Mia Tractatus, Autore Philippo Ulstadio Norico. Basileae, Mense Septembri, An. M. D. Xxui. Noricus aequissimo lectori felicitatem niuetus est adagium, lector candidissime, πομφόλυξ ὁ ἄνθρῶ¬ πος. Unde & Apuleius ille Maudarensis hominem graphice depicturus, diuo Aurelio Augustino teste, sic in eo libro, quem de deo Socratis reliquit conscriptum, prodidisse traditur. Homines, inquit, ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, leuibus & anxiis mentibus, brutis & obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, simillimis erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singulatim mortales, cuncti tamen in uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita, terras incolunt. Quibus e uerbis ( me Hercules ) omnes animi affectus atque corporis labores haud illepide effigiasse uidetur. Undique enim periculorum atque discriminum turmis exposita est calamitosa & miserrima hominum uita, ut non abs re Panaetium philosophum dixisse memoriae sit proditum, decere animum sapientis uiri inter tumultus & pericula rerum humanarum positi circumspicere omnia, & undique ingruentia mala praecauere. Itaque semper promptum expeditumque ad omnes insultus uitandos, tolerandosque consistere: sicut Athletae solent exertis ad certamen brachiis, & toto corpore praeparari, atque sese accingere: nec minus animo, ne quid repentinum omnino, aut improuisum accidat. Magnificum prorsus & salutare consilium. Quis enim labores, atque humanae uitae discrimina, quisue uarios casus enumeret? hinc fortuna saeuit, hinc blanditur, hinc iuuentus effundit, hinc senectus trahit, hinc morbi obsident, hinc minatur mors, hinc alienis & externis cruciatibus concutimur, hinc intrinsecus & nostris, superbia attollit, metus deiicit, spes suspendit, cupiphilip. Ulstadii Norici. 3 ditas inflammat, gaudium dilatat, dolor angustat, liuor inficit, gula solicitat, accendit ira praeceps, et quotidianum ac blandum malum adamantinos animos flectit luxuries. Quis autem inter haec tutus? quis intrepidus, nisi demens, & plane mente captus? Quis unquam Athleta tam periculoso sese credidit duello? Illi quidem singulis hominibus occurrunt, nos cum mille quotidie confligimus. Itaque non tantum Athletarum more ( ut uult Panaetius ) extemsi, uelut iam dimicandum sit, instructa uirtutum acie, semper ad pugnam parati simus: si in terra hostili inter tot insidias salui esse cupimus ( Nam & Omnia sunt hominum tenui pendentia filo, Et subito casu quae ualuere ruunt. Ludit in humanis diuina potentia rebus, Et certam praesens uix habet hora fidem. Sed pro uiribus quoque de transitoriis ad aeterna pergamus. Nihil enim manet eorum quae ualidissima esse reputantur: nec opera tantum hominum, sed & naturae quoque alterantur & intereunt, corruunt rupes, tumescunt ualles, alta iuga montium campis aliquando adaequantur, aliquando & flumina auertuntur, & nouos alueos quaerunt, alia arescunt, alia ex terrae uisceribus erumpunt: hic se coartat, illic se relaxat pelagus, nec diu littorum species eaedem manent. omnia secum tempus trahit, omnia absorbet, omnia circumuoluit ac miscet: nihil diu stare permittit, & magna mutantur & minima. Quid ergo admirandum, si naturae hominum quoque alterentur diuersis aegritudinum qualitatibus obnoxiae? certe si diuo Augustino credimus, fragiliores sumus quam si uitrei essemus. Uitrum enim etsi fragile sit, tamen seruatum, diu durat. & inueniuntur uitrei calices ab auis & proauis facti, ex quibus saepe bibunt nepotes & pronepotes. Uita autem humana, quantumuis etiam conseruetur, durare non potest. Hinc M. Portius Cato in oratione de aedilibus uitio creatis, haud illepide scriptum reliquit. Nunc ( inquit ) ita agunt in segetibus atque herbis bona esse frumenta, nolite ibi nimiam spem ponere, πόλλα γὰρ μεταξῦ πελὶ κύλικος καὶ χείλε¬ ος ἄκρου. Quo quid significet optime perspectum habes, lector aequissime. contra enim eos uidetur quoque dixisse, qui plus uolunt praescire ac praenosse quam oportet. quod quam ridiculum & explodendum sit, optimi quique norunt: Maior certe pars eorum quae scimus, est minor pars eorum quae nescimus: ut ex sententia Mercurii Trismegisti Lactantius ille Firmianus refert. Quae quum ita sint, non semper propriis est innitendum uiribus, quum in rebus animarum salutem concernentibus, tum & in eis quae ad corporis sanitatem attinere uidentur. Quemadmodum enim anima per bonum propositum & mentem incorruptam a uitiis custodienda est, sic etiam corpus per bonum regimen & iustam diaetam a plerisqe aduersis ualetudinibus praeseruari debet. Quumque peccatorum aeque ac morborum diuersa sint genera, ad utrunque solerti indagine respiciendum autumo. Sicut enim salutis animae initium est peccati cognitio: sic sanitatis corporis, morbi. In utroque autem praemature adhibenda est opera, ne radices aliquae amarae consurgentes totum stipitem arboris infoecundent. Ueluti enim per unum peccatum mortale uilifactum, & pro nihilo habitum, quasi per alueum in omnium uitiorum gurgitem delabimur: sic etiam unico & paruulo neglecto sanitatis regimine in uarios morborum casus atque pericula agimur, praecipitamurque. Non ergo immerito principiis est obstandum: nam Sero medicina paratur, Cum mala per longas conualuere moras. Nec floccipendenda sunt minima quaeque, quae saepissime omnigena ingerunt detrimenta atque offendicula. Quae omnia ad unguem ( ut dicere solent ) ego considerans, & quasi introspiciens, quum iam plurimis in locis contagiosum pestis morbum increbescere haud inscius sim, haud abs re fore arbitratus sum succinctim, & per quam breuiter obseruationes, atque regiphilip. Ulstadit Norici. 5 mina contra Epidimiam in lucem dare, quibus ad amussim ( ut decet ) obseruatis, cum dei optimi maximi opitulatione mau gnum plurimis afferetur adminiculum. Quanquam enim tractatus sit minimus, non erit tamen explodendus. Ciceroniana certe est parabola, primas non ualenti attingere, pulchrum in secundis, tertiisque consistere. Nolo censuram ferre, limam relinquam quibusuis doctioribus, & in secretissimis naturae arcanis me expertio ribus. Non sum enim qui uelim χρυσᾶ ὄρκ ὑπιχνεῖσαι, ne quid inepti de me iactitasse uidear. Itaque nihil inuenio, uel studio, uel officio meo dignius, lector iucundissime, quam ut operae meae tibi monimentum aliquod relinquam. Quamuis autem paruum admodum sit, spero tamen plurimis ad stomachum facturum. Uidebatur porro satius, longeque optimum ab exiguis ad altiora transcendere, quam de superioribus ad minima praecipitanter ruere atque delabi. Quod si forte non omnibus placuero, ( praesertim iis qui sunt, ἀμουσοτεροιλειβν¬ θρίων καὶ κολοιοὶ ἐν ταῖς μούσαις, καὶ οὖρ οὐκάραιτι ὰν οὐδὲκατον αἰ γίπτιοι ) minimi refert: nam multum farris eget, qui cunctis obstruit ora, praeterea omnia non possunt ita in Laconismon detrudi, ut plerisqe uidetur. Uideor tamen mihi, non quod eo glorier, pro qualitate materiae nihil aberrasse, quum superfluis quibusque neglectis, necessariora, utiliora & faciliora quaeque depromam. Non me latet etiam & priscos & neotericos plurimos maximopere in hoc laborasse, sed aliquando tamen Tiresia etiam magis caeci fuerunt, & sese rem egregie expediisse autumarunt, si magnis uoluminibus lectorem studiosum, & ad indagandum auidum plus quam acrimonia ingenii ferre posset, detinerent: ut de eis uetus & tritum hoc canatur prouerbium πολλλοὶ τοιναρθηκοφόροι, παῦροι δέ τε βάκχοι. Solet certe plerunque omnis materia longis uerborum periodis conglutinata, taedium & nauseam lectori perspicaci ingerere. Quocirca optime atque doctissime lector, ne longis ambagibus aures tuas tenerrimas uidear implesse, paulo breuius tecum agam. Rogo autem & oro, atque obsecro suscipe uigilias has, atque noctes lucubratiunculae meae, qualescunque benigno animo, & fronte exporre cta: nec te deterreat maleuolorum lingua uenenosa, τί τυφλῷ καὶ κατόπτρῳ. Nullus enim solet inuidere iis in rebus, nisi cui gratia uel docendi, uel scribendi minus est concessa. Nesciunt certe ineptissimi impostores sese nimirum inaniter frustraque excruciari, quum quibusuis doctioribus se imponunt, quod & ad unguem nosti, & quotidiana uides experientia. Uale lector amantissime, & hoc, quicquid id est, boni consule: quod si feceris, dabimus aliquando maiora, quae plus quum delecta tionis, tum emolumenti afferent. Iterum uale, καὶ ἀνυχίσμασι καὶ κουραῖς, μὴ ἐπου¬ ρεῖν, μὴ γέρίστασαι, Basileae, ad decimumquintum Kalendas Septembris, Anni Non iniuria factum quis dubitet, mare tam latum in angustam concham ( si modo praefari sic liceat ) nos coegisse: si enim Uenusi no credimus olori, omnia dogmata uerborum anfractibus adumbrata, lectorem implicant. eius nanque est praeceptum, Quicquid praecipies esto breuis, ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantque fideles. Eam ob rem non inconsulto fecisse uidebimur, si breuiter et dilucide, quae ad rem faciunt, explicauerimus. Aristotelica certe est sententia, oportere definientem, & demonstrantem planissima interpretatione uti, & non obscura. Nihil enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest. Quocirca diligentius cuique scriptori limitandum puto, ne traditione nimis longa lectorem fastidiat, neue nimis curta legentis mentem inuoluat, quum ophilip. Ulstadii Norici. 7 mnis excessus et defectus, uel noceat, uel certe non proficiat. Certe omnis sermo si sit breuior quam oportet, obscurat intellectum: si longior, difficilis erit retentionis, & obliuionem inducet. In omnibus ergo medium laudabile est: extrema autem, ut in plurimum, sunt uituperabilia. Potuissemus utique magnis uerborum ampullis auidum lectorem irretire, atque distrahere, quum apud innumeros medicos copiosissimam syluam hac de re habeamus. Sed medius fidius multo satius, meliusque uidebatur pauca scribere, & haec quidem commoda atque utilia, quae etiam magis iuuabunt, atque proderunt, quam immensa uolumina. Saepe utique alimenta quae minus sufficiunt, auidius sumuntur, diuo Gregorio super Ezechielem teste. Si autem ei qui multa ferre non potest, uerbum trahimus longius, citissime ad nauseam fasti diumque eum deducimus. Quocirca quantum ad rem attinet, succinctim & breuiter omnia enucleabimus. Accidit aliquando propter enormia nostra peccata, ut deus omnipotens cogatur arcum suum uibrare, spicula tendere, & aperire uasa furoris atque indignationis suae, quorum metu a flagitiis deterreamur, & ad ipsum summum creatorem, poenitentiam de sceleribus perpetratis agentes, humili, pia, atque deuota mente conuertamur. Patientia nanque & longanimitas dei optimi maximi ( teste etiam Paulo ) ad poenitentiam nos inuitat. Eam ob rem omni uitiorum mole exuti, & circunstans nos deponentes peccatum, aspiciamus in autorem fidei & consummatorem Iesum, & ad ipsum tanquam ad tutissimum asylum, omnem nostram in eum ponentes fiduciam, confugiamus. Aliis enim remediis, antidotis, obstaculis, diuinam non possumus placare iram. Contingit autem saepiuscule propter Pharaonicam lapidei pectoris nostri indurationem, & propter Babel cunctarum gentium ferino degentium ritu, aerem corrumpi, uel ex uaporibus terrae, & exhalationibus uenenosis, uel ex impressione & configuratione planetarum. Inter planetas uero nullus est, qui humanae naturae sit ita contrarius sicuti Saturnus atque Mars, praecipue si unus aut alter eorum dominat, aut est princeps anni, & quando est in proprio domicilio. Habet etiam eclipsis tam solis quam lunae incredibilem potentiam intoxicandi aerem, quando omnibus terrae nascentibus uis atque uirtus coelitus indita adimitur: talis nanque per solis & lunae splendorem a diuina prouidentia largissime infunditur. Terraemotus quoque, & aliquando ( si Plinio, Aristoteli, Alberto Magno, et caeteris sagacibus naturae indagatoribus fidem adhibemus ) latebras humi aperit, ex quibus multa cadauera putrida aerem inficientia exurgunt, & morbi pestiferi inde exhalant, herbae & pabula intoxicantur, armenta & pecora ueneno inflantur: homines denique qui talibus herbis atque animalibus uescuntur, febre pestilenti, ut in plurimum, corripiuntur. Quae quum ita sint, non potui non scribere regimen, atque obseruationes, quibus & nobismet ipsis, & proximis nostris prodesse possimus. Uideo enim sapientissimum Solomonem dixisse, ex occulta scientia, & thesauro abscondito nihil utilitatis emergere. Hinc etiam diuinus ille Plato & philosophorum deus, atque eum sequutus M. Cicero, non solum nobis natos nos esse asserit, sed & patriam sibi uendicare partem, & partem amicos. Quocirca rogo, oro, atque obsecro pium lectorem, ut hunc qualemcunque; libellum, absque ulla Aristarchi censura pie & leuiter corrigat: si quid forte breuitatis causa omiserimus, uel inepte in medium attulerimus. Nam ( ut ait lex ) omnium habere memoriam, & in nullo peccare, potius est diuinitatis, quam humanitatis. Certe facile crediderim omnium piorum atque eruditiorum esse animum, ut malint corripi, quam alios emendare. Ne ergo longis uerborum ambagibus pii aures lectoris obtundam, rem ipsam diuino prius implorato auxilio ( sine quo nullum rite fundatur exordium ) aggrediemur. 9 De Corruptione Aeris Aerem corrumpi multoties uidemus, mutarique in substantiam calidam atque humidam corruiptioni & putredini obnoxiam, quod quam naturae sit non modo alienum, sed & abhorrens & contrarium a plerisque secretiorum naturae indagatoribus hinc inde libris proditum est. Praecedentia uero signa quae aeris infectio concomitatur, ad unguem, ut aequum esset, nescio ex qua segnitie, seu potius floccipensione nequaquam perpendimus. Hinc fit ut neglectis indiciorum considerationibus, nec ulla praeseruatione habita, corpus putrefactionibus uariis subiiciamus, & morbos aggregemus pestiferos. certe si ad amussim perlustrauerimus, quae tradit Haliabas quinto theorices, Epidimia nihil aliud est, quam mutatio aeris in putredinem uel qualitatem pessimam, uniuersaliter & multis pestiferam. Epidimia quid. Qualis aer, talis spiritus Utilitas siguorum. Interest ergo quamplurimum qualem spiremus aerem, & quales hauriamus odores: talis enim in nobis spiritus euadit. Eatenus uero nos anima per uitam uegetat, quatenus spiritus harmoniam seruat cum anima concinnentem. caeterum quando ingruere uel imminere debeat Epidimia, nulli fere est perspicuum nisi soli deo, in cuius potestate sita sunt omnia. Potest tamen aliquando comtingere, ex naturalibus ipsam gigni causis, maxime coelestium corporum & aeris: unde eam per praesagia & indicia quaedam praeuidemus atque praenoscimus: quae quidem exactissime & diligentissime debemus semper perpendere, animisque infigere. Hippocrate enim teste in primo prognosticorum, ex melioribus rebus est, medicum uti praeuisione: nam maxima est commoditas signorum demonstrantium res futuras, ut Galenus ait primo Tegni. Per signa enim indicatiua, ut Hali ibidem refert, scitur id quod futurum est, & praeparatur ei quod operae est pretium. Est igitur magna utilitas praescire futura mala ratione praeparationis. Teste enim Gregorio, minus iacula feriunt quae praeuidentur: & nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra ea per prouidentiae clipeum munimur. De Praesagiis Indicantibus aerem corruptum, Caput Ii. Praesagia quibus aerem corruptum esse coniicimus uaria sunt, quae pulcherrime, & si admodum diffuse, explicat Auicen. Fen prima, doctrina quarta, tractatu quarto, capite de febre pestilentiae: nos autem ( ne lector diligens quid desideret ) quam succincte maxime potuimus ( etsi alio ordine quam ab Auicenna locata sint ) hic annectere uoluimus. Indicium primum Dispositio or tempoquales. Est igitur primum omnium indicium, quum qualitates & dispositiones temporum non seruant naturam suam. Omnibus enim tam indoctis quam peritis non est obscurum naturalem dispositionem autumni esse frigidam & siccam, hyemis frigidam & humidam, ueris calidam & humidam, aestatis calidam & siccam: sic enim est opinio omnium doctorum, quam & ponit Auicenna Fen secunda, tractatu primo, doctrina secunda, cap. de naturis temporum. Quando ergo dispositiones quatuor anni temporum non sunt, ut iam dictum est, indicium est certissimum aerem esse infectum, intoxicatum, uirulentum, putridum, & mortiferum: & in hanc sententiam conueniunt omnes tam philosophi quam medici, inter quos & Aristoteles in problematibus sectione prima, & Hippocrates primo aphorismorum particula tertia. Secundum signum. Secundum signum naturale ac magis particulare, per quod praenoscimus aerem esse putridum, est, quando tempore autumni, maxime in principio mensis Octobris apparent stellae cadentes, id est uapores grossi ignei ad modum stellarum, quae uidentur cadere, & ignes stantes in aere. Ex iis enim cognoscere possumus tempus autumni mutatum a sua naturali complexione, scilicet a frigore & siccitate, ad calidum & humidum, grossum & unctuosum, aptum inflammari. Eleuantur enim uapores & fumi grossi in aere ab aqua atque a terra uirtute solis, & a caliditate quae tunc est in aere ( ut Arist. in meteororis, & Albertus magnus ex opinione Auerrois tradunt ) contra naturam temporis inflammantur: ex quo possumus liquido cognoscere & praescire Epidimiam fores pulsare, propter talem corruptionem temporis autumnalis. Tertium. Tertium signum est, quando multiplicantur uenti meridionales & occidentales tempore autumni diebus aliquibus. Hiem uenti ( ut testat Auicenna secunda primi, doctrina secunda, cap. Incommoda ex uentis occidentalibus & meridionalibus. de naturis uentorum, & Aristo. lib. primo problematum sectione 23. Hippocrates & Galenus libro tertio aphor. partic. 6. laxant uirtutem naturalem, & turbant humores, & faciunt morborum recidiuationem, atque generant febres putridas. Quartum. Quartum signum est, quando in autumno apparuerit aer tenebrosus & turbidus, ita quod illa die uideatur uelle pluere, & non pluit: & sic continuat tempus multis diebus: per hoc enim cognoscitur quod complexio aeris est corrupta, & maxime corrumpetur adhuc hyeme subsequenti. Est enim aer plenus uaporibus calidis & humidis a uentis australibus deportatis, qui ( ut refert Arist. proxime allegato loco ) existentes causa putredinis, magis inficiunt aerem quam si esset pluuia. Quintum in dicium. Quintum prognosticon est, paucitas pluuiae in Uere cum frigore, postquam multiplicatur Auster, & conturbatur aer diebus multis, deinde clarificatur per hebdomadam unam uel circa, tunc est enim periculum Epidimiae. Nam, ut ait Arist. lib. 1. Problematum, sectione nona, & Hippoc. lib. 3. Aphor. particu. 4. hoc eo euenit, quia humores retenti in corpore & multiplicati in hyeme, qui ad porositates extrinsecas deberent in Uere a natura expelli, & a calido naturali illius temporis consumi, existente illo aere contra naturam frigido, repelluntur a frigido aeris ad interiora, & ibidem retenti putrefiunt: & superueniente Austro permiscentur cum sanguine per totum corpus uniuersaliter, & ex consequenti homines pernecant. Sextum. Sextum indicium est, quum in aere accidit, quod in nocte sit frigus, & in die calor uehemens, & praefocatio ac conturbatio: tunc enim cito accidit pestilentia, & infirmitates pleraeque. Omnis enim subitanea mutatio deiicit actum propriae uirtutis, ut testatur Galenus secundo Tegni. Septimum Natura humidi. Septimum praesagium est, quando apparuerit aestas non uehementis caloris, sed magnae conturbationis, habens matutina alterata, & iam praecesserunt in autumno stellae cadentes, & ignes stantes in aere. Tunc enim iudicandum est, quod uapores existentes materia ignium huiusmodi & stellarum cadentium in autumno praecedente, toto tempore hyemis & ueris in aere remanserunt, & ad aestatem peruenientes suffocant calorem aestatis, & eum obtundunt: de mane etiam infrigidati alterant matutina aestatis scilicet ad frigidum, uel ( ut apertius de re disseramus ) ad calorem remissum suffocatum, quapropter aerem aestatis inficiunt & corrumpunt. De natura enim humidi est, ut explicat Galenus commento 15. super primum aphorismorum, & Arist. tertio meteor. ) obtundere calorem, sicci uero acuere. Proprietas sicci. Siccitas enim luna caloris est, ut pulcherrime ibi docet Galenus. Octauum Nonum. Octauum signum est, quando uidebis tempus unius diei uariari multis modis: & hoc intellige de quacunque alteratione, scilicet ad calidum & frigidum, humidum & siccum, serenitatem & obscuritatem, ac huiusmodi. Ex his enim cognoscitur eius mala dispositio, & quod in aere sunt multae eleuationes malorum uaporum, & multiplicationes diuersorum uentorum. Huiusmodi enim aeris mutationes corpera nostra alterant ad prauas aegritudines, & febres pestilentiales, ut docet Auicenna secunda primi, doctrina secunda, cap. de impressionibus malarum mutationum aeris. Ex aere cum mutatur, proueniunt in corporibus accidentia: quum emmputrescit, putrefacit humores. Nonum prognosticon est, quando uno die apparet sol clarus, & in alio die conturbatur, non tamen quod fiat propter eclipsim: hocque accidit multis diebus: Signum enim est aeris qualitatem male esse dispositam, maxime sole exurgente, quando apparet quod habeat ante se nebulam ad modum pulueris, & aer puluerulentus existit, ita quod sol non possit reddere lucem claram, & hoc accidit multis diebus. Tunc enim iudicandum est secundum opinionem Auicennae prima quarti, doctrina quarta, cap. de febre pestilentiae, aerem esse plenum malis uaporibus & diuersis morbositatibus, ex quibus corrumpitur, & est causa pestilentiae. Decimum. Decimum signum est, quum tempore aestatis & magni caloris subito post pluuiam apparet magna quantitas ranarum, quae sunt in tergo coloris cineritii, in uentre autem coloris diuersi, maxime citrini & aurei. Arguunt enim eo quod sunt humidae & aquaticae, magnam humiditatem & aquositatem esse in aere contra naturam temporis. Unde quum propter caliditatem praecedentem, porositates corporis sint apertae, implentur multa humiditate putrescibili, & perconsequens corrumpuntur, ut affirmat Aristoteles libro primo problematum, sectione uigesimasecunda, & uigesimatertia, & latius explicat ibidem Petrus Paduanus commentator eius. Undecimum Duodecimum. Undecimum indicium est, quando multiplicantur reptilia ex putredine generata, sicut muscae alatae, formicae, uermes diuersi, & uiperae imperfectae, & alia huiusmodi animalia, & apparent mures & alia subterranea fugere sub terra, & aquatica sub aqua, & uidentur manifeste exire, & loca habitationum suarum deserere, & fugere tanquam si persequerentur ab aliquo. Signum enim est, ut pulcherrime declarat Petrus de Ebano super primo problematum Aristotelis sectione uigesimasecunda, terram & aquam esse corruptam, a quibus fugiunt. Nam in terrae concauitatibus generantur quandoque fumi uenenosi, a quibus mures & serpentes, & omnia alia animalia subterranea fugiunt ad superficiem terrae, tanquam a ueneno mortifero. Et similiter in aquis aliquando gignuntur morbosiipsum peruenientibus. Similiter quando animalia fugiunt ab habitationibus suis consuetis, & aues a nidis suis nullo persequente, & aliquando relinquunt oua sua ut fugiant, signum est aerem esse putridum, corlum est pestilentiae. Duodecimum praesagium est, quando magna fames & paupertas est in terra, maxime ubi est copiosa hominum multitudo, ita quod non habeant necessaria ad uitam, tunc enim homines necessitate coacti, commedunt multa nociua, corrupta, & naturae contraria atque abominabilia, quia ex talibus generantur febres putridae & uenenosae, de quarum genere est & Epidimia, ita enim affirmat Auicenna prima quarti, doctrina secunda, capite de febribus putridis. Corrupta corpora. Corrumpuntur enim corpora quae corruptis uescuntur, ut Auicenna secunda primi, doctrina secunda, capite de iudiciis & disposi. corpora. tionibus anni. Corruptis uero corporibus, ex flatu corrumpitur aer. Possent adhuc plura adferri signa & indicia, quibus possimus prognosticari aerem corruptum, sed quum sint minus naturalia & incerta, consultius omittenda uidentur. Quum ergo praedicta signa omnia, uel quaedam ex eis apparuerint, quae tempore pacato atque sano rarissima sunt, certissimo indicio habe, breui admodum temporis curriculo homines pestilentiali febre occupatum iri. De Generalibus Praecautionibus, quibus possumus corpora nostra a putrefactione praeseruare, Caput Iii. Febrilis calor ubi incenditur plerunque. Quum itaque uaria pestis imminentis, sint indicia, uariae caloris febrilis incensiones, uariae denique hominum complexiones, non inepte fecisse uidebimur, si secundum uarietatem accensionis febrilis caloris ( quam esse interdum in spiritibus, interdum in humoribus, interdum uero in partibus animalis solidioribus tradit Hippocratem sequutus Galenus de differentiis febrium libro primo, cap. secundo ) diuersimoda subiiciamus remedia, quumque febres nascantur plerumque ex labore, iracundia, moerore, calore, frigore, insomnia, cruditate, temulentia atque repletione, ut Galenus asserit praedicto libro, capite tertio, quin etiam ut pestilens aeris conditio afferens febrem commode abigatur atque propellatur: nulli sit ambiguum posse reperiri, deo adminiculatore, quae commodissime obsistant. Dispositio corporis. Uaria ergo sunt remedia quibus contra pestem est utendum, quorum potissimum est dispositio corporis, quia si in tali non erit dispositio apta putrefactioni & corruptioni, corruptio non poterit operari, ut ostendit Galenus tertio tegni, & de differen. febri. lib. primo cap. 5. Facta ergo aegritudine facillime ipsam curabimus, si dispositionem auferamus, a qua principaliter, quae secundum naturam est, operatio laeditur. Nam inter duos motus contrarios, necessario intercedit quies media, teste Aristotele septimo phisicorum. Quum igitur plerunque ex diuina iustitia propter peccata atque flagitia enormia diponatur unusquisque ad pestem, saluberrimum & omnium principalissimum antidotum erit, submouere a nobis peccatum animae corporisque, quo sublato auferetur & pestis. Remota enim causa, remouetur effectus, secundo de generatione, & secundo phisicorum, & 8. Exiccatio superfluae humiditatis. Ethicorum. Secundum remedium est exiccatio superfluae humiditatis in corpore humano existentis. Ait enim Auicenna prima quarti, doctrina quarta, in capite de febre pestilentiae. Summa curationis est exiccatio humorum. Etenim iis qui malis humoribus pleni sunt, quique male difflantur, aut inopportune laborant, aut lauantur propensius, promptum est febricitare, ut affirmat Galenus de differen. febrium libro primo cap. 4. Uerum iis qui bonis pleni sunt humoribus, ac probe difflantur, & quiescunt, ac fouent iecoris ac uentris sedes, impossibile est febricitare: quoniam in iecore ac uentre manet quicquid corruptum est, ac temporis spacio paulatim concoquitur atque efficitur benignum. Oportet ergo quod cibi maxime sint desiccatiui, quibus corpus superfluis humoribus repletum conuenit exiccare, atque siccum conseruare, ut est mens Galeni primo de differ. Duo exiccant corpus humanu. feb. c. 3. Duo sunt autem quae uirtuose & meritorie corpus humanum exiccant & in sanitate conseruant, quorum primum est sobrietas & abstinentia in cibo. Abstinentia Castitas. Qui enim est abstinens adiiciet sibi uitam, Eccle. 37. Et ieiunio sanantur pestes corporis, ut ait diuus Hieronymus ad Demetriadem. Secundum quod exiccat corpus & in sanitate conseruat, est castitas, quae summopere a peste praeseruat. Dissimilitudo enim causarum, ut ait Arist. 7. metaphisices, dissimiles producit effectus in causatis. Quum ergo actus uenereus disponat corpus ad pestem, secundum Auicennam prima quarti, doctrina quarta, capite de febre pestilentiae, & Galenum de differen. febrium lib. primo cap. 3. remouebit ergo castitas hanc malam dispositionem, & praeseruabit ab Epidimia. Caeterum quum pestis saepe numero immittatur a diabolo, qui iudicio & permissione dei permittitur inficere aera, & morbos immittere, ut inquit Aurelius Augustinus de diuinatione daemonum, coniungamur ergo deo per amorem, & non poterit nobis nocere talis pestilentia ab inimico procurata. Apertio opilationis. Tertium obstaculum uel antidotum est apertio opilationis: ex putredine enim accenditur febris, cuius causa est opilatio. Propterea ait Galenus loco praememorato: Conuenit opilationes pororum aperire. Caue autem ne ulla ratione meatus corporis; quos Graeci poros uocant, uel supra modum pateant, uel nimium obstruantur. Ibi enim in resolutione & iniuria extrinsecus inferenda, discrimen: hic autem in putrefactione & suffocatione, periculum summum est. Euacuatio superfluitatum. Quartum dicitur euacuatio superfluitatis, inquit enim Galenus de differen. febri. lib. primo cap. 3. Conuenit corpus superfluitatibus plenum euacuare. Ad quod faciendum, teste etiam Auicenna prima quarti, doctrina quarta, capite de febri. pestilen. utilissima est phlebotomia, seu sanguinis minutio, & solutio ac euacuatio uentris. Tamen summopere est considerandum omnem uehementem repentinamque deiectionem, purgationemque ab omnibus plane detestari medicis. Repentinae purgationis incommoda. Stomachum namque atque cor debilitat, spiritus multos exhaurit, confundit humores, spiritus denique fumis humorum fuscis obtenebrat. Quum itaque corpora plena malis humoribus sint maxime idonea, & disposita ad hauriendam pestem, non inepte scripsisse uidetur Aristoteles eo in libro qui de secretis secretorum inscribitur, abstinere a nimia commessatione, & superfluitates purgare, summae esse sanitatis. Tres temperantiae secundum Pythagoram. hinc est quod memoriae proditur, Pythagoram Samium cundum Pytreis ante omnia celebrasse temperantias, quae etiam non inconsulto a nobis tempore pestifero celebrabuntur: quarum primam temperantiam affectuum, alteram temperantiam uictus, ultimam uero temperantiam aeris accipimus: quod si omni prouidentia eas identidem obseruauerimus, humorum intemperiem, quae saepissime intempestiuae mortis est causa, procul admodum, deo auxiliante, propulsabimus. Itaque non aberrasse uidebimur, si in Epidimiae tempore omnia corpora humida exiccemus, in siccis uero pristinam naturam custodiamus, in eis uero quae excrementis plena sunt purgationibus utamur, & omnes meatuum opilationes debite & rite, ut iam diximus, soluamus atque aperiamus. Omnia certe suam exigunt temperiem, nihil igitur in mundo temperatius est quam coelum, nihil sub coelo ferme temperatius est quam corpus humanum, nihil in corpore humano temperatius est spiritu. Per res igitur temperatas uita permanens in spiritu recreabitur, spiritus per temperata coelestibus conformabitur, ut uenustissime atque doctissime declarat Marsilius Ficinus de triplici uita, libro secundo cap. 14. Quaestio. Circa hoc potest fieri quaestio, cur aliquando saltem uiri, aliquando saltem mulieres tempore Epidimiae moriantur? ad quam respondeo, Causa est sola ipsa dispositio complexionis: sic enim aliquando accidit, non solum de hominibus, uerummetiam de armentis atque pecoribus. aliquando enim moriuntur sues, aliquando uero tantum boues. Sic etiam dispositiones corporum sunt dissimiles, atque multiformes, idcirco quidam facile uincuntur, ac promptissime patiuntur ab ipsa causa efficiente, alii inuicti, impatibilesque sunt, aut certe difficulter patiuntur. Quintum remedium est detestatio ociositatis. Detestatio ociositatis. inquit certe Galenus de differen. febrium libro primo, cap. 3. Si quis moderatis laseruatur. Ocio enim moeret stomachus, exerdo est plenus cibo. Morigeratio maturitatis Euitatio contagionis Elongatio corruptionis. Sextum antidotum est morigeratio maturitatis. Si quis utitur uita decora & moderata, ut Galenus dissolutum in comessationibus, potionibus, gaudiis, tristitiis, & aliis animi affectibus, sed semper medium est obseruandum. Nulla enim causa sine corporis aptitudine febrem pestilentsalem inducere potest, maxima quippe pars generationis morborum est afficiendi corporis praeparatio. Septimum remedium quo uti debemus contra Epidimiam est euitatio contagionis. Dicunt enim medici quod pestis sit morbus contagiosus, ut non immerito quoque noster inquiat Galenus de differentiis febrium libro primo cap. 3. Conuersari cum his qui peste laborant, fallax est. affici enim periculum est, quasi scabie quadam aut lippitudine: & ideo homines debent summopere cauere a conuersatione morbosorum, & non tangere res eorum. Octauum est, elongatio corruptionis, id est euitatio loci ubi est infectus aer: unde medici dicere solent, Fuge fuge, et longe. Tarda reuersio. Ultimum remedium est, tarda regressio, siue reuersio ad locum pestiferum, donec cessauerit pestilentia. de quibus omnibus latius prosequemur paulo infra: modo sat sit paululum attigisse remedia generalia. subsequens em sermo noster per totum erit de remediis specialibus. De Infecti Aeris Correctione, Caput Iiii. Tradit Plinius, Lucanus, atque Uergilius Maro pleraque loca ex sui natura esse infecta atque uenenosa. Auernus pestifer. Sic Auernum Campaniae lacum aiunt uenenoso halitu inde prodiente adeo esse pestiferum, ut super eum aues etiam ipsae uolantes intereant. Sed hoc in loco nil de ipso in medium afferre uisum est: naturam enim talium lacuum corrigere non nobis datum est. Uerum aer etiam plerumque inficitur ab accidentibus causis, sicut circa stagna & paludes, circa aquas limosas & glutinosas fit, ubi aer inclusus est, praecipue dum loca ipsa sunt inter montes altos sita, & quae uersus meridiem uergunt: in talibus enim locis citius generatur pestis, quam in locis frigidis montosis: & hoc fit propter subtilitatem aeris, nam in montosis locis aer rudis durus ac grossus existit. Quum ergo supra dixerimus, tutissimum esse remedium a tali aere noxio atque putrido discedere: & minus certe cuilibet liceat, uel propter negociationes suas, uel propter opificium, quo uitam sustentat, aer cuiusdam habitationis secrete & amoene erit alterandus, infrigidandusque hoc modo: Rectificatio aeris. Recipe rosarum rubearum libram unam, foliorum mirtillorum libram unam & semis, sandali utriusque libram semis, conquassentur & bulliantur in aceto odorifero, & de hac decoctione aspergantur parietes & pauimenta domus, & camerae, quia nimirum per hoc aer rectificatur, et spiritus recreatur. Hinc Galenus ipse sequutus Hippocratem tradit in lib. de elementis, spiritum non solum odore nutriri, sed & aere: Spiritus quibus nutriatur. aere inquam non simplici, sed potius opportune permixto, quibus quidem si fidem habebimus, nec alimentorum, nec ullius rei delectum magis ad uitam necessarium quam aeris nobis accommodati esse censebimus. Aer enim & inferiorum & coelestium qualitatibus facillime semperque affectus, & immensa ( sic modo fari liceat ) amplitudine circumfusus, perpetuoque motu nos undique penetrans, ad suam nos mirabiliter redigit qualitatem, praesertim spiritum uitalem in corde uigentem, in cuius penetralsa tum assidue influit, tum repente: sic protinus afficiens spiritum ut est affectus, perque spiritum uitalem pariter afficiens animalem: ideoque & puro luminosoque aere, & odorum delectu semper recreandus est: sunt enim praecipua spitius uitalis fomenta. Sed dicet forsan quis, quomodo nutritur spiritus uitalis atque animalis, tum odore tum aere? Fomenta spiritus uitalis. ad quod respondeo: Quomodo nutriatur spiritus o¬ dore & aere. Nutritur quidem uterque tum odore tum aere, tanquam mixtus atque conformis alterutrum, ut uterque haustus in praecordia penetret, ubi coquatur tempereturque ad uitam, perque arterias diffundatur, ubi uterque itidem coctus iterum spiritum nutriat. Potest etiam fieri omni die tam aestate quam hyeme ingens ignis lius aer purgatur. Praeuidendum tamen est semper de discrimine, ne incendio nimio domus ipsa uel habitatio flagretur. Hippocratis solertia circa ignes Fumigatio Trocisci ad corrigendum aera. Hippocrates traditur multas in Graecia ciuitates a peste liberasse per ignium incensiones, quas per singulos uicos ciuitatum fieri mandarat. Hyeme aliqui faciunt ignem de lignis odoriferis, sicut de iunipero, cypresso, abiete, pinu, thamarisco, sauina, rosmarino, salicibus, sarmentis, uel similibus: sint tamen omnia prius bene sicca, quia quanto minus fumi apparet, tanto magis aer defecatur. Quuque talis ignis iam declinauerit, et ligna exusta fuerint, superiiciatur super carbones una die de puluere camphorae, uel trociscus unus de ligno alomnes, aut trociscus de ciperis, secundum descriptionem Io. Mesue. alia die superaspergatur. puluis galliae muscatae, alia die alipta muscata, alia die ambra, mastix, alomnes, rosmarinus, cypressus, crocus, gariosili, thimus, myrrha, baccae lauri, grana iunipi, thus, & caetera eius generis, semper unum per se, aut duo uel tria simul miscendo. Possunt etiam fieri trocisci in hunc modum, Recipe thuris unciam unam, corticis citri, melissae ana dragmas sex, ligni alomnes, storacis calamitae, galliae muscatae ana unciam semis, laudani purissimi uncias treis, fiant trocisci cum pistello aliqualiter calido, addendo de optima ambra dragmam semis, musci Alexandrini recentis scrupulum unum. Et haec duo ultima debent addi, quando scilicet mollificata iam fuerit pasta, ita ut absque pistelli ulteriore calefactione possit fieri mixtura. Et his trociscis utere in tuis fumigiis super prunas iniectis. Aliud genus trociscorum. Alii trociscos faciunt hoc modo, Recipe laudani purissimi, uernicis ana dragmam unam, therebentinae, masticis, storacis calamitae, ana unciam semis, gariosilorum, macis, croci, ligni aloes, granorum tinctoris ana dragmam unam, galliae muscatae, aliptae muscatae, nucis muscatae, ciperi, asari, behen utriusque, calami aromatici, folii Indi, corticis citri, cinamomi, ana dragmas duas, fiant trocisci sicut de superioribus est dictum. Uel fac trociscos in hunc modum, Recipe thuris, gariofilorum, buglossae, anadragmam semis, masticis, myrrhae anadragmam unam & semis, laudani purissimi unciam unam & semis, thimi dragmas duas, foliorum lauri dragmam unam & semis, corticum citri dragmam unam, cinamomi electi dragmas duas, gentianae dragmam unam, ligni alomes scrupulos duos, sandali citrini dragmam unam, misceantur insimul, & fiat puluis, de quo super prunas ponatur: Aliud gescorum. uel fiant formulae cum storace liquida in modum trociscorum. Qui ergo est locuples fumigia saepius debet alterare. usileti odoriferi. Potest etiam quis facere usiletos, hoc est candelas quasdam paruas nigri coloris, quae incensae miram fragrantiam spirant, & fiunt in hunc modum: Recipe laudani purissimi, storacis calamitae, myrrhae, masticis, thuris ana unciam semis, samsuci, id est rosmarini, ciperi, rosarum rubearum ana unciam unam, cinamomi, gariofilorum, sandali citrini, spicae nardi, macis ana dragmam semis, carbonum ligni salicis libram semis, addendo de camphora musco, & ambra ad placitum secundum quod tempus frigidum uel calidum exiget: formentur formulae ad instar candelarum, & incendantur quando opus fuerit. De Membrorum Calefactione debita, Caput. U. Caeterum quum post cibum sumptum uolueris calefieri, summopere caueto, ne ignem accedas, donec cibus in stomacho uideatur iam esse repositus & quietus, nec calefias absque necessitate urgente: Quomodo calefiendum Tempus accomodatum colligendi herbas. quod si forte frigore laesus, te parum calefeceris ad focum, quamprimum membra senseris tepefacta, ab igne recedito: & quando calefis, faciem obumbraculo aliquo obnubito, uel panno lineo, uel parte tunicae, uel similibus. Sin contingeret frigus esse adeo intensum, ut absque aestuario, siue stuba ( quales ubique in Germania superiori habentur ) non possis degere: & quia in talibus non potest fieri ignis ab intrinsecus, operaepretium est ergo facere fumigia de rebus odoriferis praescriptis, sed statim quum perfumigaueris, prunae sunt efferendae, ne fumus inde exoriens caput infestet. Potes etiam ponere aliquem trociscum in forulis fornacis, uel ibidem assare poma, & pira fragrantia, quia ex odore mirum in modum aer rectificatur, & hoc debet fieri tempore hyemis. Aestate uero aer depuret ex rebus frigidis, sicut ex rosis, uiolis, ramis citri, & citranguli, ramis lauri, ramis quercuum uel salicis, uitis, cimbalariae, uermicularis, & similibus. Et debent tales frondes, siue etiam herbae colligi in bono aspectu Iouis & Ueneris, tempore sereno & rore iam consumpto, quia ( ut ait Bulcrasis ) hoc est accommodatissimum tempus colligendi herbas. & addes eis aquam rosaceam, & acetum odoriferum, & per habitaculum asperges. Haud inconsulto etiam foret, facere ductus aquarum in camera ad modum riuuli, uel quod aqua tanquam distilletur per domum, & aer cum flabello uentiletur: tali enim ex agitatione aeris intoxicatio adimitur, & purificatio eiusdem riferis frigidis, sicut cum uiolis, rosis, pomis, piris odorantibus, & caeteris eiusmodi. Hyeme autem potes sacere securius super lectis plumeis non nimium repletis, propter uaporositatem euitandam. Tegmentum etiam siue opertorium lecti non sit de plumis, eo quod esset insanissimum: et linteamina quaeuis substerni tribus uel quatuor diebus collocentur cum rebus odoriferis calidis, sicut sunt, Ambra, muscus, crocus, lauendula, & caetera id genus quae calida sunt. Primumque somnum faciat uir super sinistro latere tribus uel quatuor horis continuis, mulier uero super dextro: In secundo autem somno uir iaceat in dextro, & mulier in sinistro latere: nec sit somnus longior septem aut octo horis. Antequam autem mane surgis, perfricabis parumper suauiterque totum corpus, deinde caput unguibus, sed id paulo lenius. Frictio qualis esse debeat. Hac in re admoneat te Hippocrates, qui in eo libro qui inscribitur κατικτρεῖον sic reliquit scriptum, Dura uidelicet frictione ligari corpus, molliori solui, multa extenuari, mediocri crassescere. cuius opinionem etiam sequitur Galenus de sanitate tuenda libro secundo. Et caput cum panno mundissimo abstergatur & fricetur: totum itidem corpus, praecipue & ipsa loca emunctoria. Si quoque contingeret te sudare noctu, talis sudor semper cum tersissimo linteo abstergendus est. Caue tamen ne in die unquam dormias. Somnus diurnus uitandus. dies enim uigiliae, & nox somno, a deo optimo maximo, & ab ipsa etiam natura tributa est. Quoniam cum sol uel ad hemisphaerium nostrum accedit, uel super ipsum incedit, radiis suis meatus corporis aperit, atque a centro ( ut ita loquar ) ad circumferentiam humores, spiritusque dilatat: quod quidem ad uigilias, actionesque incitat atque conducit: contra uero quando sol recedit, omnia coartantur, quod naturali quodam ordine inuitat ad somnum. Somni diurni incommoda. Accedit & hoc quod stomachus diuturna diurni aeris actione apertis poris ad modum dilatatur, euolantibusque spiritibus tandem ualde debilitatur. Igitur subeunte nocte nouam spirituum copiam exigit, qua foueatur. Quisquis igitur uigilat dum tempus est somnum capescere: & quisquis sopitus est, quando uigilandum est, is peruerso ordine motibusque naturae contrariis tum corpus totum, tum spiritum ingeniumque labefactat. Nimia uigilla fugienda. Cauendum est etiam ne nimium inuigiles: ex nimia enim uigilia exiccatur cerebrum, & uaria atrae bilis nocumenta oriuntur. Qui uero consuetudine longinqua ad diurnum somnum est procliuis, is potest dormire sedendo in aliquo loco frigido, non autem iacendo. De Regimine Post Experrectionem, Cap. Uii. Quamprimum de lecto tuo surrexeris, extendes leniter omnia membra quantum poteris, & fiat crebra excreatio, uide ut possis subducere aluum. Si etiam superfluos humores & materias phlegmaticas de ore & naribus elicere posses consultissimum foret: cuilibet autem purgationi dimidiam fere horam concedito. Lingua cum cultello obtuso optime polliatur, nam & hoc est excellentissimum praeseruatiuum contra febres pestilentiales. Praeseruati uum bonum. Quo facto, manus, os, & nares optime lauentur hyeme aqua tepida, aestate uero frigida, uel melius parumper tepefacta, quia aqua frigida nimis terret sanguinem, & est insanissima. Aqua frigida est nociua. Post hoc exiccabis dentes, os & nares, & totum caput cum linteo mundissimo, & crines pectine a fronte ceruicem uersus complicabis quadragies, uel paulo plus, tum ceruicem panno asperiori perfrica, & crines aeri exponito, quia ex hoc omnes humiditates & materiae phlegmaticae cerebrum & caput offendentes a capite euacuantur & expelluntur, & ex hoc ipsa natura refrigerium capit, omnes spiritus uitales restaurantur, atque refocillantur, totum denique corpus exhilaratur. De Regimine Habendo Quando domum uis egredi, Cap. Uiii. Antequam domum uel habitaculum tuum egrederis, accipe in pugnum de aceto fragrantissimo ad libitum, de quo treis aut quatuor guttas degluties, de caetero uero faciem, nares, manus & os lauabis, quo facto, potes sumere aliquam medicinam praeseruatiuam, sicut in sequentibus docebitur. Exinde, ut uisum fuerit, deambulabis causa refrigerii & solatii ad aerem pacatum, tranquillum, amoenum, & sanum, ubi tempus transiges, uel operando, uel legendo, uel scribendo, uel eo potissimum negocio quod tibi incumbit, donec tempus prandii appropinquet, uidelicet usque ad horam octauam uel nonam, uel etiam ad id tempus quo edendi appetitus te prouocauerit, & quum famescere incipis, prandium nullo modo differatur, quia magis nocumenti quam emolumenti ex tali dilatione oriretur. Nocumenta quae ex fame oriuntur. Nam ut Auicenna plerisque in locis ait: tolerare famam, est cum malis humoribus impleri, quos stomachus attrahit ad se loco cibi. De Regimine Inesu Seruando, Caput Ix. Tempore Epidimiae utendum est euchimis, hoc est alimentis salubribus, Dei Epidimia Tractatus.26 quae leuis sunt digestionis, & quae bonum afferunt nutrimentum, id est, quae bonum sanguinem generant. Cura stomachi circa nauseam cruditatemque habenda. Habeamus igitur curam stomachi diligentissimam, ne nauseam cruditatemue adducat unquam nimia comessatio, & caput offendat. Consultissimum itaque est septima quaque hora refici alimentis modicis. Nam saepe etiam postquam stomachus ipse recoxerit, nisi & iecur quasi digesserit sumere nutrimentum, naturam distrahit atque fatigat: Pericula ex crebra comessaalimenta uiscosa quo modo sint corrigenda. qua quidem lassitudine saepius praeter innumeros morbos, & ipsa senectus, intempestiuaque mors sequitur. Alimenta quae humidiora sunt, uel pinguia aromaticis acribus condito, alioquin & humorem alienum membris plurimum inferent, atque putridum: nam & si quem necessarium corrigenda naturae humorem suggerant, hunc tamen noxium. Electio alimentorum. Tradit autem Arnaldus de uilla noua, animantes, herbas, fruges, poma, uina, ex altis odoriferisque regionibus eligere oportere, quas uenti temperati serenant, & suaues solis radii fouent, ubi aquae nullae stagnant, ubi culta sterquilinio non pinguescunt, sed proprio & natiuo humore, ubi etiam quaecunque nascuntur, diu permanent incorrupta. Ad frigida nimium uel calida nimium alimenta cautissimus esto, si feruet aer epularum humor calorem superet. Quae carnes sint salubres. Tempore autem pestilenti non probantur carnes humidiores, non durae simul atque siccae, sed mediae quaedam, ut gallinaceorum, pullorum, phasianorum, perdicum, capreolorum, uitulorum iuuenum. Ne incipiat a potu mensa, neque potus sit semel uberior. Famen si commode fieri potest, cibus, sitim, potus expectet: auiditas utriusque hoc praecipue tempore mense supersit, fastidium & saturitas procul absint. A quibus cibis sit abstinendum. Abstinendum est autem ab his quae ob nimiam humiditatem, & uirulentiam, & unctam, uiscosamque materiam, stomachum relaxando debilitant, aut quae propter duritiam aegre concoquuntur, de quibus sunt ea quae post mensam palato saporem reddunt molestiorem, siue inflent, siue caput multis uaporibus impleant, ab omnibus in primis quae facile, uel extra aluum, uel in aluo putrefiunt. Liquidiores autem epulae prius fumendae quam duriores, mandere uero oportet antequam deglutiantur singula: exactissime fouendus stomachus. Cibi mali qui dicantur. Omnes cibi mali deuitandi. Cibos autem malos intelligo una cum Galeno de differen. febrium lib. primo capite 4. qui aut ex natura mali sunt, atque etiam qui boni sunt ex natura, sed ob putredinem quandam, praedictis aequale, aut maius saepenumero uitium acceperunt, partim ob temporis longitudinem ad putridam dispositionem deducta, partim situ ac carie quadam repleta, quia praue reposita sunt: partim ex prima generatione ab ipsa rubigine uitiata: qui enim talibus utuntur, plerumque febribus putridis, ac pestilentibus occupantur, uel pustulis scabiosis, aut leprosis corripiuntur. Qui ergo uitam in corpore uult producere, spiritum in primis excultum augeat nutrimentis sanguinem generantibus temperatum atque clarum. Magorum certe, Platonisque sententia fuit, corpus totum ab iis pendere. Qui cibi obsint aestate. Aestate itaque cauebis a cibis calidis & condimentis calidis, omnia esculenta tua sint cocta cum aceto, uel cum aqua acetosae & agrestae. Aceti uirtus. Acetum quippe, teste Galeno octauo pharmacorum, uarias habet operationes. Et ut tradit Cassius Felix, illud quod acetum rosarum dicimus conducit caliditati membrorum, & calorem stomachi supernaturalem tollit. Acetosae uis. Acetosa uero, Serapione teste, appetitum prouocat, & secundum Plinium in naturalibus, singularem uirtutem habet contra Epidimiam, praecipue si addatur tiriaca. Qui cibi noceant hyeme. Melanopiperis efficacia. Hyeme uero ab omnibus esculentis frigidis caueto, calidis utere secundum fortitudinem & robustatem complexionis tuae, & talia sint condita cum zinzibere, cinamomo, gariofilis, croco, & similibus, excepto pipere, quod nulli prodest nisi pinguissimis, humidis, phlegmaticis, & superfluis humoribus repletis, qui eo possunt uti, quia facit macrum, & consumit atque exiccat humores superfluos in homine, quum sit calidum & siccum in quarto gradu. Salis uirtus. Homines sani nullo prorsus egent condimento cibariorum, quam solo sale, quod prohibeat putrefactionem corporum eorum, quae sunt parata putrefieri propter humiditatem superfluam quae est in eis. Secundum enim Dioscoridem abstergit, mundificat & resoluit, & facit cibum cito ad stomachum descendere, ut testatur Aristoteles in libro de sensu & sensato. Hyeme carnes & pisces, quibus uesci uolueris, meliores & saniores sunt assae quam coctae uel bullitae. Assatis hyeme utendum. Aestate parum tosti manducabis una cum salsa facta ex aceto, uel ex herbis acetosis frigidis: melius tamen foret omnino abstinere a tostis eo tempore. Bullitis aestate uescendum. Cibi leuissimae digestionis, ut sunt ius carnium, pulli cocti, pultes, aues non palustres, & similia debent edi dum. in principio commestionis. Alios uero qui durioris & difficilioris sunt concoctionis: sicut sunt assata, frixaque, ultimo manducabis, & omnia perquam optime masticentur antequam deglutiantur, ut supra etiam admonuimus. Quale debeat esse uinum. Uinum sit odoriferum, clarum, suaueque, quod aqua indiget: tale enim, ut Isaac in particularibus diaetis ait: magnis Tiriacis est persimile, eo quod habitudinem corporis frigidam calefacit, refrigerat calefactam, humefacit siccam, humidiorem uero desiccat, atque, ut Galenus ait, naturalem humorem recreat, calorem fouet, utrumque contemperat: sed operae precium est miscere uinum tale. Uarietatem Epularum summe uitandam, Cap. Diuersarum epularum pericula. X. A nimia epularum diuersitate tempore pestifero maxime est abstinendum, quia irritant hominem ad excessum, & impediunt stomachum, faciuntque multas in corpore humano oriri aegritudines, ut non illepide Cordubensis ille Seneca dixisse uideatur: Multos morbos multa fercula fecerunt. & alibi idem inquit: innumeros esse morbos non miraberis, cocos mirare. Nihil autem est sic iocundum, sicut cibus bene digestus aut dede Epidimia Tractatus. coctus: Moderatae refectionis Repletio peior fame, licet utrumque sit malum. nihil salutem, nihil sic sensuum acumen operatur, nihil sic aegritudines abigit atque depellit, quam moderata refectio. Sufficientia quippe cum nutrimento & sospitatem simul procreat & uoluptatem, abundantia uero morbum facit, & molestias ingerit, & aegritudines generat: quod enim fames facit, hoc etiam plenitudo cibariorum, magis autem & multa peiora. Fames quippe in paucis diebus aufert hominem, & liberat eum de hac sumit, & putrescere facit corpus humanum, & macerat aegritudine diuturna, & tunc eum morte crudeli consumit. Repletionis incommoda. Unde & Galen. in eo libello, cui titulus est excit nec uiuere posse diu nec sanos esse, animasque nimio sanguine & adipibus contrarium facit. Noli ergo esse auidus in omni epulatione, & ne te effundas super omnem escam, in multis enim escis erit infirmitas. Multae escae, multae infirmitates. Nihil enim est deterius, quam diuersa nutrientia simul ingerere atque intrudere, & post in edendo tempus prolongare. Nempe immarcescunt epulae sine fine petitae, Horatio teste. Hinc etiam Auicenna quodam in loco ait: Non gaudeant abundanter sese reficientes, si non continuo infirmantur, quoniam postmodum perniciosius succumbent. Homines enim quibus dominatur sensus, edunt ut uiuant: contra homines beluino ritu degentes, uiuunt ut edant & deuorent. Oquam grande igitur periculum imminet iis qui cibis continuis sese saginant atque ingurgitant, qui plus ingluuiei & uoracitati inseruiunt, quam sanitati corporis. Unde praeclarum me Hercule & lepidum est illud dictum Rasis. Summopere est obseruandum, ut cibos sibi consuetos quisque accipiat, & toties edat, quoties consueuit. Consuetudo uiciata paulatim debet corrigi Ebrietatis nocumenta. Si autem consuetudo deprauata fuerit, ab ea omnino gradatim permutari debet, & illam non repente, sed successiue, paulatim, & ordinate deserere, & ad meliorem transire. Natura enim subitas & repentinas alterationes non patitur, Galeno & Auicenna testibus. Quicumque ergo tempore pestilentiae, dum aer est infectus, cibo uel potu nimium se obruit, citissime inficitur. Si enim uinum uel nimium, uel nimis calidum fuerit, caput ipsum humori bus, pessimisque fumis implebit, adde quod insaniam plerunque facit ebrietas. Uoracitatis incommoda. Cibus uero nimius primum quidem ad stomachum in ipso coquendo omnem naturae uim reuocat, & inepte coctus multis & crassis uaporibus humoribusque spiritus & aciem mentis hebetat, obfuscat, & obtundit. xia ex uoracitate. Plerunque etiam inducit apoplexiam, id est opilationem omnium uentricu lorum cerebri ab humiditate superflua, & sic ait Arnaldus de uilla noua, se uidisse Neapoli militem qui cum surgeret de lecto, & uoluit calceos induere, statim a maiori apoplexia inuasus, mortuus est. & sic plerique nostra etiam aetate epulones atque bibones corripiuntur, ita ut priuentur omni sensu & motu, ut etiam eos mortuos saepe iudicemus. Multa quidem genera aegritudinum possem in medium adferre, quas crapula atque ebrietas tanquam parentes nutriunt, sed sufficiat repletionem omni uitio detestari magis. Natura paucis contenta. Ideoque gradus naturae ( quae paucissimis, ut Cicero ait, est contenta ) ad amussim sunt obseruandi. Non enim immerito Lucanus exclamat: O prodiga rerum luxuries, paruo nunquam gaudere paratu, & quaesitorum terra pelagoque ciborum ambitiosa fames & lautae gloria mensae discite, quam paruo liceat producere uitam. Melius certe est, ut Auicenna refert, aegrum refici pauco, & aliquantulum prauo cibo cum appetitu & delectatione, quam plurimo & optimo praeter appetitum, quia, ut iam saepius diximus, ex repletione mortalia oriuntur incommoda, praecipue dum aer est intoxicatus, & per consequens difficillima est talium cura. Natura certe debilis nutrimentorum pondere non est oneranda, uel etiam diuersitate epularum distrahenda. Natura de bilis non est aggrauanda pondere nutrimentorum. Qui ergo moderate, & cum discrimine, moderamine, & postulatione naturae cibum sumit, & superflua corpus offendentia per laxatiua educit, atque soluit raro, uel si aliquando, leuissime tamen affligitur, & talis facillime cum medicinis sequentibus, deo adiutore, poterit sanari. Itaque pie consulo unicuiqe, ut a nimia uoracitate se abstineat: plures enim moriuntur crapula, quam gladio, Apostolo teste, meoque consilio in uno pastu ultra tria fercula non edes, semper cessando dum adhuc habes appetitum commedendi. Caeterum quod de repletione diximus, itidem de inanitione intelligi uolumus: fames enim aeque est nociua tempore Epidimiae, sicuti gula: Famis incommoda. naturam enim spoliat uiribus suis, & spiritus uitales hebetat, extraneos & extranaturales calores saepius inducit, quapropter aeque uitanda est atque repletio. De Cibis Proficuis, Caput Xi. Cicer rubeum ex lixiuio lotum, pelle abstracta, saepe manduces: Ciceris rubei uirtus. habet enim uirtutem humectandi uentrem, secundum Auicennam, & est plurimi nutrimenti, & ualet ad opilationem splenis, secundum Galenum, & hepatis & fellis: & nutrit pulmonem melius quam ulla alia res. Addes autem saluiam, maioranam, petroselinum, hyssopum una cum modico oleo oliuarum, si modo habere potes. Quod si desit, addes de butyro recenti optimo ad libitum. Coques etiam saepe boraginem, buglossam, bletam, endiuiam, lactucam, portulacam, acetosam, & alias herbas frigidas, quae optimae sunt & sanissimae tali tempore. Ius de gallinis & bobus iuuenibus una cum petroselino, uel praedictis herbis maxime opportunum est. Qua quomodo paranda & hyeme & aestate. Qua recentia tempore aestatis testa ablata, & in aquam praecipitata sunt saluberrima: rempore autem hyeme & hyemis albumen debet abiici. Quae si uis bullire, impones in aquam ipsam, in qua tempore sanissima. Rarissime autem bouina carne uescere. Caro bouina qualis. Nam ut Isaac in diaetis particularibus tradit, siccissima est: ideo generat sanguinem grossum, et turbidum, stioni, tardeque de stomacho eiicitur, & uentrem constipat. Hoc idem facit caro bubula: Caro bubula qualis. quod si quando uel bouina uel bubula uis uesci, id fiat potissimum temposi aliqua praepeditus es infirmitate lethaliter ab huiusmodi caue carnibus, potes tamen ius earum sorbere. Casei commoda atque nocumenta. Caseos etiam uaccae uel ouis medios inter recentes nimis, & nimis antiquos, parumque salsos, poteris in fine pastus edere super pane assato, secus minime. Nam & secundum Constantinum faciunt calculum tam in renibus & uesica, generant stranguriam & dissuriam, & malos humores in capite atque in cerebro gignunt, quod & Galenus testatur, tertio de alimentis, capite proprio. Arietinae carnes quales. Arietes non admodum probantur, habent enim carnes calidiores, ac minus humidas, quam sunt carnes ouium, ac duriores ad digerendum. Caeterum arietes in iuuentute manentes, minoris sunt humiditatis & uiscositatis, propter aetatis siccitatem, eorum complexioni dominantem. Idcirco eorum caro melior est agnis & ouibus, quia si bene digeruntur, bonum sanguinem generant, maxime si castrati sunt, quia caliditas & humiditas eorum temperatae sunt, unde boni sunt saporis. Perdices & phasiani sunt sani. Perdices & phasiani temperatissimae sunt qualitatis, & carnes habent leuiores ac subtiliores caeteris auibus syluaticis, ideo confortant hominem, & sunt de alimentis euchimis. Caro leporina qualis. Caro leporina & si sicca sit, & grossum 33 grossum generet sanguinem, melior tamen est hircinis & caprinis iuuenibus: proinde ualet siccas uolentibus habere. complexiones, est tamen contraria tenuen seruantibus diaetam, quia frigida & sicca est, stomachum tamen optime mundificat. Galli caro qualis. Galli carnes grossiores sunt ad digerendum, & minoris humiditatis, quam gal linae uel gallinacei: decrepiti tamen galli carnes teneriores habent quam iuniores. Gallinacei caro qualis. Gallinaceus autem habet carnes ualidiores omnibus uolatilibus, bonum sanguinem generat, & est optimum nutrimentum. Gallinarum caro qualis. Ex gallinis ( Galeno teste libro tertio alimentorum capite 12. ) in cibo melior est illa, quae nondum parit oua: antiqua uero praua & difficilis concoctionis. Puluis ad condiendum cibos. Puluis optimus ad condiendum cibaria fit hoc modo, Recipe granorum paradisi, tormentille, dyptami albi ana unciam unam, cinamomi subtilis, gariosilorum ana unciam semis, puluerizentur, & cum sac caro misceantur. Quibus fructibus terrae sit utendum tempore aestatis. Tempore aestatis propter frigiditatem & laxationem poteris terraesit uti terrae fructibus, qui sint leuissimae digestionis, sicut sunt poma granata, cerasa, pruna, persica, nespili, mora immatura, sed tamen prius debent excorticari, & in aquam recentem poni, & in principio prandii uel coenae sumi. Quando uero ederis persica, nucleum quoque ipsum manducabis, deinde potabis de uino puro non limphato, & hoc propter nimiam frigiditatem eorum, quia alioqui magis nocerent, quam prodessent. De Cibis Nociuis, Caput. Xii. Uitanda sunt maxime alimenta pinguia, uirulenta, uiscosa, uncta, atque glutinosa, uel quae facile putrescere soleant, eo quod malum generent sanguinem. Sanguis unde. sanguis uero ( ut nulli fere est obscurum ) a uirtute naturali, quae in iecore stomachoque uiget, efficitur: si ergo stomacho grossa, putrida, ac dura exhibentur, grossum, putridum, atque durum efficiunt sanguinem. Caro agni lactantis qualis. Caro igitur agni lactantis ( ut Isaac in praememorato refert libro ) in uiscositate, uicina est porcis syluestribus propter uicinitatem uuluae, & humiditatem lactis quo nutritur: proinde non est laudabilis, quia indigestibilis, & lubricitate sua de stomacho descendit. Indigestibilis autem praecipue, si comedentes, stomachum humidum ex defectu habeant, ideoque Galenus in libris alimentorum uituperat agnos lactantes. Annales uero mediocrem habent complexionem inter lactantium humiditatem, & iuuenum siccitatem, ideo caeteris sunt meliores, & ad digerendum faciliores, sanguinem meliorem generant. Agnina caor qualis. Agnina caro robustis & sanis ualde est sana, sed infirmis infirma, quia & si a stomacho facile descendat, difficile tamen a membris soluitur: ideoque uiscosum genetat humorem. Hircina caro qualis. Hircina caro mala est absolute, quia, Auicenna teste, frequenter generat febrem quartanam. Porcina caro ( ut tradit Galenus libro tertio alimentorum, capite 1. Porcina caro qualis. ) est calidae & humidae complexionis, boni est nutrimenti, & multum sanguinem generat, sed difficillimae est comcoctionis, & salsa plus prodest hominibus subtilis complexionis quam recens. Caro anserum & anatum qualis. Caro anserum & anatum ( quemadmodum tradit Rasis ) grossa est plures habens superfluitates, & multum facit fastidire, & maioris caliditatis est, non tamen plus nutrit, quam caro gallinacea: & dicunt quidam quod infrigidatum calefaciat, calefactum uero faciat febricitare. Caro gruis qualis. Gruis item caro grossa est ( eodem autore perhibente ) quae & tarde digeritur, & sanguinem melancholicum generat. Inter pisces autem & si omnes sint humidae & frigidae naturae, insanissima tamen est anguilla, quia ex uiscositate & limo aliorum piscium nascitur. Anguilla insana. Lac. Lac quoque ( ita inquit Rasis in tertium Almansoris ) dum adhuc est recens, est frigidae & humidae complexionis, multi est nutrimenti, pinguescere facit, & bonum sanguinem generat. Uerum ut tradit Hippocrates secunda particula aphorismorum, est insanum ualde, quia quandoque coagulatur in stomacho, ex quo ulterius malus anhelitus efficitur: aliquando etiam lac in stomacho acescit & excoquitur, & ex eo generantur iterum mali humores inficientes anhelitum. Salsa omnia esse uitanda Pisces & carnes non debent simul edi. Omnia salsa, sicut pisces uiscosi non squamati, cancri fluuiatiles, & carnes suinae tam syluestres quam domesticae, omnes denique uolucres palustres, omnes fructus herbarum & olerum, intestina boum, & uitulorum, siue pedes, cerebella, epar, pulmo, splen, cor, & caetera cuncta indigestibilia, quae in patellis torreri solent, tempore pestifero omnino sunt uetita. Est etiam summopere cauendum. ne in tali tempore pisces & carnes in uno pastu simul edantur, quia ex hoc maximum periculum emergeret. Tempore ieiuni & diebus abstemiis, quibus non uescimur carnibus, poteris manducare pisces squamatos in pura aqua fontis perbullitos, cum modico aceto, quibus commestis treis aut quatuor iuglandes recentes edes prius excorticatas, & in aceto positas, quia haec est approbatissima tiriaca omnium piscium, & sanissima. Tiriaca piscium optima. Potes tame etiam corrigere malitiam piscium cum puluere sequenti: Puluis corrigens malici in piscium Qualis debeat esse panis. Recipe zinziberis albi, cinamomi electi ana unciam unam, coriandri praeparati dragmas duas & semis, gariofilorum, cardamomi, nucis muscatae ana dragmam unam & semis, rasurae eboris dragmam semis, coralli rubei dragmam unam, radicis tormentille, dyptami albi, sandalorum trium ana dragmam semis, croci scrupulos duos, rasurae unicorni scrupulum unum. fiat puluis, quo uteris omni uice, quando piscibus est uescendum. Panis tuus sit bene pistus, sit de frumento nouo, quod non delituerit sub terra, sit coctus lignis non putridis, & ante comestionem pistus duobus uel tribus diebus: bene fermentatus & salsus, ponendo in ipsam pastam modicam quantitatem de anisio. Proportio panis ad omnia genera alimentorum. In omnibus considera hoc, cibus esto duplus ad potum, panis duplus & sesquialter ad oua, triplus ad carnes, qua druplus ad pisces, herbas, & caeteros fructus humidiores, & semper stipticum aliquod absque potu uel modico mensam sequatur. Diligenter etiam obserua, quod De Epidimia Tractatus. 36 dicit Marsil. Ficinus de triplici uita, non confidendum esse, ex alimentis quae breui putrescunt, humorem nos comparaturos diuturnum, & a putrefactione remotum, quocirca delectus in cibis peroptime habendus. De Regimine In Potu Seruando, Caput Xiii. Nunquam incipiat a potu mensa, quia hoc est insanissimum, sed semper unum ferculum integrum, uel plus si potes, edendum est antequam bibatur, quo fundamento cibariorum posito potes libere bibere, sed tamen modice, & eo saepius. Moderate esse bibendum. Immoderati enim haustus multarum infirmitatum causa sunt. Quale debeat esse uinum. Uinum quod bibere uolueris sit tale, ut supra diximus, & sit antiquum duorum annorum & non ultra: & si nimis forte est debet limphari cum aqua fontis pura, & pro una parte aquae pones sex partes uini, uel plus aut minus, secundum quod ipsum uinum uel etiam complexio tua exegerit. Mixtio autem & limphatura talis uini fiat una hora. uel duabus ante pastum, ut perquam optime unum alteri incorporetur & inmisceatur. Si uero non esset opportunum tale temporis habere spatium, merum ipsum in duobus cyathis, uel uasculis ponatur, & de uno in aliud transfundatur tandiu, donec spumam albam & densam acquirat, & ita erit sanissimum. Sunt autem nonnulli medicorum qui dicant potum debere misceri cum aqua acetosae, & hoc maxime commendant. Alii uero imponunt saluiam recentem, hyssopum, rutham, boraginem, & caetera. Uolunt etiam nonnulli & consulunt quod peracto pastu bibatur haustus aquae frigidae, & dicunt quod conseruet calorem in stomacho, & prosit ne uapores ascendant, & ii uidentur sequi opinionem Rasis, quam ponit in tertium Almansoris, ubi inquit, aquam frigidam humiditatem in corpore conseruare, quae subtiliet ipsum cibum, & per ipsam cibus penetrabilior fit: Aquae fri¬ gidae utilitas. sed moderate de ea bibendum esse censet, quia malas quoque habet qualitates. Caeterum ego facile dide Epidimia Tractatus. 37 xerim, aquam frigidam bibere post pastum ualde esse periculosum, & causa quae me mouet est haec: Incommoda ex potu aquae frigidae emergentia. Unum enim contrariorum expellit aliud, ut inquit Aristoteles primo de generatione & corrupt. Sed quia aqua est sume frigida, ergo ueniens ad stomachum impedit digestionem & calorem digerentem. Proinde nolo suasisse uel dissuasisse, utraeque enim opiniones suas habent confirmationes. Mustum cauendum. A musto uero caue, & non bibas de eo donec bene clarefiat. Inter prandium & coenam, si uis esse sanissimus nihil edas uel bibas, nisi forte aliquas sumas medicinas, sicut paulo infra dicetur. Prandio itaque uel coena peracta, facta gratiarum actione, ut dignum & iustum est, parum in mensa quiesces, deinde deambulabis per mediam horam, post iterum quiesces modice, deinde secundum ritum & consuetudinem tuam potes operari quod intendis. Si tamen inter pastus uelis bibere, bolum panis prius comedes. panis ui uica ena. Panis enim uini catena est, teste Galen. Ante coenam, si fieri potest, deiicies aluum, quia hoc est sanissimum, & postea potes coenare, sed modice, ita ut scita & modica coena matutinam cruditatem diligentissime euitemus. Coena finita deam bulabis ad omne minus per unam horam integram, & non ibis cubitum, nisi duae aut tres horae a coena effluxerint. De Luxuria Uitanda, Caput Xiiii. Quibus coitus maxime obsit Fructus coitus moderati. Almansor in quarto ait, habentes corpora sicca abstineant a coitu tanquam ab inimico interficiente, aliarum tamen complexionum homines moderate eo uti possunt. hominibus enim calidae & humidae complexionis plus licebit, quam iis qui frigidae & humidae sunt qualitatis. Coitus enim si est moderatus alleuiat corpus ( ut inquit Auicenna & Constantinus in libro de coitu ) & animam exhilarat, caput & sensum confortat, & aufert multas aegritudines melancholicas, quia expellit fumum spermatis de cerebro, & educit materias apostematicas: Immodici coitus pericula. uerum si est immodicus, subito spiritus corporis De Epidimia Tractatus. 38 subtiliores exhaurit, cerebrumque debilitat, labefactat stomachum atque praecordia, & saepius inducit febres acutas, quum sit amissio purae humiditatis, secundum Aristotelem secundo de generatione animalium. Coitus quid. omnes corporis uires eneruat, & ipsum corpus calore supernaturali & uehementi molestat, uexat & destruit, omnes denique sensus debilitat & infringit, & totam complexionem humanam ad nihilum deducit, & maxime abbreuiat uitam, ut uult Aristoteles de longitudine & breuitate uitae. Uenus certe ipsa adeo est noxia, non solum hominibus, uerum & plantis, ut ipsas etiam herbas statim producto semine siccet, & marcescere faciat. Coitus epilentiae conparatur ab Hippocra te. Hippocrates eam morbo comitiali similem iudicauit, quia mentem quae sacra est percutit, tantumque obest, ut Auicenna in libro de animalibus dixerit: Si quid spermatis, supra quam natura toleret, coitu profluat, obesse magis quam si quadragies tantundem sanguinis emanarit. Ideoque non immerito a medicis consultum est, ut tempore pestifero quis a coitu abstineat, ne per ipsum in maius discrimen pestis scilicet incidat. Quo potissimu tempore sit cocundum. Quod si contingat te uxora tum esse, foeminamque opprimere uelis, ut aliquando ipsis assentiendum est, caue ne id fiat ante mediam noctem, quia digestio prius debet fieri in stomacho: nihil enim stomacho est adeo pestilens quam coitus, si uel saturo uel esuriente concumbas: quo peracto, caue quantum poteris ab omni aere per integram horam ad omne minus. Semper prouerbium hoc animo uolue, Ne quid nimis. Itaque assiduo prudentiae frenis libidinem ipsam cohibebis. De Timore Et Tristitia fugienda, Caput Xu. Timor atque imaginatio frequens mentis cerebrum ualde exiccat. Imaginatio cerebrum exiccat. Igitur humore magna ex parte detrito & consumpto, quod caloris naturalis pabulum est, & ipse calor quoque plurimum solet extingui. Praeterea ob frequentissimas tristitias, timores atque graues & melancholicas imaginationes & phantasmata, spiritus ipsi mouentur & resoluuntur. Resolutos autem spiritus ex subtiliori sanguine instaurari est necesse, quapropter subtilioribus clarioribusque sanguinis partibus saepe consumptis, reliquus sanguis necessario densus redditur & siccus, & ater & putridus. Accedit & hoc, quod natura in grauibus & anxiis imaginationibus cerebro, cordique prorsus intenta, stomachum, eparque destituit: quare alimentis praesertim uel uberioribus, uel durioribus male concoctis sanguis inde frigidus crassusque & niger efficitur. Ideo hoc potissimum tempore omnis timor, tristitia, imaginatio, & melancholia uitanda est, ne subtilem spiritum inficiat. Spiritus quid. Certe secundum omnes philosophos, spiritus Spiritus est uapor quidam sanguinis purus, subtilis, calidus & lucidus: exercendos assidue utitur. sicut etiam apud omnes medicos describitur, qui ab ipso cordis calore & subtiliori sanguine procreatus uolat ad cerebrum, ibique animus ipso ad sensus tam interiores quam exteriores grauibus imaginationibus emergunt. Si itaque uolubilibus grauium phantasmatum curis nos onerauerimus, reddemur absque dubio Ptisici & Ethici, omnemque medullam & totius corporis uires perdemus, ex quo defectu quam miram aptitudinem ad pestilentiam homo possit acquiri, omnibus fere est liquidum. Sicut enim flamma duobus communiter modis uiolentis extinguitur, aut uelut difflata uentis, aut contra quasi compressa cineribus: Duobus modis con¬ turbatur spiritus. sic spiritum uel celeriter effectu uenereo dissipamus, uel sensim Saturnino effectu, hoc est melancholico & imaginatorio suffocamus, ac saepe exprimimus, comprimendo pariterque resoluimus. Spiritus utique frequenter ad extima uolans, intima reddit uel uacua, uel aliena uitae: sed ad intima saepe coactus, caetera circum membra praestat uitae minus idonea. Unusquisque igitur seipsum agnoscat, suique ipsius moderator atque medicus sit. Iracundia etiam summopere est Iracundia euitanda tempore Epidimiae. Iracundia euitanda. Ait enim Galenus de differentiis febrium lib. primo, De Epidimia Tractatus. Iracundia quid. 40 capite quarto: Iracundia est quasi ebullitio quaedam, ac motus uehemens, irascentis facultatis in ipso corpore cordis resisidentis. Concalescit autem cum ca interdum spiritus, atque interdum sanguis, & si prompte se habeant suscipientia corpora ad continendum diutius caliditatem, & quamuis ipsius cordis motus destiterit, haec calida permanet praeter naturam, tunc febricitare hominem necesse est. Non tamen uolumus dixisse, quod qui ob iracundiam febricitet, propter putredinem febricitet: fit enim hoc propter ebullitionem sanguinis circa cor, ut Galenus praedicto libro cap. 7. Sed tamen potest corpus facere habile ad suscipiendam aliquam qualitatem, a qua postea in putredinem potest delabi. Gaudia nimia fugienda. Nec etiam gaudia nimia sunt quaerenda, in ocio praecipue, sed mediocriter delectandum in operando aliquid, & aliquando tempus exigendo in instrumentis musicis, uel cantando, & similibus, quae timorem & angustiam, omnemque tristitiam a corpore & mente abducunt, & animum laetum, hilarem atque placatum reddunt. Cantus & instrumentorum musices utilitas. Cantus certe & instrumenta musica saepissime solamina sunt maximorum laborum, & depulsiones grauissimarum aegritudinum, diuturnaeque pignora uitae. Sicut enim res qualitate temperatissimae simulque aromaticae, tum humores inter se tum spiritum naturalem secum ipsae contemperant: & sicut odores eiusmodi spiritum uitalem, sic etiam concentus harmoniaci animalem oblectant, fouent atque sustentant. Per hos enim membra excitantur ab omni torpore, & uigore suo naturali magis enitescunt. Timorem esse propellendum. Timor etiam omnino est propellendus. plures enim moriuntur in Epidimia propter timorem aut uerecundiam, quam qui ex mala negligentia, seu potius contemptu morbum floccifaciunt. Lassitudo corporis simul atque animi pessima. Est igitur mala defatigatio corporis, peior animi, utriusqe simul pessima, oppositis hominem motibus simul distrahens, uitamque disperdens, & ideo a labore repentino & celeri, ex quo possit oriri sudor & exercitatio membrorum De Epidimia Tractatus. 41 nimia, prorsus abstinendum: sicut fit saltando, currendo, atque luctando, more etiam fabrorum cudendo, grauiter gestando, & si qua sunt iis similia: nam ex talibus natura maxime debilitatur, praecipue pestilenti tempore. Cauendum etiam est ab omni re frigida generante celerem & superabundantem frigiditatem. Natura nil uiolenti patitur. quia, ut ait Galenus secundo Tegni, natura est omnis motus uiolenti impatibilis. Itaque si in corpore calor uel frigus supernaturale & repens oriretur, summopere homini esset mortiferum. Medium ergo semper seruandum est: medium tenuere beati. Eam ob causam ne humiditas & calor radicalis, in quo uita hominis, teste Aristotele, comsistit, deficiat, uel ad interitum tendat, diligenti indagine & scrutinio est praeuidendum, & omnia unanimiter & aequaliter in humano corpore dispersa, aeque ac natura exigit temperari debent. Temperantiam in omnibus esse seruandam. Si enim contingeret humiditatem excedere calorem maxima inde succederet aegritudo, & contra. Si etiam quis ultra modum laetaretur, incommodum esset. Nam & cor & spiritus uitales per hoc aperirentur, & nimis ad exteriora dilatarentur, ex qua reseratione & dilatatione facillime aliquam attraherent intoxicationem. Legimus enim hinc inde apud plerosque historiographos, multos propter nimia gaudia e uita discessisse. Ideoque si quid prosperitatis tibi contingit, ex qua immoderata laetitia possit emergere, semper debebit cum aliqua tristitia admisceri. Nanque est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. De Usu Balneorum, Caput. Xui. Omnia balnea stubarum, seu aestuariorum propter eorum qualitatem calidam & humidam, & propter uapores intensos sunt fugienda. balnea detestantur. Ait enim Auicenna & Hippocrates in libris de Epidimiis, balneantes esse aptiores ad contrahendam pestem, quam quemuis luxuriosum & ebriosum. Si uero ex compellente necessitate cogereris lauari, fiat balneum seu lauacrum de aqua parum tepida, in qua repente, non tamen longo tempore sudabis, & si uentosas aliquando apposueris, & id in consuetudinem deduxeris, id poteris omni mense, uel eo potissimum tempore quo consueuisti antea, in balneo siue in domo prope fornacem seu lentum ignem facere: antequam autem lauacrum ingredieris, sumes dragmam unam tiriacae magnae Andromachi uel Galeni, mixtae cum uino uel cum aqua rosacea, uel aqua acetosae, post cuius sumptionem tribus aut quatuor horis continuis ieiunabis. Quando in grediundum balneum. Post pastum statim nunquam ingredieris balneum, sed saltim stomacho ieiuno, quod magis est sanum. Sin peracto prandio uelis balneari, id fiat longo intermisso spatio post pastum, eo scilicet tempore, quum cibus in stomacho fere est digestus, sicut plerunque accidit hora secunda uel hora tertia post meridiem. Exercitia ante igressum balnei obeunda. Anteaquam autem in lauacrum descendis, exercebis te ad deiectionem alui, quia hoc est utilissimum, & deambulabis hinc inde operando aliquid, ut corpus in calorem aliquem deducatur: tamen non est intelligendum de labore nimio, & repentinum sudorem progenerante, ne fiat aliqua in natura alteratio. Quod ubi factum fuerit, libere potes in lauacrum descendere, & ante omnia crebra fricatione expelles sudorem, hoc tamen non per te, sed per ministrum fiat. Et sudor semper debet abstergi cum linteis mundissimis, uel ablui etiam pauca aqua tepida. Quumque fueris calefactus tali in balneo, tunc secundum consuetudinem antea habitam apponantur uentosae, & plantae pedum una cum scabroso pumice laeuigentur fricenturque, uel cum cultro obtuso. In balneo abstine a superfusione & potu aquae gelidae Uentus & aer differunt. Abstine autem in balneo ab omni potu & superfusione aquae frigidae. Quum uero uolueris egredi, poteris lauari cum aqua parumper tepefacta, ut pori aperti rursus obstruantur. Ab hinc plantae pedum debent optime lauari & fricari cum sale & aceto, & per hoc calor superfluus a corpore extrahitur, & appetitus prouocatur. Hinc calide uestiaris & deambulabis in aere temperato seu depurato, ut supra dictum est, per horam integram uel longius, donec supernaturalis calor corpus destituat, & appetitus edendi ad prandium uel coenam te prouocet. Itaque famelicus quodammodo cibis subtilibus, quae sint leuissimae cococtionis uescebere, & bibes modice de uino limphato ex aqua acetosae. Caeterum ut ingenue mentem meam pandam, ego nihil de balneis hoc in loco approbo, quia quanto minus corpus eo tempore lauatur: & quanto minus pori aperiuntur, tanto melius. Semper enim est formidandum, ne aliquis calor supernaturalis corpus offendat: ex quo aliquid magni discriminis & incommodi possit oriri. Sunt tamen aliqui medici his in partibus Germaniae, qui consulant caput omni mense semel uel bis debere lauari, & deinde cum pannis mundissimis abstergi: uerum apud Gallos, Italos, & Hispanos, omnino est extraneum: quorum est regula, Saepe Totsensus laues manus, pedes raro, caput nunquam. Sed suus cuique mos est. quot capide Laxatiuis, Caput Xuii. Omnium medicorum unanimis est sententia, uentrem ita debere regi, ut sedes nunquam durefiant, sed semper laxatiua sumenda consulunt omni hebdomada semel, scilicet post primum somnum sumendo pillulas uitae, uel pillulas pestilentiales, eo scilicet die quando nulla alia sumitur medicina uel tiriaca. Quod si contingat te sumpsisse aliud antidotum, cauebis eo die uel nocte a pillulis: quod si pillulas sumis, cauebis magnope ab omni uento tali tempore. Est enim differentia inter aerem & uentum: quia aer est unum ex quatuor elementis, quod quidem elementum semper manet in sphaera sua, & per uentos aliquando mutatur, sumendo bonam uel malam dispositionem. Quatuor uenti capitales. Quatuor enim sunt uenti capitales a quatuor mundi cardinibus spirantes, quorum ille qui ab oriente Eurus est nuncupatus, qui a meridie Auster, qui ab occidente Zephirus uocitatur, qui uero a septentriode Epidimia Tractatus. ne spirat, Boream appellarunt. Inter autem quemlibet uentum praedictorum sunt duo alii mediani, ita ut numerum faciant duodenarium, quorum aliqui sunt boni, sanique: alii uero pestilentes & nociui. Hi enim qui circa Eurum, sani sunt: Uenti salubres & pestilentes. qui circa Boream, salubriores: qui circa Zephirum, pestilentes: qui uero circa Austrum, pessimi. Boni ergo uel salubres uenti optimam aeris faciunt dispositionem: & ideo talibus spirantibus, bene potes aperire fenestram camerae, & eorum spiracula recipere. Pestiferi uero & insani uenti aerem corrumpunt, ideoque a talibus summopere est cauendum. indicia pestis. Quando etiam tempus nebulis est obductum, uel quando longaeui hymbres instant, aut quando tempus est calidum, dum deberet esse frigidum: uel comtra, tali potissimum tempore praesagium & indicium est certissimum, aerem esse corruptum & pestilentem, & ideo ab eo quantum erit possibile elongeris. Sin locus uel oppidum, in quo degis sit prope monteis situm ad meridiem uel occidentem, ubi pestilentes flant uenti, & contingeret niuem montanam subsequi uentum: talis uentus est maximopere eligendus, & in habitaculum recipiendus. Quo autem pacto aer corruptus debeat corrigi & purefieri, in praecedentibus diximus. Tamen quum uaria uariis placeant, quomodo linteamina & parietes debeant irrorari cum aquis odoriferis, edocebimus. De Aquis Irrorandis, Caput Xuiii. Folia, herbae, & fructus, quae in canistris ponuntur, siue etiam linteamina possunt irrorari a diuitibus cum aquis odoriferis, quarum permixtio haec est: Aqua camphorata. Recipe aquae rosarum libram unam, aceti optimi uncias treis, pulueris trociscorum de sandalis utrisque ana dragmam unam, camphorae dragmam semis, misceantur omnia insimul, & super lintea aspergantur. Uel fac hoc modo: Alia aqua camphorata. Recipe aquae rosarum, uel uiolaru, uel florum nenufaris libram unam, aceti boni uncias duas, uini maluatici muscatellini, uel alterius boni & odoriferi uncias treis, sandali utriusque ana dragmam unam et semis, camphorae scrupulum unum, immisce trociscorum de cammphora dragmam unam, & irrora ut prius. Nam quotiescumque tempus erit hymbriferum uel nebulosum, poteris in camera tua accendere ignem odoriferum lignorum, superiiciendo unum trociscum de camphora, uel de sequentibus, quorum permixtio haec est: Trocisci. Recipe corticis citri sicci, corticis citranguli sicci ana scrupulos duos, karabae dragmam semis: terantur grosso modo, & fiant trocisci cum aqua rosarum dragmis duabus uel tribus: ex his unus conquassetur, & super prunas iactetur, & hoc tempore aestatis. Si autem paupertas quempiam impediret, ut non possit semper habere trociscos praedictos, fiat fumigium de granis iuniperi. Quod si contingat solem lucere, & tempus esse serenum, poteris omni die bis uel ter aperire fenestram in camera tua uersus partem orientalem uel septentrionalem, & intromittere uentos a sole iam purgatos: & post modicum temporis fenestra iterum claudatur, & aer intromissus corrigatur, & purefiat, ut supra: hyeme rebus odoriferis calidis, aestate frigidis. Et si sol tempore hyemis non appareat, potes tamen intromittere in habitationem tuam uentos orientales & septentrionales, aerem semper corrigendo, & fenestram claudendo, ut iam dictum est. Et tali tempore pestifero nunquam egredieris domum ante ortum solis. Etsi in hominum coetum uadis, ubi quid de discrimine est timendum, poteris zedoariam in ore tenere, sed non omni tempore propter conseruationem dentium & gingiuarum: & semper gestabis aliquid odoriferum in manibus, sicut pomum ambrae, uel similia. Zedoariae Efficacia. Zedoaria ( ut ait Auicenna in libro de uiribus cordis ) confortat cor, & generat bonum sanguinem: eustomacha est secundum Plinium, facit bonam digestionem, & appetitum prouocat. Constantinus in lide Epidimia Tractatus. 46 bro graduum ait, maximam eam habere uim contra uenena, & putorem oris amputare: uentositates dissoluit, & confert morsui uenenoso. Sole uero lucente, & tempore claro, poteris causa recreandi spiritum deambulare in hortis, pratis, montibus & riuulis: tamen a stagnis & locis palustribus caue, quia communiter intoxicatio aeris ex pestilenti uaporum circa stagna ebullitione oritur. De Pomis Ambrae, Caput Xix. Aestate res fragranteis frigidas tecum portabis, sicut sunt rosae, uiolae, poma recentia, pira, sandali, puluis florum nenufaris, citrangulorum, corticis citri, florum maioranae, hyssopi, rhutae, & alia huiusmodi: & si forsan non poteris hyeme habere flores uel herbas odorantes: accipe spongiam subtilem, in qua ponatur de aceto mixto cum aqua rosarum, uel uiolarum. Aliquando etiam odoretur urina hirci, & quanto saepius odores permutaueris, tanto melius. Pomum ambrae, quod fit tempore aestatis. Poteris etiam facere pomum ambrae in hunc modum: Recipe florum nenufaris, florum uiolarum, florum buglossae, rosarum rubearum, sandali utriusque, spodii de canna ana dragmam unam & semis, camphorae dragmas treis, corticis citri dragmas duas, macis, nucis muscatae, maioranae, ozimi, gariofilatae, karabae, storacis calamitae, cardamomi maioris, masticis, zedoariae, ligni alomes, cubebarum recentium ana dragmam semis, ambrae electae scrupulum unum, musci Alexandrini recentis scrupulum semis, laudani depurati uncias treis: conquassentur, & cum aqua rosarum incorporentur, ultimo uero addatur ambra & muscus: & omnibus insimul malaxatis, fiant poma perforata decentis magnitudinis. Hyeme uero res odoriferas calidas tecum portabis, sicut sunt cinamomum, gariofili, nuces muscatae, muscus, ambra, cupressus, lauendula, menta, rosmarinus, ozimum, lignum alomnes, & similia naturae calidae, quae cor & cerebrum mirabiliter confortant, & aerem intoxicatum expellunt. Pomum ambrae, quod fit tempore hyemis Electuarium de nucibus. Poteris etiam facere pomum ambrae in hunc modum: Recipe storacis calamitae, corticis citri ana dragmas duas, been albi, been rubei, mentae siccae, gariosilorum, cardamomi, ligni alomens, ualerianae, calami aromatici, mirtilsorum ana dragmam unam, sandalorum trium, camphorae, masticis ana dragmam unam & semis, macis, nucis muscatae, cinamomi, ambrae, ozimi, gariofilatae ana dragmam semis, musci optimi scrupulum unum, laudani purissimi uncias treis & semis: conficiantur poma cum aqua melissae cum pistello calido, addendo ultimo omnium muscum & ambram. Si autem ab odore talium pomorum abhorreres, poteris uti pulueribus iis, de quibus infra dicemus. De Praeseruatiuis, Caput Xx. Inter omnia potissimum praeseruatiua hoc in tempore summopere excellit electuarium de nucibus, quod fit hoc modo: Recipe iuglandium, siue nucum maiorum numero uiginti, ficuum pinguium numero quindecim, rhutae manipulos duos, absynthii, camomillae foetidae, scabiosae ana manipulum unum, aristologiae longae unciam semis, aristologiae rotundae unciam unam & semis, tormentillae, dyptami, pinpinellae, baccarum lauri ana uncias duas & semis, florum boraginis, corticis capparis, cornu cerui usti, macis, myrrhae, boli armeni, terrae sigillatae ana dragmas tres, salis marini dragmam unam & semis: puluerisanda puluerisentur, contundenda contundantur, & cum unciis duabus mellis dispumati incorporentur, fiat electuarium ad modum conseruae. de hoc recipe ad quantitatem auellanae, infundendo parum de aceto, uel aqua scabiosae, uel aqua acetosae, bibatur stomacho ieiuno, & post sumptionem tribus uel quatuor horis continuis ab omni cibo abstinebis. Et hoc in praeseruatione: in uia autem curationis addatur tiriacae magnae Andromachi dragma una, uel dragma semis. Caeterum 48 qui sese infectos formidant, aut timorose credunt, primo ante omnia phlebotomisent, postea dentur curatiua, sicut paulo infra dicemus. Et caueat patiens cum summa diligentia ne dormiat, potissimum autem in sudore. Potest etiam fieri hoc sequens electuarium, quo utebatur diuus Maximilianus Rom. Electuarium diui Maximiliani. imperator piae memoriae. & fit hoc modo: Recipe ouum ualde recens, in cuius apice fiat foramen admodum paruum, per quod debet extrahi albumen, deinde uacuum illud croco non puluerisato impleatur, uitellum ab ipso ouo non auferendo: quo repleto claudatur, & lento igne tandiu assetur, donec testa ipsa oui ad nigredinem sit deducta. exinde puluerisetur in mortario minutissime, & addatur seminis sinapis albae puluerisati in quantitate illa, quod totum ouum ponderabit, deinde adde dyptami albi, tormentillae ana dragmas duas, nucis uomicae dragmam unam. quaelibet species debent segregatim puluerisari, postea immisceantur omnia insimul, & adiunge radicis angelicae, pinpinellae, zedoariae, camphorae, tiriacae bonae ana parteis aequaleis, ita ut tantum ponderent quantum praedicta omnia: misceantur omnia insimul in mortario per spacium horarum duarum, donec omnia sint optime incorporata ad modum opiatae: deinde ponantur in uasculum mundissimum, & aeri frigido exponantur, quia tali modo potest hoc electuarium conseruari triginta annis absque omni corruptione. Dosis praedicti electuarii. Dosis eius est. Homo sanus de eo potest sumere in quantitate grani hordeacei & malaxetur prius cum uino: & sic erit praeseruatus a peste per horas uiginti & quatuor. Si uero iam esset intoxicatus, sumat pari modo, tamen ante horam duodecimam post infectionem, quia alioquin oleum & operam ludet. Si senex est infectus, dentur ei de dicto electuario seu opiata scrupuli treis: si uero sit iuuenis uel foemina, dentur ei scrupuli duo. Et nota diligenter quod si pestis oritur cum frigore, debet administrari praedicta medicina cum uino albo: De Epidimia Tractatus. 49 si uero cum calore, medicina ipsa exhibeatur cum aqua rosarum, uel lactucae, uel uiolarum, uel scariolae, aut cum aqua fontis permixta cum media parte aceti optimi, aut cum aqua endiuiae. Deinde patiens ponatur in lectum calidum bene coopertus, & ibi sudet quatuor aut quinque horis continuis. Quod si cognoueris ipsum non posse sudorem elicere, supponantur pedibus lateres calidi, & quando sudauerit, abstergatur cum pannis mundissimis. Patiens etiam siue in calore sit, siue non, potest bibere de tiriaca magna, mixta cum aceto & croco puluerisato, acetosa, pinpinella, scabiosa, tormentilla, & similibus. Aut fac permixtionem in hunc modum sequentem: Aliud praeseruatiuum. Recipe foliorum canapi cum apicibus suis, & radicibus abiectis terantur in mortario, & per pannum colentur: si uero nimium essent arida, addatur modicum aceti: & de hoc succo recipe partes duas aceti boni partem unam, misceantur insimul, & ponantur in uitro in loco non nimis humido uel frigido: & quando quis se infectum senserit, aut saltem dubitarit, de hoc utatur, quanto citius, eo melius, in quantitate auellanae, addendo de tiriacabona, & sudet, ut supra diximus. Sunt nonnulli medici, qui asserunt grana sinapis maxime esse praeseruatiua, & ideo omni die debere sumi tria aut quatuor. Pro locupletibus autem & diuitibus potest fieri praeseruatiuum hoc modo: Aliud praeseruatiuum. Recipe confectionis liberantis uncias duas, boli armeni praeparati unciam unam, cinamomi electi unciam semis, boraginis. uiolarum ana uncias duas, conseruae rosarum unciam unam, sirupi de acetositate citri uncias duas, sirupi de buglossa unciam unam: misce totum in mortario in forma conditi cum qui semis aquae rosarum, & erit satis delectabile. qui uult potest addere foliorum auri numero sex, fragmentorum quinque ana grana sex, margaritarum ambarum ana grana quatuor. De hoc detur continuo infectis mane & sero, quia mirabilitet cor & omnia membra confortat atque refrigerat. Dosis autem eius est, dragmae duae. De 50 De Usu Pillularum Caput Xxi. Pillularum autem quae sic debent sumi, sicut supra diximus, diuersa sunt genera & mixturae. Potissimae autem & necessariores hoc in loco sic fiunt secundum Auicennam quarta primi, tractatu 4. cap. 5. Pillulae communes. Recipe alomnes epatici bene abluti dragmas duas, myrrhae lotae, croci orientalis ana dragmam unam, fiant pillulae cum uino albo optimo, uel cum sirupo de acetositate citri, uel cum sirupo de limonibus, uel cum sirupo de ribes. Ablutio aloes & myrrhae. Alomens uero & myrrha debent sic ablui secundum Seruitorem. & Io. de sancto Amando: primo puluerisentur, postea dissoluantur in aquis caprifolii uel rosarum, uel acetosae, postea exiccentur, & iterum puluerisentur, & iterum resoluantur, hoc identidem fiat tertio & quarto terendo & resoluendo: ultimo uero adiunges caeteris mixtionibus ad faciendum pillulas. Sunt autem qui pillulas pestilentiales faciant hoc modo: pillulae pestilentiales. Recipe aloes succo citrini, ita loti, ut iam dictum est, dragmas sex, myrrhae lotae dragmas treis, agarici praeparati dragmam unam & semis, croci orientalis dragmam unam, boli armeni praeparati scrupulum unum & semis, & grana quatuor, confice cum aqua rosarum, & omni die sumatur una pillula: faciunt enim leuissimas operationes. Aliae pillulae pestilentiales preciosiores. Alii uero sic componunt pillulas pestilentiales, & melius quam primi: Recipe aloes loti & puluerisati dragmas treis, myrrhae lotae, croci, masticis ana dragmam unam, fiant pillulae cum uno praedictorum siruporum. De his pillulis poteris sumere omni die unam uel duas ante coenam: uel omni hebdomada cape bis post primum somnum, una uice sumendo quinque uel septem secundum necessitatem. Pillulae eximiae ad menbra uitalia confortanda Alii proreubarb. Sunt etiam nonnullae aliae pillulae omnia membra a superabundanti humore & phlegmate purgantes, caput, cor, epar, cerebrumque mirabiliter confortantes, quarum permixtio haec est: ponit zinziber. Recipe rauedseni electi dragmas treis, infundatur in aquam scabiosae, buglossae, uel rosarum ana unde Epidimia Tractatus. 51 cias treis & semis, bulliatur usque ad consumptionem tertiae partis, & deinde fiat expressio, in qua pone agarici electi & puluerisati unciam semis, & hoc mitte exiccari in sole. Exinde recipe aloes loti ut supra unciam unam, myrrhae lotae, croci ana unciam semis, agarici praeparati ut supra dragmas treis, mirabolanorum citrinorum dragmas duas & semis, mirabolanorum kebulorum dragmam unam & semis, radicis dyptami, tormentillae, tunici ana dragmam unam, masticis, cinamomi ana dragmas duas, spicae nardi scrupulum semis, musci in tempore frigido grana duo, fiant pillulae cum aliquo sirupo praedicto. iis quippe pillulis potest uti omnis aetas, etiam pueri, postquam saltem quartum annum excesserint. Croci uis. Crocus, secundum Auicennam in libro de uiribus cordis, confortat cor, & sanguinem bonum procreat, & ducit ipsas medicinas ad cor, eodem teste Fen quarta, canone primo, capite secundo. Aloes efficacia. Alomnes uero, secundum Mesuae & pandectas cap. 33. educit choleram & pituitam, atque atram bilem, & mundificat caput & stomachum, & qui assiduat acceptionem eius, ut tradit Dioscorides, diebus continuis, non uidebit in corpore suo & in instrumentis sensuum aegritudinem, quae non sit habilis sanari: & praeseruat nimirum a putrefactione. Masticis uis. Mastix secundum quorundam opinionem, malitiam alomnes corrigere perhibetur, stomacho ualde confert, omnem enim uiscositatem & humiditatem ab eo expellit, & secundum quod Dioscorides ex sententia Humaii tradit, non est paucae attractionis phlegmatis quando masticatur: & propter hoc miscetur cum aloe. Myrrhae utilitas. Myrrha itidem mundificat cerebrum, & abstergit cum temperamento, conseruat etiam a putrefactione. Quidam uero faciunt pillulas in hunc modum: Aliae pillulae excellentes. Recipe tiriacae antiquae & probatae dragmas sex, radicis gentianae, pinpinellae, serpentinae, tormentillae ana dragmas tres, rhutae, absynthii, iuglandium, granorum iuniperi ana dragmas duas, puluerisanda puluerisentur, & contundenda contundantur, & fiat massa cum aceto, de qua recipe sobrie dragmam unam, addendo boli armeni praeparati, terrae sigillatae ana dragmas duas. De Pulueribus Praeseruatiuis, Cap. Xxii. Fiant pulueres praeseruatiui & curatiui, si forsan inficereris. Ego uidi plurimos curari subsequenti puluere: puluis praeseruatiuus & curatiuus. Recipe radicis dyptami, radicis anthorae, radicis tunici, radicis scabiosae, radicis pinpinellae, radicis tormentillae, corticis citriana unciam unam, terrae sigillatae unciam unam & semis, boli armeni praeparati uncias duas, myrrhae electae, alomnes epatici ana unciam unam, croci dragmam unam, masticis dragmas treis, liquiriciae dragmas duas, herbae scabiosae & acetosae ana dragmam unam, zuccari candidi quartam unam: puluerisentur omnia, & reseruentur in uase uitreo, argenteo, uel aureo. Quumque uolueris praedicto puluere uti, hanc dosim sumes: Dosis praedicti pulueris. Recipe praedicti pulueris dragmam unam cum uino limphato ex aqua rosarum uel acetosae, uel cum brodio caponis, aut ciceris rubei, bibatur duabus aut tribus uicibus in hebdomada, & ieiunetur post sumptionem tribus uel quatuor horis continuis, & eris securus a peste eo die. Uirtutes praedicti pulueris. Habet enim uirtutem, materiam uenenosam & pestilentialem expellendi a corde: & si post sumptionem praedicti pulueris peste inficereris, facillime cum dei adminiculo liberabere. Si quoque ambigeres de infectione, absque omni metu & cuncta posthabita dilatione, accipe dosim de praedicto puluere, quia citissime ab omni anxietate leuabere. Alius puluis praeseruatiuus, & etiam curatiuus fit hoc modo: Praeparatio boli armeni. Recipe bolum armenum optime puluerisatum, quem lauabis optime cum uino maluatico, uel cum alio uino odorifero, aut in aqua rosarum, uel buglossae, uel acetosae, uel absinthii, uel scabiosae, postea euaporetur & exiccetur, iterumque in puluerem deducatur: & sic reiterabis trina aut quaterna uice lauando & puluerisando: ultimo uero cum fuerit subtilissime tritus & cribellatus, seruetur in uase mundo, & usui accommodetur. Homines autem calidae complexionis, si de hoc sumere uelint, capiant in cocleari cum aceto uel aqua acetosae permixtum. Recipe radicis dyptami puluerisatae, sumatur omni mane cum uino uelcum uatiuus. Uirtutes terrae sigillatae. Frigidae uero terram sigillatam puluerisatam & lotam ut bolum armenum, & ea utere in omnibus, sicut de bolo iam dictum est, quia omnia uenena a corpore expellit, & ad morsus animalium uenenosorum ualet, si cum aceto plagae superponatur, & quotidie in potu sumatur: nec sinit ueneni operationem in humano corpore procedere. Alius puluis praeseruatiuus in hunc modum componitur: aqua rosarum. Item alii sic componunt puluerem: Alius pul. praeseruatiuus. Recipe radicis tormentillae exiccatae in umbra & puluerisatae dragmam unam in uino limphato cum aqua rosarum uel acetosae, uel cum aceto, & hoc fiat stomacho ieiuno, quia mirabilem habet operationem. Sunt qui dicant acetosam summam habere uirtutem circa expellendas materias uenenosas: ideoque uolunt fieri puluerem de ea, quo utendum sit hyeme modo & formis praescriptis una cum pillulis pestilentialibus. Potest etiam sumi ante pastum cum uino, uel cum brodio caponis, uel ciceris rubei. dicuntque talem puluerem morsus scorpionum perfectissime curare. Contra morsus scorpionum. Si ergo in aestate poteris habere scabiosam recentem, lauabis eam optime cum uino uel aqua, & a principio pastus ipsa uescaris herba uel succo, quod a medicis maximopere commendatur. Sarrace ni se a peste praeseruant cum uno praedictorum puluerum de dyptamo, pinpinella, tormentilla, scabiosa, bolo armeno, & terra sigillata: quia singula diuinas habent operationes, & ideo de singulis potest fieri puluis. De Potionibus Praeseruatiuis, Cap. Xxiii. Potus quibus tempore pestis uti possumus uarii fiunt secundum uariam medicorum mentem. Sunt nonnulli qui talem faciant: Potus praeseruatiuus optimus. Recipe tormentillae, ualerianae, pinpinellae, zedoariae, dyptami, anthorae, tunici, scabiosae herbas & radices, terrae sigillatae, boli armeni, cinamomi, nucis muscatae, acetosae, saluiae, absynthii, rhutae, buglossae ana ad placitum. Hae herbae & radices singulae debent siccari in umbra, & in puluerem redigi. & de singulis pulueribus recipe dragmam unam, zinziberis albi puluerisati dragmas duas, granorum iuniperi dragmam semis, nucis uomicae dragmam unam, tiriacae bonae & probatae unciam unam & semis: omnia ponantur in libras duas uini maluatici, & ponantur in cucurbitam bene opertam per dies nouem in loco calido bus aut tribus uicibus agitando uitrum, ut materiae ipsae insimul misceantur. Administratio potus. Peractis itaque diebus nouem potus erit praeparatus, qui debet administrari phlegmaticis cum aqua uitae: caeteris autem potest exhiberi cum uino albo, uel cum aqua rosarum, uel scabiosae. Tempore matutino igitur antequam domum egrediaris, sumes de dicto potu bene mixto coclear plenum, & genium defraudabis tribus uel quatuor horis continuis post sumptionem, & sic ab intoxicatione es securus per horas uiginti & quatuor. Si uero iam peste esses oppressus, cum suprascriptis pulueribus tibi succurrendum erit, quia praesens potus magis est praeseruatiuus quam curatiuus, qui non debet sumi tempore frigido uel humido, sed tranquillo & sereno. Nec etiam in aestate debet capi cum aqua uitae, sed ipsae herbae debent in mortario conteri, & cum aliis speciebus incorporari addito uino uel aceto. Poteris autem & in hebdomada semel uel bis sumere dictum potum iniecto puluere de bolo arde Epidimia Tractatus. 55 meno, uel terra sigillata, aut aliis suprascriptis pulueribus. Dicunt enim unanimiter Galenus, Auicenna, Rasis, Auerrois, & caeterae medicorum scholae, bolum armenum & terram sigillatam contra pestem diuinas habere operationes atque efficacias. Ideo recipe boli, terrae sigill. ana partes aequales, fiat puluis qui sumatur in potu praedicto ponderis unius dragmae, uel aliquando in uino mixto cum aqua rosarum uel acetosae: quia inuenies magna iuuamina. De Opiatis Praeseruatiuis, Cap. Xxiiii. Opiata praeseruatiua magnae utilitatis sic fit: Opiata ualde preciosa. Recipe boli armeni ut supra praeparati unciam unam, radicis tormentillae, tunici, dyptami, sandali rubei ana dragmam unam, rasurae eboris, spodii, corticis citri, anthorae ana dragmam semis, margaritarum splendidarum scrupulos duos, fragmentorum rubini, sapphiri, granati, smaragdi, hyacinthi, rasurae unicorni ana scrupulum unum. Puluis fit. uis subtilissimus & impalpabilissimus. Et antequam margaritae puluerisentur, & in medicinam ponantur, debent prius ita praeparari, sicut abunde diximus in libro nostro quem coelum philosophorum inscripsimus. Et potest hic puluis sumi una cum uino sicut iam crebro dictum est de aliis pulueribus. & tunc dosis eius est dragma semis uel scrupuli duo: fit tamen crebrius in modum confectionis quam in formam pulueris, sic: Fiat puldosis huius opiatae Electuarium fit. Recipe pulueris supra scripti, sine zuccaro unciam unam, zuccari Tabarseth libram unam, succi acetosae, succi pomorum recentium: aut si non habes succos, pone aquae rosarum, uel acetosae ana uncias sex. Opiata fit. Bulliant usque ad consumptionem tertiae partis semper dispumando, deinde dissolue succos, & fac confectionem in tabulis decentis magnitudinis, de qua confectione sume omni die unicam tabulam cum modico uini. Sunt qui ad modum opiatae hoc componunt sic: Recipe pro qualibet libra zuccari huius pulueris dragmas decem, cum iam zuccarum quasi frigide Epidimia Tractatus. 56 dum fuerit, ne puluis ipse aliquam a zuccari caliditate alterationem recipiat. De hac opiata potes sumere in magnitudine iuglandis, bibendo post sumptionem, ut supra. Et potes ad quamlibet libran zuccari addere tiriacae bonae & probatae uel methridati unciam semis. Pro potentibus haec opiata potest deaurari. Est etiam alius puluis, qui potest praeparari ad modum pulueris electuarii, uel opiatae, cuius haec est permixtio: Alia opiata. Recipe boli armeni ut supra praeparati uncias duas, cinamomi electi unciam semis, radicis tormentillae, dyptami, tunici, sandali rubei ana dragmas duas, rasurae eboris dragmam unam & semis, spodii, anthorae ana scrupulos duos, margaritarum, corticis citri ana dragmam unam, quinque fragmentorum ana scrupulum unum, karabae scrupulum semis, unicornu grana sexdecim, ossis de corde cerui dragmam semis, auri foliati, argenti foliati ana scrupulum semis. Fiat puluis, cui adde zuccarum, & fac confectiones ut supra, uel opiatam. Sarraceni autem loco electuarii contra pestem, faciunt puluerem quem diuinum appellant, quem sic permiscent: Puluis diuinus Saracenorum. Recipe boli armeni ut supra praeparati unciam unam & semis, cinamomi electi unciam unam, radicis tormentillae, dyptami ana unciam semis, radicis tunici, coriandri praeparati ana dragmas treis, reubarbari electi dragmas duas & semis, ziziberis albi, terrae sigillatae, corticis citri, been albi, been rubei, coralli rubei, sandali citrini, rasurae eboris, margaritarum nouarum, centonici per uiginti & quatuor horas infusi in aceto, ana dragmas duas, karabae, macis ana scrupulos treis, seminis acetosae, endiuiae, portulacae, spodii, ligni aloes, ossis de corde cerui ana scrupulos duos, setae combustae scrupulum unum & semis, limaturae auri, limaturae argenti ana scrupulos duos, ambrae bonae grana sex, spicae nardi, musci Alexandrini recentis ana grana duo. In aestate pone loco musci camphorae grana sex. Etsi habes unicornu scrupulum unum, & anthorae dragmam unam, fiat puluis, quem ad libitum poteris redigere in electuarium, uel in opiatam. Puluis Iudaei cuiusdam efficacissimus. Fuit olim quidam Iudaeus in partibus Germaniae, qui puluerem operationis mirabilissimae composuit, & tempore magnae pestilentiae multos miraculose curauit. & fit sic: Recipe cinamomi electi unciam semis, zedoariae dragmas duas, boli armeni praeparati dragmas sex, seminis acetosae, seminis citri, corticis citri ana dragmas treis, radicis centonicae, dyptami, tormentillae, limaturae eboris ana dragmam unam & semis, ossis de corde cerui dragmam unam, fragmentorum smaragdi, rubini, granati, sapphiri, ana scrupulum unum: fiat puluis, & c. De hoc puluere praefatus Iudaeus confectionem faciebat cum conseruis acetosae, & buglossae, de qualibet sumendo uncias treis, zuccari albi libram unam & semis: melius tamen esset, quia magis delicatum, ponere zuccari libras treis, quia nimis esset de puluere ad comparationem zuccari, quod ipse posuerat. puluis praeseruatiuus pro pueris Opiata praeseruatiua ualde excellens. Pro pueris uero, quoniam saepissime lumbricis & ascaridibus infestantur, ex quibus etiam eis potest prouenire epidimia: ideoque ut a talibus praeseruentur, & a peste securi fiant, fac puluerem sequentem: Recipe centonici in aceto fortissimo per diem naturalem infusi, luti armeni praeparati ana unciam unam, radicis dyptami albi unciam semis, rasurae cornu cerui usti, seminis caulium ana dragmas duas, seminis citri, corticis citri, radicum tormentillae, tunici, terrae sigillatae, margaritarum splendidarum, coriandri praeparati ana dragmas duas & semis, fragmentorum quinque ana dragmam unam, coralli rubei dragmam semis, serici combusti, seminis plantaginis anascrupulos duos, ossis de corde cerui, rasurae eboris ana scrupulum unum & semis, ambrae bonae dragmam unam, unicornu scrupulum unum: fiat puluis, & misceatur cum saccaro rosaceo, & detur puero stomacho ieiuno in aqua portulacae uel acetosae, uel uino mixto cum una aquarum praedictarum: lactantibus uero detur cum lacte. Potest etiam fieri in modum electuarii, & dari infantibus forma & mo modo iam dictis. Sunt qui faciunt opiatam, cuius uis non minor esse perhibetur, quam uerae & approbatissimae tiriacae, cuius permixtio haec est: Recipe seminis iuniperi dragmas duas & semis, gariofi lorum, macis, nucis muscatae, zinziberis albi, zedoariae ana dragmas duas, utriusque aristologiae, radicis gentianae, tormentillae, dyptami, tunici, radicis enulae campanae ana dragmas duas, saluiae, rhutae, balsamitae, mentastri, pulegii ceruini ana dragmam unam, baccarum lauri, deronici Romani, seminis acetosae, seminis citri, cinamomi, masticis, olibani, luti armeni praeparati, terrae sigillatae, spodii, ossis de corde cerui, rasurae eboris, quinque fragmentorum, margaritarum splendidarum, coralli rubei, ligni alomnes, sandali rubei, & mustellini ana unciam semis, conseruae rosarum, buglossae, nenufaris, tiriacae optimae ana unciam unam, succari tabarzet libras treis: fiat electuarium cum aquis scabiosae, & rosarum, & modico cam phorae, deauretur, & usui reseruetur. Et quamuis sit optimum & preciosissimum, tamen praecedentes opiatae & electuaria magis laudantur communi omnium medicorum suffragio. Sed tamen potentibus & diuitibus non est importunum diuersas habere medicinas. Potus praeseruatiuus longe optimus. Est etiam potus omnium praeseruatiuorum & curatiuorum longe utilissimus: cuius uirtutes amplissimas paulo inferius enarrabimus: eius autem permixtio haec est: Recipe radicum tormentillae uiridium ( si modo haberi possunt ) libram unam, radicis enulae campanae uncias quatuor, acetosae cum seminibus ( si modo habentur ) libras duas, uel acetosae libram unam & semis, & seminis eius uncias quatuor, boraginis & buglossae cum floribus suis, rosarum rubearum syluestrium ana libram unam, pinpinellae, scabiosae ana libram semis, succi limonum libram unam, tiriacae optimae libram semis, aquae uitae septies reiteratae uncias treis, sandali utriusque, been utriusque, spodii, margaritarum splendidarum ana unciam unam & semis, ossis de De Epidimia Tractatus. 59 corde cerui unciam unam, rasurae eboris unfac sic aquam ipsam: Primo recipe folia bracteas minutissimas quantum maxime simum redigantur: quae debent deinde poni in aqua uitae, bene obturando ampullam ne respiret, & dimitte sic stare per dies quindecim: Succus limonum oia metalla cal cinata soluit. deinde accipe margaritas subtiliter tritas & puluerisatas, & ipsas pone in aliud uasculum cum succo limonum, nam et citissime soluet omnem materiam quum sit solutiuus omnium metallorum calcinatorum: & uitrum ipsum claude, dimitte quoque ita requiescere per dies quindecim, ut fecisti cum auro: Postea omnes radices praescriptas ablues cum uino optimo, et quamsolerter ab omni impuritate mundabis. Quumque in umbra fuerint bene exiccatae, ponantur in mortario, et conquassentur subtiliter una cum caeteris floribus, herbis, & rosis: & omnia in uas terreum uitreatum abintus collocentur, adiungendo tiriacam cum pulueribus & aliis speciebus. Misce exinde aquam uitae cum foliis auri, & margaritas insimul, uas cum sigillo Hermetis obstruendo ne respiret. Sigillum hermetis. Post hoc fac foueam in terra in loco humido profunditatis trium pedum, & fiat stratum siue solarium dimidii pedis ex calce uiua in foueae fundo, deinde uas signatum in medio colloca, undequaque cum fimo equino ipsum circumuoluendo: uel si mauis, collocetur tempore autumni in uinaciis recentibus: superfunde dehinc urnam unam uel duas aquae, & dimitte sic sepultum in fimo per dies quindecim, semper de tribus in treis dies fimum uel uinaciam renouando: quibus diebus completis, extrahatur ipsum uas & euacuetur, atque ipsa materia in cucurbitam uitream collocetur, superapponendo alembicum rostratum, & omnia optime lutentur cum luto sapientiae, deinde applicetur alembico receptaculum, quod pari modo lutetur ne spiritus exhalent: & extrahe aquam per distillationem igne lento, ter ipsam aquam super feces suas fundendo. Quarto uero & ultimo sine fecibus distillet in balneo mariae, demum in ampulla optime clausa materia distillata usui reseruabitur. Quod si quis poneret treis partes huiusmodi aquae, & unam partem auri potabilis, sine comparatione fieret uirtuosior. Aurum fit potabile. Aurum enim & omnes lapides preciosi possunt redigi in formam potabilem absque salis armoniaci siue alicuius alterius corrosiui, & uenenosi admixtione: quia cum sola quinta essentia aquae uitae ipsum possumus facere fluere ad modum cerae: sicut copiosissime & pulcherrime alibi exposuimus, & declarauimus. De Exhibitione Tiriacae, Caput Xxu. Tiriacae utilitas. Omnes sine controuersia medici consenserunt, nihil esse salutarius tiriaca, fouendis confirmandisque tum singulis membris & uiribus, tum spiritibus atque ingenio. Quamuis enim non tam subito omnino ueneni naturam mutet: non enim haec adeo debilis atque mutabilis est, spiritum tamen uitalem, potius ualde tenuem & mutabilem, subito conformi quadam ad ipsum proportione corroborat, usque adeo etiam, ut ipse iam ualidus tanquam agens una cum tiriaca, uelut instrumento, partim superet uenenum, partim mutet, partim uero a praecordiis arceat, uirtute quadam solari atque Iouiana, quam ex mixtione multarum rerum secundum certam proportionem inuicem confusarum sibi uendicasse uidetur. Consulunt ergo omnes medici tempore pestilentiae quenlibet debere penes se habere optimam tiriacam. sicut est tiriaca magna Andromachi uel Galeni. Dosis tiriicae. Huius igitur in primis utetur dragma semis, aut scrupulo uno, bis qualibet hebdomada hyeme & autumno. Sed aestate atque uere semel: uel sola, uel si placet frigidis & humidis temporibus cum pauculo mero claro & suaui. Temporibus uero calidis, siccisque, praesertimque si natura uel aetas sit calidior, cum aquae rosaceae unciis duabus uel tribus stomacho ieiuno & uacuo, sex aut septem horis ante cibum. Uerum ubi desit tiriaca, Methridatum dabimus: & quando tiriaca methridatumue sumimus, eo die ab omni re calida omnino est abstinendum, & si aestas uel uer fuerit, frigidis est utendum, & sic uidebis quod multum a ueneno & intoxicatione praeseruabit. Aliquando tamen debet permisceri cum opiata aliqua, & communiter cum ea, quam posuimus in principio capitis 24. & identidem permisces cum aqua acetosae, rosarum, cardonum, bulglossae, aut cum brodio caponis uel ciceris rubei. quid loco tiriacae sumi possit. Si uero non potes habere tiriacam magnam Andromachi uel Galeni, perquires meliorem quam habere poteris, aut loco tiriacae potes capere rhutam, saluiamqe in aqua frigida optime ablutam, superaspergendo de sale, & intingendo in aceto rosaceo odorantissimo, addendo treis aut quatuor iuglandes, quas nuces usuales appellamus: & haec ita ex aceto manducabis tempore matutino antequam domum egrediaris stomacho ad huc ieiuno. Et si in hyeme non potes habere praedictas herbas, saluiam atque rhutam, loco herbarum accipies puluerem de eis, & utere modo & forma praedictis. Aliud praeseruatiuum. Aliquando etiam edes morsellum seubolum panis siliginacei cum talibus herbis, uel earum pulueribus, uel absque herbis cum nucibus & aceto. Sunt qui tiriacae loco hoc utantur antidoto praeseruatiuo: Aliud praseruatiuum. Recipe iuglandes excorticatas & mundas numero duas aut treis, granorum iuniperi numero quinque uel septem, zedoariae, radicis tormentillae, radicis pinpinellae, radicis ualerianae, radicis dyptami, radicis scabiosae ana in quantitate auelanae, & uespere ponantur in acetum optimum & odoriferum, mane autem eisdem utere. Aliud praeseruatiuum. Sunt qui assant duo aut tria caepe, & cum tosta fuerint excorticataque, etiam in acetum ponunt, & comedunt ita stomacho ieiuno cum tribus uel quatuor bolis panis si liginacei, aliquando etiam addunt modicum tiriacae. Tradit Auicenna, quod si quis caepe crudum ex lacte commedat tempore matutino, stomacho existente adhuc uacuo & ieiuno, eum tota die ab epidimia certissime praeseruari. Caepe uis. Caepe quoque in aliis cibariis cocta sunt utilissima, praecipue hominibus frigidae complexionis, quia siccant & calefaciunt, fumositates uenenosas a cerebro expellunt, & humiditates atque uiscositates nociuas a stomacho maxime educunt. Aliuum. Pari modo etiam prodest allium, quo rustici saepissime utuntur loco tiriacae. Non est autem operae pretium omnia praedicta habere insimul praeseruatiua, uel etiam omnibus iam supra scriptis uti, sed his potissimum quae habere poteris: Si tamen omnia habere potueris, tanto melius, quia secundum opinionem omnium doctorum, medicinae debent de die in diem alterari. De Phlebotomia, Et quare inuenta sit, Cap. Unde pletudines ornobilitas phlebotomiae. Xxui. Quum multiiugae pergraueis aegritudines uitio indigestionis & sanguinis corruptione in corporibus hominum generari soleant: haud immerito a peritioribus medicae artis professoribus per mixturam quatuor qualitatum seu elementorum, secundum uniuscuiusque hominis complexionem sanguinem mundandi, & superfluitatem ipsius a uenis extrahendi, ars inuenta est: quam minutionem uel phlebotomiam appellare solent. Autor certe est Rasis, Galenum ipsum propter nimiam excellentiam minutionis inuentorem clausis et obstrictis oculis fecisse perimi, ne ars tam secreta omnibus manifesta fieret: timuerat enim margaritas seminare ante porcos. Cur phlebotomia inuenta sit quibus potissimum uenae incidendae sint. Certe, ut omnes attestantur medicorum scholae, propter quinque principaliter adinuenta est: Primo, propter sanguinem nimium, & superfluitatem humorum, quae ex uenis plenis & grossis extrahi debet, quum per solutiua non possit educi. Secundo propter confortationem naturae, ut eductis superfluis humoribus natura sit eo robustior pro alio cruore conseruando, tum propter extractionem cruo63 ris nimium calefacti, ex qua innumerabiles saepe aegritudines in corpore humano solent oriri. Quarto propterea reperta traditur phlebotomia, ut sanguis de uno loco ad alium possit transire, sicut aliquando in tibia uel crure fit minutio, per quam sanguis de superioribus partibus corporis ad inferiores trahitur. Quinto ad diuertendum sanguinem superfluum ad alia membra: sicut si quis profluuium sanguinis de naso patiatur, aut qui hemoptoica laboret aegritudine: tunc enim potest fieri phlebotomia de cephalica in brachio uel in manu inter pollicem & indicem, & sanguis dispergetur statim ad alium locum. Quando Conueniat Phlebotomare, & cui complexioni uel qualitati hominum minus conueniat, Caput Xxuii. Rasis autor est super septimo libro Almansoris, uenas incidendas hominibus iis qui maxime latas atque plenas habeant sanguine coloris rubicundi uergentis fere ad nigredinem, qui sint corpulenti atque pilosi, quique ocio uitam transigentes, inordinatae potationi, commestionique adhaerent: per talia enim sanguis plurimum augmetatur in uenis. Sanguis per quae augeatur Ad quid aduertendum uolenti phlebotomisare. Qui etiam raro balneantur, qui raro luxui insistunt, qui multa habent ulcera uel apostemata, qui saepius febribus occupantur, qui multum & saepe sudant: talibus utilissimum, immo & necessarium est sanguinem aliquando a uenis extrahere. Est autem potissimum ad uertendum omni uolenti uenam scindere, ad complexionem, robur, & aetatem suam, & maxime ad consuetudinem, quae quodammodo est altera natura. Proinde qui sunt robustae qualitatis, et sanguineae complexionis, magis, quam qui sunt frigidi atque sicci, debent minuere. Homines sani raro & modice phlebotomisent. Refert Almansor, hominem optimae & sanae conplexionis raro & modice debere cruorem elicere, ne forte natura sana in deterius uergat, aut appetitus minuatur, uel denique 64 corpus ipsum aptitudinem ad hydropen uel passionem cordis, stomachi, epatis, tremorem membrorum, paralysim, apoplexiam, & syncopim attrahat, quia superfluas tales minutiones aliquando mors ipsa comitatur. Quo Tempore, Et Quibus signis sit secanda uena homini sano ante intoxicationem, Cap. Xxuiii. Minutioni duo attribuit tempora Galenus lib. Duo tempora phlebotomiae. primo de phlebotomia una cum Auicenna quarta primi, capite uigesimo, quorum unum est electionis, potissimum ad conseruationem sanitatis in hominibus, per quod morbi aduenientes possunt facile abigi & depelli. Aliud necessitatis est tempus, maxime ad morbos corpus humanum iam infestantes arcendum & propulsandum. Tempus minutionis, p sanitate conseruanda. Electionis uero tempus pro tuenda bona ualetudine & abigendis aegritudinibus maxime eligendum est, quando luna est in bono signo, uel aspectu tribus diebus ante minutionem, & tribus diebus post, ita quod sit expers omnis contagionis extraneae: quam, teste Ptole. parte prima quadripartiti, potest de aliquibus planetarum aspectibus, coniunctionibus, uel oppositionibus, uel quadraturis attrahere. Lunae impedimenta. Saepissime enim accidit lunam esse in bono signo per se, uerum ab aliis planetis, sicut de Saturno, Marte, et cauda draconis, & per talium aspectum, coniunctionem, oppositionem, uel quadraturam creberrime inficitur, comburitur, & impeditur: & eo tempore cauendum est lethaliter ab omni phlebotomia, & si signum hoc aptum minutioni. Porro non inconsultum foret semper aduertere ad ephemerides, uel quae dici solent Kalendaria. Cur quandoque in mediocri signo sit optimum phlebotomisare, & contra. Nec admirandum, si aliquando ponitur in eisdem, phlebotomiam optimam in Cancro, mediocrem in Aquario, & similia, cum per se cancer sit mediocre signum, aquarius uero optimum. Ex eo enim uenit quod quandoque planeta quis bono aspectu respicit ad signum mediocre, quandoque etiam malo intuitu signo optimo se adiungit, per quod medium fit optimum, & optimum siue etiam mediocre fit pessimum. Dies minutionis qualis esse debeat. Eligatur ergo minutioni dies clara, nulla uentorum existente procella, sed leni quadam spirante aura: nam per hoc aer nimirum rectificatur, sicut Borea flante, qui uenit a Septentrione tempore aestatis: hyeme uero ad iustificationem aeris conducit spiratio Austri, qui uenit a meridie. Certe phlebotomia ipsa exigit tempus mediocre, quod non sit nimis calidum, uel nimis frigidum. Sic aestatis tempore aptissime potest fieri hora tertiarum ante meridiem, hyeme uero circa meridiem, concoctione iam facta in stomacho: & haec omnia tempore electionis. Necessitatis uero tempore, si qui morbi corpus occuparint, quemadmodum in pleurisi, epidimia, squinantia, phrenesi, apoplexia, et plerisque aliis morbis, non est respiciendum ad tempus. Necessitas non habet legem. necessitas enim feriis caret. Quicunque trusus, percussusue fuerit, qui non habet ue ex alto ceciderit, sanguinem quamce. legem. lerrime eliciat. Quo tempore non sit aptum deligere uenam insectam. Caeterum aere existente pestifero, nebuloso, turbido, & intempesto, flante meridionali Austro, non est opportunum incisam uenam deligare, ne forte intoxicatus aer introiens, bonum & sanum sanguinem putrefaciat & intoxicet suo pestilenti spiraculo, ex quo ultimus error fieret peior priore. Quum uero tali tempore necessitas exigat sanguinis minutionem, poterit commodissime fieri in habitaculo clauso, aere prius rectificato fumigiis & rebus fragrantibus, de quibus a principio libri copiosissime, arbitror, dictum est. Et non te lateat sanis hominibus Uere & aestate deberi uenas secari in dextro latere, autumno & hyeme in sinistro. aegrotis uero eo potissimum in latere quod infirmitas ipsa & aegritudo exegerit. Denique sub ortu caniculae quantum possibile erit caueatur phlebotomia, sicut & omnia purgatoria & pharmaca eo tempore fugienda, suadent, Hippocrates aphorismo quinto, particula quarta, & Auicenna quarta primi, capite quinto, nisi ex consuetudine aut necessitate compellatur quis. De Regimine Eius Qui sanguinem uoluerit minuere, Caput Xxix. Ante omnia operae pretium est uolenti sanguinem a uenis educere. ut eligat barbitonsorem gnarum, expertum, scientem, laetum atque iocosum, qui calleat artem phlebotomandi, & hic sit ingeniosus, qui sciat uolentem phlebotomare a tristitia dehortari, & uariis salibus atque inocis recreare: quique sit boni uisus, non luscus, aut cocles, qui non solicitus sit uel anxius, uel temulentus: per talia enim potissimum in uenarum apertione uacillabit, tremet & consternabitur, aut uenam unam pro alia incidet, aut nimis profunde ferrum infliget, per quae phlebotomans in anxietatem, tristitiam, timorem, & pusillanimitatem incidit. Exercitia ante minutionem obeunda. Debet autem ante omnia aluum deiicere; atque lotium, qui minuere intendit, ne uapores & fumositates superfluae uenas ipsas occupent: per talia enim sanguis inficeretur. Tussiendo etiam atque quam saepe excreando excitet arterias pulmonis atque cordis, quod facit sanguinem mobiliorem, & magis fluxibilem. Et membrum in quo uena est incidenda, calefiat & irroretur aqua calida, quia sanguis fluxibilior reddetur, & eo facilius ad uenam insectam manabit. An post emacho ieiuda minutio Quibus aetatibus minutiosit, prohibita. Sunt nonnulli qui sto macho ieiuno phlebotoment, & est opinio multorum medicorum. Sunt tamen qui dicant prius debere sumi ouum sorbile cum haustu uini ante meridiem, & statim insecandam uenam post talem pastum: & ratio qui talia affirmant adducitur in hunc modum. Dicunt enim stomacho ieiuno naturam ipsam firmissime retinere sanguiautem stomachus sit aliquo cibo refectus, naturam dimittere facilius sanguinem fluere. Proinde, si Galeno atque Hali fides adhibenda est, nullus ante decimumquartum aetatis annum, nullus etiam post sexage67 simum, sanguinem extrahat. De Regimine Barbitonsoris, Caput Xxx. Quale debeat esse instrumentum quo uena secanda. Barbitonsor in primis, & ante omnia instrumentum habeat idoneum & ac commodum cui confidere ausit, quod cuticulam uenae incidendae penetrare possit: sit autem eiusmodi instrumentum tersissime atque politissime elaboratum, aciem habens non obtusam, uel rotundam, uel quadratam, ut uena optime possit tangi, ne post insectionem intumeat: sed sit acie optima atque procera, ut a uena incisa sanguis limpidissime exiliat. Solertia in incidenda uena. Quod si instrumentum suum habuerit ita paratum, ut iam dictum est, uenam libere & leniter insecet: & caueat ne aciecula instrumenti abrumpatur, atque in uena ipsa remaneat, neue tangendo uenam ferrum ipsum cedat, aut cutem omnino non penetret. uideat quoque, & ad amussim perpendat, ne nimis profunde uiolenterque infligat: sic enim uena utraque ex parte aperiretur. quod si ita fiat, certissimo signo habeto uel paralysin subsequuturam, uel spasmum, uel quod magis est expauescendum, ipsam mortem. Porro ei qui uenas subtiles atque graciles habet, quae profunde latent in carne, fortius est infligendum, quam qui uenas habet amplas, grandes, sanguine distentas atque altius eminentes. Quod si uires phlebotomantis erunt hebetes & sanguis subtilis, aut si tempus sit calidum, apertio uenae sit modica: uerum homini robusto superflua humiditate impleto in hyeme maiori instrumento, & quod acieculam etiam habeat latiorem uena est aperienda: hyeme itaque debet esse maius quam aestate. Ligamenta uero superligentur uicinius loco ubi phlebotomandum est, sed non nimis astringantur, ne uena intumescat, & ictum instrumenti effugiat. Si times fugam, ligabitur eo propinquius circa locum ubi debet fieri ictus, & uena oblique erit insecanda. Si uero uena infra ligamentum non apparet, deligabitur, & optime cum oleo camomelino locus ilde Epidimia Tractatus. liniendus est. Quantum sanguinis debeat emitti. Tradit autem solertissimus Galenus, si uiderimus sanguinem esse impurum & insanum, modice de eo emittendum esse. Sunt autem nonnulli in sanguine mittendo audaciores, fere dixerim dementiores, quos medici sapientes, qui spiritus fomitem, uitaeque thesaurum, & caloris uitalis pabulum appellant sanguinem, non iniuria detestantur: Sanguis uitae thesaurus. ideo non admodum consulte & sapienter agunt hi, qui quum uident sanguinem malum, tandiu emittunt donec boni coloris appareat esse. Caeterum si modicum boni sanguinis, immo fere nullum penes te haberes, quandiu emittendus erit malus? Non ergo abs re modico effluxo sanguine uena claudenda est, & phlebotomans cibis leuissimae digestionis, & bonum sanguinem generantibus utatur: & si uis poteris postmodum alia uice phlebotomare: melius enim est ter uel quater reiterare, quam semel & immodice. De Cognitione Uenarum, & quae in quoque morbo omni tempore possit aperiri, Caput Xxxi. Duplices esse uenas. In corpore humano duplices esse uenas nulli fere, saltem prima medicinae limina ingresso, est obscurum, quarum aliae generales seu communes, aliae uero speciales seu propriae. Generales seu communes sunt tres, quae reperiuntur in medio brachii cuiusque circa cubitum in inflexura: quarum quae suprema, cephalica dicitur uel capitalis: quae infima, basilica siue regia: & haec in dextro latere alio nomine uocitatur epatica, in sinistra uero corporis parte pulmatica: media uero inter duas has dicitur mediana, & haec appellatur cordiaca. Cephalica Epatica. Cephalica autem uena est accommodatissima ad eliciendum cruorem de superioribus corporis partibus, & inciditur propter dolorem capitis & oculorum. Haec ergo uena si tacta de primo ictu sanguinem non emittat, potest secundario incidi, quia nihil erit timendum de mure aut de uita. Quam si non potes uidere aut tangere, quaere stipitem eius qui est circa finem pollicis. Epatica uena effundit sanguinem de mediis partibus corporis, incisa ualet ad dolores & passiones stomachi & splenis, sed indiget summa opera, ut bene tangatur propter murem. Si est difficilis uisu aut tactu, stipitem eius inuestiga inter quartum & minimum digitum. Cordiaca. Cordiaca sanguinem tam de inferioribus, quam de superioribus corporis partibus eiicit, nam est composita ex cephalica & epatica, & minori indiget diligentia in tangendo, quam uel haec uel illa. Qui sentit cordis debilitatem, summopere caueat ne hanc uenam insecet, sed si opus est phlebotomia, sanguis extrahatur de cephalica uel epatica. Simili modo fiat de aliis duabus. Uena cordiaca incisa sedat dolores totius corporis a calore procedentes, praecipue uero cordis & pulmonis. Summa ergo industria est insecanda, quia sub ipsa est ipse mus: quod si nimis profunde inciditur, periculum est de uita hominis non minimum. Generalis autem erit canon in omnibus phlebotomiis cuiuscumque etiam uenae. Quum enim uolueris sanguinem minuere, brachium ipsum in quo fit incisio lauabitur in aqua tepida, foramine ipso aperto atque patulo, ut sanguis eo libentius effluat. Quae potisimum uena sit incidenda tempore sano. Diligenter etiam aduerte in quoeunque sit tempore ( dummodo non sis infectus ) inter illas tres speciales uenas semper maiorem tumidiorem & repletiorem esse insecandam, quum indicet membra ad se concernentia superuacuo sanguine & nimis calido infestari. & haec sufficiant de generalibus uenis, modo de specialibus specialis sermo erit habendus. Nam uena in superiore parte frontis incisa, mitigat dolores capitis & cerebri inueteratos, & lepram nouam curat. Duae uenae retro aures ad memoriam, faciem mundificandam, fluxus & rheuma a capite depellendum inciduntur: & ualent generaliter ad omnes morbos oris & gingiuarum. Duae uenae circa tempora capitis ad dolorem aurium, & ad fluxum oculorum. Uenae in angulis oculorum. Duae uenae in angulis oculorum, ad maculas oculorum, ophthalmiam, nebulam, albulam, rubedinem: ualent etiam prouisu clarificando. Duae uenae in concauitate aurium, ad scotomiam, uertiginem, tremorem capitis, tinnitum aurium, surditatem recentem, immunditiamque oris ualent. Uena in acie nasi, contra apostemata & rheuma capitis, atque oculorum fluxum sedat, cerebrum atque memoriam purgat. Haec uena maxima indagine est disquirenda, quia profunde latet: qui autem eam perquirere uult, in medio duarum gibbositatum eam inueniet. Duae uenae in naribus insecantur ad mitigandam grauedinem capitis. Uena labiorum inciditur opportune contra ulcera oris & gingiuarum. Duae uenae in ore ualent ad maculas faciei, dolores capitis, dentium, mandibulorum, gutturis atque oris. Quatuor uenae palati insectae ualent ad catarrum & rheuma capitis, & ad dolorem dentium. Uenae duae in occipite maniam, scotomiam, attonitionem, atque omnem dolorem capitis minuunt. Duae uenae sub lingua contra fluxum capitis, paralysim, anginam, quae & squinantia dicitur, scrophulas, apoplexiam, tussim, dolores oris, dentium, & gingiuarum, contra loquelae impedimentum, & generaliter ad omnes morbos pectoris, cordis, pulmonis, atque arteriarum inciduntur. Uena quae sita est inter mentum & labium imum contra putridum oris anhelitum insecatur. Uena quae sub mento est contra dolorem capitis, pectoris, contra anhelitum foetidum, contra polypum in naso, contra dolores maxillarum, contra foetorem narium, & contra strophulas atque maculas faciei minuitur. Duae uenae colli, quarum una ante, alia retro est inciduntur contra pleurisim, contra lepram nouam, tremorem membrorum, contra omnes humores & rheuma capitis, et contra nimiam extensionem membrorum. Duae uenae axillares ad dolorem pectoris, pulmonis, septi transuersi, & contra asma quoque inciduntur. Duae uenae super duobus cubitis contra peripneumoniam, asma, scotomiam, spasmum, atque epilentiam insecantur. Uena purpurea quae est quaerenda in dextro brachio prope epaticam uersus manum ipsam inquirendo, aperitur ad passiones membrorum & uiscerum interiorum. Uena iliaca doloribus inferiorum medetur, si sanguis debite de ea elicitur: est autem propinqua purpureae. Uena pulsatilis contra tremorem cordis, contra syncopim, & contra cardiacam insecatur. Duae uenae in pollicibus contra dolorem capitis, contra lippitudinem oculorum, & contra omneis febres potest aperiri. Uena quae est inter pollicem & indicem debet insecari in repletionibus capitis, in superabundantia atrae bilis, in febribus, in omnibus denique uitiis oculorum. Uena quae est inter annularem & auricularem si inciditur, dolores capitis, pulmonis, splenis tollit. Saluatella dextrae manus, quae inter annularem & auricularem est, insecatur in oppilationibus pectoris, contra nauseam, contra albuginem oculorum & faciei, contra iteritiam citrinam, contra torsiones quoque dextri lateris. Saluatella leuae manus. Saluatella uero sinistrae manus, si de ea sanguis extrahitur, omnia uitia splenis ex repletione & oppilatione emergentia curat: ualet etiam in phrenesi, hemorroidibus, & torsionibus sinistri lateris: uitia renum tollit, atque nimium profluuium menstruorum sedat. Uena lateris dextri aperta ualet in lienteria, dissuria, hydropisi, & caeteris aegritudinibus a causa frigida promanantibus. Uena lateris sinistri insecta conducit apostematibus et excoriationibus uesicae, doloribus lumborum, & inflationibus atque oppilationibus splenis mirum in modum medetur. Uena gibbi si aperitur, atrambilem educit, atque doloribus renum mirabiliter subuenit. Uenae quatuor circa pectinem ex utroque latere uerendorum contra nimium fluxum hemorroidarum aperiuntur, omnia uitia uesicae ac pudibundorum sedant, hemorrhagiam, lienteriam, & stranguriam tollunt. Uena super praeputio ualet contra hydropisin, & omnes dolores membri uirilis. Uena sub praeputio contra spasmum, colicam, herniam, calculum renum atque uesicae, stranguriam, dissuriam, contra inflationes testium, atque contra omnia uitia renum atque uesicae insecatur. Duae uenae in poplitibus contra dolorem renum & uesicae singularem habent uim, si de eis sanguis eliciatur. Duae uenae in coxis hydropisi, doloribus & apostematibus uesicae atque renum & pudendorum auxiliantur, & contra podagram atque genugram non modicum habent adminiculum. Sophena domestica. Sophena domestica, quae introrsus a partibus tibiarum descendit, contra nimiam retentionem menstruorum inciditur: ualet etiam ad omnina uitia matricis, renum, coxarum, lumborum, uuluae, uirgae, atque testium. Sophena syluestris siue sciatica quae extrorsus a partibus tibiarum descendit, contra dolorem uesicae & intestinorum, contra arteticam, ciragram, podagram, genugram, sciaticam, & contra paralysin insecatur. Duae uenae exteriores super talis ualent ad nimiam retentionem menstruorum, omnia uitia splenis auferunt, doloribus uesicae atque renummedentur, stranguriam denique & calculum abigunt. Duae uenae sub minimo digito pedum menstrua educunt, scrophulas faciei & tibiarum depellunt. Duae uenae pedum minimo digito inhaerentes, apoplexiam, flauanbilem, paralysin, & omnes dolores renum auferunt. Duae uenae pedum in minimi digiti articulo minimo sitae, ophthalmiae, tussi inueteratae, pustulis quoque medentur. Duae uenae in magno digito pedum contra scrophulas & maculas faciei, & ad rubedinem & tuberositatem, & fluxum oculorum, contra cancrum, contra scirrhos, contra nimium denique fluxum menstruorum minuuntur. Uena minimi articuli pollicis in pedibus, si sanguis de ea extrahitur ophthalmiae, maculis faciei atque crurium, pruritui quoque & doloribus ulcerosis opitulatur, & menstrua retenta ciet. Et haec de cognitione uenarum sufficiant. Per. Quae Signa Possimus cognoscere hominem esse peste infectum, Cap. Pestis unde oriatur. Xxxii. Quia ergo pestis in homine ex naturalis humiditatis corruptione, & sanguinis intoxicatione generari perhibetur, solerti scrutinio disquirendum & prouidendum esse arbitror, ne uitalia membra ex infectione laedantur, quia uenenum semper & subito desiderat ad cor: Uenenum semper ad cor desiderat. quod si ad ipsum peruenerit ante sumptionem medicinarum, conclamatum est de patiente, quia numquam aut difficillime curabitur. Nam uenenum illud adeo est praesens, ut ipsam medicinam a corde expellat. Si autem medicina ad cor transierit antequam uenenum, facillime ipsum uenenum a corde per eam arcebitur: & talis depulsio fit per sudorem. Et quia saepius homo intoxicatur, & peste inficitur seipso ignorante & aliis circumhabitantibus: qua ex re maxima saepe oriuntur pericula, Quia una morbida ouis totum saepe corrumpit ouile, ut in adagio est: ideo summe necessarium est, ut quilibet ad se habeat respectum, & subsequentia signa ( per quae pestis ut in plurimum dignoscitur ) diligentissime consideret, quia quanto maior in hoc solicitudo extiterit, tanto minus periculi oritur. Signa pestis undecim. Quod si quis deprehensum se ambigat, cito de deo cogitet, quia est aegritudo quae de momento & in ictu oculi potest hominem uita exuere. Primum ergo signum est, si sub axillis uel circa pudibunda, uel circa collum senseris oriri apostema, uel antracem nigrum aut uiridem discoloratum in aliis partibus corporis, certissimum est indicium pestis imminentis: in peste tamen non semper oriuntur talia ulcera uel apostemata, ideoque magis ad signa subsequentia est uidendum quam ad indicium praelibatum. Cur non oriantur semper antraces. Sed qui ergo accidit quod apostemata non soleant semper oriri in corporibus humanis? Quando enim ipsum toxicum est adeo intense ualidatum in corpore humano, & natura ipsa ex uelocitate ipsius impedita sit, quo minus possit succurrere, tunc non oriuntur ulcera uel apostemata. Sicque maius est discrimen, quam si antraces apparerent. Quando uero ipsa natura se defendere atque toxicum a corde expellere pro uiribus nititur, tunc eisdem in locis oriuntur apostemata, ubi maxime ipsa natura patitur. Secundum Tertium. Secundum signum est, si crebras in corpore quis sentit punctiones. Tertium, si intrinsecus habes magnum calorem sicut si arderes, qui quidem calor aliquando in totum corpus spargitur: aliquando uero oritur frigus intensum, sicut si quis febre concuteretur. Circa quod diligenter animaduertes occupati ab epidimia, a principio exterius non sentiunt calorem intensum, sed interius maximum, ita etiam ut uideantur uelle comburi cum maxima capitis grauedine, oris siccitate, extrema siti, ex quo aliqui cito fiunt ad somnum propensi, aliqui uero ex natura materiae uenenosae conceptae plus aequo uigilant, & sunt maxime inqueti, quos plane phreneticos iudicaris. Quartum Quintum Septimum. Quartum, si magni uapores & fumositates in corpore sese eleuant, sicut quum uideatur quis in balneo esse, & uelle sudare, sed nec posse. Quintum, si grauitas anhelitus oritur, unde plerique uidentur uelle suffocari, quia non possunt libere spirare: & si aliquando etiam spirant, fit tamen cum magno conatu & difficultate. Sextum, dolor capitis uehemens, qualis fere solet esse in phrenesi. Sunt tamen etiam aliqui, qui in principio intoxicationis paruum dolorem capitis sentiunt, & non ita uehementem, ut iam dictum est. Scias tamen quod nunquam, uel si aliquando, rarissime tamen absque tali dolore pestis initium sumit. Septimum, ad somnum inclinatio, a qua uix aliquis potest abstinere, nec a circumstantibus custodiri. Octauum. Octauum, uariatio & mutatio uisus: quia tunc oculi assumunt aliquando citrinum, aliquando uero uiridem colorem. Nonum, oris dolor, uel aliqua inconsueta sapiditas amara & acetosa. Decimum. Decimum, uomitus creber, amarus, uarii coloris. Undecimum. Undecimum, grauedo & hebetudo totius corporis: & quando singula membra crebro syncopizant & exanguia fiunt. Et haec sunt principaliora signa, quibus intoxicatio in aliquo homine cognoscitur. Quum itaque unum uel plura praedictorum signorum quis apud se cognouerit, nequaquam floccifaciat, nec temere confidat robustissimae complexioni suae, sicut multi pauco etiam elapso tempore fecerunt, ex quo uita decesserunt: Colori urinae & mutationi pulsus non esse confidendum Colerici citius inficiuntur, quam sanguinei uel melancholici. nec etiam quisquam colori urinae confidat, uel mutationi pulsus, quia saepissime calor est adeo intensus, ut hominem opprimat antequam ipsae naturales uires sint dispositae ad succurendum, & uenenum a praecordiis arcendum. Et in hoc quandoque fuerunt decepti sagacissimi medici & male admodum iudicauerunt de patientibus. Ideo quantum maxime, & quamcitissime aliqua praedictarum medicinarum adhibenda est, ut ante intoxicationem ad cor possit penetrare: quia ( ut supra iam diximus ) si aliter fieret, desperatum fere esset de patiente. Sunt enimuero quidam fatui, qui expectant usque ad horam duodecimam, uel etiam usque ad uigesimamquartam ab infectione, & putant se bene posse adhuc curari, quod est falsissimum: quia si quoque tales aliquando conualescunt, ex fortuito fit casu, unusque uix in tali discrimine potest euadere, ubi mille alii pereunt. Quocirca ne contemnas in principio statim adhibere remedia, quum praecedentium signorum aliquod apparuerit, quia uenenum citius ad cor cholerici est penetratiuum, quam ad cor sanguinei uel melancholici. Homines certe calidae & humidae complexionis citissime inficiuntur, homines uero calidae & siccae naturae minus periculi habent. Hinc melancholici non facile inficiuntur: uerum ubi pestis eos quandoque corripuerit, cura circa eos est multo difficillima, quam apud alios. Et ideo tali in re nullum certum tempus sumendi medicinam praescribi potest: Necessitas enim ipsa feriis caret. Ergo principiis obsta. Principiis obstandum. Sero medicina paratur, quum mala per longas conualuere moras. Sume citissime medicinam, & fiat phlebotomia: nec deum certe neglexeris, sed quamprimum tali in re auxilio omnipotentis dei utere, post hoc consilio & industria experti medici. Et sic deo adiuuante, citissime ad pristinam sanitatem reduceris De Medicinis Curatiuis, Icaput Xxxiii. Quum quem toxico hoc uideris succumbere, ex intimo amore & charitate, qua erga proximum ( Euangelio etiam attestante ) obligamur, adiuuabis eum confolando, suscipiendo, & custodiendo, sicut si esset proprium corpus tuum. De fuga nolo suadere uel dissuadere, faciat unusquisque ut lubet. Signa mortifera quae plerunque in infectis apparent. Primo ergo & ante omnia diligenti animaduersione considera, si in infecto lethalia & mortifera appareant iudicia, qualia sunt, syncopis crebra, sudores frigidissimi, creber uomitus color faciei diuersus, praecipue si nigrescit, uiscosa atque glutinosa egestio nigra uel plumbea, urina putrida, anhelitus foetens, creber spasmus, tumor totius corporis. Quod si ex praedictis indiciis consideraueris patientem usque adeo debilitatum, nequaquam phlebotomia est faciunda, sed exhibebis ei de subsequenti electuario, quod sic sit: Electuarium curatiuum. Recipe boli armeni, terrae sigillatae, ambo sint abluta & praeparata, ut supra diximus, tormentillae, dyptami albi, radicis sigilli Salomonis ana dragmas quatuor, foliorum acetosae & melissae ana pugnum semis, ligni alomnes, croci ana scrupulum unum & semis, tiriacae antiquae & probatae ad pondus omnium: fiat electuarium, de quo dabis infecto dragmam unam cum aqua rosarum, uel cum uino, ut supra quoque de electuario ouorum fecimus mentionem: & sudabit, atque per omnia faciet, ut de praedicto docuimus. Sed si aeger non est admodum debilitatus, ante omnia facienda erit phlebotomia, & cauebit patiens ab omni somno: ante phlebotomiam non esse dormiendum. nam & ante ipsam dormire summe mortiferum est: somnus enim ueneno locum dat, & cum calore naturali infundit sese in cor ipsum, unde post difficillime aut nunquam potest eradicari. post phlebotomiam quoque in sex horis non est dormiendum, neque tam protinus escae capiendae sunt. Et potes ei administrare dosim de eo preciosissimo potu, de quo supra in capite de potionibus praeseruatiuis est dictum. Dosis ipsa sit uncia semis uel uncia integra, secundum necessitatem exigentem: & immiscebis unam dragmam puluerum uel electuariorum supra scriptorum. Potus curatiuus. Quod si praedictum potum preciosum non possis habere, accipies aquae rosarum, aquae tormentillae, sirupi de acetositate citri, sirupi de ribes ana unciam unam & semis: misceantur omnia peroptime insimul, addendo de uno puluerum praedictorum & dabitur patienti. Alius potus curatiuus. Sin nec hoc habere poteris, Recipe de uino claro & subtili in modica quantitate misceatur cum aqua rosarum, iniiciendo unum de pulueribus praedictis, detur ut supra. Quod si nec praedictos quidem pulueres potes habere, quorum tamen singuli sunt ualde utiles & accommodati ante phlebotomiam, fiat puluis in hunc modum: Puluis curatiuus. Recipe tunici, dyptami, tormentillae, gentianae, scabiosae herbarum & radicum, croci ana dragmam unam: fiat puluis de quo dentur patienti dragmae duae cum uino limphato ex aqua acetosae. Item si supradictorum omnium nullum omnino habere poteris, unicus bolus armenus praeparatus tibi sufficiet. Boli armeni efficatia Dosis boli armeni. Uirtutes nanque eius sunt, conferre apostematibus pestilentialibus, & prohibere ambulationem putredinis membrorum, laetificat etiam & confortat sanguinem & cor. debet autem sic sumi: Recipe pulueris boli armeni praeparati dragmam unam, uini albi clari & odoriferi unciam unam, aquae rosarum uncias duas, misceantur & dentur patienti ante phlebotomiam. Quod si patiens praedictum potum secum retinet non euomendo, optimum est signum uenenum ante medicinam non accessisse ad cor, & ideo continuo aeger phlebotomisabit. Sin praedictum potum patiens euomit, signum est uenenum ante medicinam ad cor accessisse, & ibidem iam firmas radices egisse. Ideoque quam citissime os infirmi debet ablui cum uino, uel cum aqua scabiosae, acetosae, aut rosarum: & debet optime abstergi atque mundificari. Deinde rursum dabitur una dosis de praedicto potu una cum puluere praelibato, & torreatur crusta panis, ipsaque ante nares & os patientis teneatur, ut eo facilius potum secum retineat. Et si quoque secundario non potest abstinere a uomitu, debet iterum os lauari, & sumi de potu, ut supra: & hoc fiat quinis aut senis uicibus, & siue talis potus remaneat cum aegro siue non, statim tamen debet fieri phlebotomia. Quod si infirmus ultra horas uiginti quatuor erit correptus, iam non erit phlebotomia bona, sed exhibendae erunt pillulae de reubarbaro, aut de agarico in quantitate dragmae unius: Alius potus curatiuus. aut dabis pillulas pestilentiales, de quibus supra. Alia medicina curatiua praeparatur in hunc modum: Recipe radicum gentianae, tormentillae, dyptami, serpentinae, ualerianae, pinpinellae ana unciam unam & semis: puluerisentur & cribrentur subtilissime, & ponantur in uitrum cum collo longo, superfundendo aquae uitae rectificatae libram unam & uncias duas? dentur patienti tria coclearia plena. Si autem aeger esset iuuedetur ei de electuario de nucibus, de quo supra dictum est. Item si in homine apparet aliquod signum pestilentiae seu apostema, considerandum est, quod si est rubeum colore sanguineo uel croceo, non est timendum de maximo periculo: si autem antraces sunt nigri uel plumbei coloris, sunt uenenosissimi, anxii, timorosi, & citissimum finem in aegrotis operantur. Quanquam & in tali colore nigro uel plumbeo non sit desperandum: sed aperiatur, si modo maturum est lanceola acutissima, & superponantur uentosae magnae: caue tamen ne repercussiuis utaris, immo maturatiuis nihil est melius. Sunt qui dicant prope apostema deberi apponi cucurbitam: quia secundum opinionem multorum medicorum attrahit ad se uenenum de corde, & adiuuat naturam ( quae de semetipsa semper operatur in melius ) expellere ipsam materiam uenenosam de cor lius opera de usque ad locum ubi uentosa ipsa est applicata. Natura sem¬ per in melius operatur. Et talis quidem uentosa cum patiens coeperit phlebotomisare debet de79 poni, & post minutionem iterum applicari. Quod si infirmus tam robustae complexionis est, ut possit sufferre aperturam, perforabitur a barbitonsore expertissimo admodum solicite, cauendo ne aliquas uenas tangat: & recluso ipso apostemate, superponatur uentosa magna, in quam tota uenenositas, & materia pestilentialis transibit. Sunt qui adurunt ferro ignito, & superligant radicem raphani in orbes incisam, & est expertum in multis. Quomodo Sit Phlebotomisandum contra pestem, Caput Xxxiiii. Quoniam quidem tria membra capitalia, quae & uitalia dicimus, cor scilicet, epar, & cerebrum per sanguinem infectum, currentem de uno ad aliud facillime mortaliter polluuntur & coinquinantur: haud ergo immerito medici omnes, patienti uenas quam celerrime incidendas suadent, siue aspectus bonus sit siue malus, de die uel de nocte: quanto enim citius, tanto melius. Ubi debeat fieri minutio. Debet autem fieri minutio eo in latere, ubi ipsum est apostema. Ut si est in sinistro latere, fiat phlebotomia de pede uel brachio eiusdem lateris sinistri: & summopere caue, ne e regione apostematis sanguis minuatur, quia bonus & sanus sanguis de tali parte efflueret, & malus in locum effluxi congregaretur, & a tali causa homo ex utroque latere inficeretur, unde & mortalia emergerent incommoda. In capite uel collo. Quod si patiens habeat apostema retro aures, circa mentum, uel in aliis partibus capitis uel colli, in quocunque latere sit, de tali debet extrahi sanguis de cephalica, quae & capitalis dicitur: si autem in fronte est ipsum apostema, uena sub lingua est incidenda. In fronte. Licet sint aliqui qui dicant, quod si signum apostema tis sit in collo, tunc debere fieri minutionem de mediana in tali latere, ubi est ipsum apostema. Sub axillis In superficiebus corporis. Si sub axillis, cordiaca uena est secanda, eo quod tali ex loco mirum in modum debilitatur cor. Si in superficie capitis, uel super dorso, uel lacertis, uel supra cor, uel pectus, uel in aliis superficiebus corporis, fiat minutio de mediana. Si denique ipsum In medio corporis. Si intrinsecus in medio corporis, in tali latere ubi apostemati est, propinquius, mediana incidatur. Infra medium corporis. Si intrinsecus infra medium corporis in dextro latere, de epatica: si in sinistro, de basilica siue pulmatica sanguis est eliciendus. Circa pudibunda. Si circa pudibunda, uel in poplite in interioribus partibus ossium, signum est ipsum epar esse morbidum & debilitatum, ideoque continuo absque omni prorogatione & mora phlebotomisandum erit de sophena in pede lateris eius, ubi est signum uel apostema. Nequaquam autem fiat minutio in brachio dispositione tali existente, quia uenenum & materia corrupta, quae est circa pudibunda, uel circa genu ascenderet in ipsum corpus circa cor uel cerebrum, per quod praedicta tria capitalia membra lethaliter inficerentur, & consequenter de patiente nihil esset sperandum, quam ultimum omnium miseriarum & aegritudinum remedium, ipsa mors. apostema sit ortum infra, supra, uel circa poplitem in exteriori parte ossium, sciatica ( quae inter quartum & minimum est digitum ) scindenda erit. Circa poplitem. si nullum signum apparet. Si autem in aegroto nullum signum apparet, in quacunque parte corporis habebit maiorem dolore, & eo semper latere ubi dolorem sentit, faciat extrahi cruorem: In superio¬ ri parte corporis. si in superiori parte corporis, de cephalica. Si in latere uno intrinsecus uel etiam in medio corporis, tali loco ubi erit apostemati propinquius uel dolori, minutio fiat de mediana. In latere intrinsecus In inferiore parte corporis. Si in inferiori parte corporis, inferior uena brachii dolori uicinior debet scindi epatica scilicet uel basilica. Si denique homo nullum indicium uel signum pestis habet, sed saltem nauseam habeat & debilitatem, nec facile possit percipi ubi dolor sit intensior, is phlebotomiset in brachio dextro: & fortasse ex tali minutione absque ullo alio curatiuo sanabitur. Sin esset adeo intoxicatus, statim post minutionem certa orientur signa, quae ubi apparuerint iterum minuendus est sanguis: & demum De Epidimia Tractatus. potibus & pulueribus suprascriptis utendum. Stipites uenarum. Quod si forte qua uena non iuste potest tangi & incidi, stipes eius uel radix insecanda erit. Stipes cephalicae. ut si non possis tangere cephalicam, stipitem eius qui est inter pollicem & indicem. Si medianam, stipitem eius qui est inter sindicum & medium. Stipes medianae. Inferiorum autem uenarum radices sunt inter auricularem & sindicum. Stipes inferiorum uenarum. Sanguis etiam dum fit minutio ( secundum quosdam ) si niger est, debet emitti usque ad lippytomiam. & si patiens est adeo exilis & debilis complexionis, ut non possit tantum sanguinis in una uice emittere, parum de eo emittatur, & patienti dentur potus & pulueres, de quibus paulo infra dicetur. Deinde quiescat aeger aliquibus horis, donec ad robur puenerit maius, & sanguis medico experto demonstrabitur, qui cognoscet in mutatione eius, unde processerit talis infirmitas. Secundatio Iudicium de sanguine. Et si magis oporteat fieri minutionem, Secundatio facienda est, quae apud multos approbatissimos medicos pluris aestimatur. Et si patiens est sanguineus, plus debet in lipothymia & secundatione de sanguine eius extrahi, quam de alterius complexionis homine. Innumera hic forent praescribenda, non solum in hoc capitulo, sed in omnibus aliis: sed ne mens pii lectoris multa lectione obruatur & confundatur, aliquanto breuius scribimus, omittendo etiam plura futilia & anilia, quae diligens medicinae alumnus ad placitum poterit supplere uel addere. De Cognitione Sanguinis boni & mali, Caput Xxxu. Facta phlebotomia sanguis debet situari ad locum non nimis frigidum, nec nimis calidum, donec parum infrigescat & resideat, quem postea ita iudicabis. Albus sanguis. Si in superficie est albicans, sicut saliua uel sputum humanum, significat dolorem a pulmone procedere. Sanguis niger. Si tendit parum ad nigredinem, portendit ipsum epar laborare ex calore nimio. Sanguis aqueus. Si natat tanquam in aqua, ostendit hominem dolore renum 82 De Epidimia Tractatus. & uesicae occupatum iri uel esse. Sanguis siccus uarii coloris. Si sanguis est siccus absque omni humiditate, & colores habet uarios, paralysin fore praemonstrat. Sanguis uiridis. Si est uiridis atque aquosus, dolorem cordis & pectoris indicat. Sanguis habens cutem. Si lucidam & tenuem habet cutem, morbum significat intercutaneum. Sanguis habens grana. Si multa grana habet, indicat corpus esse aptum apostemari. Conducit autem summopere scire qualis debeat esse sanguis hominis sani & temperatae qualitatis, ne scilicet sit nimium subtilis, neue nimium grossus. Qualis debeat esse sanus sanguis Sanquis plus aequo calidus. Bonus ergo & sanus sanguis, esto non frigidus, non siccus, non turbulentus, sed calidus, humidus, atque limpidus. Calidus quidem calore non acri, humidus uero humore non aqueo, clarus quoque & limpidus, nec tamen interea tenuissimus. Certe sanguis plus aequo calidus, naturalem tum calorem augmentat & exacuit, tum uero deprimit atque exiccat humorem: & quem ipse humorem infert & calorem, resolubilem praestat atque fugacem. Sanguis plus aequo humidus. Sanguis etiam nimis humidus ( & ut ita dicam ) aqueus, naturalem obtundit calorem, humoremque naturalem uel hebetat uel impellit sub calore liquescere, uel suffocat humore caliditatem: & ita prorsus si qua portio naturalis humoris ex aqueo sanguine trahitur, tum putrefit facillime, tum uero diffluit atque dissoluitur celerrime. Sanguis sit mediocris Ad corrigendum sanguinem nimis subtilem. Sanguis ergo substantiae sit mediocris atque temperatae, nec igneus nec aqueus, sed plane aerius, non aeri quidem crassiori similis, ne procliuior sit ad aquam: nec aeri subtilissimo par, ne facile in ignem incalescat, habeatque medius aer dominatum plurimum. Si quoque ueremur sanguinem nimis subtilem fore, ubi etiam stomachus sit aliquantum debilis atque inualidus, minoribus ad crassitudinem semitis accedendum est, dum gracilem hominem crassioribus nutrimentis alamus, & fouendum etiam stomachum non negligamus, producamus somnum, exercitationem corporis pro uiribus augeamus, animi uero minuamus: plurima enim saepissime affert incommoda. Quod si stomachus minus toleret alimenta glude Epidimia Tractatus. 83 tinosa, quaeque sint frigida & durae concoctionis, corallis, sandalis, mira bolanis, coriandro, rosis, cidoniis, atque diacidonio saccaro denique rosaceo, & rebus stipticis eam sanguinis humorisque firmitatem consequemur, quam res uiscosae, frigidae, & perdurae digestionis non sinunt adipisci. De Uentosarum Applicatione, Cap. Xxxui. Hominibus quibus propter aetatem iuuenilem uel senium, uel etiam ob alias euidentes causas non debent incidi uenae, uentosae applicabuntur. Et si deberet fieri minutio de cephalica, apponantur uentosae in dorso circa collum. Si de mediana, super humeros. Si de inferiorioribus, super femora. Si de sophena, super femora identidem, uel in iuncturis pedum circa poplites, aut in plantis pedum: & in talibus uentosis plus sanguinis extrahi debet, quam patiens antea consueuerit. Post talem etiam phlebotomiam, uel uentosarum applicationem, si non poteris habere de eo potu quem supra praescripsimus, dabis ei de puluere primo, de quo supra est scriptum in capite de pulueribus, cuius dosis est dragma una, & adde tiriacae magnae Andromachi, uel Galeni, uel etiam Methridati experti in quantitate nucis auellanae, & hoc si patiens non est infestatus & oppressus calore, & detur cum aqua rosarum & acetosae. Potest autem contingere, ut nullum ex praedictis potibus uel pulueribus possis habere: fac ergo potum in hunc modum subsequentem, quem scio habere singularem efficaciam & uirtutem diuinam: & fit hoc modo: potus curatiuus optimus. Racipe rhutae, absynthii, herbae mori ana partes aequales, chelidoniae herbae & radicis in quantitate trium praedictarum herbarum, ita ut omnium sit pondus manipuli unius. Radix chelidoniae abluatur tersissime, deinde omnia imponantur in ollam nouam uitreatam, superfundendo de aceto odoriferi meliori quod habere poteris libram semis: cooperiatur olla cum operculo ad hoc facto, et rimae omnes lutentur cum luto sapientiae, uel cum pasta facta ex farina & albumine oui, ne materia ipsa respiret, aut ne aliquid immundi incidat: & coquatur octo uel nouem horis lento igne usque ad consumptionem tertiae partis, & non ultra, deinde sensim infrigidetur, & per pannum mundissimum in phialam coletur, & herbae in aliud uas exprimantur, misce omnia insimul, & pone ad rectificandum in sole, & erit paratus. dosis praedicti potus. Et quando quis pestem habet, citissime ( ut etiam iam saepius narratum est ) debet fieri phlebotomia, postquam dabitur coclear plenum de hoc praescripto potu, admixta tiriaca in quantitate auellanae, tepefacto, torreatur crusta panis, quae ori patientis anteponatur, ne sumptum potum euomat. Et si patiens calore infestatur, tiriaca non est addenda, uel si addis, in quantitate grani triticei dabis. Si ergo aeger sumptum potum uomit, lauetur os eius cum uino puro, & iterum una dosis de praedicto potu exhibeatur: & hoc fiat ita per quatuor, quinque, aut sex uices, donec patiens secum possit retinere: quem si retinuerit, optimum est indicium, itaque collocetur in lectum, in quo peroptime tectus aliquandiu sudabit: & quicquid intoxicati uel uenenosi penes ipsum remanserit in phlebotomia, hoc totum per sudorem expelletur. Talis autem sudor debet semper abstergi cum pannis mundissimis, & tandiu sudet quoad erit possibile. hinc facile cum dei adminiculo a tali morbo leuabitur: caueat tamen ante omnia sub uitae discrimine ne dormiat. Poteris etiam praedicto potui immiscere unum de antea dictis pulueribus. De Puluere Curatiuo, expellente pestem per sudorem, Cap. Xxxuii. Quibusdam Germaniae in locis tempore magnae pestilitatis factus fuit a solertissimis quibusque medicis puluis paucarum expensarum, summi tamen ualoris, ad expellendum per sudorem omnem pestem, & fuit saltem exhibitus his qui propter senium, iuuenilem aetatem, uel ali85 quod aliud accidens non audebant phlebotomisare, quanquam & his quoque dari possit qui minuunt. Puluis cu¬ ratiuus ualde eximius. & fit hoc modo: Recipe zinziberis albi mundati unciam unam, zuccari canditi unciam unam & semis, camphorae unciam semis, quodlibet per se subtilissime teratur, & omnia postmodum insimul misceantur, & incorporentur, cribrentur per staminam subtilem, & ponantur in uasculum mundissimum, uel uitrum bene coopertum, ne materia ipsa euentiletur. Quod si quis a peste laesus fuerit, sumat dragmam unam, & si non habet calorem intensum, potest addi de tiriaca ad quantitatem auellanae, misceatur cum uino limphato ex aqua rosarum uel acetosae. Quo sumpto patiens uadat ad lectum ubi bene cooperiatur, & sudet horis octo uel nouem continuis, sudorem semper abstergendo cum linteis albissimis, & caueat eo tempore a somno, & a cibo, & a potu. Quo facto surgat, uestiatur calide, & uitet omnino aerem extraneum, manendo in domo, uel in camera sua, & tribus horis elapsis post sudorem edat ius gallinae mixtum cum optimo aceto, & uescatur continue cibis leuissimae concoctionis, nihil omnino bibendo. Si tamen non potest a potu abstinere propter nimiam sitim, bibat modicum de uino claro & subtili, tepefacto & mixto cum aqua acetosae. Et quanto citius sumpserit praedictum puluerem tanto melius, quia si nimium expectauerit, cura erit difficillima. Quod si infirmitas foret adeo intensa, ut in primo ictu puluis sumptus omnino nihil prosit, sumat iterum unam dosim cum tiriaca ut supra: & per omnia gubernabit se, sicut iam dictum est. Dosis prae dicti pulueris. Potest autem hic puluis administrari infantibus in quantitate scrupulorum duorum, uel dragmae semis: & si uis potes eum sumere cum uno praedictorum potuum. De Cataplasmatibus Et emplastris curatiuis, Caput Xxxuiii. Emplastra hic exiguntur duplicia, maturatiua scilicet, & curatiua. Maturatiua optima sunt: emplastrum maturatiuum Aliud emplastrum maturatiuum. Recipe ficuum pinguium, uuarum passularum ana unciam se maturatimis, pistentur & addantur salis petrosi dragmae duae, mellis dragma una, incorporentur ad modum emplastri cum oleo camomillae, calefiat, & superponatur. Uel fac emplastrum sequens: Recipe dyptami albi unciam unam & semis, radicis ebuli unciam unam, radicis nasturtii unciam semis, caepe albi uncias duas, radices in aqua coquantur, & super prunis caepe assentur, deinde pistentur, addendo olei camomillae uncias tres, resinae pini unciam unam, seminis urticae dragmas sex, cerae quantum sufficit, fiat uel emplastrum, uel unguentum, ut lubet, quod mirabiliter facit maturare, & abigit uenenum, & prodest tam iuuenibus quam senibus. Caue ante omnia ne repercussiua ponantur super ipso apostemate, quia totum uenenum iterum ad cor pellerent. Ubi ergo omnis materia uenenosa erit extracta, patiens per clisteria leuia purgabitur, uel cum sequenti purgatione: Purgatio optima. Recipe electuarii de succo rosarum, diacatholiconis, cathartici imperialis ana dragmas duas, cassiae fistulae recentis nouiter a canna extractae unciam semis, aquae rosarum quantum sufficit, exhibeatur ut moris est. Aliud emplastrum maturatiuum. Aliud emplastrum maturatiuum fit hoc modo: Recipe radices maluauisci in aqua dulci bene coctas, amoto prius interiori trunco, pistentur fortiter, de quibus capies postea libram unam, muscilaginis ficuum pinguium numero uiginti, farinae foenugraeci libram semis, totum insimul coquatur ad debitam spissitudinem, & emplastretur. Nec attendendum erit donec apostema de se ipso maturescat & rumpatur, sed materia illa uenenosa extrahenda erit cum applicatione uentosarum, ut iam supra praelibauimus. Antequam autem secundario uentosa apostemati applicatur, lauandum erit ulcus cum aqua salsa tepida, & si patiens non potest sufferre uentosas, fiat ustura cum ferro candenti, uel perforetur cum lanceola, uel cum corrosiuis quibusdam aperiatur, postea sustineatur cum emplastris De Epidimia Tractatus. 87 & unguentis decentibus. Sunt qui faciunt emplastrum hoc modo: Aliud. Recipe tiriacae bonae & approbatae in quantitate iuglandis, quam pones in medio caepe, tegendo caput ipsius cum luto, uel alia re ne respiret, assetur super ignem lentum, postea excorticetur a pelle rubea, & per pannum mundissimum una cum tiriaca assata coletur, de quo succo dabis patienti bibere una cum aqua rosarum uel buglossae: reliquum uero quod in panno remanserit, seruandum est pro emplastro, addendo fermentum siliginaceum cum melle, torreatur in patella aerea cum axungia porcina, superseminando de primo puluere, de quo supra diximus in capite de pulueribus, uel de uno alio: & optime omnia insimul misceantur, fiat emplastrum, quod in medio habebit foramen, sicut debet fieri in omnibus emplastris curatiuis, scilicet ut uapores & uenenositates ab apostemate exeuntes, possint per id respirare. Aliud. Aliud emplastrum curatiuum fit hoc modo: Recipe tria uel quatuor caepe parua, uel unum magnum, abscindatur caput, & perforetur locus quam implebitur cum optima tiriaca addendo parum de succo rhutae uel saluiae cum aceto permixta, & foramen iterum perlutetur & torreatur super prunis, ut supra. Et quum fuerit satis tostum depiletur, & in mortario malaxetur, fiat emplastrum, quod apostemati superponatur, ut iam de alio dictum est. Hoc emplastrum ualet ad omnia apostemata uel ulcera, siue etiam ad morsum canis rabidi, & aliorum animalium uenenosorum. Aliud. Aliud emplastrum in hunc modum conficitur: Recipe uitellum de ouo uno, concutiatur & optime saliatur, fiat emplastrum, & superligetur: & hoc debet omni hora renouari. Aliud. Aliud: Recipe mellis, olei oliuarum ana partes aequales, adde salis quantum sufficit, coquantur insimul, & fiat emplastrum. Cataplasma ex radice acori emplastrum ex mica panis. Ad hoc ualet etiam emplastrum factum ex radice acori bullita in aqua, & superposita. emplastrum factum ex mica panis siliginacei iam primum e furno extracti, & in uinum permixtum cum aceto positi: uel intingatur in succum arnoglossae, & formetur emplastrum ut decet. Sunt qui bulliant lentes in aceto, & misceant cum dicta mica panis, ita intincta & madefacta, ut iam dictum est. Sed quando fit emplastrum de mica panis, saepius debebit renouari, quia ualde exiccatiuum est. Aliud cataplasma Experimentum Alber. potest etiam fieri cataplasma de radice scabiosae puluerisata, & subtiliter trita, aut de radice caudae equinae minoris, aut de tapho barbato. magni de sapphiro. Caeterum Albertus magnus homo secretissimae scientiae, & experimentorum abstrusorum summus indagator, eo in libro, quo agit de uirtutibus herbarum & lapidum preciosorum, dicit, quod si teneas sapphirum orientalem in superficiebus, uel circumferentiis apostematis, aliquandiu ipsum circunquaque ducendo, & per horam integram uel plus super ipso antrace tenendo, statim interimere & mortificare ipsum ulcus, sed tamen uirtus lapidis corrumpitur. dicit se uidisse experientiam idem Albertus. Aliud curatiuum. Alii uero accipiunt gallum gallinaceum, de quo abstrahunt caudam per uim, & per anum ligant ipsam carnem super apostemate, obstruendo rostrum galli, ut nulla in parte spirare possit praeterquam in postica: quando fuerit suffocatus alius simili modo superligabitur. hoc idem fit & de rana, & ambo sunt expertissima. Facies autem hoc toties, donec tota materia uenenosa ab apostemate fuerit extracta. Quod si contingat antracem uideri, quasi in corpus ipsum introeat, dum patiens fuerit quietus, & nullo modo calore infestatus, fiat emplastrum de arnoglossa, lentibus & pane siliginaceo. Qui non poterit habere praedictorum emplastrorum aliquod, diaquilone utatur, quod est optimum, fiatque in medio foramen, ut supra dictum, non tamen superponatur antequam apostema sit maturum. De Regimine Infecti, Caput Xxxix. Infecto camerae duae praeparentur. Ante omnia si fieri commode potest, Thabeantur & praeparentur duae came pro aegroto in suprmitate alicuius domus, quae sint longe a nebulis & uentis, uel ex palude flantibus, uel etiam ex angusto irrumpentibus: sint etiam remotae ab eis locis ubi aer mouetur uiolentius. uel ubi nullo modo mouetur, & ab habitatione quauis humidiore, foetore squallente aliene, habeantque fenestras uergentes uersus septentrionem, & aer in eis semper debet alterari & purefieri cum herbis odoriferis, & fumigiis fragrantibus, omni die quatuor aut quinque uicibus. Quo facto, patiens de una in alteram portabitur saepius in die, & fiet ignis in camera, ut aeris infectio expellatur. Patiens etiam aerem ab oriente & septentrione libere potest suscipere ore patulo & aperto, & talem intromittat per fenestras omni tempore matutino, dum tepus fuerit clarum, & soliam apparuerit super terram. Post hoc fenestrae debent claudi, & iterum aer camerae particularis rectificandus, & patiens ad talem fragrantiam fumigationum deferetur, quia multum sustentabitur & confortabitur. Nutrimenta aegroti. Cibaria aegroti erunt lac amygdalinum, pultes de farina hordei uel tritici uel lentium, cocti cum pauco aceto. Utatur etiam saepius brodio gallinarum iuuenum, seu pullorum, seu capreolorum: & omni die permutabit regimen edendi, coquendo carnes ipsas cum lactuca, aliquando cum acetosa, aliquando cum cucurbitis, aliquando cum portulaca: & tales herbae debent semper colligi tempore sano in bono aspectu Iouis & Ueneris, dum ros eleuatus & consumptus est. Sin herbas ipsas non potes habere, accipiantur semina earundem, & ligentur in panniculo mundissimo, & suspendantur in ollam in qua carnes bulliuntur. Restauratiuum optimum. Sunt qui ligant sandalum rubeum, & citrinum cum modico camphorae & spodii insimul, & mittunt similiter in uas in quo caro ipsa excoquitur, & hoc mirabiliter confortat cor & omnia membra totius corporis. Ut autem maiorem habeat efficaciam, carnes ipsae debent tandiu bulliri, donec ab ossibus separentur. Deinde ponantur in ebullitione succus limonum uel acetosae. uel agrestae, uel mali punici, uel parum aceti, & caro ipsa intra duos orbes seu discos exprimatur, cuius succus aegroto administrabitur, quia nutrit mirabiliter, sustentat & confortat. Quando aeger a sono sit abstrahendus. In primis etiam diebus quum aliquod signum apparuerit, aegrotus ab omni somno est abstrahendus, & omni conatu aduigilandum incitandus est usque ad auroram, deinde si habet somnium, potest parum quiescere. In secunda autem nocte dormiat quantum naturale solet esse: & si non potest dormire, adhibeantur remedia & puocatiua somnii, ne spiritus ipsi per nimias uigilias resoluantur & hebescant. Item aegroto exhibebuntur statim uel electuaria, uel opiatae suprascriptae, quae si non possunt haberi, fiant electuaria & cofectiones, cor & membra principaliora confortantes: fiant etiam confortatiua, quae in modum pulueris supra pectus ponantur ab extra supra sinistram mammam, & hoc debet saepius reiterari. Quamprimum etiam patiens circa pectus senserit calorem, madefiat pannus lineus ex aqua rosarum iniecto puluere sandali rubei, & ponatur supra pectus, aut exhibeatur dosis sirupi uiolacei, uel sirupus endiuiae temperatus cum aquis acetosae, boraginis, & endiuiae, & saepius reiterabitur. potus refrigerans. Aut detur aegroto potus sequens: confortans & uenenum expellens. Recipe aquae acetosae libram semis, aquarum endiuiae, portulacae, rosarum ana uncias treis, succi granatorum acrium: uel si non habentur, aceti uncias treis, zuccari panis libram unam, camphorae dragmas duas, fiat iulep & exhibeatur, quia frigefacit & confortat, & uenenum mirabiliter expellit. caue ne dederis aegroto potum, nisi aliquid prius comederit, & potus eius erit aqua hordeacea, quae debet misceri cum aqua acetosae, si patiens calore infestetur, aut cum aceto, uel cum succo berberorum, arengiarum: aut si est tempore aestatis, cum succo ribes. Aqua hordei optima. Dum autem bullieris ipsam aquam hordei, ignescat lamina aurea, quae saepius in praedicta aqua extinguatur: quia quanto saepius, tanto melius & sanius pro aegroto, praecipue si aegrotus sit cholericus. Poteris etiam in ipsa hordei aqua permiscere succum rosarum uel acetosae, uel limonum, uel agrestae, aut acetum, ad mitigandum & tollendum calorem patientis. Si uero patiens abundet phlegmate De Epidimia Tractatus. Uide de his Arnal. uitreo ( quod frigidius est inter caetera ) sicut fit in febri epiala & lippiria, quod tamen rarissime contingit secundum Auicennam & Serapionem, tunc dabitur patienti uinum album clarum, & subtile limphatum cum aqua rosarum, & non sit nimis forte. de uilla noua libr. 4. breuiarii, cap. ult. Uinum purum uenenum infecti. Uinum autem purum uenenum est infecti. Plantae etiam pedum aegroti terna aut quaterna uice omni die fricari debent cum sale infecti. & aceto, & pholae manuum saepius abstergantur cum pannis calidis mundissimis, & aliquando totum corpus tergatur cum talibus linteis tepefactis, principaliter uero quum patiens sudauerit. Et si patiens non est nimium debilitatus, sudor debet prouocari. Item tribus uel quatuor diebus continuis detur ei de uno puluerum praedictorum, quo facto optime tegatur, & ab omni uento custodiatur, & sudet tanper tales sudores expellitur materia uenenosa ab ipso aegroto. tamen ( ut iam saepius diximus ) caueat ne in tali sudore edat hora integra elapsa, donec bene quieuerit, & infrigidatus fuerit. Si autem comtingeret aegrotum ualde esse infectum, poterit de quatuor ad quatuor horas semper phlebotomisare secundum consilium medici experti. Super omnia imaginationes graues ab aegro tollantur, & fiant ioci, & diuersa gaudia coram ipso in cantibus, instrumentis musicis, & similibus, quae spiritum moestum recreant. Quod si infectus foueatur, sustentetur, & gubernetur supradicto modo, cum dei omnipotentis auxilio facillime absque dubio conualescet. Epilogus. Hucusque scribere sat superqe uisum est, candidissime lector, quae diuina & secretissima comperimus: quaeque in pluribus fuerunt experta & inuenta uerissima, & deo dante in futurum multis auxilio opitulationi & sustentationi erunt. Tade Epidimia Tractatus. 92 men id unum praeterire nolui in tergo huius tractatus nostri, hominum complexiones esse diuersas, & genera, naturasque morborum ac febrium pestilentialium omnigenas, quae non possunt nisi per expertissimos medicos dignosci: erit ergo accommodatissimum atque saluberrimum praefatas medicinas applicari consilio eorundem, nec propriis inniti uiribus. Quia & si aliquando in rebus propriis uideamur oculatissimi, sumus tamen talpis magis caeci. Ego generaliter scripsi, & quam breuiter atque succinctim: quod si forte in aliquo peccauerim, ignorantiae meae & humilitati ascriptum iri rogo, oro, atque obsecro. quandoque enim bonus dormitat Homerus. Quisquis autem hunc praesentem librum legerit, ex stylo & sermone inculto facile dignoscet non ad ostentationem scriptum, sed ad laudem dei, ( ita ille me adiuuet ) & ad utilitatem proximi: per quem sicut & exordium sumpsimus, manum extremam imposituri sumus. Ipsi ergo laus & gloria in secula seculorum, Amen.