. Et tale argentum uiuum est assumendum pro nostro lapide quia color eius est sicut uentus in uentre suo, ut dicit Hermes Deuase siue ouo philosophorum, in quo lapis noster ponendus est, ut igne & arte perficiatur. Morienes. Si antiqui sapientes quantitatem uasis non inuenissent in quo lapis noster poneretur, nunquam ad huius magisterii perfectionem peruenissent Hinc dicit rex Hali. Cognosce modum siue gradum uasis nostri operis, quod uas est radix, et principium nostri magisterii. Et idem uas est tanquam matrix in animalibus, quia in eo generant & concipiunt generationem pariter & nutriuntur. Ideo nisi uas nostri magisterii idoneum sit, totum opus destruitur, nec lapis noster producit effectum generationis, quia non inuenit uas generationi aptum. Hinc dicit loannes Austri philosophus: Sufficit tibi lapidem in nostro uase mel ponere, & claudere quousque totum completur magisterium. Quia autem amplius est, a malo est, quia propter superfluum proculdubio argento uiuo non uertitur in rubeum, nec in album, Totum ergo residuum ad artis occultationem in eo ponitur. Uerbi gratia: Ad generationem hominis anima uegetabilis nunquam nisi semel imponitur materia seminis, Si autem secunda uice imponeretur, tunc unum destrueret reliquum, puta propter sanguinis cruditatem, uel aeris ingressionem, aut matricis superabundantiam. Et ideo mulieres se multis & uariis uiris exponentes raro concipiunt. Ei uero concipiunt pariunt abortum. Quia si cruda coctis, indigesta digestis supponuntur, foeetus non nutriunt sed occidunt. Ratio est quia foetus de menstruali semine tantum nutritur, et crescit usque dum ad lucem producitur. Et ideo rex Hali de uase nostro loquens dicit: In uase nostro fit passio, & ideo ad mensuram unius libre ponatur, & non plus quia in lapide nostro sunt uenti inter nostrum uas & materiam lapidis contenti. Qui si non bene fuerint obstructi euadunt, Et sic magisterium annihilatur. Morienes dicit: Accipe ouum id est uas & igneas, percute gladio, animamque eius recipe, haec enim est clausura. Philosophus dicit. Conserua uas, et ligaturam eius ut sit potens in conseruatione. Nam aqua que prius erat in terra, & fugere nequibat, rediit iam ad superiora uasis a sua terra, & sic terra pariet aquam mediante igne quae prius erat in suo corpore, id est, terra. Albertus magnus de generatione nostri lapidis sic dicit. Locus est principium generationis, & locus generat locatum per proprietates celi que proprietates influuntur ei per radices stellarum. Et quod ibi uirtutes elementales & coelestes faciunt in uasis naturalibus hoc idem faciunt in uasis artificialibus. Si tamen artificialia bene formantur ad modum naturalium. Hic dicit Plato, Sicut per motum firmamenti fit reuolutio elementorum per quam reuolutionem corpora subtilia nituntur superius ascendere & id quod ponderosum est manet inferius, sic quoque est in opere peritorum alchimicorum. Necesse est ergo bene munire uas per quod totum firmamentum in circuitu suo reuoluitur. Nam id quod quaeritur in nostro opere est illud quod prouenit ex elementis. Hermes dicit: Uas philosophorum est aqua eorum. Nota sub uegetabilis Mercurius materiam et spiritus ex sua uiscositate continens & conseruans. Ad cognoscendum quae intrant adopus & magisterium nostrum. Morienes dicit: Scitote quod martirisando in opere corpora mineralium & spirituum scilicet sulphur Arsenicum Auri pigmentum etc. quae nota sunt uulgo & nil poenitus in eis reperiunt. Sed opus nostrum & philosophorum est ualde honorabile. Hinc Iacobus philosophus: Claret quod opus nostrum sit compositum ex corpore spiritu & anima, & non de spiritibus mineralibus puto argentum uiuum sulphure arsenico uel sale armoniaco, quia omnia illa uana sunt inutilia: & proprie non sunt spiritus, nisi equiuoce, sed potius sunt corpora, licet conuertuntur in fumum. Et in se nullam habent constantiam. Et ideo non possunt esse radix in nostro opere benedicto, nec per se nec cum aliquo adiuncto proficiunt nec pro sunt. De lapidis diuisione in quatuor elementa. Et proprietas cuiuslibet elementi existentis in lapide diuiditur in quatuor elementa. Iohannes austri philosophus dicit: Omne corpus aut est elementum aut ex elementis compositum. Sed omnis compositio & generatio consistit ex quatuor elementis simplicibus. Quare oporret necessario ut lapis noster sit reductus ad primam materiam & originem sui sulphuris & Mercurii. Deinde diuidatur in elementa, alias depurari non potest nec comminui, nec etiam suae partes minime possunt ingredi, nisi corpus eius diuisum fuerit in minutissimas partes. Tunc enim bene purificentur eius partes, & per communes bene coniunguntur, & elixir quod quaeritur operatur. Nam experimentum destruit eius formam specificam. & nouam inducit speciem. Unde post diuisionem elementorum non uidetur ex eis quicquam nec tangitur nisi aqua & terra, quia aer et ignis nunquam uidentur in nostro lapide nec eorum uirtutes, sentiuntur nisi inpurioribus elementis, quia rara & simplicia facta sunt, ita quod oculis corporalibus uideri non possunt. Ille ergo lapis sic extractus sufficit tibi ut reducas eum ad simplicem suae uirtutis effectum. Item quatuor in eo sunt elementa scilicet ignis, aer, aqua, & terra. Ibi quatuor principia sunt siue qualitates scilicet calidum, humidum, frigidum, et siccum, quorum principiorum duo sunt amica, et duo inimica, Item duo sunt actiua & duo passiua. Duo ascendunt, alia duo descendunt, Unum est in medio, & aliud sub illo. Et ratio illius est quia contrarium a suo contrario non coadunantur nisi per medium. Igitur quod non est contrarium per se est coadunatum. Sicut calidum & siccum, per se coadunantur quoniam in nullo contrariantur, quia illa duo elementa ignis et aer bene adunantur per se simul, sed calidum et frigidum, non coadunantur nisi per medium scilicet per humidum & frigidum, quoniam per se simulstare non possunt, cum semper unum contrariatur reliquo. Nam humidum et frigidum bene consistunt simul sed calidum et frigidum, congregant & disgregant homogenia & non etrogenia dissoluendo & congelando. Sed humidum & siccum aggregantur & disgregantur constringendo & humectando. Elementorum ergo operatio est simplex generatio & naturalis permutatio: Igitur manifestum est res uniuersas uariari per calidum & frigidum. Et simpliciter generari & naturaliter permutari. Nam calidum & frigidum, uiuificat materiam, cum uero uincuntur agentia, liquet quomodo secundum partes uariabiles sunt, Quia ex quolibet non fit quodlibet, sed determinatum ex suo determinato, Quia nulla fit generatio nisi ex conuenientibus in natura. Item Arnoldus dicit de operationibus & effectibus elementorum, terra desiccat & figit, aqua mundat & abluit, aer uero & ignis faciunt fluere & tingere. Effectus elementorum. Ideo oportet quod sit aqua multa, aer multus, quia multitudo tincturae tanta erit, quanta fuerit aeris multitudo, aqua enim purgatiuum est, & causa efficiens claritatem totius corporis & medicinae. Multa aqua Elementa uiuunt ab inuicem. Hinc est quod frequens distillatio est elementorum ablutio. Et sicut aqua coniungitur aeri sic terra igni. Nam terra calcinata ignita est, & ei praedominatur ignis, aqua etiam est congelata, & inspissata cum terra & aere. Et quamuis sit una & eadem substantia, habens diuersos effectus conformes elementis. Ideo etiam aqua nostra uel lapis noster diuersis appellatur nominibus. Nam aqua duo operatur in terra, nam lauit eam & tingit, in quantum lauat dicitur aqua, in quantum tingit dicitur aer. Primo separatur aqua, deinde aer, ignis uero qui est coniunctus aeri, calorem augmentat & consolidat, & superfluam humiditatem tollit ipsius aquae. Deprimit & compactum facit illud, quod est rarum et molle. Item ignis & aer conueniunt in qualitate, ideo Uix ab inuicem separantur. Ideo etiam simul depurantur ut aqua. Cum ergo primo cum leui igne aqua mundatur, aer uero & ignis difficilius & ultimo separantur a terra, quae terra postquam calcinata est, quasi ut ignis sicca remanet. Item aer melior est quam aqua, quia licet aqua abluit terram & dealbat, faciens matrimonium tincturarum. Tamen aer tingit terram & infundit ei animam & fusibilitatem. Et nota bene que dixi & habebis ex opere tuo lapidem ad aquam & terram solum & utaris lapide sicco ad ignem, & aerem tantum, aer sane est oleum tinctura, sol anima & unguentum philosophorum, quod totum perficit magisterium, aer est aqua tincta, & eius tinctura est ignis, quoniam ipsa aqua est corpus, & aer est spiritus deferens ignem. Oleum uero est similitudo animae in corpore existentis, quod oleum nunquam extrahitur de corpore nisi mediante aqua per iongam decoctionem ignis. Nam aqua est spiritus extractus. Oleum est sicut anima in corpore & non aliud. Item Arnoldus iterum de effectibus quatuor elementorum dicit. Aer nutrit ignem sicut aqua terram nutrit. Nam ignis uiuit ex aere & aer uiuit de elemento aquae, & aqua de elemento terrae. Fige ergo terram & aquam ut aer possit figi in aqua, quoniam si aquam bene occidisti, omnia elementa occidisti & mortua sunt. Uerum tamen est quod aqua minime surgit sine terra, & nunquam consurgit sine corpore fructus, in quo dum moritur semen, fructum dare potest, quoniam terra manet in se fixa, ideo etiam secum figit & retinet alia elementa. Aqua uero cum sit frigida & humida mundat terram, & constringit, quoniam frigidum & humidum est siccitatis constrictiuum. Uerum tamen est quod humidum cito recipit impressionem & cito dimittit, siccum autem grauiter recipit impressionem & grauiter dimittit. Idcirco humidum et sicum ad se inuice complectuntur & contemperantur, & adipiscitur siccum ab humido per partium continuationem, ideo faciliter impressionem recipit et acquirit humidum a sicco, ut firmiter teneat impressionem & omnem ignem patitur. Unde propter humidum prohibet siccum a sua separatione, & propter siccum prohibet humidum a sua fluxibilitate, aer uero circundat aquam, clarificat & rubificat terram & tingit ipsam ut appta sit ad extentionem & fusionem. Ignis autem totum compositum maturat, subtiliat & rubificat, & aerem perungit & consolidat, terrae & aquae frigiditatem constringit, & ad meliorem complexionem & ad quantitatem reducit. Elementa grauia, ut sunt terra & aqua, ad fixionem & quietem. Elementa uero leuia, ut sunt ignis & aer, plus iuuant ad fusionem & tincturam. Hinc dicit Aristoteles Ego diuidam tibi lapidem in quatuor operationes id est quatuor elementa, Cum ergo habueris aquam ex aere, et aerem ex igne, et ignem ex terra tunc habebis plenam artem & tincturam. Dispone ergo substantiam terream per distillationem in humiditatem & caliditatem, donec conueniant & coniungantur, et non discrepent nec diuidantur. Et tunc adiunge eis duas uirtutes operatiuas, uidelicet aquam & ignem. Quia si permisceris aquam solam dealbabit. Et si adiunxeris ignem rubificabit largiente natura & creatore etc. De separatione elementorum in nostro lapide philosophice intelligenda. Rasis philosophus dicit. Scias pro uero quod nunquam philosophi intellexerunt, quod lapis nonster diuideretur in quatuor elementa separatim, ut faciunt stulti alchimistae, sicut clare patet per illud quod dicit Arnoldus: Scias pro uero quod elementa non diuiduntur in lapide nostro secundum substantiam, sed bene secundum uirtutem, quoniam aliquod purum & simplex elementum non inuenitur nisi in sua sphera tantum. Uerum tamen est quod elementorum qualitates actiue & passiue, secundum aliquam praedominationem possunt a se inuicem separari & partiri, utputa dum separatur aqua uiscosa & eius substantia, in qua praedominatur frigiditas, tunc dicitur quod separatur aqua. Dum uero separatur substantia magis depressa in qua dominatur caliditas tunc dicitur quod separatur aer & ignis uel substantia aerea & ignea. Qui hoc capere potest capiat, & qui non, de scientia & arte se minime intromittat. Ergo conclusiue dicendo. Aqua nostra extrahitur a substantia munda, & non ex alia actione. Ignis uero ex substantia sicca & non ex alia, eo quod in eis est maior tinctura. De terra uero non curo cuius sit coloris uel substantiae donec illa fuerit subtilis clara atque fixa etc. De uera putrefactione philosophica nostri lapidis. Arnoldus in suo rosario dicit: In opere nostro putrefactio est necessaria, quia nunquam fit aliquid natum, uel crescens nec animatum nisi post putrefactionem. Unde fusio Solutio nigra. Quia si putredum non fuerit, fundi non poterit nec solui. Et si solutum non fuerit ad nihilum redigetur. Nostra ergo putrefactio non est sordida nec immunda sed est commixtio aquae cum terra, & terre cum aqua per minima donec totum corpus fiat unum. Hinc dicit Morienes philosophus: In putrefactione nostri eris spiritus uniuntur cum corpore & desiccantur in illo. Et nisi aqua cum terra desiccaretur, non apparerent colores. Etiam putrefactio nostra nil aliud est, quam quam mortificatio humidi cum sicco. Et nostra putrefactio non fit absque humido et sicco, eo quod terra in siccitate continetur, nec per se surgere potest, ratio, quia non possunt grauia superius ascendere: nec seuia cum grauibus inferius manere, & detrudi sine suo consortio, sed utrumque est initium & finis alterius. Hinc dicit Hali rex. Scias quod nisi sublimaueris corpus quousque fiat aqua, aqua in toto non putrefiet nec poterit congelari nisi per ignem. Nam ignis commixtionem nostri lapidis congelat. Et similiter soluimus corpora ut caliditas adhereat profunditatibus eorum, Et sic solus ignis mutat aquam & terram a suis naturis & coloribus. Qualiter aqua nostra a sua natura denigratur, audi Iohannem Austrum. Iohannes Austri dicit: Aes quidem nostrum primo de quanto magis coquitur, de tanto magis soluitur & denigratur, & fit aqua magis subtilis & spiritualis. Coagulat alba Fixatio rubea. Secundo de quanto magis coquitur, de tanto magis inspissatur, & desiccatur & fit maioris albedinis. Tertio de quanto magis coquitur de tanto plus coloratur & rubificatur & fit tinctura intentionis rubedinis. Quia autem sit necessarium quod lapis noster primo fit niger. Hoc sic probatur: Quia generatio unius non fit nisi per corruptionem alterius. Sed corruptio putrefactionis non fit nisi per calorem agentem in humido. Sed calor agens in humido efficit primo nigredinem, quare liquide patet, quod principium nostri operis est nigredo & caput corui. Caput corui. Ideo philosophus in turba dicit. Cum uideris illi aquae nigredinem euenire, scias tunc corpus esse liquefactum Tunc oportet ignem leuem continuare super ipsum donec conceperit nebulam tenebrosam, quam peperit. Tota intentio omnium philosophorum est & fuit, ut corpus iam solutum in puluerem nigrum suam ingrediatur aquam & fiat totum, unum, & pura aqua suscipit aquam sicut naturam propriam. Hinc dicit Rosarius philosphus: Oportet illam nigredinem aquae, leui igne decoquere donec in sua aqua nigratur, scilicet donec totum fiat aqua. Tunc enim aqua miscetur aque, & aqua aquam amplectitur, ita quod ab inuicem non poterint separari. Insipientes & falsia Alchimiste audientes aquam putant eam aquam esse uulgi. Si autem libros philosophorum legissent utique scirent eam rem aquam esse pregnantem. Quae tamen absque corpore suo cum quo coniuncta est, facta sunt una aqua permanens Hinc dicit Auicenna: Quam diu apparuerit nigredo dominatur obscura foemina, & ipsa est prior uis nostri lapidis, quia nisi primo fiat nigrum non fit album uel rubeum, eo quod rubeum ex albo & nigro est compositum. Sequitur opus dealbationis. Et qualiter lapis noster debeat dealbari. Audi Rosarium, Medicina nostra est una in essentia, & in agendi modo, quoniam necessarium est, quod illa eadem medicina scilicet alba nunquam fit rubea, nec potest, rubificari, nisi primo fuerit alba. Et ratio huius est, quia nemo potest transire per primum ad tertium nisi per secundum. Sic etiam non est transitus de nigro ad citrinum, nisi per album, quia citrinum ex multo albo, & purissimo nigro est compositum. Ideoque hanc medicinam albam & rubeam facere nequimus, nisi primo fuerit nigra, & deinde alba etiam medicina alba & rubea non differt inter se in essentia, sed in eo tanten differunt quod rubea maiorem iuducit, subtiliationem, & longiorem decoctionem in regimine sui ignis. Et hoc est ideo quia finis operis albi, est principium operis rubei, & quod completum est in uno incipiendum est in alio. Nam totum magisterium nostrum uno modo incipitur & finitur scilicet coquendo. Hine dicit Rosarius: Argentum uiuum ex aere nostro sublimatum, ex quo omnia fiunt, est aqua munda & tinctura uera. Nam ex aere nostro fit sulphur album, quod aes nostrum dealbat, & quo spiritus retinetur ne fugiat. Illud autem sulphur non poterit aes nostrum rubificare, nisi prius operatus fueris ad album, eo quod solum sulphur album aes nostrum dealbat. Quare liquet, quod tanta erit pulchritudo eris nostri, quanta fuerit albedo sulphuris. Ideo in turba philosophorum dicitur. In colore albo spiritus uniuntur quod fugere nequiunt. Quare praecipitur. Dealbate latonem, & rumpite libros, ne corda uestra corrumpantur. Terra nanque cum aqua putrefit & mundatur. Quae cum mundificata fuerit nigredo, recedit & dealbatur. Et tunc peribit tenebrosum, & uir ascendit super mulierem, et aufert sibi suam nigredinem. Et sic tunc Mercurius, id est, seruus fugitiuus penetrabit corpus, & spiritus constringetur in siccum, & tunc cessabit nigrum corrumpens, & deformatum, & fiet album & lucidum. Hinc philosophi in turba dicunt: Magnesia nostra cum dealbatur spiritus fugere non permittit, nec eris umbram ulterius apparere. Ipsa nanque est sulphur album fixum, quod omnia corpora tingit, perficit, & conuertit in album. Hinc dicit philosophus: Si fuerit argentum uiuum purum, coagulabit illud uis sulphuris albi non urentis in album, et illud est res optima, quam possunt habere operantes alkinnam, et conuertunt illud in album, quia natura continet in se naturam, & uero matrimonio compulatur ad inuicem. Et non est nisi sola una natura, que in unoquoque gradu operationem suarum in aliam conuertitur maturam, eo quod natura natura letatur, & gaudet, & natura naturam superat, et natura continet naturam docens eam preliare contra ignem. Nec tamen sunt diuersae naturae, nec plures: sed una tantum natura est, habens in se naturas & res omnes quibus sufficit ad artem nostram, quia uno ordine natura opus suum incipit & finit. Qualiter lapis noster debet rubificari audi Rosarium. Nisi primo dealbaueritis aes nostrum, ipsum rubeum facere nequitis, quia nemo potest transire de extremo ad extremum, nisi per medium. Hoc est dicere: nemo potest uenire de nigro ad citrinum, nisi per album, eo quod citrinum ex multo albo & purissimo nigro est compositum. Dealba ergo nigrum & rubifac album & habebis magisterium. Quoniam sicut annus diuiditur in quatuor partes, sic etiam opus nostrum benedictum. Nam primo est hyems, id est frigidum & humidum & pluuiosum. Secundum tempus est uer, quod est calidum & humidum & floridum. Tertium tempus est aestas, quod tempus est calidum & siccum, id est rubicundum. Quartum tempus est autumnus, quod est empus frigidum & siccum, & tempus colligendi fructum, hac dispositione tingimus res naturales donec fructum afferant ad uota, quia iam hyems transiit, imber abiit noxque recessit, & flores apparuerunt in terra nostra, & tempus putationis aduenit. Sed cum stamus supra rosam albam, solum sortiemur effectum istum, conuertendo corpora metallica, & aegra in album arte & operatione. Et cum uideris illam albedinem super eminentem, letus & certus esto, quod in illa albedine rubedoest occultata. Et hanc rubedinem non oportet extrahere, sed solo igne regere, usque quo totum fiat rubeum: Et sic consequenter patet, quod color rubedinis creatur maxime ex complemento digestionis. Quia sanguis non generatur in homine, nisi prius diligenter coquatur in epate, & post illam rubedinem de caetero nequaquam imponas aquam uel rem aliquam aliam, quousque ad complementum rubedinis decoquatur. Nam tempore aestatis et fructuum inundatio aquarum pluuialium corrumpit fructum, quare oportet igne sicco absque humore conburere donec rubificet rubedine perfecta: igitur noli cessare quam is rubeum aliqualiter tardauerit apparere. Quia sicut prima digestio stomachi omnia dealbat, sic secunda digestio quae fit in epate omnia rubificat. Quare liquet ex primis dictis, quod igne augmentato post albedinem, ex primis coloribus, habebis rubedinem. In medio tamen colorum illorum apparebit citrinum. Sed ille color citrinus non est stabilis, quia post citrinum mox oritur rubeum, quo apparente, opus nostrum est completum, quoniam tunc habebit uirtutem masculi, & conuertit omne corpus incompletum in uerum solificum, Hinc dicit Philosophus. Si fuerit sulphur mundum & clarum cum rubore, & fuerit in eo igneitas simplicis non urentis, erit res optima, quam recipere possunt Alchimistae, ut ex eo faciant aurum etc. Iterum de elementorum naturali & reciproca circularique uicini tate ad inuicem. Albertus magnus dicit: Non est silendum, quod in omnibus quae se habent ad inuicem circulariter per generationem, facilior est eorum transitus, eo quod in pluribus habent conuenientiam. Hinc est quod ex argento facilius fit aurum, quam ex alio metallo, bene ergo ordinauit natura, ut elementa circulariter sibi communicarent qualitates, quatenus circulares transmutationes ex ipsis fierent, & ex circulari transmutatione elementorum fieret. Ut puta terra commmunicat suam siccitatem igni, ignis uero caliditatem suam aeri, aer humiditatem suam aquae, aqua uero communicat suam frigiditatem terrae, & terra iterum siccitatem suam igni. Et sic circulariter materia terrae appetit esse sub forma ignis, quia ignis quasi sitiens naturaliter agit in terram, & conuertit materiam terrae in suam formam. Iterum eadem materia terrae, appetit esse sub forma aeris, qui aer est quasi naturaliter sentiens ignem. Et ideo agit in ignem & terream materiam. Et ignis, qui fecerat terram in suam formam, tunc illa materia naturaliter appetit esse sub forma aquae. Aqua hoc sentiens agit in aerem, & in illam materiam, quae fuit ignis, aeris & terrae, & sic conuertit in suam formam. Tunc illa materia naturaliter appetit esse sub forma aque, aqua hoc sentiens, agit in aerem & in illam materiam quae fuit ignis, aeris, & terre, et sic conuertit in suam formam: Cum ergo illa materia fuerit in omnibus formis elementorum fabricata appetit naturaliter simul omnes. Elementa hoc sentientes, & quasi rixantes naturaliter omnes uolunt simul esse, quia sunt actiuae, & passiue & contrariae. Ex illa igitur contrarietate & rixa, destruuntur formae elementales & remanent sub forma elementali. Sed quo ad se, id est per circularem transmutationem materia elementorum efficitur elementatum. Hinc beatus Thomas de aquino de forma elementorum, in eodem corpore coniunctorum ita dicit. Uidi & feci per artificium natura cooperante. Nam accepi quoddam sulphur, quod erat naturae igneae, & transmutaui ipsum in aquam puram, quam per artem iterum transmutaui in aerem & in aquam, & cum uolui transmutare in terram, ut terra purior fieret, inueni quendam lapidem rubeum clarissimum dyaphanum & lucidum, & in eo conspexi omnes formas elementorum, & etiam eorum contrarietates in illa materia lapidis, nescio qua ex uirtute nisi ex appetitu. Ex rubedine enim respexi formam ignis. Ex dyaphanitate formam aquae & ex luciditate formam aeris. Unde Arnoldus ad propriam 10. dicit: Beatissime pater Hermes philosophus dicit, quod metalla ex quatuor elementis consistunt, & quodlibet elementum in sua materia, abundat ex quatuor elementis, cum elementum simplex non nobis dare actum sit. Etiam in materia metallorum oportet, quod elementa habeant unam materiam communem corporum, quae sit communis formae elementorum, ita ut per ipsa possint transmutari. Et illa eadem materia quae erat aquae, sit aeris, terrae, & ignis. Sunt ergo quatuor qualitates siue uirtutes progredientes ab esse elementorum, et que libet istarum potest dici de materia elementali. & iste uirtutes sunt, calefaciendi, infrigidandi, siccitatis & humiditatis. Et duae istarum qualitatum sunt actiuae scilicet calidum & frigidum, duae uero passiuae, scilicet humidum & siccum. Sunt ergo duo elementa per comparationem ad res elementales scilicet ignis & aqua actiua, & quasi duo passiua. sicut terra & aer. Quantum ergo inter se sunt actiua & passiua, et communicant in natura. Hinc est quod unum elementum communicat suam qualitatem alteri, ut sic circulando qualitatem illius possit conuertere in ipsum, & transmutare. Propinquitas metallorum Foetor solutus & color eius. Est etiam sciendum quod commune est omnibus metallis, quod ipsorum materia est ualde propinqua ad inuicem in natura, in uirtute, & potentia. Hine dicit Albertus magnus: Quia in naturae operibus didicit proprio uisu, quod ab uno origene fluunt aquae uiuae, & in quadam parte fuit aurum et in alia argentum, que tamen materia fuit una, sed diuersus fuit locus in calore. Ideo diuersitas loci depurationis & digestionis metalli diuersitatem secundum speciem fuerit operata. Recapitulatio totius operis Alchimiae, et lapidis nostri secundum intentionem omnium philosophorum. Plato dicit, Artifex nostri operis primo debet lapidem soluere. Deinde coagulare, quoniam opus nostrum nil aliud est, quam facere perfectam solutionem & coagulationem. Unde Rosarius dicit: Nisi quodlibet uertatur in aquam, nulla tenus peruenit ad perfectionem. Ideo nunquam oportet uti aliqua commixtione & contritione in toto nostri operis regimine, sed solum uersari circa aquam permanentem, cuius uis est spiritualis sanguis, id est tinctura sine qua nihil fit. Conuertitur enim in nostro operatione corpus in spiritum, & spiritus in corpus. Sic enim mixta in unum reducuntur & se inuicem uniunt. Nam corpus incorporat spiritum per sanguinis tincturam, quia omne quod habet spiritum, habet & sanguinem. Nam omnis res cuius radix est terra, et aqua, fit moriens. Hoc est dicere, terra fit aqua, & uincunt eum aque qualitates, sic est solutio corporis, & coagulatio spiritus & econtra. Nam unam habent operarionem, quia non soluitur unum, nisi coaguletur reliquum. Ideo in principio operis tu ad una solem per lunam, & coagula per solem, quoniam inde apparebunt effectus, eo quod pars inferior deprimitur, cum naturaliter superiora inferioribus dominantur. Hinc dicit Hali rex & philosophus: Hec ambo scilicet solutio corporis, & congelatio spiritus, erunt in una operatione, & non fit unum sine altero. Ratio est quia corpus & anima, quando simul coniunguntur, utrumque eorum agit in suum sotium. Uerbi gratia, cum terra & aqua simul coniunguntur, conatur aqua dissoluere terram, cum sua humiditate, sua uirtute & proprietate, quae in ea est facit terram subtiliorem, quam prius erat, et reddit terram sibi similem in corpore, ita, ut fiat aqua, & econuerso aqua inspissatur cum terra, & fit similis terrae in densitate, quia terra spissior est quam aqua. Ideo dicit Albertus in secretis secretorum. Scias inter solutionem, & coagulationem spiritus nullam esse differentiam temporis, nec opus diuersum, ita quod unum non fiat sine alio, quemadmodum inter aquam & terram non est aliqua pars diuersa, nec temporis differentia, quo cognoscatur in earum operationibus, ut una ab alia separetur, sed est una & eadem operatio, & fiunt simul. Ideo Arnoldus dicit: Opus lapidis nostri est ipsius dissolutio, sciens, quod nullo modo materia lapidis possit destrui, quin sub aliqua remaneat forma. Unde soluta prima forma corporis, immediate inducitur noua forma, quae quidem in colore est nigra, in odore foetida, in tactu subtilis. Haec enim sunt signa perfectae solutionis, & putrefactionis corporis. Eo quod calor agens in humidum primo conuertit in nigredinem, quae nigredo est caput corui, & hoc est principium operis nostri. Et sic lapis dissoluitur in aquam, quae aqua Mercurius noster, & philosophorum uocatur. Hinc dicit Hali rex: Compositio nostri magisterii, est coniunctio siue matrimonium spiritus congelati, cum corpore soluto, & sua coniunctio, & sua passio fit super ignem. Nam caliditas est eius nutrimentum, & anima non amat corpus, nec cum eo coniungitur omnimoda coniunctione, nisi per mutationem utriusque, & hoc fit uirtute ignis & caloris, per conuersionem suarum naturarum. Hinc dicit Morienes: Magisterium nostrum non est aliud, nisi extractio aquae a terra, Et econtra aquae super terram, donec putrefiat terra cum sua aqua, quae cum putrefacta fuerit, & mundificata, totu magisterium deo auxiliante bene derigitur. Hinc Plato dicit: Accipite lapidem nostrum, & in tabellas tenues coaptate, & ponite in uase nostro bene clauso, & assate cum igne leui, donec confringatur. Et sciatis quod totum magisterium nil aliud est quam facere perfectam solutionem & coagulationem, hoc est dicere, primo soluere, deinde ut aqua congeletur, ad calorem solis decoquere. Sequitur modus proiiciendi, Qualiter lapis noster proiici debet ad metallaponatur pondus unius denarii, super decem pondera Mercurii uulgi, loti cum sale & aceto & exsiccato. Deinde ponatur in crusibulo super ignem, et quando Mercurius incipit feruere et fumigare, tunc statim proiice medicinam tuam albam super Mercurium fusum, & tunc medicina incipit se fundere in superficie in modum olei. Deinde illud oleum cito intus ingreditur, & tunc Mercurius in colore diuersificatur, & congelabitur in forma uitri albi, quem Mercurium sic uitrificatum extrahe ab igne, quo infrigidato, sumatur unum pondus, & proiiciatur super 60. pondera Iouis fusi, tunc statim euenient stellae quae cito transibunt. Tunc bene cooperiatis crusibulum cum carbonibus uiuis, & stet in illo igne per quartale unius horae. Deinde extrahatis, & fundite, & erit pulcherrimum, album, & delectabile. Sequitur modus proiiciendi lapidem rubeum. Fundatis mediam untiam Mercurii, et dimidiam untiam louis, quodlibet seorsum, deinde pone tuam medicinam super Iouem fusum, & stet sic mixta in crusibulo aliquantulum, ut bene se in corporent, & debent esse tres crusibuli, unus, in quo est medicina cum Ioue mixta, in secundo debet esse Mercurius crudus dimidia pars uel duae. Tertium crufibulum debet esse uacuum. Deinde medicina existens cum loue in crusibulo proiiciatur in aliud crusibulum uacuum. Tunc statim Mercurius euacuetur ad crusibulum, ubi est medicina cum loue, ut bene moueatur, ut bene permisceatur. Deinde totum repone ab igne, & permitte infrigidari extra ignem. Alia uero crusibula semper stent ad ignem, Et cum Mercurius fuerit infrigidatus, medicina euacuetur in crusibulum uacuum. Deinde euacuetur aliud crusibulum, in quo fuit medicina, & apponatur Mercurius. Et sic semper procedendum est, quousque medicina congelauerit Mercurium, quo congelato in uitrum rubeum & dyaphanum, & transparens, huius uitri rubei ponatis unum pondus super 44. pondera Iouis fusi, & erit ualde bona proportio, Et faciatis cum eo eodem ordine, quo supra fecistis in proiectione medicinae albae. Et est notandum, si est metallum frangibile, tunc debetis plus addere de corpore imperfecto, scilicet de loue uel Saturno, si proiectio fuit super Saturnum. Et sic potestis per eundem modum de omnibus aliis metallis facere. Et scire debetis, quod additionem corporis imperfecti debetis addere paulatim, & in debita proportione et quantitate. Quia si nimium apponeretis, tunc oporteret uos ipsum effundere, quoniam aliter non remaneret corpus imperfectum & superfluum. Sequitur de lapidis nostri multiplici uirtute, & ineffabili eius medicinali effectu, & operatione & multiplicatione. Menander philosophus dicit: Cum ad finem operis nostri perueneris, non indigebis operis nostri reiteratione, cum eius actio fortior sit actione ignis, eo quod totum consumit, quod non facit ignis artificialis, quia ignis artificialis habet ligna, & uegetabilia, & consumit ea, non tamen omnes rerum partes, sed dimittit cineres & carbones. Sed medicina nostri lapidis non dimittit aliquid in rebus, sed res totaliter conuertit a sua forma in suam essentiam. Est enim medicina nostra sicut fauilla ignis, quae in actu augmentatur, & augetur in quantitate, ut dicit Hermes. Et in tantum augmentatur & multiplicatur, quod oportet operantem ex illo ab actione cessare ad tempus tedio affectus. Et hoc est uenenum, de quo se philosophi lactauerunt, cum quo lapides uiuificauerunt, quorum naturae fuerunt diminute, & reduxerunt eos ad naturam temperatam. Quare honora lapidem nostrum. Hermes dicit: Cum lapis noster ad suum terminum peruenerit, nihil eo subtilius esse uidetur. Non ergo miremini, si corpora super coelestia sunt in se incorruptibilia, cum in inferioribus, in natura incorruptibilitas sit reperta, nullique aliorum corporum inferiorum subiecta. Nam si lapis noster staret in igne usque ad nouissimum diem, nunquam consumeretur, nec transmutaretur. Et subdit idem Hermes dicens: Cum ad eius finem perueni, tale gaudium mihi fuit, quale nunquam diebus uitae meae habueram, uidens, quod tanta essentia sine elementali materia in his inferioribus possit detineri. O natura maxima creaturarum, que continet quod ignis non potest. Qualiter medicina nostra lapidis curat omnes morbos, & infirmitates, & modus utendi ea. Modus utendi medicina talis est secundum omnes philosophos. Si uis nostra medicina uescendo uti, tunc recipe de elixiri nostro pondus duorum florenorum ducatorum, ad unam libram alicuius confectionis, & commede de ista confectione in hyeme pondus unius dragmae, Quod si feceris, omnes infirmitates corporales, ex quacunque causa siue calida, siue frigida fuerint, depellit, Et conseruabit sanitatem, & iuuentutem in homine, ac ex homine sene facit iuuenem, & facit cadere canos crines. Item nostrum uenenum philosophicum curat lepram confestim. Flegma dissoluit, sanguinem mundificat, uisum & omnes sensus acuit, & ingenium miro modo super omnes medicinas philosophorum, Quare nostra medicina estimationem non habet, quoniam omnia facta sunt propter hominem etc. Praescriptus tractatus, est per quendam doctorem in famosa ciuitate Lyps commorantem, ex uetustissimo libro exscriptus, Qui liber antiquus, fuit quondam Caroli quarti Romanorum Imperatoris, ex quo etiam laborare fecit lapidem nostrum, & perfectissime adimpleuit. Qui etiam multa monasteria diuersorum ordinum multasque egregias collegiatas Ecclesias & cathedrales erexit & funincipit Uade Mecum Uenerabilis Raymundi Lulii Artis compendiosae. Tinctura ignis est melior omnibus tincturis, Nam omnia elementa non tantum operantur, sicut quantum operatur ignis in colore et pondere. Differentia ignis & spiritus. Est autem in ipso completa digestio, unde absque igne inutilis est omnis spiritus. Nota, uirtus uiuificatiua infunditur in materiis cum spiritibus quintae essentiae. Rursus notandum, quod tantum spiritus subtilis est, qui tingit ac mundat corpora a suis leprositatibus, & est antidotum contra omnem infirmitatem, nutriendo calorem naturalem in corporibus metallorum. Ille enim sensibiliter penetrat omne corpus, et in profundo ipsius spiritus requiescit. Nota quod unus bolus aquae ardentis melius ualet, quam alterius uini quatuor. Differentia spiritus & quinqae essentiae & eorum coniunctio. Nota quod de nulla re potes facere tincturam albam uel rubeam, donec & quousque omnes partes suae corruptae per artem magisterii remoueantur, & maxime de sulphure. Nota, quod homines nesciunt uti suis memoriis, ad intelligendum, & ad inuestigandum, & ad eligendum bona entia, & dimittendum mala, quae sunt contra naturam. Et quia nesciunt istas potentias ipsarum rerum ponere in actualitatem, in artificio, quod est instrumentum illorum. Quapropter scientiae positiue, & non probatiue hebetant intellectum, & ingrossant illum ne intelligant necessitates uerorum entium. Et quia in tenebris scientiarum falsarum et non ueridicarum student, et illis credunt qui loquuntur contra philosophiam. Nota, natura non uult coarctari: Igitur cum lentissimo igne separa sudorem suum, & melius in retortis, Et fac ut habeas unum de nostris Mercuriis, cum forma aquae albae, quae est ablutio purgatio nostri lapidis, et totius nature. Hoc enim est unum de principalibus secretis artis & nature, in qua rectificabis draconem, et proiicias a magno deserto Arabiae, quia statim periret siti, & periclitaretur in mari mortuo, unde nunc scire potes calorem, magnum, paruum, & frigus. Reduc ergo ad regionem Aethiopie, unde naturaliter exiuit. Rursus dicimus quod non eum ducas ad terram, quae ipsum portauit, statim enim omnis alia regio eum accedit. Destructio spiritus. Nota proprietas spiritus qui a corpore exiuit non deuoretur per nimis magnum calorem, quia non haberet potestatem ducendi suum corpus in illa media. Ideo si operaris cum magno igne, proprietas quae participat inter uitam & morte dicti spiritus separabitur, et omnia fugient in regnu suae spherae, & nulli reueles donec fiat alicui manifestum per diuinam inspirationem, cum nobili intellectu. Et ideo quandoque rudi clerici, legistae, artistae & medici mundales, & plures de quibus loqui audiuimus, credebant se facere aquam uiuam, in fine non ualuit unum ficum. Quia ipsi credebant rapere naturam philosophicam, sed rapiuntur & depraedantur in illa quia talem amittunt. Custodi ignem, et regimen tui spiritus, et caue ne euadat, quia non posset uiuificare suum corpus, quomodo enim ille dare posset hoc quod non habet. Nota, quod debes diligenti ratione, & probata multa uitae ipsa cum consyderatione philosophica aduertere mediorum naturam. Mediorum natura que Coitus qualis. Unde sicut coitus, factus cum amore naturae, quae est luxuria libidinosa, tunc fit primo mixtio cum coniunctione & assimulatione inter corpus & spiritum ad finem, ita quod totum simul in unam amorosam concordiam cum ligamento suarum qualitatum miscibilium & compositorum, et suarum uirtutum elementalium, & unius alterius per uirtutem compositionis duorum in unum. Si ergo talem coitum non facis, non habebis conceptionem, impregnationem, & per consequens non habebis fructum, quia oportet esse calorem naturalem mineralem. Item non facias magnum ignem in principio mixtionis, quia ueniret corruptio in tincturam. qq ii Item ex quo uel melius talis res mouet potentiam in attrahendo ad appetibilitatem, sicut res quae desiderat perfici de suo & non alieno ad finem. Igitur ars Alchimiae est uera & possibilis, ergo non cesses eam ducere per rectitudinem uiae motus naturae, & informare suam materiam, in quam naturam est introducta. Et si bene scis dirigere & ducere, ipsa confert tibi plus quam putas. Et ideo multi Alchimistae errant, primo, quia nesciunt ignem disponere, qui est magister totius operis, quia ille coagulat & soluit totum simul, & hoc ipsi intelligere non possunt, quia sunt imbuti caecitate & ignorantia. Etiam nesciunt disponere materiam, secundum illum modum per quem datur materiae uirtus informatiua, cum qua instrumentum quod stat in materia dirigitur per suum modum: hoc quod ipsi quaerunt: Et est natura uenerabilis, abscondita intus in profundo, quam tu fili si uis per te regere, ipsa confert tibi quae nobis clara luce apparuit: in forma terrae albae subtiliter foliatae, que stat prope naturam lunae clarae preciosae. Quare fili monemus te, quod non uelis habere artem incertam loco ueritatis informatiuae, nec uelis uti cum igne ardenti, loco instrumenti. Uirtus informatiua gubernatur per certum modum operandi, qui cum certa ratione datur noticia artifici ad sciendum illum. Igitur pre oculis debes habere in ingressu nostri magisterii illam. Et propter hoc quidquid uis facere fac prudenter. De grosso fac simplex, de graui fac leue, & asperum mollifica, & amarum dulcifica, & habebis perfectionem cum notitia instrumenti, quod gubernatur per uirtutem informatiuam, mouendo materiam ad eius formam, & actus formatur per potentiam naturalem, quae est in ipsa infusa a superiori parte. Et est locus & locatum, quia est generatum per infusionem in suo loco. Quia genus habet aliud locatum per proprietates coeli quae sunt infusae uel influxae in materiam per radios stellarum. Sed tamen quidquid uirtus elementalis caelestis facit in uasis naturae, hoc etiam facit in uasis artificialibus, solummodo, quod sint formata ad modum uasorum naturalium. Et hoc quod facit natura cum calore solis, hoc etiam facit calor ignis. Qui tamen sic temperetur, ut non excedat uirtutem motiuam & formatiuam quae est in natura influxa desuper, quia in omnibus quae fuerunt corrupta & putrefacta uidimus influere uirtutes stellarum, capientes determinationem ab illa re, cum qua materia conuenientiam habet. Quia uirtus coelestis est nimis communis, & capit determinationem per uirtutem sui subiecti, in rebus mixetis, & ideo cum ipsa infunditur in materia minerali, statim capit determinationem & uirtutem mineralem, quia in illis est influxa per determinatio nem, quam capit a materia minerali, & non uegetabili, nec animali. Et propter hoc fili, debes cognoscere elementa nostri lapidis, quae sunt materia naturae mineralis. Hoc certum teneas, quod quando uolueris componere elementa mineralia, non capias de primis puris, nec de ultimis, ad creandum nostrum lapidem, quia prima sunt multum simplicia, & ultima nimis grossa. Quando uis commedere, recipe panem, & dimitte farinam. Haec est doctrina tibi data per figuram de elementis, in quibus sunt etiam realia mineralia, a quibus mouetur coelestis instrumentalis. Quare fili scire debes, quod uirtus informatiua mouet instrumentum, & instrumentum mouet materiam, & materia mutata a potentia occulta ad actum manifestum. Et uirtus informatiua introducitur in materiam per scientiam cognieam, per artistam in suo opere naturali. Item oportet ut habeat duo principalia instrumenta, per que ipsa formet suum opus, secundum diuersitatem suae nature. Et nota, quod in lapide nostro dicta uirtus est mortua, quia non potest multiplicari ratione suae substantiae grossae, durae atque compacte, in qua calor est ligatus, cum ibi non possit moueri, per quem calorem dicta uirtus debet formari, ad generandum dictum lapidem.. 156 Et de hoc tibi dabimus exemplum per granum fruraymundi menti significando, totum per se in materia compacta & sicca, nunquam secundum cursum naturae potest multiplicari, nisi per resolutionem & attenuationem suae substantiae durae, cum simplicitate, in qua substantia dura et coagulata, calor inclusus & intus retentus stat mortificatus, ratione siccitatis, & duritiei, in qua est determinata materia, in qua materia calor est retentus, quia de ratione excellentis frigiditatis & siccitatis causatur qualitas mortificatiua. Calor morificatus. Humiditas parit calorem Cibatio qualis Symbolum elementorum. Et ideo talis siccitas indiget humectatione aerea ad finem, quod calor naturalis possit suscitari & extendi per simplicem materiam aeris, qui est sibi cibus naturalis. Sed istarum partium grossarum in simplices non debetur naturae, quod possit facere illud per subtiliationem suarum partium siccarum cum resolutione, quod fit per incrudationem humidi naturalis grani, quod erat terminatum, coctum cum digestione perfecta, ad modum subtilis substantiae albae, ex qua fit panis quem tu commedis, per quod patet, quod natura non transit de contrario ad contrarium nisi per suum medium, per quod medium causatur differentia concordantie, cum qua natura conuertitur de natura in naturam. Et hec est differentia specialis quam tu debes respicere, quam aqua est amica aeris per suam humiditatem, et est uicina terre per suam frigiditatem. Fili condensatio & rarefactio est uia originalis in elementorum transmutatione, in certis gradibus & est differentia communis, cum qua natura sagax conuertit elementaitem calor penetrat in suam propriam materiam, & non cessat operari uegetando, ampliando, elongando, extendendo multiplicando, quousque uenit ad punctum, et ad terminum, in quo plus abundat et habeat de materia humida quam sicca, quia tunc humor incipit terminari & inspissari cum uirtute informatiua, differente ab aliis, per concordantiam. Et sic per experientiam euidentem materia te docet, quod uirtus quae est in potentia seminis granitritici, nunquam procedit in actum productiui uel uegetatiui, nisi post corruptionem & put refactionem suae materiae quae est causa suae alienationis, subtiliationis, & rarefactionis, quousque ueniat ad punctum generationis, quam nos uocamus ab uno gradu grani in centum, & centum in mille milia. Quare sciunt rustici necessitatem uiuendi & crescendi. Quia si granum non proiicitur in terram, nunquam uirtutem suam multiplicabit, quia materia sua sicca non patitur partes suae terminationis per conuersionem subtilem in propinquam. Et si proiicitur in terram, calcinabitur per resolutionem, & crescit humidum causa putrefactionis, per quem uenit in motum suae animationis, quae facit multiplicare cum calore coelesti, per quem exaltatur, & fermentum appellatur. Unde nos damus fermentum, res autem cui damus, pergentes mundas facere uirtute coelestium, cum seminatione & aratione, & culturatione, & inpraegnatione terrae, per talem modum ipsi adiuuando culturae, fructus adiuuatur & melioratur. Sic simile est in nostro magisterio: Quia primo necesse est, quod substantia quae est pura nostri lapidis resoluatur cum subtiliatione suae substantiae grossae, ut post putrefiat, non putrefactione uulgari, & humidum minerale separetur cum calore solari, qui uiget contra ignem. Putrefactio philosophica. Post addens sibi minister cibum competentem, quem dicta uirtus debet in se permutare. Et per istum modum natura mineralis adiuuabitur per industriam sagacis artificis in tali forma, quod coram omnibus hominibus cum clara luce manifestabit suos effectus, ultra posse illorum, qui uadunt post probationes laicales, de quibus conclusum est, Quia per hoc intelligit, inqua forma huius operis naturalis artista debet inclinari, & dirigi, cum consyderatione instrumentali, rationali, & non sophisticali, in sententiis philosophice naturae. Quia adhuc non obstante quocunque ingenio profundo quod habeat argumentalem & rationabilem rationem, cum toto discursu naturali rerum extrinsecorum. Iam pro toto & per nullam rationem quae ueniat ad sensum poterit iudicare & cognoscere, cum qua fortitudine & uirtute intrinseca, debet suam multiplicationem augere super terram, nisi per similitudinem, quasisimplex nostrum magisterium erit, et quomodo possit fieri per naturam seu in terra pullulare suo modo: Hoc tamen nescis, nisi per doctrinam experimentorum intrasti prius per philosophiam naturalem cognitiuam, sed sophisticam, que oritur a diuersis pre sumptionibus fantasticis, infusis in capitibus eorum, Qui cum pronosticationibus uel praenosticatis elementis contra uoluntatem rationis naturae facit multos inpertinenter adhaerere sophisticationibus. Quare ergo conclusi tam per rationes suprascriptas, quam per media quae sunt naturalia cum claris & certis experimentis, que si non consyderas non habebis rectam notiam rei. Iam ad i stam preciosam escam non eris inuitatus per naturam. Et qui per ista non procedit, non erit in processu philosophus, cum ignoret proprietates uirtutum lapidis, quae ducunt entia in actum, sicut experimentaliter cognitum est. Fili, experimentum destruit omnem formam erroris, qui uenit ab ignorantia colerica, & capitibus illorum qui praesupponebant esse quod non est, nec unquam erit, nec tales credunt suum errorem esse deceptibilem, quia nesciunt discutere hoc quod fantasia illis repraesentat cum claro experimento, utrum sic sit uel non, propterea recolligas in teipso quod est tibi necesse. Quod saltem tu cognoscas primo materiam lapidis, cum certa experientia, per uiam practicae, mediante theorica ostensibili uel reuelationis. Quia per theoricam formatur practica, & experientia format practicam. Et per experientiam formatur ueritas clara, quae illuminat intellectum humanum, & non labores sine ista, quia est communis sicut lux mundi. Item ego Raymundus super theoricam testamenti: Nunc potes cognoscere, quod nulla res mundi naturaliter potest nasci, nec crescere, nec animari nisi post suam corruptionem & putrefactionem & mortificationem, quia tunc natura in naturam mutatur. Item haec ars nullo modo debet dari medicis, philosophicis, legistis, nisi philosophis cautissimis, quia omnes alii sunt indigni habere hunc thesaurum perpetuae saluationis, quia sine philosophia ars illa doceri nec possideri debet. Item Mercurius uiuus factus per nos, coagulat Mercurium communem. Fermentum duplex. Item fili tinctura quam tibi diximus extrahitur a nostro auro, & illud fermentum cum auro uulgi ducit eum de potentia ad effectum. Nota hic, quod multi decipiuntur circa extractionem Mercurii ab auro & argento, sed si bene attenderent dicta philosophorum, facillime et pauco labore illud perficerent. Tinctura extrahitur ab auro nostro in qua tu qui legis grammaticaliter exponendo intelliges. Item si negligens non fueris ad legendum & perscrutandum contenta in nostris libris securus ibis. Unde tria requiruntur ad hoc subtile ingenium naturale, & non sophisticum, et opus manuale, liberum arbitrium, diuitias, sapientiam & libros. Nota, quod solus ignis naturalis confortatus cum nouo igne naturali est de intentione nostra, quia ignis contra naturam nocet, & ignis naturalis continet in se uirtutem actiuam. Et ignis contra naturam corrumpit spiritum, ita quod non habeat locum in quo quiescat, nec aerem in quo possit respirare. Sicut tu uides quod unum magnum flumen destruit paruum, & conuertit illud, Quia non est nouum nec mirandum, quod ignis contra naturam conuertit naturalem & totam substantiam suam essentialem & accidentalem, & magis quam naturalis conuertit per suam primam potentiam. Et ideo oportet te habere duas certas operationes, scilicet corruptionem quae fit sub conseruatione forme suae, & hec fit cum igne contra ignem, cum excitatione ignis elementalis. Mercurius ubique reperitur. Item noster Mercurius reperitur in omnibus corporibus elementalibus, quia omnia sunt ex Mercurio, quod uocatur generalissimum in nostra philosophia, ubi decipiuntur laici, si notant solummodo in specie uel figura. Unde sicut a uapore fit Mercurius & uegetabilia.. 159 tis mediate. Item ista prima materia est terra subtilis sulphurea, quae desiderat multum integrationem quintae essentiae, & unitatem eiusdem, sicut materia prima desiderat propriam formam ratione sui complementi. Et propter hoc quanto nobilior est materia, tanto magis requirit nobiliorem formam, quia pro quanto forma nobilis est, pro tanto plus nobilitat suam materiam. Et materia haec multum est habilis ad recipiendum formam illam. Materia lapidis qualis sit. Quando ergo illa est appropriata huic formae, secundum naturam, actu primae cause est habilis multum, ad recipiendum formam mineralem auream, quae ipsam materiam clarificat ac illustrat. Item adhuc fili nota quod nil mundi est, quod non sit naturaliter compositum ex substantiis quatuor elementorum, testimonio cuiuslibet boni naturalis, & secundum suas experientias non est substantialiter aliud, nisi ex Mercurio & sulphure, & puris, mundis, incombustibilibus in primo puncto suae creationis. Ex hoc sciri potest per artem que fit cum operatione certa nostri magisterii. Et quia a primo genere uenit uapor, qui generatur ex elemenraymundi Illud est primum genus uel materia & substantia media, in qua natura figit omnes suos colores, figurando diuersas substantias. Ubi omnes colores. Isti colores ueniunt ex proprietate materie composite sulphuris & mercurii, et per instinctum sue nature. Adhuc habet multas alias proprietates ista materia, prima, per quas scimus quod ipsa est ex natura Mercurii uiui & sulphuris, quia ipsa in igne non potest corrumpi, nec in aqua nec in aere. Et habet proprietatem soluendi & coagulandi, & attrahendi cum appetitu, & proprietatem expellendi & dirigendi, quae omnia sunt ad perfectionem, & complementum, & bonitatem rei animatae cum contrariis passionibus, per quas passiones sumus certificati, quod ipsa ex Mercurio & sulphure est, cum sint contrariae operationes, quas nos facere siue excitare non possumus sine proprietate illorum duorum, cum dicte proprietates non possunt esse sine substantia, sicut nec actiones sine materia. Dicimus quod illa substantia non est aliud quam sulphur & Mercurius, intellectum, secundum suam compositionem. Ex quibus apparet, quod haec prima materia omnium rerum uilium, quae per generationem & corruptionem formantur secundum suam compositionem. Quare tibi debet illucidari quod ipsa est de natura sulphuris & Mercurii, non per hoc quod Mercurius sit in tota sui substantia & natura per respectum ad communem, sed in parte. Permutatio Mercurii nostri in aliam naturam. Item Mercurius iste conuertitur in omnem formam, & in omnem temperatam commixtionem, & conuertitur in omnem naturam uel naturas, cum quibus iunctus fuerit uel diuisus. Quia homo exit ab homine, bos a boue. Item non est aliud fermentum in mundo nisi sol & luna, quae sunt tinctura, cum quibus coloratur Mercurius uiuus, qui sine tali Mercurio creditur tingere. Coecus uadit ad practicam suarum transmutationum, Quia sol in colore solis tingit, luna in colore lunae. Si ergo cum Mercurio sole et luna sciueris tingere, uidebis magnum secretum quod dicitur ignis noster. Item dictum genus custodi ab omni combustione, & extrahe quintas essentias a minerali, uegetabili, animali, in quibus propinquior reperitur natura metallorum. Mercurius noster duplex. De minerali patet, de uegetabili diameter masculinus & luminaria magna, quae est succus uitalis, & radix de lostralia, & portulaca marina, Mercurialis & Chelidonia, quarum naturae approximant multum naturae minerali, & omnia quae sunt magis calidae & humidae nature. Inter animalia est spiritus Basilisci et Aspis, inter liquores, sanguis humanus, et pilimentum, & lac bestiarum, & humiditates uiscosae. Inter mineralia sunt sol & luna, quae sunt lapidis fermentum. Et quanto approximat graduatur eum natura magis, & participatcum illa, & quanto magis participat, citius per amorem naturae in illa coniungitur & conuertitur. Item quidam proiiciunt elixir cum magna abusione, quam non integrauerunt iotum naturae cursum qui durat per spacium duorum annorum, unde lapis est unius anni, & trium mensium, quia secundum quod corrumpitur, sic generatur. Item fili noster insans habet duos patres, & duas matres, Et quia ipse chare nuntritus est ex tota substantia in igne, propter quod nunquam moritur. Iterum fili ista aqua uocatur aqua sapientiae, quia tota est aurum & argentum, perfecta in actu spiritualium elementorum, in quo requiescit spiritus quinte essentie, qui facit totum. Quinta essentia quid faciat. Iterum necesse est tibi fili quod tu custodias spiritum quinte essentie, si aliquid uis facere, qui dependet a prima causa, & sicut forma formarum, qui se posuit in supradictis quatuor naturis honorabilibus, et uocatur anima elementorum, & facit pacem inter hostes, id est siccum & humidum. Anima elementorum. Quare si aliquid uis inuenire, operare quotidie per naturam in disponendo materiam suam cumscientia cognita ad ignem, secundum quod natura postulat, & illa tunc faciet suum proprium debitum, quia ipsa format, colligit, & mutat in aliam naturam cum fuerit preparata certo modo. Et sic tu non es alius quam minister. Et ex hoc anima de uenit in actum, et requiescit in sphaera ignis, et ibidem habitat cum motu continuabili, & causa sui motus est calor naturalis excitatus per ignem elementatum simplicem. Custodi fili ne effugiat, & serua in amore & in ignis calore. Et non figas eum Raymundi. 165 quousque fit purum elementum primae rei. Iterum prima uirtus est a Deo, etiam recurrit ad naturam quod uelit accommodare de suis formis substantialibus siue stellis & planetis, & ostendere ei suam incerationem. Item si intelligis in tuo corde, teneas stricte, nil reuelando. Item nulla res corrumpit aliam nisi excedat illam in qualitate contraria, sicut est calor & frigus. Parua flamma comburitur per magnam, ratione suae excellentiae magnae quam habet contra illam. Et ideo omnes habent contrarietatem in uno motu. Menstrualis naturae quid Hic est ignis nostes. Iterum fili non est mirandum, si uirtutem talis menstrualis tu praeponis in corde tuo, cum sit ductrix & gubernatrix totius nature. Hec est res uilis, quae per seipsam conuertitur in rem nimis preciosam, quod nos non crederemus, si non uidissemus eius effectum cum nostris propriis oculis. Item iste ignis qui comburit aurum, magis quam ignis elementalis, propter quod continet in se calorem naturae terrestris, et resoluit sine aliqua fortitudine, quod non potest facere ignis communis, quia tibi praecipimus, quod diebus magis calidis, quos habere poteris, facias magisterium, Et habebis aquam calidam, quae resoluit omnem rem fortem, & uinum & piretrum. Item multi dicunt aquam fortem esse corruptionem nostri lapidis, & non mentiuntur. Quia qui non intelligit suam corruptionem, forsitan & ignorat suam geptione, & transmutatione indiuiduali, que sunt re alia naturalia nostri lapidis in suam primam materiam qui debet corrumpi per dictum menstruale, cum amore pio, sine totali destructione, quia amor pius nunquam uult occidere filios quos nutriuit Fili, quidquid misces ibi quod non est sui generis refutat sine dissolutione, sed illud putrefacit, quiaest res communis, ad recipiendam naturam omnem cui adhaeret. Solutio nostra amoro sa. Et non uic lenta. Aqua nostra pontica. Serua ergo, quod non misceas cum aqua nostra nullam aliam rem, nisi illud sit de natura sua propria, quae aqua haec magis putrefacit ratione sue ponticitatis amare & non crudae. Et illa est quae comburit & corrumpit, quidquid est combustibile & corporale, ex ui sue propriae naturae etc. Tractatulus Aristotelis De Practica Lapidis Philosophici incipit. Quatuor naturae. Cum omne corpus secundum philosophum aut est elementum, aut ab elementis generatum, nostro magisterio summe necessaria est generatio, ipsa autem non nisi ex quatuor naturis quam sunt quatuor elementa consistere potest. Elementa uero quatuor sunt, aer, aqua, ignis & terra, sine quibus generatio omnis priuatur effectu. Elementorum nanque duo sunt lapidea, & duo aquatica, lapidea quidem sunt ignis & terra, aquatica uero, aer & aquaeorum quoque duo sunt amica, & duo inimica Terra & aqua lunt amica, ignis & aqua sunt inimica. Fac ergo pacem inter inimicos, & totum habebis magisterium. Sed pacem inter elementa facere non potes, nisi per conuersionem eorum ad inuicem. Ea autem ad inuicem bene conuertere est bene possibile. Quia ut dicit philosophus: De aptitudine omnium elementorum, est, ut mutentur ad inuicem. Nam ignis mutatur in aerem, & aer in aquam. Sic ignis mutatur in aquam, & aqua in terram, & econuerso. Conuerte ergo elementa, & quod quaeris inuenies. Nam nostra compositio ut dicit Morienes, est naturarum mutatio, & earum, calidi cum frigido, humidi cum sicco admiscibilis connexio. Aque enim frigiditas, & ignis caliditas, aeris humiditas & terrae siccitas adinuicem concorditer ligata, integrum scilicet primum constituunt generatum. Sunt nanque elementa, ut dicit philosophus circulariter conuersiua. Et ideo generantur & corrumpuntur adinuicem, sed hoc quod non nisi operatione & regimine perficitur. Modi uero operationum sunt quatuor, puta, lapidis dissolutio in aquam spiritualem, lapidis separatio in statum spiritualem, lapidis reductio in terram naturalem, & lapidis desponsatio in calcem spiritualem. Lapidis dissolutio fit per contritionem, lapidis separatio per distillationem, lapidis reductio per incerationem, desponsatio per fixationem. Primus igitur gradus nostri regiminis siue operis est dissolutio lapidis in aquam spiritualem, ut dicit philosophus. Quoniam primus modus praeparationis est, ut lapis fiat Mercurius. Ipse enim est primum corpus operans in grossis rebus, ut reddat eas ad modum suum. Si enim dimitteret res grossas in sua grossitie, & non subtiliaret ens, non dissolueretur lapis, neque putresceret, Et ideo si aliud beneficium non haberemus a Mercurio, nisi quod corpora reddit subtilia ad sui naturam, satis deberet nobis sufficere. Accipe ergo filium tuum charissimum, & sorori sue albae aequaliter coniunge, propina illis poculum amoris, quia beneuolentiae con sensus res rebus adiungit. Coniunctia amorosae. Superfunde illis mulsum donec inebrientur, & in partes minimas diuidantur. Ueruntamen memoriter teneas, quod omnia munda conueniunt mundis, alioquin sibi filios generant dissimiles. Et ideo ut dicit Auicenna. Primum quod debes facere in opere, est quod sublimes Mercurium Deinde mitte in Mercurio mundo munda corpora, hinc contere, coque, reitera, & ne tedeat te hoc facere. Cum uero uideris nigredinem in aquae superficie apparentem, collige eam caute, & repone ad partem, sciens pro certo iam lapidem tuum in parte dissolutum esse. Aquam uero totam distilla per pannum, quod in eo reperies dissolutum, reliquum ad recoquendum repone, donec totum in fuliginis modum nigrescat. Hec omnia fiant temperato igne primi gradus calido & humido. Caput corui. Si enim nimius calor affuerit, nigredinem in ruborem conuertet, & calor festinae rubedinis est signum ut combustionis. Et ideo si bene rexeris originem artis, erit caput corui, in illa nanque corpus dissoluitur & in primam sui materiam redigitur. Et illud ideo, quia ut dicit Aristoteles. Corpora non alterantur nisi prius in primam materiam reducantur. Et ideo ut dicit Plato, indiges, quod in solutione eorum labores, ut grauioribus partibus abiectis, opus cum leuioribus compleatur, Quod quidem fit per sublimationem. Iugula ergo filios tuos, & sanguinem eorum recipe, carnes uero proiice canibus, ne latrent super te. Et illud ideo, quia sanguis est anima, & anima est uita, & uita lapis noster est. Nihil enim lapidi nostro conuenit, quod uiuum non fuerit, & coelum aeris non petierit. Conuerte ergo lapiden tuum in sanguinem, & sanguinem in aerem, & aerem in terram, & totum habebis magisterium. Secundus gradus nostri regiminis est lapidis separatio in statum spiritualem, Quae quidem separatio fit per elementorum diuisionem, & plenam eorum depurationem. Depuratio separationis ut dicit Rasis: Naturas lapidis est in quatuor elementa diuidere, & ea singulariter per distillationem mundare. Nam iguanis extrahit, quod in interioribus consistit. Commedit enim sordes lapidis per distillationem, & subtiliat ipsum per aeris leuigationem, & ideo lapis noster in quatuor elementis diuiditur, ut magis subtilietur, & a sordibus melius depuretur, & ut firmius postea coniungatur. Sed quia putrida ut magis digesta leuius diuiduntur. Elementorum diuisionem debet putrefactio praecedere necessario, ut dissoluantur in illo partes elementales, & sic aptior postea ad extrahendum per quatuor elementa reddatur Accipe ergo ut dictum est dissolutum, pone in cucurbitam, & superfunde puluerem nirum superius collectum, claude cum alembico suo et recipiente, ne possit euaporare, da ignem subtus lentissimum per mensem philosophicum, ut magis obscoenum fiat et corruptum. Putrefactio ante diuisionem. Nam ut dicit philosophus: Corruptio est substantie rei putrefactio, ex uaporis retentione, & ignis actione. Si enim per aera dispergatur, minime putrescit. Claude ergo uas tuum ne respirare possit, peracto autem mense philosophico, distilla suauiter quatuor elementa, puta aquam, terram, aerem, & ignem, quodlibet seorsum ponendo. Ueruntamen optime caueas, ne in eorum separatione nimio igne tincturam comburas, Secretum nanque est, ut dicit Rasis, elementa subtiliter praeparare, ut sint tuta ab adustione in omni distillatione, donec tinctura sumatur ab eis. Si uero comburatur tinctura, et eius finietur effectus. Continua ergo suauiter ignem, & recipe primo aquam egredientem, Nam primum quod distillat, ut dicit Auicenna, est aqua, sed nondum est pura. Postea stillat ignis cum aere mixtus. Seruantur in simul illa, donec diuidas, Quod uero remanet in fundo combustum, est terra nigra & sicca. Et sic habes quatuor elementa in parte separata, sed nondum depurata. Primum ergo elementum est aqua pura, frigida & humida in natura, quae quam dem est septies distillanda, & erit splendida & clara, alba ut cristallus. Inhumatio autem in fine interposita inter distillationes multum iuuat, ut ad perfectae rectificationis signum melius deueniat, quod quidem signum est splendor, cristallina serenitas, absque fecibus, nisi forte albis. Feces uero quas facit aqua in rectificatione sua, omni uice separa, & repone cum terra superius collecta. Splendor cristallinus. Aquam uero rectificatam serua ad partem, quoniam ipsa est Mercurius philosophorum, sal armoniacus faciens matrimonium, aqua uite, abluens latonem, & cum ipsa soluuntur spiritus & coagulantur, incerantur & figuntur. Secundum uero elementum est aer, igne adhuc mixtum, existens in se calidus & humidus. Pone ergo ipsum in cucurbita cum aqua uel cinere. dans subtus ignem, donec distillauerit totum. Quod uero distillat, est aer, oleum, sulphur, arsenicum, alumen, anima, aurum, & tinctura, & quod in fundo remanet, est ignis siccus & ruffus, tendens ad nigredinem & rubedinem, quem ponas ad partem. Rectificatio autem aeris eadem est, sicut rectificatio aque & eadem signa amborum. Quae quidem in humido distillando septies habet fieri, uel donec ad cristallinam perueniat serenitatem, absque fecibus, forte albis. Feces uero quas fecit aer in sua distillatione omni uice collige, & cum supradicto igne ad partem repone, aerem autem ut dictum est rectificatum reserua deorsum, bene obturatum, cuius signa sunt, gutta, et spissior aqua, calor intensior, & leuitas aerea, quia si ipsum praedictae aque miscueris, supernatabit. Oleum. Et ideo dicitur aer oleum, pinguedo, et ungentum, adeps, & butirum, quod colorat, figit, & indurat res humidas, quod colorat lapides non bonos, quod etiam redigit mulierem in masculum, & leprosum efficit mundum, ac dentes concucientes facit stabiliri. Mulier fit masculus. Tertium quoque & quartum elementum sunt ignis & terra, que ut dicit Rasis, propter abbreuiationem ut bona sit eorum commixtio, & non confundatur praeparatio, et ne adurantur super ignis pugnam, et ut unus aliud bene tingat, et ideo preparare eos bene insimul est magis saluum & magis propinquum. Accipe ergo elementa terrae & ignis, coniunge, & tere, & calcina bene accenso igne, recipe caute aerem in illis remanentem, quia ut dicit Rasis: Nota bene. Aer qui a terra tardius separatur preciosior habetur. Cum uero bene fuerit calcinata, & ab omni aere uacua, erit coloris pallidi, habilis ad pregnationem. Si uero spiritus in ea remanserit, subnigra manebit, & minus bene operationi conuenit. Et ideo ut dicit Plato: Oportet te pro posse tuo separationem elementorum exercere, donec non remaneat aliquid de spiritu in corpore, nisi quod non sentiatur. Et signum huius erit, cum nihil a corpore euaporauerit. Cum autem separaueris omnia elementa quatuor, separatione recta erit appropriatum aeri, lucidum & tingens, & corpus siccum super quo uincit substantia terre. Consequere ergo omni tempore partem cum parte, et serua singulariter eorum unumquodque, et hoc est elementorum separatio recta, & depuratio completa, Omnium nullo nostro operi necessaria est aqua, nisi candida, nec aer nisi croceus, nec terra, nisi pallida, & subalba. Tunc enim est habilis ad soluendum aqua, efficax ad ingrediendum, est aer superabundans ad tingendum oleum. Diuide igitur lapidem tuum in quatuor elementa, rectifica ea, & coniunge in unum, & totum habebis magisterium. Tertius ergo gradus nostri operis est reductio lapidis in terram naturalem, Quae quidem reductio fit per terre contritionem, & aque super ipsam incerationem. Inceratio quomodo fiat. Inceratio autem aque est partes terrae per calcinationem priuatas humiditate in humiditatem reducere, & ad modum terrae facere. Nam corpus siccum & mundum est congruum ad potandum, quoniam omne siccum appetit suum humidum. Liga ergo mulieri ablactanti manus post tergum, ut non possit affligere filium, appone super manus eius bufonem, ut ablactet eum donec moriatur, et fuerit mulier mortua in igne, erit bufo grossus de lacte. Pone ergo in uase suo terram superius calcinatam & superfunde aquam rectificatam, ut dictum est, coque lento igne per hebdomadam, & postea suauiter calcina decoctam materiam. Calcinatio leuis. Hinc superfunde aliam aquam, ut prius, leuiter coque per hebdomadam, leuiter calcina, iterum repone cum noua aqua ad coquendum. Sic iugiter facito, donec terra exhauserit decuplum sui de aqua. Nam omnes res aquam appetunt, quoniam ipsa tam igni quam aliis rebus praestat alimentum, & dignum admiratione complectitur arcanum. Est namque ipsa in uite uinum, in oleastro oleum, & per ipsam in arbore fructus diuersi generis transformantur. Sic etiam in terra nostra ex aqua generatur, ipsa nanque est frigida, & dicitur argentum uiuum, quod in corpore magnesiae est occultatum & in eo gelandum. Itaque cum congelatur, cineri similis efficitur, quia terra desiccat, & aqua humectat. Et ideo pondus est ubique notandum, ne nimia siccitas aut superfluus humor administrando corrumpat, ut uidelicet tantum assando decoquas, quantum dissolutio adiecit, & inhumando dissoluas, quantum assando defecit. Et ideo omni uice post calcinationem terrae superfunde aquam temperate, nec multum uidelicet nec parum, quia si multum fuerit, fiet pelagus conturbationis, si uero parum, comburetur in fauillam. Idcirco postquam infuderis aquam, decoque per hebdomadam, & calcina suauiter terram, & ita hebdomadatim praeparabis conterendo, irrigando, & assando, donec tus in hac dispositione operis speiem salutis promittit, & quia terra fructum non gerit absque irrigatione frequenti, Multoties irrigare, assare, inhumare huius negotii effectum summum constituit. Et quaecunque emanant incommixta, seorsum repone, alio quin omnia corrumpis. Nutritio. Oportet autem terram nutriri primo paruo lacte postea maiori, sic est uidere in insante. Et ideo ablue terram, contere et coque eam donec de sua biberit aqua, quantum bibere possit, Uel donec ipsa terra fuerit sicut pasta, adhaerens cum aqua. Dealbatio. Ad hoc autem faciendum ignis & azoth tibi sufficiunt. Et istud ideo, quia ut dicit Morienes: Impraegnatio. Ignis & azoth latonem impregnant, abluunt & mundant, obscuritatem quoque ab eo auferunt. Nam quanto magis aliquid ablutum fuerit, tanto magis limpidius apparebit & melius. Dealbate ergo latonem, & libros rumpite, ne & corda uestra rumpantur. Coquite siccum terre nigre cum humido aquae suae, donec siccum bibat humidum, & totum habebis magisterium. Quia cum aqua fuerit inspissata, & coagulata, erit terra foetu impregnata, & ad pariendum prompta. Combure ergo ipsum igne sicco, ut pariat filium, & custodi ipsum caute, ne effugiat in fumum. Et hoc est quod dicit philosophus in turba: Terram dealbate, & igne cito sublimate, quousque exeat ex ipsa spiritus quem in ea inuenies, qui dicitur auis Hermetis. Hunc cinerem ne uilipendas, quoniam ipse est diadema cordis tui, & permanentium cinis, corona uictoriae, & coagulum lactis. Mundare ergo est sublimare, abluere & dealbare. Nam quod superius ascendit est efficax munditia, quod uero adima labitur, fex & curruptio. Hic est ergo cinis extractus a cinere, & genitum philosophorum, terra alba foliata, in qua seminandum est aurum. Unde dicit Hermes: Extrahe a radio suam umbram & fecem, quae ipsum interficit, & seminate aurum in terra alba folliata, sed istud aurum non est aurum uulgi, imo est aurum animae, quo tingitur aurum terrae foliatae. Unde dicit Calidius: Nemo unquam potuit nec de caetero poterit tingerc aurum nisi cum auro. Plato quoque dicit. Cum dixeris unamquamque speciem ex partibus operis, reduc spiritus ad corpus, et sublima illud. Quod uero sublimatur ex illo erit clarum & lucidum. Reduc super illa approbatum animae post hoc ut commisceantur. Nam anima est uinculum spiritus, sicut corpus est uinculum animae. Cumque steterit per moram, uincet in eo illud quod est fortius, ut conuertat totum uidelicet corpus in animam & animam in spiritum. Quartus gradus nostri regiminis est desponsatio lapidis in calcem corporalem, ut figatur in corpore illo unde sumptum fuit ab initio. Et illud ideo quia spiritus cum soluerit corpus et animam, ut existant in forma sua, non permanet fixum, nisi occupaueris ipsum. Occupatio uero est ut coniungas ipsum cum corpore de quo praeparasti in principio, quoniam in eo occupatur a fuga spiritus, ad supersistentia corporis. Et ideo dicit Plato: Cum spiritus soluerit animam simul, & corpus non stat fixum: Coniunge ergo ipsum cum corpore, ut generet sibi simile. Nec coniungas ipsum cum quouis, ut constet ad se nisi cum eo, de quo fuit a principio. Si feceris hoc, fit yccyr. Et scito, quod ab omnibus operantibus deficit propositum post operiscomplementum, si omiserit hoc secretum. Notate ergo uerba, signate misteria. Quia spiritus cum soluerit terram albam foliatam, non permanet aliquid eorum fixum, nisi occupaueris ipsum cum corpore illo, de quo praeparatum erat in principio. Spiritus est Mercurius, & corpus suum primum est sulphur album & rubeum. Ideo cum spiritus soluerit, corpus sulphureum in omnibus, ut dictum est superius preparatum, non figitur, nisi occupaueris ipsum cum sulphure nouo, de quo praeparatum erat in principio. Nam sulphur album & rubeum, ut dicit Aristoteles, congelat argentum uiuum in aurum & argentum. Coniunge ergo opus tuum cum corpore, ut generet sibi simile, si hoc feceris erit yccyr super alia corpora id quod coniungis, alioquin non figetur, quia natura non continetur nisi in sua natura. Et hoc ideo, quia ut dicit Plato: Natura naturam sequitur, et natura continet naturam, et docet eam contra ignem praeliari. Fac ergo desponsationem in uirum & uxorem, & totum habebis magisterium. Sed praeparatio eorum ut dicit Auicenna est: Ut primo uirum ex una parte, & uxorem ex alia parte mundes, quatenus mudati a sordibus melius coniungantur, quoniam si non praeparas corpora non poterunt amari. Fac ergo pacem inter elementa, ut conuenienti amplexu se diligant. Nam acutum magisterium philosophorum imponit animam in calces corporum, tunc uigor spirituum commminuit in minimas calces plumborum. Item quando uis mittere fermentum in elixir, prius misce illud cum spiritibus, quoniam nisi hoc faceres, non imprimeretur sua natura in ipsis. Commisce ergo bene fermentum cum elementis, & magisterium habebis. Image2 Cor Regis In Domini. Manu