Totius Philosophiae Chymisticae, Per quam obscura Philosophorum dicta reserantur. Compendium tres libros continens, partim physicos, medicos, & pro maiori parte chymicos. Cuius Summarium uersa pagella indicabit. Per Gerardum Dorn. Lugduni Apud haeredes lacobi lunctae. Summarium totius operis. Pars primae tres tractatus continet. Quorum primus, tria Physices docet principiae, quae Chymiae theoriam indicant. Secundus, tria Chymiae praxis principia. Tertius, manualem praxim, & applicationem ad opus habet. Secunda pars, septem gradus philosophicos docet, per quos studiosorum animi beritatis, ac irtutum eius apicem, et metam. hac in arte contingere baleant. Accesserunt, Mundi fabrica, Peregrinatio uita communis. Erroris uia. Ueritatis quoque semitta. Praterea, quaedam recapitulationes singulis capitulis adiunctae sunt, & Colloquia, quibus Metaphysica quadam, Physicis & Chymicis elucidantur. Generoso Uiro uirtutibus ac doctrinae clarissimo, domino Adamo a Bodestein, Medicinae Philosophiaeque Doctori, hac tempestate nemini secundo. Uerus ingenue fatetur discipulus per quem profecerit, quod sub silentio praeterit apostaticus. Quapropter ne talis, & ingratus aduersus praeceptorem uidear, quantum equidem potui mundo facere palam ( quamuis inculto sermone ) uolui, tantillum hoc, quod de Physicis, Methaphysicis, & Chymicis hucusque sum assequutus. Deo primum, Doctori demum, & praeceptori nostro Theophrasto Paracelso, Medicorum ac Philosophorum facile principi, debere me gratum & acceptum ferre. Quod licet exiguum sit, indignumque magis, quam ut Theophrasti per discipulum foetus dici mereatur, nihilominus eo ditatum, quod pro pauco tantas agat, quantas pro plurimo multis dare suis doctoribus gratias ( quod uitium est illis ) raro contingit. At cum praeceptori nostro mundo functo, aeternisque fruenti, gratitudinis, hoc qualecunque sit officium praestare non possim, id tibi, tum quod ipsum Paracelsum doctrina facile referas, tum quod inter omnes quos habuerit auditores, illi gratissimus extiteris, dicatum relim. Est quod conquerat animum torquere meum ingrata conuitia, quae seculum istud ferreum in ueritatis professores ingerit, uerum hoc solatur, cuius ab aeterno testimonium habemus uerissimum, persequutionis omnis in ueritatem fructus ueros persequutae ueritatis gloriam esse, ruinamque persequentium. Non cessant enim uniuersitatum sapientes Theophrastum & suos impugnare, quod eum faciunt, ignorant ignem igni proprium in caput accumulare se: nam quo magis reritati contradixerint, eo surgent abundantius, qui profitebuntur eam, & quibus resistere non poterunt. Dum isti nil inueniunt quod in Paracelsum rodere ualeant argumenti, puerile solum hoc adferunt in medium, obscure scripsit ( inquiunt ) & uulgariter, ut non intelligatur. Ego nunc inter omnes, qui de scriptis eius aliquid reportarunt minimus, haec tam humili stilo Theophrastica dare non uereor, nec metuo, quibus tum uideant iam aperte sibi non amphibologice loqui Theophrasticos, tum etiam quae fundata supra petram sunt, suis hon cedere flatibus. Theophrasti pupillarem hunc igitur in tutelam, quem etiam solus defendere potes foetum, pro tuo arbitrio corrigendum suscipe precor: quod etiam ego de tua benignitate mihi policitus, adepturum me non dubito. Uale. Lugduni Calendis Augusti. 1566. Tuus ut ipsius Theophrasti minimus discipulus, Gerardus Dom. Piis Ac Eruditis uiris Medicis, qui Theophrasti Paracelsi Doctoris Medici libris, aut praelectura fructum fecere, Gerardus Dorn. S. D. P. Scio uos non latere fratres, quanam igno minia per orbem afficiant ignari preceptorem nostrum Theophrastum Paracelsum, uel quia uident ipsum facile superasse quosuis nostri seculi Medicos, ac priscos, tam experientia quam arte, uel quod ignaros in genere medicos, physicos, & chirurgos non immerito reprehenderit ab enormibus eorum erroribus. Nec uident isti quam turpiter sibi conscii fateantur ignorantiam suam cum ignaros non tam carpere, quam docere conetur, & doctos in arte sua quosque, summopere laudare studeat. & exhortari. Docti uiri sibi non attribuunt eam reprehensionem, tanquam ipsos non concernentem, sed admirandam eius experientiam, conati sunt imitari potius quam uituperare. Contra, qui sibimet sapiunt, nihil probare solent, cuius fuerint ignari: tales rustica nimium inuidia moti, dentes acuunt in eos, qui suo labore prodesse conantur omnibus. Quapropter hortor uos fratres ( ne tantum facinus maneat inultum ) arripite calamum in eos, quos non pudet medicam artem deprauare tantum, uerumetiam eos persequi, quorum omne studium assiduo uersatur, circa sepultam in hac arte ueritatem recuperandam. Quod certe praeceptor noster praestitit, dum infinitas regiones peregrinatus Medicinam chymisticam ( non sine maximis expensis ) nostro seculo solus restituit. En praemium pro meritis, quod ab ingratis hominibus accepit, utpote calumnias post mortem. Ipso uiuente nullus oblatrare fuit ausus: mortuo iam bellum parant inermes. Euge uiri boni resistamus, ne cumulus iste uilis per exemplum auctus, si non iure, saltem iniuria, bonas artes una cum earum professoribus piis, ac ueris prosternore praesumant. Non quod per se quidpiam prestare possunt, uerum quia seuiribus omnino destitutos esse uident, ipsos se dant in praedam gigantibus: nam sciunt hominum haec monstra nihil operis ardui uel praeclari, quod non fecerint ipsi ferre posse. Et ne tanto quod susceperunt operi ( nempe louem ipsum de sede sua deiicere ) per aliud excellentius aliquando fit in honore diminutum: cum ex eo summos honores ac diuitias hauriant, cateruam suam abiectis hominibus augere non uerentur: ut quod ab aeuo non potuerunt, arte nec ingenio, multitudine iam exequantur & aeresolent attamen gigantum nonnulli, qui nectaris dulcedinem paulisper degustarunt, eius allecti suauitate, uiros accercire, potissimum eos, quos Theophrasti doctrina resciuerunt imbutos fore: non quod eorum delectentur consortio, sed ut blandis uerbis ac policitationibus uenentur, ut ab eis intelligant scripta Paracelsi, eorum ingenia superantia. His adhuc non contenti, petunt eorum quae dicti uiri practicarunt unquam habere duplum: quod postquam obtinuerint, mox friuola quadam occasione quaesita, simulabunt iniuriam ab eis recepisse maximam, & rixosis uerbis conabuntur eos terrere, ne uix ( ut putant ) hiscere sint ausi: dicentes, hoc opus uestrum est puerile, minus dignum authoritate nostra: quod si Theologiam tractaret, aut leges, gratum nobis foret opus: abite hinc, opera uestra non indigemus. Sic solent bonos uiros laboribus & arte fraudatos & inanes, impudenter dimittere. O pater omnipotens, qualem Theologiam quaerunt hi, qui montem montibus accumulant, ut te de coelis deiiciant? quales expostulant leges, qui iustitiam tolerare non possunt? Si talibus imbuti non estis artibus, etiam uocati fratres non adeatis: nisi uestro periculo uelitis experientiam facere huius historiae. Expertus hortor, & moneo uos, ut praeceptoris nostri teneatis doctrinam, scribentis, Alterius non sit, qui suus esse potest. Interim in Christo primum, tandem in Theophrasto, fratres charissimi ualete, non immemores quantum debeamus praeceptori nostro, licet mortuo, iterum iterumque ualete. Ad Lectorem Praefatio. Habes hic optime lector, Theoriam & Praxim totius artis Chymisticae, quam ( nisi uelis ) ex lectura compendioli huius ignorare non potes. Lege & relege pluries, cum tranquillae mentis attentione, nil obiter aut inconsideratum pertransiens. Quod si dispersae nostrae mentis opinionem collegeris, nihil eorum quae pulchra sunt in hac arte, latere te poterit unquam. Inuenies hic sub auro cortice uerae medicinae laticem, quo te, necnon amicos & pauperes a languoribus corporeis ( auxilio Dei ) subleuare possis. Laborum te non poeniteat in exercendo practicam, quam tibi descripsimus: nam fabricando nosipsi fabri facti sumus in hac arte, non lectura sola. Quod si forte contingat primo, uel secundo uotum te non consequi, ne de sponderis animum, sed tertio & quarto rem ipsam repetas. Accidit erranti mihi saepius, compotem illius me fieri, quod appetebat animus. Nihil prohibet hominem ad hanc artem peruenire magis, quam pusillanimitas, & impatientia. Hoc solo nunc te monitum uelim, quod medicinae corporis humani limites in principio non excedas: nam si metallorum uulgarium methamorphosim quaesieris, deplorabis errorem tuum. Uale, aequi bonique labores nostros consule. 14 Artis Chymisticae Philosophia chymistica quidcap. I. Chymistica Philosophia rerum latentes formas secundum rei ueritatem, & non apparentiam inuestigare docet. Huius ueri discipuli duas ingrediuntur uias, Opinionem, & Experimentum. Quibus contingit harum altere duntaxat inniti, sese, necnon alios sua doctrina uel opera falli necesse est. Quicunque tamen utramque rimati iudicarint alteram ex altera, hii suo labore non frustrabuntur, nec alii quibus opem ferent aut consilium. Opinio quidem dubia praesupponit, philosophicis tamen rationibus apparentia uera, quae demum experientia uerificari debent. Quapropter & mihi uisum est, in hoc opusculo compilando uiam utranque tenere tutissimum, solis mutatis nominibus in Theoriam & praxim. Priusquam tamen ulterius progrediar, clauem tradere non grauabor, qua nihil iis qui uocati sunt occlusum sit, sed nature secretorum scrinia sint reserata. Quod gratis ab altissimo datur timentibus eum gratis accipite timentes pariter & diligentes dominum. Studio rerum comparatur notitia. Cognitionem subsequitur amor. desiderio seu delectatione datur assiduitas, Frequentia dat experientiam. Quae uirtutem. Ista potentiam. Hac opus mirum perficitur in rerum natura quae talis est. Natura quid. Cap. Ii. Apud chymistas natura dicitur, coeli cum Elementis in generationem omnium quae sunt excitatio. Quod artificium duplici perficitur instrumento, dispositione uidelicet, ac influxu. Natura materiam corrumpendo disponit ad potentiam formae receptiuam, & coelestium influxuum: quae tandem suo determinato tempore prorumpit in actum, & formam specificam. Hoc sibi uult dictum illud philosophorum. Secundum dispositionem materiae agit forma. Quid sit forma. Cap. Iii. Forma est aethereae regionis in elementarem actus & potentia. Per elementorum adinuicem transmutationem, aptat natura materiam, illi formam tanquam matrici semen includens: huius uirtute praegnans, ueluti mater foetum producit in actum specificum. Id sibi uolunt philosophi dicentes, Forma deducitur de potentia materiae. Potens est enim ipsa materia parere, quod a forma generatur in illa. Concludendum est igitur, quod forma sit agens in materiam patientem eius actionem, inter quas natura se mediam praebet tanquam artificem. Haec quidem ex uniuersali totius forma specificas indies formas excitare non cessat, nec magis quam coelorum motus est oriosa. Quid sit Materia. Ca. Iiii. Materia, nobis est elementaris regio tota, quae licet in quatuor parres ( quas elementa uocamus ) diuidatur, ignem, aerem, aquam, & terram, duo tamen sunt principalia, scilicet ignis, & aqua: quia nihil aliud esse uidetur aer, quam per calorem in creatione mundi persistens aqua resoluta, terra uero per calorem & siccitatem aqua densata, uel potius exsiccata. Conatur ignis ex propria natura dum potest aquam in se conuertere, quod ut facilius perficiat, duo quaerit media, secundum ambas utriusque qualitates: prius, ut calore suo frigiditatem, illo siccitateque suis, humiditatem aqueas absumat. Uidemus nubes ignis calore suspensas. inter aquam & ignem tenere medium quia si calor ignis, qui circa superficiem remissior est, quam in suae spherae meditullio, uincatur aque frigiditate, medium hoc in alterum extremorum ut pote uincens conuertitur, & ignis ( sic disponente natura ) suo conatu frustratus, dum unum absumere nititur, ex eo generat alterum, quod rursus in id ex quo generatum est redit. Haec transmutationis circulatio, generationis est potissima causa. Non absimile uidemus ignem in corporibus a natura compositis exercere. Lignum exemplo sit ad motum igni quod priusquam omne humidum aque um in aerem sit conuersum, non flagrat eius sulphur, hoc tamen absumpto pariter & ignis in aerem & demum in seipsum transit, ligni partibus solidioribus in cinerem uel terram decidentibus: propterea non est dicendum elementa ligni talis consumpta fuisse, sed a suo separata composito, quodlibet ad propriam spheram rediisse. Hac de re facta fuit apud philosophos quaestio dubiosa, utrum plus absumeret ignis quam generaret? Sanum uidetur dicere quod sint aequales operationes ignis aetherei elementaris, quia si plus absumeretur igne elementari, quae generaretur igne aethereo, posset assignari uacuum in rerum natura: quod omnino foret absurdum. Si uero plus generaret ignis ethereus quam absumeret elementaris, superfluum non posset determinato iam suo loco contineri: sic aluum naturae solui foret necesse. Breuius tamen respondebitur, nihil ab igne consu mi, sed per transmutationis modum, quod ab uno recedit, accedit ad aliud elementum. Sic natura sagax in dies ex elementis ad inuicem hoc modo transmutatis, & forma, nouas excitare formas sollicite procurat: ut per generationem reformetur, quod per corruptionem deformatum est: sitque circularis operatio nature, sicut & coelestes motus. Solent etiam plerique nimium curiosi physiologi nondum experti rerum, nobis hoc argumentum obruere, quo chymistarum quintam essentiam oppugnent, uerum non expugnabunt nisi ualidius adferant. Corpora ( inquam naturalia ) quatuor constant elementis, ubi quintum erit elementum? Respondemus omnia naturalia corpora constare quatuor elementis simul & forma, quae etiam aliquid est, & potissima pars cuiusuis compositi: nec solum ex his omnibus, quia non potest fieri uera coniunctio nisi per aliquod uinculum: alias erit contactus, uel collisio. Non possunt enim qualitates primae propter eaium inter se repugnantiam in unum conuenire. Qua propter necessarium fuit illas in elementa duas qualitates habentia componi, quo facilius coniungerentur. Hoc natura uinculo cuncta componit corpora. Philos. solent nobis id aenigmate tradere dicentes: Fac pacem inter inimicos, & totum habebis magisterium, nempe chymisticum. De elemetis itaque concludendo dicimus, illa fore triplicia, nempe, Simplicia, Composita, & Decomposita. Simplicia sunt quae nec corrumpuntur, nec patiuntur compositionem: non ex his, sed pe hec omnia alia inferiora elementa uires suas exercet: quas etiam ab illis sortiuntur. Composita sunt que componumtur, & corruptionem patiuntur. Decomposita uero quae iam in compositione per corruptionem conueniunt. Quicumque haec in illa, impura in pura, composita in simplicia nouerit conuertere, maximus erit chymista, & mirandorum bonus artifex. De Corruptione. Cap. U. Corruptio chymistica nihil aliud est, quam totius a natura compositi, suas inpartes resolutio. Omne quidem compositunsi resoluatur, in id solui necesse est, ex quo compositum fuit prius. Idcirco naturalia corpora in elementa, & in quintam essentiam, ex quibus constant, resoluuntur. Non est quod propterea putemus id opinioni repugnare Paracelsi dicentis Omne corpus naturale per artem in tria solum resoluiposse. s. in Sal, Sulphur & liquorem, quia semper aer liquori uel Sulphuri mixtus reperitur. Ita quod non sit artis aerem purum, & ab aliis elementis omnino secretum aliquo uase concludere: licet natura nihil uacuum relinquat, sed aere composito ab initio creationis impleat, tamen aer ille non est arte secretus ab aliis elementis, sed permixtus. Chymistis indies ob oculos uersatur, nihil a corporibus arte separationis elici posse, praeter aquam, oleum, & terram. Et licet oleum in principio stillationis clarius sit qua in fine, nihilominus diuersum natura dici non potest, sed accidente: hoc est in fine magis adustum, quam in ipso principio. Restat ut nunc dicamus quod nostra corruptio differt a naturali, per hoc, quod indiuidua distrahit a suis speciebus ad suum genus. Nullus artifex destructa rerum specifica forma, rursus eandem formam in illam poterit materiam introducere. Natura tamen ex elementis, a quibusuis corporibus, quouis modo separatis, in dies similes prioribus formas, & diuersas excitare potest & summo conatu genera nititur in species, ad indiuiduorum conseruationem dilatare. Sed quia corruptio unius, alterius est generatio, merito de generatione loquemur. De generatione. Cap. Ui. Generatio dicitur ex occultaitione manifesti, mox occulti manifestatio. Tribus enim dimensionibus omnia corpora concluduntur, uidelicet, Altitudine manifesta, Profunditate occulta, & latitudine has intermedia. Philosophi nobis hoc occulte tradunt his uerbis. Non fit transitus de extremo ad extremum nisi per medium: hoc est, ex corporis alicuius manifesta forma, non potest occulta nobis innotescere, nisi per manifesti corruptionem: qua patefit occulti proprietas: quod geometrice demonstrabitur, ut melius physice queat intelligi. Obuersa nobis una facie, seu potius superficie corporis alicuius solidi geometrici, quale per A. literam designatur, tali situ quod reliqua plana non sint omnino perspicua, possumus longitudinem eius superficiei metiri, quae nobis est manifesta uel obuersa, quam 5. pedum fore ponamus: tanta etiam est altitudo reliquarum superficierum sibi inuicem oppositarum, b. c. f. quarum plana non alias nobis innotescunt, quam per latitudinem 4. & 6. profunditatem, quae ducta 24. efficiunt, haec rursus in altitudinem 5. manifestam ducta 120. pedes solidos patefaciunt, antea nobis occultos. Haud absimili uia solent chymistae corporum naturalium formas latentes inuestigare, per medium, scilicet, uersionem formarum manifestarum in occultas. Quae uersio fit, corruptione formae specificae, generationeque generalioris formae, uidelicet, elementorum decompositorum in composita, & impurorum in pura conuersione. Liber primus. 25 Cap. Uii. Sacrato ternario totus mundus ordine, numero, & mensura per unitatem constructus est. Unitas enim non est numerus, sed concordiae foedus. Binarius uero primus numerus, discordiae fons & origo, per assumptionem materiae dissectus est ab unitate, & rursus in unum coniungi non potest, nisi uinculo plurimum indissolubili: quod solum unum est. Frustra certe laborat qui paria paribus copulare nititur, sed impare solo paria conueniunt in unum. Numero Deus impare gaudet. unarius itaque binarium ( hoc est unum & unums per unitatis simplicitatem in ternatium uincit animatque, nexu quidem insolubili: nam unum in aliquas partes diuidi non potest. Non enim unum atque unum duobus coniungi possunt, cum duo, quae nectere deberent, in unum atque alterum per se solubilia sint. Reiiciatur itaque binarius, & ternarius reducibilis erit ad unitatis simplicitatem: ut ait Io. Trithemius in epist. ad Ger manum Gnaum, & ulterius, Non est humanus mi Germane hic ascensus, sed solum his familiaris, quorum est in mente ternarius ( id est ) qui reiecto binari oper assumptionem ternarii, sunt ad unitatis simplicitatem assumpti. De mundo elementarica. Uiii. Tribus potissimum partibus cernitur elementaris mundus constare, Mineralibus, Uegetabilibus, & Animalibus. Praeter haec nihil in hoc mundo ( quod sub sensum cadat ) est quod queamus inuenire. Qua propter a mineralibus tanquam aliarum partium basi faciens exordium, ueniam ad reliqua corpora materialia. Terra quidem basis est & retinaculum omnium tam coelestium influxuum, quam solidorum corporum. Circum eius centrum coelestes motus fiunt omnes. Ad eius centrum grauia quequae feruntur nisi soliditatis eius beneficio retinerentur. Et ab eius centro leuia fugiunt omnia. Quod Hermes Trismegistus in archanorum secretissimo ( quod smaragdinam tabulam nuncupant ) ait. Terra nutrix, & paulo inferius. Ascendit a terra in coelum, & iterum descendit in terram: sic recipit uim superiorum & inferiorum. Ibidem uidemus ipsum inferiorum uires, terrae potissimum ascripsisse. Mirabilium enim est productrix ex coeli semine, sororisque suae menstruo. Quod idem Hermes inquit, rei unius pater est Sol. Luna uero mater, portauit uentus hanc rem in uentre suo ( & rursus quod prius ) nutrix eius terra est. De Mineralibus. Cap. Ix. Mineralia sunt quae in uisceribus terrae mixtione huius & aquae, secundum earum diuersam proportionem, in diuersas formas ac species concreta, reperiuntur. Horum tria sunt genera, lapidum uidelicet, metallorum, & mediorum mineralium, & licet haec omnia generentur ex mixtione proportionali terrae, & aquae, nihilominus ex, quatuor elementis constant, sicut uegetabilia & animalia: nam supra dictum est capitulo quinto, quod omnis liquor & sulphur aerem secum habent occultum. Lapides ex multa terra & aqua pauca secundum magis aut minus a natura conflati sunt ideo non fusibiles, sed potius igne friabiles. Quod nonnulli ceteris lucidiores euadant, ac diaphani, fit propter maiorem terrae depurationem, & clarificationem a natura factas: cum uideamus, & arte cineres aridissimos in uitrum transire diaphanum, nec potest ars aemulatione curiosissima, minimum opus quod naturae fuerit facilimum, imitari. Metalla quidem e contra conflantur ex aqua multa in argentum uiuum transmutata, & pauca terra in sulphur a natura conuersa: quo fit ut liquabilla sint potius quam friabilia. Diuturna decoctione densatur aqua, modo non exhalet, e diuerso terra clarescit: nam occulta manifestis, & haec illis semper, & in omnibus contraria sunt. Principia metallica triplici statu differunt, aut sunt remotissima ueluti terrae cum aqua mixtura, uel remota, prout uitriolum, aut sunt immediata, sicut argentum uiuum & sulphur. Ex his duobus posterioribus secundum puritatem amborum, uel impuritatem alterius, aut utriusque nobile uel minus, aut prorsus ignobile, natura calore subterraneo uix annorum milibus generare dicitur metallum. Eo fit, ut quanto diuturniori sub obedientia coelestium influxuum mineralia fuerint, tato firmiori ualidiorique potentia uirtutes acquisiisse coelestes efficacissimas, inter ea quae corporeas uires habent restaurare conseruareque, non immerito putentur, & eo nobilius quo metallica forma, sua materia minus fuerit oppressa. Metallorum forma generalis, aequalis est omnibus, at propter materiae uariam dispositionem ( ut supra Capitulo secundo dictum est ) in uarias prorumpit formas specificas. Quod si uniuersalis forma iungatur materie coequata proportione partium dispositae, in speciem omnium nobilissimam, & in aurum prorumpat oportet: nam locus iam equatas partes continet, natura quoque proportionatum calorem adhibere nouit ut instrumentum. Aurum itaque suo calido non est frigidius, nec frigido calidius, pariter humido suo non siccius, nec humidus arido, sed undique temperatum, unitum, ac tanta perfectione compactum a natura, quod nulli penitus igni cedere putetur artificiali: Naturali tamen, aiunt philosophi primam in sui materiam resolui posse: in quam nisi resoluatur impossibile fuerit ipsum in humano stomacho posse digeri quod igne uehementissimo reliqua metalla uincente, lapidesque consumente non uri dicitur, sed purius ac perfectius reddi: donec ad summu suae perfectionis gradum deuenerit, tunc in igne tanquam Salamandra iubilare tradunt philosophi. Non de monetario, sed per antimonium ita depurato, quod nihil alterius in eo mixti metalllinquatur, ipsos intelligere puto. Quapropter frustra laborare uidentur omnes qui conantur aurum potabile facere ( quod ait Marsilius Ficinus ) nisi prius aurum in primam sui materiam resoluerint ( hoc est ) in argentum uiuum & sulphur: que materia metallorum omnium est prima, proxima, & immediata. Haec sit igitur auri conclusio, quod a sua perfectione, similitudineque Solis coelestis, terrestris Solis nomen sortitum sit a philosophis: qui etiam terrestrem Lunam argentum purum ( quod cupellatum uocant aurifabri ) nominarunt: colore pondereque solum ab auri perfectione diminutam. Calore namque deficiente defecit in ea pororum compactio, restrictioque, quibus metalla pondus acquirunt, ut argentum uiuum. Omne decoctum naturaliter primo nigrum, secundo quidem album, tertio rubeum efficitur: qui postremus color est excessiuus, & a perfectione superabundans. Ut omne corpus naturale perfectum sit, requiritur ne in aliquo deficiat, uel perfectionis limites excedat: quae perfectio medium tenet in omni bus. Medium autem inter nigrum & album est pallidum, sicut inter ma¬ album & rubeum perfectum ius est citrinum. Hinc est quod aurum inter album & rubeum tenens medium, citrinum colorem habeat non excedens nec di minutum. Nihil aliud est citrinum quam determinata proportio, me diaque rubei coloris & albi. Hinc fit etiam quod omnes quotquot putant argentum, & reliqua diminuta metalla uulgaria in aurum auro transmutari posse, decipi contingit, necnon illos quibus libenter audiuntur. Nam aurum non plus coloris habet quam indiget ad colorandum suum argentum uiuum. Experientia doctos docuit uiros, medicinam ex auro fieri posse, quae possit argentum purum, uel aliud rite depuratum aliquod metallum in colorem auri tingere perfectum: uerum non plus auri factum est hac arte, quam fuit illud auri pondus ex quo talis medicina tracta est. Fatuum ergo uidetur consilium eorum, qui suadent in aliquo quaerendum esse loco, quod in eo non continetur naturaliter: ut superabundantem in auro colorem, & pondus superfluum, quae tribuat aliis: quae etiamsi haberet, non esset aurum, sed coloratius auro quid, & non metallum perfectum. Quod si in auro non sit haec transmutationis perfectio, rationibus iam allegatis nec in aliquo alio minerali: nam quod in perfecto non fuerit perfectionis, in imperfectiore querendum non est. Nec in uegetabilibus erit, minus etiam in animalibus, quae natura magis ab auro distant, & in auri generatione minus conueniunt, quam aurum ipsum: natura quoque sibi simili natura gaudet, ac transmutatur in ipsa facilius, quam in aliena. Sed cum in transmutatione corporis imperfecti requiratur summa perfectio, siue medicina perfecta que propinquius etiam elici non potest quam a summe perfecto, quod suae sit naturae; nam potiora propinquioraque semper & in omnibus eligenda sunt, propter faciliorem transitum: cum etiam omnis perfectio corporum a temperamento suarum in compositione partium dependeat, temperatius auro nihil erit, aut ad rem istam propinquius. Quapropter ab auro uel a nullo perenda uenit haec transmutationis. perfectio. Proculdubio Philosophi ueri nullius auri fossilis, aut uulgaris auidi uel sitibundi, transmutationes describunt non uulgarium fossiliumue metallorum, sed suorum, & philosophicorum: Hi suo seculo consulentes, & posteritati, summis laboribus conati sunt, ex consideratione temperamenti fossilis auri, temperamentum auri factitii reperire: quod non solum ex uno corpore, sed ex diuersis, tam uegetabilibus, quam mineralibus, & animalibus extraxerunt. Est itaque philosophorum aurum, quaedam arte compilata medicina temperata, quae tanquam forma separata a suo corpore, tantam ad subtilitatem redacta est, ut in quoduis sibi obiectum, instar formae coelestis in praeparatam a natura sibi materia operetur. Forma quidem uniuersalis, que semel specificam induit, cum ab indiuiduo separatur, uim retinet actiuam, quam rursus in alienum corpus imprimere potest unitatis uirtute, cuius uires iam induit, & tunc omnia secum unum facit: licet etiam haec medicina tracta sit ab indiuiduo non temperato. Nam arte, queuis & quorumuis elementa possunt ad temperamentum in unum reduci temperatum. Nunc de reliquis inferioribus metallis dicendum est, ut pote Stagno, quod Ioui calido & humido: Cupro uel aere quod Ueneri frigidae licet parum calide humideque: Plumbo, quod Saturno frigido & sicco: Ferro, quod Marti calido & sicco, propter dictarum qualitatum similitudinem dedicauerunt philosophi. Quae pariter quatuor complexionibus, non humoribus in corpore non phisico medicorum, sed elementato non inconcinne quadrare uidentur, ob qualitates dictas. Quoties igitur Colericus, Melancholicus, Flegmaticus, uel Sanguineus ad temperiem per medicinam temperatissimam reduci potuerunt, existimatum est a Philosophis Cuprum, Ferrum Stagnum aut Plumbum in aurum transmutata fuisse. Sub metallis itaque uulgaribus occultarunt sapientes, medicinas phisicas & philosophicas: quas etiam ex metallis uulgaribus praeparauerunt in transmutationem suorum, hoc est philosophicorum metallorum: ut sub aequiuocatione tantus medicinae thesaurus ignarum lateret uulgus. In terim tamen uix docti medici qui philosophiae professionem faciebant non exiguam, id potuerunt intelligere: donec Aureolus Theophrastus Paracelsus Doctor utriusquae medicinae, uir Heluetius & nobilis, diuino magis quam humano ingenio, tum longinquis peregrinationibus, doctorum etiam ubique locorum consortio, rem omnem detexisset: eamque libris innumeris in gratiam doctorum uirorum, & utilitatem communem propallasset: Germanice potissimum, ut & illis copiam faceret, qui latini sermonis expertes erant. Huius ego liberalitatem sequutus praeceptoris apertius fortassis de hac re tractare uolui: cuperem enim alios per me tantum proficere quantum ego per ipsum. Nunc restat, ut de mediis mineralibus, suis correspondentibus extremis loquar, ueluti sunt omnes marchasitae. Reperitur aurea marchasita, argentea, Stagnea, plumbeaque ( hanc antimonium uel Stibium puto ) quas uidi, reliquae mihi adhuc ignotae sunt, ut cuprea, ferreaque. Sunt & magnesia, thucia, auripigmentum, arsenicum, Salia multa, Alumina, Sulphura, & reliqua id genus similia, quae magis in transmutationem physicam faciunt, quam ad uulgarem illam met hamorphosim philosophis ignotam. Idcirco media dicuntur mineralia, quod non omnino metallum, nec lapidem omni ex parte referant, sed cum his affinitatis pluririmum habent. De altero extremorum, nempe lapide, specialiter tractare superuacaneum foret, cum de hoc apud Plinium, Albertum magnum, ac reliquos probatissimos authores abunde satis tracta tum sit. Hoc solum decet pro instituto me dicere, quid inter metallum, & lapidem sit differentiae: hic scilicet nec liquescit, nec malleo ductilis existit, illud uero sub malleo tractabile est, & igne liquabile. Media tamen liquescunt, & non producuntur, sed dissiliunt in fragmenta, quo lapidem referunt, liquescentia uero metallum. De uegetabilibus. Cap. X. Uegetabilia dicuntur, quae per fixam radicem a terra nut rimentum sumunt. Haec sunt triplicia, nempe herbalia, quae uegetabilia sunt, ultra annum uel paulo plus in terra non asseruata, sed arefactis foliis, ac stipibus, per seminis in terram demissi putrefactionem, a natura propagantur. Arboralia uegetabilia sunt maxima, que per solidas radices in truncos ramosque solidos assurgunt, & in plurimos annos asseruantur. Plantalia uegetabilia sunt inter hec media, herbis maiora, sed alboribus ualde minora, formam tamen utriusque referentia: diutius herbis uirescunt, & asseruantur, eirius quidem arboribus intereunt. Sed quia haec philosophis omnibus quantumuis mediocribus nota sunt, obiter pertranseunda putauit hoc solo notato, quod prout animantibus alimentum, non secus a sua corrumpente materia per & artem repurgata, medicamentum exhibent. Nam impeditur potentia formae, per materiam illius actionem cohibentem. Melius erit hanc extra stomachum separare, quam in aegrotantis stomacho, iam satis ad hanc separationem faciendam debili. Uerum si alimento debeant esse, cum corpore sunt exhibenda: nam partes corporis generaliores, ut pote liquor, sulphur, & balsamum naturalia, quodlibet suo simili nutriri debet. Excessus enim & de fectus intemperiem causantes oportet suo contrario temperato scilicet ad aequalitatem reduci: quod medico diligentissime considerandum est, tam in praeparandis uegetabilibus medicamentis, quam ex animantium partibus tractis. De Animalibus. Cap. Xi. Animantia sunt corpora quae per se mota naturaliter ore nutrimentum sumunt. Chymici non frustra morum in naturalibus triplicem considerant, Corrumpentem, Generantem, & animantem. Philosophi motum aut per se, uel per accidens dicunt fieri. Qui per se fit est naturalis, causans, ut primi nobilis, & Zodiaci, uel causatus, ut rerum ad generationem & corruptionem. Qui peraccidens siue localiter fit motus, est rectilineus, uel curuilineus. Rectilineus, est perpendicularis, obliquus, uel transuersus. Perpendicularis, sursum, uel deorsum latus. Curuilineus, circularis est, uel flexus. Circularis, uoluens, uel rotatus. Non est inanis motuum in hac arte cognitio, sed quia haec ad Philosophum pertinent, ac Geometram, qualem oportet chymistam fore, de his hactenus dictum sit. Cum uegetabilibus hoc habent animalia commune, quod alimentum in uegetationem ut raque sumant, haec ore, radice quidem illa. que sensibus rursus inferiorasunt animantibus. Animantium tria sunt genera, reptilium in terra, uolatilium in aere, & natatilium sub aquis. Brutorum animalium duplex est animae motus, uegeratiuus, & sensitiuus. Hominis animae triplex motus habetur, nam ad praecedentes duos accedit motus animae rationalis, qui perpetuus est. De Chymistica praxi. Liber. Ii. Cap. I. Postquam theorice de chymistica tractatum est arte quantum fas est, restat nunc experimento probare, uel sensu, quod imaginatione siue intellectu chymista potest assequi. Praxis chymistarum est eorum quae Philosophus certis notisque philosophiae rationibus, & intellectu, circa rerum naturalium latentes formas, fuit assequutus ex occultis manifesta demonstratio sensualiter facta. Solis enim authorum scriptis ita standum esse non existimo, quin si quid potioris experimentum docuerit, anteponendum non sit opinionibus eorum, quos sepe numero de rebus penitus non intro spectis asserere iudicareque contingit ea, quae sibimet minime constant. Artificium chymisticum circa tria potissimum uersatur, utpote locum, instrumentum, & operationem. Locus duplex est, fornacum scilicet, ac uasorum continentium ipsam materiam. Instrumentum etiam duplum, ut ignis corrumpens, & ignis generans. Pariter & operatio dupla, Solutio & congelatio. De Loco chymistico. Cap. Ii Fornax ipsa, uel uas materiam continens chymistis habetur proprius locus. Fornaces diuersis artificibus uariae sunt, & uasa pro cuiusuis arbitrio diuersimode formata. Uerum secundum tres motus perpendiculares, nempe sursum, deorsum, & lateraliter latum triplicem & unicam priori loco ponemus fornacem nunquam ante hac uisam: qua tres operationes diuerse fieri possunt unico tantum igne corrumpente. s. deinceps alteram ( qua accidie uocarunt ) ponemus: hacetiam operationes quatuor absoluuntur igne pariter uno generante. De Fornacis triplicis structura. Cap. Iii. Opere precium fuerit huiusmodi fornacis egregiae structuram demonstrare, priusquam ad operationes uentum sit. Erigantur muri duo, lateribus constructi iacentibus, ab inuicem interuallo cubitali distantes, sesquipedalis altitudinis & eiusdem latitudinis: quales litera B. notatos uidere licet. Ab uno ad alterum murum quatuor ferramenta protendantur per transuersum, quibus lateres primum solarium conficientes sustentati sint, quod R. littera designatum est. In medio dicti solarii foramen relinquatur apertum, & rotundum latitudine quatuor digitorum, per quod inferius promineat collum inuersae cucurbitae terreae sine fundo basim in collo foratam habentis, & c. signata per literam E. quae possit obstrui coperculo acuminato, litera F. notato. Super huiusmodi basim tres muri uel oppositi duo lateribus lateraliter erectis, uel iacentibus extruendi sunt, altitudine cubitali, se ut non contingentes aut respicientes ad angulos rectos. Super hos muros alia ferramenta seriatim collocanda sunt, ut ab uno ad aliud latitudo digitalis sit intermedia, haec uicem supplebunt craticulae fornaci mediae, prout litera notatur U. Iam fornacem habemus extructam descensoriam, & uas etiam dicetur descensorium. Super hanc craticulam alios tres muros prioribus similes oportet erigere, hoc solo mutato, quod postquam muri pro media parte fuerint erecti, curuum ferramentum oppositis muris inserendum est, quod cucurbitam terream supra craticulam teneat suspensam, & in muro medio foramen per quod collum cucurbitae promineat, reliquendum, quod caractere Z. notatum uidetur. Postquam cucurbita fuerit in fornace collocata, latus quod apertum manserat ad imponendum cucurbitam, obstrui poterit uno atque altero foramine relicto, uel pluribus per quae carbones rude ferrea moueri possint. Super hos muros iterum quatuor alia ferramenta locanda sunt, super quae lateres basim conficiant in medio foratam ore rotundo, per quod carbones immitti possint, & deinceps debet illud foramen obstrui, latere tamen amouibili: dicta basis per X literam nobis designatur & foramen per I. literam. Iterum super eam basim murum unius lateris latitudine surtentem edificato, relicto tamen hostiolo H. litera signato, per quod carbones in dictum foramen immittantur. Super hunc murum, aliam basim perforatam priori similem omnino construere decet. Sic fornax reuerberatoria perficitur, Alitera & arcu notata. Postremo super hanc basim, iterum quatuor muros altitudine cubitali surgentes extruemus, relicto tamen hostiolo, per quod later a supremae basis foramine possit auferri pariter & admoueri cum libuerit. Super hos muros in orificio fornacis argilla fingemus rotundum labium, quod uas terreum uel cupreum excipiat ( hoc cupellam uocant nonnulli ) per K, literam signatum, & quatuor conis, quatuor digito foramina facienda sunt, quae possint Liber secundus. 57 obstrui reserarique: sic habetur fornax ascensoria litera B, & arcu notata, per quam temperabimus nobis calores necessade alterius furni structura, quem accidiae uocant. Cap. Iiii. Quatuor lateres lateraliter erigendi sunt in quadrum, ut se mutuo non contingant ad interuallum quatuor digittorum, sed ab uno latere duo fragmenta sufficiant ad angulos ita posita, quod inter illa uacuus sit locus hostiolo, per quod cineres eximi queant. Super hoc structum bacillos ferreos collocabimus in modum craticule, sic primam concamerationem extruxerimus, per A, notatam. Super hanc craticulam similes struemus muros, sed altitudine duplices, hoc est, duobus lapidibus altos, relicto hostiolo, per quod carbones ferro commoueri possint: quod litera B, notatum est. Inferioris camerae quatuor anguli claudendi sunt, superioris uero concamerationis relinquendi sunt aperti, per quae foramina, calor furnos laterales subintrare ualeat. Hostiola quat uot haec ferreae claudent spatulae literis Aa, signatae, quae subleuari possint ac deprimi. Super hunc furnum, turricula terrea, uel cupream potius, latiorem, inferius quam superius, litera C, notatam erigemus, quae coperculo terreo possit occludi litera D, signato, postquam carbonibus ad summum fuerit impleta turris. In superiorem concamerationem prunas aliquot accensas ponemus, quibus & recentes accendantur carbones, sic fiet ut successiue tota turricula per integrum diem uacuetur, & interim tamen ignem nobis continuum subministret. Cum uiderimus carbones deficere, turrim iterum replebimus ut prius: Hoc artificio poterit ignis extrui, continuus ad aliquot horas. Ad quatuor dicti furni latera quatuor alii furni coaptentur E, H. G, & F, designati qui duabus singuli conchis fictilibus inuersis, & ad labia se mutuo contingentibus structi sint, ita quod superiorum concharum tres, fundum habeant perforatum rotundis foraminibus sex aut septem digitos per diametrum latis. Quarti furni concha superior F. notata, fundum excissum omnino habeat, ut balneum maris cum cucurbita per K, & L, signata literas, intret. Conchae superiores omnes foraminibus per quae cicer intrare ualeat, perforentur, ut A, B, notatum est literis. Concharum inferiorum quaelibet, habeat a latere prope fundum hostiolum excissum, quatuor digitorum latitudine, sed altitudine sex aut septem. Quatuor haec hostiola quatuor inferioris fornacis mediae foraminibus respondeant ex diametro, ita quod spatulae ferreae supradictae possint inter haec inseri, libere tamen, ut subleuari queant ac demiti, cum claudere uel aperire fuerit opus, ad ignem temperandum. Nunc furnum habemus completum, quem accidiae solemus appellare, tum quia tardus est in operando: propter lentum ignem, uel quod fortassis piris arrideat ea de causa, quod postquam turricula C, repleta fuerit carbonibus, non est curandus ignis per aliquot horas: quod pro turris alitudine metiri poest. De uasis. Cap.u. Uasa non instrumenta chymistica, sed materiae substantiaeque locum alterum, post fornaces ex istimo: non secus ac natura terrae globo, fornacum, & cauernis loco uasorum fruitur in decoctione uel generatione mineralium: pariter & in animalibus matricae uasis instar, & utero uice fornacis. Sunt enim uasa chymistarum partim ex uitro, uel figulorum compactissima terra, partim ex cupro uel aliis purioribus confecta metalis, quorum formam supra uidere licet, ubi fornaces deliniauimus. De Chymistarum instrumento. Cap. Ui. Chymistarum ut etiam naturae proprium instrumentum est ignis, qui penes artifices tripliciter consideratur. Est enim ignis, externus aut internus, externus ignis est, aut uiolentus, aut per tres gradus temperatus, uel naturali similis remisissimus, qualem sibi natura in generatione rerum usurpat. Internus ignis cuilibet substantiae proprius est, & naturaliter insitus, cuius etiam chymista rationem habeat oportet. Utuntur igne uiolento chymistae, uel inter calcinandum, uel sicciora sublimandum, aut metalla liquandum. Igne temperato per gradus inter destillandum, tam ascensorie quam descensorie. Naturali simili dum put refaciunt, diterunt, congelant, uel circulatorie fixant. Operationes istae sequenti capitulo diffiniuntur. De Operatione. Cap. Vii Operatio dicitur manuum & instrumentorum ad rem chymicam exequendam applicatio. Chymisticum opus duplum est, utpote, Solutio, & Congelatio. Solutio, corporis est calcinatio, Congelatio, spiritus est in uaporem acti condensatio. Solutio uariis modis pro ipsius artificis arbitrio solet fieri, per se, uel cum sibi socia specio congelatione, scilicet. Per se fit quando corpus aliquod in uas fictile reconditum, per sui spiritus exhalationem non retentam, friatur in calcem aridissimam. Solet etiam haec fieri iacente in olla testacea, semper agitata materia, donec siccetur in puluerem. Solutio quidem & congelatio simul fiunt, cum aliquod corpus in terrea cucurbita fictili positum, aut uitria, siccatur, uapore per galeam rostratam uitriam sic retento, quod spiritus in aerem solutus, ac iterum in aqueum corpus congelatus, submisso uase recipiatur etiam uitrio. Hac ratione soluitur corpus terreum in calcem, & aqueum in spiritum aereum, qui rursus in aqueum corpus congelatur, unica tantum operatione, quam uulgus destillationem uocat: Philosophus proprie separationem dicit. Potest etiam fieri solutio simul una cum congelatione, per clausum uas reuerberatorium duobus uasis fictilibus ingenti luto conglutinatis, ne respirare ualeat materia: per fornacem reuerberatoriam, id sublimationem appellare solent. Est & alia solutionis species per se facta, quam putrefactionem uocant, quando corpus siccum sua rursus aspersum aqua plurima, duplice cucurbita clauditur, & in accidiae furno ponitur. Quod si corpus aqua pauca fuerit imbutum, uel saltem se pauciore, per idem artificium congelabitur: humidum uincente sicco, tunc dicetur congelatio per se facta. In balneo Mariae uel maris fit solutio, quae putrefactio dici potest, in uase duplice super uaporem suspenso, uel in aqua tantum ad medietatem eius merso, circumquaque tamen in uapore clauso. Postrema solutionis per se facta species, & pulcherrima fit, dum humidum saepius destillatione rectificatum, & rarefactum, in duplici uase uitrio, uel pellicano reconditum, suprema parte uasis extra furnum eminente, lento quidem igne tamdiu sollicitatur, donec amplius non ascendat aliquis uapor: sed in fundo maneat fixus, quam operationem solent circulationem, spiritusque fixationem appellare. Rectificatio nihil aliud est ( ut supra patet ) quam destillationum iteratio, uitriis organis facta. Sunt etiam quae nullo fiunt igne solutiones, ut calcinatorum puluerum, salium, & aliorum super marmor uel tabulam uitriam in penario plurimum humido, uel in manica hipocratis linea, politorum, subiecto uase liquorem excipiente. De Chymistico operatorio. Liber Tertius. Cap. I. Praecedenti tractatu diffiniuimus operationes chymistarum, hoc autem illas deducemus in actum: inquantum uenerint in usum rei medicae. Non est enim institutum nostrum, singulatim ea tractare quae ab aliis olim scripta sunt: potius conabimur quasdam generales operandi uias proponere studiosis, quibus, omnes praeparationes phisicarum medicinarum facilime possint apprehendere. Quapropter usum triplicis fornacis demonstrantes, docebimus tres mundi partes utpote uegetabilem, mineralem, & animalem destilare, nec non in medicinam phisicam praeparare. Pro parte minerali sumemus uitriolum Romanum, quod in oleum praeparabimus in fornace media reuerberatoria, & eodem igne destillabitur uinum in quintam essentiam suprema fornace, infima descensoria solidiores animalium partes in oleum & aquam uertentur. Has tres operationes quicunque rite nouerit ex demonstratione quam facimus imitari: nihil est quod ueniat in eius mentem, de quo despondeat animum se praeparare non posse phisica ratione, non empirica. Hoc dico ut uideatur ab omnibus, quaenam sit differentia inter phisicas praeparationes & empiricas. Decet enim uere phisicum hominem sua preparare indiuidua ( pharmacopolis simplicia dicta ) sine cuiusuis alterius rei mixtura uel additione, quae praeparandae rei naturam immutet: Demum poterit huinsmodi succos uel pulueres ita per se prius repurgatos, in medicinam si uelit miscere uel temperare: se d quanto simplicior medicina fuerit, tanto uehementior. Nec est quod nos terreat aliquos medicos olim scripsisse medicinas simplices interimere, cum ipsi alias utantur illo uocabulo ( simplex ) quam chymistae. Dicunt medici Reubarbarum fore simplex, chymici autem asserunt esse compositum, quod etiamarte docent & experimento, non solis uerbis. Empirici uero dum phisicos imitari conantur absque notitia Phisices, non possunt assequi plerunque quod optant, quapropter coguntur corpora miscere corporibus ante praeparationem & illa praeparare simul. Non tamen inficias ibo chymistas corpora physico modo miscere Spiritibus, ut similia similibus alliciant, quo facto corpora tanquam inepta prorsus ad medicinam, reiiciunt. Excellentius quid faciunt, spiritus hac ratione mixtos ab inuicem subtilissima uia separant. Nunc ad rem deueniamus, & uitriolum in oleum ita uertamus, ut medicamentura sit optimum ac simplicissimum. De uitrioli praeparatione in oleum simplex. Cap. Ii. Uitrioli Romani uel Hungarici, pondera sumito terna uel quaterna, quae in olla fictili fortem ignem sustinente, recondita, prunis ardentibus crementur, donec quicquid humoris continuerit exhalet. Cum uideris duram massam in fundo uasis, prunas accensas in & circum ollam iniicias: hoc modo calcinabis illud in massam ualde rubicundam. Tandem eximatur ab igne, frangatur olla, massaque contundatur in puluerem, quem in cucurbitam longi colli fictilem, ea terra compactam qua solent aurifabrorum urceoli fusorii confici, ponito, duabus tertiis uasis uacuis remanentibus. Ollam prius tamen luto munitam transuerso locabis situ, prout in media fornace reuerberatoria deliniatum uidetur, & litera G, notatur. Collo prominenti coaptetur uas uitrium O, litera designatum ( quod retortam uocant ) in aqua frigida situm, & annulo plumbeo mersum, ne uacuum subleuetur aqua. Commissurae luto forti muniendae sunt ne respirent. Deinceps excitandus est ignis sub cucurbita, sensim eiam augendus, donec prunis ardentibus omnino sit sepulta. Tam diu continuandus est ignis ille uiolentus, donec retorta quae prius repleta spiritibus obscura fuerat, nunc sensim clarescat, ut intus uideatur quid contineat. Hoc percepto cessandum est, & igne per se consumpto, separetur uas recipiens, & quicquid olei continuerit eximatur, uitro solido reconditum, optimaque cera factitia clausum seruetur ad usum. Huiusmodi ceram conficiendi modum habebis a Philippo Ulstadio, libro quem Coelum Philosophorum intitulauit. Notandum est ne cucurbitae terreae laedantur igne, uel fissuram quantumuis exiguam contrahant, alias oleum perdetur ac opera, quapropter curandum est eas ex optima terra confici. Exsiccandum est etiam chalcantum aut uitriolum peroptime priusquam destilletur, alias oleum erit multo phlegmate perfusum: hoc tamen balneo Mariae poterit auferri per destillationem, sic remanebit oleum purum in fundo uasis, aqua sursum ascendente. Hoc oleum paucis adhuc est notum, quia ueteres illud praeparandi modum celauerunt multis aenigmatibus, & tanquam archanum secretissimum summo silentio deuouerunt. Summis laudibus uires eius etiam supra uini quintam essentiam extollunt, non secus ac istam, dicunt illud omnium tum corporum, tum spirituum, quibus adiunctum fuerit, uires ad se trahere. Hinc fit quod ab his qui generalem eius potentiam sunt experti, soleat in curam ad omnes morbos assumi: restricta quidem eius uniuersalitate, per alicuius particularem formam, ut aquae destillatae, uel olei, corporum quae scribunt medici morbis mederi posse. Uerum ne quidpiam ad huius excellentissimi medicaminis reuelationem omisisse uidear, aliquot eius uires enarrabo: poterit inde quiuis qui rei medicae gnarus fuerit, alias eius excogitare uirtutes. Cum aqua samsuchi, buglossi, uel melissae capitis dolores, & uertiginem curat. Cum aqua rosacea, febrim continuam. Cum aqua fumariae myrobalanis quoque conditis, malam scabiem. Cum aqua acori uel foeniculi, restituit memoriam labilem. Cum aqua endiuiae, renouat hominem alteratum. Cum uino maluatico, per octo dies, obstructionibus prodest. Calculum pellit, & sanguinem purificat. Cum aqua plantaginis, fluxum restringit uentris. Cum aqua agrestae, curat omnes morbos, post euacuatum corpus. Cum aqua uitae, corpus purgat. Cum semine lactucae, somnum excitat, uel cum semine papaueris. Cum aqua nimpheae rabiem & insaniam. Cum aqua absinthii uenerosos morsus. Cum aqua buglossi uel boraginis melancholiam pellit. Cum a qua absinthii sanat apostemata, & hydropem. Cum aqua mentastri, saluiae, uel hissopi, paralisim curat. Cum aqua cydoniorum, uomitum restringit. Cum aqua rutae agrestis lethargiam. Cum aqua raphani, & tribuli marini, pellit calculum, & obstructos renes aperit. Cum aqua rutae, colicam curat. Cum aqua foeniculi, omnem oculorum debilitatem corroborat. Cum aqua trifolii, diuersos morbos internos. Cum aqua plantaginis uel bursae pastoris, uomitum in phlegmatico restringit. Cum aqua saluiae, spasmum sanat. Cum aqua adianti & hyssopi, catharrum, & tussim. Cum aqua basiliconis, tremulos. Cum aqua plantaginis, morbum lateralem. Cum aqua capillorum ueneris pleuresim. Cum aqua menthae, stomachi debilitatem. Cum tamarindis, lieni prodest. Si cum felle bouis illiniatur confert membris resolutis. & generaliter omnibus morbis, dum illis adiungantur ea quae morbum eiusmodi pellunt. Dosis eius est ut robustis octo guttas, quatuor mediocribus, debilibus uero tres, administres cum praedictis, imperando sudorem, & quod ad quatuor horas postea non edatur nec bibatur, nisi debilitatis causa fiat. De praeparatione quintae essentiae uini. Cap. Iii. Cucurbitam cupream. Ll. uino rubeo fortissimo uel albo usque ad tertiam uel mediam partem imbutam, galeaque sua rostrata cuprea coopertam atque lutatam, tripodi superimponas infornacem ascensoriam. Rostro galeae serpentinam cum refrigerio Kk. coaptabis, ut in serpentinae tubum galeae tubus intret. Commissuram cura ne respiret uini spiritus. Extremitati serpentinae uas applicabis uitrium excipiens aquam. Eodem igne quo destillatur oleum uitrioli, destillabitur in fornace suprema: hoc solo notato, quod si calor aequo fuerit uehementior, occludatur foramen sub tripode frusto latericio: quod si ad huc sit calor uehemens luto muniatur later, occludens ad commissuras: si forte iusto sit uiolentior ignis, ponatur cucurbita cuprea uinum continens in cupellam terream. K. cineribus plenam: si leuiorem calorem, uelis duas cupellas unam in alteram ponito: leuissimum habebis ignem, cum in fundo fornacis ascensoriae cineres ad duos digitos latos posueris: hac uia tibi poteris calorem administrare pro arbitrio temperatum. Cum uini bona pars in uas submissum per serpentinam transierit, amoue, subiecto nouo recipiente uacuo: ubi iam parum acceperis aquae, gusta num adhuc ardens sit spiritus, sin minus, serpentinam a galea separabis, & cucurbitam extrahes de fornace, galeam a corpore cucurbitae semouendo: feces in cucurbita manentes euacuato, recensque uinum imponito. Demum cucurbitae serpentinam ut prius applicato, refrigeratorium quoque recenti aqua frigida repleto, in omnibus & per omnia sicut prius facito, donec magnam copiam ardentis aquae congregaueris: de qua non alias facies, qui de uino fecisti, destillando per serpentinam bis, & demum per organa uitria ter, hoc modo. Postquam ardens aqua tota per cupreum uas transierit, illam in cucurbitam uitriam L. cum galea sua M. & in suo recipiente N. in cupellam terream cineribus plenam K. ponito, destillatoque ter uel quater, ac toties donec accensa comburatur omnino phlegmate nullo relicto. Aquam ardentem eo modo rectificatam in pellicano, uel duplice uase, poteris in quintam essentiam conuertere circulando prout ostendetur cum usum accidiosi furni demonstrabimus. De oleorum destillatione per descensum ex animalium partibus, & solidioribus, ut lignis aliisque. Cap. Iiii. Quorumuis animalium ossa, lignorum ut guaiaci, iuniperi, & baccarum eius, hederae, fraxini, reliquorum quoque solidorum fragmenta ponas in cucurbitam terream inuersam E, suo coperculo F, etiam terreo clausam, atque lutatam, cineribusque sepultam, ut non uideatur: sed cineres duobus digitis latis superemineant. Subiecto uase D, liquorem excipias eodem igne fornacis mediae. Quod si minus uehemens calor ille fuerit, cinerum plus addas super cucurbitam, si minor sit calor quam deceat, detegatur olla, cineres amouendo rude ferrea. Ecce iam habes omnes destillationes, quae hac in arte chymistica requiruntur, & unica fornace tres diuersas operationes, etiam unico tantum igne perfecisti. Quod si uelis, poteris quamlibet fornacem seorsum extruere, sub eadem forma, quam in triplici fornace uides. Usus accidiosi furni. Cap. U. Primo laterali furno E, quemcunque liquorem destillatum & rectificatum circulare possumus, & in quintam essentiam conuertere, ut nunc de uini quinta dicetur essentia. Rectificatam aquam ardentem in duplici uase M, N ad medietatem uel tertiam partem pleno reconde, tum uasorum prius commissura lutata, cucurbitam hanc in balneo maris uase cupreo aqua pleno pones, & calore medii furni permitte uapores toties ascendere descendereque, donec quiescant, & fixetur spiritus ille, nullisque uaporibus amplius galeam impleat, sed in fundo maneat mirum in modum clarus & odorus, omnem odoris suauit atem excedens. Secundo furno laterali destillari potest quicquid indiguerit igne lento, cucurbita uitria K, coperta sua galea L, rostrata sigillataque, balneo Mariae, uel cupella cuprea cineribus impleta T. In tertio laterali furno G, poterimus putrefacere materiam aliquam, ut destillationi separationique sit obedientior, cucurbita uitria I, luto forti ( quod sapientiae dicunt ) obstructa, super tria pinnacidia terrea sicca locata sic, ut fundum non attingat, sed tribus uel quatuor digitis latis ab eo sustentetur in altum. Quarto laterali furno H, poterimus uel spiritus paucos in suam terram figere uel congelare, uel terram paucam multo liquore soluere, phiala longi colli super pinnacidia terrea locata O, sicut prius de tertio dictum est furno. Hoc solo notato, quod tertius furnus & quartus his operationibus assumpti, superius tegi debeant, & etiam hostiola U, X, exterius obstrui, relicto foramine Ab, paruo superius a latere furni, uasaque sint omnino conclusa. Alterum nunc habes furnum, quo poterint operationes quatuor absolui per unicum ignem continuum, & pro tuo arbitrio temperatum registris, hoc est spatulis ferreis Aa, quibus obstruuntur hostiola interiora, subleuando uel deprimendo, iam ad tertiam hostiolorum partem, nunc ad duas tertias, ultimo totum aperitur hostiolum: sic habebis ignem in temperamento primi, secundi, tertiique graduum. De quintae essentiae uiribus in genere. Cap. Ui. Mirum est & incredibile uulgo quod uini spiritus a suo corpore tractus, & separatus omnino per continuum circulationis motum, potestatem habeat extrahendi quosuis alios spiritus a suis corporibus, tam uegetabilibus quam mineralibus, ac animalibus per solam infusionem. Uerum Philosophi chymistae nihil uerius, & experimento magis comprobatum habent, quam quod actiua separata a suis passiuis, agunt in quoduis compositum, & illud per spiritus agentis acuitatem soluunt ab eoque spiritum segregant per symbolisationem: quoniam similia similibus attrahuntur non impeditis, & spiritus appetit natura propria liberari a uinculis corporeis, ac ad suum originem redire, uel sibi simili copulari. Quapropter mirandum non est, si quinta uini uirtus & essentia prima, rerum omnium infusarum in ea, uires attrahat, & ab elementis disgreget solutione uinculi naturalis. spiritibus per appetitum & actionem passiua superantibus Quod gitur superius de chalcanthi spiritu dictum est, hic etiam conuenire peroptime uidetur. Quid igitur aliud medico restat? praeterquam simplicium ( ut dicunt ) naturam considerare, pariter & mineralium, ac animalium uires & potestates, & eas a suis corporibus separare, patientibusque pro morbi ratione cuiusuis administrare. Non est quod hic medicinam doceam, sed chymisticam artem, eos qui melioribus delectantur artibus, quam de medicamentorum praeparationibus a nonnullis traditae sunt. De metallorum destillatione simplici. Cap.uii. Omnes fere chymistae docent metalla destillare, nonnulli cum aceto saepius destillato, uel acuto lixiuio: plerique cum aquis uel succis ex acuentibus tractis. Uerum ego nunc modum ostendam, quaeuis destillandi metalla, sine mixtione, sed per se, quod a nullo hucusque traditum fuisse puto, uel saltem si fuerit, me nusquam legisse memini. Omne quod igne consumitur metallum, euaporatione destillabitur, si per se positum fuerit in bocia uel cucurbita terrea, galea rostrata lutoque forti conclusa, per ignem liquefactionis, modo longissimo tempore teneatur in eadem liquatione: uapor omnis per galeam retentus congelabitur in ea, hinc dimittetur in uas subiectum humorem recipiens, corpore metalli friato. Quod campanarum & tormentorum bellicorum fusoribus euenire solet, nobis testatur metallum euaporatione consumi: Nam postquam liquefactum est, si longam traxerint moram priusquam effundatur, quandoque pondere diminuetur, ut non sufficiat operi medio, quod prius tamen superabundarat, si mox fuisset effusum. Non est aspernenda metallorum hec destillandi ratio, sed diligentissime notanda. De eorum distillatione quae succo plurimum abundant. Cap. Uiii. Superius diximus qui debeant arida minusque succosa per descensum destillari, nunc de his quae succi plena sunt disseremus. Haec enim contrario modo ( quia facilius aliis attolluntur ) per ascensum destillanda sunt, organis uitriis uel saltem terreis intus uitriatis, & non cupreis uel plumbeis, nisi postea uitriis rectificentur sepius, ut de uino destillato supra dictum est. Quicunque liquores metallicis uasis destillati sunt, noxam ex metallo contrahunt, tanto maiorem quanto metallum fuerit minus perfectum. Loquimur de his liquoribus, quae intra corpus administrari debent aegris. Non est quod cauillator obtrudat, nos nunc laudare, nunc improbare metalla. Reprobamus enim uenenum existens in imperfectione metalli, sed balsamum quo metallum diutissime conseruatur illae sum ab interno & externo ueneno, comprobamus. Quid si malignis aliud masticatu durius adferam? ut pote balsamo ueneni uenenum pelli, non ueneno, quia betae sunt labiis eorum insuetae nasum & linguam in metorquebunt? propterea non deterrebunt animum ab instituto, quin probos uiros & studiosos participes faciam eorum que dedit Altissimus luminum dispensator. Sed quia de metallis abunde satis dictum est, iis qui mentem habent & ingenium, ad ea reuertar, quae praesenti capitulo tractare proposui. Radices igitur, frodes, flores, fructus, & id genus similia quae molliora sunt, item animalium sanguis, & carnes, minutim concissa, uel contusa ( & si uelis eorum succus expressus ) in cucurbita uitria posita, cum galea rostrata, recipienteque destillentur in balneo Mariae, uel in cineribus lento prius igne primi gradus, ut inter unam atque alteram guttulas, uiginti quatuor calculos numerare queas. Ignem hunc continuabis, donec tuo iudicio uidebitur decimam totius liquoris partem ascendisse, tum amouebis recipiens & euacuatum iterum admouebis: nam solet quod phlegmosum est, & nullius ualoris in omnibus, praeterquam in uino, prius ascendere. Mox inde, urgebis ignem donec ad secundum gradum peruenerit, ut interuallum duarum guttarum sit numerus duodenarius. Hoc igne quinquies tantum liquoris accipies, quantum prius abstulisti plegmatis, id seorsum tanquam rei medicae magis idoneum serua: nam quod fuerit in cucurbita reliqui, solet ignearum uirium quid secum & adustionis non parum ad ferre. Tamen ut curiosis rerum indagatoribus satisfactum sit, progrediar ad extractionem olei simplicis ex quacunque materia. Cucurbitam extrahe de balneo Mariae, prius infrigidato, ne frangatur uitrum, & panno prius siccata reponatur in cineres. Tandem igne tertii gradus, ut interuallum sit numerus ternarius totam aquam attrahe, donec uideris eodem igne numerum augeri, tunc igne ad summum aucto uidebis liquorem nigrum in modum olei spissi plurimum ascendere, qui sapiet adustionem. Potest enim hic foetor, quem ab igne contraxit, per digestionem corrigi, hoc modo. Aquas primam & ultimam ad illud oleum affunde, uel si uelis aquam fontis prius tamen destillatam, & in uase putrefactorio I, furno G, ut uas sit in balneo Mariae uel maris positum, & conclusum, digeratur per aliquot dies, demum distilletur aqua tota in alia cucurbita galeata per balneum Mariae. Rursus affundatur alia aqua fontis destillata, digeratur, & redistilletur, hoc toties reiterari poterit, donec foetorem amittat oleum: quod semper in fundo cucurbitae residet, nisi balneum efferuere facias uehementer, tum ascendet olei putior substantia, quam insolabis in ampulla uitrea papiro perforata clausa, uel hieme per calorem accidiosi furni minimum. Hac uia poterit oleum elici simplicissimum ex qualibet materia. Si uero quidpiam in fundo cucurbitae restiterit, quod per balneum non queat ascendere, per cineres urgeatur, & per tubum in refrigeratotio aqua frigida pleno. De seminum & siccorum quorumcumque destillatione. Cap. Ix. Possunt a seminibus recentibus aqua simul & oleum elici, modo quem in superiori capitulo descripsimus. Uerum a siccis oleum extrahitur per uehiculum, id est per aspersionem alicuius humoris extranei. Solent nonnulli uinum, alii ardentem aquam in uehiculum assumere, sed cum haec rei substantiam immutare uidentur, laudo fontanam aquam adminus bis destillatam. Postquam semina sicca fuerint in puluerem contusa, puluis aliquantulum aspergatur, ut moderate madefiat in cucurbita uitrea, galea sua rostrata coperta, non lutata ut recenti semper uehiculo cum opus fuerit. aspergiapossit. Haec in furno: G. Cla. Philo. g uel H. super pinnacidia terrea collocetur, ut galea sola promineat extra furni coperculum, & igne lento destilletur aqua cum oleo mixta donec arefiat puluis, tunc iterum made fiat: si uero cum aqua non fluxerit oleum, augeatur ignis, hoc saepius repetatur donec cum aqua nihil fluxerit olei. Separabis aquam ab oleo per balneum Mariae, ascendet aqua tota, remanente tantum oleo deorsum in fundo cucurbitae, quod rectificari poterit per insolationem uel digestionem ut dictum est superius. Consultum erit oleum per refrigeratorium aqueum recipere, ad euitandam adustionem. Solent etiam aliqui retortis uti uitreis, ut spiritus. facilius effluat: quoniam non attollitur in illis ad tantam altitudinem, quam in erectis cucurbitis. Liquorum concretorum destillatio. Cap. X. Liquores concreti qui liquescunt igne per se destillari possunt. In genere duplici reperiuntur, aut uegetabiles, ut gumi sunt omnis generis, uel minerales ut gagates & carabe, uegerabiles ut thus, mirrha, ladanum, styrax calamita mastix, gummi Iuniperi, Camphora, trita ponuntur in aquam destillatam simplicem ad infusionem, sub terra, loco perquam humido per aliquot dies, & cum resoluta fuerint destillentur prout supra de seminibus siccis narratum est. Aliqui uinum addunt, uel ardentem aquam. sed meo iudicio naturam eorum immutant. Minerales ut gagates, bitumen, & carabe per se destillari. possunt, in retorta uitrea luto sorti munita minuta supra lentum ignem primo, tandem aucto recipiatur liquor. Possunt etiam haec olea per descensum extrahi. Liquidorum ebullientium destillatio. Cap. Xi. Quedam sunt destillatu difficilima propter ebullitionem, oportet igitur modum inuenire, quo retineri possint horum corpora, ne simul cum suis spiritibus in galeam se recipiant. Huius generis sunt mel, cera, terebinthina, & resinae, quibus in cucurbitam altam positis super imponendi sunt calculi fluuiales parui qui spumam: detineant, & sic igne mediocri procedendumest donec liquores effluant. Solet primus albescere, quia phegmate quodammodo permixtus est. Secundus flauescere, Tertius autem rubet ideo quod uires habet magis igneas quam secundus. Aliqui fragmenta laterum uel tegularum imponerunt, sed dumoleum simplex fecisse putant, compositum habent & laterinumi magis quam eius a quo denominari debuit, Alii frondes arborum iniiciunt & lignorum fragmenta, sed haec omnia de suo uidentur quicquam tribuere, quod calculi dicti non faciunt. Hactenus omnes praeparationes ad rem medicam necessarias posuimus tam exacte, ut neminem ingenio praeditum latere possit ars praeparandi medicinas phisicas, ex quibus uis corporibus mixtis, quae simplicia solita sunt appellari. Nunc autem ut unusquisque promptior euadat ex lecturahuius opusculi, tediosum non erit philosophorum: tres potissimos lapides adiicere, nempe mineralem uegetabilem, & animalem. Quod sub aenigmate titulos eorum posuerim, factum est non ut lateant, imo potius ut ingeniosi lectores per exercitium assuescant obscuris philosophorum scriptis, & sic in hoc opusculo respondeant ultima primis. Laeto igitur animo suscipite lectores optimi, legite relegite, fiet ut labore uestro non frustremini. Enigma facilimum per quod reuelatus est lapis ille medicinalis, & mineralis. Cap. Xii. Uisitabis interiora terrae, reperies ibidem occultum lapidem ueram medicinam. Praeparationis modus. Huius lapidis iam nobis manifesti libras sex, in olla fictili hunc in modum calcinabimus. Fornacem ex lateribus coctis se mutuo non contingentibus, uno super alterum collocatis circum ollam extruemus, cuius in medio super fragmentum laterinum collocetur olla superius aperta carbonibus quoque circum ollam accensis, & successu temporis auctis ad supremum usque fornacis, exsiccetur lapis donec amplius non fumet: quod media potest horula fieri. Quo facto carbones accensos in ollam iniiciamus, quibus & in medio sicut a lateribus, calcinetur optime quicquid in olla materiae fuerit. Post quartam horae partem carbones amouendi sunt, si res accelerationem exigat, sin minus, sinimus per se con sumi donecolla frigescat, tandem exempta frangatur. Si non satis rubuerit lapis uel quidpiam albi relictum sit in eo, conteratur in 104 Artis Chymisticae mortario, & puluis in alia olla priori simili iacenteque super prunas accensas in fornace paulisper immutata ( prout uidebitur ) cocleari, uel rude ferrea semper moueatur, donec pro arbitrio satis rubeat. Ollarum situs, & fornacum formae sunt tales. Deinde cucurbitam ex terra fictili habeamus oportet, materia tali compactam, ut ignem uehementissimum fusionis metallorum instar, per aliquot horas citra lesionem sustinere ualeat, quales apud Coloniam Agrippinam, & Haganoam in Germania fieri possent, ratione terrae his in locis optimae. Quod si tales haberi nequeant, saltem uideamus, ut figuli misceant uni tertiae parti suae terrae, duas tertias pulueris e crusibulorum aurifabrilium fragmentis, contusi. Sint haec uasa stricti admodum orificii, ut collum retortae uitreae subintrare possit, quorum formam in triplicis fornacis deliniamento uidere licet. Talem cucurbitam dicto puluere farcitam usque ad medietatem, uel paulo minus, in triplicis fornacis media reuerberatoria transuerso quidem situ collocamus, ut prius de uitriolo diximus. Collum oblongum cucurbitae promineat per foramen ad latus fornacis, pro quantitate quinque uel sex digitorum latorum, quod retortam magnamuitream ( qualem pro uitriolo sumpsimus ) intret. Commissura pultibus ex ouorum albumine farinaque subactis obstruatur, & fornacis foramen circum cucurbite collum prominens, argilla munitum sit, ne calor expiret inde. Mox carbones accensos in fornacem ponamus oportet, primo paucos, & sic igne lento phlegma totum elicimus. Postquam uiderimus uas recipiens impletum esse spiritibus albis ut introspici non possit ( quod potissimum in calcinatorum destillationibus fieri solet ) amouemus illud uas recipiens, & altero statim admoto maiorem excitabimus ignem: sensim carbones imponendo per foramen medio solarii fornacis factum, quod postea latere uenit obstruendum. Hoc continuabimus donec tota cucurbita carbonibus cooperta sit, & accensa candeat omnino. Uulcanicum ignem hunc exercebimus tandiu, quousque retorta recipiens iam optime clarescat, nullisque nebulis amplius imbuta, nobis patefaciat quid sudoris, & laborum sit praemium. Hoc opus octo saepius horis perfeci, quod uix septuaginta duabus, hoc est tribus diebus, ac totidem noctibus perfici posse scribunt nonnulli docti uiri. Liquor exemptus debet saepius rectificari, necnon ad summam subtilitatem redigi, ueluti supra dictum est de aliis. Quo facto poterit agris administrari cum theriaca uel mithridate contra quoscunque morbos. Aliud aenigma, per quod secundus lapis, & uegetabilis ad medicinam detegitur. Unum post quinque nihil n, post. quinque millenum colloca. Cap. Xiii. Huius partes 16. aequales, in cucurbita uitria uel potius cuprea destillabimus, aut terrea uitriata, fornace quam ascensoriam nuncupamus, & igne temperato, donec uisum fuerit harum partium unam ascendisse: quam seorsum ponemus. Admoto tandem alio recipiente continuabimus, quousque aliam similem extraxerimus partem: quam etiam ab altera semotam separabimus. Tot extrahendae sunt partes tales donec gustu perceperimus nihil aut parum liquori stillatitio uirium sulphurearum inesse: quod optime probabitur, si liquor admotus igni flammam conceperit tanquam sulphur: si non cessandum est & quod residuum fuerit in fundo cucurbitae fecum, & phlegmatis prosus euacuabimus. Recentes iterum partes sexdecim ut prius destillabimus. Toties hoc repetendum est, quousque, liquoris huius maximam partem habuerimus, tam prime, quam secundae, teruae quartaeque ( si tot sunt ) destillationum. Deinceps cucurbitam ad medietatem ut prius implebimus destillatione prima; cuius mediam partem cum extraxerimus amoto recipiente reliqua medietas altero uase recipiatur. Quod iam de prima destillatione factum est, de secunda, tertia, reliquisque fiat oportet. Sic primae destillationis prima, & secunda seorsum destillationes habebuntur item & secundae ac tertiae prima & secunda, & sic de reliquis. Poterit etiam tertio reiterari haec destillatio, uase cupreo, uel terreo uitreato, sicut prius, unicam lagenam imponendo, si primae primam, ex ea medietas cum ascenderit, ponatur seorsum, & uocabitur ex prima primae prima. Cum secundam receperimus medietatem, hanc in titulabimus ex secunda secundae secunda. Necessarium erit ad hoc opus multas habere lagenas, & ordine suo quaequae locanda est, ut dinoscatur, uel singulis destillationibus ( quod potius fuerit ) scheda pultibus affixa notanda uenit. Erunt ex qualibet destillatione repetita ter in quatuor duodecim lagenae: Quae separatim poterint rectificari uitriis organis, ut de superioribus dictum est. In aetheream substantiam prima, secunda, & tertia lagenae redactae poterunt contra quoscunque morbos administrari. Dosis erit pro discretione medici. Tertium enigma, per quod lapis ad medicinam potissimus, & animalis a philosophis dictus reuelatur. Cap. Xiiii. Precium, uile carum draconi caducifero pro sexta sui parte deuorandum exhibemus. Quo degustato, mox inquietus ille serpens gradum sistit, & in soporem actus, aquis e duobus fontibus albo uiridique manantibus absorbendus datur: donec redeat Aestas proxima, quae suo uehementi calore siccet aquas, & cadauer in profundo maris appareat mortuum. Quod in ignem proiectum reuiuiscit, alisque sibi reassumptis euolat in auras, in igne tamen relicto foetu: quem parit ex conceptione praecii. Foetus hic quia in igne natus, ut Salamandra nutriendus est igne, quousque iam adolescens factus, ualde rubicundus, & sanguineus euadat. Tum foelicioribus undis quam illae quibus mater, lauandus est, & submergendus, ut ex morte sua languentes uiuant foelicius. A corpore iam pallido facto separatur anima cum sanguine: quae procium nobis est, corpora cuncta uilis ualeant. Animam hanc undiquaque sanam in aegrum corpus fusam illud ab omni labe mundum suae uirtutis simplicitate reddere, compertum habent philosophi. Haec est omnium medicinarum medicina perfectissima, simplicissimaque, nihil in humano corpore corrupti relinquens: sed omnia languida refocillans, & in temperiem transmutans quidquid intemperati fuerit, ac imperfecti. Unionis simplicitate sua pacem facit inter inimicos mortales, & concordia, uitam in hoc saeculo Deo dante semimortuis tribuit ac sanitatem largitur aegris corporibus. Conclusio totius operis. Cap. Xu. Solent omnes quotquot sunt huius artis ignari licet ex uniuersitatibus doctissimi sint, eam improbare: quid mirum? cum tale quid nunquam audiuerint uel experti sint. Ex eo non sequitur artem fore damnandam, quam ignorarunt docti uiri. Multa quidem nostro saeculo prodierunt in lucem, quae priscis ignota fuerunt non secus ac plurima iam delituerunt nobis quae patribus antiquis erant familiarissima. Quid non temporis iniuria, necnon hominum ignauia transit in obliuionem: propterea non deperit res ipsa cum memoria, sed postquam aliquandiu sepulta iacuerit illis eo tempore eisdem hoc saeculo uel aliis emerget nutu Dei: cuius in pectore quiescunt ab aeterno cum eius sapientia, cuncte laudabiles artes, ac bonae. Distribuit Deus omnipotens dona sua quibus uult, & aufert ab ingratis qui abutuntur illis. Dubium non est quin Deus antiquis patribus medicinam aliquam reuelauerit per spiritum sanctum suum, qua tuerentur carnis corruptionem, & potissimum iis cum quibus loquutus est, & foedus iniuit. Sed postquam hominum per se sapiendi uanus appetitus induxit eos ad quaerendum salutem a seipsis & in aliis rebus quam in eo in quo salus est & redemptio, cecutiuit mens eorum, & in labirinthum ducta nunc hanc nunc illam herbam, cras istam & aliam radicem, postridie mixtum quid, & sic in dies experientes nunquam ad scopum deuenerunt, necsuae doctrinae certitudinem ueram habent, semper in eo dubioso haerentes labirintho, nunquam contingit adire Corinthum. Et quod magis absurdum fore uidetur, homines sua sorte nunquam sunt contenti. Dedit Deus unicuique nationi quod uoluit eam possidere, tam in alimentum quam in medicamentum, quid inde? nostra nos docet, inimicus contemnere, alienaque semper appetere. Habemus apud nos & fortius in nobisipsis, non a nobis, quaecunque extraneos quaerimus, uel ab aliis. Uideamus qui Pagani hoc in loco nos arguant Christianos ( inquiunt enim ) Natura naturam sibi similem appetit & congaudet suae naturae, si alienae iungatur, destruitur opus naturae: mirabile dictum iis qui non bene considerant quid sit natura, sed his qui naturam norunt nihil uerius esse potest. Natura triplex est, scilicet, Uniuersalis particularis, & mixta. Uniuersalis natura conuenit omnibus, & per omnia, Particularis sibi simili conuenit, & triplex est ratione suarum partium. Mixta natura magis materie, spirituique minus: quapropter impedite dici potest agere. Ex hac tota medicina saeculi nostri dependet, igitur secundum hanc minus probamus ea quae fuerint extra climatis naturam ad medicinam assumpta, quam illa quae sunt eiusdem climatis. Pari modo minus conuenit. particularis natura diuersi climatis, quam eiusdem. Uniuersalis natura diuersi climatis, quandoque magis, aliquando minus operatur, secundum coeli diuersas influentias: attamen plus conducit. quam particularis aut mixta natura proprii climatis. Et secundum hanc rationem triplex erit medicina, scilicet, unarii methaphysica, ternarii physica, & binarii uulgaris: quae postrema simplicis nomen hoc saeculo sortita est, quod tamen duobus pripribus olim inditum erat, ac magis congruum. Hinc fit quod hii qui medicinae mixtorum duntaxat opetam dederunt, ingenio licet sint acuto, non possunt assequi notitiam illius medicinae tam uniuersalis, quae possit indifferenter omnibus mederi morbis: hac inducti ratione. Nulla medicina ( inquiunt ) potest assignari, quae non sit calida, & sicca, uel calida & humida, qui poterit igitur calida & sicca medicina morbum calidum & siccum pellere superflua? cum hoc frigido humidoque medicamento fieri debeat: nam contraria contrariis curantur. At maior eorum neganda est, quia in omni mixto uel indiuiduo reperitur aliud quam calidum, frigidum, siccum, humidum, uel elementum. Quod ab his omnibus arte nostra separatur, hoc non est humidum neque siccum, nec frigidum, & minus calidum, sed aethereum quid, ut coelum ab inferioribus segregatum elementis: quapropter a philosophis coelum nominatur haec medicina, quia non alias agit in corpora, quam coelum in inferiora, tum etiam quod incorruptibilis naturae sit respectu corporis: a quo sumpta est; sicut coelum respectu elementorum. Sunt enim elementa per se mortua, quae nisi uiuificentur ab anima uel spiritu mundi nihil producunt: ueluti terra quae sub dio non fuerit, quantumuis pinguis sit nihil producit: Sed sub nudam auram posita suas herbas, & animalcula profert. Nihil tamen tam solidum in globo terrae, quod impedire possit quin haec anima penetret in eius centrum usque: docet nos hoc generatio metallorum in uisceribus terrae hiatum aut spiraculum non habentibus. Uidemus ergo differentiam inter generationem uegetabilium & animalium ( quae fit nisi per medium aeris liberi ) & inter metallorum generationem, quae fieri non potest nisi uasis undique clausis: nam si pateret uaporibus metallicis exitus, nunquam congelarentur in metallum, sed euanescerent in auras. Inde iudicium facimus animam in metallis fore magis penetratiuam, quam in animalibus & uegetabilibus: quoniam uasa perquam solida penetrauit lapidea, quae spiritus aliorum acutis simi penetrare non possunt. Qui putaret elementa per se generare, philosophus non censeretur, non magis quam fatuus, qui uellet asserere mulierem absque uiro naturaliter impregnari. Quamuis elementum uel ignis subterraneus terram in sulphur comburat, & aquam in uaporem aereum exciter, nihilominus animari non possunt nisi per animam penetrantem, de qua supra dictum est. Habet ignis elementaris potentiam actinam ad corrumpendum, non ad tenerandum, ut supra. Rursus qui negauerit ignem elementarem in centro terrae habere primam originem, unde naturaliter assurgit ad concauitatem suae spherae, philosophi non est dignus appellatione, quia fatetur ignorare, quod ignis corruptionis magisterium exercet in reliquis elementis. Generationis uero beneficium coelo debetur non elementis: per hoc possumus concludere generationem omnem inter coelum & elementa fieri. Nunc uidendum est quisnam sit foetus huiusmodi partus, ceite finis est generationis, ut corruptionis finis est generatio. Sed ut apertius loquar, foetus est est mixtum ex utriusque parentis substantia, productum ad sui perfectionem. Omne indiuiduum est mixtum perfectum, quia licet aliquando fuerit aliqua ex parte deforme, non est hoc adscribendum naturae nec formae ( quas non contingit eriare ) sed materiae ( ut superius dictum est ) indispositae. Uidentur ergo plurimum errare, qui simplicia uocant indiuidua, & potissimum uegetabilia: nisi fortassis hoc faciant respectu medicinarum ex pluribus mixtis & indiuiduis compositarum, & sic quodlibet mixtum unicum simplex esse somniant: hinc uenit appellatio simplicistarum his applicata, qui uegetabilibus dignoscendis operam dant. Nunc ad simplicem illam medicinam reuertamur. Quicunque talem negat medicinam dari posse, quae ualeat incorruptibilitate sua, quam uis corruptionem indifferenter corrigere, Coelum inferiora sustentare uel gubernare negat. Sed ne uideamur naturae secreta lenocinio prostituere uelle, pauca de his sapientiae filiis sufficiant: hi facile quid per haec uelimus intelligunt. Qui uero nostram ignorant artem & rident, fugiant hinc procul, quoniam illis in ruinam est posita: ut quaerentes non inueniant, & audientes non intelligant. Non est proiiciendum rosas & margaritas ante porcos, ne pedibus eas tanquam betas labiis eorum insuetas conculcent. Sapientie filii spiritu, non ore hauriunt alimentum, ut mente magis quam corpore uiuant. Interim tamen ut sit mens sana in corpore sano cupiunt, donec a naturae uinculo soluta, tria haec in unum rursus unita, uiuant in aeternum. Finis primae partis Clauis Philosophiae Chymisticae. Secunda Pars. Speculatiuae Philosophiae gradus septem, per quos ad sublimia menti patet aditus. Accessit his mundi Fabrica, Peregrinatioque uitae communis, quarum cognitione uitatur erroris uia, ueritatisque semitta demonstratur. Colloquiis & comparatiuis recapitulationibus illustrantur omnia. Per Gerardum Dorn. Ad Benignum Lectorem Authobis Praefatio. Postquam Chymisticae philosophie clauem hoc artificio compilatam, ut quod libet capitullum peculiarem tractatum requireret absoluissem, facere non potui quin explicationem primi capitis huius Philosophiae studiosis amatoribus darem: ut qua facie labores nostros recepturi sunt experitet. Quod si hos illis gratos, & acceptos fore perceperim, quandoque maiora uidere licebit, quam hucusque de meis lucubratiunculis processerunt: sin minus aliis hac in re suum ut experiantur ingenium, si quid utilius excellentiusque praestare uelint relinquo: fecisse me satis, dum cunctis per clauis traditionem, & graduum demonstrationem uiam aperuerim existimabo. Sat scio plurimos ex his qui nihil praeterquam ea quae uel sua sunt, aut saltem sibi cognita, uel in uniuersitatibus audita probare solent, dentes in eos acuere, qui secretiora naturae scrutantur mysteria. Uerum hoc non admiror, cum tales animaduertam pessime habere, quod post eorum longo labore, sumptibusque non exiguis parta studia, quibus iam sibi canos contraxere capillos, noua sibi quaedam, si non inaudita, saltem parum aut nihil intellecta prodeant in lucem suis longe praestantiora: antiquissimis et iam auctoritatibus, & experientia recenti sic probata quibusuis iudicio sanioribus, ut nullis argumentis labefactari queant. Senio confectos discere pudet, eos maxime qui docere solent alios, rustico potius quam philosophico pudore moti. Nunquid & nos aetatis, laborum, & sumptuum in Academiis iacturam fecimus? nec ueremur tamen a minoribus pedem quem in stabiliora figamus retrahere. Non propterea ( uti nostra hii spernimus ea quae docentur in uniuersitatibus, omninoque reiicimus, tanquam nulla forent, hoc solum dicimus, nos experientia longe meliora didicisse, quam lectionum frequentationibus. Nec dubito multos futuros, qui dum rem ipsam carpere non poterint, occasionem uel minimam quaerent, aut sermonis inculti, uel ordinis in tractatione, qua quod lacerare non ualent rodant. Uerum ut pro utraque responsum sit his, certum est eos qui rebus ipsis intenti sunt maxime, rerum inutiles circonstantias minime curare, tum quod uideant ad rem uere cognoscendam hominis aetatem longissimam deficere, tum etiam in ueritatis professione locum non esse pallio: ueraque minus, sermonis elegantia, uel multiloquio colorari solere. Ne uidear etiam alicui de physicis in mea claue positis principiis in moralem philosophiam incidisse, doctis hoc reuelabo sec retum. Ea quae uidentur physica, quandoque, licet non semper, moralia sunt philosophis, tum occulta legentibus, manifestissima sibi quae non minus aliis pro occultissimis reputantur. Hac arte uelarunt artem iis, qui rident omne quod assequi non ualent ingenio. Hinc etiam factum a me putetis, quod post traditionem artis, eiusque clauis, mox inde gradus, ut media proponam, quibus uestra studia de gradu in gradum ad altiora promoueantur. Impossibile foret quempiam literatum uel quantumuis doctum ad hanc artem naturae secretissimam peruenire posse, nisi per hos gradus philosophicos omnes moraliter, uel saltem phisicae transitum fecerit: licet utroque modo foelicius. Alios defuturos non puto, qui dum accusare philosophos tantalogie uel superfluae repetitionis audebunt, suam in hac arte prodent ignorantiam: cum huic philosophiae proprium sit, ea prius obiter discurrere, quae postea latius explicantur, & postremo recapitulatione quadam repetere, qua legentium animi rei frequentia potius confirmentur, quam cogantur ea multiloquio credere, quae sibi coacte non sunt obtrusa. Philosophi omnes amore quodam studioso peruenerunt ad artem hoc etiam alios ad hanc admonent, non cogunt tamen. Nec est etiam quod existimetis hic aureos latere montes, aut tantopere iactatum illum philosophorum lapidem, qui cuncta ( ut asserunt nonnulli ) in aurum monetarium inferiora queque metalla transmutare queat, sed phisicum uobis lapidem propono quaerendum, quo corporis humani phisica metalla minus perfecta ( morbos putato ) per methaphisica perfectissima permutari ualeant metalla, quae uocantur Eleysiria, medicinaeque omnium simplicissimae. Qua de re tot locis philosophi hortantur omnes quotquot ad haec studia se conuerterint, ne philosophorum scriptis per litteram fidem adhibeant, sed ut allegorice potius interpretentur ea. Summas in sanitate mentis & corporis diuitias antiqui reposuerunt: ex eo patet quod plerique horum qui hac artem nobis tradiderunt, strictissimam paupertatem libenter obseruarunt, ut Raymundus Lullius. Alii uel mediocriter uixerunt, ut Hermes Trismegistus, uel splendide bonis quae non ex hac arte, sed paterno successu habuerunt antea, potiti sunt, ut Geber Arabum opibus paternis rex ditissimus. Quicquid sit hoc scio, dum adhuc artis discipulus minor essem, una cum caeteris ditari cupiens hoc magisterio, post multos labores, foetidos, ualitudinique noxios halitus haustos, sumptusque non exiguos, oleum & operam perdidisse me. Nec tamen illud animum ab ista philosophiae parte meum retrahere potuit: imo potius, tum quod tantorum uirorum graues admodum legerem authoritates, tum quod experiendo mirabiles uiderem operationes naturales, persuasum est alio mihi nauis huius proram esse diuertendam. Et cum animaduertissem medicinas metallicas non transmutare metalla, sed tingere tantum & illustrare. De philosophicis tincturis philosophos artem scripsisse iudicaui, uoluique pariter eas quae circa humanum corpus applicari possent, experiri tincturas: maxime quod olim rei medicae non hac, sed alia quod aiunt ) minerua dedissem operam. Tandem Aureoli Theophrasti Paracelsi doctrina prouectus, quicquid desiderari potest, diuino consequi posse medicum auxilio circa corporis humani curationem ex Alchymia haud amplius dubito. Haec sunt studiose lector, quae de meis laboribus tibi polliceri possum, nempe quae plurimum acuent ingenium tuum ad eorum intellectum consequendum, quae scribuntur a philosophis in arte transmutatoria. Si quae plura tamen de hoc studio speranda putes, ab eis qui foeliciori sunt ingenio petere poteris: interim ea que studiosorum in utilitatem libenter ad fero, boni consule, ualeque. De Speculatiua Philosophia. Cap. I. Speculatiua Philosophia dicitur. bene compositae mentis a corpore uoluntaria distractio: qua facilius circa ueritatis cognitionem uersari queat animus. Ad bene uereque speculandum requiritur bona corporis dispositio, quae mentem non impediat: Haec dupliciter acquiri potest natura scilicet uel arte. Quae naturalis est, arte iuuari potest, nec non id adipisci quod a natura hac in parte negatum fuerit: praecipue rationis usu, tandem sobrietate uictus, & medicinis philosophicis: horum unico uel omnibus simul adhibitis remediis. Uerum ut melius intelligatur quid haec sibi uelint, ab omnibus definitionis terminis, ad ultimum usque ueniendum est. Mens bene composita dicitur quoties animus cum anima tali uinculo iunctus est, ut corporis appetitus fraenare ualeat, Corporis bona dispositio, cum suis corruptis appetitibus minus fuerit obnoxium intelligatur: & optima cum partium eius componentium excellentiorem temperaturam acquisierit, tunc minus quae sua sunt appetit, mentique fit obedientius. Quicquid corpus apperit, corruptum est, Uerum nihil appetere potest nisi per facultatem animae, quae corporis est motrix: haec simpliciter mouet absque boni uel mali conceptione: Corpus huiusmodi motum suscipit, ac per sui corruptam naturam in malum appetit exequi nisi resistat animus qui nil nisi bonum suadet. Est igitur anima bonum & malum inter sita, suam que boni habet optionem per bonum, & mali per malum: permittente bono ( non alias ) tale malum fieri propter continuam resisteutiam quam facit anima corpore tracta, contra tractum animi bono moti, quae proprie pertinatia mali contra spiritum suadentem omne bonum dici potest. Ut haec melius intelligi queant sciendum est, hominem tribus potissimis constare partibus, Animo scilicet, Anima, & Corpore. Dicitur Animus spiraculum uitae. Anima quidem organum est animi, id est spiritus, ueluti Corpus organum animae: quae uita corporis est, & substantia media inter animum & corpus, Haec si magis adhaeserit animo quam corpori, Mens exurgit ac internus homo: si contra corpori magis quam spiritui, non fit mens, at externus homo dicitur, & tenebrarum abyssus. Tribus etiam delectatur animus, Ratione, Intellectu, & Memoria. Ratio speculationis imaginem intellectui representat, hic eam archanis conseruandam exhibet memoriae. Ratio prima Mentis est aeternae perpetuus & inuiolabilis ordo: cuius homo factus est particeps ex dono Dei, simul & Intellectus, qui rationis est apprehensio. Non secus ac Memoriae, quae quidem amborum conseruatio dici potest. Anima duobus constat, Motu uideltcet, ac sensu. Motus est aut naturalis uel accidentalis: sed quia de hoc in claue nostra tractaui, hic obiter pertranseo. Sensus est uel uisae uel auditae, degustatae, olfacta uel tactae rei perceptio: Nam corporis membra per que sensus ab anima percipiuntur, sensuum proprie uocamus organa. Sensuum perceptio rerum praeteritarum noticiam, presentium representatione reuocat in memoriam, Hanc animalia bruta cum hominibus communem habent: nam illa solum praesentibus oblatis, eadem sensu recolunt. Est & alia radix memoriae perquam excellens, que nulla repraesentatione media, sed spiritus nunquam ociosi sedula tantum agitatione dictam colit memoriam, uirereque perpetuo facit: haec memoriae continuatio rationis cultum subsequitur, & est homini solo contingeus. Ergo sensus est communiter animalis, ratio particulariter intellectualis: quia non intelligunt bruta nisi per sensum praesentem, Animalia rationalia per intellectum a ratione motum, & sensum, posteriore siue, uel medio. Iterum animus & corpus in rationalibus opposita sunt contraria, quae nunquam possunt coniungi nisi per mediam animam de utroque participantem inimico, sed quia alterum extremorum est perfectum, & alterum imperfectum, si motus fiat a perfecto, per medium transit in imperfecti perfectionem, & e contra. Hac ratione Deus omnia condidit ex tribus in unum ut conueniant: ipse nanque pacis author est & unionis. Duo & unum sunt inimici. Reiiciatur binarius, ut in unum ternarius conuenite possit, quod in claue latius dictum est, copiosius hic non repetam. Animus omnibus est equalis, mens uero non omnibus aequa. Paucissimi sunt qui cum animo coniunctam habent animam: multi qui secundum magis & minus de mente quid participant: plurimi qui corpus in anima colentes, & hanc in corpore, non agnoscunt animum, quibus nulla mens, at insania manet. Mens itaque bene recipitur quoties animus & anima conuenientia simul, a corpore sunt ita recepta, quod ex his tribus unum fiat consonum & inseparabile: sed haec amicitia nullo modo fieri potest, nisi per separationem, sine qua non fit coniunctio methaphisica. Unum est solum, quod si solum manet impossibile est cum altero iungi: si tamen cum altero coniungendum sit, hoc alterum ex illo uno separari necesse est: cum nihil sit praeter id unum, & quia partes unius ex uno symbosant, uel sympathiam habent, in unum de facili conueniunt: sed eo facilius, quo minus per interualla separatae sunt ab uno. Quapropter mentis a corpore distractio necessaria est, ut eius & alterius fiat unio. Sed cum unio perfectionem requirat, ab extremo perfecto ( sicut supra dixi ) per medium facit transitum ad imperfectum, ut illud perficiat. Per huiusmodi mentis a corpore distractionem, quam uoluntariam nonnulli mortem uocant, acquirunt animus & anima simul iuncta, potentiam ac dominium in suum corpus; quod solus animus non habebat antea, propter medium renitens, per quod naturalis transitus fieri debet: quia non conueniunt inimici, nisi per sequestrem neutrum ex parte discordiae: sed participem ex parte reconciliationis utriusque. Hoc postremo labesit Astronomia iudiciaria, quae dispositionem astrorum inclinare, sed non necessitare docet: nam astra mentibus hominum longe sunt inferiora, pariter ignobile, parum aut nihil penitus in se nobilius potest. Uerum si corpora humana uincant animam, eamque reducant in corruptibilis corporis seruitutem, inficias non iero, quia corpora astrorum tunc nobiliora sunt hominum similibus corporibus suas in humana corpora passiones imprimere posse. Breuiter Sapiens dominabitur astris, insipiens nedum his subiicitur, uerumetiam inferioribus & erunnis quibuscumque. Sapiens est qui mentem adeptus eam excolit: insipiens uero, qui corpus in anima uel hanc in corpore diligit, animo neglecto: quod etiam ex uerbo diuino comprobatur. Qui diligit animam suam ( intellige in corpore ) perdet eam, & qui odit eam ( ut supra ) in aeternum custodit eam. Diligere dicitur is animam in corpore, qui suos appetitus prauos exequitur: e contra qui non exequitur, sed uanitatum cogitationibus delectatur, corpus in anima uidetur diligere. Odit animam suam in corpore qui corporis fraenat appetitus & corpus in anima qui uanis resistit speculationibus. Uisum est & hoc adiicere, quod apud probatissimos auctores, & praecicipue theologos anima nonnunquam pro spiritu, & hic pio anima sumitur indifferenter: per hoc non est inferendum quod spiritus & anima sint unum & idem ante mentis compositionem, sed post & in eo conueniunt philosophicum theologis, nam siue mentem uocemus spiritum, siue animam, appellatione unius non excludimus alterum: propter unionem iam factam. Non dicitur unio uera nisi fuerit inseparabilis: possunt tamen unionis initia iaci, quae non consequuntur effectum: per hoc non stat, quin mens adhuc imperfecta magis uel minus appellentur. Qui perfectam consequuntur mentem, sunt paucissimi, Qui inchoatam habent multi, qui nullam uero plurimi. Nunc ad corporis anathomyam ueniens ( ut supra ) dico bonam corporis dispositionem ad ueram speculationem esse necessariam ( nimirum ) quia corpus ex sui corrupta natura plurimum aggrauat animam & impedit quo minus, spiritus actiones percipere possit. Nonnullis a natura datum est, magis idoneos esse ceteris ad hanc separationem faciendam, ut pote quibus ad naturalem corruptionem in eorum formatione, per accidens nulla prorsus uel pauca saltem accessit corruptio. Minus apti sunt, qui praeter ortiuam corruptionem & accessoriam, ex propria petulantia, uictusque dissoluta serie rationem impediunt: ut sunt hi, qui mundanis agitati curis ea quae extra mundum perpetua sunt negligunt, & qui largius utuntur eis quae natura dedit in necessitatem, quam parsit. Qua propter uti per accessionem alicuius quid impeditur, ita per amotionem eiusdem iuuaripotest. Fiunt itaque medicinae philosophicae per Alchymicam artem pre ceteris excellentissimam, a propriis semote corporibus, que per naturalem uim agendi, quam habent in proprium corpus & post remotionem suae partis patientis retinent, id idem in alienum corpus obiectum exequi possunt & excellentius, quam a natura datum illis erat in propria corpora perficere. Nunc quicquid est in rerum natura formam habens & materiam desiderat in suo genere perfici: quod naturale desiderium perfectionis omnium est potissima causa. Et cum natura sibi simili naturae iungi gaudet, ac delectetur in ea, uincente mente per sibi simile medicamentum adiuta, corpus in eandem condescendere naturam cogitur: sicut uincente corpore sibi similibus corroborato corrumpentibus, anima cogebatur prius. Quod ne cuipiam absurdum uideatur adiiciam. Quoduis nutrimentum in sanguinem nutriti mutatur eiusdem naturae cuius fuerit nutrimentum: exemplum natura docet in his qui ferocium animalium carnibus aluntur assiduo ferocissimos fieri. Nihil assumitur in nutrimentum a natura preter id quod est subtilius, grossum & feculentum reiicitur in excrementum, & iterum nutrimenti superflui quod uis excrementum natura per poros in sudorem uel per uesicam, aut lachrimas eiicit. Hoc mouit preceptorem nostrum Theophrastum Paracelsum dicere quoduis corporis membrum stomachum habere proprium, in quo decoquitur nutrimentum, & fit in eo separatio superflui a necessario. Si per membri cuiuspiam stomachi debilitatem, huiusmodi superfluitas non separatur ob malam digestionem, superfluum hoc nutrimentum, uel carnes in tali membro cogit in tumorem corruptum excrescere: quod apostema uocarunt, uel ossa praeter naturam extendi. Huius exemplum in multis uidi, nempe costas omnes ab uno latere hac de causa praeter naturalem ordinem extensas fuisse, gibbumque sub scapulis excitasse praeter dolorem: quia non potuit haec superfluitas in apostema purgari, propter ossium soliditatem, & in excrescentiam est dilatata sine purgatione, doloreque, nam oppressa non fuit amplius. In medicamento philosophico nihil grossi relinquitur, nec superflui quid: quapropter incorrupta natura totum hoc medicamentum assumit ac sine separatione transmutat in sibi similem naturam, utpote superfluitatis expertem. Incorrupta natura dicitur balsamum naturale quibusuis corporibus naturaliter insitum, per quod eorum calor & humor etiam naturalia quantum fieri potest a corruptione praeseruantur, quo deficiente corpus humanum efficitur leprosum, & eo conualescente per augmentum, quod iam corruptum est propter eiusdem balsami paucitatem, in excrementum eiicitur. Differt in hoc medicamentum philosophicum a phisico, quod hoc una cum suo corpore traiectum in stomachum, non alias quam cibus in triplex alimentum, & duplex separatur excrementum illud in balsamum mercurium aut uulcanum transmittatur. Oportet enim tres corporis phisici partes potissimas, sanguinem, sal, & sulphur, sibi similibus nutriri. Hinc fit quod cibi potusque quotidiani cum suis sumuntur corporibus, nam quoduis elementum sustentatur elemento, sed omnia simul conueniunt & in temperaturam conseruantur ab aethereo, cui nostrum balsamum & socios quantum possumus conformia reddimus, quoniam est in corpore humano quaedam substantia conformis aethereae, que reliquas elementares partes in eo praeseruat, ac pro suis uiribus continuare facit. Spiritus itaque medicamenti philosophici cum. anima sua iunctus, & a corpore suo separatus, mentales partes in sibi similem substantiam transmutat, corpus quoque phisicum a corruptione praeseruat, corruptumque corrigit. Methaphisicum habere posse corpus nostram non negamus medicinam, tunc scilicet, quando corpus eius factum fuerit spirituale, spiritusque corpus hoc induerit: quod philosophi dicunt, fixum fieri uolatile, tandem uolatile fixum. Phisicum certe corpus excellentiori corpore curari non potest, quam methaphisico, nec humana mens componi melius quam dispositione methaphisica, post diuinae gratiae donum tamen. Ex his omnibus concludimus, speculatiuam philosophiam in superatione corporis, unione mentali facta consistere. Sed haec unio prima nondum facit Sophum, at mentalem Sophiae discipulum tantum: mentis cum corpore secunda Sophum efficit, completam illam & beatam unionem tertiam cum unitate prima sperantem, & expectantem. Faxit Omnipotens Deus ut tales efficiamur omnes, & sit in omnibus unus, cuius auxilio nunc ad huius foelicissimae philosophie primum gradum ueniamus, quod studium esse uerum compertum est a sincerioribus philosophis, non prius tamen quam recapitulatione quadam ea quae praecesserunt clarius explicentur. Recapitulatio primi capmens, ut etiam fidos, est uere donum Dei gratuitum, sic & uirtutes omnes. Hinc non sequitur, ut aliqui putant ad eas acquirendas non esse laborandum, quia Deus igna uos & segnes non exaudit, imo potius eorum orationes tanquam blasphemias reiicit. Magna certe foret hominum insania, panem a Deo petere, arare quidem & serere nolle: non minor est desiderare mentem, & expectare, nulla prorsus ad eam acquirendam adhibita diligentia. Maxima uero, si quis tam ignarus foret ut putaret labore solo, gratia Dei non implorata prius hanc acquiri posse. Diligentes benedictione sua replet, dum salutaria petunt, negligentes Deus non exaudit, etiamsi petat. Petere uere dicitur quis non solum ore, sed corde uel cum affectu quid cum exigit. Quapropter antequa ad primum philosophiae gradum pergamus, admonendos fore discipulos putaui, auxilii diuini implorationis, deinceps accurat issime diligentiae in disponendo seipsos ad huiusmodi gratiam recipiendam. De hac dispositio ne tantum tractatus iste disserit, gratia uero petenda est desuper a datore luminum O. M. D. Nec putet quis piam supra me definisse mentem, non magis quam Paulus eisdem uerbis fidem a Deo solo petendam esse docet, non a propriis uiribus, nec aliunde quam ab ipso Deo. Et quia huius artificiatae dispositionis tres sunt potissimae partes, utpote phisica moralis, & methaphisica, necessarium fuit qualibet hac in tractatione uia progredi: quod legentibus postea liquebit amplius Impossibile est malae uitae hominem possidere thesaurum sapientiae filiis reconditum, & male sanum ad illum inquirendum, quanto minus ad inueniendum aptum esse. Haec est ratio quare de moralibus, & phisicis corruptis, per methaphisica medicamina corrigendis loquamur. In corpore humano latet quaedam substantia methaphisica paucissimis nota, quae nullo penitus indiget medicamento, sed ipsa medicamentum est incorruptum. Uerum quia phisicorum corporum corruptionibus obruitur, & impeditur quo minus perficiendi suas actiones excerceat, philosophi diuino quodam afflatu cognouerunt hanc uirtutem, coelestemque uigorem a suis compedibus liberari posse: non contrario, ueluti docet physica, sed suo simili. Cum igitur tale quid siue in homine, si ue extra ipsum inueniatur, quod huic est conforme substantiae, concluserunt sapientes similia similibus esse corroboranda, pace potius, quam bello contrariis esse pellenda contraria. Ex his triplicem patet esse medicinam labilium, ut pote methaphisicam phisicam atque moralem. Ad phisici corporis dispositionem artificiatam utimur methaphisico remedio quo corruptionem eius ad naturalem digestionem, & expulsionem arceamus, hoc operante natura per formam intrinsecus roboratam. Haec est praeparatio corporis nostri phisici metaphisico modo facta, per quam ad separationem facilius peruenimus absque corrumpentium impedimento. Inde colliget studiosus lector quod a methaphisica per alchimiam ad phisicam debet fieri transitus: operando philosophice. Quid enim artes in uniuersitatibus uel audiuisse uel priuatim legisse, nisi de potentia deducantur in actum ( magis quam psitaco suum cheire ) prodest? certe nihil: quia omnis scientia quae non probatur experientia non est ars, at haerens ignorantia. Nunc ad separationem uoluntariam progrediamur, quae morali philosophia perficitur. Completa corporis praeparatione, facile separabitur a reliquis partibus, cum eidem quicquid praeter philosophicam necessitatem appetierit, ab anima, suasu quidem animi uel spiritus, denegatum fuerit, quid philosophica sit necessitas dicetur postea. Ex hac separatione resultant unio prima spiritus scilicet cum anima, per studium philosophiae moralis continuatum. Erant haec studiosis proponenda prius, ut cognoscerent qua ratione, methaphisica cum phisicis & moralibus hic miscuerim, & quando moralia methaphisicis, & hec illis comparanda sunt ac phisicis: ne forte sub labyrinto haerentes introitum ad rem capescendam ( ut solent plurimi ) praestruxisse uidear lectoribus. De studio philosophico, primoque gradu. Cap. Ii. Studium philosophorum est inquisitio sedula ueri & necessarii. Uerum est esse a quo nihil abesse, cuique nil adesse, multoque minus obesse potest. Necessarium id omne quo carere non possumus. Ueritas itaque summa uirtus est, ac inexpugnabile castrum paucissimis inherentibus amicis, at innumeris obsessum inimicis, paulo minus quam toti mundo nunc inuisum, sed insuperabile pigniiis qui possident illud. Hac in arce uerus & indubitatus philosophorum lapis & thesaurus continetur, qui non erosus a tineis, nec persossus a furibus manet in aeternum caeteris dissolutis omnibus multis in ruinam positus, aliis ad salutem. Hec est res uulgo uilissima, spreta plurimum, & exosa, non tamen odibilis, at amabilis, & preciosa philosophis supra gemmas, & aurum obrizon: omnium amatrix, omnibus ferme inimica, ubique reperibilis, & a paucissimis, quasi nullis inuenta: per uicos acclamans omnibus, uenite ad me omnes qui quaeritis, & ego uos ducam in ueram semittam. Haec est res illa tantum a ueris praedicata philosophis, quae uincit omnia, nec ab ulla re uincitur, corpus & cor omne durum & solidum penetrans, ac omne molle consolidans, & ad omni duro resistendum confirmans. Nobis omnibus se facit obuiam, & non uidemus eam, uociferans & alta uoce. dicens, ego sum uia ueritatis, transite per me: quia non est alius ad uitam transitus, & nolumus eam audire. Odorem suauitatis emittit, sed non percipimus eum. Dapibus sese nobis liberaliter in suauitatem offert in dies, & non degustamus eam. Blande nos ad salutem trahit, & eius tractui resistentes, sentire nolumus. Quoniam facti sumus sicut lapides oculos habentes & non uidentes, aures habentes & non audientes, nares non olfacientes habentes, ore linguaque muniti, non degustantes neque loquentes, manibus & pedibus nil operantes nec ambulantes. O miserum tale genus hominum, quod lapidibus non est prestantius, imo longe inferius eo, quod hoc, non illi, rationem daturi sunt operationum suarum. Transmutemini ( inquit ) transmutemini de lapidibus mortuis in uiuos lapides philosophicos. Ego sum uera medicina corrigens & transmutans id quod non est amplius in id quod fuit ante corruptionem, ac in melius, & id quod non est, in id quod esse debet. Ecce prae foribus conscientiae uestrae sum noctes ac dies pulsans. & non aperitis mihi? tamen expecto mitis, nec a uobis irata recedo, sed patiens iniurias sustineo uestras, cupiensque per patientiam ad eam exhortando uos, ducere. Uenite iterum atque saepius iterum uenite, qui sapientiam quaeritis, & emite gratis, non auro nec argento, minus laboribus propriis, quod offertur uobis ultro. Sonora uox, suauis & grata philosophantium auribus. O fons diuitiarum inexhaustibilis ueritatem & iustitiam sitientibus. O desolatorum imperfectioni solatium. Quid ultra quaeritis mortales anxii? cur infinitis animos uestros curis exagitatis miseri? quae uestra uos excaecat dementia queso? cum in uobis, non ex uobis sit omne quod extra uos, non apud uos quaeritis. Proprium hoc solet esse uulgi uitium, ut propria contemnens, aliena quae sunt semper appetat: proprium hic pro nobis appropriato sumimus, nam ex nobis ipsis nihil habemus boni, sed si quid habere boni possumus, ab eo qui solus est bonus ferimus acceptum: econtra quod habemus mali, nobis ipsi nos appropriauimus ex alieno malo per inobedientiam. Proprium ergo nihil homini est ex suo, praeterquam malum quod possidet: quod ex bono bonum habet, non ex seipso, sed contribute proprium habet, ex bono, cum recipit tamen. Lucet in nobis ( licet obscure ) uita lux hominum tanquam in tenebris, quae non ex nobis est, & tamen quaerenda est in, & non a nobis, sed ab eo cuius est: Hic illam plantauit in nobis, ut in eius lumine qui lucem inhabitat inaccessibilem, uideremus lumen, & hoc ceteras eius precelleremus creaturas: illi similes hac ratione facti, quod sintillam sui luminis dederit nobis. Est igitur ueritas non in nobis quaerenda, sed in imagine Dei quae in nobis est. Ulterius, ut definitioni ueri faciamus satis, dicimus esse uero nihil adesse, nam uni quid adest quaeso, quid etiam deest, aut quid contra niti potest? cum nihil uere praeter illud unum existit. Quis ignorat perfectum esse nil praeter id unum quod nec in aliquo diminutum est, nec superflui quid admittit, sed abundans est potentia & uirture, sic ut ex abundantia tribuere possit deficientibus, & semper aequaliter abundare. Quid enim tale potest esse praeter id solum quod omni dat esse quod est, & esse non recipit ab alio: sed ipsum esse totum est, quod esse potest, cui nihil obest, quia praeter ipsum nihil est. Quod nihil est uere non est, & e contra, quod uere non est, nihil est. Quicquid extra ueritatem est, uere non est: quia ueritas illud unum est omne uere quod est. Falsitas igitur quae non est, nisi quod esse uero contrarium est, & esse non debet, nec nisi per essentiae uerae priuationem est nihil est: quia uere non est. Unde concludunt ueri philosophi peccatum, & mortem nihil esse, quia non procedunt ab esse uero, sed ab essentiae uerae priuatione. Peccatum igitur est priuatio boni, quae causa mortis efficiens est: quia mors est priuatio uitae, quae uita, boni finis est. Ex bono quidem ueritatis stimulus resultat, cui non praeualebunt aculei mortis, & contra quem cuique quantumque duro durum est calcitrare. Quicunque ueritati quidpiam adiicere uellet, falsum pro uero palliatione quadam substituere cogeretur, ideo quod ueritas perfectionis amictu solo circumfulta non ueretur. Quod si noster primus ille parens amictum hunc iustitiae non exuisset, ueritus non fuisset uideri nudus, qualis antea non uidebatur, nec erat, sed omni decore munitus. Priuatis Adam ueritatis amictu perenni, falsum quesiuit pallium a frondibus arborum, quo fassus in seipso suum errorem, & coram Domino dixit, nudus sum domine: cuius misertus Deus quod ueritatem amisisse uereretur & fateretur, pro terrene foelicitatis amictu per dito, perennis gloriae uestem nuptialem gratis illi restituere statuit, per proprium filium; qui ueritatis uiam se nobis ac uitam esse dixit, & ostendit, cum sua morte mortem a nobis perpetuam, qua digne plecti debebamus omnes, abstulit. Uidete fratres igitur quantus sit uerita tis effectus, ut erga suos inimicos, modo recognoscant eam, sit benefica placidaque. Cum Adamo peccauimus omnes, at paucissimi sunt, & fere nulli, qui cum eo nuditatem suam aperte fateantur, imo potius quisque quoque cupit uideri naedum, sed esse perfectior, licet omnium ipse sit imperfectissimus, & bysso purpuraque palliatus maxime nudus. Uitium hoc haereditauimus a primi parentis appetitu primo, quod caro nostra prae caeteris maxime iure uel iniuria sapere, possidere, uel honorari desideret: quod potissimum hoc saeculo hominum est studium exitiosissimum. Ueritas iterum nulli potentiae subiicitur uel mundanae fortitudini, quapropter ei nihil obest, nam ipsamet est fortitudo uera, potentiam totius mundi superans. Quod si corpus ueritatem possidentis in mille frusta secetur, nil patitur animus eius, at in eo martyrio gaudet. Haec est ueritatis potentia, quam pauci sunt adepti, sed infra latius audietis eius excellentiam. Nunc dicemus ulterius quas proptietates habeat ueritas, pietatem scilicet cum iustitia iunctam inseparabili nexu. Est enim pietas gratia diuinitus data, quae docet unumquenque se uere cognoscere. Iustitia quidem retributio cuiusque cuique quod suum est, dicitur: quicunque uirtutes has possidet, omnium est ditissimus. Sciendum est etiam hoc loco pietatem operari pacem & misericordiam, de quibus suo loco dicetur. Restat nunc ut philosophici studii partem alteram intueamur, quae necessitas est. Uictu quidem & amictu carere non possumus, ergo nobis sunt necessarii. Deliciis in cibo potuque, uestium quoque luxu byssino, coccineo, purpureoue carere quiuis ( etiam qui habet ) potest, ergo non sunt haec necessaria. Pauci sunt qui necessitatem obseruant philosophicam, uulgarem quis non uel ydiota quiuis inuite sustinet, eoque solo carere cupit, quod assequi non potest. Iudicat omnia uulgus superficialiter secundum appareutiam, secundum profunditatem sunt qui iudicant fere nulli: hinc fit quod ueritas exosa sit, cum sub lacero cortice prodit in lucem. Plus possunt nunc splendida uestis, & armillae, torques & monilia, quam ipsa ueritas & sapientia. Quid mirum, cum sapientia summa mundo stultitia facta sit, haec uero sapientia: testantur scripturae sacrae. Ueritas ipsa Christus ac sapientia tollitur a mundi sapientibus, quia ex mundo non est attamen superat mundum, Barabas uero latro potius eligitur, quia fuit ex mundo uitiosus. Cur miramur itaque, si mundus uerarum artium professores ( cum ueritatem ipsam sit persequutus ) tanquam uenenum abhorret? quod ipsi gentiles mundi sequaces aperte fatentur, cum ueritatem odium & obsequium amicos parere dicunt: hac sua doctrina uidentur hominibus ambitionem persuadere uelle magisquam uirtutem & ueritatem: Haec dico quia si nunc in lucem adferatur hoc ferreo saeculo quid, ex ueris & indubitatis Philosophiae uerae fontibus, quod in utilitatem faciat reipublice: si non sit Ethnicorum ac gentilium doctrinae consonum, ab his reiicitur qui succum illius hausere studii, quod inanis illa philosophorum schola commentata est. Dicite quaeso uiri iuditiosi, qui potest fieri, ut Gentilis carens omnino lumine uero, lumem ad ferat aliis. Humanam habuerunt Sapientiam & mundanam, quae Stulticia reputatur apud Deum, quia ex Deo non est, & tamen parens omnis filium torquet ad eam addiscendum per mediam aetatem. Postmodum si talem contingat Philosophum ementitum cum uero speculatiuo conferre Sopho, mox erumpit in conuitia contemnens omne bonum ac uerum quod a suo pedagogo non audiuerit: tanquam nihil boni uerique foret praeter id quod a Gentilibus ueritatem ignorantibus processisset. Plus enim potest speculatiua Mens adiuta uero lumine ueritatis, unico tantum anno uel momento consequi, quam assiduus, & improbus labor totius aeui hominis, absque lumine quaerentis lumem ab his, qui luce carent omni. Sed uideamus quaenam sit doctrina gentilium philosophorum. Summum bonum ponunt bene uiuere, quod in honestum partiuntur & utile. Honorum ambitionem & laudes maxime reputant honesta: denique diuitiarum partum & conseruationem quocunque iure uel iniuria, bello, uel sudore facta, uocant utilia: ex quibus post mortem aliud nihil expectant, qui posteritati memoriam sui, famamque reliquisse: Resurrectionem partim ita negantes, partim ignorantes, poematum mille nugas praeter ueritatem, cuius quidem expertes fuerunt, effingunt in hominum, & suiipsius perpetuum exitium. Ecce propter quam doctrinam oportet uerarum artium professures his exosos esse maxime, sui de quibusuis artibus & facultatibus plus reportasse nomen gerunt. Tametsi ueritatem ob oculos ponat experientia, nisi per inexpertas opiniones eorum, qui ueritatem nunquam sunt experti sit comprobatum pro falso uerum obiicitur, & maximo clamore fatuus estimatur, qui ueritatem profiteri uelit. Quod si quis etiam uanos authores merito detestetur, mox eorum discipuli minantur in uniuersitatibus tales, uel afficere supplicio, uel dedecore summo, quod equitationem asini uocant: interim non uident ipsi quod eorum sit solatium per uicos indies asinos equitare, quibus alios dedecore conatur excipere. Quid tandem subticebitur ueritas, quia sicuti docent gentiles, odiu parit? minime, sed potius obire mortem philosophum decet, quam negare ueritatem. In omnibus est obseruanda ueritas, ut summum apud christianos bonum: beati quibus datum est coelitus in ea perseuerare in finem usque, quod paucissimis ( hei miserum ) contingit. Rogemus Deum ut huius solius nos faciat participes. Concludendum igitur solam ueritatem expetendam, solliciteque fore querendam ab omnibus: ad cuius fastigium ulterius qui saliendum sit audite. Recapitulatio primi gradus, & secundi Capituli. Philosophi studium suum in inquisitione ueritatis, per opiniones rationi consonas, dirigunt, in his quae sensum fugiunt: at Chymistarum studium est, in sensualibus, in sensualem illam ueritatem a suis compedibus liberate posse, per quam coelestes uirtutes subtili admodum uenentur ingenio. Quicunque chymicam artem addiscere uult, philosophiam, non Aristotelicam, sed eam quae ueritatem docet, addiscat oportet. Dicet quis piam Aristotelis discipulus, an Aristotelem faciam mendacem? non ego sed ipse se: nam eius doctrina tota consistit in amphibologia, quae mendaciorum optimum est pallium. Cum ipse Platonem, & reliquos reprehendisset, querendae fame gratia, nullum potuit commodius instrumentum reperisse, quam idem quo in reprehendendo. fuerat usus Amphibologico sermone scilicet, scripta sua quae contra sinistram oppugnantem, dextro subterfugio saluans & est contra: quod Sophismatis genus in omnibus eius scriptis uidere licet quae etiam a quouis mediocriter docto in utranque partem interpretari possunt. Hoc semper fuit Sophistarum studium, ut quaedam Cla. Philo. m subterfugia molirentur, quibus iam uicti suas tegere falsitates possent, ad eaque taquam ad sactam anchoram periclitantes confugerent, ut est asinorum ille clipeus. Contra negantem principia non est disputandum, non sine causa propugnaculum hoc extruxerunt, nam artes eorum ex falsis constabant principiis. Non melius contra Sophistas agendum est quam sua principia perspicacissime num falsa sint examinando: hoc retilitio quemuis male cautum irretire conantur. Sed missa faciamus haec donec disputandum sit, scriptisque probandum ulterius: ad studium chimicum redeamus. Ueritas in arte chimica per manualem practicam & Pyromantiam, separatione partium a suo toto facta queritur, quod studium Alchymistarum est. De secundo gradu philosophorum, qui dicitur Cognitio. Cap. Iii. Cognitio est opinionum de ueritate quorumuis conceptarum, per experientiam certa, & indubitata resolutio. Opinio ueritatis est in animo haerens & dubia praesumptio. Experientia ueritatis est manifesta demonstratioresolutio quidem est dubii depositio. Non possumus de quouis dubio alias certi fieri quam experiendo, nec melius quam in nobis ipsis. Quapropter id quod de ueritate supra diximus, uerificemus a nobis facientes exordium. Diximus supra Pietatem in cognitione sui ipsius consistere, hinc fit ut ab ipsa cognitionem philosophicam incipiamus. Nemo uere pot cognoscere se, nisi sciat quid, & non quis ipse sit, a quo dependet, uel cuius sit ( nam sui iuris secundum ueritatis legem est nemo ) & in quem finem factus sit. His cognitis incipit Pietas, quae circa duo uersatur, utpote Creatorem, & creaturam sui similem, impossibile est creaturam a seipsa se cognoscere, nisi prius cognito suo Creatore. Qui potest effectus ante causam, cognosci, nonne praecedit omne principium sm medium & finem, uel a fine rem aggredietur quispiam? Deus est sine principio & fine per se persistens, omni repletus gloria, quam solus ex propria liberalitate possidere noluit, sed eius nos facere participes, quos ad imaginem suam condidit: primum liberalitatis eius exemplar, & mysterium. Qui fit igitur ut admirandum illud Archanum ignoremus ex ueritate? Audi frater, sicut a preciosissimo de uilissimo creati sumus, ita propter materiam ex qua facti, sumus ad uile quoduis proni magis, quam ad id quod nos de uili preciosissimos post illum fecit: imo potiores angelis, si mansissemus in tali dignitatis gradu. Admiremini quot quot mecum estis mortales miseri, quod summus rerum artifex uilissimam de limo terrae materiam contractare manibus uoluerit, & ex ea preciosissimam excitare creaturam: non abs re factum putemus, sed ut agnoscamus quidnam simus, & ab elationis superbia nos contineamus: quod secus facientes nemo nostrum non pauperem quem Deus elegit, odit, cum tamen ex eadem massa, qua facti sumus omnes, constet: hinc fit ut personarum non sit acceptor Deus, sed paupertatis, & humilitatis amator, & inimicus elatae superbiae. Nemo creatorem poterit melius cognoscere, quam ex creatura, sicut ex opere noscitur artifex. Uideamus igitur quis ille sit qui de uilissimo potest excitare preciosissimum, nullus cerre praeter eum qui creauit utrunque Nullo modo pinserna potest uinum in aquam permutare, tamen id potest qui uinum & aquam creauit, maius cum terram in animam uiuentem transmutauit, fecit, & quod maximum est, supremo beatitudinis idono, scilicet, imagine similitudineque suis dotauit eam: per eas datum esti omnibus faluos fieri, qui donum hoc recipiunt, sed nolentibus accipere gratis quid dabitur? certe nihil: habeant igitur illi quod suum est, ut seruetur iustitiae locus. Proprium cuique suum est quod elegit a principio, damnatio scilicet. Gratuitum est aeternae salutis donum, his qui cum gratiarum actione recipiunt illud. Cum itaque pretium uile charumque simus, uideat quisque nostrum quid potius optet: res intelligentibus per se clarior est, quam illius elucidatione sit opus. Scimus uile quod sumus & praestantissimum a quo processimus, restat in hoc negotio perpendamus quare, uel in quem finem facti fuerimus. Creauit omnipotens Deus primum hominem Adamum ad imaginem & similitudinem suam, ut ipsi Deo foret in aeternum ad gloriam, & immortalis esset, non anxius, nullius indigus, semper in Deo gaudens, terrenis palsionibus non subiectus. Uerum quia tantum munus non agnouit, uilifecit: cognouit tamen quod perfectus factus esset & sapiens, at in ea cognitione non permansit. Consideremus ergo quantum bonin cognitio, quantumque mali huius muneris, & uerbi Dei uilipendium attulerit, cum ex immortali perpetuo reddiderit moribundum: nam qui moritur in aeternum, & semper in agone mortis degit, & nunquam definit mori: hinc fit ut perpetua dicatur illa mors, ueluti uita dicitur aeterna, qua Deo uiuemus in aeternum, & nunquam sinemus uiuere. Cum igitur primus parens una secum nos omnes Deo rebelles fecisset, ac inimicos, misericordia motus Omnipotens Deus pacem inire nobiscum induratis uoluit, qui pacis est author. Quis erit lapideus ille, qui cum diuinae bonitatis hoc mysterium animo reuoluerit cum inimico suo, licet iniuriam ab eo receperit non reconcilietur? Qui tandem fit, quod inimicorum inter mortales neuter offendens uel offensam passus, alterum aggredi uelit reconciliationis, ergo? Certe non alia de causa, quam quod nemo seipsum, & per consequens, nec Deum creatorem suum, nec proximam equipollentem creaturam cognouit: quo fit ut pacem non amplectatur is qui eam ignorat. Est enim pax misericordiae radix, nam qui pacem non habet, mise ricordiam non exercebit, nec etiam assequetur, donec habeat. Non est quod hoc loco Pacem & misericordiam confundamus, quia pax est misericordiae causa, ueluti pacis est ipsa pietas. Pacem ergo si cum Deo habuerimus per pietatis cognitionem, pariter eam cum proximo tam inimico quam amico necessario sumus habituri. Maxime cum considerabimus, quod summus ille rerum artifex uermiculo diaboli mancipio, per pacis amplexum suae, misericordiam fecerit. O miseri mortales quotquot misericor diam expectamus a Deo, coram quo miseriam nostram non agnoscimus. Unde quaeso Misericordia, quam ex miseriae confessione per cordis contritionem in emendationem facta? Quod si demum nostram fratrumque nostrorum miseriam non ignorabimus, at pari compensabimus pondere seculi bonis huius opimiores facti, diuitiarum aeternarum nos ab undantiores non existimabimus illis, qui prorsus opibus mundi destituti sunt. Quis mortales inter hoc uere considerat, bonorumque sibi solum in hoc Mundo concreditorum communione, fratrem egenum non solabiturida tu considerantem, & ego tibi mox ostendam qui tale diuinum archanum agnoscat. In his omnibus Deus suum erga nos amorem satis ad huc explicuisse noluit. Ueruum sua nos accusante Iustitia cui nihil diminurum esse potest unquam, non magis quam eius misericordiae, nobis potius quam proprio filio parcere uoluit, in quo pax & Iustitia simul osculatae sunt. Quare igitur non osculamur nos in Christo fratres facti pares, cum nos miseros uermiculos summus rerum osculetur artifex, & in filio suo unigenito praestantissimas facit creaturas de uilissimis proprio malo factis. Quotquot Deum agnoscunt in filio, pariter & filium in patre per Spiritum sanctum, cui non reluctantur, fratrem etiam agnoscunt, & non alii. Haec sunt uera & indubitata uerae philosophiae fundamenta: sed quia nondum ab omnibus cognita sunt, licet audita multis, adhuc in aliquorum non bene resolutorum animis posset haerere dubium, an imagnatio praedictorum ueritatis amorem in nobis excitare queat: opere pretium illis fuerit ambiguitatem hanc experimento per seipsos & in seipsis facto, deponere, hunc in modum, qui sequitur. Consideret unusquisque penes se diligenter ea quae superius dicta sunt, degustataque sepius ruminet animo sincero, sic paulatim scintillas aliquot magis ac magis indies perlucere suis oculis mentalibus percipiet, ac in tantam excrescere lucem, ut successiuo tempore quaeuis innotescent, quae sibi necessaria fuerint, nec amplius in ueritate quouis herebit modo: sed pietatis exercitio iustitiaeque paulatim assuescens ritu uiaque praemissis, animi tranquillitatem sentiet, qua tandem allectus intelliget, maiorem in animo delectationem esse, quam in corpore. Non prius incipit uera cognitio, quam perennium & labilium, cum uitae tum interitus oblata copara tione, selegat Anima cum Animo iungi delectatione maiori tracta huius, quam Corporis. Ex ea cognitione Mens oritur, & corporis uoluntaria separatio sumit exordium, cum anima respiciens ex una corporis foeditatem & interitum, ex altera parte praestantiam & foelicitatem animi perpetuam, cum isto ( diuino sic disponente flatu ) connecti cupit, altero penitus neglecto, ut hoc solum appetat, quod a Deo conclusum esse uidet in salutem & gloriam: Corpus in amborum iam unitorum unionem condescendere cogitur. Haec est admirabilis illa Philosophorum transmutatio corporis in spiritum, & huius in corpus, de qua dictum nobis relinquitur a Sapientibus: fac fixum uolatile, & uolatile fac fixum ut habeas magisterium nostrum ( intellige ) fac de pertinaci corpore tractabile, quod ani mi praestantia cum anima conueniente constantissimum fiat corpus ad omnia sustinendum examina. Probatur enim autum igne, quo reprobatur omne quod aurum non est. O prestantissimum philosophorum aurum, quo ditantur sapientiae filii, non illo quod cuditur. Adeste qui thesaurum philosophorum tam uario conatu queritis. reprobatum a uobis lapidem cognoscite prius, quis ille sit antequam quae ratis. Mirum est super omne miraculum, quod quispiam appetat ignotum sibi: fatuum certe uidetur id ab hominibus quaeri cuius ueritatem non norunt, quia nihil in eo speirelinquitur. Suadeo quibusuis ergo perquirentibus, ut cognoscant prius eius quod querunt ueram existentiam, ante quam quaerant: sic eos laboribus frustrari non continger. Sapiens quaerit quod amat, nec amare potest quod non cognoscit, alias insipiens esset: ex cognitione igitur natus est amor omnium ueritas, que sola uiget in omnibus ueris philosophis. Recapitulatio secundi gradus. Capiii. Non est quod quispiam putet me hic theologica tractare uelle, sed talia quae rusticum & pueros latere non debent: ex quibus tamen altius quam litera sonat repetitis, omnem Scientiam & Artem in omnibus tam coelestibus quam prophanis rebus hauriunt Sapientiae filii. Frustra laborati, omnes abditorum Naturae secretorum indagatores, cum aliam ingressi uiam, terrenorum uirtutes per terrena detegere conamini. Discite igitur coelum per coelum non per terram, sed huius per illius uirtutes cognoscere. Nemo enim ascendit in Coelum quod quaeritis, nisi qui de Coelo ( quod non quaeritis ) descendit illuminet cum. Incorruptibilem quaeritis medicinam, quae corpora naedum a corruptione transmutet in uerum temperamentum, sed etiam temperata diutissime conseruer: talem alibi quam in coelo reperire non poteritis unquam. Coelum uirtute sua per inuisibiles radios in terrae centrum undique concurrentes omnia penetrat elementa, & elementata, generat, fouetque. Nemo in seipso, sed in sui simili, quod etiam ex ipso sit generare potest. Foetus etiam promiscuus utriusque parentis in se naturam ita retinet, ut in eo parens uterque potentia & actu sit reperibilis. Quis haerebit amplius nisi lapis in generatione philosophica? Si cognitio haec adhuc tibi non suffecerit amice lector, cum eaque data est in claue nostra, non est quod tecum agam latius. Uerum ne tibi de me conquaerendi maneat ansa, dicam ulterius. Disce ex teipso quic quid est, & in coelo & in terra cognoscere, ut sapiens fias in omnibus. Ignoras coelum & elementa prius unum fuisse, diuino quoque abinuicem artificio separata, ut & te & omnia generare possent? Si hoc nosti reliquum & te fugere non potest, aut ingenio cares omni. Rursus in omni generatione separatio talis est necessaria, qualem de te supra dixi fiendam, ante quam ad uere philosophiae studia uelum applices. Ex aliis nunquam unum facies quod quaeris, nisi prius ex teipso fiat unum quod audistis latiusque audies in sequentibus: nantalis est uoluntas Dei ut pii pium consequantur opus quod quaerunt & perfecti perficiant aliud cui fuerint intenti. Malae uoluntatis hominibus nihil praeter quod seminauerint datur metere: imo quod magis est persaepe bonum eorum semen in lolium propter eorum maliciam conuertitur. Fac igitur ut talis euadas quale tuum esse uis quod quaesieris opus. De tertio gradu Philosophico. Ca. Iiii. Amor: philosophicus dicitur secretorum ab uno, rursus per unionem partium in toto concordia. Unionem apprime diligit Deus, quia unus est, & quicquid creauit unquam sub unione conclusit. Ab uno determinato, per unum indefinitum facto procedunt omnia quae finita sunt, ac rursus ad unum suum instinctu naturali quaequae tendunt: a quo si quaepiam declinauerint, a philosophis sub secreto binario contineri censentur, & per ternarium ad unionem reduci debere. Creauit Deus coelum & terram, ac omnia quae in eis sunt, occulto modo simul unita, manifesto secreta. Sub appellatione terrae concluduntur Elementa, quae continentur a Coelo talique foederis complectuntur amore, qualem inter alias creaturas uix uidere licet. Animalia bruta quaequae bina sese diuino prorsus ordine coniungentia uidemus sinceriori uinculo que purioribus constant elementis, ut sunt uolatilia, reliqua minus couueniunt pro materiae de qua sunt conflata puritate minori, tamen coniunguntur licet promiscue magis. Ad praestantissimam creaturam deueniamus ex uilissimo creatam, ut pote hominem quem delimo terre creauit Deus, animal per se mobile, quod inde mox spiritu rationali unum fecit: occasione qua mouetur sola caeteris animantibus irregularius esse quis non percipit? qua uiuum est & rationale factum, excellentius inter opera Dei nullum esse potest. Ab hoc scilicet homine cum adhuc in excellentissimo statu foret ante lapsui nsecreuit deus foeminam, os ab ossibus eius & de carne carnem eius, ut firmius caeteris animantibus unirentur: non dicuntur uniri nisi quae fuerint ab uno semoti prius, sed coniuns tantum. Cum igitur in seipso non posset in altero gignere fuit necesse. Hac de causa prae ceteris humana generatio reuerenda est, quia fit inter duos qui prius unum fuerunt, & iterum uiuum diuino matrimonio facti sunt: testante scriptura & erunt duo in carne una, quorum uterque propter alterum relinquet patrem & mattem, & adherebit altere suae parti. Non est alias existimandum, quam uxoris maritum, & huius illam altoram fore corporis partem inseparabilem: cum uiderimus eos aliter segerentes, iudicabimus illos non unitos sed coniunctos tantum esse, non amore uero, sed uel turpis lucri uel illiciti potius appetitus extinguendi causa, cuius ignis cum refrixerit, frigent omnia simul. Non talis est amor philosophicus: nam inextinguibili prorsus accensus igne, non extinguitur: quicunque per spiritum uniuntur, spiritus in unione manent, quae uero per corpus iuncta sunt, de facili soluuntur corpora. Est & parenerga natos, et horum erga parentes proprius amor qui philosophico nullo modo comparari potest: nam pro gnato pater, nec pro parente filius, minus pro fratre uel sorore, soror aut frater, uel quispiam amicus uel minimae suae iuncturae pati iacturam nollet. Quis ille qui pro seipso mortem obire libenter quanto minus pro quopiam alio uelit? Ubi tandem querendus? Certe non alibi quam unde processit amor. Sic Deus dilexit mundum ( intellige hominem ) ut proprium fiilium nasci uoluerit hominem, qui pro hominibus mori, morteque sua iustitiae, qua nos plecti debebamus, mortem persoluere posset. Non potuit enim filius Dei mori, sed homo factus, mortuus est perfectus homo filius hominis, iustusque iustitiam compleuit. O admirandus amor Dei erga homines. Non ex Aristotelis inani philosophia, nec reliquorum mundi Sapientum huius, tam foelices undae manant, quas ( dum nos uanis attentos studiis detinet ) preterimus o miseri sodales: ad aliam animos nostros philosophiam uocat amor iste diuinus. Colloquium quo conatur Animus Animam & Corpus ad se trahere. Interlocuiores sunt Spiritus, Anima, Corpus, & Philosophia amoris, his literis designati: S. A. C. & Ph. S. Agitedum igitur anima mea, corpusque meum, surgite, nunc animum sequamini uestrum. Ascendamus in montem excelsum hunc nobis oppositum, de cuius cacumine uobis ostendam iter hoc biuium, de quo per nubem & sine lumine loquutus est Pythagoras. Nobis aperti sunt oculi, tum praelucet Sol pietatis & iustitiae, quo duce non possumus a uia ueritatis deflectere. Uolgite primum oculos ad dextram, ne uideant uanitatem antequam sapientiam perceperint. Uidetis ne relucens illud & inexpugnabile castrum? A. & C. uidemus. S. In eo se continet Philosophicus amor, de cuius fonte fluunt aquae uiuae, quas qui degustarit semel, non sitiet uanitatem amplius. Ab eo loco tam amoeno suauique recta progrediendum est ad amoeniorem, in quo Sophia moram trahit: de cuius etiam fonte scaturiunt aque primis longe foeliciores, quas qui gustarint inimici, pacem eos inire necesse est: eorum qui deueniunt eo plerique solent altius tendere, sed non omnes optatum assequuntur. Est locus ultra dictos, quem adire uix licet mortalibus, nisi per diuinum nuinen ad immort alitatis gradum assumpti sint: at antequam introducantur, mundum coguntur exuere, caducae uitae spolio retento: non est eo cum peruenerint, quod amplius mortem timeant, imo potius eam indies amplectantur suauius, quam in mundo quid unquam suaue iudicatum est eis amplexu dignum. Ultra haec tria loca quicunque progrediuntur, ab hominum oculis euanescunt. Quod si secundum & tertium locos uidere lubet, ascendamus altius. En supra cristallinam primam arcem, aliam argenteam, uidetis, ultra quam & tertiam adamantinam, quarra uero non cadit sub sensum, donec ultra tertiam deuentum sit. Hic est aureus perpetue foelicitatis locus, solicitudinis expers, & omni repletus gaudio perenni. Nunc ad sinistram deflectamus oculos. En uidetis mundum uoluptatibus & diuitiis plenum, in quo nihil oculo caduco desplicere potest, at huius peregrinationis uideamus exitum. Uallem obscuram fuliginoso repletam caligine, sub finem horizontis cernitis perspicue. A. & C. Cernimus quidem. S. Cum ii qui latam hanc ingrediuntur uiam eo peruenerint, horum solatia uertuntur in tormenta, quorum nullus est finis: quod si uelitis aurem artentius praebere, potestis hinc ululatum percipere, nisi uos impediat eorum gaudii rumor, qui tam anxiem tendunt in sui ruinam. A. & C. Audimus profecto, sed qui fit, ut isti huc non redeant? S. Quia miseriae uallem hanc non uident, donec postremam poenitentiae uiam praeterierint, post quam non est reditus. A. & C. Sunt igitur alse uiae per quas ab eo graui periculo deflectere possint? S. Imo duae laterales tantum in dextram huc ad nos, ut uidetis uergentes, nam ab hoc loco in quo iam sumus per primam arcem oportet omnes facere transitum qui resipiscunt, ut quae uidetis nunc, uideant ipsi. A. & C. Miramus quod miseriae uallem non uideant prius. S. Mirum non est, quia plana est uia, facilis & grata, homines alliciendo seducens, tum in plano quouis breuis est horizon: quod si huc ut nos conscendissent, exitum utriusque uiae percepissent. A. & C. Quo nomine uocantur? S. Lata quidem erroris, lateralium prior infirmitatis, posterior paupertatis, & haec in qua sumus ueritatis dicuntur uiae: quarumlibet in ostio positus est angelus Domini, qui tractus diuini spiritus nominatur. Hic in hoc passu primo trahit omnes, cui tractui si restiterint miseri mortales, laxantur habenae pertinacibus, quos uiam erroris ingressos adhuc expectat Dominus, donec aliquandiu mundanis abusi deliciis, per propriam petulantiam incidant in corporis infirmitates non immerito, per quod in errorem tracti fuerint. Paucissimi quos errorem suum agnoscere contingit, per priorem resipiscentiae uiam ad locum hunc redeunt. Reliqua pars maxima cum his qui primo non resipuerunt loco, pertinax ulterius progreditur. Nonnulli qui per infirmitatem castigari noluerunt, & alii qui nondum castigati sunt, in paupertatem propria causa permittuntur incidere: ex quibus paucissimi poenitentiae uiam posteriorem ingrediuntur. Plurimi uero procedunt in errore caecutientes, donec in foueam cadant, a qua surgere non licet. A. & C. Paucos uidemus per poenitentiae uias redire. S. Hoc impedit corpus. C. At ego uotius mori uellem centies, quam latam in finem usque uiam perficere. S. Quia uidisti sic loqueris, at uide sis huius memor in posterum. C. Quocunque uos ieritis promptissimum sequar: sed priusquam discedamus hinc dic precor, qui factum sit ut & nos latam non simus ingressi uiam? S. Quibus coelitus ptimum domini tractum recipere datum est, Deo non sibi ferant acceptum. C. Trahuntur tamen omnes. S. Uerum est, at omnes tractum non recipiunt. C. Quenam est huius occasio? S. Quod in biuio existentes, oculos magis ad sinistras uanitates, quam ad hunc dextrum uiuentis aequae fluuium tam admirando fluentem artificio de montis in quo iam sumus apice, deflectunt. C. Quod est monti fluminique nomen? S. Utrique primus domini tractus. C. Suntne alii tractus praeter hos tres quos iam exposuisti? S. Plurimi sunt inter hos medii, qui sentiuntur ab omnibus in propria conscientia, sed parui fiunt ab his qui nolunt, ut antea dictum est recipere. C. Quid est quod in isto ducis admirandum fluuioi S. Uidisti tu uel quispiam uirquam de tam sublimi loco decidentem aquae copiam sine strepitus horrore per maximam? ignoras etiam pendentem aquam ultra quod mundi uires omnes superat, quantum uis intrepidum hominem, uel in terra martem ipsum ( si quis sit ) excitatione soni uentique terrere posse, ueluti plurimis in locis uideri potest? C. Certe quibusdam in collibus tantum fui de quibus aqua defluens a ponte distante satis perterrefactos, & agitatos uento praetereuntes quantumuis fortes deiicere potuit: nisi quadam industria uiribusque reassumptis hominum uicissent animi, transitum que sibi fecissent. S. Primus hoc loco tractus est admiratio fluuii, quam & aquae degustandae desiderium, & gustum, eius originem uisendi maximus amor subsequitur: qui degustantem ut ferrum adamas huc allicit, ut quae discrimina rerum sint uideat. C. Nonquam ego per meipsum hoc considerassem, etiam si locis inferioribus contrarium accidisse uiderim. S. Oculi tibi carnei sunt, qui non percipiunt ea quae mundum superant: res qui superficialiter, aut ex manifesto uident, non putant aliud in rerum natura fore, praeter id quod sub sensus cadit: tales quotquot sunt huc non contingit adire, nisi spiritus eorum domini tractum ex fluminis montisque mirabili consideratione speciali dono sentiant, & recipiant. C. Hoc unicum adhuc abs te scire cupio priusquam discedamus hinc. Quad sibi uult ad amoenissima loca tam difficilis aditus, cum propter itineris asperitatem, exiguitatemque, tum ob huius & fluminis protractum rectissimum, ut uix protenso filo quid rectius delineari possit. S. Uideo te Corpus ineum libenter hic moram protrahere, quo diutius mundanis laruis, & fucatis oculos pascas: hos te sepius ( etiam si de dextris petas ) ad sinistram detorquere, mihi suspicandi praebet ansam, haec te non tam sciendi curiosa cupiditate percontari, quam quod postquam hinc recesseris mundi conspectu priuarum iri te uideas. C. Missa faciamus haec, responde saltem. S. De difficultate, qua tibi satisfiat intellige primum, ad gloriam alia quam per crucem uia, non secus ac ad ardua quaequae quam summo labore nullus patet aditus, ut facile partorum leuis, & difficile grauis existimatio foret. Asperitatis leuitas, ut mortis uita, non minus quam exiguitatis amplitudo finis est. Rectiuium etiam, & carens ambagibus esse debet omne quod in ueritatis semittam ducit. Iam habes quod optas, nec est quod immoremur amplius, sequere nos. C. Postremum hoc esto. S. Omnia nunc audisti quae necessaria sunt, nihil moror. C. Saltem Anima tu mecum tantisper mane. A. Nec te nec Spiritum libenter desererem, tacui tamen donec utriusque rationes audiuerim, placent quae Spiritus loquitur, quae tu nihil praeter moram adferunt auribus meis. C. Uideo me nunc uictum iri miserum. S. Uere miserum sequere nos quo foelix, nobiscum fias. C. Utinam, at ego solus quid contra duos? S. Tace, post paucos dies sola cum solum ages. C. Quid hoc audio, tu forte nos qui dux noster es auios deseres? S. Absit, uobiscum ero dum eritis. C. Aperias igitur quid hoc aenigmatis uelit. S. Prout oculi, sic intellectus, & omnia quae possides carnea sunt. C. Fac saltem intelligam. S. Quid, si quae tibi sunt ob oculos non percipis, ea quae non uides, cum dixero, qui percipies? C. Supra quod miseris me torquet modis lapidosum, strictum, & spinosum iter hoc, uerbis tuis massam hanc per se grauem aggrauas. S. Non nisi subleuare conor. C. Sic non feceris. S. Qui factum uelis? C. Aperta loquendo. S. Non didisci quae tua sunt. C. Nil tecum solum efficiam. Heus anima mea quam semper charam habui, non loqueris? auxilium non praestas amico tibi fidissimo? A. Dubia sum inter uos, alterutrius partem aequaliter gero. C. Tamen spiritum quam me sequetis libentius. A. Deliras omnino. C. utinam ego mansissem in itinere biuio. A. id fecisses. C. Non potui praeter te qua sine nihil possum exequi. A. Nec ego praeter Spiritum ualeo gradum sistere: sine quo, te sine sim necesse est. C. Et tu parabolice loqui tam breui didiscisti tempore. S. Non nisi sim pliciter: sed quae nuda est oratio, sicuti tenebris innolutum es amphibologica, uel allegorica tibi uidetur. C. Uobiscum nil effecero tacebo, ne sicut ipsa tu dudum ut haec imposterum reseruares mihi. A. Nil nisi bonum. C. Spiritus te seduxit. S. Minime uerum, at ego ipsam & te huc ad salutem duco. C. Dicis tamen. S. Credes non antea quam uideas. C. An tu me caecum ducis? S. Optime, nec uerius unquam loquurus es. C. Uaeh intolerabile scaelus. oculis mihi tu me meia carere persuadebis? S. Imo docebo. C. Audiam quaeso. S. Uidisti nos in radice montis Domini tractus bibere de fluuio fontis amoris? C. Non bibistis. S. Ecce iam ipsum tu caecitatem tuam aperte fassum es. C. Cur non iussistis & me uobiscum bibere! S. Quia non poteris donec nobiscum uideas. C. Quando tandem id fiet? S. Cum tu nobiscum uniendis unum fueris. C. Rursus quando? S. Cum ad ueritatis arcem adamantinam simul deuenerimus. C. Acceleremus ergo, ne diutius uidens caecum dicar. S. En ad arcem primam appulimus, pulsabo. C. Quid opus est, porta caret: foribus? S. Non decet peregrinum aduenam alienos ingredi lares, non petita prius uenia: Introduci nos iube quisquis hic imperas. Ph. Quis rarus admodum hospes acclamat? S. Tres Philosophiae discipuli. Ph. Quid hic quaeritis! S. Philosophiam addiscere. Ph. Ea quae didicistis iterum discere quid opus est? S. Carduos hucusque pauimus, ad foeliciores betas anhelamus. Ph. Betis implere uentrem cupitis? S. Quouis meliori quam antea pabulo: nam quas pauimus herbas, pungentes nunc a sinistris mox a dextris, inter dentes spinas reliquerunt asperrimas, quae nobis escae talis praebent nauseam. Ph. Audio uos rudioribus, quam schola nostra ferat imbutos esse: uerum quia non solemus recusare quotquot ad nos ueniunt, introducemi, non prius tamen quam ante portam deponatis cornua. S. Praesto sumus iussis obtemperare tuis. Ph. Moris est apud nos recentiores discipulos examinari. S. Esto. Ph. Quid Philosophia: S. Amor est Sophiae. Ph. Sophia quidi S. Ueritatis omnium sapientia summa est. Ph. Quid amor? S. Cognitae uerstatis est desiderii insatiabile. Ph. Unde haec habes? S. A Domini tractu. Ph. Per quos? S. Per eos quos docuit prius ut docerent alios. Ph. In uniuersitatibus quid audistis? S. Aristotelis philosophiam. Ph. Quid haec docet. S. Contentios e tixari, pro & contra ( ut aiunt ) pertinaciter argumentari. Ph. Pro & contra, quae chymera bestia est haec? S. Sophismatum nescio quod genus, hoc nunc ad dextram, modo si nistram in partem, instar hominis cereum habentis nasum detorquere licet, a nasutulo forte quopiam, qui cum isto retilicio caeteros immerito reprehendisset, eodem ut aliorum euaderet manus excogitatum. Ph. In quem usum? S. Ostentationis doctrinae causa. Ph. Est igitur doctrina fallax. S. Saltem illa quam audiuimus, qua qui magis imbuti sunt sapientiae minus habent. Ph. In eo uere sapis, eos maxime sapientes fore qui circa perceptilia minus intelligunt. Antequam intretis huc oportet in album Scholae nostrae describi nomina uestra. S. Spiritus uel Animus mihi nomen est, Huic Anima, tertio uero Corpus. Ph. Satis affines socii, S. Imo tres unico partu nati fratres. Ph. Inuocato prius uero lumine sic mecum loquamini, O Pater omnipotens aeterne Deus, Creator omnium quae in coelis & in terra sunt, qui nos ad imaginem & similitudinem tuam creasti, non ut in nihilum nos redigeres, sed ut essemus tibi ad gloriam, da nobis gratiam Spiritus sancti tui, qua possimus in telligere & scire quaenam sit tua uoluntas, ut auxilio tuo faciamus eam, in tuoque lumine uideamus lumen, & Ueritatem amote uero prosequentes eam assequamut. Amen. Ingredimini iam ad gloriam Dei, uestrique salutem Amoris philosophici portas, & gymnasium in quo docetu, Amor perpetuus: Assidete dapibus ut quisque suis potu ciboque reficiatur. In primis Deum oremus, Oculi omnium in te sperant domine, & tu das eis cibum in suo tempore, manum tuam aperis, & reples omne quod uiuit benedictione: Non ex solo pane uiuit homo, sed ex omni uerbo quod procedit ex ore Domini. Corpus ede bibeque tibi quae sunt apposita corporea, tui sodales cibu non ore, sed auribus hauriunt, eorum ego nunc habebo curam. Spiritus Animaque benignas aures adhibeto. Quanquam a tractu Domini primo uos per eius angelum audiisse non dubitem studii, cognitionisque philosophicorum efficaciam, tamen corporis mole tunc grauiores quam futuri modo, uix potuistis omnia ferre, precium operae fuerit antequam ad amoris fontem ueniatis, obiter ea repetere, quae hic necessaria uidebuntur. Ante lapsum Adae nec lata sinistraque uia, nec miseriae uallis extiterunt, sed undique patebat aditus omnibus ad haec foelicissima loca. Post primam hominis inobedientiam, Dominus uiam hanc amplissimam in callem strictissimam difficilimamque ( ut uidetis ) restrinxit, in cuius ostio collocauit Cherubin angelum, ancipitem gladium manu tenentem. quo quidem arceret omnes ab introitu foelicis patriae: hinc deflectentes Adae filii propter peccatum primi sui parentis in sinistram latam sibimet uiam construxerunt, quam euitastis. Longo postea temporis interuallo D. O. M. secreta secretorum suorum introiuit, in quibus amore miserente, accusanteque iustitia conclusit angelo gladium irae suae de manibus eripere, cuius loco tridentem hamum substituit aureum, gladio ad arborem suspenso: & sic mutata est ira Dei in amorem, seruata iustitia: quod antequam fieret fluuius iste non erat, ut iam in se collectus, sed ante lapsum per totum orbem terrarum roris instar expansus aequaliter: post uero rediit unde processerat, tandem ut pax & iustitia sunt osculatae se, descendit affluentius ab alto manans aqua gratiae, torum nunc mundum alluens. In sinistram partem qui deflectunt, partim suspensum in arbore gladium uidentes, eiusque noscentes historiam, quia mundo nimium sunt insiti praetereunt: nonnulli uidentes eius efficaciam perquirere negligunt, alii nec uident, nec uidisse uoluissent: hi recta peregrinationem suam ad uallem dirigunt omnes, nisi per hamos resipiscentiae, uel poenitentiae nonnulli retrahantur ad montem Sion. Nostro iam saeculo ( quod gratiae est ) mutatus est gladius in Christum saluatorum nostrum, qui crucis arborem pro peccatis nostris ascendit. Haec omnia legum naturae, diuinaeque, tum gratiae tempora denotant. Nunc audite quis errorum uiae status existat. Mundi Fabrica. Ph Dixit Deus Adamo post lapsum, in sudore uultus tui uesceris pane tuo, & in dolore pariet uxor tua, maledixitque terrae propter hominem, & sterilis facta fuit, quae nullo cultu prius, sed affluentia coelesti tantum producebat fructum abundantissimum: at licet humanis nunc agitata sit laboribus. tribulos & spinas uix ferre uidetur. Ab eo tempore quo ueritatem exuit homo, de uictu & amictu quaerendis, eum anxium reddidit ipsa necessitas, quae studiorum mater est altera, primarum etiam artium inuentrix, ut agriculturae, pariter & pastoralis exercitii. Coeperunt itaque primi sincerique homines querere quibus carere non poterant: impuri non solum ea, sed per fas & nefas usurparunt omnia quae suis uiribus inferiora fuerunt. Nuditas docuit primum hominem carnes frondibus tegere nudas, tandem industria paulatim ( ut moris est ) propter necessitatem aucta pellibus animalium operire: mox inde fames fodere, serere, suoque tempore messem colligere, gregis, armentorum pecudum, & pascuorum habere curam, & alendae familiae, moribus naturaeque legibus instruendae, conseruandaeque pacis, ab imbrium, & temporis iniuria casis tectisque sese, necnon armenta tueri: tota primae fuit haec necessitatis anxietas. his artibus primi patres aeui, contenti laetique uixere pacis temporibus. Postquam terra fuit repleta, sufficere non potuit, ut quisque portionem haberet eius, & agricolae forent omnes, uel pastores: at oportuit aliis alios inseruire diuersimode qui non habuerunt. Amictus & fabricae diuersa genera produxit curiositas, inde sartores, sutores, & fabri, quos acus & malleus comprehendunt, sumpserunt originem. Horum diuitiae labore parte quaefierunt otium apud nonnullos qui sibi tantum agri compararunt, quantum uictui supplere potuit, amictuique: penes reliquos augmentum: hi considerantes rerum penuriam unius, & alterius abundantiam loci, mercimonium exercuerunt: hinc uectores, & animaliumbaiulantium actores prodierunt, nec uictus ratio caruit suis artibus, nam pistores, furnarios, laniones, coquos, & oenopolas excogitauit in peregrinantium subsidium. Haec ab initio bona fide tantisper administrata sunt omnia, donec proprium commodum, odiumque fraternum irruperunt, a quo tempore mutata sunt hominum ingenia, tantumque habendi fames, quantum opulentia creuit in hunc usque diem, quo nemini nemo nec sibi fidere coepit. Commodo quisque suo casas in splendidas mutauit domos, quae tandem in pagos, oppida, castra, ciuitates, & suburbia in urbes exercuerunt, ab odio non immunia tamen, postquam temporis iniuria homines ignauos, qui non proprio, sed alieno labore uictitare uolunt, simul & bellum peperit inter uicinos potissimum. Hoc iterum fossis, moenibus, aggeribus, & propugnaculis in defensionem iniuriarum dedit initia. Contra uitiorum quorumuis pasta, quam otium esse scitur, bombardarum & tormentorum execrabile genus diabolicum attulit ab inferis, quo totius humani generis, nisi diuino cautum esset auxilio, rueret societas: que quidem nouarum artium ultima conclusit mundi fabricam. Et propter dictorum uarietatem pulchrum appellant mundum, qui diligunt eum: at uos auditores iudicate quaenam sit eorum pulchritudo, quae quanto magis abundant, tanto minus quieta sunt, at magis anxia. Quae mundum ut audistis concernunt omnia labilia sunt, nec est qui pilum horum pauper uel diues post mortem secum deferat. Uidete igitur in quibus spem sibi reponunt miseri mortales, & quanta cura sibi comparant, nihil quod eos perdit, qui sua sorte contenti nolunt esse. Nunc audite quaeso saeculi transitorii peregrinationem huius. Mundi peregrinatio, quam erroris uiam appellamus. Aetatis anno ter septeno peracto, biuium electionis maxima pars aggreditur, omniumque cursus per angelum Domini tractus hamo retardatur. Uerum plerique sub eo repentes, alii transilientes, & maxima pars dum paucissimi trahuntur inter hamum & introitum erumpens uiae, salutem fugiunt omnes quotquot hunc euadere tractum conantur, nulloque fraeno mundum ingrediuntur. Horum pars maxima deliciis, & mundanis abusi uoluptatibus in paupertatem a Domino Deo nostro miseticorde sinuntur incidere, qua retrahantur ad priorem resipiscentiae uiam: sed inutile prorsus humanum genus, cui Deo resistere iam innatum est, non desistit media quaerere quibus proprio conatu laqueos euadat, quos sibimet posuit, ab eo non petens auxilium, a quo solo dependet omnis misericordiae munus. Hinc factum est, ut in sinistram uiae partem officinam sibi maximam extruxerint, in qua quidem officiorum genus exercetur omne: huic domui praeest industria, quae cunctos praeter ignauos pigrosque recipit. Ab una parte quorumuis studiorum officinae literariae positae sunt, ad quas se recipiunt illi, qui sua literas incuria reliquerant: isti plerunque se conferunt in officinas manuales ab altera parte sitas, in quibus experiuntur ea quae literis a sapientioribus olim commissa sunt, ne sicut prius inexpertirerum litera sola ducantur in opiniones fallaces. Alii qui suo damno mercaturam exercuerunt, ac illi qui manualibus incumbentes artibus in pauperiem lapsi sunt, nouas rerum formas inauditaque dies ac noctes soniniant, quae mercatoribus mercatores, & mechanici precio quibusuis passim exponunt, ut damna sua tum resarciant rum ad opimiora perueniant. Quod postquam adepti fuerint, ab industria recedentes in secundam mundi regionem tendunt, per infirmitatis pontem facientes transitum, ante quem secundus Domini tractus oues perditas ad ouile uerum reducere conatur, ex quibus paucissimae resipiscentiae uiam ingrediuntur: caeterae pontem pertinaciter transeuntes, bonis iam industria partis, liberius utuntur quam prioribus. At quia bonus Deus eos retrahere uellet. infirmitates in eos dominari permittit, tum rursus ut prius remedium a se quaerentes, ad xenodochium etiam a sinistris constructum & permaximum confluunt, cui medicina praeest. Ibi pharmacopolarum, chirurgorum, & physicorum ingens est copia, quodque quisque suum exercet officium. Sanitate iam recuperata, non sicut antea ditiores facti, sed diminuti bonis abeunt, pontemque senectutis maxima pars eorum inuito tractu Domini praeterit, uno uix aut altero uiam ingrediente postremam, quae poenitentiae dicitur. Ubi iam ad tertiam mundi regionem deuentum est, nil praeter incuruata senumuidere dorsa, facierum rugas, claudicationes, lamentationes, suspiria, reliquorum etiam id genus taediorum aceruum audire licet, quaequae cuique sua facta manent, donec ad mortis postremum hospitium appulerit, in quo seuerus ad modum hospes nullius parca manu, separationis aculeum corporis ab anima laxat ab arcu mortiferoquid inde fiat ignoro libenteriudicium ( cuius est ) relinquens Deo. Mundi iam fabricae, peregrinationisque statu cognito, uideamus quis ueritatis uiae sit exitus, ut oppositorum debita comparatione facta cognoscatis, utra uel erroris uel ueritatis uia sit salutis. Uia ueritatis. Philosophia. Audistis antea gladium angeli primi tractus arbori supra fluminis ripam suspensum fuisse, cuius ( nunc gratiae tempore ) loco pendet ob oculos nobis Deus Deique filius, generis humani restaurator Christus. Is efficacius praetereuntes amore suo manifesto, nullis uelato figuris, quam magnes ferrum attrahit, ni forte mundi fex & alleum obster. Quicunque per amnis ( ut dictum est ) eminus apparentis admirationem, & amoris inexhausti cominus oblatum exemplum tracti sunt, huc ad nos se conferunt, nec minus ac uos quotquot ueritatis ministrae sumus, erudiendos libenter suscipimus, ut in posterum audietis latius. Priusquam tamen id fiat, sumptis iam cibo, ac potu, gratias agamus Deo, qui dedit omnia quae necessaria sunt omnibus. Agimus tibi Deo Patri gratias immor tales, quod nos, cum uerbo, creaturisque tuis alere, tum in hunc locum usque perducere dignatus sis, in spem melioris uitae, fiat uoluntas tua, qua perficiatur in nobis, quod per te solum incoeptum est. Amen. Nunc ad amoris fontem nos conferamus, ut bibatis. En sitim extinguite uestram: non amplius Animus uel Spiritus, nec Anima, nec duo deinceps, sed Mens una uocabimini, fortior ut facta tuo possis inimico resistere Corpori, quo cum tibi luctandum erit uiriliter, donec ipsum naturae cursum perficiens a te separatum actu fuerit: postmodum est quod idem at purius defecatiusque tibi diuino mysterio coniungendum iterum speres, ad gloriam eius qui cuncta condidit. Quinam tibi pugnandum sit audies a sequenti gradu quarto frequentia, quam uos adeuntes modo comitabor in primum usque lapidem: interim totius uiae Ueritatis progressum obiter uobis ob oculos depingnam. A frequentia recedentes & instructi, peruenietis ad Sophiae castra, quibus excepti longe uehementiori quam antea cibo reficiemini. Hucusque lac solum degustastis, nam donec robustiora facti robustiores ferre ualeatis, adhuc estis paruuli. Uirtus enim docebit quantus sit amoris ueri fructus, quantamque menti delectationem corporis ad ferat succubitus: non minorem quam pro palma certanti de suis inimicis militi uictoria. Ulterius ad potentiam sextum gradum transibitis, a qua Uirtutum discetis excercitia naedum cognoscere, uerum etiam exequi. Haec postremo ducet uos ad septimum & ultimum philosophiae gradum utpote miraculum, in quo mundi martyria fiunt gaudia: Breuiter huius uiae finis, aeternae uitae, gaudiique perpetui primum est initium, ad quae uos ducat ulterius qui hucusque uos duxit Omnipotens & misericors dominus, hic uobis inde sit comes reliquus. Ite foeliciterque ualete fratres. Dialogus in quo Mens & Corpus interlocutores sunt. C. Hui, quis mihi nunc factus est comes, ubinam es anima mea? M. En adsum, quid me uis? C. Non te uideo. M. Iam iterum ut prius te cecum esse fateris. C. Ubi ergo est Spiritus? M. Et me tibi praesentem quaeris? C. Deus bone, unico nunc ambo uos ore loquimini? M. Quid mirum? An eius es immemor quod supra dixeram te solum cum unica rem habiturum, dum conquestum esses cum duobus, agere te debere? C. Quid audio, nunquid oculos facinasti meos? M. Absit a me fascinium: Uerum haustu simul in amoris fonte facto, reducti sumus in unum, ut non amplius cum duobus tibi praeliandum fore putes, sed cum unica mente. C. Mens plurimis dat initia, mensae, mensurae, mensibusque. M. Utinam & mensam mensurare didicisses, mensiumque tuorum futurum esse finem recordareris. C. Mirum dicis, absque cibo me uiuere scis impossibile. M. Hoc & aliud scio, non ex solo pane uiuere hominem quod ignoras. C. Ex quo tu uinis. non adhuc te comedentem uidii M. Rursus tuam caecitatem adfors in medium: C. Qui sic? M. Ex omni uerbo quod procedit ex ore domini uiuo. C. Utinam & mihi sic uiuere liceret. M. In posterum & tibi ( non antequam moriaris tamen ) licebit. C. Durum nimis commemoras. M. Non nisi iucundum. C. Mortem iucundam facis? M. Imo his qui nouerunt eam. C. Nouistine. M. Maxime noui. C. Depinge mihipraecor eam quae se timendam praebet omnibus. M. Libentissime tibi hac in re nunc obsequar, nemo hanc metuit praeter te. C. Tu non? M. Nil minus. C. Insanis prae nimia sapientia plus dictu. M. Tu. C. Scio tamen omnes hanc abhortere. M. Rere. C. Ut intelligaris loquere. M. Ere dicam ut intelligas, mens hominis immortalis est ideo mortem non timet, imo uiriliter illam superat: corpus morti subiectum est omne, quapropter eam apprime formidat. C. Qui scis quod morti mens non subiicitur. M. Scitur ex eo scilicet, Omne quod ex morte sumpsit originem est mortale, quod ex uita primordium ducit, non moritur, nec id quod inter uitam & mortem est medium adhaetens uitae. C. Obscura nimium loqueris. M. Non nisi clara. C. Quid est uita? M. Est corporis anima. C. Quid ergo mors? M. Est uitae priuatio. C. Hoc non euasi doctius. M. Audi, quam tu mortem existimas, haec mihi uitae est initium aeternae, iucundiusque nihil nobis accidere potest, modo tibi molesta non foret: uerum tu detestaris eam quod scias hac te mundanis priuari deliciis, at ignoras inter has & aeterna gaudia minorem comparationem similitudinemque fore, qualem inter fel & mel aliquando sciam degustasse te. Tandem ut melius hanc differentiam cognoscas, est quod consideres id quod scis, omnium nempe quae tibi possunt unquam accidere uoluptatum mundi continuationem, taedium ( ut potius dicam ) nauseam, & quod longe deterius est infirmitatem, & nonnunquam mortem inferre: Si nunc cibum appetas, postquam aliquoties uentrem eo repleris, alium quaeres quo cum satiatus fueris, iterum alium, neccessabis unquam in hoc mundo quaerere, quod non inuenias uotis non satisfecisse tuis. De potu quidi interim dum per gulae canalem transit, delectat, eo dum amplius intrare non ualet plurimum torquet, nec ab eo potes abstinere suod occidit: mortem tamen quam tibimet infers metuis. O miserum, & insatiabile corpus, qui uod ab eo cauere nescit quod nocet, idque timet quod ipsum est. Uides ergo brutis humanum Corpus menti sue dissonum infoelicius esse, cum irrationalia nihil praeter sibi necessarium appetant, Rationalia uero minime quod opus est, at magis quod necat sollicite procurant. Ad ea nunc deueniamus que in corporis usum extra ipsum expetuntur, ut sunt omnis generis diuitiae propter quas indies miris diuersisque modis torquentur hominum corpora mentem non assequuta. Quid non moliuntur, quae non humana pectora subeunt pericula, quibus animam in exitium, & corpus miserum distrahant ab animo: non alia de causa quam ut sibi de proprio corcla. Philo. q pore fingant idolum, quod bysso purpureo coccinoque torquibus, & armillis adornatum supra Deum tacite non uerentur adorare. Maiorem sui ipsius quam alterius idolatriam hanc esse quis ibit inficias, aut mortem horum esse finem omnium? O corpus ignatum, nihil praeterquam te ipsum formidas: nam ex te mors per appetitum initium sumpsit, nil etiam appetis quam quod ex te est, utpote corruptionem, quae mortem inducit quam times. Uide igitur quam tu tibimet minime constes, quamque aliis, cum tibi non possis, resistere ualeas. Resipisce quaeso dum potes, nobis adhaerens, ne tarde nimis cupias. Ad Frequentiae nunc hortos deuenimus, ibi te plura de hac re licebit audire. Recapitulatio quarti Capituli gradusque tertii. Scitote fratres omnia quae superius dicta sunt, & dicentur in posterum, intelligi posse de praeparationibus alchymicis. Non alias enim quam partium hominis, per speculatiua Philosophiam separationem fieri diximus, de reliquorum corporum separationibus igne factis intelligendum est. Et nisi talis fiat separatio frustra laborant alchymistae medicinam uniuersalem querentes, quae possit omnibus indifferenter mederi morbis. Consideranda sunt omnia diligentissime, quae de homine dicta sunt in hoc libro, nam unicum non est uerbulum in eo, quod ad artem non referatur chymicam, & in eius declarationem positum non sit. Talis est amor philosophicus inter inanimatorum partes, & inimicitia, qualis in partibus hominis. Uerum in illis non magis quam in his unio uera fieri potest, corruptione dictarum partium non ablata prius, ante coniunctionem: quapropter pacem inter inimicos est quod facias, ut amici conueniant in unum. In omnibus corporibus imperfectis, & ab ultimata sua perfectione deficientibus, sunt amicitia & inimicitia simul innatae: haec si tollatur hominis ingenio uel industria, necesse est alteram ad perfectionem suam ultimatam redire per artem, quam in hominis unione declarauimus. Separa per ignem igitur ab unoquoque corpore partes suas, impuras mundifica, quae purae sunt, mundatione non indigent. Puris pura misce, leuioribus tamen grauiora sublimatoptius, sic fiet quod supra dictum est fixum uolatile, corporeum quoque spirituale. Hactenus alchymiae phisicae comparationem tetigimus, quare supersedendum est hic, donec ea quae reliqua sunt in alchymia methaphysica prosequuti fuerimus. Erit hic tamen admonendus lector, ut ea quae dicta sunt intelligat ex comparatione discreta, uel alias ipsum confundi necessum est, quare differentiam eorum circa quae dubitare posset ponere non pigebit. Quoties imposterum inanimatorum fecero mentionem, de uegetabilibus & mineralibus intelligi cupio, quae licet animam suam habeant uegetabilem, ad differentiam tamen sensibilium id faciendum est, & sic supra de corporibus inanimaris loquutus fui, ne putet quispiam alchymistis me contradicere uelle, qui cunctis corporibus natu ralibus spiritum animam & corpus modo suo tribuunt: quod etiam negantibus ad oculum demonstrare possunt quories opus fuerit. Item pro brutis irrationalibus sensitiua pono, nec de rationalibus intelligo, quae licet animam sensitiuam cum rationali habeant, potiorem, utpote rationalem accipiam in eorum significatione. Demum circa praedicta non ignorandum est, separationem rationalium esse duplicem, utpote, uoluntariam, de qua superius loquuti fuimus & naturalem, que ad chymistas non pertinet: sensibilium & inanimatorum etiam duplicem, ut naturalem, & artificiatam, quae posterior chymiam concernit. Uoluntaria separatio fit partibus in toto manentibus, naturalis & artificiata non. Instrumentum separationis uoluntariae spiritus est & spiraculum uitae: naturalis mors, & ignis, artificiatae. Nihil obstabit iam, quin rationalium alchymiam, illi quae de sensibilium & inanimatorum fieri potest, separationibus & unionibus in posterum aequiparare ualeas. Quod uero praeposuerim Alchymiam rationalem, non frustra factum putes, quia hac & naturali non intellectis artificialem necessario te continget ignorare. Sed ne tibi uidear in Alchymia naturali defecisse, de hac nunc tantum audies, quantum ad reliquorum intelligentiam tibi sufficiat: & a separatione faciam exordium. Scis hominem peracto sibi a natura constituto termino suas in partes resolui ( quas supra Spiritum Animam, & corpus esse diximus ) hoc operante mortis corruptione: per ignis naturalis extinctionem, humore deficiente radicali, recedunt Spiritus & Anima relicto Corpore, quod iterum in suas partes separatur elementales per putrefactionem in terra factam: quodlibet elementum ad suum cahos redit, terreum terra deuorat, aqueum aqua, sic de reliquis. Spiritus & anima redeunt unde processerant: non ut a corpore semper separata sint, sed ut meliori compositione iungantur in unum artificio diuino: post quam unionem non separabuntur amplius. Haec est unionis maxima uirtus, inseparabilis & partium in unum compactio. Rursus nisi elementa rationalium corporum elementis nutriantur, spiritum & animam retinere non possunt. Cibus & potus in stomachum proiecti coquuntur in digestionem ( alias partium separatio fieri non potest corporum, quam per corruptionem aut putrefactionem & artificio naturae purum ab impuro separatur, ut puriori substantia cibi potusque terrae, aquae, aeris, & ignis, humani corporis terra, aqua, aer, & ignis alantur, impuriore materia terrae, aquae, auris & ignis, ciborum & potuum per aluum, aut alia emunctoria eiecta: quae grossae materiae rursus pars quaelibet suum ( ut diximus ) cahos petit. Ignis in homine est elementum uorax, reliqua puriora consumens elementa, nisi exteriorum purioribus reficiantur elementis, quapropter necessarium est alimentum, alias seipsum consumit, absumpto quo, locus animae non relinquitur nec spiritui. Talis ignis, est ignis, & aliorum elementorum unio seu anima, si ne qua nulla componuntur elementa, sed separantur. In elementis amor est philosophicus: hunc amplectere solum, si phisicus uel naturalis philosophus esse cupis, alias non physicus, sed naturae uastator potius euades. De frequentia quarto gradu philosophico. Capitulum U. In quo Mens, Corpus, & Frequentia colloquuntur. M. Salue plurimum o Frequentia. F. Uos quoque saluere iubeo gratissimos ad uenas ac hospites: unde quaeso M Ab amoris philosophia hac ad uirtutis castra facimus iter. F. Recte, moram apud me faciatis rogo tantisper, donec peregrinationis uestrae suscepti labores aliqua refecti quiete subleuentur. M. Libentissime tibi hac in re quidem obsequemur. F. Intrate igitur assiduos hortos, & his quae in eis sunt pro uestris libere fruamini. M. Gratias ingentes agimus tibi. F. Non mihi sed ipsi quorum sunt omnia Deo. Accumbite, parata sunt ea, quibus uos excipere possum. Deum oremus, Alere nos digneris o Pater omnipotens benedictione tua. Amen. Cura teipsum o Corpus, interim dum ego Mentem cibauero. Audi mens. Cum Frequentia sit concepti circa ueritatis amorem perseuerantia, non est alius quam per assiduitatem ad uirtutes aditus. In hoc loco nulla requies, hinc fit ut nullus hic torpori locus extructus uideatur, sed sub dio uigiles colonos horti uirturum expetunt. Uidesne terram hanc, nisi continuo repurgaretur, pro suauitatis floribus & herbis quae producit, nil praeter carduos & urticas redderet: non alias de Corpore quod circumducis eueniet, si torpueris. Hoc tibi datum est in coloniam, ut horti diu noctuque mihi commissi sunt. Quic quid in eo lolii superereuerit, auferendum est tibi. Non melius illud euincere poteris quam cum crapulam abstuleris, ea nimitum est, quae somnolentiam inducit & pigritiam. Otium quoque tolles, ut uitiorum potissima radix pereat. Nihil praeter necessarium corpori concesseris, quic quid super abundanerit, excrescet in uitium. Audisti superius quid corpori sit necessarium, quid salutare nunc sit audias & tibi. Corpus corrigere si neglexeris, male tibi propter illud erit, & illi: quia tua non illius iam est facta ratio, quam abiecit: tibi commissam ( ut etiam est ). Dei cognitionem putes: quapropter nec tu propter illud excusaberis, cum illi paedagogi loco sis, nec illud propter te, quia prius e libero seruum se fecit. Uide igitur qui cum hortis agam, duobus modis eos curo, uidelicet eradicatione & irrigatione: priori supercrescentes herbas inutiles radicitus euello, ne bonas augmento supprimant: itidem cum tuo corpore facias oportet, malas cogitationes & inimicitiam a te reiiciens prius, ab omni opere malo coercebis illud: non decet unum docere praeceptorem, & aliud facere, si peccandi dederis occasionem corpori, cur illud reprehenderis quaeso? Corpus nihil speculatur, animus est qui tacitas imaginationum operationes exercet, quas demum corpus conatur exequi: conceptio mentis est, corporis autem executio. Quid si lolium herbam euellerem, & interim seminarem zizanium, aliud quam idipsum, quod ipsamet commisi correxero? Uide igitur ne corpori plus quam ualeat, ascripseris: Uerum est quod ipsum ad prauos conceptus exequendos magis pronum sit, eisque plus quam bonis delectatur, sed malos a te cogitatus omnes abiice, bonos in eorum locum subst.tue, nil nisi bonum operari poterit, uel ab omni malo desistere: Haec est una corpus uincendi ratio, alteram audi modo. Si hortos meos, ab inutilibus duntaxat uindicarem, certe patum aut nihil essem operata, cum alia longe plus necessaria cura sit eis quaesata sunt adhibenda, scilicer irrigatio totius herbarum alimenti pars altera, qua sine uegetare non possunt. Sic etiam aqua uiua corpus rigabis tuum, quae Dei uerbum est, hoc noctu diuque meditare, praeter hoc nihil, ut corpus aliud quam idipsum nec loqui, nec facere ualeat. Uides iam agris uel hortis optime comparari posse corpora, quod etiam fecisse Christum saluatorem nostrum in Euangelio legimus. Semen bonum quod in bene cultiuatam terram cadit, fructum bonum adfert, non alias Dei uerbum quod super cor molle ceciderit, corpus aler eius cuius cor contritum & humiliatum fuerir. Certum est a primi lapsus tempore indurata sicut lapides esse hominum corda, quae nisi uerbo Dei mollificentur, dura manent in aeternum: Pharaonis cor a uentre matris ( ut omnium corda sunt ) durum fuit: at quia uerbo Dei mollificatum non fuit, induratum remansit. Rebelles & inimici Deo nascimur omnes, talesque manemus donec eradicetur inimicitia per summum Agricolam, cuius te ministram o Mens exhibe. Semen habes, agrum, & aquam, nil amplius deficit quam labor assiduus, non interruptus: nunquam cesses oportet ea reuoluere, qui iam audiuisti, tum audies, alias per intermissionem inimico tuo locum dabis. Haec sunt quae tibi dicenda commisit hera uirtus, a qua latius doceberis. Ingentes Deo gratias agimus qui corda nostra suo lumine dignatur illustrare, uerboque suo reddere mollioraamen. Foeliciter ito frater, & Uirtutem petito. Recapitulatio quinti Capituli, gradusque quarti. Impossibile est artificem aliquem in arte sua promptum idoneumque fieri posse, nisi per frequentiam & assiduitatem operis habitum sibi contrahat: quid pistori pistorem operantem saepius ac saepissime uidisse profuisset, nisi manum in pastam ipse mittens toties, id repetiisset, ut iam habit uatus pistor factus alium docere ualeret? Quod quibusdam artem chymicam addiscere cupientibus euenite solet, ut nonnulli putent eum lecturatntum assequi posse: ceteri, paucis admodum operationibus: quae tamen inter omnes quas Natura dederit artes unquam, difficilima, plurimisque nota minus habetur: Herculeus certe labor Mentem Corpus & aetatem hominum superans nisi myriadum inter centena datum sit uni uincere, hoc est perfectum artis scopum attingere. Possunt uero nonnulli naturae secreta multa summo studio laboreque detegere, quae faciunt in rem medicam, plus quam alia quaeuis olim extra dictam artem inuenta. Sed uniuersalem illam reperire Medicinam de qua supra dictum est hucusque paucissimis contigit: solum his qui se Dei miserentis gratia prius in id ipsum quod optant teducere potuerunt: hoc est qui Corpora sua repurgarunt ab immunditia, naturalium etiam Corporum nubes abstulerunt. Suadeo quibusuis artis huius inuestigatoribus ut assiduo Deum orent studeant & operentur, non poterit fieri quin assequantur id quod in Iesu nomine petierint a datore luminum. Sed primum considerent quid sit petere Patrem in filio, non aliud est certe quam id solum exigere quod sit ad gloriam Dei patris & filii: Solent multi quod eis utile uidetur, optare, sed non nisi quod uere utile est consequuntur a Deo. Breuibus hoc dico multis, Diligentes frequentesque conatus Deus adiuuat, negligentes despicit: Diligimus bonum, ut malum non appetamus. Dialogus, in quo Mens & Corpus simul agunt. Audistin quidnam Frequentia dixerit? C. Audiui quidem. M. Quinam arrisit? C. Non usque adeo. M. Qui sic? C. Omnia de me dicta sunt, in quem uero finem tendant nescio. M. In tuam utilitatem foelicitatemque. C. Faxit Deus. M. Dic quaeso, scis ne post hanc aliam futuram esse uitam? C. Scio quidem. M. Scis etiam post mortem corporis perpetuam esse mortem? C. Non ignoro. M. Uiuendum est in hoc mundo tibi, ut in aeternum uiuere possis. C. Quid aliud facio? M. Indies moreris magis. C. Insanis. M. Audi uiuit in hoc mundo, qui mundo moritur, & Christo uinit. C. Quis hoc intelliget. M. Non audiuisti in Euangelio, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. C. Quid ad rem? M. Tu granum illud es quod in terram cecidit, quia tu nil nisi terra es. C. At audiui Frequentiam ad uerbum Dei granum in Euangelio retulisse. M. Iam audio animaduertisse te. C. Equidem. M. Non es bonus theologus. C. Sis tu mihi. M. Uerbum hoc mortuum fuerit, significationem habet actiuam, si granum frumenti pro uerbo Dei sumptum sit, id est mortificauerit: & talis erit sensus, nisi uerbum Dei cadens in cor hominis illud mortificanerit, & passiue sic intelligi potest, nisi corpus & cor hominis, quae in terra seminata sunt, id est terrena facta, mortificata, mortuaque fuerint, er uerbum Dei, hoc est, nisi granum illud receperint, & in utilitatem ac aedificationem uel potius multiplicationem conuerterint, ipsum solum manet, fructumque non adferet. Uel christiane magis, nisi granum coniunctum sit per unionem cum corpore mortuo, manent ambo separata sine fructu. C. Et tu Grammatice facis nasum cereum? M. Adhuc es rebelle corpus ad uirtutem accelerandum esse uideo. Sed oportuno iam appulimus. De uirtute gradu philosophiae quinto. Cap. Ui. M. O sacra iube tuas nobis portas pandere. U. Quis es qui nos adire cupis? M. Duo sumus philosophiae tyrunculi. Uquid quaeriris? M. Uirtutem addiscere. U. Iustam rem petitis. quae nullo modo uobis negari debet. Quos antea praeceptores habuistis! M. Amorem philosophicum, & Frequentiam. U. Gaudeo tales initia dedisse uobis. Quid uos ad haec studia capescenda mouit? M. Desiderium cognoscendae ueritatis. U. Radix est, & mater omnium quae Deus instituit, ueritatis cognitio. Sed in quem finem cupitis eam cognoscere? Mut eam exercere ualeamus. U. Erga quem? M. Deum & proximum. U. Bona quidem intentio, cui Deus foelicem exitum det precor, Quae sunt uobis nomina? M. Mens mihi, Corpus huic nomen est. U. A quo accepistis eam M. Ab amore philosophico Mens uocata sum, a uulgo Corpus nomen retinet. U. Quid Menti cum Corpore conuenit? M. Nihil omnino, sed omnia nobis in controuersia sunt. U. Quid audior M. Mundum aegre fert corpus relinquere. U. Salutem refugit omne quod mundum semel induit, & hon nisi maximo labore potest ab eo retrahi. Ingredimini fratres, & quod in uestri gratiam praestare possum, aequi bonique consulito precor. Corpus accumbe tuis, uentremque cura, Mens a me cibabitur. O Pater coelestis, qui cunctos reficis, uerbo tuo ueritatis nos in uitam aeternam alere digneris. Amen. Audi Mens, Rerum uirtus est uniuscuiusque rei ueritas, & ueritas est efficacia per experientiam nota, & efficacia coelestis influentia. Quic quid ex coelo non est, uirtus dici non potest, sed eius simulac hrum falsum. Depinxerunt olim nobis uirtutes Philosophi, qui Deum ignorarunt, quia filium eius in quo Dei uirtutes omnes patefactae sunt non intellexerunt. Solent etiam recentiores diuidere uirtures in Theologicas & Aethicas, quoquidem inter doctos uiros absurdius esse nihil potest: quia uirtus omnis est a Deo, ergo theologica: que dicitur aet hica, nisi ex Deo sit, uirtus esse non potest. Romanorum in hostes fortitudo, pertinacia, magnanimitas, superbia, Prudentia, fraus, & dolus, Abstinentia, honoris ambitio ( sic de caeteris ) uitia potius quam uirtures fuerunt: quia non ad gloriam Dei, sed hominum & proptiam patrata sunt. Christiani Philosophi ueritatem solam habent pro uirture, quam in Fidem, Spem, & Charitatem diuidunt. Ex his tribus, & in his tota consistit ueritas, & quiuicquid in his non reperitur, falsum est, tam in rationalibus, & sensibilibus, quam inanimatis. Est enim fides eorum certitudo quae audiuntur, & non uidentur, hac ratione dictum est fidem ex auditu fore, quia quod uidetur, fides non est, sed scientia certa per oculum demonstrata: eius testimonium praebet scriptura sacra, Credidisti quia uidisti, Beati qui non uiderunt & crediderunt. Est in rebus naturalibus ueritas quedam, quae non uidetur oculis externis, sed mente sola percipitur, cuius experientiam fecerunt Philosophi, eiusque talem esse uirtutem compererunt, ut miracula fecerit: quapropter mirandum non est homines fide fecisse miracula, cum inanimata etiam idem uirtute sibi contribura praestare possint. In eo tota consistit ars, ut a suis compedibus huius modi spiritus liberetur, non secus ac iam superius dictum est, mentem a corpore liberam fieri debere. Corpus igitur carcer est, quo uirtutes impediuntur animae, spiritusque rerum naturalium suas uires exerere non possunt. Talis & eiusdem est efficaciae spiritus huiusmodi rerum inanimatarum pro sui subiecti ratione, qualis est in homine fides indubia. Est igitur hominum uirtus fides uera, caeterorum omnium, eorum est efficaciae ueritas. Exempli gratia, credere nollet inexpertus rerum naturae physicus, cadauer animalis uenenosi cuiusuis, etiam siccum & aridum omnino, infecto ueneno uulneri uel apostemati pestifero superpositum, uirus omne penitus ad se trahere, quod chymicis nature uirturum scrutatoribus est notissimum, & ex ui magnetica naturae compertum habent. Cum igitur tales non credant id praestare posse naturam quod potest, indigni uirtutibus eius, assequi non merentur ex ipsius naturae scriniis, archanum uel minimum. Si etiam experimentum aliquod uiderint alicuius, non perquirent ulterius qua tandem ratione simile quid fiat, sed experimento contenti solum utentur eo: hac in ignorantia maxima Physicorum pars ignara haeret, dicens hoc habet, nec est curiosius perscrutandum a quo: uerum chymista physicus non contentus experimento solum, nec quod a coelo habeat, sed a qua parte coeli perquirit, anathomiam creaturae magnae, cum ea quae de microcosmo fieti potest comparationem faciens. Quod quatuor modis & instrumentis efficere nititur, ut pote, Geomantia. Hydromantia, Pyromantia, & Astronomia. Geomantia terrarum in rebus naturalibus, aquarum hydromantia, ignium Dyromantia, coelestiumque uirtutum Astronomia sunt inquisitiones, quas artifex, amore percitus philosophico, libenter aggreditur spe fretus ( qua etiam alitur ) ad eam rei peruenire ueritatem, de qua sibi fides est insita: patet igitur Spem fidei stimulum esse, uel futurae certitudo ueritaris. Nisi quis certo, sciat acquisiturum se quod prosequitur, friget in eo conatus, sed ubi fide suam opinionem confirmarit, frequentia nimirum adiutus & ingenio nihil non assequitur. Uerum hoc loco fidem per charitatem comprobari non est ignorandum, sicut etiam per bonum uel malum mota bene uel male potest operari. Est igitur charitas actu fides executa: quis de uera fide iudicare poterit alias, quam docuit is qui fides est, ab operibus eam esse cognoscendam? Nonnulli rem intelligentes, a seipsa dixerunt incipiendam esse charitatem, quod sic intelligendum esse puto, hominem oportet Christianum per frequentiam sibi uirtutis habitum contrahere prius, ante quam illam in alios exercere ualeat actu. Disce Mens igitur in proprium corpus exercere charitatem, uanos eius appetitus coercendo, sic ad omnia tecum promptum erit, quod ut fiat operam dabo, de fonte uirturis una tecum bibat, & ambo tunc unum facti, pacem habeatis in unione. Accede Corpus ad fontem hunc, ut cum tua Mente bibas ad satietatem, & imposterum non sitias amplius uanitates. O admiranda fontis efficacia, quae de duobus unum, & pacem inter inimicos facit. Potest amoris fons de spiritu & anima mentem facere, sed hic de mente & corpore uirum unum efficit. Gratias agimus tibi Pater, quod filios tuos inexhausti uirtutum fontis tui participes facere dignatus sis. Amen. I nunc uir prudens factus ad Potentiam, a qua Constantiam addisces, & foeliciter ualerecapitulatio Capituli sexti, quintique gradus. Cuique rei sua uirtus inest, & coelestis influentia, que tamen exterius oculis minime uideri potest, sed eius effectus Uidemus attractionem ferri factam a Magnete, uim uero magneticam latentem in ipso lapide uidere non possumus, quia spiritus est & sub sensum non cadit, & sic de aliis. Uinum in se diuersas uires habet quae per experimentum artis chymicae cognitae fuerunt a philosophis in eius separatione: Spiritus eius calefacit & exsiccat Corpus tamen omnino cuntrarium efficit, nam humectat cum refrigerio, quorum experientiam in aqua ( quam ardentem uocant ) & in aceto uidere licet: hae facultates omnino contrarie sunt propter separationem, at ante eam non ita diuersae, quia tunc de mixtione per unionem naturalem plus participant. In omnibus aliis corporibus naturalibus tales inesse uirtutes secundum magis & minus quis ( nisi mente captus ) ibit inficias?. Non erit Philosophus quicunque negauerit panem uel frumentum habere spiritum in se non minus efficacem quam sit uini spiritus, licet non sit in pane tam abundans ac in uino, tamen pro pari spiritus sui quantitate aeque efficax. Si talis potest a pane uinoque separari spiritus artificialiter, quanto mais naturaliter eius fit in homine separatio, Ex his possunt philosophicae transmutationes intelligi: nonne scimus panis & uini puriorem substantiam in carnem & sanguinem transmutari? & de uegetabili forma non uisibili, formam uisibilem animalem fieri? Non propterea mutantur species rerum, sed formae. Quis adhuc dubitabit, transmutationes philosophicas fieri posse per artem in homine longe meliores, quam faciat ipsa natura per panis & uini transmutationem, cum alia corpora sint in reium natura, quae maiorem uirtutem naturalem & coelestem influentiam habent, a quibus non alias quam a uino paneque spiritus separari, & in hominis substantiam, carnem & sanguinem transmutari potest, & excellentius per artem, quam natura fieri possit. Sed cur ea sepius repetam quae luce clariora sunt philosophis? qui fidem adhibere noluerit, experiatur per artem chimicam, quam si ignorauerit, addiscat priusquam experiatur: nam si per communem artem destillatoriam talia facere conabitur, oleum & operam perdet. Nemo pro suo commodo cogendus est, sed admonendus tantum, quod si contemnat proprio, non admonentis damno fecerit. De Potentia sexto gradu. Ca. Uii. Dialogus in quo Potentia, & uir interlocutores sunt. U. Aperi queso diua potentia. P. Quis huc introduci uult. U. Uir. P. Unde huc ades? U. A uirtute missus sum. P. Cuius gratia. U. Confirmationis in uirtutibus, quas a ministra ueritatis recepi. P. Recte, sed qua ratione id fieri posse credis. U. Potentia. P. Cuius tandem? U. Ueritatis. P. In quo ueritatem esse putas? U. In altissimi solius uirtute fitam esse ueritatem omnem non dubito. P. Iam confirmatione dignum exhibuisti te: quapropter animaduerte ad ea quae tibi sum expositura. Potentia est acceptae uirtutis a domino Constantia. Non est quod quispiam putet se uel minimam uirturis scintillam aliunde quam a Deo habere posse. Quod si quis a seipso uel ab alio quam dictum est quaerat, loco uirtutis uitium in sui pernitiem consequetur. Sic soliti sunt Gentiles olim operibus heroicis ( ut uocarunt ) uirtutes non alia de causa uenari, quam ut posteritati famam de se relinquerent, in ea summum bonum. & foelicitatem sibi misere ponentes, Uerum quinam eis successerit, huiusmodi memorabilium exitus aperte nos docuit. Regnum eorum quod in arena fundatum esset, & non super petram ruere fuit necesse, cuius ruinae quidem non maius uestigium relinquitur quam ut posteris horum stultitia pateat. Quod si super ueritatis petram Gentiles aedificassent, stabile fuisset regnum eorum. Non sunt hominum sequenda uestigia, sed ueritatis, in qua stabilia sunt omnia. Melius non poteris confirmari frater, quam per uirtutem ipsam quae nihil aliud est, quam ueritas: hanc si in omnibus operibus tuis & uerbis obseruare conatus fueris totis uiribus, ipsa te confirmabit indies magis, donec in praelio potens factus ut leo mundi uires omnes euincere ualeas, mortem non timeas, nec quicquid diabolica tyrannis excogitare possit uiolentiae: ut aurum purum in igne semper purius & gloriosius absque diminutione diutissime iubilat, non alias in omni martyrio ueritatis confirmati professores gaudent quod infra latius audies. Sed hoc est notatu dignum quod non alias quam ex frequentia omnium artium & operum habitus & promptitudo datur, etiam ex obseruatione sedula ueritatis tam in factis quam dictis, Constantia uirtutum coelitus infunditur ad potentiam, quae tandem obseruatione non intermissa transit in miraculum, ad quod nunc anhelandum est tibi, hac iter facito, Uale. Recapitulatio Capituli septimi, sextique gradus. Licet a corporibus naturalibus etiam inanimatis uirtutes ( ut dictum est ) extrahantur, nisi tamen ulterius per artem chymicam deducantur ad extremam suam potentiam, ad aliquod excellens opus non erunt ydoneae: sed quanto magis depurantur & subtiliantur per sedulam obseruationem chymicam, ad suam primam coelestem influentiam plus accedunt & per consequens efficatius penetrant, ac operantur, ita ut pro miraculo uere sit reputandum opus, quod in Medicina quarumuis infirmitatum efficiunt. De Miraculo septimo & ultimo gradu philosophico. Ca. Uiii. Miraculum est Constantiae Ueritatis effectus. In cuius declarationem, unico tantum utemur exemplo, quo patebit aperte miraculum. Quidam Philosophus ab Imperatore tyranno propter ueritatis professionem exceptus hoc martyrio, scilicet, ut in exscisso lapide ferreo uiuus pistillo contunderetur, ait, tunde tyranne tunde corpusculum hoc, mentem nunquam contundes meam. Quod cum Imperatorem male haberet, ne ueritatem loqueretur amplius, quam andire non poterat, tortori commisit, ut linguam truncaret philosopho: uerum propriis dentibus abscissam in Imperatoris faciem expuit, ante quam corpus eius in pultes contusum esset. O admiranda uiri constantia, quae tanto non perterrita martyrio, mortem summo cum gaudio sustinens, mundi tyrannidem uicit. Recapitulatio septimi gradus octaui Capituli, totiusque prioris operis conclusio. Uti septem gradus philosophici, per quos ad sublimia menti patet aditus, septem sunt etiam operationes chimicae, per quas artifex ad archanum illud medicine prestantissimum peruenire potest. Studio philosophorum comparatur Putrefactio chymica, quia sicuti philosophi per studium ad cognitionem disponuntur, ita res naturales per putrefactionem ad folutionem: cui comparatur, cognitio philosophica, nam ut per solutionem corpora soluuntur, ita per cognitionem resoluuntur philosophorum dubia. Non alias quam ex amore philosophico, studiorum frequentatio sequitur, ex congelatione chymistarum unio prima fit per assiduitatem, & operationum reiterationes: sicuti etiam frequentia philosophorum acuuntur ingenia, ablutione chymica subtiliantur corporum partes. Eo modo quo per uirtutem uniuntur philosophi, per compositionem elementa per minima componuntur. Per potentiam philosophicae uirtutes confirmantur, ita per fixionem spiritus in suis corporibus figuntur, ut non amplius fugiant. Non secus ac per miraculum opera philosophica suam uirtutem ostendunt, per proiectionem Chymisticae medicinae suam perfectionem patefaciunt. Iam habes optime lector operis nostri totam intentionem, ex qua nisi profeceris tam in uera philosophia methaphisica, quam in naturali & chymica, non est quod de me conqueraris, quia quicquid ab aliis obscuratum fuit apertissime tibi declaraui. Foeliciter Uale, bonique qualecunque sit consule. Tincturae Philosophicae. Iam finem facerem nisi me philosophicus amor erga studiosos detineret, admoneretque Theophrasti Paracelsi praeceptoris nostri tincturas philosophicas addere, quibus curae tam intrinsecus quam extrinsecus per sanguinis renouationem fieri possunt. Haec sunt omnium simplicissimae potissimaeque per alchymicam artem tractae medicinae, quarum praeparationis modum una cum administrationibus ex dicti Paracelsi Chirurgia magna descripsi, quo facilius intelligantur ea quae de philosophicis medicinis superius dicta sunt. De tinctura Solis id est Auri. Extracta tinctura Solis, corpus eius remanet album, tinctura uero pura est, & separatur ab impuro, id est a suo corpore: quae separatio necessaria est. Tinctura debet clarificari uel exaltari in suo gradu, qui duplatur quinquies in bis. xxiiii, altius non progreditur: tuncpotest administrari quibusuis ad renouationem sanguinis in pristinum statum, ut dicetur in administratione. Extractio talis est. Corpus corrumpendum est de natura sua metallica malleationeque per aquam Salis, demum residentia debet ablui per aquam dulcem post modum extrahitur tinctura per spiritum uini. Postremo eleuatur a tinctura, tunc manet in fundo. Aqua salis fit ex sale quod mundissimum & albissimum ex sua natura sit, absque decoctione uel artificiali praeparatione, qua salfieri solet. lique fiat aliquot uicibus deinceps pulueratum succo radicum raphani commisceatur, & agitetur in eo, tum destilletur post suam solutionem, & cum sanguinea uiridi partibus aequalibus mixta destillentur omnia quinquies, & in eo liquore lamina Solis per antimonium purgati soluitur in puluerem. Abluatur aqua pura destillata subtiliter, donec salcedo recedat: nam sal ablui sese permittit, nec miscetur in profundo cum substantia, sed separatur. Spiritus uini fit hoc pacto. Optimi uini puri non mixti rubei uel albi mensuram unam, in circulatotium uas optime lutatum obstructumque recondito & in balneo maris ad profunditatem uini mersum uas per decem dies naturales bullire facito, demum infrigidatum destilletur in cucurbita uel phiala frigide, tam diu donec spiritus ascendit, cum uero signum suum dederit cessabis mox, nam quod sequitur est aqua uitae, non spiritus. Hunc uini spiritum infunde super ipsam residentiam quae est uelut alcool, ut sex digitis supernatet, optimeque lutatum uas ponatur in balneum calidum, in quo maneat per mensem, tunc in spiritum ascendet Solis tinctura, manebitque puluis albus in fundo uasis, quae separanda sunt abinuicem. Liquefac puluerem, & fiet ex eo aqua metallica. Spiritum euaporare permitte ut artis est, manebit succus in fundo tanquam liquor: quem graduabis quinquies in retorta satis magna, pro liquoris quantitate. Talis graduatio fit solummodo per eleuationem que materiam subtiliat, sed non permittit ultra quintam essentiam subtiliari se. hoc est. 2. 4. 0. alias comburitur ulterius procedendo. Usus administrationis est. Huius dragmam unam cum uncia una thoriacae uenetae mixtam dabis ieiuno stomacho, qualibet uice scrupulum unum. postea cooperiatur in lectopatiens & sudet: continuetur 10. uel. 12. diebus. Est etiam in Corallo tinctura perquam excellens ad purgandum sanguinem. Corpus eius teratur subtiliter in alcool, & extrahatur eius tinctura sicut ex auro per spiritum uini, simulque decies sexies ascendant, post modum separentur per destillationem: ascensio fieri debet igne prorsus nudo. deinceps in balneo Mariae separari debet liquor sexies, & iterum super feces reiici, hoc oleum administretur cum aqua theriacali, nempe scrupulum unum olei cum eiusdem aquae dragma una. Aqua theriacalis fit cum unciis quinque spiritus uini, theriacae duabus unciis cum dimidia, mirrhae romanae uncia una dragmisque duabus, croci orientalis dragmis duabus, misceantur omnia destillenturque simul & semel, administrentur ea sicuti dictum est. Dosis administrationis est. Ut eius uncia una dragmasque duas cum decem unciis aquae cicoreae, uel gamandreae misceatur, & eius mixti dentur dragme due, mane & sero: ieiunet postmodum aeger quinque post sumptionem horis & totidem post coenam: continuetur hoc sex uel septem diebus: dentur etiam aquae destillatae ex fumo terrae, uel cicorea similibusque. Tinctura Balsami. Recipe balsami unciam semis, & spiritus uini uncias uiginti ponantur simul in pellicanum uel duplex uas, & circulentur in Sole per mensem, quo facto permittit se destillari, simul cum spiritu, per alembicum, quae destillatio melior est quam per retortam hoc loco, sic manet haec mixtura simul in una compositione: cui addes unciam semis alterius balsami, clausumque digeri permittatur, ut cum aliis permisceri queat, Cla. Philo. t ac perficiatur quod exit ex suo corpore, nam quicquid graduari debet, suam substantiam in unum corpus terminet oportet. Et cum hoc ut supra uolatile factum fuerit addatur iterum uncia semis alterius balsami, quod exaltabis ut prius, usque ad duas uncias addendo, graduandoque. Haec est balsami praeparatio potissima, que renouat curatque quicquid aliae praeparationes non possunt: conseruationis gratia suae uirtutem hanc coelitus acquisiuit supra caetera quaeque. Administratio est, Ut ex isto per se praeparato balsamo des ad pondus quinque granorum hordei, cum albo ueterique uino bis in die, tam diu donec uisum fuerit sanguinem emendatum esse. Antimonii tinctura. Compertum est in hoc mundo nil aurum purgare melius, quam antimonium, quapropter & in homine si praeparetur in potum idem praestare poterit, ac melius. Nec est quod mirentur literati tantum, praeceptorem nostrum comparationem hanc facere: Discant prius Anathomiam creaturae magnae primaeque cum ultima cognoscere comparareque priusquam iudicent. Ueluti sol inter stellas, & aurum inter metalla, non alias inter animalia homo priuatum obtinet: cuius perfectionis causa methaphisice conueniunt haec omnia simul in unum. Sicut igitur Antimonium aurum penitus mundat, aliaque met alla consumit, ita hominem ea ratione quam diximus repurgat absque exoneratione alui, sed purgatione radicali, qua spiritualiter omne superfluum eradicat: hoc est excellentissimum archanum, cuius structura talis est. Recipe antimonii optimi in alcool facti, quod reuerberabis in reuerberatorio bene clauso per mensem, ex eo fiet uolatile, primo album, deinde flauum, post remo rubeum aut croceum leue, quod extrahes de esse suo ex lilli per spiritum uini, sic ut supernatet uiginti digitis, & permitte sic donec coloretur bene clausum, ut scis: haec est altissima praeparatio lilig, quae hominem radicitus purgat intus & extraadministratio eius est, Ut in dolium uini recentis in septembri uel octobri, semper ad uiginti mensuras istius tincturae ponatur uncia semis, & simul digeri purificarique permittantur ambo, de uino bibant patientes ad tres uel quatuor septimanas, aut diutius, ante omnes alios haustus. Tinctura Salis philosophorum. Recipe salis auri, salis Antimonii, salis melissae, ana unciam semis, salis communis puri petrosique uncias octo, misce simul, & super frustum panis stratum edatur ieiuno stomacho. Nec mireris quod hic ponamus Salauri, Sal antimonii, quae salia uulgaria non sunt; sed philosophica: postquam, sciueris ea quae scire te conuenit in hac arte, non miraberis amplius. Aliud Sal philosophicum. Recipe salis Gamandreae, salis, cicoreae, salis ualerianae anaunciam unam, salis absinthii unciam semis, salis uitrioli dragmam unam, communis salis puri petrosique libram unam, misce simul, & edatur ut superius. Archanum per quod ea quae supra posita sunt elucidantur. Coelum & terra per hominem generant hominem, qui filius eorum est, ac filia prolesque: a coelo habet intellectum, a terra uero corpus: & quia ex terra, in suo corpore est in quod reuertetur, ex coelo tamen quod in ipso, est ex firmamento: praeter ea quidem adhuc unum possidet ex dono Dei, per quod astris dominari potest, cum ex Deo didicerit. coelum & terra simul sunt, sic etiam caelum & homo, sed sicut homo ex terra est, ea ratione secundum terram & ex ea cognosci deber, at quatenus ex coelo secundum coelum etiam iudicandus est, igitur homo, coelum, & terra unum sunt, etiam aer & aqua. Si homo res in maiori mundo transmutare nouit ( ut in sal omnia ) quanto magis id in microsmo, hoc est in se ipso nouerit, quod extra se potest, modo cognoscat hominis in homine thesaurum existere maximum, & non extra ipsum. Ab ipso procedit interius ( licet mediate ) per quod operatur extrinsecus id quod oculariter uidet, ergo nisi mere caecus fuerit uidebit ( id est ) intelliget quis & qualis sit intrinsecus, luceque nature se ipsum cognoscet, per exteriora. Certum est ex hominis sanguine generari Sal naturale balsamum eius corporis, quod in se corruptionem & praeseruationem a corruptione habet: nam in rerum natura nihil est, quod non in se mali tantum, quantum boni contineat. Pariter ex ossibus & carne generatur naturale sulphur, quod propter liquoris naturalis exsiccationem incenditur totumque corpus & seipsum consumit aliquando? huius incendii causa est, quod homo fuit a principio sulphur, hoc transmutatum est in carnem & sanguinem, quae media materia sunt hominis, quamque prima natura uel materia plurimum odit, ac eam ad se reducere conatur: quod cum fecerit, terracinisque resultat, materiaeque hominis prime reliquum, ultimaeque subiectum. Quia homo est in corruptione generatus, odio prosequitur eum sua propria substantia, hinc fit quod sulphur naturale hominis a creatione media recedat in primam, ad quam ut appropinquat eius naturam assumens, in elementarem operationem transit: quiquidem elementaris ignis corruptionis est causa, quique per inuisibilem solem plurimis incognitum accenditur: hic est sol philosophorum. Tales sunt in homine uirtutes, ut per corruptionis potentiam liquorem exsic care ualeant, & hac uia salia hominis reducunt in calcis naturam, per quam corpus in esse transit sulphureum. Corpus itaque reduci debet in materiam primam, ad quam proximum, est habile factum ad receptionem ignis hominem ad primam suam essentiam, corrumpentis: uelut in aliis creationibus uidemus in terra uel montibus. Et licet non eadem sint corpora, tamen eaedem sunt operationes: non est idem ignis in accidente, sed idem in substantia. Sol est inuisibilis in hominibus, in terra uero uisibilis, tamen ex uno & eodem sole sunt ambo. Homo quidem est esca, in quam per corem scilicet Mercurium, & calibem Coelum, ignis huiusmodi scintillae excussae, fomentum accipiunt, uiresque suas exerunt. Chymicam artem naturaliter exercet Archeus in homine, tanquam artificialis in fusina sua Chymista, minerarum corruptor, qui tria, scilicet realgar, chymicum, & Aurum a minera separat: quia tam diu ac ista simul permanent, quodlibet per se nullam uim habet, sed cum separata sunt, unum quodque suas agendi uires exprimit in homine: talis est in ipso orizon, non in uiribus, at in perfecta creatione. Ars itaque naturalis in microcosmum agit, ut homo separetur in aurum agente per se fulmine: Chymicum suo loco separat in loppam, & realgar in fumum, uaporem, uel corpus sublimatum: quod Archeus dictus uulcanicis artibus perficit in homine, donec ad suam ultimam perducatur materiam. Est enim ultima rerum materia quae subilat in exaltatione sub, sicut aurum ab aliis duobus separatum gloriatur in igne, uitrumque. Nec subticere possum quid Theophrastus Paracelsus praeceptor noster de Solis terrestris archanis ulterius scripserit, ut pote differentiam inter quintam essentiam auri, aurum potabile, & oleum eiusdem. Est enim quinta solis essentia tinctura per uini spiritum extracta, cuius modum supra posuimus. Aurum uero potabile est, cum id, una cum aliis spiritibus & liquoribus in potionem resoluitur. At oleum auri est, cum ex auri sola substantia per se fit oleum purum. Auri potabilis deseriptio. Recipe auri foliati uel puluerati unam unciam, hoc in succum resoluatur, addes aceti destillati quatum sufficit, destilla postmodum, & ab inuicem separato, tam diu hoc facito, donec adiunctorum nihil saporis maneat: deinceps in aquae uitae quinque unciis immergantur omnia simul, & in pellicano per mensem digerantur. Eius aquae uitae descriptio talis est, Recipe uini ardentis libras decem, rosarum, melissae, rotismarini, anthos, cheiri, foliorum utriusque hellebori, maioranae, ana manipulum unum, cinamomi, maceris, nucis muscatae, caryophillorum, granorum paridis, piperum omnium, cubebarum ana duas uncias, succi chelidoniae, tapsi, melissae, ana sex uncias, cinerum fabarum uncias quinque: commisce, permitteque digeri per pellicanum xii. diebus, separa, tandem & usui reseruabis quem supra ponimus. Olei Solis descriptio. Postquam, ut supra dictum est, aurum in succum per acetum reductum fuerit, bulliat per quindecim dies in sequenti digestione, postea separetur in balneo Mariae uolatile, manebit in fundo fixum oleum auri purum. 302 Speculatiua. Corpus digestionis hoc est, Recipe succi chelidoniae libram unam, & aquae uitae circulatae partem aequalem, uel paulo plus, resoluantur in spiritum, quibus auri misce tres uncias, deinceps fac ut supra dictum estfinis. Irruta Uirtutis moenia sacra manent.