Isagoge in excellentissimi Philosophi Arnoldi De Uilla Noua, Rosarium Chymicum, Per Adamum a Bodenstein artium & medicinae Doctorem, paraphrastice & magna diligentia tradita. Epistola Operi Praefixa ad Amplissimos & generosos dominos, dominos Fuggeros, in qua argumenta Alchymiam infirmantia & confirmantia adducuntur, quibus & eam artem esse certissimam demonstratur, lapisque uere inuentus ostenditur. Potentissimi Et Generosis Dominis, Domino Antonio D. Ioanni Iacobo, D. Georgio, D. Hulbrico, Fuggaris, Dominis in Kurchberg & Weyssenhorn, Comitibus, & Dominis suis clementissimis. Uerissimum illud senis Demeae apud Comicum esse, ipsa re experior: Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad uitam fuit, Quin res, aetas, usus, semper aliquid apportet noui, Aliquid moneat: ut illa, quae te scire credas, nescias, Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Quod & mihi nunc euenit hoc tempore, Generosi & amplissimi Comites, ac domini mei clementes. Nam ab ineunte aetate, res naturales occultas & praeclaras quodam innato amore persecutus sum: ipsarumque preceptiones, causas, effectus quoad licuit, inquisiui, nec mihi uisus sum inanem prorsus operam nauare: in multis enim reperio praestantissimos ac pene diuinos usus. His studiis uariis & difficilibus, dum operam do, nullius in uerba ( ut studiosus facere debet ) iuratus, sed quocumque ratio, animique feruor ( permittente ac consentiente sacrosancta Theologia ) me uocabat, deferebar hospes, ac uaria in loca & pericula incidebam. Aliquoties inuestigans uaria, casu perueni in quandam tractationem rerum mirabilium, quam appellant Alchymiam, semper mihi suspectam, quasi multum mali in ea latitaret: praecepta eius quandoque sedulo cum examinarem conferendo, uehementer dissentire uidebantur, ac dissolutas scopas proponere: Finem quidem proponunt sibi unum, nempe metallorum deteriorum in meliora commutationem, at in rebus, nominibus, ordine, uasis, modisque agendi talis & tanta uarietas, & dissensio, ut persuasus sim, uniuersam illam tractationem ( quam illi artem esse putant ) confusum esse quoddam chaos, nugas aniles, naenias, praestigias, & meras fallacias: aenigmatibus sua docent, quae, ne ipsi uidentur intelligere: quod reliqua facile testantur, quae communi phrasi sunt tradita: Non nulla enim ipsorum, uerbis, ordine, instrumentis, modisque faciendi diligentissime obseruatis, experiundo, turpiter deceptus sum meo incommodo? falsa pro ueris, ignota pro notis offerunt ac profitentur. In omni uero arte debet esse constantia, certus ordo, consensio in rebus & nominibus, praeceptionum cohaerentia, modus agendi uerus & planus, non ambiguis rebus & uerbis, aut aperte falsis conscriptus. Hanc meam non temere conceptam opinionem aliquot impostores Alchymistae, homines miseri, in tam diuite arte, Iro Codroque pauperiores, rumore de ipsis sparso, & omnium disciplinarum examine & fundamento, experientia, confirmabant. Semel enim atque iterum casu ubi incideram in ipsos sophistas, miris imposturis me exceperunt, ac illusum dimiserunt: unde uehementer mirabar, Principes reliquosqum magistratus tales homines retinere in suis Rebuspublicis, qui praeter id quod mentiantur, homines bonos & simplices reuocant & abstrahunt a ueris honestisque laboribus ad speluncas, fumos, fuligines, cineres, tenebras, & foetores pessimos, ubi ueluti in tartaro pereunt: Cudunt nummos adulterinos, ut Plutonis ministri: falsa metalla conficiunt, opesque Rei publicae perdunt, qui loco auri & argenti non carbones reddunt, uerum fumos miserrime oculos pungentes, cerebrum perturbantes, foetores intolerabiles, squalores, morbosque incurabiles: in quibus ostendunt, facies ipsorum auri adulterini colorem, quasi artis semper & pudeat, & conscientia mordeat ipsos, profitentur magna, & summa ostentatione asserunt, se alios effecturos ditissimos, quum tamen ipsi non tantum habeant ( nisi aliquando suis praestigiis aliquid adepti fuerint ) unde laqueum sibi comparent, O miram caecitatem & miseriam cogitabam saepius: Remque paulatim magis magisque coepi animo uoluere, non quod mihi aliqua spes in ipso negocio foret, sed perpenderem & inquirerem eius tractationis causas diligentius, quae uidebantur arti omnino repugnare, ac e medio eam tollere: Nam, quodsolius Dei & ipsius instrumenti nature, est opus, isti asserent se effecturos, cum tamen nemo hominum ipsas substantias naturalesque formas arte conficere possit ( quales isti somniant, se in metallis facere nouisse ) quia haec sunt substantiae & naturae, non accidentia: Quare summus Philosophorum Aristoteles cum reliquis adserit, naturam homini materias tanquam subiecta tradere, in quibus homo imprimit & inscribit figuras & formas non per se existentes, quae sunt in quarta specie qualitatis. Si igitur arte argentum aut aurum fit, necessario est artificiosum, informatum forma accidentali, quae potest auferri permanente auro, & erit aurum absque auri forma, quod est absurdissimum. Praeterea, Deus omnium formarum uera causa, iussit, ut singulae formae sibi similes producerent, Non ut homo eas efficeret, qui iubetur suo labore & sudore quaerere uictum, non ocio & mendaciis omnium rerum abundantiam affectare Aiunt hi, se exiguo nescio quo puluere, magnam metalli molem posse transmutare in quod uis metallum, quasi uno die ualeant regum opes comparare, Quod dum conantur praestare, perducuntur ad diuersa pericula: Nam & radicem omnium malorum ( ut diuus Paulus inquit ) quaerunt. At haec Deus, cuius mandata omnes obseruare debemus, prohibet, diuersas animalium species coniungi & commisceri, ne animalium formae a Deo, certo constitute numero, confundentur: Hi uero non solum miscent, uerum etiam conantur, ipsas uiuas & naturales formas sua manu per rem paruam quasi quintam essentiam, siue naturam ex ethaere, contra naturam & Dei mandatum uiolenter detractam, uarias pro animi arbitrio indere. Haec & similia mecum perpendens, indies magis ac magis ab hac falsa fictitia & feroce arte tanquam condemnata humanis & diuinis literis, abhorrebam, & recte Ecclesiastem ipsos Chymistas reprehendere, ubi inquit, Labor stultorum affligit eos: Stulti enim uidentur, quod saepius falsi non resipiscant, & alios decipiendo semper pergant, proponunt sibi ea, quae fieri nequeunt: Et ars ipsa uidebatur scientia ea, quam idem Ecclesiastes ait, homini datam, ut in ea affligeretur: Nunquam nam tales, sunt animo sedato & quieto, rodens uermis mordet ac edit ipsorum cor, qui quaerunt supra uires suas. Rationibus equidem his atque aliis ductus, totam hanc tractationem tanquam fallacem, absurdam, siue contra naturam & impiam abieci, nec ullis argumentis ab hac sententia ab duci potui. Anno autem superiori, uir eruditione, prosapia, omnique uirtutum genere nobilissimus, inter alia coepit mecum loqui de Alchymia, eamque artem esse difficilem, attamen praeclaram & ueram, Cui nimis inciuiliter respondi: Alchymistas ueras nugas & imposturas tractare, qui dolo, ueneno, promissionibus fallacibus, mendicitate, bonis & imprudentioribus turpissime imponunt, dum persuadere student lapide, aut Mercurio, metallorum transmutationem fieri posse, seque artem illam commutandi tenere: Ipse ubi me pro sua singulari modestia, humanitate & prudentia admonuisset, ac reprehendisset, ait, Arbitraris ne ( quaeso ) uiros tot tamque excellentes Philosophos, Medicos, Iurisconsultos & Theologos clarissimos, constantes, fidos, ueritatisque inquisitores diligentissimos, talia de hac arte unquam uoluisse scribere, hominibusque tam sancte affirmare uera esse, ipsisque obtrudere, nisi fuerint experti? Iudicas ( obsecro ) tantos uiros mendacia nectere de hac re, qui de reliquis uera tradiderunt? Et qui nihil ex mendaciis commodi, sed plurimum incommodi haberent: quod contra Deum & naturam agerent, Quid exempli gratia dicam de Arnoldo? qui in suo Rosario & Epistola ad Regem Arragonum, sine dubio Lapidem Philosophorum, recte ( ut expertus ) descripsit, rationemque praeparandi ipsum diligentissime tradidit, cui in Medicina totaque Philosophia multum tribuis, Non debes certe in hac re, ipsum existimare impostorem & mendacem. An non ( ut de reliquis taceam ) aetate nostra, Henricus Cornelius a consiliis diuo Imperatori Maximiliano, & haud uulgaris, in libro de Scientiarum uanitate, capite nonagesimo, testatur, se nouisse tale Philosophici lapidis subiectum, quod pulcherrime eodem loco describit? Imo alibi aperte dicit, se artem scire extrahendi quintam essentiam auri, qua aurum ex quouis metallo efficere possit: Certe ego statuo hunc lapidem, magnum Dei esse donum, nec cuiuis diligentissime laboranti contingere: Largitur enim sua dona quibus & quando uoluerit. Hos, licet falsa tradidisse non audebam dicere, quia rationibus id probare nequiui, tamen ipsa esse plane uera, non potui animum inducere meum, Et hac instructione domini ac singularis amici mei aliquantum motus a priori sententia, & quae putabam me certo scire, de iis nunc incoepi dubitare. Paulo post uenit ad me philosophus doctissimus, compater meus charissimus, loannes Acronius Phrysius, hoc tempore mathematicus Basiliensis, multos iam annos mihi constanti & intima amicitia iunctus, cui omnia quae dignissimus & prudentissimus illustrissimi, sapientissimi pietissimique domini, domini Caroli Marchionis Badensis, clementissimi mei Principis consiliarius, Ludouicus Uuolphgang ab Hapsperg & ego contulimus. ordine narrabam, addebamque ( ut ipse nouit ) causas, quae impedirent me, quo minus tam perito & prudenti uiro non crederem hac in re, qui aliquo ties coram maximis uiris non sine aliquorum offensione hanc artem contempsi & irrisi meo malo ( quantum ad externa bona ) quoniam fui semel atque iterum non exiguo stipendio inuitatus, ut artem Alchymicam, mihi ( ut ipsi iudicabant ) amicam, exercerem: quam tamen ego per Deos immortales, cane & angue ( quod dici solet ) peius odi, quod tum & ipsi experiebantur. Interrogabam igitur hunc meum amicum Acronium, quid ipse sentiret de Chymia, qui confestim respondit, Multum, mi compater charissime, rationes doctissimi domini Hapspergerite mouerunt, qui nimis ( pace tua dixerim ) pertinaciter rem hanc non bene intellectam soles contemnere, & iam dubitas? Prior sane pars Alchymiae facilis, ac propter communem eius usum uulgo nota, que docet succos saporesque terreos, liquores aqueos & aereos cum odoribus gratissimis, olea ignea suauiterque fragrantia artificiose extrahere ( quantum ad rei naturam attinet ) tibi minime suspecta, aut ignota est, sed certa & cognita per multos iam annos, in qua uersaris magna cum animi delectatione & utilitate. Cernis enim ibi naturales artificiosasque causas, & miras separationes qualitatum cum substantia exigua, imo ipsas rerum formas in tenui materia, quae parua quantitate, uiribus autem & efficacia, magna & ampla fit: Uicissim nouisti rem tam efficacem spargere per amplissimum corpus, in quo uis dispersa non collecta, ut in re parua, uix sentitur: Hac parte delectaris & uteris in tua medicina tanquam iucundissima, utilissima & honesta. Quod uero attinet ad posteriorem partem, difficiliorem & longe obscuriorem, de qua nos saepe nostras contulimus rationes, certauimusque, uidelicet Utrum homo possit ulla re artificiali, aut naturali, metallorum formas commutare, Ego certe huius rei imperitus, non audeo tam constanter asserere esse ueram atque priorem, sentio tamen aliquot argumentis persuasus, aliquam esse artem, qua possunt metalla imperfecta perfici, & impediri, quo minus perficiantur. Quaecunque enim bruta natura Deo instrumentum semper obediens in hoc amplissimo mundo, praesertim Elementari praestat, ea crebris obseruationibus discere & animo recte comprehensa imitari possumus: Quia Deus omnia haec inferiora homini in medio uniuersitatis posito subiecit tanquam eorum domino, eumque rerum naturalium contemplatorem & obseruatorem quodam insito cognoscendi desiderio constituit, quo iis uteretur recte, & Deum omnium creatorem diligenti & grata contemplatione, usuque uero semper laudaret, ac beneficia continua agnosceret: Unde arbitror Philosophos ueteres rerum indagatores solertissimos, metallorum ortus, incrementa, commutationes, status & interitus ( ut & reliquarum rerum ) magno labore obseruasse, ac paulatim artem in scientiam quandam, non statim transmutandi metalla, sed obseruandi eorum causas, modosque, quibus natura sensim progreditur in ipsis perficiendis, constituisse, literisque mandasse: Hoc enim modo omnes Artes & inuentae sunt & adoleuerunt, ut duo summi uiri Aristoteles libro primo Metaphysicorum, & Cicero de Perfecto oratore, cum doctissimis omnibus uno ore testantur, & quotidie experientia docet: Nam ars imitatur naturam, cuius artifex est ueluti simia. Praeterea, omnium rerum prima & praestantissima causa Deus, homini, haec omnia caduca & mortalia subiecit, quae sine dubio, ipsius auxilio & industria iuuari & impediri possunt: quod euidentissime cernes, si animum per ea quae tibi plana & perspecta sunt, circumferas, ut tritici, hordei, & cuiusuis frumenti, aut alterius rei grana & nuclei, in quibus anima uegetans integra existit, si in terram bonam cadant, sponte crescunt, fructumque proferunt, Hoc paulatim animaduertentes primi agricolae, terram praeparabant, in quam semina spargebant, eaque tum occando uel rastris tegebant, quo fructum copiosiorem proferrent. Eadem grana inclusa uasis aut granariis, aut alioquin iacentia in locis generationi incommodis, nullum fructum proferunt: ergo natura semper in his artificem siue artem auxiliarem iuuat, & impedita quiescit. Et quemadmodum ex commoda terra astrorum ui ( ut animaduertere omnes possunt in hortis pensilibus, & uasis terra impletis, positisque in locis apricis ) lapides coquuntur & crescunt: ita figuli ex luto fingunt, ignique uehementi, formatos coquunt. Aquae marinae ubi uapores leuiores, Solis ui eleuantur, fit sal: quod longa obseruatione postquam homines didicerunt ipsi eosdem uapores artificiose ignis efficacia exprimunt & extorquent, aut eam Soli exponunt, ut habeant salem bonum & naturalem, hominis tamen industria confectum. Primi quoque homines edituri, ueluti pecora dentibus frangebant imminuebantque glandes, ac paulo post frumentum: deinde, motum & contritionem dentium, uentriculique concoctiones & mixturas edocti, moles extruebant, quibus dentium more frumentu comminuebant, massasque ex farina & liquore conficiebant, quas ignis calore coquebant, quo ipsa natura, humana arte iuuaretur, unde nostri panes imitatione naturae & fiunt & formantur: eadem ratione in cunctis aliis nos naturae operationes obseruare, iuuare & impedire possumus: Taceo nunc nostra peccata, quae rerum naturalium felices cursus & successus impediunt: & preces, quae eosdem promouent, & ad finem optimum perducunt: loquor de hominum, qui a Deo non sunt reiecti, industria, quae crescit ac decrescit pro hominum pietate & impietate. Hoc modo arbitror fieri etiam in metallis, quorum singulorum materiam, causas efficientes, cum forma & fine, si quis diligenter obseruauerit, & quo ordine perficiantur, ipsum reuera posse naturam in perficiendis metallis iuuare & impedire. Constat nunc longo usu & experientia, omnia metalla oriri ex argento uiuo, quod est, aqua terrea & pinguis aerea, sicuti eius grauitas & nobilitas aperte demonstrant, & sulphure, quod est terreum & igneum, soliditatem & concoctionem ipsi argento uiuo praestante. Haec duo ( inquam ) mercurius & sulphur, aiunt Philosophi paulatim astrorum ui, in terrae uisceribus commisceri & concoqui in solidum aliquod metallum pro natura materiae & loci: Has metallorum materias, cum nos habeamus in promptu, amabo, quid obstaret, quo minus ipsas recte praeparatas, ea proportione artifex peritus misceret, qua ipsa natura commiscere solet, ac locis tandem similibus terrae cauernis, caloreque ignis astrorum simillimo, uerum & perfectius metallum concoqui posset? Profecto, quanto quaeque res nobilioris naturae existit, tanto ea adeptione sublimioris gaudere constat, & quanto haec omnia sunt aptiora, tanto citius perfectiusque metallum fit: quia homo naturam imitari & iuuare potest, & arte ipsam dicitur superare: quod simul laborent, resque potestate existentes, in formas suas perfectas producant, quo actu, & reuera perfecta fiant: Mercurium & sulphur omnia metalla potestate in se continere, nulli naturalium Philosophorum dubium est ( quamuis oculis non cernantur ) sic seminibus & radicibus insunt herbae & flores, Et uos Medicina iuuatis naturam, ut ex materia homo potestate, prodeat ipse homo, dum mas & foemina ob diuersas & pugnantes, aut non cohaerentes qualitates non procreent, sed uestris mediis adhibitis gignuntur creaturae praestantissimae. Rustici uentos, aerem, tempus & situm obseruant in pecoribus miscendis ad generationem, uites putant, sementa faciunt certa syderum constitutione, qui uberrimum fructum expectant, nec spe falluntur, Si igitur arbores, frutices, herbas, lapides, animalia, reliquasque res licet & possumus iuuare ut perficiantur absolutissimaque forma constent, Cur non liceret metalla absoluere, perfectamque ipsis formam indere? Uidentur ne tibi impie agere, qui ex lacte caseos & butyrum agitando, coquendo & premendo quibusdam additis efficiunt? Quemadmodum aliquoties una mecum uidisti in Heluetiae alpibus: Lac certe, a caseo & butyro differt specie, An non ex cinere & terra, artificis manu uitra componantur? Nosti historias tradere, in Aegypto ex ouis, fornaci temperate calenti impositis, pullos excludi: ouum aedepol & pullus sunt forma diuersa. Huc accedit res prima fronte admirabilis, ex pilis equinis longos uermes continue in aquis se mouentes uerno tempore crescere, quales & tu aliis temporibus artificiose eadem ex materia producere potes. Scarabei nec oua, nec ullum foetum quum pareant, pilas ex stercore conficiunt, quas summa industria ( ut ipse uidi ) uoluunt, donec materia concoquatur, aptaque fiat generationi, & ex madefacta, scarabei prodeant. Mulieris menstruo laborantis ex capillis fimo reconditis certo tempore, nascuntur uermes uenenosissimi: quod & Albertus Magnus testatur, & tu experientia comprobasti, nec aliam habebas rationem, quam Aristotelis locum, ubi diceret, Solem in obliquo circulo esse causam generationis & corruptionis inferiorum naturaliter & artificiose exhibitorum. Formae si commutantur a nobis arte naturam adiuuante, sane etiam colores immutare nos nouisse quis negaret? ut album in nigrum, citrinum, aut alium quemuis, id post ueteres Philosophos multi neoterici docent, & mulieres in herbis & floribus nouerunt. Sic patriarcha Iacobus, ouibus artificiose indidit colorem. Paucis hic tecum ago, amantissime Compater, quod huiusmodi probe noueris, modo perpendas: Ergo hanc artem transformandi metalla, nec sacrae literae prohibent: quia imperfecta docent perficere, Nec ipsa ars nouas species constituit, quas Moses uetuit per nos fieri: Animalia etenim diuersae speciei mixta, nouam speciem gignunt, quam Deus non creauit: Imo canon est, quicquid Sacrae literae non prohibent, id concedunt, imperfecta autem perfici nostro labore concedunt ac iubent: quamuis a priori sit res specie diuersa, unius enim interitus, est alterius ortus: unde illud, Granum nisi corruptum fuerit, nullum profert fructum. Et ut tandem concludam: Haec ars, quum sit inuenta multis diligentissimisque obseruationibus, probata certis rationibus, imitetur naturam instrumentum Deo semper gratissimum, cuius nos sumus contemplatores, & artifices ministri, quo nos foueat ac enutriat, totaque ars ex re imperfecta & rudi, rem perfectam subtilem & gratissimam perficiat, concessaque sit quum lege naturali, tum Diuina, manibus ac pedibus ( ut prouerbio fertur ) eo in sententiam Nobilissimi uiri Domini de Hapsperg. Et hic amicus ubi discesserat, ruminabam illico argumenta praedictorum, ipsorumque breues epilogos percensebam: ita, ut altius omnia mecum coeperim animo uoluere ac repetere, maiori ex parte iam persuasus, hominem posse fusibilia haec corpora aliqua arte transmutare, dum naturam imitetur & iuuet, Occurrebant statim multa mirabilia arte fieri, quorum historiae sunt plenae, & quotidie experientia plurima producit in lucem ac ostendit. Omnia equidem illa longe certiora forent, si nos non essemus tot actantis peccatis immersi, & in Deum omnium bonorum authorem adeo ingrati, qui saepissime nobis ostendit suum uerum & singularem amorem praeclaris artibus, disciplinis utilissimis, donis immensis, lumineque ueritatis salutifero quae certe peruersi & impii, ut assequi nequeunt, ita irrident & contemnunt. Sed omnibus dudum patuit, Scientiam nullum inimicum habere, nisi ignorantem, nec ipsam ingredi animum peruersum: Occurrebat simul Lapidem ipsum, quo metalla transmutari dicuntur, dici & esse Philosophorum, non ignauorum, non irrisorum, non maledicorum, aut stultorum, qui suis laboribus affliguntur & confunduntur: Quare non est mirum, ex multis millibus uix unum, rem tantam consequi, quae Philosophi existit, hoc est, amatoris & perpetuo inquisitoris uerae sapientie, quae in hoc amplissimo relucet mundo. Cernimus uniuersi & singuli contemplatores mundi, immensa bonitate & inscrucabili sapientia Deum optimum maximum hunc mundum condidisse, partesque disposuisse ac conseruare. Omnia cohaerent aurea quadam catena, quae uiuunt suo instinctu sursum tendunt, quae uero uitam influunt, uergunt deorsum, inferiora tendunt ad perfectionem superiorum, Olympica tecta & regna naturalibus rebus praefecta, haec inferiora naturaliter, admiranda quadam influentia, motu & lumine gubernant, quas uires & uirtutes, homo minor mundus per certa media augere & imminuere potens est. Sic uidimus pullum ex ouo gallinaceo exclusum, cuius figura erat similis humane: quia artifex, gallinae ouis incumbenti, certa alimenta praebuit, figurasque humanae simillimas artificiose depictas ( quinta essentia praecognita ) proposuit, quo eas inspiciendo, pullis similes imprimeret: Aliaque complura in animo similia haerebant, dum inquirerem meditabundus rei certitudinem. Sulphur & argentum uiuum ego huius chymicae partis imperitus, quomodo forent praeparanda, non satis animo percipere potui: Dubitabam quoque, num sulphur commune & argentum uiuum uulgare, artifices intelligerent, methodum progrediendi in operatione nequiui inuenire. Haec dum dubio & ancipiti animo diligenter perpendo ac meditor, mirabiliter ac diuinitus Dei bonitate, accepi materiam siue subiectum lapidis philosophici, quale Arnoldus in epistola Flore florum, ad regem Arragonum: & Iuuenis, in nouo lumine: & Cornelius Agrippa a Nettesheim suo in libro de Incertitudine scientiarum, capite nonagesimo, describunt. Habebam copiose lapidis materiam domi, unde tum rapiebar in summam admirationem, fereque obstuqueram, quod toties lapidem meis manibus prius tractauissem, & is plus satis uersaretur ferme singulis diebus in manibus Principum, nobilium, ciuium, imo & mendicorum ex parte, non tamen agnosceretur: Est quidem res difficilis creditu inscio, attamen uerissima: Lapis est, & non lapis: uisibilis ( inquam ) lapis, inuisibilisque: habens substantiam siue naturam, nec igneam nimis, nec prorsus terream, nec simpliciter aqueam, nec acutissimam, nec obtusissimam qualitatem, sed mediocrem & tactu leuem, & quodammodo mollem, uel saltem non duram, non asperam, quin & gustu quodammodo dulcem, olfactu suauem, uisu gratam, auditu blandam, atque iucundam, cogitatu latam, & caetera. " Hic lapis quanto diu¬ " tius in igni steterit, tanto ma¬ " gis augmentabitur ipsius uir¬ " „ tus: quod calor, ipsius fit nu„trimentum: Haecque sunt ueris„sima signa ueri lapidis Phi„losophici: Caeterae autem res „ in igne concremantur, & hu„miditatem radicalem amittunt. " Haec Arnoldus, Et uera ipsum scribere, ausim asserere: Nam admoui ipsum igni, praecepta Arnoldi sequens, multaque expertus sum: imo omnia inuenio ipsi conuenire, quae praefati Philosophi ei tribuunt in regula ut cognoscatur: Extrema non sum expertus, quod mihi huius Alchymiae imperitissimo, uariis negociis occupato, hactenus plurima defuerint, quae ad hanc rem requiruntur. Iam quum certissime scirem, me lapidem nouisse & habere ( lapidem dico, non ultimum purissimum & praeparatum, sed rudem, ut Deus & natura eum constituerunt ) incidi in quempiam senem peregrinum, annum ( ut arbitror ) septuagesimum sextum transgressum, aduersa ualetudine laborantem, quem ubi interrogarem de inualetudine, inquit lachrymans manibus eleuatis, Tu es ille, quem Deus sua bonitate & misericordia mihi misit, ut me confectum peregrinatione ac aetate, reficias, succurre ( obtestor ) mihi seni & morti proximo: Hic senex in meas aedes ductus, ac per aliquot septimanas sustentatus, ualetudinique naturali, utpote pro eius aetate propemodum pristinae restitutus, multa mecum in Chymia contulit, suaque dicta egregiis rationibus confirmabat, Tandem mirabile specimen huius artis mihi ostendit: Nam in spacio uigintiquatuor horarum quoddam metallum in melius perfecte transmutauit: Uerum, artem commutandi nec ipse exercere, nec alium docere ad tempus aliquot determinatum audebat, alioquin ditissimus esse posset sola ista arte, idque propterea fieri asserebat, quod aliquem impium Regem inconsulte eam ubi docuisset, se sancte promisisse & iurasse in signum poenitentiae, nec docturum artem, nec quaestum ea ( nescio quot annis ) quaesiturum, Hic reuera praestitit, ac ostendit id quod aliquantisper cupiui uidere, de cuius fide non dubito, quin absque omni fuco fecerit: nam ipso praescribente pondus specierum, & modum iniiciendi uasis, singula accepi & inieci: quibus is puluerem exiguum, quem secum ferebat, me uidente addebat? singula uidi, manibusque tractaui, & id metallum per aliquot iudicia, ipsius instinctu, ipse ego duxi. Nominabat mihi regionem & ciuitatem, in qua quidam, cuius nomen quoque detexit, istius artis ope, uehem enter diues, demum Deo ingratus fuisset, contemnens pauperes, impius scortator factus, tandemque horrenda morte periisset. Docuit is me, quatuor elementorum quatuor animalia, quorum unumquodque in suo elemento uiuit, ab eo nutritur, & extra illud si fuerit, moritur: duo facile nanciscor, reliqua ubi inueniam certissime ostendit: ipse uidit, & optime noui uerissimum esse. Hunc senem 49 reperi ingenuum, uere doctum & pium, qui plura nouit praeclara uulgo ignota: Itaque nunc scio, me lapidem philosophorum noscere, artemque esse aliquam transformandi metalla, licet paucissimi ad finem perueniant: quippe Λὐσκόλα τα καλαλ semper sunt. Modum autem praeparandi lapidem, qui natura rudis & impolitus est effectus, & qua ratione suos effectus nobilissimos praestet, uidetur omnium diligentissime Arnoldus de Uilla noua in suo Rosario tradere, quem in epitomen siue paraphrasin, qua potui diligentia redegi: Quecunque enim probaui, ea ipsum fideliter & recte docuisse uideo. Optarem quendam eius partis chymiae expertum & pium adesse, qui totum ordinem absolueret, ipsumque lapidem ad perfectissimum statum perduceret: progressio est mirabilis, digressiones sunt complurimae, nec opus unius aut duorum mensium, & requirit uirum philosophum, patientem, industrium, in totius mundi harmonia peritum & Deum metuentem, qui dubio procul non longo tempore talia, qualia sola natura multis annis efficit, absoluere posset: Quare imperitis, inconstantibus & impiis consulo, ut hanc artem fugiant, tanquam ipsis uenenum mortiferum, quorum nonnulli sunt falso persuasi, hunc lapidem quasi Midam quicquid tangat commutare in aurum: papae, papae, heu idiota, ah admiranda insania, Nonne hac ratione & ipfos homines transferret in aurum? talique lapide quis peior esse posset? & caetera. Alii sunt paululum doctiores, humaniores, & ratione insaniunt, qui arbitrantur lapidem ita a natura effectum, ut absque omni labore & sine praeparatione, metallis uiolenter paucis temporis minutis, alias & nouas formas indere ualeat: Hoc est, si quis lapidem habeat, ipsum posse statim quaeuis metalla transformare: quae tamen cerdonica indoctaque imperitissimi uulgi opinio, re ipsa falsa, uana, & nullis fundamentis fulta, repugnat euidentissimis philosophorum argumentis & rationibus: Poetae deorum filii, exemplo lasonis docent, quanti sit laboris antequam tantam rem liceat auferre, Oportet prudentissimis consiliariis, siue deliberationibus & consiliis exquisitis rem aggredi, diu nauigare, ac ubi tandem ex mari peruenerit in terram, materiam solidam, constantem & fixam, arte uera tanquam Medea Solis filii terram aeripedibus tauris adamanteo iugo iunctis, qui flammas ex naribus spirant, arare, ac in eam terram ex galea draconis dentes seminare, ex quibus, hostes natos miris armis instructos interficere, lapide in medium proiecto, de quo certabunt inter se, draconi truculentissimo inducere somnum, quibus cunctis summo labore & diligentia peractis, patet aditus in Martis templum ad aureum uellus. Sic & Uenus certans cum lunone & Minerua, coacta est descendere in terram ex coelis, ut acciperet aureum malum in Ida monte a Paride: quod lupiter in coelis dare noluit, nec bene potuit. Sed prout quisque sapit, ita solet loqui, iudiciumque suum de tali & consimili re audacter, etiam si non fuerit opportunum, exclamare: Istos dudum notauit senex Mitio, dicens, Homine imperito nunquam quicquam iniustius Qui, nisi quod ipse fecit, nihil rectum putat. Redeat nunc nostra oratio, eo unde digressa est. Epitomen Rosarii Arnoldi, quam potui diligentissime conscripsi, quod experientia inuenirem, multa esse obscura, & pleraque breuius doceri posse, Quare alia paraphrastice explicui, iisque a me probata additi, alia compendiose plane tamen & aperte docui, aenigmatibus etiam cum antiquissimis tam Philosophis, quam Poetis usus, & propter rerum obscuritatem, & propter leuem uulgi contemptum: nam Macrobio teste, magne rei notio, sub pio figmentorum uelamine, honestis & tecta rebus, & uestita nominibus enuntiatur. In iis uero quae non probaui, sum Authoris sententiam sequutus, ratiocinando diligenter ex praecedentibus, ne quid deesset in tota tractatione, sed omnia forent manifestiora, meliusque ad praxim accommodata, quo artifex tanquam in tabula dispiciat ordinem progrediendi methodum Authoris retinui, quae ordinem naturae ( quoad fieri potest ) sequitur. Ea est interdum resolutio, aliquando compositio, tum etiam diuisio: quia haec ars habet in Methodo aliquid peculiare propter diuersas operationes & speculationes. Has meas lucubratiunculas dum perpendo, cui aut quibus potissimum dedicarem uos Potentissimi, domini mei clementissimi, in primis oc57 curristis uestra singulari humanitate, qua euidenter testamini, non uobis solis esse uos natos, qui Dei dona preciosissima, diuitias amplissimas in totius Christianae rei publicae usum, magna liberalitate quotidie confertis. Deinde uestram Bibliothecam, quae nunc ( ut intelligo ) facile optimis quibusque Authoribus quamuis excellit, indies magis ac magis augetis, quo uestrae prudentiae, liberalitatis, magnificentiae, humanitatis, & pietatis, perpetuo apud posteros pium monumetum extet, omnesque homines, per uos aliquod emolumentum, percipiant: unde non pauci singulari eruditione uiri, sunt moti, ut uestrae celsitati uarios libros dedicarent, uestraeque excellentiae bibliothecam ornarent atque instruerent, Non solum ipsis libris, quos facile alioquin aere comparare possent, sed etiam uestris nominibus ( quo immortalia permaneant ) libris inscriptis. Quod & ego nunc facio, qui quidem libellum quantitate perexiguum, at ui reuera tantum esse assero, quanta sint quaeque maxima offero, ex quo spero, aliquos cum tempore, plurimum commodi percepturos. Ascripserunt uestrae amplitudini & alii libros Alchymicos, ex diuersorum Philosophorum scriptis diligenter collectos, ipsorum tamen librorum authores ( condonent mihi si ipsis fecero iniuriam ) si lapidem ipsum Philosophorum, oculis uiderent, auribus audirent, naribus olfacerent, manibus tangerent, pondere librarent, nisi prius praemoneantur, non agnoscerent. Uos igitur Domini amplissimi, Comites clementissimi, hoc meum opusculum pro uestra clementia & humanitate animis beneuolis suscipite: Dominus Deus aeternus, immensus, omnis boni Auepistola. 60 thor in spiritu suo paracleto uestras celsitudines diu Reipublice incolumes conseruet, per saluatorem nostrum Iesum Christum. Ualete. Ex Basilea nonis Maii, 1559. U. C. Adam a Bodenstein. artium & Medicinae doctor. Lectori. Animus mihi erat scribendi ac huic libello adiiciendi extractionem quintae essentiea ex Luna, ut nonnihil exercitatis Chymistis, qui hanc summopere affectant, satisfieret maiori ex parte: uerum quum nunc philosophorum lapidem, ut reuera est, manifeste descripserim, arbitratus sum, rem satis magnam hac tempestate a me detectam & patefactam esse in communem usum, Et animae extractionem in aliud tempus differenerrata in epistola, Pagina 9, linea ultima, legatur asserunt. Pag. 23. lin. 14. pro in, legatur uel. Pag. 28, lin. penultima legatur mobilitas. In libro, Pagina 16, linea 17, legatur extrahere. Pagina 23, linea 9, legatur, omnesque. Pag. eadem, linea ultima, leg. ducentur. Pagina 52, linea 20, legatur, immisceri. Pagina 56, linea 8, legatur, cremantur. Pagina eadem, linea 10, legatur, fundentur. Arnoldi Praefatio In Tractatum De Philosophorum Lapide. Quandoquidem prudenter & uere nos admonet diuinus ille Plato, nos, solis nobis non natos: mei officii esse arbitror, charissime Lector, eorum quae in arte chymica ex quibusque authoribus collegi, certissimaque experientia comprobaui, te facere participem. Quid enim mihi uiro philosopho prodesset, si meas experientias euidentissimas, & quasi e coelo demissas, mecum in sepulchrum auferrem? perireque sinerem, contra omnes synceriores naturae leges, quae suadent & iubent, aliis esse praestanda, quae nobis ipsis fieri cupimus ( Ualeat idcirco inuidus, qui soli sibi conatur uiuere, qui errantes non reducit in uiam, laboribus distractos & pressos non leuat ac reficit: quemadmodum in Alchymia fieri animaduerto, in qua plurimi errantes maximis laboribus & sumptibus miserrime absque omni fructu operantur, nec ducem habent uerum quem sequantur. His omnibus consulo, & suadeo, ut nostris certis praeceptionibus breuissimis & clarissimis fidem adhibeant, in iisque se exerceant, & abstineant a uariis incertisque autoribus. Hoc si fecerint, proculdubio uoti compotes fient Unde nos moti amore, tractationem Alchymisticam conscripsimus: & quadam similitudine ducti, hanc, Rosarium nominauimus: ceu enim prudens uillicus suaues fragrantesque rosas, studiose ab pungentibus spinis decerpit, sic sane ex quibusque autorum abditis & spinosis scriptis, artis transformatricis metallorum nucleum eruimus & tradidimus, abiectis omnibus corticibus & spinis, quibus impediebatur prudentis simplicitatis Lector ad intellectum uerumque usum tendens, ut nunc demum me praeceptore, rosas rubeas & albas fragrantes, melle suauiores, utiliores auro purissimo, adiuuante natura & efficere & adprehendere, usuique accommodare citra falsitate possit. Quamuis non dubitemus, futuros aliquos stupidiores plumbo, qui longe minus ueram nostram lucubratiunculam quod mox aquilam, mox cygnum, mox taurum, moxque imbrem & aurea poma producere doceat ) esse dictitabunt quam ullorum poetarum promissiones: etiamsi hi, sese adducturos Ulyssem e profundis manibus, ut in quancunque speciem illico se transmutet polliceantur. Imo quod Poeta 5 Empusa ex inferis resurgat, atque ex Aristophanis ranis eodem temporis momento, aliam atque aliam formam suscipiat, facile effecturos esse: Uolumus nos nihilominus piis prudentioribusque potius auxilio adesse, quam impiis cedere. Quapropter amice dilectissime, scrutator rerum arcanarum solertissime, huc huc accelerato, benignasque aures adhibeto, nosque Isagogen artis transmutatricis perfectissimam mussabimus, quam si rectius fueris consecutus, fortunatiorem Polycrate te existere senties. Isagoge In Rosarium Insignis Philosophi Arnoldi De Uilla Noua. Caput primum. Metalla generantur ex fumis subtilissimis resolutis ab argento uiuo, cum substantia sulphuris, a calore humido & sicco temperato, in cauernis terrae profundissimis, habentibus humiditatem humidissimam, quae a siccitate terrea occulta temperatur & induratur. Calor autem temperatus illos fumos conuoluendo resoluens, sublimans & inspissans, usque ad locum alicuius refigerii illam humiditatem conseruat, digerit, attenuat & solidam efficit, quae est causa fusionis: sicque paulatim in multis annis conuertitur in metallum. Itaque constat propinquiorem primamque materiam metallicorum corporum esse argentum uiuum quod a sulphure digeritur, concoquitur, & in metallum transmutatur: Nam sulphur est terra, aut pinguedo terrae in minera terrae, per temperatam decoctionem paulatim indurata, donec dura & sicca sit facta. Argentum autem, est aqua uiscosa in uisceribus terrae, substantiae subtilis, albae terrae, per moderatissimum calorem absoluta, unita unione & per minima, quousque humidum fuerit temperatum a sicco, & siccum ab humido aequaliter. Caput secundum. Aristoteles summus philosophorum uult, argentum uiuum esse elementum omnium metallicorum corporum: Quoniam ea omnia in ipsum siue cum ipso conuertunt, admiscentur, & ( ut ita loquar, amalgamantur, ergo sequetur illa esse ipsius substantiae. Quod autem haec inter se differant natura, proportione Mercurii, & sulphuris, quae illis insunt, efficitur. Nam primum, substantia Mercurii & sulphuris certa proportione commixta per longam & temperatam decoctionem in uisceribus terrae mundae ( ueluti foetus in matrice, in secundinis aut χορίῷ ) recte inspissata & fixa cum humore radicali non corrumpente, perducta ad solidum, fit aurum, quod fundi & extendi facile potest, quasi filius & per fectissimum metallum naturae. Etsi aliquantulum commixtio argenti uiui mutata a perfectione fuerit, fit argentum, tanquam filia, ignobilior fratre auro: cui nihil deest, quam pauca fixatio, color & pondus, quod masculus non natus sit. Itaque aurum dicitur corpus metallicum, ponderosum, citrinum, fulgidum, aqua minerali diutissime lotum, ex argento uiuo, puro, fixo, claro, rubeo & ex sulphure mundo, fixo, rubeo non adurente. Argentum autem, hoc est Luna, est metallum tinctum & compositum ex argento uiuo, puro, fere fixo, claro & albo, & de sulphure mundo, fixo, albo, claro. Iam si malum sulphur, immundum & adurens tanquam mas deprauatae complexionis, coierit cum foemina optimae constitutionis ( hoc est cum Mercurio ) generabitur aes, filius liuidus, fuscae rubedinis, fusionem & ignem ferens, hinc deficit fixatio, puritas & podus. Quod si Mercurius fuerit porosus, impurus & terreus, sulphurque non mundum, foetidum & terreum, & fixae substantiae ( uti si pene morbosus, cum foemina monstruosa coit ) generatur ferrum. Si autem argentum uiuum utcunque purum iungatur sulphuri malo, non bene mixto & congelato, procreabit filium paululum formosum, utpote stannum. Argentum uero uiuum malum, crassum, mali saporis, foetidum & debilis uirtutis, ceu monstruosa mater, cum initur a sulphure marito leproso aut liuido, causa est plumbi. Caput tertium. Sulphur arte paratum, quamuis dicatur perfectum esse, quia sit ignem expertum, est nihilo secius ualde imperfectum, nec unquam potest generare metalla; quia in se habet substantiam inflammabilem, per quam omni tempore adurit & aduritur: ex hac nascitur liberis eius nigredo, tanquam animalibus ex cholera rubea adusta, atra corpora, liuida, impura, morbosa, & interdum leprosa fiunt. Habet & foetentem terream, amaram substantiam, qua ingressum retardat, & resolutioni resistit. Certe constat Auicennam syncere loquutum fuisse, dicendo, Sulphur magisterium nostrum nequaquam ingreditur: quia de substantia argenti uiui nostri non est, cum perpetuo inficiat, denigret atque corrumpat, & c. Quamuis dixerimus proportionatam quantitatis Mercurii & sulphuris substntiam, causam esse generationis perfectissimorum metallorum, non tamen illa cum his pugnant: quia eramus de naturali sulphure locuti, iamque hic agitur de factitio quod interitum efficit metallicis corporibus. Quoniam si fuerit fixum, fusionem rectam impedit, id apparet inserro, quod ideo ualde difficulter funditur, quia sulphur fixum in se habet. Si fixum non sit, iterum fusionem impedit, aut anticipat, aut ab igne comburitur, ut id ipsum, relinquens metallum, euaporet quod cernitur in plumbo aliisque corpori bus infirmis. Incaute maximeque inconsiderate agunt, qui sulphure utuntur in operibus ad perficiendum metalla, omnem etenim in omnibus conatur impedire perfectionem. Et prudentissime contra alii factirant, qui Mercurio, absolutissima causa tincturarum perfectionisque metallorum, labores suos nituntur fulcire, cum hic non recedat a commixto, sed permaneat fixus, ueluti bona mater, quae mortem subire cum filiis sibi charissimis non abhorret. Haec mater omnibus metallis acceptissima, iisque perexiguis uilissimisque mediis coniungitur, & in aeternum non amplius recedit: quia metalla nouit esse de suis ossibus, carnem de carne, hoc est substantia sua. Uerumtamen facilius admiscetur Soli Lunaeque, quam cunctis caeteris liquidis corporibus: quia haec sunt obedientiora, perfectiora, magisque suam naturam participant. Recte omnes credebant, qui dixerunt, Mercurium esse perfectionem corporum metallicorum: quoniam fixatio eius fit sine interitum corporis proprii: fixando etenim non fit ignobilior, hoc est, non uertitur in terream substantiam sicuti sulphur ( modo naturalis processus figendo, aut calcinando habeatur, qui paulatim & successione temporis fieri debet, alioquin celeri impetu & ui, fieret praecipitatus, id est, in terrestrem ex parte naturam conuerteretur ) imo praebet fusionem metallicam: cum sit uiscide & dense substantiae, & est fortissime compositionis, uniformis, & similaribus partibus constans, in igne aut permanens, aut recedens cum tota sui substantia, & figitur sine ipsius humidi radicalis proprii consumptione, ut nihilominus non conuertatur in terrestrem naturam. Proinde corpora omnia eo magis perfectiora, quo plus Mercurii in se nacta sunt. Laudetur omnium rerum opifex, Deus gloriosus & benedictus, causa & melior natura, prima & optima, qui ex uilissima re preciosissimam creauit, quae cum mineralibus fortissimum in natura tenet symbolum, qui huic rei, iniunxit substantiam, substantieque proprietatem tam excelsam, ut nihil in elementato mundo reuera comparari queat: hocquaem ignem excedere, & ab igne nullam pati constat corruptionem, sed in eo stare, suauiterque gaudere: cuius opera dum taxat sola in nostro magisterio uti nos oportet, relictis ceteris corporibus, quae igni comburuntur, tanquam fauillis cineribusque perfectioris materiae. Caput quartum. Manifestum est, argentum uiuum continere in se suum proprium sulphur, bonum & fixum, quo coagulatur in aurum uel argentum, secundum diuersum modum dispositionis. Philosophus commostrat, argentum uiuum purum, ui sulphuris albi non adurentis congelari in lunam. Sicque sulphuris optimi rubei & clari uirtute, quod quidem uim ignis prae se habeat temperatam, non comburentem, coagulari in elixeir absolutissimi Solis. Nos quoque ipsum bene docuisse arbitramur: quia non fit aurum, nisi prius fuerit argentum. Transitus etenim duarum extremitatum, nisi medio interueniente fieri nequit. Sic de nigro ( in nostra ma teria ) ad perfectum citrinum, nisi primo fuerit album, transitus esse non potest: quoniam citrinum ex multo albo paucissimoque rubeo est compositum. Contra, aurum fieri argentum, si prius non sit destructum, corruptum & nigrum, non potest: quandoquidem res melior, deterior nunquam euadit absque sui corruptione. Et notandum, generationem unius, esse destructionem alterius: nunc, qui nouit aurum conuertere in argentum, scit etiam argentum transmutare in aurum: ideo quia sulphur non adurens album potest per maiorem digestionem effici sulphur rubeum, cum acceptio citrini caloris, nihil aliud sit, quam completa digestio, & albedo, nigredinis ablatio. Calor agens in humido, efficit primo nigredinem, & in sicco, candorem, in candido tandem citrinitatem. Haec calcinando plumbum facile experiri possumus. Nam cum calcinando intimur ipsius animam extrahimus, statim ab initio transfiguratur in cinerem nigrum, mox in album, ultimo in rubeum aut citrinum. Sic etiam sulphuris albi & rubei ratio est habenda, quod itidem iuxta diuersimodam concoctionem operatur. Idcirco asseruere, omni argento inesse sulphur 17 album, omnique auro, rubeum. Tale uero sulphur scribit Auicenna nuspiam inueniri in terris, nisi id quod ipsi corpori solem & lunam efficienti aut constituenti infusum fuerit. Hinc fit, ut solem lunamque chymici nixi sunt praeparare, ex iisque sulphur & argentum uiuum extrahere, & ueluti ipsa sub terra constituerunt perfecta metalla: ita hi, ipsis mediantibus supra terram industria & arte, imperfecta corpora in perfectiora ducere conati sunt: Sed rarissime ex multis millibus, uix tandem unus prouenit ad effectum: quia non est speculatio, nec opus cuiusdam artificis durae ceruicis. Caput quintum. Inquisitio lapidis nostri requirit hominem non solummodo doctum, sed constantem, perseuerantem in opere uno & uero: Nam si operans uario & inconstanti animo, modo hoc, modo illud experiri & tractare presumat, certe ceruinos in annos si uixerit & laborauerit continue, imo nunquam ad metam perueniet. Quia ars nostra nequaquam ex rerum multitudine constat, una enim est. Est unus lapis & una medicina, cui nihil extranei additur, illi nihil aufertur, sed superflua tolluntur. Omne sulphur, omne argentum uiuum uulgare, omnis externa humiditas extranea & dicuntur & sunt, quod sui ipsius sunt cause interitus, & addita lapidi dissimilia producunt. Lapis noster nullis indiget nisi sui ipsius, similiaque sibi in natura procreat. Et cum ex Sole & homine generari homines sciamus: ex brutis, bruta, Moneo sedulo artificem, ne operam impendet, aduentitiis in hac arte remediis, pulueribus, aquis, aliisque rebus lapidi nostro dissimilibus, quibus aut uniuersis aut lingulis complurimi hactenus quotidie conati sunt, nostrum lapidem & parare & emendare. Miror non parum, ipsos tempus ( componendo aliquem lapidem philosophicum ) adeo stulte & imprudenter terere, cum clamare strenue tamen audiant expertos philosophos, uerum lapidem, naturaliter a Deo & astris natum & compositum esse. Et quaeso, quid his friuolis mediis ( age, similem lapidem te habere ) emendares? quae potius adeo aduersa sunt, ut nulla ratione commistionem eorum perferre possit. Etenim hic lapis diuinitus nobis demissus, peregrinis mediis mixtus, celerrime offenditur. Quocirca oportet nostram medicinam, similimam sibi, in natura esse, ei in profundo cohaerere, eumque temperare & perficere. Caput sextum. Queritur nec immerito, ex quibus potissimum nostra medicina eliciatur. Respondemus, ex iis in quibus praecipue consistit. Est autem tam in metallicis corporibus, quam in argento uiuo secundum naturam: cum unius naturae reperiantur esse. In argento uiuo propinquior, in corporibus equidem magis concocta: cum corpus dignius aut purius nuspiam reperiatur Sole uel eius coniuge, sciliret Luna, & absque quibus nullum elicitur argentum uiuum mox tingens: quia Aurum, aureum fermentum, Argentum argenteum facit. Qui argentum uiuum soli lunaeque coniungere, hocque iis tingere nouit, magnum arcanum consequutus est. Haecque tinctura ita parata ad Lunam a plerisque chymistis, sulphur album nuncupatur esse: ad Solem, sulphur rubeum. Ex patre & matre, ex auro & argento, nostra elicitur uera medicina cum suo sulphure uel arsenico preparato. Potest medius fidius bona medicina, etiam extrahi ex solis corporibus, tamen facilius ex argento nostro uiuo, & perfectius: siquidem Mercurius est mater omnium mettallorum, ab ipso nanque metalla generantur. Ast cum natura naturam amplectatur, fit, ut liquida haec corpora in ipsum percito resolui possint. Quamobrem medicinarum omnium haec est perfectissima, quae recta originem traxit ab argento uiuo: non autem esse materiam Mercurii in tota natura, nec in tota substantia, sed ex parte dicimus: Nam Mercurius ipsam illustrem facit, ab adustione defendit & conseruat, indicans se esse causam perfectionis. Ideo siue ad Lunam seu ad Solem affectes medicinam parare, extractio autem ex corporum metallicorum uel Mercurii substantia processerit, optime factum puta, si diligenter lapidis preciosi substantiam consideraueris: Quia totus scopus artis est, ut Mercurio & Sole opereris ad aurum, Mercurio & Luna ad argentum. Caput septimum. Etsi in prima naturae materia conniteremur operationes nostras auspicari, tamen cum foret plurimorum annorum labor, uix possemus eas fructu nostro ad usum terminare ( taceo expensas infinitas, quas requireret ) Atqui ubi tandem longo tempore grauissimis laboribus lapis arte factus de natura metalli praesens extaret, nihilominus uerus processus transformationis metallorum uix incoeptus esset, cum necessarium sit, ut lapis crescat ex natura duorum corporum prius quam efficiatur elixeir ad album & rubeum, & elixeir longe mundius debeat esse auro & argento, si saluo manente pondere perfectioneque eius, uim nancisci debeat, ducendi imperfecta in perfectiora corpora. Quapropter certo sequitur, ut si spiritus Elixeir non purior spiritu auri simplicis reddatur, nunquam maiorem quantitatem atque ipsius ponderabat, tincturum omneque sumptus & labores inanes inutilesque effecturos. Caput octauum. Accepto lapide, prima occurrit philosophica operatio quae est, ipsius dissolutio in suum Mercurium, quo reducatur in materiam primam. Hoc notauit philosophus 4 Metheororum, cum diceret, Species transmutari non posse, nisi prius reducte essent in primam materiam. Cum uero omnium metallorum prima materia primumque elementum sit, argentum uiuum, recte ducebuntur species in argentum uiuum: quo facto, indiuidua specierum, quoniam sunt actionibus sensibilibus subiecta, eo quod sint interitui obnoxia, in aliam formam atque prius erant, bene permutantur. Sed non dicimus speciem argenti, quam uocant argenteitatem permutari in speciem auri, aut aureitatem, nec speciem cupri in speciem argenti commutari: quia uere species ( uniuersales cum sint, actionibus sensibilibus non sunt subiectae immutari non possunt: Sed id uolumus, Indiuidua specierum tum posse mutari, cum forma illius indiuidui sit corrupta, & in eius primam materiam dissoluta: Quoniam necessario introducitur alia forma, eo quod interitus unius formae, sit introductio alterius. Omnibus perspectum clare est, nihil in rerum natura esse, quod etsi destruatur, aliquam sibi tamen formam, ad hanc, uel ilsam operationem aptam & dispositam retinere. Ergo laborandum nobis erit assidue studioseque, subtiliando, calcinando, omnibusque operibus ad hanc artem conducentibus, ut lapidem resoluamus in naturam primam, utpote in spiritum: sicque solutio corporis fiet congelatione spirituum, & congelatio spirituum cum solutione corporis: tunc enim miscetur corpus cum spiritibus, aut spiritu, fitque unum corpus cum eis aut eo, quae nunquam separantur ( ueluti aqua mixta aque separari non potest ) Quandoquiadem omnia tum ad suam naturam homogeneam primam sunt reducta: Nam prima homogeneitas metallorum est Mercurius, & cum in ipsam homogeneitatem corpora soluuntur, simul & coniunguntur adeo, ut deinceps sint inseparabilia: quod utrunque tum agit in suum socium sibi similem. Iam puto satis ostensum, quae prima sese offeras operatio, quaue ratione, quoue ordine indiuidua in aliam formam permutentur, Hocque cum imperitis rusticis permutationem formarum fieri ( ex semine iacto in terram experiantur ) item uitreariis, qui de cineribus uitra: & aliis, qui de lapidibus calcem, econuerso qui ex calce lapides parant, satis superque constet, Non dubito, quin doctiores credant, imo nouerint, Sed puto ipsos sapientiores singulari industria per magisterium naturale, seu artificium nostrum maiori commodo, praestantiora corpora dissoluere, illisque nouam formam & nobiliorem induere posse. Caput nonum. Ideo artes diuersae sunt inuentae, ut per eas, quae a natura erant imperfecte relicta & non completa, compleremus & perficeremus. Quapropter, quanquam nostro lapidi a natura diuinitus tinctura infusa sit, tamen artifice indiget, tanquam medio inter ipsius extremitates. Extremum etenim una ex parte est Mercurius, & ex alia, Elixeir absolutum, Medium, per quod itur ab uno in aliud, est artifex, qui utitur arte, qua redundantia auferat, digerat impurum corpus & concoquat donec fiat fixum. Iis lectis & intellectis, prudenter inquirito naturam lapidis, quid lapis, cuius qualitatis, & cui lapidi amicus: tunc alacri animo crassum fac gracile, ponderosum redde leuius, quod asperum est fac lene, durities mollescat, amarum fiat dulce. Insuper, sciendum ab initio operis pro Sole uel Luna nullam in magisterio esse differentiam: I. 28 quia eedem sunt operationes rubei & albi, donec peruentum fuerit ad fermentationem, tunc etenim aurum auri, argentum argenti fermentum sit, Tunc unaquaeque species cum specie sibi simili, unumpars quodque genus suo cum genere admisceatur. Qua de causa recte ueteres dictitarunt, aiendo, Quaere a natura id, quod in ipsa est: Nam res diuersarum specierum in fermento iungere, errorem parit. Et si comedas de filio, cuius mater menstruum patitur, fies leprosus. Rosarii Pars Altera. Caput primum. Ex praecedente libello ostensum est operationem medicinae nostrae nihil aliud, quam naturae esse opus, ipsamque medicinam esse naturam eandem: cum illam ipsam medicinam constet esse ex natura mixtam: Quia certum est, omnem rem esse ex eo, in quod resoluitur, Exemplo est Glacies, quae mediante calore conuertitur in aquam, ergo aquam priorem glacie fuisse, quis dubitabit? Sic lapis noster dissoluitur in Mercurium: sequetur ideo ipsum ex Mercurio ortum esse. Et ars ipsum conuertendi, est conuersio naturarum in suam primam radicem, sed natura conuertitur, si elementa circulariter rotentur, Et ideo Elementa generantur, corrumpuntur, & in se mutuo commutantur: quia sunt mixta non simplicia & transmutationi obnoxia. Ita immutandae qualitates, frigidum calido, humidum sicco: obseruandaque est talis commixtio, quae sit amica naturae. Ueruntamen siccum in humidum uix conuertetur priusquam fuerit frigidum: nec frigidum in calidum antequam humectatum sit. Tali ordine terra lutescens & dissoluta fit primo aqua, atque illa indurata densataque fit terra, per calorem deinceps euaporata transit in aerem, & ille magis calescendo & attenuando, in ignem, & hic, extincto summo calore reuertitur in aerem, qui crassior & frigidior factus aqua existit: haecque densior, grauior & siccior facta, fit terra aut lapis, uel sulphur, ceu hoc ex fulmine manifestum est. Ibi nunc obseruare licebit, aerem & aquam esse media elementa, ignem & terram extrema. Et quemadmodum se habet ignis ad aerem, sic aer ad aquam, & aqua ad terram, Rursusque sicue terra ad aquam, sic illa ad aerem, atque hic ad ignem. Horum elementorum unumquodque duas effectrices formarum qualitates habet, quarum priorem sibi propriam retinet, in altera tanquam media conuenit cum sequenti, Est enim ignis calidus & siccus, terra sicca & frigida, aqua frigida & humida, aer humidus & calidus. Hocque modo secundum duas qualitates contrarias haec sibi repugnant, ut, ignis aquae & terra aer. Ubi autem conuerteris siccum in frigidum, frigidum in humidum, humidum in calidum, calidum in siccum, tunc habes totum magisterium artis nostrae. Caput secundum. Primum officium artificis est, ut lapidem nostrum reducat in suum argentum uiuum: quia tuncis, compos fiet reducendi Solem & Lunam ad naturam priorem. Sed cum sciamus Mercurium habere quandam foedam terream naturam, substantiamque aquosam, operaeprecium erit, ut illa ab eo tanquam immunda, quae impedimenta nobis futura essent, adustionem facerent, aut in aerem transirent, aut nimis pinguia permanerent, fixionemque in proiectione perfectam minime admitterent, summo studio auferantur. Possit alias accidere, cum arbitrareris te illo Mercurio effecturum aurum, aut argentum, faceres aut plumbum, uel stannum, uel aes, uel ferrum ( haecque etenim omnia arte fieri queunt ) aut ut Mercurius quiesceret in suo impuro gradu, nihilque lucrareris. Proinde, ne desidia tua id uitii committatur, auferenda superflua diligenti sublimatione sunt, ut sequentia clare docebunt. Caput tertium. Artis remouendi superflua lapidis est, sublimatio in uitro, bina scilicet, uel terna, aut unica saltem, modo redigatur eius substantia in colorem niuis, & cum candidissima extiterit, statim eam feruenti aquae, ut in Mercurium resoluetur immitte, postea abstrahe totam aquam ab eo, Nec poteris nisi huiusmodi fuerit purgatus, commodotuo eius opera in arte nostra uti: Unde stimulum accipiens Auicenna, autumabat Mercurium in primis debere sublimari, moxque dissolui in primam materiam, tuncque iterum sublimari & c. Quod si sic Mercurius fuerit praeparatus, dignior redditus & solutus, immittas huic corpora mundissima, aequali lancea librata, ( considerando id semper, quod supra dictum est, non commiscendo uidelicet unius lapidis aquam, cum aqua alterius, alio ue aliquo lapide, siue rubedinis tincturam cum albo ) saepissime de dignitate in dignitates euecta, diligenterque tua uasa uitrea cooperias, ne spiritus in digestione aut lauando aut subtiliando euolet: quia ualde penetrans, subtilis & potens est, cum sit quinta uera essentia philosophici lapidis, tam munda atque simplex, ut haudquaquam immerito comparetur spiritui aut animae, quae, quam facilime liberata ab immundo corpore animalis sursum tendat, & euanescat, superuacaneum recitare foret, Sic nihil aliud de summa atque coelesti essentia nostri lapidis imaginabere, illamque studiose custodi, diligenti deliberatione prehabita, quomodo unaquaeque opera tio, quo ordine & tempore incipi, continuari & ad finem perduci possit. Prior sit purgatio, sequatur exsiccatio, moxque ordine successionis calcinatio, quae aedepol temperato igni magna industria auspicanda, hic opus; hic labor, paulatim inquio moderato calore incalescat materia, paulo post augeatur uis ignis, tandem accrescat ad summum gradum, ut totum uas incandescat. Tunc sic procedendo admiraberis summopere mirandam operationem naturae, ibi cernes lapidi contraria & impura miserabiliter lamentari, lachrymas excutere igne cruciari & perire, Imo uidebis hinc inde ueluti ex inferno, spiritus mirifice prosilientes & uolantes, uariaque corpora assumentes. Praeterea, animaduertes nigram & horrendam aquilam ascendere eminentiorem montis locum, & nigriorem horribilioremque reddi. Tandem ubi natura, animi tui fortitudinem sentierit, deiuraueritque & expulerit immundos atrocissimosque spiritus omnes, ex antro resurget candidus, placidus sed satis seuerus senex, ut tuto liceat cum commico dicere, Usque adeo senes obsecro hosce nostros nae immutari? Ut non cognoscas eosdem. Hunc hunc dico demortuum senem, qui suam abiecit senectam, qui mortuus fuit, & ex morte resurrexit, qui iam pridem a calore conceptus, in igne iam nutritus, ab igne ex secumdinis liberatus, & in lucem productus, amplectere, frigido humido actu calido iniice, ut purgetur, sicuti mos consuetus hominum est, exortos uidelicet iam aqua lauare, ( hoc & quadrupedia obseruant, quae saliua & lingua expoliunt foetus ) a menstruali sorde mundare & magna diligentia sudores eorum tollere, Huncque ipsum dico patienter sustineas, foueas & pascas, hoc continua tam diu, donec omnis matria crassa incidatur, uiscosa attenuetur, dura fiat mollis, densa subtilis, robur nouiter nato adhibeatur, spiritus & corpus commisceantur, uniantur, libenterque se mutuo foueant. Tandem nec id ( omnibus notissimum ) praetereundum est, cuncta scilicet mixta, siue elementata temporis ratione senescere, nitorem amittere, aut saltem, si non aegra ( quia senectus non est morbus ) tamen subitaneis morbis obnoxia indies fieri, Id nostro gnato quoque ex operantis negligentia accidere potest, si eum non bonis moribus instruat, nec cibo boni succi enutriat, nec pharmaco interdum expurget, curetque salubribus in locis commorari. Quapropter, Medaeae socerum, qui totum suum effudit sanguinem antiquiorem, animam edidit, aliamque uitam nobiliorem mox recuperauit, renatus & mirifice eduliis suauioris nutrimenti, in optimo, sibique acceptissimo aeris temperamento enutritus, roboratus, absque mora in purgatorium ducito, ut ope catartici ( ignis qualitatem habens ) omnis succus ( si quem nactus sit ) aqueus, aut crassus & deprauatus abiiciatur. Haecque Medicina non commodior perfectiorque fiet, quam ex diuisione quatuor elementorum. Caput quartum. Renatus noster senex, reuerenter dum senescat suscipiendus, exquisito purgatorio, hoc est, separatione elementorum expurgandus, iterumque poliendus. Quod cum nequeat fieri antequam praeparentur humores, in primis incipiemus docere praeparationem, haecque sic fit, Accipe cygnum mellifluum, qui sit generosissimus, permitte, ut aliquam tulum putrescat, quo eius partes elementaies dissoluentur, erintque aptae ad partiendum in quatuor elementa. Sic is putrefactus & dissolutus ad sufficientiam, poni debet in cucurbita, & lento igne ab initio distillari, & tali continuari, donec egrediatur liquor lympidus & albus, pituita seilicet. Deinde augeatur paululum ignis, & sublimabitur per pilei rostrum, ipsius sanguis, & cholera, citrinum referens colorem. Terra aut melancholia infundo alludellis permanebit. Notam dum tamen est obiter, ad extrahendum aquam siue humorem pituitosum distillationem fieri debere in uapore aquae, aut aptetur Alludel in aqua pura, simplici & calefacta ( hanc distillationem Balneum maris nominant ) & recipiente colligatur elementum aqueum. Ubi materia exsudauerit, uasque in frigidatum fuerit, auferri ex balneo, & super cineres cribratos reponi debet, additisque carbonibus paulatim incaleat, semper augmentando ignis uim per gradus, quousque oleum ( aerem uidelicet & ignem ) ex terra penitus extraxeris. Usus horum est ualde magnus: Quoniam ignis & aer colorem praestant, & fluida faciunt, Aqua abluit & mundat, Terra exsiccat & figit. Ideo oportet, ut sit aquae & aeris bona quantitas: Quia copia tincturae tanta futura est, quanta fuerat aeris multitudo. Impendas studium itaque charissime in eo, omnibus in tuis operationibus cum Mercurio nostro, ut satis habeas de aere. Nam per ipsum solum in chymia multa fieri possunt. Et quamuis nostram oporteat nos medicinam, diu assare in igni, illamque igne nutrire, sicuti enutritur puerulus ubere, tamen non magnos sed perquam exiguos sumptus requirit. Caput quintum. Quantumuis uulgus Alchymistarum, perfectam tincturam non tantum aeri, sed aquae etiam in esse putet, tamen ualde ipsos improprie hanc probare sententiam adseuero: Quoniam oleum, id est aerem, tincturam efficere, & aquam rem solummodo mundiorem facere, exemplo commonstrabimus. Si pannus submergatur in aquam, deinde extrahatur, exsicceturque, Est quidem mundatus, & magis ablutus, sed conseruat sibi colorem, quem prius continebat. Contra, pannus intinctus oleo, tincturam quandam ex potestate ignis & aeris, quae ipsi inest suscipit, hancque tinctionem, ualde difficile quis auferet, nisi per aquam & ignem, hoc est mundando & exsiccando: Aqua igitur est spiritus extrahens talem animam a corporibus, cum autem anima sic ex ipsis corporibus sit extracta, tunc permanet in spiritu: quia is factus est sedes huius animae. Anima illa, est tinctura soluta in spiritu contenta, ceu tinctura ( textoris aut opificis, qui tingit pannum ) dissoluitur & continetur in aqua uulgi. Uerum, sicuti ipsorum aqua per exsiccationem recedit, & tinctura, fixa, in panno propter oleosam naturam persistit: ita & nostra tinctura a materiis uix auferetur amplius: imo nunquam in aeternum si fuerit rectificata, absoluta & fixa facta. Id & uerum est, aerem, non perfectissimam efficere tincturam absque aqua nostra: Quia anima non moratur in corpore sine spiritu, & ceu spiritus amplectitur animam, sic anima mentem siue intellectum purissimum, & corpus comprehendit spiritum, tumque separantur nullo modo, cum se mutuo firmissime retinent. Adplicanda etiam erit anima terrae albae, ut hac congelentur, figantur, seque retineant & ligent uinculo Herculeo. Sicut etenim perdices fugientes falcone uenamur, & captas eodem retinemus, quo uolentes nolentes nobis, quasi fixa, terrea corpora & immutabilia usui sint, ita hac terra, si bene conmisceantur inter se, ignem, aerem, aquam, mentem, animam & spiritum corpori adhaerere efficimus. Iam si anima cum mente a terra ascendat in coelum, iterumq; ad terram reuertatur, uim inferiorum & superiorum consequitur. Caput sextum. Antequam te chymista charissime conuertas ad singulares ablutiones, aerem & ignem etiam in uas uitreum firmum loca, separando distillatione ignem ab aere. Et quod per canaliculum pilei transit in recipiens, est aer, uidelicet oleum, tinctura, aurum & anima philosophorum, unguentum preciosissimum, quo totum absoluitur magisterium. Ignis in hac secunda destillatione, is est, qui in fundo uitri haeret, siccus, ruffus uel niger, ueluti in prima distillatione terra. Quare uero ignis cum aere & non aqua, prima distillatione egressus & commissus sit, posses equidem primo intuitum admirari, uerum ubi rectius consideres Heracliti sententiam, qui professus est, omnia fieri perlitem & amicitiam, nihil moraberis porro, quia magna est antipathia aque & ignis, sed ignis & aeris amicitia uehemens ob calorem innatum. Aer distillatur cum igne, quod ipse sit tanquam aqua tincta, eius tinctura est ignis, corporis loco, & aer, spiritus ignem deferens, Si ergo aerem miscueris cum igne, statim erit rubeus, & semper se diligent. Quocirca quodcunque uolueris tingere in citrinum colorem, fac igne lapidis, & erit rubeum semper. Caput septimum. Cum ut diximus elementa interse disiuncta fuerint, aquam & aerem subtiliabis, aut ablues distillando septies, unumquodque scilicet separatim. Et quoniam aqua haec, abluet & dealbabit terram, faciens tincturarum matrimonium, ac aer terram tinget infunderque animam, faciens eam sensibilem, fieri oportet ut duo illa praedicta elementa a sordibus mundata tueantur ab adustione, quousque ipsorum tinctura capta sit: Nam si adurarentur, simul & effectu priuarentur, donec rursum in fimo digerentur. Idcirco, inhumatio in fimo inter distillationes interposita plurimum iuuat, perueniendi ad perfectam ablutionem. Signa perfectae distillationis sunt, splendor & cristallina serenitas, & absque fecibus, exceptis aliquot albis. Feces aeris, quae in singulis ablutionibus comparebunt, semper tolle, & adde igni: nam sunt ignis, tendentes ad nigredinem uel rubedinem, quas oportet terere, irrigare aqua prima, & suauiter in puluerem urere, ut liberetur ab aeris humiditate. Ita tandem, oportet feces & aquam coniugere cum terra, igne accenso fortiter calcinare, donec absque succo candida extet, ignis calcinandus est igni, terra cum terra quousque fiat munda omni nigredine expers. Quod ascenderit de igne, rubeum oleum erit: quod ex terra, album, & summo in precio habendum: quia id quod tardius a corpore disiungi potest oleum, preciosius habetur alio. Caput octauum. Ut aeris crassitiem igni addidisti, ita ignis feces terrae addendae erunt: cum haec in siccitate concordent, & se inuicem amore prosequantur. Iam opus est, ut tertium officium chymistae adgrediamur: quod est, irrigatio terrae siccae cum aqua humida, Qua de causa, terram ita bene siccam factam, tere optime, & superinfunde ex prima aqua ipsi aliquantulum, & calcina. Hoc repetas quousque ipsa terra imbiberit de sua propria aqua quinquagesimam sui partem: quia ab exordio oportet modica aqua terram enutriri, postea malori ( sicuti natura enutriendo infante aperte docet ) Ergo saepiuscule & optime conterendo terram, fac paululum ex hauriat aquae, & de octo in octo dies fiat inhumatio eius sub fimo, deinde iterum mediocriter in igne calcina, nec taedeat haec multoties iterare: Nam si aqua & terra non ita commiscerentur tanquam essent unum & idem corpus, operam omnem perdidisses ( agros & prata sine frequenti aut stercoratione, aut irrigatione non fructus copiose adferre, nimirum nouisti plus satis ) Ideo iterum atque iterum moneo, ut perseueres in hoc opere utilissimo, nec laboris te poeniteat, sed pergas conterendo, imbibendo, assando, donec aqua nulla amplius adfuerit, hoc est penitus imbibita a terra alba sit ( trituratio continua & fortis, & calcinatio efficit candorem ) Sed maxime necessarium est, ut pondera horum omnium explorata teneas ad unguem, alioquin abundans siccitas, uel superuacanea humiditas per te, inepto administratore, opus preciosum ita rumperent, ut ad uerum finem nunquam peruenire posses. Itaque tantum decoque assando, quantum liquoris siue dissolutionis adiecisti, Tantumque imbibendo dissoluas, quantum assando detraxisti: hoc est, Geometricam proportionem aequalem obseruando: imo omni uice ( ut eo melius imprimam summe necessariam rem, & ideam eius artis perfectam concipias, cogor cantilenam eandem saepiuscule canere ) post calcinationem terrae, in funde mediocriter aque: Quoniam si quantitas aquae fuerit nimia, fiet pelagus conturbationis, Si non satis, materia propter uim ignis redigetur in fauillam: Quanobrem, suauiter successiueque de octo in octo dies terram irrorabis, fimo sepelies, igne cremabis, quousque imbibat quinquagesimam sui partem. Sepelies fimo, dico: quia post imbibitionem oportet per dies septem ad minimum inhumari. Proinde non inficior hoc opus nostrum, esse operationem diligenti laboris, & plurimorum dierum, antequam quis rectum faciat emolumentum: & haec est ratio, cur supra dictum sit, operantem in hac arte debere esse constantem, & in labore perseuerare: quoniam tinctura, aut prouentus siue laetare ( ut uulgo dicitur ) non acquiritur priusquam totum & debite compleatur magisterium. Sunt praeterea semper obseruandi tres prius dicti precipui colores, Hi cum sint uerissima signa boni processus, Nam semper post imbibitionem ubi tractaueris rem igne mediocri, adparebit nigrities: quia calor agens in humidum praestat atrum colorem igne adaucto candor corporis sese ostendit: cum calor actiuus in sicco operetur ad albedinem. Caput nonum. Quarta particularis nostra operatio est, ut stabiliemus elementa: quod sulphur nostrum album debeat figi cum argento, & rubeum cum auro. Hocque eam ob rem, quod citra mixtionem fermenti nostra medicina nec Saturnum, nec Iouem, nec Martem, nec Solem, nec Uenerem, nec Lunam, nec seipsum rite tinctum producat. Sed si fuerit iuctum corpori sibi a natura simili, certe non quiescit usquequo totum corpus in sibi & fermento simile conuertat. Nam fit, ut coaptet & trasformet se in naturam, colorem & saporem fermenti, si recte pondera fuerint & spirituum & fermenti adhibita: Quia, si quantitas sulphuris uolatilis fuerit maior corpore, tunc ligamentum sponsaliorum uerteretur in spiritus fugam, non fixi, ( Et sulphura non mediante aqua, haud ingrediuntur corpora: cum se aqua tanquam medium & gluten fermenti & sulphuris habeat ) Ordo commistionum talis sit, primo ( ut Auicenna docet ) ordinetur terra: quoniam penes fermentum se habet. Secundo, aqua: quae proxima terrae est. Tertio, aer: quod prope aquam sit. Quarto, ignis: qui propinquus est aeri. Uerum ignis elixeiri ad Lunam non est immiscendus totus: quod perficiatur fere tribus elementis. Sol autem quatuor rotis siue circulis utitur, Nunc aperi & claude, solue & liga, ablue & desicca, moxque aureum malum auferes. Caput decimum. Necessario hoc artificium petit fieri disiunctionem elementorum: quia alias Mercurius minime desponderetur corporibus metallicis, cuius proiectionem facere artifex intendit, imo nullo modo perfecte alioquin colorem inderet, & spiritu diligeret corpus. Ita, ut si non totum id quod immittis Elixeiri, sublimatum sit, aurum & argentum imperfectum efficit, hoc est aereum: Quia si corpus non praeparatum fuerit, ignem sustinere nequit, Quod si non debite hoc calcinaueris, aquam addideris, hoc est, indurando & emolliendo, erit equidem Sol aut Luna, sed ineptum ad ferendum extensiones per malleum. Ergo calx quae Elixeiri immisci debet in primis adeo est sublimanda, ut sit omnino pura, simplex & quasi uiua. Cum autem tandem ex simili medicina sit proiectio auspicanda, efficito calcem de tali siue simili materia, qualem efficere desideras, hoc est, in fermentum mitte aurum, ubi Solem facere intendis. Usus est multiplex & magnus: quoniam, quotiescunque sublimaueris corpus cum commistione sublimati spiritus, toties lucraberis in proiectione mille partes: Nam quanto saepius alleuiatum aut euectum fuerit corpus, in tanto fies fortunatior: quia poteris id consequi, ut unum pondus, centum transmutet pondera, & centum mille, & mille decem millia, & decem millia, 100000. Et mille millia, centies mille millia: sicque in infinitum. Caput undecimum. Oportet tamen naturam nostri lapidis ut perspectam habeamus, & nunquam obliuiscamur, quantum in omni operatione de prima eius natura secedere aut uariari possit: Alioquin progressio operis nihil aut admodum parum ualeret. Cogitandum propterea, illum resolutione uergere in naturam frigidam & humidam, Cum autem abluitur accrescere in humido & calido, Quod si fiat reductio, sicca & frigida praeualet qualitas, In fixione, adponitur ipsi Mercurius calidus & humidus & praeparatus, ultra illum, quam naturaliter habuit ante suam solutionem, Nunc meditare eo diligentius huius lapidis uariationes & reuersiones, quomodo uidelicet in quouis opere differat a priore alio & reducatur, atque senties non leuam inanemque esse speculationem, Et memineris omnem mutationem fieri, in melius, aut in peius, aut in sibi simile. Quod si acciderit in deterius, dolendum & damnum est: In sibi simile, artem transformationis ueram percipimus esse, sed nihil lucri auferimus. In melius, iubilandum, laudandus dominus Deus, & maxima sequetur commoditas, ideo conuerte ipsum lapidem de bono in melius. Caput duodecimum. Supra ubi docuimus reductionem, & capite octauo diximus nostro subiecto lapidis philosophici tres primarios colores in coniunctione inesse, utpote nigrorem, candorem, & ruborem, Nigrorem etiam praecedere & sequi candorem causamqe addidimus & c. Proinde summo studio cauendum, ne celeri uenatione ueneris primo cygnum, aut ipsius nigros pedes, uel rubeum rostrum amputes: quoniam tinctura periret. Quod si tale quiddam malo casu tamen accidisset, disce ex hac nostra regula uitium corrigere, quae sic habet, Inhumato sub fimo hoc album uel rubeum preternaturale, cum eius succo, tam diu, donec decoquatur & conuertatur in nigrum liquorem, & hac uia tolles adustionem, & reuocabis siue restaurabis humidum prius amissum. Si contingat ut hoc pharmacum illud corpus aegrum sibi non adiungeret, statim dissoluendo subuenias, dissolues uero facile cum nimis existat calcinatum: Quia ea de causa corpora cremuntur igne, quo citius soluantur, Et soluuntur, ut magis mundentur & fundantur, ac ut ab ea, corpora suscipiant meliorem impressionem aut ingressum, & facile imprimat materiae fusionem: cum solutio nil aliud sit, nisi conuersio materiae in humidum, per quam sulphuris salsedo aufertur. Ubi error in fixione commissus sit, ( quod ex eo intelliges, quando medicina non tota persistit in igni ) succurre repetendo congelationem, & per multiplicem non fixae partis solutionem super partem fixam, donec in ignis asperitate perstet, omnino nihil ei discedendo. Quod si fusioni 57 resisteret, tunc euenisse ex mala inceratione certum est, redige in melius oleo, hoc est aere, immittendo guttas aeris donec fluat, ceu cera in igne temperato. Caput decimumtertium. Omnia consistunt sub definito termino & debita dispositione, unicuique rei pondus meraque certa statuta est. Sic, utrum huic medicinae excelsae hoc ueluti aliis a Deo creatis & hominum negotiis, inditum sit, arbitror neminem dubitare: Nam, quanto res est sublimior, tanto plus perfecti ordinis desiderat: Cum uera haec materia sit uehementer magna, preciosissimisque uiribus constet, hercle bono, fideli & constanti philosopho per quem perficiatur indiget, qui semper uerum ordinem debitum progressum, uerumque pondus in omnibus operationibus chymicis consideret, iuxta rationem scilicet rectam iuste adaequationis. Itaque tanta industria hac in re obseruabis pondera elementorum, ut aquae & aeris proportio, sit sesquitertia, Terrae autem & aeris super partiens quinque sextas, & terrae fermentum sit tripla proportione cum sulphure albo: utpote, si fuerit unum pondus sulphuris albi, tria sint fermenti pondera. Quantum autem aeris & aquae habueris, tantum terrae minus quarta. Exempli causa ad Lunam, Sit pondus duarum librarum & tribus quadrantibus terrae, uidelicet fermentatae, Aquae duarum librarum, unius librae cum dimidia aeris, & erit elixeir bonum. Uerum tamen cum Sol sit magis calidus quam Luna, ipsum efficiendo, debet proportio aquae & aeris ad terram esse sesquialtera, & aeris ad ignem sit dupla proportio: quia pondus ignis debet medium aeris & aquae tenere, nec quicquam est auferendum, necaddendum: Quoniam si plus iusto aqua esset copiosa, ignis energia deleretur, Rursum, terre abundantia ignem quoque suffocaret. Uerum uti docuimus, si rite obseruaueris pondera, aer ita enutriet ignem, ceu aqua terram: cum ignis, uim accipiat aut uitam comparet ( ut sic dicamus ) ex aere: Aer, ex uirtute aque: Aqua, a terra. Quocirca, fige aquam in terram, ut aer figatur in aquam, sed aqua non figitur sine terra, & terra per se fixa retinet & ligat secum alia elementa: Aqua autem, que est humida & frigida, terram circumdat, constringit & tenet: cum frigidum & humidum siccitatem constringunt, Atqui ueluti siccitas grauiter impressionem recipit, adepta uero firmiter retinet, ita aqua cito uarias formas admittit dimittitque. Et aer aquam suo conuexo tenet, claram facit & raram, tingens & figens terram; ut sit idonea ad extendendum & fundendum. Ignis autem uniuersa hec subtile reddit, maturescere & rubescere efficit, aerem immistum firmiter cohaerere facit, terrae & aque frigiditatem constringit tam egregie, ut in se inuicem fiant aequale, idem unum & sanum corpus. Hac de re diligentissime obseruanda sunt pondera, modi & fines, iuxta constitutionis corporum similes, & dissimiles qualitates, ut non auaritiae tuae uitio & festinatione arbor prouocetur, & cogatur abiectis gemmis, spoliata fructibus, nudata, quae alioquin procliua erat ad proferendum mala granata existere, Medea etenim iracunda facile leditur, atqui iudicat uoluisse te uires lasonis amici & proci eius aut tentare aut omnino in periculum deducere: quocirca, ubi Peliam lassum exhaustumque uiribus intue tur, fingit quidem se redactur amipsum in pristinam floridamque formam, interea tamen flamma ignis medicinam immoderate coquit, sanguinem Peliae extrahit, propriisque manibus interficit, tandemque aufugit insidens draconibus teterrimis, teque delusum & perturbatum relinquens. Caput decimumquartum. Notissimum est, corpora salubriora eo esse, quo magis humidi radicalis in se contineant, tuncque illum spiritum aut uitam firmissime retinere, Haecque humiditas acquiritur, & acquisita tenetur in corporibus, si haec sint munda, optime constituta, & in genuina proprietate conseruata, imo quantum fieri potest in illa simplicissima: Simplex illa mundities uero, & consequitur & continetur nostro huic seni, inhumatione & distillatione. Proinde, priusquam infundamus corpori sanguinem, oportet, ut id sit antea mundatum: alioquin, ubi exuperantes humores, siue illam ipsam intemperantiam non eiecerimus, Quemadmodum potu accepto ante cibum sumptum, uenter humidus efficitur, intumescit ( quod cibus praecedere debeat potum ) nec ( ut debebat autem ) siccum de facili attrahit: ita nostrum illud corpus non optime ablutum expurgatumque, certe difficilius tingitur, commiscetur & figitur: Itaque qua ratione cibandum potuque refocillandum breuiter nunc percipies: ciba partes tres Lunae finissimae, minutissimeque limatae aut foliatae, cum duplo sui Mercurii albi, haecque simul fortiter contunde supra Marmor rubeum, aut porphyritidem, pistillo, eousque, donec Mercurius penitus hanc imbibat, sicque in se resoluat, ut ueluti butyrum mollescat, tunc ablue aceto & sale communi praeparato, quousque acetum ab illa mixtura egrediatur lympidum, postea salem aqua dulci & clara aufer, exsicca apud ignem: Deinde adde sulphuris praedicti albi, sublimati & congelati partem unam, ea simul optime incorporando, ut fiant unum corpus: quod incera cum una parte suae propriae aquae, inceratum sublima paulatim, paulatimque ignem semper adaugendo, donec quicquid in eo fugitiuum fuerit, sublimetur, Tandem ubi iterum Alludel refrigeratum fuerit, ea, quae ad latera uasis fugerant, siue connexa erant, excipe, & iterum cum tantundem ipsius aquae propriae, pistillo misce egregie, illaque reduc ad feces, iterum & rursum imbibitionem, assationem, & sublimationem repetendo, quousque fiat ut pasta, & protinus imbiberit duplam quantitatem aquae propriae, fixumque in igni permaneat, nihilque plane per ipsum, aut in ipso, patiatur a se suoque corpore sublimari. Idque tamen sic ultimo fieri uerissimum est: Nam sulphur fixum cum sit coagulans, naturaliter congelat suum Mercurium, ubi percipit se adiuuari frequenti repetitione sublimationis. Cuius rei nobis exemplo potest esse terra & aqua: Quae, si admista fuerit aquae, per Herculem comperimus eam exsiccare & imbibere sua terrea siccitate, quod aqueum est, quae terrea siccitas aquam incorporat, densiorem efficit, sibique adsimilat in crassitie: Ideoque fit, quod omne siccum a natura adpetat humidum, & id sibi coniungat adeo, ut postea sint corpus continuum. Sic uidemus apertissime naturam ualde & ubique esse sollicitam, ad alliciendum, ad attrahendum, sibique coniungendum alia, & in sui ipsius formam mutandum. Hinc euenit sufficere laboris nostri opifici, si nouerit extrinsece naturam prudenter disponere & nature addere: Quia tum ipsa sufficienter laborat intrinsece in sibi simile, ut disponat res. Haec uero omnia perturbantur festinatione, & ut certa mensura, ita quoque certo tempore uolunt fieri. Nouerunt omnes quotquot Philosophi sunt, simias non catulire omni tempore, Quapropter, nullum pudeat hac in re simias imitari, imo naturam ipsam, & meminisci, aliud esse tempus concipiendi, aliud impregnandi, aliud parturiendi, aliud nutriendi, aliud ad actiones animales ducendi, ut tandem cum longo tempore foetus consuescat operari. Fac ea de causa cum sis incoepturus opus nostrum, bene ut intelligas, quis sit spiritus mundi, cuius beneficio quintam tuam essentiam componere intendis: Nam is spiritus, necessario re quiritur, ueluti medium ad omne opus, quod mirificos & excelsos debet praestare effectus, eoque cognito, peruenies frugaliter ad finem: si non, nisi successione temporis ipso cooperante operatus fueris. Notandumque; ( quod ferme praeterieram ) cum ita aqua fuerit fixata, debere & illa immisceri cum una parte sui aeris & sublimari, totiesque esse repetenda omnia, donec figantur deorsum: Tunc sit per diem & noctem ignis fortis, altera die & nocte fortior, tertiis uigintiquatuor horis fortissimus, ceu in liquefiendis metallis Uulcani uis exercetur, Sicque erit fixio aeris, aquae & terrae. Caput decimumquintum. Huius massae lucidissimae, quam in fundo reperies, recipe drachmam, contere, ultimoque in cera, iniiciendo super ipsam guttatim de suo aere albo iam dicto ( sit in crucibulo & leui igne posita ) donec sine aliquo fumo, fundi possit sicuti cera: quod percipies, si super laminam ignitam se resoluat, & citis sime fluat quemadmodum cera, nullum tamen fumum emittens ( Haec est Philosophorum certissima regula, qua experiuntur, num fixatae sint eorum species: utpote, si per sublimationes mundissimam terrae partem fixauerint, residuam non fixatam, fixae addunt, donec & haec similiter figatur, & hanc laminae ignitae superponunt, diligenterque obseruant, utrum fluat absque fumo, Sed si percipiant materiam difficulter fundi, insuper aliquid fumi in se continere, tunc sublimationes, ita ut docuimus ordine repetunt, quousque satis fixata sese ostendant. ) Tum adeptus es Elixeir absolutissimum, uere conuertens & efficiens omne corpus diminutum, in infinitum Solem & Lunam. In infinitum dicimus, quoniam si una huius pars fuerit proiecta supra mille partes Mercurii sale & aceto abluti, mutabit eas omnes in lunam meliorem, quam sit luna de minera. Eodem modo uti de luna dictum est, facit & Elixeir ad aurum, nisi quod loco limaturae argenti, accipiendum aurum limatum, & humiditatis Mercurii albi, aqua rubea, & c. Caput decimumsextum. Saepius in antecedentibus fecimus mentionem proiectionis perfectissimi nostri lapidis supra corpora pura, & c. Quare putamus recte nos facere, si modum proiiciendi non reseruauerimus, ut completam habeas artem, uerum cum grauissimus futurus foret labor, si quis mille millium partes conaretur quasi semel unoque momento fundere, in hunc modum arbitramur fusionem commodiorem fieri posse. Accipe in nomine Domini centum partes Mercurii sale & aceto abluti, quas impone in uas fusionis aurifabrorum, quod consueuere adpellare crucibulum, hoc locando in igne, & cum argentum uiuum feruere incipiat ( id cognoscendum ex fumo, quem emittet dum incaluerit ) unam partem tui Elixeiris supra hoc feruidum argentum, mitte, tuncque id totum fiet medicina una & bona. Deinde iterum proiice istius congelatae medicinae partem unam, supra alias & nouas centum partes Mercurii sale & aceto mundati, & in igni calefacti, fietque denuo medicina perfectissima. Cuius una pars ultimae medicinae congelatae, super centum partes Mercurii abluti & calefacti ( ut dictum est ) proiecta, conuertet omnes in aurum uel argentum, excedens omnia iudicia. Ibi nunc audis quomodo lateat Rosarius noster philosophicus, ferens rosas odoriferas, albas & rubeas, qui extractus magno labore ex abdytis & spinosis speluncis, uisceribusque terrae est. En tibi nunc deas tres a diis ad conuiuium inuitatas, quarum altera potens est argenti, alia auri, tertia medicinae, hoc est sanitatis, Quam prudens & simplex tertiam prae caeteris prudentia selegerat, Paris inquam ille pastor bonus, qui Ueneris dona, id est corpus optime proportionatum prae summis deliciis diuitiisque reliquis ( quamuis & nec caetera fuerit aspernatus ) mallebat habere. Habet hoc nostrum Elixeir praeter commutandi metalla uirtutem admirandam, sanare paralysim, morpheam, elephantiasim, & conseruare sanitatem, Melancholiam praeternaturalem expellere, uenenum eiicere, sanguinem mundare, arterias humectare, quartanam, hydropem & podagram curare, cui certe medicinae omnes mundi diuitiae nequeunt comparari. Laus, honos & gloria in seculorum seculis Domino omnipotenti Deo nostro, qui paruulis largitur diuitias & sapientiam, per unicum redemptorem nostrum Iesum Christum. Rosarii Finis. Basileae, Per Gabrielem Ringysen, Anno