Conradi Gesneri Medici Et Philosophi Tigurini de Remediis secretis, Liber secundus: nunc primum opera & studio Caspari Uuolphii Medici, Physici Tigurini in lucem editus. Cum Caesareae Maiestatis gratia Illustri Ac Generoso Domino Petro de Grantrye, Domino de Besne, Equiti, & Francorum Christianiss. Regis a Consiliis, & eiusdem apud Alpinos Rhetos Oratori, Casparus Uuolphius Medicus S. D. Scite quidem & prudenter summus post Hippocratem Medicorum Galenus alicubi monet, Illustris & generose Domine, non solere eos, qui praeclaros uiros imitari uelint, ea in medium afferre, quae uulgo trita sunt, sed quae paucis cognita, aut perspecta sint. Praeclara sane oratio, & tanto Philosopho haud indigna, quippe quae prudenter innuit, minime decere eos, qui magno excelsoque animo sint, in rerum abiectarum sordibus, & neglectis aut contemptis, sed magnis ac difficilibus rebus operam ponere, seque exercere. Hoc ipsum etiam, cum Gesnerus noster, pro ea qua praeditus erat & animi magnitudine & prudentia, facile uideret sibi quoque faciendum: ab ineunte statim aetate, huic studiorum generi, quod secretioris naturae miracula contemplaretur, animum adiunxit. Igitur in eo naturae studio, primo omnium, quod difficillimum uidebatur, tria magna & quidem praeclara, De animalium historia, paucissimis hactenus cognita, non sine omnium maxima admiratione, uolumina confecit, Uerum ue haec eius opera, laudem merentur maximam, ita hi libri, maiorem multo peperissent admirationem, quos de natura & facultatibus. Stirpium, Mineralium & Metallorum, Insectorum, Thermarum, Uenenorum, & nonnullarum aliarum reru conscribere sic constituerat, ut multam mihi reliquerit, ad eorum perfectione, materiam undecunque conquisitam. Ex his omnibus, & quibusdam aliis, ab eodem inchoatis, non postremum locum obtinebit, eximium profecto hoc, de Remediis secretis opus itidem collectum, & non nulla parte sui iam inchoatum. Hoc enim ipsum, non solum modum & rationem docet, qua simplicium & compositarum rerum partes substantiales resoluuntur, id quod per se est & utile & pulchrum: sed etiam, quod multo est maius, ea remedia omnibus spectanda & ad usum conuertenda proponit, quae uti certissima, & explorate cognita habuit, sic doluit, quod a plerisque hactenus fuerint occultata. Nam quod ad destillationem attinet, ignorare potest nemo, partium resolutione, res quaslibet fieri ualidiores, meliores, atque ad usum magis acconmodatas. Cum etenim qui ualetus dine sunt minus firma, non iis modo quae grata & iucunda sunt delectantur: sed iis etiam gaudent, quae minima portione assumpta, eitam & festina ingenitae temperaturae actionem edunt: commodissima haec illi uisa est ratio, qua aegris gratificetur. Tantuntamque pretiosum et destillationis, & secretorum remediorum Thesaurum, cum plerique scirent a Gesnero mihi perficiendum relictum, coeperunt aliqui literis ad me datis, ad suscipiendum tandem huius Thesauri editionem me solicitare. Huc accessit id etiam, quod multi, qui ad me ueniebant amici & peregrini, ubi suppellectilem omnem paulo diligentius inspexissent, ut cum in Medicinae, tu Chymicae artis studiosorum gratiam, in lucem darem, sunt me etiam atque etiam hortati. Alii rursus, quasi deberem hoc Gesneri manibus, me ceu religione quadam urgebant: multi alii, praesertim erga quos eram paulo difficilior ingratitudinis & inuidiae nomine suspectum me habebant. At satis intelligebam non temere & sine iudicio esse diuulgandum illud, cuius tam multae & magnae comoditates essent: nec etiam quantus labor ad id perficiendum requireretur, ignorabam. Ad summum, si dicendum sit quod res est, uix adid absoluendum accessissem, nisi tuquoque Illustris & generose Domine, tuis me uerbis atque authoritate qua polles, tum, cum me meamque inuisere bibliothecam dignatus fuisti, extimulasses. Quam sane animi tui propensionem, cum erga me declaratam, tum ipsi libro edendo praestitam, non modo eo tempore quo praesens eras, sed etiam post discessum tuum mirifice sum admiratus, ut semper postea animo meo impressa fuerit. Igitur ab eo tempore, auide coepi quaerere, qua ratione me, tuae humanitati magis magisque insinuarem. Quod cum sedulo cogito, putaui me & meae uoluntati, & multorum petitioni eo ipso, satisfacere posse, si hunc Euonymi Thesaurum, sub tuae magnificentiae nomine & tutela in publicum emitterem. Cum enim ea, ut refert in Rhetoricis Aristoteles, quasi quodam naturae ductu, se mutuum oblectent, quae uel genere sunt coniuncta, uel alias aliquid inter se similitudinis habent: arbitror haec quoque nostro illo Thesauro recondita remedia, quia studiis, quibus tu plurimum tribuis, aliquo modo sunt affinia, tanto iucundiora suauioraque futura. Existimo quoque uiris eruditis & hominibus illarum artium studiosis, hoc ipso gratiorem hunc thesaurum futurum, quod in tuo, qui nobilitate generis, & authoritate Consiliarii & Legati Regii dignitate & honore praestas, nomine exit. Spero quoque munusculum hoc, etsi sit mole exiguum: tamen & ob meae erga te obseruantiae synceram testificationem, & quia multa naturae arcana, quae tu facis maximi atque etiam magno studio inuestigas, tibi gratum & optatum futurum. Deinde uero, quia cognitissimum est, tibi uiro prudentissimo, quae quantaque in hominibus interdum egerminet prauitas, quod lingua prurientes, nimis quam licenter, in alienam irruere famam, nulla non hora sibi permittut, eaque linguae uirulentia, plane ad uenena natae, optimum quenque allatrant, hunc thesaurum, tuae curae & tutelae permitto, ut satyrico felle conspersos, tuarum antidotis uirtutum reprimas, atque omni calumnia defendas. Quod ut facerens, quemadmodum pro tua authoritate & prudentia potes, pluribus uerbis te rogarem, nisi sperarem, te & horum studiorum delectatione, & eo quo me complecti coepisti, amore, ad id faciendum tua sponte adductum iri. Uale illustris & generose Domine. Tiguri Idibus Augusti, Anno Tituli Et Sumius Libri. Euonymi de remediis secretis, pars secunda, quatuor habet partes principes. Prima, comprehendit ea quae in genere de destillationibus erant dicenda, cuius praecipui tituli sunt. De destillatione καθόλυ, quid sit & qualis, pag. 1 De destillationum differentiis 4.b De uariis destillationum instrumentis tam uniuersalibus, quam particularibus 6 De liquorum destillatorum correctione 21. b Secunda pars, de aquis tantum rarioribus & secretis, tractat, exceptis iis quae e uino destillantur, & quintae essentiae dicuntur: huius tituli sunt. De aquis simplicibus ex herbis, seminibus, fructibus, etc. 23 De aquis ex animalibus & eorundem partibus 31. b. De aquis compositis e stirpibus 36. b De aquis compositis, quae Elixir uocantur 50. b De aquis metallicis & forti 57 De praecipitato 67. b. Tertia oleorum diuersorum destillationem continet cuius tituli sunt. De oleis in genere 70 De balsamelaeis, & oleis compositis, quorum alia, Intra corpus usurpantur 75. b Extrinsecus adhibentur 92 Sine destillatione parantur 99. De oleis ex floribus 104. b. De oleis ex seminibus 108 De oleis ex fructibus 111. b. De oleis ex aromatibus 113. De oleis ex gummis lachrymis & resinis 115. b De oleo e terebinthina 119. De oleis ex corticibus 120. De oleo ex tartaro 125. De oleo ex lignis 125. b De oleo ex charta, & tela lini 126.b. De oleis ex animalibus 127 De oleis antimonis 134. De uitro antimoni. 139. b De oleo ex uitriolo 156. De oleis ex aliis metallis 175. De oleo succini 175.b De oleo ex lateribus 180 Quarta pars, uaria docet diuersi generis destillare & praeparare, huius tituli sunt. De aqua uitae simplici & composita destillanda. 182. b De instrumentis ad aquam uitae destillandam 186 De succis & extractionibus 203. b De salibus 213. b De borace 217. De auro potabili, uel oleo auri 219. Conradi Gesneri Medici Et Philosophi Tigurini Euonymus, siue. De remediis secretis, pars secunda. De Destillatione, Quid sit, & quid praecipue in eadem consyderandum. Sublimandi artem, Fusoriam seu Destillationem, ut quidam uocant: siue ut Chymistae uolunt, alio quodam allecti scopo, Chymicam, & Chymisticam, Arabes inuenere, ut author est Fumanellus. Hi nanque destillationem seu destillandi artem cum consideratione, pro hominum salute inuenerunt, inuentamque auxerunt. Est autem destillatio, ut inquit loannes Langius in Epistolis, humoris per calorem in uaporem resoluti, ac frigore rursum inspissari, eliquatio. Hanc actionem nonnulli, alio nomine Sublimare dicunt, quod etiam ipsum nihil aliud significat, quam subtilium partium a crassioribus & faeculentis separationem: & operationem, qua corpora, quorum uel substantia est impura, purior, & syncerior redditur, uel partes terrestres, non usque adeo bene cohaerentes, aut alioqui per totam substantiam plus satis confusae constringuntur, & magis uniuntur; ut solutae calore in fundo relinquantur. Si etenim absque calore solis, ignis, aut putrefactionis, nempe per licium, penicillum, spongiam, aut uas figulinum crudum, humoris alicuius expressio fiat, aut per cyssimbrium, uasculum ex hedera factum, relicta intus aqua, uino per poros resudante, non proprie destillatio appellatur: sed dum ex uase uitreo, super arenam posito, ac floribus referto, aprico solis calore, in aliud oblongum, humor elicitur, hunc tum destillare recte dicimus. Si uero de uase fictili, stanneo, aut uitreo supra furnibulum posito, ac fundo eius arena, uel cinereita circumsepto, ut collum eius instar cucurbitae oblongum, capitello rostro oblongo, simili naso resimo coopertum, promineat, ignis succensi calore, uaporulentus humor extenuatus, ac rursus frigore capitelli & aeris ambientis ingrossatus, in ampullam rostro capitelli appensam, guttatim defluxerit, id quoque destillationem appellamus. Uel destillatio est, ut idem Fumanellus lib. de Comp. medicamentorum describit, humoris, paulatim seu guttatim, ui caloris, per alembicum, aut uas aliud, ex re subiecta extractio, seu effusio, per quam, coctione quapiam, plurium ab inuicem fit secretio, & secretorum quorundam, quandoque ad formam, unam elicitam deductio, uariis affectibus: & morbis conducenrem. In quam sententiam etiam loannes Mesues his uerbis scribit. Constat, quod plures sunt materiae heterogeneae in corpore conclusae, ac uelut concretae, quae opera Chymistarum, ui caloris separantur. Et huiusmodi quidem siue destillationes, siue corporum sublimationes, neque sunt prorsus aqua nec penitus liquor unctuosus, sed substantia quaedam differens ab ea, quam destillandam imposueras, materia. Et hoc loco non ignorandum, uerbum hoc Sublimare, in alia quoque apud Chymistas significatione, usurpari: ut cum de Mercurio sublimato dicunt, etc. De qua significatione inferius dicetur. In omni uero artificiosa destillatione, quanquam multa, uariaque artifici occurrant consideranda, haec duo tamen praecipue diligenti consideratione dignissima sunt, ( quae etiam in omni alio opere faciundo, ac industriis artificibus, in cuiusque operis statim limine adhibentur ) ut uidelicet & subiectae materiae ratio habeatur, quae nimirum aut qualis, quidue natura sua uel agere uel pati nata sit: tum uero ad opus felicius perficiendum, ut apta & idonea seligantur instrumentam. Quae duo si eo, quo par est, modo, in considerationem uenerint, de operis perfectione, deque desiderato fine, minime erit dubitandum. Ut enim ipsa huius uniuersitaris natura, non ex quocunque obuio, quodlibet corpus effingit: nec ipsi etiam artifices, ex quouis ligno Mercurium efformant, ut multis rationibus nobis Physici persuadent: sed ex certa quadam & ad suscipiendam formam, proportionata materia, interuenientibus quoque certis causis mediis, singula fiunt, ac generantur: ita in hac quoque Chymica arte, si quidem uel oleum uel aqua, aut quodcunque aliud, ex re quapiam extrahendum sit, materia ipsa primo omnium est cognoscenda, talis ne existat, e qua uel oleum uel aquam, aut simile sperare possimus: deinceps uero per quae id commode fiat, instrumenta sunt conquirenda. Quod si enim eiusmodi natura rei destillandae fuerit, quae humore eo aut liquore, quem quaerimus, sit destituta, quid quaeso hoc aliud, quam ab asino lanam postulare, aut e pumice aquam exprimere? Igitur cum omnia corpora mixta, ex elementis sint constituta, ideoque alia magis sint aerea, alia magis aquea, alia uero ignea natura potius constent, alia denique sint terrestria, pro cuiusque nimirum compositi mixtionis necessitate: considerandum est, quantum quaelibet res aquei elementi aut aerei: ignei aut terrei in sese contineat. Quecunque enim aquea constant natura, ab iis aquam, ignis ui elicere, non omnino difficile fuerit: quemadmodum ex iis, quae aereae aut igneae sunt substantiae, oleum arte destillatoria extrahere, facile est. Sic sunt etiam multa corpora, terrestria nimirum & praesicca, ex quibus aquam uel oleum extraliere, non modo difficile, sed etiam impossibile est. Sunt etiam alia, e quibus aqua quidem facile destillat, ut quaecunque humida & aquosa fuerint, alia ex quibus oleum facile; aqua uero minime, ut quaecunque ariditate rigent omnia. In Destillationibus Quarundam partium substantialium uirtutes desiderari, aut immutari, & cur tardius in usum uenerit destillatio, ex Iohan. Langio praecipue. Certum est, terrae nascentia cuncta, ex diuersis & fere insectibilibus elementorum frustulis, uelut atomis, esse coadunata: ac in illis diuersas & contrarias, sub una tamen totius compositi forma, residere uirtutes. Unde illa decantata rhei barbarici radix aluum laxat, eandem astringit, & hepatis obstructiones tamen aperit. En rosarum succus, uentrem a cholera expurgat, quem illarum aqua & sicca substantia astringit. Sed uicissim illarum in unguibus amaritudo reserat, pulmonisque ulcera consolidat. Nunquid externa urtice superficies prurit et urit: internus uero eius succus arteriis applicitus, febrilem cordis aestum infrigidat? nunquid & quotidie uidemus, ex eadem uenae subterraneae minera, in furnibulo diuersa, plumbi, argenti, uel cupri & auri simul eliquari metalla? quorum tamen non parua pars in fumum resoluitur. Quum igitur faeculentiores partes in fundo alembici subsideant, aereae uero in spiritus fatiscant, ac humidiores cooperculi frigore ingrossati, ex illius alueolo in subiectum uasculum guttatim destillent: nihil certe mirum erit, instillatitio aquarum liquore, aliarum partium uirtutes, odores quoque & sapores, paucis exceptis, desiderari ac immutari. Unde Mesue: Aqua, inquit, rosarum, per sublimationem facta, multum roborat: nec tamen ut illarum siccus, uel per infusionem recentium dilutum, purgat, quia subtilis earum caliditas, est igne dissoluta: adde quod recondita formae specificae uirtus, ut in magnete, colocynthide, & scammonea, & aliis, per totam aequaliter sui subiecti substantiam diffusa, disperditis aliarum subiecti partium uiribus, suum robur retinere non potest, quin illius actio quoque dispereat. Unde aqua per alembicum de colocynthide, aut rhabarbaro extracta, aluum subducere nequit: quum tamen illarum dilurum, in quo saltem aliquot horas macerantur, id facile praestabit. Eodem quoque modo, herbae omnes calidae & siccae naturae, aquas suas quidem optimas reddunt, caliditatem propriam & siccitatem seruantes: at herbae frigidae & humidae suam non aeque seruant humiditatem, neque frigiditatem, quia ex igne in alembicum recepto, nonnihil caliditatis acquirunt, quae propriam ab aqua aufert naturam; neque aqua ista, illius simplicis medicamenti a quo extruditur, amplius naturam habet, aut certe modicam. Unde licet endiuiae aqua & lactuce ac solatri refrigerare soleant, modice tamen id prestant, cum alioquin, si proprias herbarum a quibus extruduntur, qualitates seruarent, uehementer infrigidarent. Ut igitur proprias seruare possint herbae etiam temperatura frigidae, qualitates, decoquendae potius forent, & decoctum sumendum. Quod si uero his potius, quam decoctis aliquis uti exoptarit, noscat si balneo Mariae uocato destillentur, humidarum ac frigidarum uirium minus amittere, quam si alembico eliquentur, uel capitello uocato: quam de re etiam inferius agetur, ubi de correctione aquarum sermonem faciemus. In uniuersum itaque, hoc apud omnes constat, non quamlibet formam, sua uirtute illaesa, in quouis mixto & πράσα, aut temperatura, subsistere posse. Nil mirum igitur, aquas, praecipue sicco empyreumatis calore destillatas, a suorum parentum uirture degenerare. Quod certe plus doctos, quam imperiros terruit medicos, effecitque ut illarum usum, ferius acceptarint: alii uero, ut illarum defectum resarcirent, uarios per uaria organa destillandi modos excogitarint. Primus si quidem, quod ego sciam, sed fere etiam postremus Graecorum medicus Actuarius, aquae rosarum meminit, dum ait: Stillatitii rosarum liquoris, quem Rhodostagma nominant, ◉ i. cum saccharo ferueat, donec euanescat. At inter Arabes Mesue, sublimationis aquarum absinthii & rosarum meminit primus: Aqua, inquit, sublimationis absinthii, fit sicut aqua rolata & similia, quae fiunt in uasis sublimationum. At postquam Rasis, Serapio, & Auicenna, alchymiae animum adiecerunt, tum illarum usus, in medicinam irrepsit. De Destlllationum formis seu differentiis. Quoniam autem, ut iam dictum est, corpora, quae per destillationem separare cogitamus, non eiusdem generis, aut qualitatis sunt omnia, fereque fiat, ut alia a leuissima actione patiantur, alia uero uix ac ne uix quidem, intensis etiamnum agentis causae uiribus, cedant: non temere, ab huius artis primis inuentoribus, atque etiam subsequentis aetaris cultotibus, uariae & discrepantes, diuersis rebus destillandis, formae, sunt excogitatae, quarum nimirum beneficio, eum quem praefixum tenebant scopum, facilius assequerentur. At rursus cum constet, pro uaria destillationum forma & modo, necessaria quoque esse alia atque alia instrumenta, cuilibet modo accommodata, recte ( meo quidem iudicio ) de destillationum generibus prius, quam de instrumentis, sermonem instituemus. Igitur cum omnis, resolutione partium substantialium, caloris externi ui, fiat destillatio, duae primae sunt uiae ac rationes huius separationis, ab authoribus Chymicis propositae. Intellexerunt erenim, siue per rationem, siue per experientiam, alia quidem corpora contumacius succum de se fundere, alia uero facilius & minore negotio: proinde hi alium quidem modum faciliorem, alium uero difficiliorem seu fortiorem, ex rei ipsius necessitate, adinuenerunt. Et hunc quidem per descensum, illum uero per ascensum fieri debere, uoluerunt, iisdemque nominibus appellarunt. Itaque in uniuersum omnem destillationem, uel per ascensum, uel per descensum fieri dicimus. Horum modorum uterque rebus destillandis indiscriminatim, prout ingenii dexteritas, aut experientiae persuasio cuique dictant, adhibetur. Frequentior tamen per ascensum destillatio est, ex herbarum umbelliferarum seminibus, ex aromatibus, similiter & ex lachrymis, resinis, & liquoribus: per descensum uero, e lignis iuniperi, aloes, guaiaci, piceae, fraxini, etc. olea extrahuntur: quanquam & aquae nonnullae per descensum, ex rosis, & c. destillentur. Caeterum destillationis quae per ascensum fit ( ut de hac primo loco dicamus ) licet plures modi ab authoribus nobis sint propositi, possunt tamen ii omnes, ad tres hos ordines, pro causae nimirum agentis seu efficientis differentia referri. Ac primus quidem modus est, quando aliquid in sole, ui caliditatis ipsius destillamus: secundus uero igneae caliditatis seu elementaris ui: tertius caliditate, quae puerescentibus rebus inest, perficitur, de quibus nunc ordine dicemus. In sole fieri solet destillatio, locis calore solis estuantibus, posito super calidam arenam uase uitreo, re destillanda repleto, una cum appenso seu coniuncto recipiente. Uerum hic modus nostris regionibus, frigidioribus scilicet, non admodum usitatus est: solent tamen olea multa insolatione parare plerique, quae forte commodius decoctione fieri possent, ut quae inest rebus facultas, uehementiori caliditate, melius extraheretur. Multis fere modis igneae caliditatis uehementia, aquae uel olea ex rebus compositis extrahuntur: aut enim simpliciter in cucurbita concluduntur res destillandae & igni imponuntur: aut eaedem balneo Mariae uocato immerguntur: aut cineribus, aut arenae, sicque subdito igne liquorem desideratum euocant. Et hic quidem modus, ut est optimus & usitatissimus, ita latissime patet, ut in sequentibus uidebitur. Tertia destillationis forma per ascensum, fit uasis destillatoriis medicamento refertis, & in acinorum aceruo, aut olearum recrementis, uel fimo qualicunque, obrutis: horum enim omnium calore putredinali, e medicamentis, diu in uase aliquo, olei uel uini ardentis alione liquore maceratis, Chymistae suam quintam essentiam depurgant, ac salutares instaurandae iuuentutis ac propagandae uitae aquas, & nescio quae non ( inquit Langius in Epistolis ) pultricia pestis ac ueneni pharmaca alexiteria, elicere promittunt: quibus ut ab auro nomen imponunt, ita auro quoque compensari ea uolunt. Et haec quidem tria destillationum genera, ob uaporum in sublime ascensum, sublimationes recte dicuntur. Altera uero apud Chymistas destillationum forma, per descensum ab Alberto dicta fit, olla uitreata in scrobem terrae defossa, cui alia medicamentis referta, in fundo foraminibus percusa, inseritur, terraque obruitur: supra quam lignis siccis ( ακάωνοις ) accensis, medicamenti liquor per ollae fundi foramina, in ollam inferiorem destillat & descendit: & hac ratione plerique oleum ex assulis lignorum iuniperi & aliorum conficiunt, Langius, Neque uero ignoramus etiam alias nonnullas in usu esse destillationes, ut ea quae per filtrum sit aut per torcular, etc. sed de his in praesentiarum nihil, nisi obiter, dicetur. De Instrumentis Quibus destillationes perficiuntur. Quanquam omnis destillationis modus perficiatur, pro iudicio ingenioque artificis aliter atque aliter, & cuique sua sit sententia: artifex tamen, quo quisque fuerit ingeniosior, ita omnia quae ad operis perfectionem desiderabuntur, prius conquiret, ac proinde animo suo meditabitur, quibus instrumentis quodlibet debeat ac possit commodissime destillari, quam destillandi opus suscipiat. Ex instrumentis autem, alia sunt uniuersalia, ideoque ad omnem destillationem requisita, cuius generis est calor: alia uero sunt particularia, certis tantum destillationum generibus accommodata, cuiusmodi sunt, infusio, putrefactio, fermentatio, fornaces, uasa uitrea, terrea, aut alterius materiae, et si quae sunt alia, etc. De Calore, Instrumento uniuersali, necessario omnibus destillationum formis. Omnis destillatio duobus praecipue modis perficitur, prior quidem caliditate & siccitate, alter uero caliditate & humiditate. Utriusque autem tres gradus constituuntur, primus est leuis caliditatis, seu qualitatis remissae: secundus fortior: cum mediocritate tamen aliqua: tertius est uiolentus. Est igitur ignis moderandus & regendus, pro natura ea, quam res destillanda habet, non negligendo etiam secundas qualitates atque tertias. Quamobrem quae tenuioris sunt substantiae ut lactuca, endiuia & frigida: non ferunt calorem nisi moderatum, & primi gradus. Quae autem crassa sunt, & substantiae compactioris, ut absinthium, & aromata, similia, petentiorem calorem requirunt. Antimonium contra, caeteraque metallica, ipsum iam expetunt ignem. Per calorem moderatum in destillatione uini, & herbarum, ascendunt partes etiam aqueae: per uiolentiorem uero ascendunt tantum tenuiores, aqueis relictis. Sed habenda quoque est ratio uel maxima, ne ignis de lignis semiputridis, graueolentibus aut prunis in scrobe suffocatis, aut carbonibus de terra erutis, quos λιθάνθρακος appellant, succensus, suo uirulento uapore uasa destillationis inficiat, & liquores coinquinet. Quam noxius enim horum uapor sit, cubicula & hypocausta, & balnea his calefacta, testantur: quae in his diuersantes, non ferendo capitis dolore affligunt, uomituque & lypothymia prosternunt: id quod in balneis Oenosponti ipse cum illustrissimo principe Palatino grauiter sum expertus. Unde Galenus merito redarguit Erasistratum, qui ob aeris densitatem aut subtilitatem perire arbitrabatur inhabitantes, quum potius ob pestiferos in Charone baratros, aut domos nuper calce oblitas, aut carbonum odores, noxio scilicet horum uapore, interirent, Langius. Non desunt tamen, qui hac in parte contrarium sentiant, existimantes neque fumum, neque carbonum odorem, materiae quae destillatur quicquam officere, aut quo quo modo alterare posse, ubi cucurbita bene lutata & obstructa fuerit. Destillatoribus uero, quique destillationibus praesunt potius, quam rebus destillandis, esse inimicum uaporem. De Reliquis Instrumentis particularibus. Sunt & alia quoque instrumenta, per quae ignea qualitas uel intenditur in destillatione, uel remittitur. Quamobrem destillatio aliquando fit mediante uapore, aliquando in aqua, ut in balneo Mariae: aliquando per cineres, per arenam, per contritos lapides, limaturam ferri: aliquando his mixtis, ut quando arenae aqua commiscetur, ut neque penitus fiat in balneo destillatio, neque omnino in arena. Ubi notandum est destillationem, quae cum farina laterum sit, omnium esse quorundam iudicio, optimam & tutiorem, calorem enim aequaliter fouet, & uitra non aeque facile rumpit, quae duo in destillationibus per necessaria sunt. Sed de his omnibus, ubi & quando, nunc hoc, nunc illo medio sit opus, in particularibus destillationibus dicetur. Ad destillationem rerum, necessaria aliquando est infusio, aliquando putrefactio, contritio, & huiusmodi alia. Infusiones quibus praeparantur res destillandae, ad olei uel aquae extractionem, fiunt aut in aqua simplici elaborata, ut per canales longo itinere decurrente, aut in aqua destillata, aut in aqua uitae, aut uino, aut in aquis herbarum destillatis, acero, aut alio aliquo liquore: & sic infusa stant in sole, uel igne per semihoram, per horas etiam plures, noctem totam, etiam diem, biduum, triduum, per mensem aut plures, pro medicamenti natufa, & uario medici scopo & necessitate. Res infusas aliquando exprimimus ante destillationem, & expressum demum humorem destillamus, aut integram infusionem, hoc est, infusum ipsum, & liquorem, in quo facta est infusio, simul in cucurbita, aut alio instrumento destillamus, Aquae & olea quae ex aromatibus parantur, fieri debent per infusionem in aqua simplici, non in uino, aut aqua uitae, quia illa ciro ascendunt, nec ferunt secum aromarum uim: aqua autem non sine aromatica facultate ascendit. Aliquando ponimus res destillandas ad putrescendum, ac tandem finita putrefactione, destillamus: aliquando tamen & ipsa putrefactio destillatio est, ut supra monuimus, & inferius quoque eius fiet mentio. Fermentatio quoque materiarum ac infusionum fit, aut ad solem canicularem, aut alioquin potentem, aut ad fornacem, aut in fimo equino. Fermentatio eget multis diebus, ut quatuor aut pluribus, & quo melior facta fuerit fermentatio ac praeparatio, eo maior & olei & aquae erit extractio. De Fornacibus, Cucurbitis, capitellis, recipientibus & reliquis instrumentis, quaedam in genere. De instrumentis materialibus, quibus artifices Chymistae, in oleis aut aquis destillandis utuntur, peculiariter hic & seorsim prolixius scribere, nostri non est instituti, quando ea omnia satis superque ab aliis scriproribus tractantur. Sufficiat nobis hic generalia quaedam monuisse, & rariora instrumenta & modos destillationis proposuisse. Optima & aptissima destillatoriis fornacis forma, sphaerica est, ad cuius extructionem, eligendi sunt crudi, probe tamen sole arefacti lateres, utpote qui coctis sint tractabiliorens, & ad quancunque etiam formam ferro facile incidi possint. Fornacis quantitatem, secundum aheni proportionem determinato, & densitatem seu parietum crassitiem, pro tuo arbitrio effingito. Quo tamen densior circumferentia seu latera fuerint, hoc plus caloris fouent. Lapides crudi in humidum prius locum, uelut in cellam ut ferro tractari melius possint erunt recondendi. Erunt autem sic aptandi lapides, ne iuncturae conueniant, sed inaequales fiant, sic enim firmior fiet constructio. Uniendi lateres luto pingui, e floccis de panno ab rasis & fimo equino simul subactis. Madefiat autem, ubi luto uti uoles, in aqua multum salita. De luti autem praeparatione in sequentibus. Arsenicum, auripigmentum, cinnabaris, mercurius, sulfur, & similia, quoties destillanda fuerint, extruenda est fornax communis destillatoria, rotunda uel quadrata pro uoluntate destillatoris, cum duobus foraminibus utrinque relictis ad euentationem ignis. Huic est adaptandum uas aliud terreum, quod cineres & bociam recipiat, sicque transuersis, ferramentis fornacis imponatur, ita ut undique luto uel terra claudatur, ne ignis inter fornacem & uas terreum penetret. Tum supponatur ignis, primo quidem usque quo incalescat fornax, & materia contenta liquescat, lentus: postea uero augeatur & fortificetur, tandiu quoad nullus fumus per bociae orificium exhalet. Aerea uasa, aiebat quidam Chymista empiricus, nihil opus esse stanno induci: hoc enim olea & aquas quodammodo attrahere, remorari, & consumere magis, quam aes, Cucurbitae aliquando longissimae requiruntur, utpote quando liquorem puriorem & synceriorem requirimus. Eiusmodi necessariae sunt in quintae essentiae destillatione, ubi subtiliores tantum, non autem crassiores & terrestriores spiritus ascendere uolumus. Inter destillandum, ali quando necesse est, capitellum pannis aqua frigida madefactis, refrigerare, ut citius spiritus & uapores condensentur. Uerum hanc molestiam euitare licet, hoc modo parato instrumento, quod Lonicerus de arte destillatoria ita describit. Euonymi Cupreum uas ad formam adustoriae galeae, siue ut uocant alembici; figura B. hic signatum, accipiatur, huicque aliud rursus rotundum opercullum, quale A. litera monstrat, priorem galeam non contingens, cui frigida infunditur aqua, super inducatur. Alembici item collum arundo operculi, C. refrigerat. Quod si aqua huic operculo seu uittae infusa, caluerit, per epistomium D. emittitur, ac recens denuo infunditur. Quidam Image1 A B C D Image2 Uel extractoriis etiam, qualia hic uides linstrumentis, ad hoc lipsum uti licebit, quae breuiore parte in osperculum immissa, oimnem aquam extrahunt, qua extracta, frigida suppleri poterit. Aut aliter ex eodem. Bouis uesicam galeae siue alembico superinducunt, eam probe circumligantes, quam circa alembici collum aqua replent, eamque si incaluerit per epistomium euacuant. Haec refrigeria plurimum prosunt, si pura & tenera simplicia, uelut flores, herbae, radices, fructusque, aqua uitae & separatio quintae essentiae, separentur & subducantur. Thesaurus. 18 in ea sunt sententia, ut existiment instrumenta fornisecus nullo pacto refrigeranda, neque capitellum neque rostrum, quia olea rursum reprimunt & in cucurbitam decidunt, unde nunquam postea eleuari possunt, Rostrum non sit longius spitamo uno, aut uno cum dimidio, prius quam aquam contingat, alioquin canali longio re existente, tum olea, tum aquae non nihil consumuntur. De Modo Destillandi in Sole Destillandi rationem per Solarium radiorum calorem, frigidis etiam regionibus utcunque ac commodatum, ut odorem flores uarii, caeteraque deimage3 Image4 stillanda, & qualitatem retineant, docet Adamus Lonicerus in Nat. hist. Cauum, inquit, ignitum speculum, Solis splendori obuerte, uitrum, cui materia inest, inter Solis radios, & speculum collocato, ita ut radii solares in speculo ad uitrum, secundum adiectam figuram, se reuerberent. Est & alius quidam modus, Italis praecipue usitatus, destillandi aquas in Sole, hoc modo. Accipiunt duo uitra, unum uacuum, alterum herbis aut floribus plenum. Hoc uitrum ita plenum panno lineo claudunt, per quem liquor destillare possit. Deinde huius collum, uitri uacui collo superimponunt, ac diligenter aut luto siue argilla, aut alia quauis materia obturant omnes meatus, ne quid exhalet, colligantes utrunque uitrum, atque radiis solaribus ea exponentes, ut illud quod herbas uel flores continet, dependeat, alterum quod uacuum est, inferius ponatur, ut liquorem, qui in sole excoquitur, excipiat: ita parant mulieres Bononienses aquam ex floribus rubi, ad oculos. Destillationis in sole, modum alium, uide inferius. De Modo Destillandi per ascensum, & quid in ea operatione praecipue sit obseruandum. Destillationem, siue separationem partium subtilium a crassioribus, duobus praecipue modis fieri, supra diximus, per ascensum uidelicet, & per descensum. Destillatio autem per ascensum, alia fit in balneo Mariae dicto, alia in cineribus, alia in fimo, alia alio interueniente medio. In omni uero destillatione, hoc obseruandum uenit, ( in primis quoties olea sunt extrahenda e rebus ) ne inchoata destillatio intermittatur. Quod si enim semel intermittatur, ita ut refrigeretur materia, nunquam poterit iterum perfici, nec enim amplius ascendit: quare continuanda operatio est. Commodissima Ratio qua cucurbitae, cum destillatio fit per balneum Mariae, sine negotio, in lebete aquam calentem continente, ne supernatent, retinentur. Paretur uas terreum, quod cucurbitam recipiat, quodque aqua est replendum, satis magnum, in cuius fundo interno quatuor Image5 lateribus sibi inuicem oppositis, quaedam eminentiae formentur perforatae, ut per cuiusque foramen, funiculus traiici possit, ad hanc fere formam. Ubi funiculum traieceris, in medium harum cucurbitam pone, priusquam a quam effundas, cuius collo itidem funis est circum ponendus, cui quatuor funiculi e fundo uasis perducti, sunt connectendi aequaliter. Potest autem fieri funiculorum quatuor relaxatio, aut constrictio, breuior aut longior, prout artifex profundam cucurbitam, aut altam uoluerit. Et hoc quidem modo percommode retineri potest cucurbita, quae alioquin difficulter sub aqua contineretur. Quod si cucurbita, non terrea, sed aerea fuerit, facile adaptari cucurbitae poterunt, loco funiculi collum circundantis, orbiculi parui quatuor, per quos funis e fundo uasis ascendens, traiiciatur, sicque cucurbita fundo uasis alligetur, ut figura docet. Quomodo In Balneo Mariae, magna copia aquarum, minimo sumptu, paucissimis instrumentis, ac breuissimo tempore destillari possit. Siquis magna aquarum copia, per balneum Mariae destillandarum, opus haberet, ut minori sumptu, & laboribus, atque etiam paucioribus instrumentis id perficiat: Image6 is parabit sibi e ligno tinam magnae satis capacitatis, quae scamno aut subsellio imponatur. In medio huius, a fundo, usque ad ora suprema, uas magnum aereum in forma canalis ampli, extrinsecus usque quaque perforati, extruatur. Sub fundo tinae sit fornax, in cuius spatium uacuum pars aerei canalis descendat, ita ut intra parietem exteriorem perforatum canalis, & interiorem, aqua contineatur: interior uero per tinam descendens ignem contineat, quo calefiat aqua. Quo sic parato circumcirca canalem, in spacium tinae reliquum aqua repletum, ponantur cum suis capitellis alembica, quorum nasus promineat ad recipientia uasa suscipienda, & fiat sic destillatio. Formam liuius fabricationis hic praemisimus ex Pyrotechnia. Euonymi Figura Balnei Mariae Albucasae, ut Gesnerus coniicit. Uidetur sane, inquit Gesnerus, optimus hic modus, & melior, quam si ignis uasis destilimage7 F H C D G E A. Fornacis locus, ubi ignis accenditur. B. Caminum. C. Olla igni imposita, in qua aqua bulliens continetur. D. Canalis, per quem aqua feruida in tinam iuxta impositam, effluit. E. Tina, aquam calefactam recipiens, cui cucurbita imponitur. F. Cucurbita, cum suo capitello, continens rem seu materiam destillandam. G. Canalis, seu uia, per quam aqua effluit. H. Uas recipiens aquam destillatam. B A latoriis subiiciatur. Uide aliam formam, huic fere similem, inferius inter olea. De Quintae Essentiae per balneum Mariae destillatione. Recipe uini albi optimi, aut aquae simplicis, aut roris Maialis, aut alterius liquoris puri, mensuras quatuor aut quinque, secundum capacitatem uitri, aut uesicae, ita ut tertia pars uesicae uacua relinquatur: uitro superpone alembicum, perlutetur cum albuminibus ouorum, cum farina & aqua mixtis, & super pannum lineum extensis, reponatur ita in balneo Mariae, deinde destilla lentissimo igne, die, nocteque, ex quinque mensuris mediam, & quod destillasti, usui pro extractionibus serua. Signum autem perfectae destillationis quintae essentiae est, si supercilii pilum imposueris, statimque fundum petat: tunc enim reduxisti quintam essentiam ad perfectionem, destillationibus aptam. Hoc ipsum cum aqua simplici, aut rore est agendum. Necesse est autem, cucurbitam esse longissimam, ne crassi uapores, aut terrei spiritus quoque ascendant. Quinquies aut septies repetenda destillatio, aut toties, donec perfecta sit. Et haec quidem ratio, uidetur optima, quia extractiones aliena qualitate minime inficit. Conficitur & repente aqua, dum calefacto aut feruente succo, cyathus superponitur uitreus, in quo fumus transit in guttas, guttae inde collectae in aquam coguntur: sic acetum in aquam facile uertitur: aut si uapor ex herbis in uino incoctis, per patinas colligitur. Utilis haec ad oculorum maculas & suffusiones detergendas, maxime si albo aceto ruta incoquatur, Cardanus. Modus Destillationis artificiosus, quo uno, eodemque igne, simul & semel aquae & olea extrahi possunt, nec non sublimandi & in balneo Mariae destillandi commoditatem habens. Dicitur autem, destillatio in turri, a fornacis figura. Elateribus crudis aut coctis, extruatur in plano, forma turris rotunda, aut quadrata, aut etiam hexagona, aut alia qualicunque, altitudinem habens ulnae unius cum dimidia, aut duarum, aut trium, & in uniuersum quacunque uolueris altitudine & amplitudine, ita tamen ut satis ualidum & copiosum ignem capere & sustinere ualeat. In ea per spacium palmae unius, aut unius cum dimidia a terra, extruatur crater, qui carbones sustineat, una cum fenestra, aut foramine, per quod aer subingrediens, carbones euentilari possint. Quo facto, a facie turris exteriore, aedificentur circum - circa, ab omnibus lateribus, fornaces qua uidebitur amplitudine, altitudo uero a terra respondeat crateri intermediae turris. In omnibus uero lateribus turris intermediae, mox supra craterem carbones sustinentem, fiant foramina satis magna, ut per ea ignea qualitas, exterioribus fornacibus communicari possit. Formentur autem fornaces istae, ut formam habeant propugnaculorum ciuitatum. His singulis foraminibus internae turris, prius quam machinae exteriores accommodentur, adaptare oportet laminam ferream, tribus aut quatuor foraminibus, seso mutuo, ordine & magnitudine consequentibus, perforatam, ut e furno extrahi penitus ubi opus fuerit, possit, aut rursus reponi, ubi per duo, uel tria, uel unum tantum foramen: aut per maius uel minus, uim ignis penetrare uoluerimus. In summitate turris mediae, concameratio quaedam est fabricanda, qua exacte, ne aer per in feriora subingrediens, superius expirare possit, fornax seu turris claudatur, ita tamen ut deponi & reponi rursus pro necessitate possit. Quibus praeparatis, uacuum turris mediae, carbonibus est explendum, ac tandem operculo claudendum, & undique perlutandum. Inferius uero per foramen seu ostium, ignis erit supponendus, ita carbones foraminibus quibus consumptis, illi qui in parte turris superiore continebantur, sensim delapsi, uicissim accenduntur, sicque sese mutuo, quo ad omnes fuerint absumpti, succedunt. Qui hoc modo, hisque fornacibus destillationem susceperit, huic semel in die, ignem uisitasse, satis erit: est autem tale aedificium non ingeniosum solum & elegans, sed commodum etiam & perutile. Uidi aliquando etiam eidem aedificio, balneum Mariae, in turris summitate accommodatum, & uas sublimatorium, pro ut sequens figura ob oculos ponit, ex Pyrotechnia. Image8 Destillationis Per arenam, modus quidam artificiosus. Materiam destillandam cucurbite uitree includito, orificioque cum pasta, ne respiret uspiam, optime obturato, hoc modo decoquito. Cucurbitam pone in caldarium aqua & palea plenum, bulliant simul suauiter, quo ad amplius non bulliat, ( forte ad aquae calda rii consumptionem ) postea ab igne remoue, & ubi refrigerata fuerit cucurbita, pone eam rursus in cantharum ( seu uas ) arena repletum, idque totum circundatum sit & coopertum arena usque ad collum, & collocetur in loco soli exposito, ut toto die a radiis solaribus percutiatur, ibique dimitte, ad dies quadraginta. Postea e dicta arena remoue, & rursus arenae tantum, sine intermedio uase, impone, per dies octo, ac tandem cola per pannum lineum nouum, & exprime fortiter in torculari, & c. Fieri autem haec destillatio debet Iulio & Augusto mensibus. Destillationis Per Fimum, modus quidam rarior, ex authore Pyrotechniae. Est praeterea, inquit ille, alius destillationis apud Chymistas modus, qui fit in fimo equino, calore eius aucto per fumum seu uaporem aquae ebullientis, ad hunc modum. Extruatur arca lignea sex ulnarum lon gitudine, latitudine uero tanta, ut commode & cucurbitarum corpora utrinque recipiat, & spacium nihilominus relinquatur, quo canalis inter utrunque bociarum ordinem penetrare possit. Arca repleatur fimo sicco, permixto stramini dissecto, & imponatur in scamnum, ut altior extet. Fimo cucurbitae indantur, capitellis extra eminentibus, ut nasus recipientibus adaptari queat. Inter has medias, extendatur canalis aereus, aut plumbeus, aut etiam, si placet ligneus, habens multa foramina exigua secundum totam canalis longitudinem extremitas altera sit incurua, terram uersusspectans. Tum rursus aliud uas terreum aut aereum iuxta ponatur, habens collum oblongum, cui adaptetur canalis. Uas inferius aqua replendum, & impositum tripodi, igne calefiat, ut aqua ebulliat, sicque uapores eleuati, per canalem fimum calefaciant, & cucurbitae, consequenter, ut figura sequens nobis repraesentat. Image9 De Destillatione per glaciem. Mira quoque hec est destillatio. Putrefacta aliqua materia, ( ad mensem uel duos ) glaciei si exponatur, fieri asserunt, ut phlegma subsidens, conglacietur, & pars oleosa supernatet, & colando separari possit. De Artificiosa Destillatoria fornace Sarracenorum, ex Gualtheri Ryffii Germanico Uitruuio. Ad praeparationem aut extructionem artificiosae fornacis, qua Macedones & Sarraceni utuntur, primo omnium extruenda est, cum luto siue terra qua figuli utuntur optima, ex ollulis, lateribusque uitreatis, & optime excoctis, & secundum formam, quam R. S. T. U. repraesentant, formatis. His habitis, basis fornacis extruenda figura rotunda aut quadrata, ex calce & lapidibus instar muri, ut Qlitera ostendit. Huic basi imponenda uasa innuitreata decenti ordine disposita, & luto tenacissimo compacta, pro ut Y. litera exprimit. Et ne inutilis temperatus ille calor situr, possunt extrinsecus & intrinsecus eius generis uasa disponi ex uitro uel terra, aut metallis optime munita, ut Z. litera ob oculos ponit. Dispositis itaque ad hunc modum uasculis, aptanda sunt diligenti cura & recipientia uasa, ita ut optime luto, ne respirent uspiam, claudantur, Euonymi pro ut ostendit U. litera apposita. Iam ubi uel olea uel aquae sint destillandae, materia uasculis est ingerenda, ut X. litera declarat, quibus deinde recipiens modo praedicto appendatur: in fornacis medio, succendatur ex carbonibus ignis leuis, ne ex uasculis ullum contingat. Hoc modo calore temperatissimo destillationem perficies. B. Uas terreum, quod in A. inseratur, uel Image10 S R H T a Hac fornace simul & semel quinquaginta aut sexaginta aquarum species destillabis, ut figura apposita oculis subiicit. De Instrumentis Quibusdam destillatoriis, a Gesnero propositis, ab aliis iudicandis. Uidendum, inquit, num quid possit commode sic, tali instrumento, destillari. A. Uas aeneum, stannatum igni imponendum, cui insit materia. Poterunt autem herbae imponi per se: uel substrata pauca arena. Thesaurus. 17 contra, ita ut alterutrum uas intrinsecus limbum habeat, in quem alterum recipiatur. C. Uitreum capitellum uel terreum, uel aereum stannatum, cuius orificium inseratur in orificium B. In C. summo, uapor conuersus in aquam, desscendet in imaseius partes quae deorsum prominent, & cum libebit, emittetur per epistomium, tum gustandi gratia, tum ne redundent. Nisi libeat in C. summo foramen facere, ut cum libet euacuare, C. totum extrahatur. D. Additamentum pro aqua frigida, ad refrigerandum uas superius. Instrumentum Aliud. pro uia. Tale instrumentum 1. notatum, aereum stannatum fieri potest, ut quouis circunferas, ad destillandum fontes, etc. Poterit autem per summam foramen euacuari. An posset tale etiam alembicum fieri, ut binario numero notata figura ostendit, cum epistoimage11 D C B A mio uel rostello paruo in summo. Aut sic, ut figura ternario numero notata: Est autem tantum delineatio alembici, quod phialae imponendum, ut prima figura declarat. Cuius pars inferior, hoc est, phiala, lutari potest aut incerari, & prunae superimponi. image12 1 Figura Noua Retortae. Fiat retorta, ea forma ut A. e bona terra, hoc est, ex tigillis fractis, e luto & limatub. Inseratur in C. quod limbum habeat. ( ra ferri. D. Acuminetur hoc loco, canalis hic e terra. aut cupro: ut in quamuis phialam, aut ampullam uitream inseri possit. 2 3 1 image13 B C A D Pro aqua cinnamomi destillanda, sic parari instrumentum posset. Primum potes facere, inquit Gesnerus, tripodem: & supra tripodem ferrum cauum ponere, in quo uel arenam, uel cinerem imponas: uel nihil, ubi maiori igne opus est, & tunc ferrum illud sit perforatum: & imponas cucurbitam uitream bene lutatam. Hoc totum includas circulo laminae ferreae, etc. Figura Rara Quaedam Alchymistarum, desumpta ex libro ueteri Alchymico manuscripto Uasa separationis, ubi quinta essentia, seu spiritus occultus, una destillatione capitur, & est formalissimus modus, simulque abbreuiatio operis maxima: conducit autem tam ad aurum potabile, quam pro lapide philosophorum. In isto furnello ad dextram tres habente flammas, debet esse arena minuta & cribrata, & ignis succensus sit trium candelarum. image14 In secunda fornace, quae media est inter utranque, etiam debet esse arena, & ignis temperatus duarum candelarum, ut flamma in fornacis ostio indicat. In tertia fornace ad leuam, sit balneum Mariae, & ignis unius candelae. Disponantur autem & ordinentur iuxta sese, quam possunt coniunctissime: ut minimum spacium sit inter fornacem & fornacem, quemadmodum figura praecedens proponit. In eundem quoque usum, excogitarunt Alchymistae, etiam sequentia instrumenta, A. Cucurbita continens materiam, cum suo capitello. B. Capitellum, cuius nasus desinat in C. In C. Uitrum, transit occultus spiritus quintae essentiae. In D. Receptaculum, cadit simplex uinum, aut phlegma quintae essentiae. De Modo Et Instrumentis destillandi per descensum. image15 B C A D Modus destillationis per descensum fit, in inuersa bocia, quae cuin fornace optimo luto coniungitur, ea nimirum parte qua corpus bociae fornacem contingit: tum carbones superimponuntur circum circa, & accenduntur, ita ut lentissimus sit ignis. Sufficit autem paruus ignis, quando immediate bociam tangit, augendus rame est paulatim. Oportet uero ante destillationem, materiam contentam fortiter in bociam intro intrudere & compellere: aut exiccare, aut cum albumine oui, aut longa fusione in inuersa bocia, ne effluat, continere. Inter destillandum, materia collo bociae adhaeret, etc. Hic modus autem propterea est perfectior, quod uideatur materia, semper retrocedendo, saepius atque ire rum, quasi sublimari. Sed modum & instrumenta, melius sequens figura exprimit, ex authore Pyrotechniae, Rogerius hunc modum proposuit, Impleatur floribus uel herbis olla, inferius habens image16 angustum foramen, & os superius ollae cooperiatur: & tunc supponatur alia olla, & ligetur, fundus ollae superioris, cum ore inferioris, cum argilla, & tunc sepeliatur sub terra, & sit ibi per annum: Facta anni reuolutione, extrahatur, & in olla inferiori inuenietur oleum clarum, quod per calorem & fumositatem terrae extrahitur. De Destillatione Per Filtrum. Imple poculum aqua, & accige particulam panni lanei, longitudine duorum palmorum, hanc totam humectabis, & impones poculo, sic ut altera pars immersa sit aquis, altera extra poculum propendeat, tim extemplo liquorem omnem effluere cernes. Erit autem aliquoties pannus ille, ubi nigrior esse coeperit, aut tardius guttae stillarint, nimirum propter faeces imbibitas, exprimendus, & lauandus, ac denuo intromittendus. De Luto Sapientiae Uulgo dicto, quo Chymistae utuntur ad oblinenda uasa destillatoria, & ad eorundem iuncturas claudendas. Post instrumentorum, quibus ad res destillandas necessario utimur, tractationem, dicendum nunc quoque est de eo, quod uasa ipsa ab ignis uiolentia tuetur, eademque coniungit, & copulat quo destillatio melius perficiatur. Id ipsum autem Luto perficiunt Chymistae. Lutum autem aliud est commune, quod seruit extruendis fornacibus & turribus ad destillationem aptis: aliud uero Sapientiae dictum, quo uasa uitrea oblinuntur, ut ualidius ualidissimam ignis uim perferant: aliud uero, quod ruptis etiam & fissis uasis coniungendis & uniendis utile est, quanquam etiam eodem Sapientiae luto, aliquando fissurae uasorum obstruantur. Lutum commune bonum pro fornacibus, tale fieri potest. Accipito cretam, aut argillam, ( terram ) cui, siquidem tenax fuerit & uiscosa, commisce parum arene, aut sabuli, & adde etiam filamenta panni, & stercus equinum, & in corporentur simul optime, consistentia plus molli, quam dura aut siccam, Leonh. Fierauant. Lutum pro extruendis fornacibus, ◉ pilos ceruinos ab ephippiario, bene percussos, aut lanam de panno, batituram ferri, calcem, sanguinem tauri aut ouis, ex hac mixtura fiant fornaces, cum lateribus. Lutum quo uasa illinenda, ne ui ignis dissiliant. Accipe farinae tegularum subtilissimae & cribratae, batiturae ferri in puluerem redactae & cribratae, arenae subtilissimae puluerisatae & cribratae ana ◉ i. luti tenacis & peinguis in ◉ misce omnia, & humefiant lixiuio, & misceantur bacculo fortiter circumagendo, quibus adde lanae tonsae tertiam semper libram, redigatur in puluerem agitando, & probe commisceantur. Hoc luto illinantur uasa, quae findi aut rumpi uiolentia ignis nolumus. Aliud quo frequenter utor, ◉ arenae tenuissimae ◉ i. batiturae ferri ◉ i. uitri puluerisati ◉ i. Iuti pinguis ◉ iii. quibus adde tertiam quamque ◉. lanae tonsae de pannis, cum aqua tartari antiqua, misce agitando & uerberando. Aliud, ◉ uitri Uenetiani, tartari, ana, & parum salis armoniaci, contunde simul: Si quid diligenter perlutandum est, aut uitrum cum uitro sigillandum, circum ipsa uasa line, quando calent. Aliud, ne uasa in igne rumpantur. Accipe aluminis ad placitum, impone in ollam, & affunde aquam puram putrefactam. Decoquantur bene, & despumentur, post refrigerentur, tum illine uitra extrinsecus, quo usque in ignem aut arenam collocanda sunt: exiccentur per se, idque fiat tertio. Aliud lutum defendens uasa, ne ui ignis aut spirituum facile distiliant, utque in perpetuum aquam fortem contineant. Illita autem in sole exiccanda. Ualet etiam pro uitris seu uasis ruptis, conglutinandis. ◉ minii & uitri ana, q. s. terantur in puluerem subtilissimum, & per setaceum subtile cribrentur, post cum uernice incorporato, ut fiat instar pulticulae addendo olei lini parum. Hoc facto, panno subtili inducatur, aut orificiis uasorum, aut iuncturis impone, exiccetur in sole, per se, quod tardius fit, ignem retinet, & aquam fortem, & species aquae fortis. Et hoc est uerum. Ad uitra claudenda, commode adhibentur reliquarum ampullarum fundi. Item farina, calx, & bolus armenus permixta, in forma pastae. Aliud, continens uapores ne exhalent iuncturis appositum. Sume uitri in tenuissimum puluerem redacti, & lithargyri auri ana lib. i. puluerisata per setaceum passentur, farinae tritici lib. ii. commisceantur quam diligentissime, subiganturque cum albuminibus ouorum in formam pastae fortiter subigendo, & panno lineo humido illine, quem iuncturis accommodato, post exiccationem, rursus ex trinsecus linteo inducatur, & retinebit spiritus. Si uitrum, quod igni esset impositum, finderetur, hoc modo potest prohiberi, ne spiritus exhalent. Albumen oui optime agitatum, cum panno lineo imponatur calide, semel, bis, terue successiue, ut quasi intunicetur, exiccata prima tunica, secunda imponatur, etc. Lutum sapientiae, ◉ lutum & fimum equinum, commisce fortiter cum uino aut ceruisia, secunda uice cum lana de pannis detonsa, tertia cum farina similacea, cum albumine oui fortiter permiscendo omnia, & erit lutum sapientiae. Aut accipe partes duas luti, & totidem fimi, & partem unam batiturae ferri, puluerisentur omnia: tum pars una salis liquescat in aqua, cum ea aqua subige reliqua, & cum panno circumpone. Accipe terram tenacem, quae exiccetur, ex ea fiat puluis subtilis, qui in parua aque quantitate ponatur. Postea fac puluerem ex stercore equino quod cum albumine oui permisceto, optime percutiendo, ac tum misce cum priori mixtura. Hac mixtura perlutantur uasa. Aliud, ◉ recrementi ferri lib. i.s. farinae uolatilis lib. s. uitri puluerisati lib. i. albuminis ouorum q. s. misce. Lutum sapientiae fit, ex Capricciis Fierauanti, accipe cretam optimam & subtilem, cui adde scoriam ferri puluerisatam, & cinerem communem album, filamenta, stercus equinum, & misce. Lutum sapientiae quod laudat quidam empiricus & antimoni praeparator, fit e luto subacto cum puluere laterum, scoria ferri, pilis cerui uel bouis cum albuminibus ouorum. De Aquarum Olearumue destillatorum correctione. In omni destillationis specie, plerunque accidit, uel ipsius agentis causae, caloris scilicet, uehementia, uel instrumentorum uitio, aut denique ipsius artificis ignorantia, ut quae destillant aquae aut olea, aliquid, siue ignec caliditatis, siue excrementitie, aut superfluae humiditatis, aut etiam alienae qualitatis, gustum, odoremque acquirant, ideoque permultum refert, ad eorundem liquorum diuturnitatem, cognoscere, quo pacto haec uitiam emendanda aut corrigenda sint. Etenim in eo destillationis genere, quae ignis agentis ui fit ( inquid Langius ) licet ea quae natura sunt frigida, ut solatrum, intybus, lactuca, & id genus alia destillentur: empyreuma tamen, id est, calorem siccum accidentarium, uelut adusta concipiunt. De quibus Galenus ait, adustorum nullum perfecte esse frigidum, relinquitur enim in eis, igneitas quaedam, quam Aristoteles Empyreuma uocauit. Sic atra bilis quoque, quamuis terrestris & natura frigida, quae ex languine adusto gignitur, caloris non est expers, aeque ac cinis & acerum: quare peritiores Chymistae, ut ille caloris feruor mitescat, & quasi mulcebrior fiat, minusque uires euaporent, uasis in aquam feruentem suspensis, quam balneum Mariae uocant, destillationem hanc moliuntur, quam a priscis Graecorum myropolis didicerunt, qui ob easdem canusas, olea, unguenta, ex nardo, spica, lasere, aut folio odorifera, in diplomate, etiam sub dio sereno, lignis ἀκάπνοις & carbonibus prius incendio purgatis, leniter decoquebant. Quam ratio ne etiam medicamenta arteriaca & stomatica quae uulgus Arabum Loch appellant, quoque olim decoquebant. Hactenus Ioh. Langius. Nec empyreuma solum ex destillatione aquis uel oleis accidit, sed simul etiam aquosa quaedam & excrementitia humiditas in iis colligitur, quae & ipsa insolatione hoc modo auferri & corrigi debet. Aquae destillatae, per aliquot dies Soli exponi debent, in uasis linteo aut membrana perforata obturatis, ut quicquid excrementosum est resoluatur, simulque exhalet empyreuma, quod in aquis destillatis a calore remanserat. In frigidis autem regionibus, ubi ex lento Solis calore & aeris, non potest decoqui & rectificari, aut humiditas resolui: ponatur uitrum aut olla rem destillatam continens, in uas aqua plenum, & decoquatur per duos aut tres dies adolei tertiam partem ( si oleum fuerit ) & sic humiditas excrementitia, si quae fuerit, facile consumetur, & oleum rectificabitur, Rogerius. Aut, quod Chymistae in aqua uitae faciunt, per balneum Mariae, aquosa humiditas separetur. De reliquis autem rectificationis modis, suo loco dicetur. Nec minus periculum est, in destillatione, quae per fimi foetidi & putrefacti calorem sit, ne scilicet putredinis aliquod uestigium, in liquore destillato delitescat. Hinc enim est, quod Langius in Epist. refert, plerosque etiam eruditione & rerum peritia claros medicos, ob caloris putredinem, & foeridi fimi euaporationem, qua pharmaca infici uerentur, ab hac destillationis ratione abhorrere: quippe quod foetida semper sint perniciosa. His respondet idem author, quod ea, dum de uasis putrefactionis eximantur, ac tandem per alembicum destillantur, ab hac putredinis contagione expientur, quandoquidem ignis calor, ueneno resistat, & id corrigat. Nam & Hera ( inquit ) ex Cappadocia medicus, medicamenti sui stipticitatem correcturus, id tres menses sub terram defodit, & quasi computrescere sinebat: eo ingenio, ratus, medicamenti substantiam fieri λεπτομορεσέραν, id est, subtiliorum partium. Itaque si quid contagionis contraxerint forte per putrefactionem, id omne per destillationem auferri posse, esse existimandum. De Aquis. 1. De Aquis Simplicibus, Ex Herbis Praecipue Destillatis. 2. De Aquis Exanimalibus, Aut Eorundem Partibus. 3. De Aquis Compositis E Stirpibus Maxime. 4. De Aquis Compositis, Quae Elixir Uocantur. 5. De Aquis Metallicis, Et Aqua Forti. 6. De Praecipitato Quaedam. De Aquis Simplicibus Ex herbis praecipue, & aliis quoque corporibus simplicibus destillatis. Acetum optimum ponatur in alembico ( nimirum in balneo uel cinere ) labiis bene clausis colla, uel farina ( uel papyro ) dissoluta cum aqua. Demum fiat ignis lentus per spacium trium uel quatuor horarum, interea enim separatur phlegma ab aceto, quod tanquam innutile abiicias. Cognoscitur autem. phlegma esse ablatum, quando consumptum est acetum ad tertiam uel quartam partem. Deinde bene claudantur partes alembici, ne qua fiat euaporatio, tum ignem auge paulatim, sic extrahitur secundo acetum acerrimum albissimum usque ad faeces: signum est quod remanent faeces nigrae ad consistentiam mellis uel picis. Similiter fit ex aceto rosaceo, sambucino, caryophyllato, & aliis. Si quis in tali aceto, quod est secundo extractum, posuerit per noctem pyrethrum, staphisagriam, uel hederam contusa, in balneo Mariae, deinde expressione facta, eo quod crassius est abiecto, & liquore in alembicum misso, diligenter destillet, erit haec tertia extractio multis experimentis nostris ad dolores dentium utilissima. Ex libro Alchymistae Luetiae. In aceti solius destillatione, puto partem aquosam primum exire, deinde uero meliores. Gesne. Aqua salsa aut marina, hoc pacto dulcis reddi potest. Effunde aquam salsam in aliquod uas, in eoque iuxta ignem ebulliat. Postea fluat per alembicum, ut aqua rosacea, & sal in fundo relinquetur. Modus Destillandi Aquam simplicem, & aquas fontium thermalium, ut in cognitionem rerum his admixtarum, & inde facultatum earundem deueniamus, ex Gabrielis Fallopii lib. de aquis medicatis. Dissolutio aquarum thermalium per elambicationem, bifariam fieri potest: uno quidem modo in balneo Mariae, sed talis dissolutio difficilis est: altero modo per elambicationem siccam, quae fit igne in uasis uitreis, siue sint uasa urinaria uocata, siue bociae non multum refert, ut dixi: sat est, quod hac dissolutione aquae quae fit per elambicationem siccam, cognoscuntur ea omnia, quae sunt aquae commixta, non excludendo etiam uapores, seu spiritus, qui hac ratione cognoscuntur. Habeatis paratum furnum, cui subiectus sit ignis: supra furnum scilicet in cauitate illa, sit uas testaceum ualde latum & arena expletum: capiatis deinde bociam, uel uas urinarium ( nihil enim refert ) expletum aqua thermali, & medietas ipsius submergatur in arena existente in uase testaceo. Supra bociam autem collocetur capitellum uas uocatum, quod debet habere nasum, super imposito capitellon bocie, claudantur optime fissurae, & spaciam existentia inter uas & uas. Habeatis deinde fistulam uitream crassitudine unius digiti, & perforatam in utroque latere, & in alterum foramen fistulae inseratur nasus capitelli, & circumcirca insertionem obuoluatur fasciola, & optime claudantur omnes hiatus, ne quid exhalet. Habeatis postea uas ligneum repletum aqua frigida, & perforatum in utroque latere transuersali unico foramine, ita fistula descendens quodammodo e capitelli naso, ingrediatur foramen utrunque, & haereat aquae frigidae in ipso uase ligneo existenti. Et hac ratione cognoscetis, quales nam spiritus fuerint cum aqua commixti. Nam arena existens in testacea olla, cum calida est, caliditas illa agit etiam in bociam, & calefacit aquam e qua efferuntur continue uapores qui petentes capitellum densantur, & uertuntur iterum in aquam, quae aqua descendens per fistulam retinet adhuc uapores, quoniam aqua descendens per fistulam, refrigeratur quoquo modo a frigiditate fistulae, & a frigiditate aquae existentis in uase ligneo, quam aquam fistula tangit: & ita frigiditas non sinit uapores in aqua illa descendente existentes, exhalare. Prosequamini deinde cum ipso igne sub furno, quo usque tota aqua fuerit con sumpta. Postmodum extrahatis bociam, in qua si uideritis superesse adhuc humiditatem aliquam, sinite ut a sole absumatur, quo facto exponatis soli faeces residentes in fundo uasis, & sinatis, ut exiccentur. Siccatae cum fuerint faeces ad solem, intelligendum erit quid in ipsis contineatur. Quidam sedimenta esse ponenda dicunt supra tabellam politam, & sub sole esse inspicienda, ut si quod affuerit corpus luminosum ac lucidum, appareat nobis ratione solaris luminis. Ego uero alia prius facienda moneo. Primum extracta bocia, & calidis adhuc sedimentis, admouendus est nasus orificio bocie, olfactu enim, si aderit argilla, aliaue terra, facile cognoscetur, quae alia ratione non cognosceretur: ex odore etiam faecum calidarum, rubrica cognoscitur, quia suauis erit, & eodem signo & ochrae praesentia intelligitur. Deinde refrigeratis quodammodo sedimentis, accipiamus portionem ipsorum, & inter digitos teramus, ita enim in cognitionem ueniemus sandarace, sulfuris, auripigmenti, & similium. Tum sedimentis siccatis ponantur supra tabellam ad solem, si enim aluminosa quaedam fuerint corpuscula, illustrabuntur Image17 D E F C A a sole, & illustrata apparebunt. Hoc sane modo cognoscetis sal, si aderit in grumis concretus: nitrum etiam si adsit copiosum, si uero paucum, difficile admodum cognoscitur. Sulfur quoque si purum adfuerit, colore cognoscitur, quia subluteus, uel subpallidus: eodem modo etiam cineres & concretos lapides percipiemus. Metalla autem reliqua ut aurum, argentum, ferrum, stannum, & similia non cognoscuntur: sunt enim aliquandom ita cum marmore, cinere & similibus commi xta, ut prorsus sensum effugiant, nec si gustetis sedimentum illud, poteritis ipsa cognoscere. Itaque alia uia est procedendum. Inspergendum igitur ipsum sedimentum, laminae ferreae politae atque candenti, ita enim facile cognoscitur cinis, marmor, gypsum, calx, sulfur, sal, nitrum, cerussaque. Si enim aderit calx & marmor, non comburentur; sed post quam alia quaedam fuerint combusta, remanebunt ista, habebuntque colorem candidiorem quam anteam. Sin autem uideatis, quod adsit quaedam materia, quae non exuratur; sed fiat statim candidissima; sciatis quod est gypsum: quare calx, marmor & gypsum communicant in hoc, quod non exuruntur, sed remanent, & fiunt candidiora: hoc tamen interest, quod calx & marmor tarde fiunt candida, & candor non est multo maior, quam antea esset: contra uero gypsum citissime acquirit candorem, & illum quidem ualde maiorem, quam haberet antea. Sulfur etiam facile hoc experimento cognoscitur, quia eliquatur & refert suum odorem. Sal quoque & nitrum cognoscuntur, quia sedimenta comburentur, si adsint, & scintillabunt: sed hoc interest, quia si aderit sal, scintillabit et crepabit simul: si uero nitrum, scintillabit utique, sed sine crepitu. Si autem mareria sit mixta ex sale & nitro, dum sedimentum exuritur, partim scintillabit cum crepitu, partim sine crepitu. Plumbum hoc experimento nondum potui reperire, credo tamen quod si esset in illo sedimento, eliquaretur supra laminam candentem. Si cerussa aderit, sedimentum fiet rubrum, quod est etiam signum plumbi, parum enim differunt, quoniam cerussa fit ex plumbo, & ex cerussa sandix. Si uideritis, quod sedimentum eliquetur & fiat album ac si lac esset, non inferatis statim adesse alumen, quia hoc est aliquando indicium, quod adest alumen cum suo lapide: aliquando etiam aderit, & non eliquabitur, quia alumen eliquatur tum a calido; tum ab humido. Metalla autem reliqua nulla dictarum rationum cognoscuntur. Ego autem reperi artem quandam, quam sum expertus in balneis Aponitanis, Lucensibus, & aqua Uillensi, quae talis est. Quando uultis experiri, an aqua aliqua habeat calcantlum, uel alumen, uel aliud simile, coquatis primo aquam non in uase uitreo, sed in uase stanneo, uel ferreo: postea cum aqua fuerit parum decocta, quiescat, deinde iterum coquatur parumper: mox in ipsam iniiciatis succum uel decoctum gallarum, pauca tamen quantitate, etsi cum aqua aderit alumen album uel calcanthum, uidebitis aquam fieri illico nigram. Aut acciplatur uerzinum dictum medicamentum & coquatur in aqua, ita ut aqua accipiat colorem ueluti nigrum, deinde coletur, & huius aquae portio inspergatur supra sedimentum, & si aderit alumen, color ille ater reddetur statim clarior. Et quod dixi de colore relicto a uerzino, idem intelligatis dequacunque re alia, ita ut aqua pro tali experimento faciundo, possit fieri ex omni materia, quae possit aquam inficere colore nigro, & dummodo aqua sit nigra, non refert, ex qua materia sit reddita nigra. De astringentia autem, qua alumen est praeditum, nihil dico, quia alumen in sedimento existens, non potest gusti dignosci: saepe enim accidit, ut gusteris sedimentum, & sentiatis astrictionem: tamen illam non proueniet ab alumine, sed fortassis a sale uel ab alia re. Ferrum, aes, & similia metalla, non possunt ulla ratione dignosci, nisi ex corruptione sedimenti, ita ut quod libet metallum, quod aderit, uertatur in proprium excrementum, & ex proprio postea excremento, cogno scetis hoc uel illud metallum adesse. Et hoc modo cognoscitur ferrum, argentum, aurum, chrysocolla, aes, & similia. Stimulanda itaque sunt sedimenta cum aliquo medicamento, liquoreue acri, ut quod libet metallum, in sedimento contentum, uertatur in proprium excrementum. Acre autem erodensque medicamentum aptum ad hoc, erit acetum acerrimum, aqua erodens & similia. Accipiatis igitur sedimentum, & iniiciatis in aquam uerbi gratia, erodentem, & cum exiccatam, ac absumptam uidebitis esse aquam, obseruate an supra sedimentum sit excrementum alicuius metalli: ut si supra sedimentum uideritis concreuisse ferruginem, indicabitur, quod in sedimento fuerat ferrum. Si uero aderit aerugo, est indicium aeris: & sic de reliquis. Metalla itaque cognoscuntur per corruptionem, & mutationem ipsorum in propria excrementa. Et hec certe est rei ueritas, ut uos poteritis facile experiri, si acceperitis portionem alicuius metalli, ut limaturam ferri, & commiscebitis cum aliquo sedimento, & tentaueritis, ut limatura corrumpatur, & uidebitis quod corrumpetur in proprium excrementum, id est, in ferruginem. Et his modis cognoscuntur, quot & quae sint res illae, quaecum thermali qualibet aqua sunt commixtae idque beneficio destillationis. Sed animaduertatis ne decipiat uos uiridis color, qui aliquando apparet in sedimento, neque enim inferendum, colorem hunc ob admixtum aes generatum, quoniam saepe generatur ex bolo aliquo, qui pariter sit cum sedimento mixtus. Igitur experiamini, an proueniat ex admixto aere, uel ferro, an nascatur ex ferrugine, an ex bolo aliquo, hoc modo. Accipiatis sediinentum talis aquae, & infundatur in acetum stillatitium, & obseruate qualem colorem acetum contrahat: similiter qualis sit color sedimenti, quando fuerit exiccatum: et si aderit ferrugo, color erit niger: si bolus, color erit rubicundior, id est, minus niger & tendens ad rubedinem. De odore autem & sapore, nihil dico, quoniam tam uarius est sapor & odor thermalium aquarum, ut non possimus ex ipsis cognoscere, quid sit id quod admixtum est, etc. Haec omnia ex Fallopio, tanquam non omnino a presenti materia aliena, integra uoiui ascribere, quando & alia multa de metallis, huic libro ascribentur: & multa etiam, ut & haec, artifici osa indagine sint ad usum hominum comparata. Aqua destillata e semine canabis cum succo allii, eo modo quo aqua rosarum destillatur, consmetica est aqua, locis enim glabris, quibus illinitur, pilos crescere facit. Aqua chelidonii maioris, quae proprietare sua morbis auxiliatur, tam calidis, quam frigidis, robur praestat spiritualibus membris, uenenum a corde pellit, quae pulmoni obsunt digerit, ipsumque ulceratum consolidat & sanguinem epota sistit. Chelidonii maio. folia, flores & radices, omnia minutim incisa, & in uase fictili nouo, uitreato, & luto obturato, in fimo equino, diebus decem sepulta, alembico destillata quod primo liquabitur, aqueum erit, quod secundo, ut oleum, quod & iterum destillato, usuique seruato. Aqua e fragis destillatis, est singulare remedium, contra intrinsecos pulmonum & iocinoris calores, & sitim extinguendam. Aqua lapatii minoris, curans qualemcunque catarrlum, ex Fierauanti lib. 2. Lapatium minus cum foliis & radicibus destillatur, & omnis aqua seruatur. Haec aqua in uitreo uase optime obstructo, ad usum, seruatur. Accipe igitur tempore necessitatis huius aquae ◉ iii. mellis albi crudi ◉ i. s. & commisce optime incorporando, & bibitur mane ieiuno stomacho calide, in egressu lecti, in caeteris optime se gerat necesse est, nec ullo cibo catarrhum promoueat. Qui hoc genere remedii per spacium mensis continue usus fuerit, curatur ab omni catarrho perfectissime, excipias catarrhum in hecticis & morbo gallico, nam prodest quidem in his, sed non curat. Ante usum uero huius aquae, sumenda est drachma. una aromatici Leonhardi, mane, ieiuno stomacho, superbibendo ◉ ii. uini, disponit enim hoc catarrhum ad solutionem. Laricis ramiusculos teneriores Uallenses mense Maio decerpunt, quibus utuntur in balneis contra uarios morbos, potissimum contra lepram. Aqua quoque ex eis destillata contra lepram ualet, Munsterus: quanto magis igitur. ipsa Larigna destillata? Aqua e floribus Narantii, quae aqua naphae dicitur, per campanam elicita ui, ignis, tantae suauitaris & redolentiae est, ut caeteras odoriferas aquas superare certum sit. Ea hodie apud medicos Hispaniae pro leni uomitum proritante medicamento habetur, Amat. Lusitanus in Dioscor. qui etiam alibi eandem tepidam ad uomitum prouocandum commendat. Aqua quae e nucibus auellanis recentibus ( destillatione ) fieri potest, potata, tormina mitigare praesentaneo remedio, drachmarum duarum pondere, frequenti constat experimento, Alex. Bened. Ex nucibus iuglandibus immaturis integris cum gulioca, aliqui aquam destillant utilem in peste: item ut imponatur podagrae, Gratarolus. Aqua pilosellae destillata, ualet ad omnia ulcera tibiarum, etiam ualde antiqua, ponendo prius in qualibet ◉ aquae, mellis rosati, myrrhae & lithargyri ana ◉ ii. & parum camphorae, deinde dimittatur ad solem per tres dies, postea coletur, & ex ea lauentur ulcera, & superponantur petiae lini in ea prius madefactae. Et istud agas his in die, & hoc non parui facias. Destillari herba debet mense Septenbri maxime, non existente pluuia. In additionibus Pandect. Aqua destillata e pomis syluestribus immaturis, ualet rubedini faciei, & syronibus eiusdem. Aqua mirabilis ex floribus rorismarini, ◉ ampullam unam, quam imple floribus rorismarini, sepeliatur in arena usque ad medietatem, & sic maneat per mensem aut plus donec flores in aquam conuertantur. Tum accipiatur & ponatur ad solem per quatuor dies, & inspissabitur, & habebit uirtutem Balsami: cor, cerebrum, & totum corpus roborat, & ualet ad debilitatem memoriae, & delet maculas faciei & oculorum, si una gutta proficiatur in oculum duabus aut tribus uicibus, rectificat membra stupida, curat paralysim, phlegma salsum, fistulas & cancrum, quae alias sanari non possunt. Aqua alia e floribus rorismarini, maximae uirtutis: hominem in sanitate conseruans, & partes omnes corporis illaesas, uisum confortans: dolorem remouens stomachi, & uentris inferioris, utentem hilarem reddit, & pleraque alia bona facit. Elicitur autem per elambicum ex floribus rorismarini, dantur autem ◉ iiii. semel in hebdomada. Aqua roris, faciei uenustatem conciliat, & rugas generari prohibet: In Laconico si in egressu balnei totum corpus laueris hac aqua, permixta cum albumine oui, cutem dealbat, & a scabie tuetur. Aqua limonum alembico extracta, aut succus, pondere duarum unciarum, cum decocti rapliani ◉ iii. pro uice si sumantur, sufficiunt ad renum lapidem. Aqua rosacea odorifera, multis modis preparatur. Aliqui sumunt rosarum syluestrium, quantitatem quam uoluerint, easque digerunt, per triduuum in balneo, postea uero destillant in uapore aquae calidae. Aut replent alembicum foliis rosarum, ligatis in linteo: aut madefaciunt intrinsecus capitellum, ut folia rosarum parietibus adhaereant, sicque destillant aquam. Alii ubi posuerint stratum ex foliis rosarum, tum illud ipsum conspergunt aqua uitae, & rursus super imponunt aliud stratum, tum iterum aspergunt aqua uitae, ac denuo super sternunt folia, idque uicissim pergere student ad repletionem cucurbitae, ac tandem digerunt & destillant. Alii loco aquae uitae, aquam odoriferam parant e puluere caryophyllorum; sicque multo fit odoratior. Sunt nonnulli qui ad ◉ xii. aquae rosarum, commiscent ◉ i. Camphorae, & destillant. Nonnulli cum santalis, & aliis aromatibus praeparant. Quidam herbas odoriferas, aut flores similes, aqua tantum simplici maceratos destillant. Rursus sunt qui croci integri ◉ s. & aquae rosarum ◉. ii. simul macerant, & lestillant, aut, ut alii solent, sumunt aquae rosaceae, ◉. ii. & croci triti ◉. i. & destillant. Quidam accipiunt unciam unam caryophyllorum puluerisatorum, cum ◉. ii aquae rosarum, & similiter destillant. Aquam rosarum e rosis Persicis, hic apud nos quidam destiliat, quae aluum soluit. Sumit aurem ad alui solutionem tantum aquam primo destillantem, priusquam adurantur rosae, & destillat in balneo Mariie, ubi ctiam destiliat herbas sicciores, alias uero in arena. Aquam rosaceam, copiosiorem quidem e domestica rosa, sed minus odoratam quam e syluestri fieri aiunt, Scaliger. Aqua e floribus sambuci, alembico per destillationem extracta, iter facturus faciem abluat, ne a sole intumescat, aut laedatur. Aqua scabiosae herbae, pota sanguinem conglobatum discutit; Alex. Ben. Aqua florum solsequii in sole sic destillatur, mense praecipue Augusto: Accipe mitram mulieris, multis suturis perforatam, ut solent sutura dicta, ein Englesche nadt, hanc in uitrum album impone ne contingat fundum, cui impone florum bonam partem, & uitrum superius diligenter obstruatur, neuel minimum perspiret, destilletur in sole quatuor aut quinque septimanarum spatio. Haec aqua multum clarificat uisum & oculos: Aqua est nobilissima ad confortandum oculos. Et eodem pene modo melior fieret aqua ex uerbasci foliis. Aqua de floribus solsequii, prodest oculis & membro uirili dolenti. Ex mammillis mulierum, magnos dolores extrahit. Uirgam uirilem fouendo curat. Aqua uerbasci, & oleum florum eiusdem, mirabiliter ad podagram faciunt, cuius experimentum iam factum est in muliere arthritica, quae admirata dolores tam cito sedatos, & metuens ne narcoricum esset remedium, oleo uti recusauit, itaque post mensem morbus repetiit. Est autem aqua acetosa, unde facile in uino maceratam prius herbam deprehenditur. ◉ tapsi barbati cum floribus & radice, infunde contrita cum uino rubro, & putrifices per duos menses, deinde destillabis. Linteo intincto locum affectum tegas, quam calidissime ferre poterit: hoc bis aut ter repete, per triduum inunge oleo, & si forte redierit dolor, iterum utere, & deinceps non repetere aiunt. Aqua destillata tapsi barbati putrefacta, cum modico uino albo, post per alembicum destillata, est res mirabilis, expertissima in omni dolore podagrico & dentium, feci & uidi, Incert. Aqua destillata de floribus tilie, faciem clarificat, & maculas seu uestigia a sole impressa, quas nos uocamus, die laubflancken, ex tergit. Madefiat pannus, & imponatur tribus noctibus, & curat tribus uel quatuor septimanis. Aqua florum tilie, confert uteri malis dispositionibus, calculo, & epilepsiae. Aqua horum florum destillata, in uitro diligenter clauso seruari debet, ne odorem amittat. Huius aque accipe conchleare unum plenum, eique adde roris Maialis conchlearia tria, uel quatuor, permiscendo, hoc ipso laua axillas & mammillas foetentes hirci odore, & curat. Potest etiam uir eadem uti, ad conciliandum bonum odorem. Aqua tormentillae, ualet ad uulnera, cancrum, & fistulas, & ad uulnera intrinseca: quin etiam doloribus mammillarum & pudendi uirilis congruit, hydropem curat, oculos clarificat super omnes alias oculares aquas, & febres quoque sistit. Paratur autem ex herba tota cum radicibus, simul concisis & destillatis. Qui hanc aquam, continuis nouem diebus biberit, ab hydrope liberatur, mouet enim potenter urinam. Ex libro ueteri manuscripto lingua Germanica. Ad dolorem in meatibus urinariis ab urinae acuitate. ◉ Liquoris stillaritii florum actes, seu sambuci, ◉ iii. sacchari modicum: singulo mane sumatur usque ad dies decem. Aqua destillata ex assa foetida & trifolio bituminoso in balneo Mariae, mensura unius cochlearis, ualet ad uteri suffocationem. De aquis ex seminibus, aromatibus, & reliquis quibusdam simplicibus, uide inferius inter olea: ex horum enim plerisque & aquae & olea simul destillant. De Aquis Ex Animalibus, aut eorundem partibus destillandis. Modus extrahendi substantiam ab omnibus animalibus & ouis. ◉ oua recentia pondere 9. unciarum, salis communis preparati unciam i. misce bene simul pistata, ponantur in phiala uitrea, cum suo antenotorio ( sigillo ) in balneo uel fimo diebus 10. ad minus: Deinde ponatur capitellum cum suo recipientebene sigillato & in cineribus lento igne destilletur paulatim, destillarum collige, & serua. Similiter fit ex testitudinibus, perdicibus, capis, pro hecticis: nec non pro leprosis, serpentes sic destillantur. Aqua e sanguine hominis iuuenis destillata, ad arthritidem & defluxiones in articulos ualet. ◉ cruorem iuuenis, uiginti circiter annorum, & incorrupti, & in uase stet, ad refrigerationem & separationem seri a sanguine, humorem aquosum abiice supernatantem, deinde in uase uitreo, hoc est, phiala, reconde in fimo equino per dies 16. ut putrescat, postea destilla in alembico, & cum ista aqua destillata, inunge loca arthritica. Aqua de stercore humano destillato per alembicum, praeualens in fistulis, & escaram sanat, & cicatricem reddit pulchram si ex ea ungatur. Si in oculo ponatur, rubedinem & caliginem tollit, telam frangit, & lachrymas tollit. Thesaurus. 32 In potu data epilepticis cito subuenit, & etiam si eorum capita ungantur. Super apostema posita cum stuppis, cito rumpit. Si cum calce soluta detur, lapidem frangit. Aqua ista bibita, hydropicis subuenit. Morsui cuiuslibet canis, uel animalis rabidi & uenenosi, cito subuenit, si ex dicta aqua bibatur. Si statim post uenenum bibatur, sanat, Bertapalia. Aqua ex humano stercore, hominis rubei alembico stillans, linita confert alopeciae, uermibus, ulceribus corrosiuis, cancro & oculorum maculis, bibita uero morbo commitiali, renum lapidi, ac uesicae, asciti, morsuique animalis cuiusque uenenosi. Aqua e stercore hominis, nasci faciens capillos, accipe stercoris humani, & in alembico uitreo destilla, ut uero non foeteat; commisce camphorae parum, aut musci puluerisati, & cum hac aqua laua locum, in quo pilos nasci uolueris, & unge melle optimo, triginta diebus. Aqua destillationis stercoris humani lauetur locus aut pars scabiosa & curabitur, secretum est in omni scabie. Aqua stercoris columbini ( prius in uino per noctem macerati, ) destillata, & bibita, prodest calculo, Theophrast. Aqua caponis Marchionissae destillata, qua in puerperio usa fuit. ◉ caponem annorum 12. suffocetur & praeparetur secundum artem, & decoquatur in sufficienti quantitate uini maluatici & aquae rosarum & boraginis in diplomate, contundantur postea carnes cum ossibus & interraneis, destillentur secundum artem in balneo Mariae per alembicum. Adde inter destillandum species diambrae, diamoschi, de gemmis, diarriodon abbatis, diamargaritonis, calidi, aromatici rosati ana ◉ iiii. coriandri praeparati ◉ s. adde olei cinnamomi gr. iiii. caryopliyllorum gr. ui. misce. Aquae Caponis Descriptio, ex Dispensatorio Coloniensium. Caponi plurimum a nobis fatigato & occiso, pennae siccae euellantur citra ullam aquae immersionem seu macerationem, cumque caponem ita deplumatum & exinde euisceratum, minutim una cum ossibus, stomacho, epate, & corde conscinde, alioquin reliqua uiscera demantur. Ubi sic haschatus id est, conscindendo comminutus fuerit, tunc admacerandum affunde aquae rosatae sesquilibram, buglossae libram unam, melissae uel maioranae selibram, uini maluatici libram unam, uncias tres, cinnamomi uncias duas, croci drachmam unam, seminum endiuiae, drachmas tres, galangae drachmas duas, zingiberis, nucis muschatae, macis, santali citrini, ana drachmam unam, corticum citri sesquidrachmam, florum cordialium, ana drachmam unam, coriandri praeparati, seminum melonum ana drachmas duas, pinearum ◉ i. florum arantiorum conditorum semunciam: Stent haec simul omnia in infusione per horas uiginti quatuor; super fornacem uel in alio loco calido. Exinde superimposito adaptato alembico destilla per balneum Mariae, & in destillato liquore extingue aurum candens, praesertim tempore usurpationis, ex dispensat. Coloniensi. Destillatio caponis magistralis, D. Petri Uuormatiensis. Decoxit caponem in aqua ad sufficientiam, ita ut remanserint brodii ◉ ii. postea carnem cum iure posuit ad destillandum circa ◉. i. uel ◉. i. s. & nihil addit specierum, aut herbarum, aut radicum, Usus est ista aqua in debilitate, in febribus, & erat sine nausea delectabilis. Aliter capo generosus in aqua pura decoquitur, cum foliis boraginis & buglossae ana M. i. conseruae de uiolis, rosis, boragine & buglosso ana ◉ ii. ( ex pulueribus cordialibus ali quantulum adiiciatur ) destillentur omnia in balneo Mariae, deinde aromatiza cum puluer e diatriumsantalorum, & propina creberrime, And. a Lacuna in fine De peste. Destillatio caponis cuiusdam Doctoris. accipe caponem ueterem, sex, septem, uel octo annorum, deplumetur & exenteretur, & per noctem in aqua maceretur, postea in ollam nouam imponatur, quae capiat mensuras aquae quatuor, decoquatur & despumetur, & pinguedo diligenter auferatur, & olla semper plena conseruetur. Post perfectam decoctionem & dissolutionem ossium, aufer tuniculas omnes & pinguedinem, caro uero minutim concidatur, & aquam decoctam & carnem concisam, in quatuor bociis perlutatis, continuo igne destilla, quo finito, liquorem destillatum coopertum repone ad usum. Confert iis quorum prostratae sunt uires, & debilitatis, quique cibum non apperunt. Aqua caponis alia ad restaurandas collapsas uires, ex praescripto cuiusdam medici. Pulpa unius caponis, detracta pinguedine & pelle, minutim incidatur, & cum aqua buglossae abluatur. Deinde addita conserua uiolarum, borrag. bugloss. ana ◉ i. s. conseruae rosarum ◉. i. fol. auri. P. ui. misceantur omnia diligenter; deinde in duplici uase reponantur, & secundum artem destillentur. Huius liquoris exhibeatur frequenter cochlear unum per se, aut cum iusculis dissolutum. Alia eiusdem, a febre extreme dissolutis uiribus conueniens. ◉ pulpam unius capi, cursu fatigati & uenari antequam iuguletur, pelle & pinguedine detractis, & in aquis nenupharis & lactucae abluatur, addendo conseruae uiolarum recentis, & florum nenupharis ana ◉ i. conseruae borraginis & buglossi ana ◉ i. s. seminis papaueris albi & lactucae ana ◉ i. pulueris diamargaritonis frigidi ◉ i. s. succi pomorum redolentium ◉ ii. misceantur omnia simul, & in duplici uase reponantur, destillentur secundum artem, utatur liquore iam destillato, modo iam dicto. Alia eiusdem, in affectu frigido, uires collapias restaurans, ◉ pulpae capi unius mulcum defatigati & diligenter loti cum uino albo, aut etiam cum uino maluatico, si affectus fuerit frigidior, adde conseruae florum saluiae ◉ i. conseruae stoechadis, anthos & acori ana ◉ s. cort. citri cum saccharo condit. & minutim incis. drach. ui. cinnamomi interioris, nucis muscatae, ana ◉ i. ponantur omnia simul, ut praedictum, in balneo Mariae, deinde destillentur s.a. Huius liquoris aliquot cochlearia exhibentur aegrotantibus per certu interualla. Sunt qui in quibusuis morbis, capitis praesertim & frigidis, cum uirium imbecillitate, destillatas huiusmodi caponum aquas laudant; & nos conlicis affectibus aliquando prodesse experti sumus, iis maxime qui flatuosi fuerint, aqua enim destillata aphysos redditur, ut non amplius inflet, si recte parata fuerit, adiicentur autem medicamenta alia atque alia a perito medico pro affectuum uarietate. Quam Ob Causam, Iura caponum, & alia pinguia, quum sint fluxilis & aereae substantiae, aegre sublimentur? An quod pinguedo supernatans, humori subiecto pelliculam inducit, per quam subditus humor uix euaporare potest? sic oleum uino aut aquis odoratis affusum, exhalare non finit: & rhaphanus quoque ex oleo comestus, de uentriculo eructationes quas solet, ciere non potest: sic etiam succos, quos incorruptos uolumus seruare, oleo tegimus, ne uel spiritus conseruantes succum exhalent, uel ab aere externo extrahantur. Langius in Epist. Aqua stillaticia restaurans, & hecticis utilissima, ex Capriciis Fierauanti. Accipiatur gallina bona iuuenis, quae oua nondum posuerit, deplumetur uiua, ut sanguis commoueatur, & spargatur per totum corpus & carnem: postquam fuerit deplumata, euisceretur, tantum intestina auferendo; quo facto contundatur in mortario simul cum ossibus, his adiiciatur medullae panis tantum quantum est carnium contusarum; & simul pistentur, una cum manipulo uno scabiosae uiridis aut siccae, & tot auri foliis, quot pender coronatus unus, ac demum adde tantum aquae solani horrensis, quantum est in pondere omnium supradictorum, stent simul tota nocte, ac tum destillentur in balneo Mariae, ad exactam faecum relictarum exiccationem, & habebis aquam. Pro qualibet libra huius aquae, adde ◉ i. aquae nostrae mellis ( de qua alibi in hoc libro fit mentio ) seruetur in uitro ne respiret. Usus eius est in pastu & extra pastum bibendo. Ualet ad russim siccam febricitantium, & prodest mulieribus in partu laborantibus maxima siccitate. Aquas ex ouorum albumine, itemque uitello, Alchymistae describunt ( obruunt prius quinque diebus fimo equino ) addentes eisdem fere aliquid salis, item pinguia & resinosa. Multas eiusmodi aquarum descriptiones lector legere poterit, in Polychymia Diodori Euchyontis a nobis edita. Aqua hirundinis ad epilepsiam, ex Rondel letii methodo. ◉ hirundinum ◉ ui. castorei ◉ i. temperentur in uino per noctem; & in alembico uitreo posita, fiat destillatio. Capiat de hac aqua ad summum duo cochlearia, semel in mense, mane ieiuno stomacho. Emplastrum mire conferens scrofulis & fistulis, etc. Expertum est uiperas, capite, caudaque abiectis, per elambicum destillare, & quod stillat scrofulis imponere ac fistulis, Fumanellus. Medicamentum contra lepram ex ranis. Singulare unum nolo reticere remedium, ( inquit Fumanellus ) nec postponendum, ex ranis confectum, cute interraneisque abiectis, in uase aeneo interius stagnato, & fundo, uariis foraminibus, ad modum clepsydrae perforato, impositis, ore uasis, ne perspiret, contecto & lutato, & uase alio tanquam recipiente, ipsi substrato, terraque obruto, & superiori ollae igne admoto, donec ranarum humiditas destillauerit: stillatitius autem liquor die singula potandus propinabitur ◉ P. iii. mane singulo: & si mihi daretur occasio, periculum inirem ex liquore carnis uiperarum praeparatarum stillatitio, ranarum more. Uasorum autem forma, quae Nicolaus Florentinus construere docet in suo magno commentario, sermone 7. tractatu. 5. cap. 39. hec est. Ipse nanque praecipit, uas primum, ranis iam praeparatis, ipsarum ore butyro farcito, implere, & stillatitio liquore cancrum linire tanquam nobili medicamento. Uas Igne Circundatum. Uas Obrutum. Aqua faui mellis, ualet ad generandos piimage17 los: similiter ad asthma, si bibatur: uncta uel illita barbam crescere facit. Multo autem melius fit ex oleo ac melle, quod uim habet maximam. Mel destillatum & caluitiae inunctum, etiam ualde facit crescere crines, post alopoetiam scilicet, Theophrast. loannes Montanus e melle ait, fieri aquam fortem: & tertia destillatione hunc ipsum liquorem fieri uenenatum: e mercurio uero ( qui per aquam fortem resoluitur in aquam ) fieri liquorem salubrem & corroborantem. Aqua ex melle dealbans faciem. ◉ mellis rubei ◉. ii. gummi arabici ◉ ii. misce ista duo simul, & destilla per alembicum cum suaur igne. Prima aqua est ad faciem purificandam; & dealbandam: secunda cum tertia, facit ad capillos albos. Aquam e melle destillauit Gesnerus, cuius aqua prima nonnihil ceram redolebat, alioquin satis grata erat & clara, albescens, quae forte colicis conuenire posset. Quae secundo fluxit, acciditatem quandam habebat. Quae tertio, ea erat quasi acetum. Quae quarto, fere acetum ipsum referebat. Coepit destillationem mane hora septima, & ex dimidia mellis mensura, duas phialas paruas eo die collegit. Sero incoepit stillare, circa meridiem demum. Ignem fecit usque ad horam nonam noctis: postridie mane rursus, ab hora sexta, usque ad secundam, tum coepit magnus fumus & subfoetidus exire, & materia ascendere ( nimirum quando materiae aquosae nihil super est, mel ascendit. ) Extraxitum totam cucurbitam, quod non debueram ( sat erat altius in cinerem trahere ) & erant guttae rubicundae, adustae in alembico, acres & odore fere ut oleum de ligno iuniperi. Cucurbita infra fissa est. Relictum in cucurbita, mel erat ruffonigrum, adustum, subamarum, flauo colore tingens. Mulsam ueterem in cineribus destillauit Dominus Gesnerus, in cucurbita relinquebatur materia ad nigredinem accedens & dulcis, graui odore. Aqua prima odorata erat, & gustu aquam uitae referebat, non tamen flammam concipiebat. Secunda aqua, aquosior uidebatur, cum aciditate quadam. Parum aquae ex ea destillatur. Aqua ex ranarum cruribus sublimato uapore, collecta, phthisicis & hecticis efficacissima perhibetur ab Alex. Benedicto, necnon siccae iocinoris distemperantiae, bis die ieiunis sumpta tepens, medetur. Aqua destillata mense Maio ex ranarum spermate ( froschen leich ) impositaque podagre, mire demulcet dolores & prorsus tollit. De Aquis Compositis e stirpibus maxime. Aqua conseruans uisum diutissime, oculosque ab omnibus maculis purgans. ◉ uini albi, maturi & optimi, lib. xii. panis recentis loti diligenter lib. iiii. chelidoniae, foeniculi, bulbi, squillae ana ◉ iiii. caryophyllorum ◉ iiii. misce in bocia cum capitello & recipiente, destillentur in balneo Mariae, & igne extrahe lib. quinque aquae, quam serua seorsim. Ualet ut dictum est, ad oculos. In potu sumpta singulis diebus mane, continuando per mensem, conseruat corpus a magnis egrituidinibus. Estque secretum magnum, in multis morbis. Fierauanti. Aqua pro oculis ex lib. manuscripto secretorum. ◉ terebinthinae ( tormentillae puto ) foeniculi, rutae, endiuiae, betonicae, chelidoniae, euphrasiae, rosarum rubearum, sileris montani, capillorum ueneris ana M. i. infundantur in uino optimo albo per diem & noctem, deinde pone ad destillandum cum toto uino per alembicum, & fiet aqua pro oculis mirabilis. Aqua alia, ex eodem libro, ad oculos excellens. ◉ cuphrasie oreneglie, chelidonie, pentaphylli, uerbenae, florum rosmarini ana M. i. omnia simul misceantur in modum salsae, quibus affundatur uinum Graecum uetustissimum & subtilissimum, ponantur in ampullam uitreatam obturatam, per dies quatuor aut quinque. Post accommoda huic uino alembicum & recipiens, & destilletur igne lento. Postea huic aquae adde sequentia, semen rutae, semen foeniculi, sacchari candi, tutiae praeparatae & puluerisatae, aloes hepatici ana ◉ iii. omnia ista cum aqua praedicta commixta, in uitrea bocia cum alembico ut prius lento igne destillentur, quam serua deinceps in uitro. Huius aquae pone guttam unam in oculum, quocunque morbo oculus laborauerit, modo sit frigidus, sanabitur. Aqua magistri Petri Hispani, quae uisum acuit & oculos clarificat, & maculas & pannum delet. ◉ semen foeniculi, petroselini, apii, sileris montani, anisi, carui, utriusqe seminis gallitrici. rad. chelidonie, acori, betonice, foliorum agrimoniae, tormentillae, rutae, uerbenae, ana: terantur & ponantur in prima die in urina pueri uirginis: secunda in uino albo: tertia in lacte mulieris, siue asinae: quarta diedestillentur haec omnia, & serua ut balsamum, & obtura uas ne respirare possit, quia uirtus eius exhalaret. Aqua mirabilis operationis, uisum caliginosum clarificans, & sanitatem oculorum conseruans, descriptionis Ioh. de Uigo. ◉ succi foeniculi, succi chelidonii, rute, euphiragiae, ana ◉ ii. mellis ◉ x. sarcocollae, antimonii, tutie, aloes, ana ◉ s. fellis caponum, gallorum & gallinarum ana ◉ ii. nucis muscatae, croci, caxyophyllorum ana ◉ i. sacchari candi de syrupo rosato ◉ ui. hepatis hircini sani ◉ ii. s. an thos, schiaree ana M. s. contundenda contundantur subtilissime, & hepar frustratim incidatur, deinde omnia misceantur, & ponantur in alembico uitreo, & secundum artem bis lambicentur, & utere intra oculum, quia mirabilis est. Aqua alia ad eandem intentionem, eiusdem. ◉ fellis auium de rapina uiuentium, fellis gruis, ana ◉ ii. fellis perdicum, phasianorum & gallorum ana ◉ iii. mellis ◉. succi foeniculi, succi euphragiae an. ◉ i. f. uini granatorum amborum ana ◉ x aloes hepatici, sarcocollae ana ◉ ii. cubebarum, piperis longi & rotundi ana ◉ i. cinnamomi ◉. s. nucis muschatae, caryophyllorum ana ◉ i. sacchari candi de syrupo rosato ◉ ui. antimonii, tutiae ana ◉ ii. s. hepatis hircini ◉ iii. floris rorismarini M. i. omnia ad inuicem triturentur & incidantur, & ponantur in uase uitreo & secundum artem elambicentur: nam ista aqua intra oculum posita sanitatem oculi conseruat, & uisum caliginosum & turbidum emendat. Aqua preciosissima ad caliginem, nebulam, & ad omnia uitia oculorum: uisum miro modo clarificat, & omnem oculorum maculam abstergit, E uini albi cyathos ii. succi foeniculi depurati & clarificati cyath. i. camphorae ◉ i. tutiae Alexandrinae ◉ i. zingiberis ◉ s. mellis ◉ quatuor, terenda terantur, & onia in bacino de lotono ponantur per nouem dies ad serenum, ubi neque ros neque sol percutiat, deinde destillentur per filtrum, & in ampulla uitrea aquam destillatam serua, & mane & sero guttam i. aut alteram oculis immittas. Arnosdus. Aqua nobilissimae operationis in cataractis oculorum, resoluit enim materiam in uiis oculorum existentem, cum notabili confortatione uirtutis uisiuae, Iohan. de Uigo. ◉ hepatis hircini sani & recentis lib. ii. calami aromatici, mellis ana ◉ s. succi rutae ◉ iii. aquae chelidoniae ◉ sex, aquae foeniculi, aquae uerbenae & cuphragiae ana ◉ iii. piperis longi, nucis moschatae, caryophyllorum ana ◉ ii. croci ◉ i. florum rorismarini aliquantulum contriti, schiarae siue bozomi ana M. s. sarco collae, aloes hepatici ana ◉ iii. fellis auium de rapina uiuentium, si inueniri possit ◉ i. uel loco earum capiatur de gallis, gallinis, caponibus & perdicibus in triplum, uidelicet de felle gallinarum, etc. omnibus prius trituratis & incisis: deinde triturationi addantur, sacchari albi ◉ iii. mellis rosari ◉ ui. misceantur omnia & cum alembico uitreo secundum artem destillentur, & usui reseruentur bene obturata, quia unam quanque debilitatem uisus confortat, & caliginem oculorum mundat, cataractam futuram prohibet. Aqua intra oculum posita, dilatationem pupillae restaurans, cum aliquali uirtutis uisiuae confortatione, ◉ foeniculi dulcis ◉ i. sanguinis columbini ◉ i. turiae, antimonii ana ◉ ii. aquae ros. aquae myrtillorum ana ◉ i. s. myrobolani citrini ◉ s. misce & cum uase uitreo secundum artem elambicetur aqua, Ioha. de Uigo. Aqua experta ad uisum pene deperditum instaurandum, in oculos frequenter immissa. ◉ foeniculi, chelidonii, saluiae, rorismarini, uerbenacae, rutae, sing. M. i. alembico destillentur. Aqua ad uisum instaurandum fere deperditum & albuginem. ◉ uirgae pastoris, millefolii utriusque M. i. chelidonii, uerbenacae, rutae, foeniculi, foliorum enulae sing. M. i. caphurae ◉ s. recentia contundantur, & alembico destillentur. Collyrium, uisum fere deperditum restaurans, & expertum. ◉ Apii. foeniculi, rutae, uerbenacae, benedictae, quae Caryophyllata uocatur, cartophylaginis, quae & ceratophylax, agrimoniae, chamaedryos, luminellae, pimpinellae, querculae minoris, fragariae, saluiae, partes aequales, infunde in urinam pueri parui & adde piperis. gr. uii. & mellis albi modicum, & alembico destillato. Fum. Aqua de saluia foeniculo, rosis rubeis, chelidonia, ruta, ana, cum modico uerbenae, non tantum huius sicut de aliis, fiat aqua, quae si mane & uesperi ponatur in oculis, iuuat debilitatem uisus senectutis. Arnoldus. Aqua alia in descensus aquae principio, & ad tumorem & fluxiones Assae ◉ 1. mellis albi puri lib. s. aquae foeniculi, aquae rutae, ana ◉ xii. aquae maioranae ◉ s. alembico destillentur. Fuman. Aqua siue liquor destillatus ad prouocandum somnum, estque soporiferum secretum, ◉ opii Thebaici, alliorum mundatorum ana ◉ ii. allia pistello signeo tunde in pila marmorea, adde opium tritum, & bene concorpores ut fiat ( ceu ) opiata. Hoc destillabis in cornuta leuissimo igne in cineribus. De hac aqua si opus fuerit inunge tempora, frontem, carpum: & caue ne extra necessitatem utaris, uelut in maniacis, ut aequum uidebitur. Ad inducendum somnum aqua Fumanelli, Succi papaueris utriusque ana lib. semis, succi hyoscyami albi & nigri ana ◉ ii. succi portulacae, lactucae ana ◉ iii. succi fabae inuersae lib. semis. nenupharis ◉ iii. seminis cuiusque papaueris, radicum fabae inuersae ana ◉ ii. seminis lolii ◉ albi & rubri ◉ iii. xyloaloes, nucis methel, ana ◉ i. s. portulacae, lactucae ana ◉ i. scariolae ◉ i. endiuiae ◉ i. contundantur & ponantur per tres dies in uase uitreo, & destillentur, detur ◉ i. cum uino & aqua. Aqua somnum reducens Fumanelli, infundantur, macerenturue, semen papaueris & semen lactucae ad pondus ◉ unius in uino horis 20. & addatur modicum opii, & elambicentur, deturque ◉ i. hora somni. Aqua siue liquor somnificus mirabilis destillatus. ◉ diatragacanthi ◉ ii. sumach ◉ s. florum bedegnar ◉ iii. santali rubri ◉ s. presilii ◉ cort. radicis mandragore ◉ i.hyoscyami ◉ s. papaueris nigri ◉ ii.s. papaueris albi ◉ s. papaueris rubri totidem, opii ◉ ii. basilici ◉ i. s. radicum alkekengi ◉ ii. camphore ◉ i. sanguinis draconis ◉ i. seminis cicutae ◉ ii. lapidis magnetis ◉. s. seminis portulacae ◉ ii. seminis lactucae ◉ ii. seminis endiuiae ◉ iii. uini granati ◉. s. seminis plantaginis ◉ ii. uini de berberis ◉. s. solani ◉. i. Ex his omnibus destillatur aqua admirabilis, quae potentissimum somnum inducit, si in lecti introitu ◉ pondus bibatur in haustu uini boniaqua somnum inducens, ex Fumanello. Sumito piperis nigri, hyoscyami albi, corticum mandragorae, seminis lactucae, lolii, papaueris albi & nigri sing. partes aequas, terantur, deturque ◉ i. aut in succo lactucae per diem & noctem madescant, elambicenturque, & quod effluit ad usum reponito Alia. Sumito succi hyoscyami albi, succi foliorum papaueris albi & nigri, succi foliorum mandragorae, uel succi pomorum eius succi hederae, succi cicutae, sing. ◉. s. seminis lactucae, seminis lolii tritorum utriusque ◉ iii. ter per alembicum destillato, quaqe uice faeces terendo & ei quod destillatum est commiscendo: in tertia ultimaque destillatione, quod exit in uase uitreo optime clauso, ad usum seruato, datoque guttas tantum duas tresue. positum, ut ferunt, expertissimum, occipitio illito & decenti praemisso uictu, somni tempore, diebus quadraginta & thuris masculi gr. deglutito. Compositi series haec est. Florum rorismarini, florum boraginis, florum buglossi, uiolarum, rosarum, melissae. sing. 31. florum chamaemeli ◉ ii. s. foliorum lauri, stoechadis, maioranae, saluiae. sing. ◉ ui. incisa & in ◉. i. s. uini albi odor. diebus quinque macerata, elambico destillentur, quodque stillauit in uase reponito uitreo, additisque therebinthinae ◉. i. & thuris albi ◉ ii. mastiches, myrrliae, mellis anacardi, sing. ◉ i. omnia trita, & in unum congesta, & diebus quinque in stillatitio dimissa humore, denuo destillato, & humori, qui stillauerit, adiicito nucis moschatae, caryophyllorum, cubebarum, cinnamomi, maceris, cardamomi sing. ◉ ui. ligni aloes ◉ uiii. ambari, moschi, utriusque ◉ s. trita omnia, commixtaque post dies quinque suaui in principio destillato igne, in fine potentiori & ad usum seruato. Aqua exper ta ad dealbandam faciem, cutim tenuandam, & maculas omnes de facie auferendas. ◉ terebinthinae electae, ac destillatae. ◉. ii. thuris ◉ iii mastiches ◉ s. dracunculi tantundem, omnia trita, & cum aqua terebinthinae commixta iterum destillato, sumitoqe postea axungiae suillae recentis liquaae. ◉. i. caryophyllorum ◉ ii. nucis moschatae ◉ iii. cinnamomi electi ◉ s. spicae celticae tantundem, spicae nardi ◉ ii. caphurae ◉ iii. auri ◉ i. argenti ◉ ii. omnia tenuissime trita alembico destillato: commiscetoque huius aquae duplum cum sequenti, & lota facie cum furfuris decocto, abluito cum aqua destillata. ◉ aquae ex argento uiuo ◉ i. boracis, aluminis iameni, cerussae ablutae, singulorum ◉ i. misce, & utere, ut dictum est, ex Fumanello. Aqua ad memoriam, tuta, & admiranda, decenti uictus regimine seruato. ◉ nucis moschatae, caryophyllorum, zingiberis, trium piperum sing. ◉ iii. iuniperi ◉ s. hyperici, corticum citri, florum anthos; basiliconis, maioranae, mentae, pulegii, baccarum lauri, calaminthae, spicae, xyloaloes, cubebarum, cardamomi, calami aromatici, stoechadis. sing. ◉ i. s. acororum. M. i. s. origani, hyssopi, rutae caryophyllatae, aristolochiae, utriusque paeoniae, casiae ligneae, pimpinellae, dictami, tormentillae, scabiose, matrisyluae, anisorum, cumini, seseleos, nasturtii, sing. ◉ i. theriacae antiquae ◉ i. aquae ardentis, secundum artem clarificatae ex optimo utique uino, terque quaterue destillatae ◉. uiii. omnia trita & cribrata in uase ui treo seruata, more solito quater per alembicum destillentur, quaque uice, quod destillatum est, recrementis in uasis fundo remanentibus, reponendo, & quatra peracta destillatione, adiicito, omnium myrobalano rum, anacardi sin. ◉ ii. s. tritaque & in unum congesta post diem sextum destillato, igne primum suaui utique, quo paulatim adaucto, primo exibit imbecille quid aquae simile, post subcitrinum, ultimo aucto igne, citrinum facultate potentius, quibus moscho, ambari, ambraue aromatizatis utitor bis in hebdomada, cochlearis mensura ante cibum horis sex. Quod si memorandi sedem, temporaque lines, memoraberis quaecunque uolueris, Fumanellus. Aqua pro memoria, ◉ florum fabarum, sambiuci, chamomillae ana P. ii. rutae, melissae, pimpinellae, buglossae, liquiritiae rasae conquassatae ana M. iii. fiat destillatio in alembico uitreo lento igne, utere bis aut ter in hebdomada, ad ◉ s. uel ◉ i. Aqua ad maniam, quae est secretum preciosum & probatum in cura maniae & melancholiae, ex libro quodam uetustissimo manuscripto. ◉ florum anthos, boraginis, rad. buglossae ana, croci drach. i. mali cydonii ◉ iiii. uini albi optimi, bene digesti, & clari ◉. ii. misceantur & stentsimul bene pistata per diem unum naturalem, deinde ponantur in fimum equinum diebus Xu. in uase uitreo, tum destillentur in uase uitreo duabus uel tribus uicibus. Hanc aquam ( inquit author ) serua ut oculi pupillam, est enim ualde preciosa, quia eam sum expertus in omnibus aegritudinibus melancholicis ualde efficaciter, & in dolore & tremore cordis. Dosis eius est ◉. i. Alia aqua dealbatiua faciens album colorem. Recipe mellis rubei ◉ ii. gummi Arab. ◉ ii. misce ista duo simul & destilla per alembicum cum suaui igne. Prima aqua est ad faciem purificandam & dealbandam, secunda cum terria facit capillos albos. Aqua odorata, non destillata; ex Alex. Bened. Allachalach, ut scribunt Arabes, est quid compositum ex succo foliorum myrti; & aqua rosarum & santalis & parum aceti & aquae alkalef, aut ex succo fructuum bene redolentium, & huiusmodi mixtum fluidum ponitur in uase stricti orificii, & ex applicatione postea uasis praedicti, & concussione ipsius, iuxta nares sentitur odor, uirtutem ualde confortans. Aqua odorifera, gustu fere insipida, sed odore ualde suauis, naso illeui guttam, uidebatur fere somnifera Georg. Sighart. Recipe assae dulcis, styracis, calamitae ana unciam i. ligni aloes unciam semis, caryophyllorum, santali citrini, corricis, citri ana drach. iii. contundantur & infundantur in aquae rosarum unciis xxiiii. per octo dies, postea destillentur in balneo Mariae, seruetur in uitro, in quo suspende moschi, ambrae ana draclimam semis, & utere ad odoris gratiam. Aqua probatissima ad morbum caducum, ◉ radicis ireos, apii, foeniculi, petroselini, asparagi, brusci, lupuli ana M. ii capillorum ueneris, scolopendriae, florum tamarisci ana M. i. semen anisi, foeniculi marini ana ◉ iii. omnia quassata pone in alembico, fiat aqua, capiat mane ◉ ii. Ad epilepsiam propinat quaedam aquam destillatam ex floribus tilie, urtica minori & cerasis: bibit hanc aquam quaedam mulier huic morbo obnoxia foelici cum successu. Aqua ad uocem clarificandam efficax, tussim difficilemque anhelitum, & lepram. ◉ glycyrrhizae abrasae & succi eius, utriusque ◉ iii. spicae nardi, ◉ i. diatragacanthi, seminis melonis, seminis citrulli, seminis cucurbitae, radicis enulae, hysopi, tymi, epithymi, polypodii, aristolochiae rotundae, gentianae, ireos, croci, satureiae, origani, pulegii, calaminthae sing. ◉ s. omnia destillato & utitor. Aqua pectoralis maximarum uirium, precipue ualet in debilitate stomachi propter uiscosos humores & putridos, quia emollit, & digestionem adiuuat, simulque aperit, & est cordialis. ◉ ficuum, passularum, dactylorum, nucum pinearum, coriandri ana ◉ ii. mellis communis ◉. i. misce, infundantur in ◉. xx. aquae communis, tum decoquantur ad consumptionem ◉. ui. postea cola per pannum & habebis aquam. Huic adde quintae essentiae nostrae, ◉ iiii. & serua. Et haec est aqua pectoralis, excedens sua nobilitate, omnium reliqua rum pectoralium uires. Fierauanti. Aqua destillata ad hydropem, cuius recipiat patiens omni mane ieiuno sromacho ◉ iiii. & si uult, cum uino. Rx. rad. ireos, foeniculi, petroselini, apii, asparagi, brusci, lupuli ana M. ii. capillorum ueneris, scolopendriae, tamaricis ana M. i. seminis anisi, foeniculi, cumini, petroselini, asparagi, brusci, lupuli ana ◉ s. zingiberis, galangae, cinnamomi, macis ◉ iii. omnia conquassentur, & simul bene misceantur, & destillentur: expertus sum multoties. Aqua hydropicos persanans, quaque die uentre bis loto & perfricato, pulsatilibusque arteriis superponendo emplastrum de baccis lauri, premissis tamen debitis euacuationibus. Habet autem cinnamomi, caryophyllorum. trium piperum, xyloaloes, spicae nardi, opobalsami, galangae, calami aromatici, cubebarum, croci, sin. tritorum ◉ i. terebinthinae ◉ iiii. destillato, & quod primo stillat, abiicito, quod secundo, usui seruato, quoniam ab infarctu uenas omnes liberat. De aqua, alembico stillata a rebus infra descriptis, per annum ebibita, cochlearis mensura, uesperi & diluculo, singulis diebus quatuor cum uino, & cibariis puluere secundo loco descripto superposito, lapidem quencunque in renibus uel uesica, etiam induratum dissoluit, iliorum sedat dolorem, & morbos ex frigida causa curat. ◉ radicum foeniculi, petroselini, rusci, rhaphani sin. ◉ i. s. omnia contusa & uino potenti macerata destillato, & stillatitio liquori adiicito pulueris ex cinnamomo ◉ s. galangae, ambari, zingiberis, calamenthi, sin. ◉. i. & ◉ ii. macro piperis ◉ i. caryophyllorum ◉ ii s. cumini ◉ i. ameos, leuisti ci seu ligustici, utriusque ◉ iii. spice nardi, casiae ligneae, mastiches, sing. ◉ ii s. quae iterum destillato, & commixtis cinnamomi, caryophyllorum, spicae nardi, zingiberis, piperis longi, xyloaloes, maceris, galange, zedoariae glycyrrhizae sing. ◉ uii. gr. x. succo, qui per alembicum defluet, utitor. Fum. Aqua frangens lapidem in uesica & renibus. ◉ succi saxifragiae. ◉. ii. milii solis, succi petroselini, utriusque ◉. i. aceti optimi ex uino odoro, ◉ uiii. elambicentur, & stillatitius liquor in uase uitreo seruetur, deturque ◉ i. quaque uice mane, meridie, uesperi, quoniam probata est, Idem. Aqua mirabilis & rara excernens arenulas renum & eosdem mundificans, ex lib. 2. Fierauanri. Arene in homine causam habent caliditatem & siccitatem renum, & cum maxima difficultate, & ardore urinam reddunt. His occurrendum est refrigerantibus & humectantibus, & ardorem auferentibus, cuiusmodi est hoc sequens remedium. ◉ seminis limonum paruorum, arantiorum, ana ◉. i. saxifragiae ◉. ui, melissae, scolopendriae, uitrioli, asparagi, hyssopi, radicis foeniculi, petroselini, ana ◉ ui. succi limonum paruorum, tantum quantum satis est ad subigendum hanc materiam, ad formam pastae liquidae, seu unguenti liquidi. Destilletur hec materia in campana plumbea, quae diligenter sit clausa in commissuris, ad exiccationem materiae, aqua ueto seruetur in uitro obturato. Usus tempore, primo corpus optime est purgandum ab humoribus crudis & uiscosis, una cum stomacho, quo facto, mane & sero bibantur hec aqua quantitate ◉ ui. In cibis abstineat ab humidis & frigidis, utatur siccis. Est hoc in tali casu probatissimum remedium. Aqua frangens lapidem uesicae, qua usus est Napulio Cardinalis. ◉ philipendulae. ◉ ui. rad. acori ◉ iii. saxifragie cum radicibus, quantum de omnibus, conquassentur & ponantur in alembico, & fiat aqua. Datur ◉ i. Aqua ad lapidem renum mirande facultatis. Sumantur cicerum rubeorum, corticum fabarum recentium sing. ◉. iii. rubiae tinctorum, artemisiae, agrimoniae, cetarach. artemisiae, ossium dactylorum, maxillarum lucii sin. S ] y ◉ i. arantiorum acidorum num. u. limonum acetosorum iiii. mellis despumati, sacchari electi utriusque S ] lb ◉. i. s. aquae absinthii S ] lb ◉. ii. mellis rosati ◉ iiii. cinnamomi electi ◉ s. galangae ◉ i. xyloaloes electi ◉ ii. pulegii ◉ i. maioranae ◉ i. s. terenda terantur, & alembico destillentur, denturque quaque uice ◉ iii. ieiuno. Aqua mirabilis & experta lapidem frangens siue fuerit in renibus, siue in uesica, ex Arnoldo de Uilla noua. ◉ rad. asparagi, rad. arundinis, saxifragiae, uirgae aureae, mirasolis, omnium cum suis radicibus ana ◉. ii, aceti scylitici ◉. iiii. succi limonum ◉. ii. uitri adusti, polii montani, ana ◉. i. ponantur omnia parum contrita in uase destillationis, & quod destillatum fuerit collige inde: Da ◉ ii. cum uino decoctionis leuistici, quia mirahiliter ualet. Aqua destillata ad auditum. ◉ beronicam caepe i. crudum, rotundum, album, rosmarinum, amygdalas amaras, anguillam grossam albam, pone simul in alembicum & quod exit, infunde auribus. Aqua odorifera Damascena, uel aqua uirtutis, tempore pestis. ◉ aquae rosarum ◉. iiii. belzoini, hoc est, assae dulcis, storacis, calamitae, caryophyllorum ana ◉ i. santali utriusque ana ◉ iii. corticis citri, cyperi Romani, cinnamomi ana ◉ s. camphorae ◉ iii. ligni aloes ◉ ui. incisa & contusa, infundatur in uase uitreato cooperto membrana, stent in infusione per dies tres, quarto die destillentur secundum artem per alembicum in balneo Mariae. Postea adde zibetae gr. xx. musci gr. xx. b. distemperentur simul & ponantur in sole per dies xu. & erit aqua multum odorifera. Aqua, liquorue still atitius, ad pestilentes febres preciosus, probatusque. Sumitur aloes ◉ ii. s. myrrliae stillatitiae, quae stacte dicitur ◉ ii. croci ◉ i. nucis muschatae, caryophyllorum, cardamomi, granorum paradisi, cubebarum, cinnamomi, maceris, zingiberis, xyloaloes, caphurae, seminum pomi citrii, s. acetosae, s. paeoniae, xylobalsami, de unoquoque ◉ i. florum rorismarini, buglossi, borraginis, calendulae, spicae, sing. ◉ i. stoechadis ◉ i. radicum dictamni, tormentillae, zedoariae, behen albi, behen rubei, enulae, acori, cyperi, carlinae, rheibarbarici, foliorum sonchi, seu crispini, sing. ◉ i. corticum pomi citrii tantundem, theriaces antique, electuarii de gemmis, utriusque ◉ i. moschi gr. iii. ossis cordis ceruini ◉ ii. succi pomorum Apianorum, mellis, myrobalanorum chebularum, sing. ◉ s. sacchari ad omnium pondus: quae omnia in bocia uitrea clanusa, duobus madefacta diebus, suaui destillentur igne: quodque primo stillauerit, ad usum reponatur, deturque die singula cochlearium magnum: hoc enim unum est ex ueris in peste medicamentis probatum. Quum uero quod stillat ad quandam uergit albedinem, aut incipit turbari, ut quod inutile, abiiciatur. Fumanellus. Aqua composita ad pestem ex speciebus liberantis. Speciebus liberantis affunde aquam, & destilla eo modo, quo oleum caryophyllorum, aut anisi, aut aliarum herbarum siccarum destillatur. Hac destillatione saccharum clarificatur, tum pro ◉. i. specierum ◉ ii. conficiuntur in forma tabellarum. Aqua composita damascena, & oleum damascennum, ◉ uini maluatici ◉. iii. aquae rosarum, lauendulae ana ◉. semis, cinnamomi, caryophyllorum ana ◉ s. florum anthos, maioranae ana M. iiii. radicis caryophyllatae, corticis arantiorum, cupressi, costi, balsami ana M. s. foliorum lauri, nucis moschatae, ana M. i.ladani, nigellae, styracis, calamitae, ana ◉ i. pulueris ireos uncias ii. calami aromatici, piperis longi ana ◉. s. camphorae ◉ ii ambrae, musci, ana ◉ s. terenda terantur, incidenda incidantur, macerentur per dies iii. postea destillentur per uitrum, primo aqua, deinde oleum destillat, rectificetur, ueldecoquatur in uase duplici. Aqua ad aegritudines ex atra bile prouemientes, cordis tremorem, quartana febrim, lienis uitia, & muliebres affectus ex frigida causa. Florum libanotidis, quam roremmarinum uocamus, florum & radicum buglossi, cotoneorum sing. unc. iiii. croci drach. semis, trita omnia, & uini albi ◉. ii. excepta, per dies 15. in uase uitreo, sub fimo recondita, destillato & utitor, Fumanellus. Aqua ut quis non corripiatur a febre. Sume succum fumariae seu fumiterrae depuratum, in quo passulae diebus tribus quatuorue mace rentur, & elambicatum stillatitium liquorem, cum aqua lactis praebeto, Idem. Aqua a morte liberans nuncupata, uim omnibus praestans facultatibus corporis. ◉ caryophyllorum, nucis moschatae, cardamomi, cubebarum, mastiches, zingiberis, rorismarini, rutae, scabiosae, sing. unc. ii. terantur subtiliter, & cum chelidonii succo mixta, & aqua ardenti, per duos digitos supernatantibus, post diem unum, suaui destillentur igne inuase duplici, et ad usum seruetur quod exierit. Aqua reiuuenescere faciens atque reuiuiscere. ◉ terebinthinae electae. ◉. i. mellis: puri ◉. u. aquae ardentis dicte ◉. ii. xyloaloes optime triti ◉ iii s. santalorum tantundem, olibani, gummi hederae, ossis de corde cerui, zedoariae, piperis longi, sing. ◉ iii. gummi arabici ◉ i. nucis moschatae, galangae, cubebarum, cinnammoi, carui, mastiches, maceris, caryophyllorum, spicenardi, croci, zingiberis sing. ◉ iii, moschi electi denarii pondere, omnia terito alembicoque destillato, donec aqua exierit clara, ut aqua fontis, & dum exit aqua secunda, quae ignea est, ignem gradatim augero: exibit enim aqua ad mellis consistentiam. Aqua alia Iuuentutis. Aqua ideo iuuentutis uocata, quoniam iuuentutem conseruat, & utentem a morbo liberat. Xyloaloes caryophyllorum, zingiberis, galangae, cardamomi, cubebarum, granorum paradisi, rheibarbarici, cinnamomi, nucis moschate, aloes, calami aromatici, maceris, sing. ◉ ii omnia in tenuem pollinem redacta cribrato, additoque succi chelidonii ◉. ii. saluiae, brioniae, buglossae, fumiterrae, rutae, betonicae, mentae, borraginis, foeniculi, sing. ◉. s. omnia in unum redacta, cum uini albi, dulcis, optimi ◉. ii. destillato, & stillati liquoris, singulis diebus, aestatis tempore cochlear unum, hyeme uero duo propinato. Aqua destillata ad exiccandum ulcera & fistulas, ◉ aquae uitae optimae & ter destillatae q. u. in ea pone betonicae, uerbenae, rorismarini, hypericonis, ana. bene coctas impone ad aquam uitae, uel iterum destillentur simul, & ea lauentur ulcera. Aqua mirabilis ad fistulam & omnes plagas. ◉ rorismarini, lauri, myrti, apii syluestris seu domestici, quas quatuor herbas fac recenter destillari per alembicum uitreum, cuius aquae sume ◉ i. deinde ◉ terebinthine, ◉ ui. gummi hedere, ◉ iii. thuris masculi ◉ ii. croci, masticis, cubebarum, nucum muscatarum, myrrhae, galangae, cinnamomi: aloes succoci trini, caryophyllorum, an. ◉. sed omnia subtiliter puluerizata sint: & in praedictis aquis imbibita, pone in aludel per alembicum destillando. Hanc aquam reserua in uaseuitreo. Haec ualet ad omnes fistulas a gula infra existentes, & omnia uulnera, si de ea in eisdem posueris, & peciam balneatam in dictis fistulis superponas, eam mutando cum exiccata fuerit. Ualet multum & etiam confert cuilibet corporis passioni, apostemati & doloribus intrinsecis, bibendo de ipsa modicum. Si uero fistula fuerit a gula superius, addatur praedictis rebus ◉ i. piperis & erit perfectissima: faeces autem quae de dicta destillatione fuerint relictae, puluerizes, etiam ualebit si superponatur cuicunque ulceri. Aqua diuinae operationis, uulnus omne breui sanans tempore, scabiem & exituram. ◉ tartari albi calcinati, id est cum argento uiuo decocti ac depurati, aquae ardentis, quantum sufficit ad destillandum, quod si pluries destilletur, efficatior redditur, Fumanellus. Aqua alia probata ad fistulam, & quae ita indurat ferrum quod poteris incidere aliud ferrum, ac si esset lignum. ◉ lumbricos terrestres, & de eis fac aquam per alembicum, & ex radicibus rhaphani, fac aquam per alembicum: tum fac fieri tibi unam laminam cultelli quae sit a parte una acuta, postea ponat eam faber in igne donec rubefiat, & extrahat, & extinguat in ea tribus uicibus equali quantitate sumptis & temperata cum acumine ipsius cultelli inde perforando uitrum deinde candidetur: & iterum balnea in aquis supradictis: deinde poteris incidere ferrum securiter, & est mirabilis in fistulis. Aqua ad omnia uulnera, ◉ succi agrimoniae, solani, plantaginis ana ◉. s. uini albi ( an. uitri albi ) ◉ iiii. aluminis crudi ◉ iii. masticis ◉ ii. auripigmenti ◉ s. albumina ouorum numero ui. agitentur fortiter & destillentur, hac aqua lauetur bis in die. scrofulas, omnemque excrescentiam, absque dolore opus peragens. ◉ Olei ex lateribus electi ◉ u. thuris albi, mastiches, gummi arabici, terebinthinae Damascenae, sing. ◉ iii. trita omnia alembico destillentur, & denuo additis salis ◉. u. alembicentur, usuique stillatitius liquor seruetur, Fumanellus. Aqua ad uulnera cito sananda. ◉ aquae ardentis, ◉ iiii. theriace ◉ s. clambicentur & uulneribus imponantur, aspersis puluere, myrrhae & aloes, Fumanellus: Aqua quae ualet ad omnia uulnera cito sananda, in quacunque parte corporis, siue sint recentiam, siue ulcerata, & ad fistulam, quod expertus sum. ◉ uini albi optimi destillati per alembicum, uel per uas aereum cum quo fit aqua uitis, ◉. ii. aque rosmarini, aque saluie, simul destillatarum ana ◉. u. zaccari albi ◉ x. quae omnia praedicta destillentur simul, de inde ◉ ampullam unam plenam foliis rosmarini & saluiae ana, & misce cum praedicta destillatione, & sic dimittas per unum diem, postea cola & repone in uase uitreo. Modus utendi, ut imponatur fistulis cum petia, semper post exiccationem, rursus humectando. Aqua alia ad extrahendum ossa, & ad seruandum ne membrum putrefiat, & ualet in uulncribus. ◉. terebinthinae bene mundae & albae sine ablutione, picis naualis similiter bene mundae, mellis apum, ana ◉. i. & resinae pini albae & recentis, & mellis ◉. u. haec omnia destillentur per alembicum de uitro, & aquam illam reserua in ampulla. Aqua composita, pro iis qui a morbo Gallico conualescunt, ex praescripto Rondelletii. ◉ scobis ligni Guaiaci ◉. i. theriacae bonae ueteris ◉ ii, conseruae ros. bugloss. borraginis, ana ◉ ii. conseruae helenii, & anthos ana ◉ i. pulueris electuarii de gemmis, laetitiae Galeni ana ◉ ii, fiat infusio in uase oppleto uini albi & aquae bonae ana quartariis iii super cineres calidos destilletur in uase duplici cum cinnamomo. Dilue in eo quod destillatum fuerit, sacchari q. s. cola per manicam Hyppocratis, dato bibendam his, qui conualescunt a morbo Gallico. Aqua theriacalis, ex eiusdem descriptione, ◉ theriacae ueteris ◉. i. acetosae M. iii florum chamomillae, pulegii, graminis, cardui benedicti, ana M. ii. temperentur in uino albo, destillenturque, aqua seruetur usui, capiat aeger ◉ ii. cum unciis iii. aquae acetose, buglossae, & hoc cum ingreditur lectum uel stupham. Haec aqua curat dolores morbi Gallici, si per se detur, uel cum decocto milii solis, uel bardanae, hoc est, lappae maioris. Ego, inquit, optimo successu curaui multos pueros, senes & debiles hac potione, uel addendo guttas aliquot decoctioni communi Guaiaci: propter tenuitatem partium cito penetrat, & ad extra propellit. Haec aqua, cum aqua extinctionis auri omne uitium argenti uiui emendat & castigat. Aqua theriacalis ad epil epilepsiam, eiusdem. ◉ theriacae antiquae qr i. mitridani qr. s. radicam enulae campanae ◉. s. gallitrici M. ii. chelidonii maio. M. i. temperentur per noctem in uino maluatico. Omnia simul ponantur in alembico uitreo, & fiat destillatio. Haec aqua ualet in omnibus affectibus cerebri & neruorum frigidis. Aqua theriacalis Iacobi Siluii, qua in morbo Gallico utitur. ◉ ligni Guaiaci ◉. s. aque ◉. uiii. uini albi non dulcis ◉. ii. aquarum fumariae, cichorii, chamomillae ana ◉. i. macerentur simul per noctem super cineres calidos, adde polypodii quercini ◉. s. epithymi ◉ ii. asparagi ◉ ui. conseruae rosarum, cichorii, borraginis, buglosse ana quartar. ii. theriacae bonae, conseruae enulae campanae ana quart. i. destillentur uase duplici bene obturato. Dosis ◉ ii. uel iii. Quod si uelis, poteris unciis tribus aquae theriacalis, addere sacchari ◉ i. cinnamomi ◉ i. & rursus per manicam Hippocratis destillare, ita enim sapor erit gratior. Datur mane in lecto ad sudores prouocandos. Aquae octo Sancti Aegidii, ad apoplexiam recentem, paralysim, uulnera & febres. ◉ hyssopi, pulegii, caryophyllatae, cichorii, singulorum partes aequales, in mortario conterantur, & destilletur in alembico aqua seruanda. Postea accipe rutae, petroselini Alexandrini, zedoariae, aloes, lapidis calaminaris ana partes aequales, contundantur simul & in praedicta aqua decoquantur ad tertia partis consumptionem, coletur deinde per pannum, & seruetur in uitro bene obstructo. Elapsis quadraginta diebus, bibant de ea singulo quoque die mane, diebus 10. continuis: qui laborauerint praedictis morbis ( forte peite ) & cibus tardetur horis 6. Bibita praeterea ieiuno stomacho, praeseruat ab apoplexia & paralysi, confortat enim supra modum membra: Si bibatur a ieiuno cum castoreo, recentibus his adhuc morbis, auxilio est. Uulneribus cum neruorum & uenarum sectione, optima est, si cum ea lauentur. Omnes febres cuiuscunque qualitatis curat, potata nouem diebus mane, ieiuno stomachon. Aqua Philosophorum secunda, Accipe rutae ( agrimoniae ) satyrionis, chelidonii zacchari, lapidis calaminaris ( alias tutiae ) ana, contundantur omnia, & in alembico destillentur lento igne. Haec aqua ualde est preciosa, sanat quemuis oculorum affectum. In cibis sumpta, a ieiuno, contra omnia uenena ualet, eiiciendo ea per uomitum. A ieiuno potata, curat hydropem, & mundat stomachum ab omnibus excrementitiis humiditatibus frigidis. Ignem sacrum extinguit uno die, si fiat cum stuppis canabinis & hac aqua emplastrum. Cancrum curat permixta cum aloe, emplastrata cum stuppis canabinis bis in dieaqua tertia eorundem, quae Petralis dicitur, accipe seminis pimpinellae, petroselini, apii, lappae, masticis ana, permixta contundantur cum sanguine hircino, addendo modicum aceti fortis, & stent simul in obturato uase aliquot dies, postea destillentur & sequetur aqua, quae calculum frangit rubrum uel album, acutum uel planum. Si uero calculus fractus fuerit, tunc bibatur stomacho ieiuno de hac aqua, & in arenam ipsum confringes. Qui tineam seu scablem malam hac lauerit aqua, sanabitur & pili regenerabuntur. Omnis scabies corporis tribus uel quatuor diebus curatur, si ea lauetur. Genera mane potata, bonum sanguinem in corpore. Paralysim tollit bis in die pota eum castoreo, nisi morbus fuerit confirmatus: sanat etiam morbum caducum & apoplexiam. Aqua quarta, accipe hirundinum pullos, contere & in puluerem redige, cui castoreum admisce & nonnihil aceti boni, & per alembicum destilla. Bibita ualet contra apoplexiam, aut epilepsiam. Si etiam iuuenis aliquis 14. annorum ea fuerit correptus, si quadraginta diebus mane de hac aqua gustarit, curabitur. Ualet tussi & asthmati nouem continuis diebus pota mane. Confert cerebro, purgat stomachum, pectus dilatat, & aufert causam paralysim facientem, auget semen, & refrigeratos calefacit. A ieiuno potata cum hyssopo, hydropem sanat a frigiditate ortam, & febrem quotidianam. Abstineat tamen ab hac aqua omnis praegnans mulier, quiam Foetuum interficit: Cum hyssopo pota, morbis capitis auxiliatur, & excitat appetentiam, somnum conciliat, concoctionem iuuat, & urinam pellit. Aqua quinta, ◉ hyssopi, gladioli, sabinae, abrotani ana partes aequales, ex his fiat pasta, & stet aliquot diebus impastata, postea destillatione extrahe aquam, quae fortissimae est facultatis. Ualet contra omnes febres tam calidas quam frigidas. Prouocat mulieribus menstrua, ab ea tamen sibi temperent praegnantes, ne interimat foetum. Pota aqua fluxus sanguinis sistit, seu dysenteriam, & contra omnes fluxus uentris auxilio est. Purgat ab humiditatibus malis stomachum, & uermes enecat. Cum castoreo pota, paralyticis confert, calide sumpta singulo quoque die. Sexta aqua Philosophorum ex talpa, ad tingendum colore albo aliquid in corpore humano uel animalis. Accipe talpam, eamque in puluerem redige cum sulfure, addendo succum chelidonii, & simul stent per aliquot dies, ac postea destilla. Eius uirtus est eiusmodi. Si animal colore nigrum, nouem diepus laueris hac aqua, eius pili reddentur albi instar niuis. Item si huic aquae commisceantur cera & aloe, membrum paralyticum curat inunctione. Sanat morbum qui dicitur, Noli me tangere, si emplastri modo imponatur. Capitis debilitatem emendat, Praeterea aqua haec commixta cum lapide calaminari & aloe, sanat Lupum morbum, si bis in die emplastri modo imponatur, aut etiam si eadem aqua lauetur, caue tamen ne intra os ea utaris. Aqua septima, quae dicitur aqua conseruationis: accipe petroselinum, & contere in mortario, & destilla in alembico. Hanc aquam bibat, quisquis cibum non appetit, ieiuno stomacho, omnem flatuositatem & cruditatem eius, emendat, concoctionem procurat. Purgat quoque pectus a super fluitatibus. Octaua aqua, dicitur conduplicata, accipe seminis apii, & olei papaueris, sacchari albi caryophyllorum; ana, conterantur in mortario, quibus adde aquam conseruationis predictam, & simul mixta ponantur in alembicum ad destillandum. Ualet haec mirum in modum contra tussim, dolores pectoris, si mane frigide, uesperi uero calide bibatur. Bibita calide cum castoreo, ualet in omnibus splenis affectibus, & membrorum tremoribus, & caput cerebrumque conforrat. Octo has aquas, sancto Aegidio inscriptas, ex Germanico transtulimus. Restabat nona quoque sed eius descriptio imperfecta erat, ideoque in termisimus. De Aquis Compositis. quae Elixir uocantur, quarum aliquae ad Balsama etiam, de quibus inferius, referri debent. Elixir factum olim per D. Iohannem Bentiuolum, & expertum: Nutrit & restaurat mirabili ter, deinde confortat membra neruosa, & neruos ipsos, stomachum scilicet & cor: stomachum purgat, memoriam auget, uentositates resoluit, & appetitum excitat. Dosis est pro uice, quantitas drachmae dimidiae. Qui stomacho fuerit calido, accipiat cum aqua endiuiae, etiam tempore calido: qui uero stomachum habebit frigidum, tempore etiam frigido, sumat cum aqua melissae aut absinthii, aut simili. ◉ roris. mentae ana ◉ s. cinnamomi ◉ i. succi liquiritiae, liquiritiae rasae, ana ◉ i. s. rhabarbari electi ◉ i. s. spicae ◉ iii. croci ◉ i, caryophyllorum, macis, nucis moschatae, galangae, ana ◉ i. mannae electae, olei de terebinthina ana ◉ ii. tartari ◉ i. s. pulpae caponis ◉. s. pulpae perdicis ◉. i. diarrhodon abbatis ◉ iii. fisticorum, amygdalarum dulcium, pinearum mundatarum ana ◉ uiii. dactylorum, passularum, penidiorum ana ◉ ui. musci, ambrae, ana ◉ s. contundantur omnia, & infundantur in aqua uitae per dies tres, & postea in alembico uitreo destillentur, & habebis aquam uitae puram. Si destillatio, aut infusio potius, facta fuerit in uino malua tico, multo erit melior. Ex Italico manuscripto translatum. Aqua secreta. ◉ uini maluatici optimi, infunde in eo flores, herbas, species, & quascumque res uolueris: stet tribus aut quatuor diebus in bocia bene lutata ad putrefactionem, postea destilla lentissimo igne, & non fiat sequestratio, nisi in fine, tunc abstrahe aquas ne foeteant & comburantur species. In illa aqua resolue faccharum, post adde musci, ambrae, cinnamomi: & si uis habere aquam multum delectabilem tunc ◉ saccharum candi, superfunde aquam uitae optimam, & destilla aquam uitae a saccharo, quousque transeant spiritus: alteram pone aquam in bocia praenominata & cadent in ea iii. uel iiii. guttae rubeae aromaticae, & potest reiter ari talis destillatio cum saccharo cando ut prius, idque tories quoties, & erit res mirabilis, praesertim cum auro, sicut scis, & habebis aurum solutum, mirabile, efficacissimum & dulcissimum: & si uis habere purum aurum, pone caput mortuum in loco humido, & habebis artem mirabilem. Et iste supra dictus modus praecellit alios, ut ratio dictat, quam non reuelabo propter causas quas scio. Aqua aurea, uel elyxir uitae, ◉ saluiae qr. iii. nucis mosschatae, macis, zingiberis, grano rumparadisi, caryophyllorum, cinnamomi, ana ◉ ii. rhabarbari, castorei, spicae nardi ana ◉ s. oleilaurini ◉ ii. aromata seorsim commixta in mensuris sex uini optimi in olla inuitreata bene cooperta, per mensem macerentur, quo elapso tempore, coletur uinum, & aromata contundantur minutim, ut redigantur ad formam pulticulae, & rursus affuso priori uino, stent per triduum cooperta, ac tandem per alembicum destillentur, & sequetur aqua clara instar chrystalli, quam serua in uase uitreo obstructo, & utere ad sequentia. Si hac aqua conspergas pisces, aues, carnem ferinam, & alia, incorrupta manebunt quam diu uolueris. Uinum alieni odoris, pendulumque, redditur odoratum & integrum, si huius aquae modicum affundas. Apostemata interna, pota sanat, aut illita. Uiscera omnia confortat, & colicae prodest. Uulnera sanat, si petia madefacta hac aqua, uulneri ad moueatur. Apoplexiam imminentem praecauet, bibita, aut cerebro illita. Oris & gingiuarum affectus curat, & anhelitus graueolentiam ob gingiuarum putredinem, narium item atque aurium emendat. Si bibatur a uiris, conseruat eorundem uigorem, & timiditatem corrigit, exiccando humiditates. Faciei maculas oculorum atque etiam totius corporis corrigit, ex Germanico incert. Aqua alia aurea dicta, & uirtutis singularissimae, Ba foliorum saluiae ◉ ii. nucis moscatae, caryophyllorum, zedoariae, granorum paradisi an. ◉ s. cinnamomi ◉ i. lauendulae ◉ iiii. uini boni qr. iiii. haec omnia habeantur in uase bene obturato per 14. dies, postea coletur uinum, aromata uero tundantur bene ac iterum uino commisceantur, in alembico aut balneo Mariae destillatum fiat. Confortat retentiuam stomachi appetitiuamque, corrigit affectus pulmonis, splenis ac interiorum omnium. Est & amuletum uenenorum omnium, sanguinem clarificat, anhelitus graueolentiam ac polypum aufert, sed & grauedinem, tusses, dyspnoeas, spirandi difficultates, confortat cerebrum ac memoriam, uisum acuit, oculorum qualescunqu; defectus sanat, uulneratis, flagellatis, aut ab alto cadentibus, singularis medicina: apostemata discutit: guttam, apoplexiam non admittit: impetiginem, lepram mundat: in spasmo ultimum auxilium. Si uinis corruptis misceatur, rectificat odorem, saporemque uini: conseruat senes, formosos & bene coloratos. Elixir uitae, ex descriptione Fierauanti, omnium medicinarum facultatem intendit, si inodicum iis permisceatur. ◉ caryophyllorum, nucis moschatae, zedoariae, zingiberis, galangae, piperis albi, nigri, baccarum iuniperi, corticum citri, cort. arantiorum saluiae, basiliconis, rorismarini, mentae, maioranae, baccarum lauri, pulegii, gentianae, calamenti, foliorum sambuci, rosarum albarum, rubearum, spicae nardi, cubebarum, aloes hepatici, seminis arthemissae, seminis maioranae ana ◉ ii. ficuum, passularum grossorum, dactylorum, amygdalarum, nucum pinearum, ana ◉ ui, mellis albi ◉. i. musci orientalis ◉ i. sacchari fini ◉. iiii. misce, contusis omnibus contundendis, & in aquae uitae ◉. xu. inftundantur. Sit autem aqua uitae ad minimum tertia uice destillata. Stent ita in bocia bene obturata, decem diebus aut amplius: postea in balneo dedestillentur usque ad faecum exiccationem. Postea extrahe aquam e recipiente, ponaturque in Pellicano, & circuletur in fimo equino per duos menses continuos. Post circulationem tuum elixir habebis paratum. Post haec accipee bociam cum reliquiis faecum, & destillentur in cineribus fortissimo igne, etiam extillabit aqua rubra instar sanguinis, quae admodum foetet, & turbida est, quae & ipsa circuletur ut prior: & haec est ignea substantia, quae etiam mortuos suscitare potest. Post circulationem seruetur. De priori aqua, quae per balneum est extracta, si tertio quoque die per os ◉ i. accipiatur, corporis integritatem conseruat, & a morbis tuetur. Si uulnera ea madefiant bis terue ad summum, curantur: oculorum morbis omnibus apprime conuenit, gutta una instillata, uisum conseruat. Facies & pectus saepius hac aqua lota, iuuentutem conseruat. Per os assumpta, uenerem stimulat, & mulieres infoecundas, ad conceptum disponit. Posterior aqua rufo colore predita, doloribus matricis medetur per os sumpta: pondere duarum drachmarum, assumpta, pleuritidem soluit: colicos dolores inunctione curat, similiter & lienis duritiem, dentium, dolorem, anhelitus foetorem, & alia huiusmodi sanat. Omnis generis febres tollit, quia potenter omnes humores discutit & dissipat. Si cui aegroto uocis acciderit priuatio, dabis huius ◉ i. cum altera ◉ prioris aquae, intra os, & loquetur, quod ego millies expertus sum. Aqua mirabilis, quae dicitur mater Balsami, cuius infinitae & mirabiles sunt proprietates, & in fistulis mirabilem operationem producit. ◉ terebinthinae ◉ i. thuris masculi ◉ ii. aloes succo citrini, masticis, caryophyllorum, galangae, cinnamomi, croci, nucis moschatae, cubebarum ana ◉ i. gummi hederae ◉ u. omnia subtilissime puluerisentur, deinde in alembico bene lutato, luto sapientiae, destillentur lento igne. Prima aqua erit clara & alba, donec incipiat croceari & inspissari. tunc remoue ipsam, & collige secundam, que erit crocea, spissa, & priori supernatat. Cum autem color ille croceus magis intenditur, remoueatur secunda, quia uenit tertia, quae est sicut mel clarum & proprie balsamum uocabitur, & eius facultates quoque obtinet. Si eius guttam cum cuspide cultelli in fundo cyathi aqua pleni posueris, non dissoluitur, quemadmodum uerum Balsamum: postquam steterit per unam horam, uenit in superficie aqua sine dissolutione. Ardet quoque. Deinde congelat lac, si in una libra lactis pomatur una gutta tepida statim congelat illud, sicut Balsamum. Prima aqua Balsamum dicitur, & haec curat fistulam, sonitum aurium, si de ea ii. uel iii. guttas mane auri imposueris. Secunda aqua uocatur oleum Balsaminum, quae curat oculos expalpebratos, leprosos & lachrymosos subito, si cum ea mane & sero laueris. Tertia uocatur Balsaminum oleum artificiale, quod in facultatibus idem est, quod naturale. Curat & stringit omnem tineam, scabiem & superfluitatem, in quacunque parte humani corporis acciderit: omnia apostemata & omnia ulcera recenter euenientia, omnemque tumorem oculorum, si cum ea laueris. Repercussiua est magis humorum frigidorum, quam ulla alia medicina. Omnem dolorem dentium, uel ex uerme, uel ex humore fluente, si cum ea laueris, curat, restringit, & interficit. Et in omnibus uenenis frigidis, sicut bufonis, araneae, serpentis, scorpionis optime ualet, nec est possibile ut hominem laedant, si aliquis ab illis punctus, guttam tepidam huius apposuerit. Omnia ulcera quantumque profunda sint, siue in carne, siue in neruis & osse, & apostemata saniosa, si cum ea laueris, fine aliqua tenta, curat intra nouem dies, quantumcunque terribilia, seu immmda, fistulata uel cancrata fuerint, etiam noli me tangere, & morbum Aegidii: habet etiam mirabiles effectus in dulcificatione corporum metallicorum. Omnem guttam frigidam, si cum ea laueris, & si cum panno lineo supra locum doloris emplastraueris, curat, & percussiones lapide, uel casu, laesione loci facta, pannolineo in eo tincto & superposito desiccat, & restringit, neruosque fortificat uel confortat: & scias quod est calidissima supra omnem gradum, & nulla res calidior reperiri potest: & est tantae penetrationis & caliditatis, quod si unam guttam tepidam posueris super manum, statim penetrat sine laesione, & non senties. Tumorem pedum, tibiarum, & dolor est iuncturarum laesione ibi facta superposita curat ex frigida causa, uel ex sanguine corrupto. Dicitur hic liquor mater Balsami, quem si probare uolueris, accipias pullum deplumatum, & mundatum a uisceribus, postea calefac eum ad ignem tandiu, quod uix possit teneri in manu, postea line eum cum dicto oleo, & expone soli per duas horas ad exiccandum, & iterum iteretur ungendo cum dicto oleo, & deficcetur, postea ubi uis repone, quia nunquam putrefiet, & huius generis plures habet facultates. Bertapalia. Aqua seu oleum magnificum, uariae ad multa facultatis, ad uisum utique instaurandum memoriamque. Membrum quodcunque litum roborat, pituitam uentriculum laedentem digerit, & ipsum roborat, cochlearis mensura praebibitum, quo etiam modo ieiune singulo die sumptum, ab omni tuetur morsu, & uenenosorum morsui impositum, liberat a ueneno: illitum scabiem sanat, & tineam: auribus impositum, grauem tollit auditum, ad oculos confert humentes, & ad omnem hebetudinem: internorum uero tumores, potum liberat & dentes lotione: & si ulcus cancerque quaque die madefiant, curantur: pari modo & neruorum resolutio: crurum sanat tumores, omnemque aegritudinem a causa frigida pro uenientem. Accipit autem terebinthinae ◉ s. aquae ardentis ◉. ii. xyloaloes, santalorum citrinorum & rubeorum, cinnamomi electi, cubebarum, galangae, nucis moschatae, cardamomi, croci, thuris, maceris, mastiches, zingiberis, spice nardi, caryophyllorum, de uno quoque ◉ iii. gummi Arabici ◉ i. moschi ◉ i. ambari tantundem, omnia per se trita, & in cerniculo cribrata, cum aqua ardenti in uitreo uase per diem excipito, igneque molliusculo destillato, donec stillans aqua exierit clara, cumque colorem mutauerit, aliud uas supponito, & utrunque per se seruato. Fuman. Elixir. Siue Aqua Uitae composita, quae ad Balsamelaea quoque erit referenda. Recipe caryophyllorum, nucis moschatae, zingiberis, galange, piperis longi, piperis nigri, zedoariae, granorum iuniperi, corticum aranciorum, corticum citriorum, maioranae, rorismarini, mentae, baccarum lauri, pulegii, aristolochiae rotundae, stoechados, sigilli b. Mariae, cardui benedicti, florum cheiri, fiorum primulae ueris, rosarum rubearum, florum sambuci, spicae nardi, ligni aloes, cubebarum, cardamomi, cinnamomi electi, calami aromatici, saluiae, basilici, gentianae, calamenti, santalorum omnium, acori, paeoniae radicum & granorum, macis, nigellae, cornu ceruini, rasurae eboris, chamaedryos, chamaepityos, melligetae, mastiches, thuris albi, aloes haepatici, myrrhae, florum camomillae, anethi, artemisiae, betonicae ana ◉ iii. florum borraginis, florum buglossae, melissae, seminum anisi, foeniculi, carui, ana ◉ ii, specierum electuarii de gemmis, specierum diarhodon, specierum triasantali, specierum aromatici rosati, ana drachmae dimidium, diamuschi, dulcis diambrae, electuarii de gemmis, theriae cae, diacori, dianthos, ana s. ◉. florum lychnidis, altilis, rubrorum florum calendulae, radicum bardanae, radicum filicis, ana s. ◉. chelidonii maioris cum radiculis a terrestri immundicia repurgatis, & resectis foliis marci dis, si quae fuerint, ◉ i. rhabarbari electi sesquiunciam, olei de terebinthina ◉ i. Omniae supra dicta bene puluerizata uel conquassata, ponantur quaelibet & singula suo tempore ( incipiendo a uere, continuandoque per aestatem ) in aqua uitae optima quae facta sit ex uino Rhenano antiquissimo, generosissimo, non marcido aut faeculento per alembicum uitreum non aeneum, fermenteturque in ea toto singulorum praesertim florum & herbarum colligendorum tempore, obturando quam exquisitissime uas siue bociam ( quae uitrea sit aut saltem terrea Sigburgensis Samia nostra ) operculo uitreo circumlutato. Aqua autem uitae in qua macerabuntur dictae species, sit ad pondus librarum uiginti sex, plus minus. Si in tres diuersas bocias diuideres aquam, similiter species & res ad ratam diuide: quia securius destillabis in tribus uicibus, quam in una. Et pone bociam cum superimposito alembico in balneo Mariae sub moderato igne. Primum exibit elixir uitae, & serua illud per sebene obturando uas uitreum, ne respiret. Deinde stillabit aqua grossior quae solum ad uiliores usus ualet. Faeces uero, quae remanebunt in alembico, cucurbita uel uesica, aequiualent theriace, & seruiunt pauperibus ad plures infirmitates. Elixir uitae aliud, mirabiliter caput roborans, priori fere simile, nisi, quod minori sumptu & labore comparari potest: ◉ caryophyllorum, nucis moschatae, zingiberis, zedoariae, galangae, piperis longi & nigri; corticum cirri, seminis iuniperi, foliorum saluie, basilici, rorismarini, maioranae, euphragiae, foeniculi, betonicae, baccarum lauri, pulegii, gentianae, calamenti, rosarum rubearum, spicae nardi, ligni aloes, cubebarum, cinnamomi, cardamomi, calami aromatici, stoechadis, macis, thuris masculi ana ◉ i. postea, ◉ ficuum siccarum, pussularum, dactylorum sine ossibus, amygdalarum dulcium ana 3 i. s. mellis ◉ ui. sacchari albi ad pondus omnium, terantur omnia simul bene, & ponantur in aqua uitae trium coctorum, & postea repone omnia in ampulla uitrea & destillentur lente ut in aliis elixir uitae. Aqua laudatissima, Balsami uires in se continens, ad multas aegritudines necessaria, ex Fumanello. Aqua quae Balsami facultates aemulatur, laetitiam affert, cerebrum confortat, tumores intrinsecus suppuratos, seu uomicas rumpit pota, oculorum ruborem & maculas delet, fistulam curat, & cancrum imposita, pota morbum sanat comitialem: membrorum resolutionem, seu paralysim in uncta curat, que ex frigida est causa, uino modico commixta cochlearis mensura, ieiuneque ebibita, senectutem retardat, & sanitatem conseruat, lentigines a facie, putredines, omnesque maculas linita delet, guttamque rosaceam, uulgo nuncupatam, faciei morbum ex erysipelatis genere: dentium tollit dolorem, & aurium spiritum flatuosum imposita; narium foetorem & gingiuarum synanchen; ommemque gutturis rumpit abscessum: melancholicis confert, ischiadicis, podagricisque: ascitem curat, colique dolorem a causa frigida; & coronariae suturae lita, omnem tollit capitis dolorem, ex frigida causa euenientem: uermes interficit, ad ◉ s. quantitatem sumpta, quomodo & ueneno obstat. Plura etiam promittit, quam scripta sint. Cuius confecturae hic est modus. Mastiches, caryophyllorum, nucis muscatae, cardamomi minoris, cubebarum, piperis longi, cinnamomi, galangae, zingiberis, ligni aloes, cardamomi maioris, de singulis, ◉ s. spicae nardi ◉ iii, maceris ◉ i. caphure ◉ i. s. nucis Indicae. ◉ s. uini albi, subtilis, odori quod sufficit, inuicem commixta suaui destillato igne. Species pro uino Maluatico destillato, loco auri potabilis, ◉ uini maluatici electissimi mensuras ui. ponantur in bocia & destilletur suaui igne per cineres, septem uel nouem uicibus: aquam uitae, sic bene rectificatam pone in uitro cum sequentibus: ◉ sperma caeti, ambrae electae, rhabarbari optimi sing. ◉ ii. musci fini & electissimi ◉ i. uel plus: pone huiusmodi res in sacculum uel pilam de panno raro subtili & bene mundo. Huiusmodi sacculus postea ponatur ad uinum supra rectificatum, & bene claudatur orificium uitri: efficietur tale uinum aurei coloris: Posset & cinnamomi interioris aliquid addi; & erit nagis delectabile. Uirtutes huius aquae: uenena curat & expellit. Ad praeseruandum, contra pestem detur gutta una mane, cum modica medulla panis, factis prius aliis purgationibus, & phlebotomia. Infecto uero da testam nucis muscatae plenam cum mica panis albi, deglutiendo curat. Ego uero do cum aliis medicinis bezoarticis, & misceo cum electuariis cordialibus ad dirigendam operationem. Et in hac destillatione, inieni multa bonam iuuamenta, Incert. De Aquis Metallicis & forti. Aqua argenti sublimati ad cancrum, extirpans eum radicitus, & cito interficit, si super ponatur, ita ut non longa curatione sit opus, nisi quatenus ulcus est, fiat autem aqua haec hoc modo. Liquefiat stannum & dum incipit refrigerari & condensari, proiiciatur super ipsum de Mercurio tantum quantum est ipsum stannum, incorporentur, ut fiat fotum sicut pasta, & illa pasta super lapidem purum & leuigatum poni, & duci & optime triturari debet, & postquam ita factum fuerit, addatur ei de Mercurio sublimato, quantum est ipsa pasta, & iterum teratur & ponatur super lapidem, & tunc fics sicut aqua, & hoc per alembicum debet destillari, & quae inde extrahitur aqua, debet colligi & seruari ad usum. Contra omnem scabiem, pustulas, impetiginem, serpiginem & morpheam, etc. liquor destillatus, ex Theophrasto: ◉ enulae campanae ◉ i. axungiae ◉. s. argenti uiui ◉ s. sulfuris ◉ ii. destilla per alembicum, & unge. Aqua aluminosa ad omnia uulnera, cuiusdam uiri nobilis secretum. ◉ succi agrimoniae, solani, plantaginis ana ◉. s. uini albi ◉ iiii. aluminis crudi ◉ iiii. masticis ◉ ii. auripigmenti ◉ s albuminum ouorum numero ui. agitentur forriter & destillentur. Hac aqua lauatur uulnus bis in die. Aqua aluminosa nuncupata, cuius in oris & aliarum corporis partium, omnibus ulceribus corrosiuis, mira ubique locorum facta est experientia. Accipiuntur autem aluminis, succi portulacae, succi plantaginis expressi, seu uuae omphacinae, & albuminis, seu candidi ouorum ana partes aequales, & more aquae cinnamomi destillant pharmacopolae. Aqua aluminosa alia ex libro Fulgoni. ◉ albuminum ouorum numero quindecim, aluminis rochae, succorum plantaginis, portulacae, solani, aquae rosarum, succi agrestae ana ◉. ii. misce omnia, & destilla in alembico: perducit ulcera antiqua ad cicatricem. Experimentum quo se usum fuisse, quidam retulit chirurgus, ad carcinomata. Lateritio namque lapidi ignito, aquam infundebat aluminosam, & refrigerato lapide ac pendente, aquam destillatam colligebat, in eaque linteolum madefactum ulceri imponebat, mirumque modum carcinoma post dies paucos curatum fuisse retulit, Fuman. Aqua praestantissima ad maculas oculorum. ◉ mellis albi ◉. ii. antimonii, tutiae preparatae, sacchari candi ana ◉. iii. aloes optimi ◉. s. chelidonii, rutae, cuphrasiae ana M. s. destilalentur in alembico, Aqua tutiae praeparatae, & aquae euphrasiae, aquae foeniculi, aquae matrisyluae ana ◉. s. aquae ros. ◉. ii. tutiae praeparatae ◉ ii. aloes ◉ s. cuperosae albae ◉ s. campliorae ◉ i. misce & fiet aqua probatissima, ex Arnoldo ad maculas oculorum. Aqua Marchasitae, quae oculorum destruit suffusiones, & confirmatas emollit. Marchasitae frusta ignita, in oleo communi antiquo pellucido extincta tritaque, destillato, & denuocum faece sua terito, destillatoque. Aqua ad lepram, aliosque morbos. Aqua stillatitia ad lepram, omnemque corporis defoedationem, oculos mundans, iuuentutem conseruans, & ad alia quam plura efficax, ut experimento coniici potest, limaturae, seu ramentorum argenti, aeris, ferri plumbi, chalybis, cadmiae auri, ereae, & argenteae, styracis, de omnibus aequale pondus, macerentur die una & nocte in urina pueri non polluti: altero uero die, in uino albo calido, & die tertia, in succo foeniculi, & quarta die, in lacte mulieris masculum lactantis, quem peperit, quinta die in uino rubeo, & sexta in septuplo sui, albuminum ouorum: qua destillata, ad usum reponantur. Aqua contra lepram, ◉ roris maialis mensuras quinque, sulfuris ◉. i. crystalli ◉. s. camphorae ◉ i. misce & mitte stare, postea de coquantur leuiter, & rursus quiescant, tum destilla, adde margaritas. Purgat choleram adustam & melancholiam. Calx non extincta, cum ouorum albuminibus excepta, superque marmoreum deducta lapidem ita stillato, ut quod crassius est descendat, & per diem & noctem in loco seruato humido, & denuo destillato, ad faciem dealbandam. Alia Alia aqua dealbatiua. ◉ calcem & incorpora super marmore cum aqua albuminis oiiorum per alembicum destillatorum: & fac ita spissum, sicut salsam, deinde pone in urinali in loco humido per diem & noctem, postea destilletur aqua ex his per alembicum, cum suaui igne, & sine fumo, & quod destillatur ponem in uase uitreo. Aqua faciem dealbans. ◉ albuminis oui, boracis petrosi, salis, aluminis roche, sing. ◉ i. quodlibet per se tritum, albumini ouorum commixtum, destillato, utitorque. Aquae fortis hodie magnus est, apud Chymistas & Aurifabros usus, sed & in medicina quoque, ad nonnullos morbos depellendos celebrantur. Amatus Lusitanus foeliciter usus est ea, in magno & maligno faucium ulcere. A principio suffusionis quidam ea curantur, adhibita oculis. Chirurgus quidam aliquando in dentem mulieris imposuit, quae inde fere insaniebat, donec opio adhibito, a medico quodam, melius habuit. Ad ulcera, fistulas, cancros & porros, dum non fuerint inossata, & concaua, solummodo madefaciendo cum pluma uel panno lineo ex aqua cum qua separatur aurum ab argento. Antiqui ut aurum ab argento separarent, utebantur atramenti sutorii stillatitio liquore, ut nunc quoque in Asia faciunt illi, qui ab argento aurum separant. Nostri uero ut aquam fortiorem reddant, & uehementiorem, salem petrae adiiciunt. Bellonius de medic. cadauera seruantibus. In aquam fortem, si ferrum aut alia aliqua materia proiiciatur, statim ebullit, & sursum fertur, & nisi expiraret, uasa dissilirent. Sin aurum in eam inieceris, non aeque intumescit, resoluit id in arenam, reliquam metalla omnia in liquorem. Argentum ubi in ea fuerit liquatum, immittantur laminae cupreae, & argentum his adhaerebit, quod postea scopa separatur, ac tandem fusione uniuntur. Aqua fortis, ◉ uitrioli, salis perrae, fiat aqua per destillationem, in aquam ponas uasa argentea deaurata, & eliquabitur luna, & sol manet integer, postea cola, & si Solem demulcere uolueris, appone ad praedictam aquam salis * postea uero quodlibet sicca & praepara. Alia. ◉ aquae fortis, salis communis & salis ammoniaci parum, destillentur simul, aut si aqua fortis prius fuerit destillata, iam dictae species destillentur, & uocatur aqua regis, & separat aurum. Aqua fortis uero communis separat tantum argentum aurum graduat & illustrat. Aqua causticatiua in fistulis sine dolore: & etiam ualet ad glandulas, scrofulas, & porros, & ad omnes excrescentias in corpore humano, & aufert sine dolore. ◉ olei laterini optimi, masticis electi, gummi arabici, terebinthinae, an. ◉ iii. pistentur pistanda: & omnia simul misceantur, & per alembicum destillentur: quam destillationem misce & incorpora, cum ◉. s. cineris cerri: & iterum destilla per alembicum, & quod fluit, reserua in uase uitreo bene clauso. Aqua mirabilis in fistulis, cum qua scribi possunt literae auree in ferro. ◉ cornu arietis abrasum exterius, & incidatur subtiliter, & ponatur ad destillandum in alembico uitreo subriliter, tunc ista aqua quae exit operatur in ferro calido ipsum deaurando, & mirabiliter ualet in fistulis, Bertapalia. Aqua corrodens loco cauterii, adeo ut etiam corrodat ferrum, ◉ salis nitri, ◉ ii. uitriosi Romani ◉. i. cinnabaris, alas ucifur ◉ iiii. quaelibet per se terantur, deinde simul misceantur, & per alembicum destillentur, & hanc aquam collige, Idem. Ruptorium, quo omnem contingit incidere tumorem, abscessumue absque ferro. Habet autem uitrioli Romani rubefacti ◉ ui. salis, nitri, utriusque ◉ ii. gallarum, salis ammoniaci, singulorum ◉ uiii. uitrioli non rubefacti ◉ ii. omnia destillentur alembico, & in uase seruentur uitreo. Usus quidem est, ut oliuae sarmento, lignoue acuto in hac madente aqua, tumor incidatur, qua pariter & porri tolluntur, Fumanellus. Aqua ad ulcera cacoethica & quomodocunque maligna & fistulas, Religiosi cuiusdam apostatae medicamentum, de quo alibi scripsimus, mihi a pluribus iam annis relatum, & experientia comprobatum, omnem detergens putredinem, & ad sanitatem reducens, quod habet chalcitidis, seu uitrioli Romani ◉. i. salis nitri tantundem, aquae quod sufficit, coquantur simul cum modico argenti uiui. Accipito autem aquae huius clarificatae. ◉. ii. argenti uiui ◉. i. & omnia commixta alembico destillato, & peracta destillatione, uitream bociam frangito, & quod intus est ueluri faex conterito, & denuo cum predicta destillato aqua ter quaterue, quae nanque antiqua sunt ulcera, puluis sanat, pariter & iniecta aqua. Idem. Alia aqua fistulas delens & porros. ◉ olei ex lateribus ◉. u. calcis non extincte recentis ◉ iii. arsenici puri ◉ ii euphorbii ◉ i. omnia alembico destillentur, Idem. Alia potentior ad fistulas delendas, uerru casque seu porros, ◉ olei de lateribus ◉. s. calcis non extinctae, ◉ iii. ammoniaci puri tantundem, euphorbii ◉ s. omnia cum oleo mixta, alembico destillentur & stillatitius liquor ad usum seruetur, Idem. ◉ tartari albi, salis nitri ana, puluerisentur subtiliter super lapidem purificatum, postea fiat fouea in medio pulueris & impone carbonem ardentem, & oleum quod inde fluit serua, & loca morpheatica cum eo inungas, & sanabuntur. Aqua fortis ( a Gallo empirico ) ◉ salis niimage18 1 2 tri, uitrioli ana ◉ ii. aluminis usti ◉ uiii. omnia subtilissime terantur, postea ponantur in cucurbitam uitream bene lutatam, hoc modo, da sibi ignem, per horas decem semper augendo. Aqua fortis, ◉ auripigmenti, floris aeris ana ◉ ii. uitrioli Romani ◉. i. s. salis nitri ◉. ii. aluminis ◉. iii. omnia puluerisentur, & fiat secundum artem destillatio. Aqua fortis ad fistulam antiquam, & profunda tam etiam in osse, mirabilis, ex lib. manuscripto uetustissimo. Et salis ammoniaci, uitrioli, auripigmenti rubei & citrini, uiridis aeris ana ◉ ii. uel plus, uel minus, pro tua uoluntate, ponantur in alembico uitreo bene lutato, & fiat lentus ignis, augendo donec alembicum fiat rubrum, destillatum seruetur in uase uitreo bene obturato, quia aliter exhalaret. Tantae enim uirtutis est aqua ista, quod ossa penetrat, & ideo in concauo fistule ponatur una gutta modica: statim cauterizat, sicut ignis. Postea remoueatur arsura cum albumine oui, aut butyro, tunc adhibeatur cautela in generatione carnis. Alia, ◉ salis petrae, uitrioli Romani ana ◉. ii. aluminis calcinati ◉. s. puluerisentur haec omnia, & ponantur in cucurbita & destillentur. Dealbat haec aqua dentes nigros, si cum penna anserum, guttulam tantum apposueris dentibus, quos pura aqua fontana postea laua & ablue. Species aquae fortis ad uermes ( uerrucas ) & tubercula, ◉ salis ammoniaci, uitrioli Romani, aeruginis ana ◉ ii. aluminis saccharini, calcis uiuae ana ◉ s. mixta destillentur. Alia aqua mirabilis in fistulis, & dissoluens margaritas, & aurum in foliis. ◉ salis ammoniaci ◉. s. salis nitri ◉ iii. tartari ◉ ii. salis communis ◉ s. omnia puluerizentur & destillentur per alembicum, in uase uitreo serueturi Aqua quae tingit equos, canes, pannos uel pennas in uiridi colore. ◉ cuperosae ◉. i. & smerilii ◉. s. subtiliter puluerizati, & per alembicum destillato, & quod fluit reserua in ampulla uitri bene clausa. Ad tollendum cancrum, secretum magistri Francisci: ◉ destillationem per alembicum argenti uiui, argenti sublimati, uitrioli Romani, & utere. Aqua fortis conueniens moro, Bertapal. cap. 16. de apostematibus. ◉ uitrioli Romani, aluminis roche, salis ammoniaci, salisgemmae, iiii. iii. ii. & i. haec sunt pondera secundum ordinem, & fiat destillatio ad alembicum uitreum aptatum cum luto sapientiae & cum stercore bouis, & paleis mixtis, sicut faciunt dominae, quando imboccant canistros. Ista aqua mirabilis est, & tangendo morum, destruit ipsum & omnem aliam carnem additam, & ista uocatur aqua fortis, & aurifices uel fabri diuidunt aurum ab argento cum hac aqua. Aqua fortis ualens in fistulis, & est multae uirturis & potentiae in ulceribus. ◉ salis nicri, uitrioli Romani, aluminis rochae ana ◉. i. quaelibet per se terantur subtiliter, & simul incorpora, & pone in alembico, fac lentum ignem, & accipe primam aquam per se, donec rubescat alembicum, tunc remoue aquam illam, & collige aliam per se, quia prima nihil ualet: & auge ignem donec incipiat rubescere, & tunc reduc cineres qui sunt in uase usque ad collum, & fac ignem fortem, donec rubescat alembicum, & cessabit fumus ille rubeus qui apparebit in uase uitreo, & sigilla bene cum cera, & serua supradictam aquam, Infrigidato furno, in fundo uasis inuenies massam rubeam, quam serua. Aqua dicta, est fortior aqua mundi, & habet mirabiles operationes in se. Nam haec aqua soluit, corrodit carnem, & redigit omnia mundi in puluerem & aquam: sicut lapides & metalla. Si calefiat, emittit fumum rubicundissimum & fortem. Haec aqua si tangit per se carnem uel uestem, tingit eam colore croceo, qui nunquam deleri potest: in carne durat color pluribus diebus, si laueris maculam cum lixiuio, fit ualde rubeus color. Item si posueris paululum bonae lunae, hoc est argenti, in aqua ista, tingit colore nigro, qui deleri non potest. Item si posueris aliquid Mercurii, hoc eff, argenti uiui, ita quod liquefiat, fit fortior igne. Nam si tangit carnem, cauterizat ad modum ferri igniti, & non sentitur; & est optima ad faciendum cauteria: mortificat omnes fistulas, & cancros & carbunculos, humores prauos & uenenosos. Item si apponatur ferrum in dicta aqua, statim calefit, & bullit absque igne, & facit de ferro a quam rubeam, per intromissionem ferri. Et si extraxeris aquam per Alembicum remanebit ferrum in fundo uasis, & erit puluis rubicundissimus, qui dicitur, crocus Martis. Item si in praedicta aqua posueris Uenerem, bullit: & fit de ea, aqua uiridis. Et si extraxeris aquam per Alembicum, remanebit Uenus in fundo uasis puluis nigerrimus, qui est calx ueneris. Nota quod si posueris in dicta aqua Saturnum, facit aquam claram, & si extraxeris, remanebit sal albus, & amarus. Item si posueris in ea louem, faciet de eo pastam sicut butyrum: & si desiccaueris fiet puluis albus. Item si posueris in a Mercurium, faciet de eo aquaam claram: & si dimiseris residere aquam Mercurii, cadet ad fundum ad formam glaciei: & si desiccaueris remanebit sal albus, sicut cera fortissimus. Et si uolueris recuperare argentum tuum quando est in aqua, pone in illa aqua Mercurium crudum, & statim bona luna intrabit in mercurio, tunc uacua aquam, & accipe mixtionem & pone in pelle capreoli & comprime optime, exibit Mercurius, quod uero remanebit in corio, pone in cubiculo ad fundendum: & inuenies bonam lunam. Item si posueris in ea solem, fit aqua crocea, & si siccaueris, fit sal aureus amarus ut terra, ualet in desiccando fistulas. Item si dissolueris in dicta aqua partem unam de bona luna & tantum de Mercurio, & tantum de argento sublimato albo, & quartam partem unius istorum de tutia Alexandrina, & extraxeris aquam per alembicum, remanebunt omnia ista infundo uasis, ad formam lapidis: de quo lapide pone partem unam supra quatuor partes aeris & fiet album, sicut argentum de xxii. solidis pro uncia, cum quo si posueris de bono argento, pulchra possunt fieri ornamenta. Item si posueris uel feceris fieri uasa parua, uel annulos, uel alia facta de auro & medietate argenti, & si postea acceperis, panem rubeum, qui remansit in fundo uasis aquae supradictae & puluerizabis, facies mirabilia. Aqua alia ad fistulas, porros, uerrucas, & callos tollendos. ◉ cuperosae, id est, salis nitri, uitrioli Romani, calcis uiuae recentis ans partes aequales, terantur & destilla per alembicum. Prima aqua exiens est alba, ualet ad lentigines, & non ad porros: altera rubea, quae ualet ad porros & uerrucas, & ad omnia quae supra dixi. Aut. ◉ calcis uiuae recentis ◉ iii. arsenici ◉ iii. euphorbii ◉ i. tere & cum olei laterini ◉. s. misce & destilla, serua ad porros & uerrucas. Alia. ◉ salis nitri ◉ iii. uitrioli Romani ◉. i. cinnabaris ◉ iiii. tere, destilla per alembicum, & serua pro deauratione Martis. Alia. ◉ salis nitri, uitrioli Romani, salis ammoniaci, uiridis eris, auripigmenti, calcis uiuae recentis, aluminis, salis alkali, tere, destilla, & ex eo madefac Martem, uel tenendo in madefactione, & corrodetur. Aqua dissoluens solem. ◉ salis petrae, uitrioli, gypsi, aluminis iameni ana quart. xii. cinnabaris ◉ ii. aquae salis * ◉ iii. pone in alembico & exibit aqua prima dulcis, secunda & ultima est rubicunda & bona. Ut aurum ab metallo soluatur, ◉ olei tartari partes ii. sulfuris partem i. & destilla, unge metallum uel ferrum, postea igneatur, & proiiciatur in aqua frigida, & aurum forma arenularum cadet in fundum. Aqua fortis separans solem a luna. ◉ salis partem unam, uitrioli partemi. salis nitri partem mediam, uiridis Graeci partem quartam unius partis, hoc imbibe aceto fortissimo, in modum pastae, & exicca, postea sublima aquam. Alia operatio melior, quae separat lunam. ad unam partem & solem ad aliam, ad modum massae: ◉ tegularum ◉ i. salis communis usti ◉ s. aeris usti, uiridis aeris ana ◉ s. puluerisentur simul, postea pone materiam quamuis separare in istum puluerem in testa, & tege eam cum alia, & cum dissoluitur, separatur unum ab alio. Aqua & oleum e sale ammoniaco. ◉ sex uel decem oua decoctione indurata, aperiantur parte acuminata, & uitellum extrahe, uacuum uero spacium oui repleas sale ammoniaco puluerisato. Ponantur in uas arena repletum, cui modicum aquae sit affusum, & mane in cortice aquam reperies, quam serua, postridie, rursus eodem modo aquam euacua, usque totum sit resolutum. Sin oleum eius habere uolueris, aquam per alembicum separa, & remanebit oleum quod serua. Usus eius praecipuus ad fixandum, & alia multa Alchymica opera, Marcell. Aqua mollificans omnia metalla, uitrum, chalybem, electrum. ◉ salem ammoniacum, & salem nitri cum tartaro ana, bulliant ( an in liquore aliquo? ) cum paruo igne, & mollificat omne metallum intus proiectum. Sal nitri & tartarum aequaliter sumpta, emolliunt metalla secundum aliquos. Aqua fortis, ◉ salis nitri, salis * ana, fac aquam ad solem. Si solem & lunam in aqua separare uolueris, ◉ salis nitri ◉. i. aluminis usti & exiccati ◉. ii. destilla per alembicum, & in aquam pone laminas tenues foliatas super prunas, tunc bulliet, & cum bullire desinit, depone, & aquam infrigidatam moue & turbescet, tunc subtiliter effunde aquam in aliud uitrum, & uidebis aurum nigrum in fundo residere: tunc ◉ aquam modicam fontis, affundendo Soli, & laua, & aquam funde cum ad priorem aquam, tunc Solem in tegulam super prunas pone & siccato: postea ◉ modicum salis nitri & solem cum ipso demulce ( schmeltz ) & funde tunc in formam. Cum autem lunam habere uolueris; E aquam effusam & destilla per alembicum, & manebit luna in uitro, quam tunc effunde, sicut de auro dictum est: tunc abluta prima aqua, posset faecibus apponi, si plus de luna in puluere nigro foret, quod tunc etiam dissoluetur, & postea effunde iterum, & affunde aquam fontis, & laua ut prius. Lunam autem ultimo siccatam poteris ponere in crucibulum, cum medio suo nitro obstruendo, & superius mittendo paruum foramen, sufflando ignem & habetur depurata. Aqua Philosophorum, e scheda, lingua Gallica manuscripta. ◉ uitrioli Romani ◉. i. salis nitri ◉. s. cinnaberis ◉ iii. pistentur subtilissime, misceantur, destillenturque in alembico, qui ponendus in olla e terra facta. Postea sumatur cinis cribellatus, & uas terreum impleatur usque quo materiam in alembico contentam, penitus comprehendat. Excitetur deinde ignis lucidus & lentus subtus, & posteaquam coeperit destillare, colligatur aqua. Prima aqua destillans, tum perfecta dicetur, cum collum alembici parte superiore flauum compariterit, atque tum secunda a priore erit separanda, & singulae seorsim seruande. Uirtutes huius aquae multae sunt. Deaurantur hac aqua calices, galee armorum, gladii, cultri, & limiles res: scribendo literas, pingendo folia, aut alia ornamenta, hoc modo procedendo. Primo uernice obducatur res deauranda. quae posted iuxta ignem exiccetur. Deinde cum stylo acuto ligneo e duro ligno, pingatur aut scribatur, quodcunque placuerit. Demum aqua praedicta, madefiat locus depictus aut scriptus, ibique aliquandiu relinquatur, postea igni lento admoueatur, paulo post ualido: ubi bene incaluierit, detergatur panno lineo aspero, & mundetur a uernice. Si aurichalcum dealbare uolueris, bulliat in aqua hac, & argenteum uidebitur. Si in aliquo uis curare porros, lentigines, aut carnem superexcrescentem auferre, in quocumque loco fuerit, aperiatur locus acu, & modicum aquae immitte, & subito tolletur. Sin fistulas, apostemata, cum tenta aqua imponatur, dissecabit fistulas, radicesque earum aufert biduo, malam carnem auferendo, restieuendo bonam. Sin apostema sine ferro aperiendum, sumatur cera alba & fiat ex ea emplastrum in medio perforatum, & loco affecto imponatur, foramini postea aquae praedictae modicum indatur, & aperietur. Mollificat corallia: sumenda autem una harum aqua rum, uel ambe simul, cui corallia imponantur, & post eius mollificationem, elaborabis, aut formabis ad libitum, ac tandem redibit ad suam naturam. Pota ab animali, interficit. Uinum, cui admiscetur, corrumpitur, ubi reparare uoles, adde rorismarinum. Sed alias quoque habet, non manifestandas facultantes, propter impostorum & circulatorum nequitiam, qui eiusmodi aqua in hominis perniciem abuti possent. Aquam regalis dicta, ad multa utilissima. ◉ sulphuris flaui, aluminis rochae, salis gemmae, ana ◉. ii. borraginis, masticis, ana ◉ i. contundantur in mortario, & commisce in bocia cum capitello & recipiente, destilla secundum artem, in fine fortissimo igne omnem humiditatem extrahendo: quae destillat aqua, alba est & turbida, quae coletur per pannum subtilem, & in ampulla uitrea seruetur, adiungendo musci soluti carat. i. aquae rosaceae 3 s. & ubi aliquantulum quieuerit, aqua fiet clara & odoratissima. Do lorem aufert uulnerum, si uulnus ea madefiat. Ad dolorem dentium, & gingiuarum corruptionem, et omnes morbos oris internos ualet, tenendo huius parum in ore aliquanditi, ac postea expuendo, quia mirabiliter sanat. Dentes dealbat, cum lineo panno eadem madefacto & affricato. Febrium paroxysmos tollit dando ◉ s. cum brodio per os, mirabiliter certe iuuat. Aqua pretiosa ad oculos ex uitriolo. ◉ uitriolum, & in cucurbita per destillationem aquam eius extrahe, in arena. Uitriolo calcinari nihil opus est, nec debet. Aliter. ◉ ouum recens & decoque ad indurationem, detrahe ei corticem, & in partes duas per medium scinde. Ablato uero uitello, substitue uitriolum album magnitudine pisi, & uertetur in aquam, exprime per pannum in uitrum, & serua ad oculos, est enim ualde bona. Aqua mirabilis, infallibiliter oculorum maculas delens, & oculos clarificans, super omnia iuuentutem conseruat, & omnem maculam faciei deset: sed & guttae rosaceae, & leprae non uere ualet. ◉ limaturam argenti, stanni, aeris, chalybis, plumbi, auri, cachimiae argenti & auri secundum diuitias & paupertatem ana, ponantur per diem & noctem in urina pueri uirginis calida. Secundo die in uino albo calido. Tertio die in succo foeniculi, uerbenae & chelidoniae. Quarto in albumine ouorum. Quinto in lacte mulieris puerum lactantis. Sexto in uino rubeo. Septimo in septem albuminibus ouorum, & hoc totum ponatur in uase in quo destillatur aqua ros. ad lentum ignem, & quantum destillauerit, reserua in uase aureo, argenteo uel uitreo bene obturato, ne respirare possit. Ex ipsa aqua oculis immitte ii. uel iii. guttas mane & sero lauando prius oculos, etc. Arnold. de Uilla noua. Aqua metallorum experta, ad omnem lepram, scabiem, fistulam, morpheam, serpiginem, impetiginem & cancrum, & confortationem omnium membrorum corporis: & omnem morbum contagiosum paliat, & interficit omnem morbum solutionis continuae. ◉ limaturae ferri, chalybis, auri, argenti, eris, stanni, plumbi ana, myrrhae, aloes ana quantum de omnibus, terantur omnia simul & misce, & ponantur omnia in olla uitreata uel alchymica, quae uas destillationis supra se habeat, & supra ignem fornacis apponatur, & aquam quae per alembicum destillat, in uase uitreo collige, & usui reserua, quoniam est mirabilis ad omnia supradicta, ex eodem. Aqua benedicta destillata contra podagram. ◉ uitrioli Romani ◉. ii. mellis destillati ◉ iiii, destilla sicut scis, postea adde tertiam partem aquae uitae rectificatae, fiat mixtura, & usui serua, & cum penna columbina alba fiat inunctio, ut scis. Aqua probata ad limositatem, & foedum colorem dentium, ex Guidone. ◉ salis ammoniaci, salis gemmei ana ◉. s.aluminis zuccharini quar. i. puluerisentur, & ponantur in alembico uitreo, & fiat aqua de qua dentes cum petia de scarlato fricentur. Aqua flauos reddens capillos. Cineris cerri ◉. i. aquae fontis ◉. ui. diu concoctis, addantur uitrioli Romani ◉ ii. & diebus tribus sub dio expositis utitor. Alia. Salis gemmae, squammae, seu batiturae aeris, alcannae, partes aequas, omniam tria alembico destillato. Alia. Salis gemmae ◉. i.uitrioli Romani ◉. s. salis nitri ◉ iiii. radicum chelidonii uiridium, ad omnium pondus, ex contusis & tritis, alembico aquam eximito, quae primo exit, abiicito, quae secundo, capillos colorat, prius lotos & feruenti sole siccatos. Puluis per sublimationem factus fortissimus ad corrodendum & mortificandum carnem mortuam, Lanfranc. in Antidotario. ◉ limaturae ferri, uitrioli, aluminis, iameni, antimonii ana ◉ ii. salis ammoniaci, arsenici, citrini, sulfuris uiui, floris aeris ana ◉ i. & s. calcis uiuae ◉. s. haec omnia terantur, & addatur ◉ i. argenti uiui cum saliua extincti, temperetur cum aceto, uel aqua maris, uel lixiuio forti, quod erit melius, si erit de cineribus fabarum, & fiant inde trochisci & siccentur, siccati ponantur in aludel, & sublimentur. Modus autem sublimationis est talis. Habeatur uas uitreum grossum, quod ab igne findi non possit, uel sit terreum interius uitreatum, & habeat operculum ita artificialiter ei coniunctum, quod una pars operculi intret uas, quod erit inferius, & arcte sibi coniungat, ne possit inde aliquid exhalare, & cum hoc lutetur, luto sapientiae uel gypso. Puluis sublimandus ponatur in fundo uasis, & operiatur operculo, & orificia fortiter obturentur, & ponatur in furnello, in quo fiat ignis lentus uel leuis per dimidium diem, postea uas auferatur ab ignem, & dimitte infrigidari, quo infrigidato, discooperiatur, & quod remansit in fundo inferius, abiiciatur. Quod uero operculo adhaeret, remoueatur & seruetur in frustis. Cum uero opus fuerit, operare cum eo cum cautela, quoniam comburit ut ignis, & putrefacit & corrumpit locum cui apponitur. De Mercurio Praecipitato, pauca quaedam, aquae forti subnectenda. Mercurius praecipitatus hoc modo fit, ◉ aquae fortis ◉. i. Mercurii crudi ◉ iiii. dissoluatur in aqua, postea in arena euaporet aqua, aut destillatione separa fortiter, ut rubescat & exiccetur, teratur deinde in porphyrio, & affunde ei aquam uitae destillatam quinquies uel septies, accende etiam & sine ut consumatur. Postea rectificetur aqua rosacea optime permiscendo, ac tandem per filtrum, aquam rosaceam separa, & relinque ut exiccetur. Tum rursus de aqua uitae ut prius affunde, & accende ut exiccetur, idque rertia uice repetatur, & habebis quod uoles. Thesaurus. 68 dum, quantum ad cooperiendum solum satis sit, non ut multum excedat. Mercurius precipitatus a Gallo empirico. ◉ argenti uiui ◉. i. aquae fortis ◉. quindecim, omnia simul ponantur in cucurbitam uitream bene lutatam, & destilla more aquae fortis ut supradictum est, semper augendo ignem. Tantum autem de aqua uitae est affundenimage 19 1 2 De Mercurio Praecipitato, qui est remedium contra omnes infirmitates, causatas ex humorum putredine. Recipe partes aequales uitrioli Romani, & salis nitri, & ex eis fac aquam cum capello & recipiente, in quo recipiente pone sextam partem ponderis de Mercurio crudo, noc est, Si uitrioli & salis nitri sint tres librae, pone ui. ◉ Mercurii, postea permitte ut aqua cum suis spiritibus descendat in recipientem. coltea omnia quae sunt in recipiente, euacua in bociam mundam & lutatam: sub qua pone capellum cum recipiente, & iterum fac destillare, & cum aqua erit in recipiente, iterum pone in bocia in qua remansit Mercurius, & hoc reiterabis usque ad Mercurii rubificationem, & rubefacto Mercurio, accipe ipsum, & ablue in aquis cordialibus, ut borraginis & melissae & huiusmodi, sed primo ablue ipsum multoties in aqua fontis, uel putei destillata, quem Mercurium dabis aegrotis ad comedendum isto modo. Si corpus fuerit robustissimum, da x. gr. Si mediocre, da uiii. Si debile, iiii. Si puerile, fac tu considerationem bonam. Sed aduerte quod miscere eum debes cum theriaca, postea dabis infirmo uenenato, & hydropico, & pestilenti, uel alia infirmitate detento. Et plus, si sanus annuatim, uel triennio, ut opus fuerit, hoc praecipitato utetur, cum prudenti humorum digestione, hoc est, praeparatione purgationis, non infirmabitur. Nota quod loco Mercurii potes uti amalgama, facto ex sex partibus arg. uiui, & ex una parte auri, & sic facies maiora mirabilia. Et aduerte quod potes curare uulnera cum primo uel secundo precipitato, quo utere sic. Pone de ipso circa uulnera & intus. Lauda qui fecit totum, quia hoc est magnum secretum, Et scias quod in 4. destillationibus hoc facies, quo facto, pone in bocia munda in igne, ut spiritus quantum potest recedant, deinde fac ut supra. Modus Image20 B A Modus conficiendi pulueris rubei, id est, praecipitati, siue argenti uiui calcinati, ex Mariano. ◉ aquae, qua argentarii separant aurum ab argento ◉ ui. argenti uiui ◉ iiii. misceantur simul in alembico uitreo, quod bene illutabis. Habet enim alembicum bociam, quae illutanda est, ( in qua ponuntur elambicanda ) & canellum & recipientem, cuius forma talis est. Sed A. id est, bocia est illutanda. Punctus dicitur capellum. B. recipiens. Sic ordinato alembicum. In fornace, A. undique argilla premunitum, ponito, & destilla igne ( qui paulatim augeatur ) temperato, donec tota defluxerit aqua: inde frangas phialam, etc. Aqua uero, quae separat aurum ab argento, fit hoc modo. ◉ salis nitri, aluminis rochae, ana ◉. ii. misceantur in mortario molendo cum pistillo tamdiu donec bene misceantur. Quo facto, puluis grosso modo factus, ponatur in bocia, quae illius pulueris capax sit, & illutata. Uerum etiam orificia omnia illutabis, ne aqua exhalet, sicque destillando aquam extrahes, qua recte uti poteris. Signum autem suae bonitatis est, quod quando de ipsa parum in terram ceciderit, statim ipsam ebullire uideas. Sic habes modum pulueris & aquae conficiendae, quae est tantae uirtutis, quantum nemo existimabit. Hic puluis, intra corpus sumendus, praeparatur etiam a Matthaeolo: sumit autem aquae fortis partes quatuor, Mercurii partem i s. & non cum capello, sed in retorta parat, etc. Mercurius sublimatus a Gallo empirico. Recipe argenti uiui. ◉. i. extingue in aceto forti, uitrioli exiccati & puri ◉. ii. salis communis albissimi ◉. iii. postea ponatur in cucurbitam uitream bene lutatam, cum suo recipiente, ut supra lutata iunctura, & da sibi ignem per horas sex, semper augendo, frange postea cucurbitam & habebis optimum sublimatum. Argentum uiuum e plumbo ita extrahitur ab eodem. ◉. plumbi minutissime incisi ◉. x. salis nitri, tartari calcinati ana ◉ xii. simul ponantur in uas terreum deuitreatum, postea dissoluantur in aqua uitae, collocentur in calidiore loco totius hypocausti, per quatuor uel sex dies, & habebis ◉. uii. argenti uini. Mercurius crudus, in aquam fortem iniicitur, sic totum illud redigitur ad formam olei fere, hoc curantur polypi, caro putrida, etc. quod si autem malum interius in ore fuerit, praestat unguentum Aegyptiacum. Praecipitati cum auro, hic utendi modus est, & hec dosis, ex literis ad Ges. Dedi aliquoties huius pulueris grana hordei quatuor, cum conserua rosacea, hora quarta uespertina, ita ut nihil assumeretur in crastinum usque de cibo. Usus huius in affectu durante biennium, triennium aut amplius, foeliciter se monstrat. Quibus autem affectibus conferre uideatur, hoc meum est iudicium, quod πολύχκς σομ sit. De Oleis. I. De Oleis In Genere. 2. De Balsamelaeis, Et Oleis Compositis. 3. De Oleis E Plantis, Lignis. Aromatibus, Resinis, etc. 4. De Oleis Ex Animalibus. 5. De Oleis Ex Metallicis. De Oleis Quaedam in genere. Non minus humana natura, ad sui conseruationem oleis indiget, quam aquis. Quum etenim eorum quae possidemus, quaedam sanis tantum ad conseruandam nimirum corporis ualetudinem maxime conducant, ut ea quibus alimur, uestimur, calceamur, & in quibus habitamus, quaedam uero aegrotantibus: alia uero sint eiusmodi, quae utrisque ex usu sint, bene uidelicet ualentibus & aegrotantibus: oleum ipsum, Galeno etiam teste, est eiusmodi, quod tum sanis, tum aegris ex aequo, & intra corpus exhibendo, & forinsecus adhibendo, utile est. Nam inter ea medicamenta, quae externis partibus admouentur, non infimum locum tenent olea, tum simplicia, tum composita. Et horum quidem usus est frequentissimus, ita ut illis solis utamur aliquando, saepius autem ad unguentorum, ceratorum, emplastrorum etiam confectionem usurpemus. Sunt autem olea & unguenta, non tantum consistentia, sed etiam uiribus tam propinqua, ut saepe olea uocentur unguenta a Dioscoride, quale est unguentum nardinum, mastichinum, & confimilia, quae olea potius quam unguenta dixeris. Caeterum oleorum multiplicia sunt genera. Oleum enim simpliciter & propriissime Galeno dicitur, quod ex maturis oliuis est expressum, omnis fere excedentis qualitatis expers. Ob id non solum ad multorum medicamentorum compositionem utilissimum, quod eorum quibus permiscetur facultates facile suscipiat, sed etiam per se ac solum intra corpus, ad quorundam morborum curationem exhibeatur. Nonnunquam ex immaturis oliuis exprimitur, quod Omphacinum appellant, & ωμότρι¬ βis, refrigerandi & astringendi facultate praeclitum, quod iam aliorum medicamentorum materia, ut dulce, esse non potest. Haec duo olea, proprie & uere sunt olea nuncupata. Reliqua uero, de quibus hoc libro instituimus sermonem ( oleum enim hic nobis dicitur, quicunque succus oleaginus & pinguis ) per quandam similitudinem olea dicuntur: quales sunt succi oleaginosi & fluxiles, expressi, destillati, aut quocunque alio modo facti ex fructibus, seminibus tritis, ut amygdalis, nucibus auellanis, nuce Indica, balano myrepsica, semine sinapi, lini, ricini, & similibus. Fiunt autem huiusmodi olea multis modis: quaedam enim expressione, alia uero impressione, ut uocat Mesue, quando nimirum simplicia medicamenta in oleo communi in cocta, macerata, insolata, suas uires in oleo relinquunt. Quaedam uero fiunt resolutione Chymistica, ut cum id quod oleosum in singulis partibus, per destillationem resoluitur ui ignis. Et haec quidem olea uehementissima sunt in agendo, & tenuissima. Potest autem ignis beneficio, ferme ex omnibus oleosi quid elici, ex aliis tamen largiori, ex aliis pauciori copia: quibus hoc est peculiare inter reliqua, quod essentiae tenuitate admirabili, quam ab igne acceperunt, celerrime in partes profundas penetrant, & uires suas citissime exerunt, qualia sunt olea, quae Alchymistis ex sulfure, uitriolo, lateribus & consimilibus educuntur. Habent enim haec omnia uires maiores, quam illa, a quibus extrahuntur. Eliciuntur autem haec olea per destillationem, in arena potissimum, ita ut tusa aromata, aut semina, iniiciantur trita, in cucurbitam uitream luro intectam optime: una autem uice, ad ◉ iii. iniiciantur, secundum capacitatem cucurbitae, infundantur deinde circiter ◉. ui. aquae clarissimae, ac misceto diligenter. Pone deinde cucurbitam in capellam aptam fornaci, & arena imple, ut non attingat fundum, sed intersit arena. Cucurbitae impone alembicum uitreum, cuius rostrum desinat in stanneam uel ferream fistulam, ( stanno ) intus & foris illitam. Ea fistula transeat in obliquum per uas, quod habet in se aquam frigidam, ut inter destillandum uapor egrediens cum oleo, refrigeretur, claude iuncturas accurate, madefacta papyro uel linteo, & suppone exceptorium. Postea accende ignem lentum, & uide ne nimium surgat, & ebulliat in alembicum, quod in cucurbita continetur. Semina enim quaedam ut anisum, propter raritatem substantiae suae, simulque uiscosum quod habent, largiter ebulliunt, ideo non statim alembicum imponere debemus: sed posteaquam bullas excitari uideris, & uaporem sursum ferri: depone alembicum, & immisso baccillo agita, ita resoluetur in uaporem spuma quae postea mediocri igne moderari, compesci & exiccari potest. Quo facto impone rursus alembicum, & circumlutato satis ac destilla sine cessatione, donec conieceris nullum amplius intus contineri oleum: quod uisu & gustu starim percipies: nam cum gustu destillantes guttae, non amplius resipient iniecti aromatis saporem, desistendum est, ne aro ma fundo cucurbitae inhaereat, & exuratur. Deinde segrega contentum in destillata aqua oleum, optime, ut inferius dicetur. Porro notandum est, quaedam ex his oleis, aquae innatare, quaedam fundum petere. Innatant piperis nigri, & recentis cardamomi, & anisi: fundum perunt, cinnamomi, macis, & caryophyllorum, etc. Aqua cinnamomi & anisi cum de stillantur, lacteum habent colorem, & lacteum hoc paulatim in oleum conuertitur. Hactenus Cordus, Rursus est intelligendum, duo praecipue in extrahendis oleis requiri: primum, ut materia copiosa aqua perfundatur, ut ea tanquam uehiculo ad superiora feratur, minusque aduratur, aut consumatur. Deinde ut uel capitellum, uel tubus, uel nasus, continue aqua frigidissima refrigeretur. Quae duo hunc usum praestant, ne olei spiritus, qui subtilissimi & calidissimi sunt, quique quamprimum capitellum inflammant, reprimantur & in oleum abeant. De Oleorum Destillatione per uesicam uocatum instrumentum. Primo fiat uas figulinum, crasssitudine digiti, ut firmius sit, ouali figura, oui supra medium paulo secti, hoc modo, capax pro arbitrio: Image21 sed quoniam pro duabus libris specierum, ◉. aquae xx. poni debent ( & uas aereum replendum est ita, ut tertia pars uel paulo minus sit uacua ) prout hac quantitate, quae mediocris uidetur, plus minusue destillare uolueris, uasis figulini magnitudinem facito: in cuius fundo arena ponatur ad duos digitos uel unum, & circumquaque, pro oleis ex aromatibus ac seminibus: pro herbis uero non opus est. 2. Parato uase ex terra electa, purgata, optimeque subacta, siccata, etc. ut solent figuli ( uix autem ante tres septimanas fiet ) pro eius circumferentia fornacem extrues ex lateribus, ( nam figulinum dum assatur, contrahitur multum, proinde id prius est faciendim ) basim altam habentem: foramine sit rotundo; cum craticula, supra quam per dimidium pedem sint duae uirgae ferreae transuerse parum distantes, quibus imponatur figulinum, & fornax supra fundum figulini, hoc est, supra uirgas ferrras emineat, pedem unum, cum dimidio, paulo minus. 3. Figulino impone uas aereum amplum, pro quantitate aquae: ( nempe pro ◉. ii. specierum, ponantur aquae fontanae ◉. xx. ) ita ut undiquaque sesqui digiti uacuitas sit replenda arena. Hoc uas cum capitello, dimidio pede eminebit forte. 4. Capitellum esto rotundum supra, non acuminatum, ut uapor non recidat deorsum: neque aqua capitellum refrigeretur, neque limbum habeat ullum. Sic uapor omnis mox in canalem abibit. Si capitellum refrigeretur, nimis cito densantur uapores, & recidunt etiam: uel etiam aliter improbatur hoc, in oleis hoc modo destillandis. Dispiciendum autem quae nasi curuitas esse debeat, pro situ & spacio loci, ut canalis et commissus, transmitti per dolium commode queat, etc. 5. Canalis sit longus, sex non bene pedes, transeatque per aquam frigidam. 6. Ignis primum maiusculus fiat: deinde paulatim remissus, in aequali uigore seruetur. Oleum simul cum aqua & phlegmate transibit, etc. aliud subsidit aquae, aliud innatat. Separetur oleum. Tum rursus aqua destilletur, & quod primum fluxerit, erit suauissima aqua, reliquum phlegma. Destillatio perfici octo horis potest, haec Ges. Instrumentum Aptissimum, pro extrahendis oleis e radicibus, herbis, seminibus, aromatibus, etc. A. Uesica continens materiam. B. Uenter hic collo adhaeret, ut commodius collum, amplo uesicae ori accommodetur, quod commode collum non admisisset, nisi hoc intermedio. Euonymi scat capitellum D. Capitellum. E. Uas circundans capitellum, in quod continue aqua frigida illabitur. F. Recipiens oblongum. G. Epistomium, aquam calefactam educens. C. Collum oblongum, ut minus cito incaleimage22 E D G C F B A Hanc fornacis figuram, accepinuper a D. Felici Platero Medico Basiliensi. De Oleorum Extractione per destillationem aquae bullientis. Accipe ollam ex cupro factam, decem aut quindecim mensuras capientem, eam imple uino aut aqua, aut mixto ex utroque, ut tertia tantum pars uacua relinquatur. Aquae impone rem tuam, extrahendis oleis aptam, crassiuscule puluerisatam, & stet in infusione horis tribus, quatuor, aut etiam sex. Deinde ollae suppone alembicum, perlutetur oprime, fac aquam fortissime bullire, tunc cum uapore aquae, ascendunt spiritus oleaginosi, qui per fistulam, per aquam frigidam transeuntem, descendunt in uitreum recipiens, & uertuntur in oleum, quod deinde in furno digestionis, separabis ab aqua, cum cochleari argenteo. Ad hunc modum, poteris extrahere oleum e nuce moschata, macere, aniso, foeniculo, cinnamomo, caryophyllis, baccis iuniperi, & aliis. Furnus digestionis est uas, in quod infunditur aqua & oleum simul, in loco temperate calido, ut separentur ib inuicem. Quomodo autem separatio fieri debeat, mox dicetur. Modus Extrahendi Olea per torcular. Accipe torcular, cuius utraque latera, lamina sint obducta, quae calida sit satis, non tamen ignita: inter latera comprimatur res quaelibet, ex qua oleum est extrahendum, imposita in panno lineo, raro, & prodibit oleum. Quod si res fuerit siccior & aridior, humectetur, affuso tantillo aquae uitae optimae. Oportet autem res omnes, crassomodo prius esse contusas. Aliter parat huiusmodi olea quidam Princeps: Accipit flores camomillae, aut alterius herbae adhuc recentis & uiridis, incidit, & de coquit in oleo: ubi refrigeratum fuerit, expriimage23 mit, & recentibus aliis floribus superaffundit, ac tandem ad solem reponit. Quo Ingenio Oleum quod inter destillandum simul cum aqua effluxit, sit separandum. Separatio olei ab aqua fieri potest, aut cochleari, praesertim si oleum in superficie aque natauerit: aut quod magis industrium est, parato ad id peculiari instrumento, quales est hoc appositum, quod in fundo foramen habeat cera obturatum: autuase habente tres fistulas, imam, mediam, supremam. Fusius haec docet Bessonus in lib. de Extrah. oleis, ad hunc modum. Primo, inquit, da operam ut receptorium fundo sit aliquantulum acuminato, & praeterea instarpuncti perforato, pluribus clauiculi ictibus. Hoc demum foramen tempore destillationis cera tract abili diligenter obturatur. Deinde aqua & oleo destillatis, ac iis in refrigerato aere aliquandiu seruatis, obserua accuratius in receptorio perspicuo, quem locum occupet oleum in aqua. Hoc autem cernes ex 4 5 B 7 diuersitate coloris. Quod si imum occupat, ablata cera e receptorii foramine, praesto exibit oleum in admotam phialam, & aqua residebit, si libeat eam seruare occludendo foramen. Sin autem supremum teneat, patefacto rursum foramine, exhaurietur sensim tota aqua in uas subiectum, & reseruabitur oleum infundo receptorii, nisi forte per imprudentiam, ipsum effundatur citius in uas subiectum, quam in phialam adhibitam. At si oleum cum aqua uehente in nubes consundatur, percolabitur tota aqua per lineum pannum in aere, dico, frigido, & destillatione refrigerata: tum demum omne oleum tecoactum in panno residebit, quod postmodum cultello facile colliges, indeque in phialam coniicies, per quam tandem, si opus est sulbtilem liquorem resolues, uel minimo calore, etc. De Rectificandis oleis e lachrymis, lignis, seminibus, atque etiam balsami. Oleum quod semel ui ignis extractum est, si quidem rectificandum sit, infundendum erit in aliam cornutam mundam, & lentissimo igne, in cineribus destillandum, qua destillatione perfecta, habebis oleum purissimum, penetrans, & in profundum subingrediens. Nota, quod e cinnamomi libris ii. uix colligitur ◉ s. E lib. duabus caryophyllorum, ◉ ii. uel i. s. E foeniculi semine, ◉ ii. E nuce moschata unciae forte iii. De Oleorum usu. Multiplex oleorum destillatorum usus est, ut patebit inferius. Sed & sic commode usurpantur. Saccharum dissoluatur in aqua uiolarum aut rosarum, aut cinnamomi aut alterius aromatis, & eo dissoluto affundatur una aut altera gutta olei, cuius quaeritur usus, & fingantur tabellata. De Balsamo, Et Balsamelaeis destillatis, & paucis non destillatis, & aliis oleis compositis, Balsamum artificiale referentibus. Quid Balsamum uerum, & utrum etiam hodie nobis cognitum, parte huius operis priore, capitulo proprio dictum est. Nobis hoc loco de artificiali sermo est, quod imitatione quadam Balsami ueri a ueteribus est inuentum. Etenim cum animaduerterent, ab impostoribus nunc hos, nunc illos liquores, qui tamen neque substantia neque facultatibus ullo modo uero Balsamo responderent, uendi, hominibusque obtrudi: coacti sunt, ne tanto thesauro diutius, magno cum dispendio, carendum esset, in eam cogitationem incumbere, qua li quorem, huic pretioso, quam simillimum, substituerent. Quod ut commodius prestarent, generalem quandam ceu ideam, qualitatum & facultatum ueri & naturalis Balsami, ob oculos posuerunt. Itaque cum natura Balsamum sit calidissimum, penetrans & exiccandi facultate non mediocri praeditum, ideoque etiam a corruptione aut putredine corpora inuncta, quam diutissime conseruare possit, & senectutem arcere: selegerunt eiusmodi medicamenta simplicia, quae easdem intentiones simul mixta praestarent. Eius generis sunt, quae prae caeteris primum locum tenent, myrrha, thus, & aloe. In secundo ordine terebinthina est, & aqua uitae. Tertium gradum occupant, gummi hederae, galbanum, storax, liquida, lignum aloes, etc. Sed nec a proposito aliena sunt, galanga, nux moschata, caryophylli, & multa eius generis alia. His omnibus in unum collectis, artificiosa accedente coniectura, factum est, ut iusta proportione omnia commixta, chymistica arte, oleum extraxerint, facultatibus, & consistentia, uero Balsamo quam simillimum. Haec fere e libro Italico Leonhart. Fierauanti. In conficiendo autem Balsamo artificiali, utile est, ut terebinthina per secum essentia ( uini ) destilletur in balneo: deinde reliquae species dissoluantur in essentia, & cum superiori oleo terebinthinae per balneum rursus destillentur. In cinere enim, etiam leuissimo igne ascendit oleum crassum quod introsumptum, nihil ualet. Si balsamum uerum aut bonum, a malo secernere uolueris, inquit in secretis Falloppius, proiice balsamum aut instilla in aquam limpidam, & cum bacculo agitato: quod si aqua turbatur, non bonum: sin uero clara manserit, perfectum est, & sese colligit semper in unum locum. Notandum autem, quod ex tribus libris terebinthinae admixto salis M. i. & essentiae uini parum, destillantur olei terebinthinae in balneo Mariae, unciae quatuor cum dimidia. Possunt tamen prius per aliquot dies, in putrefactione stare. Praeterea, quod terebinthina plus olei de se dat, si per cannam destilletur, quam per bullientem aquam, Incertus. Balsamum arte factum, laudatissimum, Leonh. Fierauanti Medici, lib. Capricciorum 2. cap. 3. ◉ terebinthinae finissimae ◉. i. olei laurini ◉ iiii. galbani ◉ tres, gummi Arabici, ◉ iiii, thuris, myrrhae, gummi hederae, ligni aloes ana ◉ iii. galangae, caryophyllorum, consolidae minoris, nucis moschatae, cinnamomi, zedoariae, zingiberis, dictamni albi, singul. unciam i. musci, ambrae, ana drachmam i. contundantur omnia simul, & retortae imponantur, quibus adde, aquae uitae optimae ◉. ui. In aqua uite madefiat pannus, qui accensus imponatur retortae, ut aqua ardeat, commiscendo materiam, sicque relinquantur omnia in infusione nouem diebus, ac tandem in cineribus fiat destillatio: ita destillabit aqua candida, una cum oleo, semper procedendo cum igne lento, donec colorem olei mutatum animaduerteris ad nigredinem quandam. Quo uiso, mutetur recipiens, & adaucto igne, destillatio perficiatur. Finita destillatione, aqua ab oleo separanda, & singula seorsim seruanda, id quod etiam de prima aqua est intelligendum. Aqua prima candida, uocatur aqua balsami, & oleum primum separatum, dicitur oleum balsami. Secunda aqua nigricans, uocatur mater balsami, liquor uero separatus ab aqua nigra, est id quod balsamum artificiosum uocant, quod ceu pretiosissimum, est diligenter custodiendum. Prima aqua clarificat oculos & uisum conseruat. Facies lota ea aqua, reddit eam pulchram & conseruat iuuenturem, calculos renum rumpit, urinam propter carnositatem impeditam, mouet: omnis generis uulnera, partium qualiumcunque sanat mirabiliter, sica lauentur, & plumaceoli in eadem madefiant, & imponantur. Hecticis, catarrhosis, tussientibus subuenit: dolorem ischiaticum aufert subito fomentata. Altera aqua mater balsami dicta, scabiem sanat facillime: idem facit in tinea, lepra, & omnibus ulceribus, modo sine corrosione sint. Oleum balsami, infinitis morbis occurrit, in primis capitis uulneribus, cum ossium laesione & membranarum, idoneum est. Mirabiliter pleuriticis prodest, si cum aqua bibatur ◉ i. pro uice. Balsamum uero ipsum miraculum est huius mundi. Dolorum iliorum, pondere duarum ◉ sumptum, subito leuat: tussi, catarrho, capitis refrigerationi, & stomachi, uulneribus capitis, semel in die peruncto toto capite, prodest, penetrat enim facile etiam ad partes longius remotas. Tumores corporis omnes dissoluit: Quartanam curat, unctione totius corporis, ita ut nulla pars intacta relinquatur. Infirmitates omnes tum calidas, tum frigidas, proprietate quadam occulta, sanat, quod ipse expertus, attestari possum. Modus destillandi balsamum artificiale D. Ioh. Mag. Primo omnium destillentur resinae terebinthinae ◉. xiii. cum aqua ardente rectificata, & excipiatur illud oleum, quod per balneum ascendit, nempe clarissimum, tenuissimum, & leuissimum. Huius olei ◉ ◉ i. & quartarium unum, florum borraginis, rosarum, buglossae, stoechados arabicae, spicae hortulanae, rorismarini, lauendulae, chamomillae ana P. i. sem. anisi, basiliconis, paeoniae ana ◉ s. radicum angelicae, enulae, phu, ireos acori ueri, dictamni, glycyrrhize, paeonie, spicae, ana ◉ i. corticis citri, arantiorum, ana ◉ ii. herbarum saluiae, maioranae, laudendulae, rorismarini, hyssopi, mentae, betonicae, foliorum lauri ana P. i. Haec omnia contundantur & incidantur secundum artem, proiiciantur in bociam uitream perlutatam, aut bociam cupream, una cum destillato iam terebinthinae oleo, hisque omnibus affunde aquam anisi, aut caryophyllorum, aut postremam illam in cinnamomi destillatione, ita ut repleatur quasi bocia. Deinde huic capitellum impone, & iuncturam luto obline. Tum excitato igne fiat destillatio eo modo, quo anisum, aut aqua cinnamomi, transeunte canali per aquam, destillatur. Quo facto, hoc est, ubi aqua ascenderit, auferantur faeces herbarum, florum, & radicum, & denuo in bociam immittatur styracis liquidae quartarius unus, eique affunde, quicquid proxima destillatione extraxeris, & rursus destilletur, ut prius. Quod si aqua prioris destillationis, in quantitate fuerit imminuta, plus erit affundendum. Ubi iam secundo ita destillatio fuerit peracta, bocia rursus mundetur, & imponantur, storacis, calamitae, myrrhae ana unciae ii. masticis, thuris, assae dulcis ana uncia i.s. quibus puluerizatis & impositis, affundatur iam destillatum oleum & aqua. Si non sufficiant, adde aquam, ut supra, donec satis uidebitur, & fiat destillatio ut supra de herbis dictum. Quo facto, auferantur quae in bociae fundo fuerint, & & sequentia in locum reponantur. Notandum tamen hoc obiter, quod nonnulli styracem liquidam simul cum gummis iam dictis commiscent, ut peculiari destillatione non sit opus. Sunt autem hae species, accipe zingiberis, zedoariae, galangae, sing. ◉ ii. rhabarbari ◉ s. gentianae, cubebarum ana ◉ i. s. croci ◉ s. cinnamomi ◉ i. nucis myristicae, macis, caryophyllorum ana ◉ ui. calami odorati ◉ s. puluerizentur aromata haec, & cucurbitae imponantur una cum oleo & aqua postremae separationis, & destillentur ut prima uice. Quo sic peracto, separa oleum ab aqua, & ferua oleum balsami arrificialis in uitro quo uteris, ut sequitur. Potest in postrema hac destillatione nodulus fieri ex sequentibus speciebus, & simul destillari, ut odor ei concilietur suauior. ◉ musci in aqua rosarum dissoluti gr. u. camphorae gr. ii. cinnamomi, caryophyllorum ana ◉ i. misce ut dictum est. Quater repetita est huius balsami destillatio. primo cum herbis tantum, secundo cum styrace liquida, tertio cum gummis, quarto cum aromatibus. Uim habet confortandi omnes neruosas & exangues partes, quales sunt, stomachus, intestina, uesica, uterus. Peculiariter stranguriae admodum confert & calculosis, si de eo octo uel decem guttae, in aqua filicis, aut uino, bibantur. Omnes internas oppilationes aperit, sanitatem praesentem tuetur in statu, qualibet septimana bis, mane aliquot guttae, in brodio sumptae, etc. Breuis huius destillationis recapitulatio. Accepit ◉. i. olei terebinthinae, & addidit species herbarum florum, seminum, & radicum superiorum, & miscuit omnia in uitro lutato, & addidit ◉. u. ( aquae ) caryophyllorum & simul destillauit per cannam. Altero die accepit styracem liquidam & alia gummata, & rursus destillauit, & haec destillatio, difficilis est, facile enim ebullit, ideo carbones sunt subtrahendi, quando uenerit ad ebullitionem. Tertio die destillauit aromaticas species cum balsamo per cannam, etc. & sic habuit praeparatum balsamum. Balsamum G. a flee. Terebinthinae bonae & clarae ◉ i. olei laurini ◉. ii. & simul ista duo misce, thuris albi masculi, ligni aloes boni ana ◉ ii. masticis ◉ s. myrrhae, ladani, casto rei ana ◉ i. omnia ista tere & cum supra scriptis misce, & stent per dies triginta in oleo praedicto. Accipe praeterea, galangae, caryophyllorum, cinnamomi, nucis moschatae, zedoariae, cubebarum ana ◉ s. diptamni, consolidae maioris ana ◉ ii. omnia ista collige & pone in ◉ iiii. aquae uitae bonae, & misce, & sic stent simul diebus quatuor, quibus expletis, omnia simul permisce, & pone in alembito uitreo bene obturato, tum lento igne destilla. Primo sequetur aqua, quae dicitur aqua balsami. Postea exibit liquor citrinus in modum olei, quem cum uidebis, remoue ampullam aquae balsami, & statim appone aliam, & collige pretiosissimum liquorem in modum olei, qui dicitur mater Balsami. Postea destillabit liquor magnus, & tunc rursus muta recipiens, & collige seorsim liquorem nigrum, & emittitur una gutta per magna in terualla, post aliam, & hic liquor est prioribus multo pretiosior. Serua hos tres liquores in ampullis uitreis bene obturatis cum cera, quae cera tamen ex fortitudine uirtutis eius, tandem efficitur mollis ut pasta. Secundus liquor est citrinus, qui est mater balsami. Tertius niger est, qui xylobalsamum dicitur, ut & primus, opobalsamum. Primus est bonus, melior eo est secundus, longe uero praestantissimus est horum, tertius. Uidi paralyticum, cui una gutta posita fuit in fronte, alia super umbilicum, & sanatus fuit subito. Alius paralyticus amisit sensum brachii & pedis dextri, unxit simul iuncturas, spatulas, cubitos, manum mancham, genu, collum, pectus, quolibet loco tres guttas consumendo, qui paucis post diebus e lecto surrexit, & sanatus est. Monachus deferens trabem Papiae strinxit manum inter columnam & trabem, & statim denigrata est manus ut carbo, cum intolerabili dolore & spasmo, ubi hoc oleo matris balsami inunxisset, cessauit dolor: & mane & sero irerum unxit, & sic est alba facta manus & restituta. Ego digitum incidi profundo satis uulnere, & hoc oleo sanaui. Aliud balsamum in retorta destillandum, cum facultatibus, tum compositione, praecedenti haud multum dissimile. Et terebinthinae ◉. i. olei laurini ◉ ii. misce, addendo galbanum, gummi elemi, gummi hederae, thus, lignum aloes, item aromata uaria ana ◉ ii. Uius hoc balsamo est quidam nobilis habens manum retractam ut mouere non posset, illitis iuncturis & manu ( panno calido cooperta ) diebus 15. curatus est. Alius habens duritiem in gula, ut non posset exire saliua ex ore, illito gutture hoc oleo, maxime dilatatum fuit totum collum: & postridie illito loco laeso rursus omnino fuit curatus. Alius habens carbonem pestiferum in inguine illito hoc liquore, curatus est. Ualet etiam ad eructationem stomachi & dolorem, spasmum, colicam, puncturas: aurium surditatem, instillando guttam i. mane & sero: neruos contractos & omnes plagas: cancrum, fistulas, contusiones, pestem, omne apostema durum resoluit. Nota, memorie confert, si guttam sincipiti illinas, contra paralysim illinatur spina & iuncturae. Balsamum magistrale, incerti authoris. ◉ xyloaloes, masticis, macis, galangae, nucis moschatae, spicae nardi, zingiberis, cinnamomi, cardamomi, cubebarum, caryophyllorum, zedoariae, gummi arabici, santali muscellini, thuris, croci, olibani, ana ◉ ii. Haec omnia conquassentur subtiliter & subigantur cum aquis terebinthinae & mellis, uidelicet, ◉ terebinthinae, mellis ana ◉. s. destillentur simul seorsim, sine specierum commixtione. ◉ aquae uitae semel rectificatae ◉. i. misceatur cum confectione supra scripta, putrefiant in sole, in uase bene sigillato cum cera, diebus octo, uel ad placitum. Post fiat separatio per alembicum, ut moris est, & prima aqua uocatur aqua balsami. Secunda oleum balsami. Tertia balsamum artificiale, & in fine aromatizetur cum musco & ambra, & ille modus plurimum placet, & tenendus in omni confectione balsami. Mater balsami simplex. ◉ terebinthinae optimae ◉. iii. thuris masculi, ligni aloes ana ◉ iii. caryophyllorum, galangae, cinnamomi, nucis moschatae, cubebarum, gummi elemi ana ◉ ii. pistentur & incorporentur omnia haec, & ponantur in alembico lutato, & stent in fermentatione per dies quinque, uel sex, & postea destillentur in cineribus, primo lento igne, deinde augmentando, donec totum stillauerit, & hoc est, mater balsami prima. Pone igitur de ipsa matre balsami & de elixir uitae tantundem in alembico, & iterum fermententur ut supra, postea in balneo Mariae fiat destillatio, & primo destillabit aqua clarissima, quae uocatur mater balsami coniuncta seu composita. Balsamum Romae factum. ◉ terebinthinae ◉ s. olibani ◉ ui, aloes succo citrini, masticis, galangae, cinnamomi, croci, nucis moschatae, caryophyllorum, cubebarum ana ◉ i. gummi hederae, 3 ii. puluerisentur, & misceantur cum terebinthina, & ponantur in alembico uitreo, & addantur camphorae, ambrae griseae ana ◉ ii. & destillentur lento igne. Prima aqua est alba & clara, & uinum balsami, secunda crocea & uocatur oleum, tertia magis crocea, & est balsamum uerum. Descriptio quaedam balsami seu aquae Proto medici cuiusdam, de qua plura predicauit, & dedit ei titulum, Reuiuiscens & iuuenescere faciens. ◉ terebinthinae ◉. i. mellis puri ◉. aquae uite ◉. ii. ligni aloes bene triti, santalorum omnium ana ◉ iii. s. olibani, gummi hederae, ossis de corde cerui, zedoariae, piperis longi, ana ◉ iii gummi arabici ◉ i. nucis moschatae, galangae, cubebarum, cinnamomi, carii, masticis, caryophyllorum, spicaenardi, croci, zingiberis, ana ◉ iii. ◉ i. moschi fini pondus denarii, destillentur, ut lento primum igne elicias primam aquam, quae clara est, ut aqua fontis, secunda erit ignita uti carbo, & tum auge ignem, & tertia elicitur nigra. Liquor Balsamites Iohan. Mesuae, longe optimus & ad multa utilissimus, recipit myrrhae electae, aloes heparici, spice nardi, sanguinis draconis, thuris; mumiae, opobalsami, bdelii, carpobalsami, ammoniaci, sarcocolle, croci, masticis, gummi arabici, styracis liquide ana ◉ ii. ( alias ◉ ii. s. ) ladani electi, succi castorei ana ◉ ii. s. muschi ◉ s. terebinthinae optimae ad pondus omnium, puluerizanda puluerizentur, & omnia misceantur cum terebinthina, reponanturque in furnibulo, seu destillatorio, quod alembicum uocant, & illa ingeniose ac lento igne, ut decet, destillentur: liquorem autem per destillationem sublimatum, uase uitreo forti excipe. Hic liquor proxime accedit ad uerum succum balsami. Guido a Cauliaco quandoque huic pretioso liquori, addebat herbas dicatas paralysi, & tum generosius atque efficacius multo ( ut ipse testatur ) experiebatur auxilium. Hoc liquore Mesue in paralysi solo, ali quando erat contentus, illinens eo ceruicem, totamque spinam dorsi, atque etiam affectam ipsam particulam. Confert namque hoc pacto mirifice roborandis membranis medullam spinalem obuoluentibus, substantiae spiritali, qua uiuimus, neruis quoque & ossibus. Proinde paralysi, omnibus neruorum egritudinibus, cordis palpitationi & tremori, atque etiam manifestae lassitudini, mire & supra humanam opinionem prodest. Adde quod nullum medicamentum eo praestantius inueniri potest, ubi cor celeri festinaue eget refectione ac refocillatione, si saltem ipsi Mesuae credimus. Oleum Philosophorum e terebinthina & cera: est autem balsamum quoddam occultum, infinitis praeditum facultatibus, superans omnes eius generis liquores, propterea quod conficitur ex duobus simplicibus quae corruptioni minus sunt obnoxia, ex Capricc. Leonh. Fierauanti. Recipit autem terebinthinae clarae Abiegnae, ◉ kuiii, cere flauae odorifere, ◉ xii. cinerum uitis, ◉ ui. ponantur singula in retortam lutatam, destillentur in cineribus, donec nihil amplius sequatur. Ubi destillatio fuerit finita, uidebis ceram circa retortae collum, & hoc ipsum signum est, finitae destillationis. Quod destillarit, seruetur in uitro diligentissime clauso. Qui uncti fuerint bis in mense hoc oleo, iuuentutem quam diutissime conseruabunt, omnia imposita a corruptione, aut putredine custodit. Uulnera qualiacumque, ter quaterque eo illita, sanat. Cui urina fuerit retenta, ◉ ii. dare per os, urinam prouocant, & simili modo datur contra uermes, puncturas lateris, tussim, catarrhum, febres pestilentes, & similia. Aqua seu balsamum Hermetis, ex fine libelli Trotulae de passionibus mulierum: recipit terebinthinae tribus uicibus destillatae; ultimo coniunctim, ◉. i. ligni aloes similiter tribus uicibus destillati, ◉. i. ambre crudae, ◉. i. nucis moschatae tritae super lapidem, ad modum liquidi unguenti, cum eiusdem superaddito oleo, ut fiat unum corpus. Et destilia nouem uicibus. Balsamum hoc conserua, quoniam est perfectum & sustinet omnem iudicium ignis & aquae: penetrat manum, ungendo faciem, iuuentutem conseruat, omnem incisionem consolidat, oculos mire purificat: ungendo cum eo totum corpus, nunquam putrescere ferunt, nec uermes ipsum ascendere. Ego, inquit author, feci & probaui, & est uerissimum. Oleum balsami magistrale, ex dispensatorio Medicorum collegii Florentini: recipit terebinthinae ◉. i. olei ueteris ◉ ui. olei laurini ◉ iiii. spicae nardi, cinnamomi ana ◉ ii. tegularum recentium bene coctarum ◉ uiii. tritis triturandis, per alembicum destilla. Urinam mouet, lapidem frangit, uermes enecat, aurium tinnitui a flatu crasso, paralysi, spasmo cynico, ischiadi, gonagrae, & caeterarum iuncturarum doloribus prodest, potum aut inunctum, sed parua eius portio, aquae affectui aptae mista, bibatur. Oleum balsami Petri de Ebano. ◉ myrrhae, aloes, spicae nardi, sanguinis draconis, thuris, inumiae, opopanacis, carpobalsami, bdellii, ammoniaci, sarcocollae, croci, mastiches, gummi arabici, styracis liquide ana ◉ ii. ladani, castorei ana ◉ ii. s. moschi ◉ s. ter ebinthinae ad pondus omnium, tritis conterendis, misceantur omnia, & alembico destillentur, secundum artem. Eadem potest quae & praescriptum, & efficacius. Oleum Balsami optimum, contra dolorem ex gutta tam frigida, quam calida, uel alio accidente, immediate ualet: recipit terebinthinae uenetae partes duas, masticis noue partem unam opopanacis & corticum granatorum, singulor modicum, & pone ad destillandum. Balsamum ad podagram frigidam, ungendo partes dolentes, post uniuersalia, a quodam sene Chymico, accipit ◉. iii. terebinthinae, thuris, masticis, myrrhae, ladani ana ◉ i. destilla per retortam & oleum serua. Balsamum cuiusdam Empirici, maximae apud nos authoritatis, recipit terebinthinae ◉ iiii. thuris ◉ s. ligni aloes, ◉ ii. masticis caryophyllorum, galangae, cinnamomi, zedoariae, nucis moschatae, cubebarum ana ◉ ii. gummi elemi ◉ i. s. Mira hoc balsamo praestitit, lepram a duobus depulit, intra & extra dando: & multos alios incurabiles morbos, ut cancrum & fistulas, & eiusdem generis. Aliud cuiusdam Angli, quo curat uulnera linteo imposito, febres, uentriculum infra costas tumentem, asthmaticos, phthisicos, tumores, praeter hydropem. Contusiones sedat spasmum & paralysim ex frigore, moribundos data gutta recreat. Recipit autem terebinthinae ◉ ii. myrrhae electae, castorei, masticis ana ◉ iii. olibani, aloes succocitrini ana ◉ iiii. radicum consolidae minoris ◉ i. tormentille. gummi hederae, nucis. Indicae ( quid si moschata pro ea ) zedoariae ana ◉ s. cubebae ◉ i. ( destillentur ) prius ad lentum ignem, per biduum forte macerata. Aqua composita destillata iuuentutis, quae est magnum secretum in natura, & dicitur Medicina medicinarum, & cura omnium infirmitatum. ◉ ligni aloes, caruophyllorum, galangae, cardamomi, cubebarum, granorum paradisi, rhabarbari electi, cinnamomi, nucis minoris ( muscatae ) calami aromatici, macis ana ◉ ii. omnia subtiliter terantur & cribellentur, deinde ◉ succi chelidonii ◉. i. succi saluiae, bryoniae, rutae, betonicae, mentae, florum borraginis, & buglossi, succi foeniculi, ana ◉. s. misce & pone omnia in alembico uitreo & destilla aquam. Et de illa aqua sume omni mane in die unum coclilear in aestate, hyeme uero duo. Haec enim aqua iuuenibus & senibus quibuscunque est utilis, nam stomachum in uirtute magna conseruat, & bona uirtute ducitur, si non est cerebro & hepati magna caliditas, & liberat ab hectica & icteritia, & hydrope: maxime conseruat & iuuat uisum, & auditum confortat: ualet contra uenenum, & confortat omnia membra, sanguinem in bono colore & ab omni putrefactione praeferuat, & destruit foetorem anhelitus. Balsamum mirabilissimae uirtutis in tremoribus, paralysi, quam quidam maximus medicus tenuit pro maximo & pretioso secreto in abscondito cordis sui, sumit galbani, ◉. i. gummi hederae, ◉ iii. minutim conterantur & misceantur terendo simul, & mittantur in bociam uitreatam, cum suo alembico, & destillentur in balneo Mariae: hoc destillatum commisce cum ◉ i. olei laurini, & terebinthinae ◉. i. tunc destilletur, & separetur aqua ab oleo. Usus est, ut collocetur patiens paralysim, contractionem spasmum & tremorem, resupinus, & infunde de hoc oleo calido temperate in fundo umbilici sui, & uidehis mirabilissimam operationem, potius diuinam quam naturalem, & confert ualde paralysi post colicam. Oleum siue balsamum, cui non reperitur simile, contra tremorem & spasmum, torturam & stuporem. Rx myrrhae electae, aloes hepatici, spicae nardi, sanguinis draconis, thuris, mumie, opopanacis, carpobalsami, croci, masticis, gummi arabici, storacis liquidae, storacis rubrae ana ◉ ii.s. musci fini ◉ s. herbae paralysis M. ii. terebinthinae ad pondus omnium, puluerizentur & misceantur & destillentur ingeniose, iuxta modum declarationis, est enim de elegantibus medicinis, qua spina, nucha, ungatur spasmosi, tremulosi, paralytici, stuporis, & torturae. Balsamum pretiosissimum ad paralysim & alia multa ex Leonello. ◉ ligni aloes lotones ii. opopanacis, resinae pineae, bdellii, galbani, myrrhae, masticis, sarcocollae ana lotonem i. olei benedicti, lotones num. iii. ladani lotones ii, carpobalsami, xylobalsami, opobalsami uel balsami artificialis ana lotonem i. olibani, daplinelaei, sanguinis draconis, castorei, spicae nardi, galangae, cubebarum, maceris cinnamomi, cardamomi, melicetorum, corticum citri ana lotonem i. olei de terebinthina ad pondus omnium, oliui ueteris ◉. i. s. pistentur gummi subtiliter, deinde superfunde tantum uint adusti, ut alia obruat, aut obtegat, postea ponatur in balneum Mariae per triduum ad digetendum, post reliquam adde. Puluerizanda puluerisentur, & addito oleo de terebinthina & oleo communi, iterum digeratur in balneo Mariae, uel in fimo equino per xiiii, dies, demum destilletur in cinere lento igne secundum artem. Aqua preciosa & mirabilis, que ualet inuulneribus, ulceribus & fistulis, & ualet contra pestem, & eius uirtus est mirabilis, sed hoc totum debet destillari per alembicum uitreum. Nam in tali destillatione resultant tres liquores habentes diuersos colores, & sic quilibet distincte debet colligi in suo uase. Et nota quod prima aqua ualet contra pestem, & debet potari tempore pestilentiae: confortat cerebrum per nares traliendo, destruit polypum & omne uitium narium, tangendo polypum cum dicta aqua. Si tempora, pulsus, tangantur cum aqua, & spina dorsi, in loco calido, curabitur. Si aliquis esset de aliquo loco lapsus, ungatur cum dicta aqua. Si quis haberet cerebrim uel memoriam debilem, ungatur caput, parte anteriore rasa pluries, curabitur. Contra uenena subito potata destruit illa. Ualet contra uulnera & ulcera. Contra paralysim linguae uel membrorum, si sint apostemata uel cancremata, & contra omnem aegritudinem corporis. Secunda uero aqua quae exibit, assimilatur oleo, & est oleum quo ueraciter possumus uti loco balsami: nam si proiicies unam guttam in aquam, ista gutta uadit usque ad fundum, & potest iterum colligi. Item si proiicias acum in dicto liquore, supernatabit acus. Item coagulat lac, & habet omnes uirtutes quae uidentur esse in balsamo. Tertia aqua potest dici balsamum, cuius uirtutes sunt infinitae. Bertapalia. ◉ olei de uico seu lachryma, quod idem est, ( paulo post cap. 2. de uulneribus neruorum scilicet, uidetur explicare quid sit oleum de uico. Glutamen inquit, albotim, debemus intelligere de lachryma, & non terebinthina, ut affirmauit Dynus, siue oleum uici, quod idem est ) ◉. ii. uel terebintlinae loco lachrymae, mellis despumati ◉. ii. aquae uitis ardentis ◉. i. ligni aloes fini, santali moschati, macis, cubebarum, galange, nucis moschatae, caryophyllorum, spicae nardi, masticis, zingiberis, cimumamomi, croci, granorum paradisi ana ◉ iii. gummi Arabici ◉ iii. musci fini ◉ s. Ad diuersos morbos oleum, Balsami uirtute, a D. Gesnero, ut puto, descriptum. ◉ uini albi optimi mensuras ii. s. lactis recenter emulsi ◉ iii. mellis ◉ uiii, radicis gentianae ◉ uiii. astrantiae ◉ iii. angelicae ◉ ii. baccarum lauri selectarum ◉ i. s. rutae, iuniperi, rosar. rubrarum aridarum ana M. I. enule campane ◉ i caryophyllorum, corticum citri dulcium, calami aromatici, cinnamomi, anisi, foeniculi, masticis, belzoini ana ◉ s. concisa & contrita macerentur in phiala uel phialis uitreis lutatis, per dies 7. uel 8. loco calido. Deinde destillentur cum alembico lutato, cucurbitae pars tertia aut amplius uacua sit. Destillentur in tineribus cribratis lento igne demum augeatur ignis. Puto tamen in alio uase seorsim, & primo uinum & lac simul destillando. Ex hac descillatione tres quoque liquores colliguntur. Ualebit hec aqua contra uenena, pestem, calculum, quartanam, quotidianam, ad sudorem mouendum, etc. ad asthma & uiscerum obstructiones, ad omnes phlegmaticos, ad epilepsiam quoque & praeseruandum ab apoplexia. Existimat idem, Balsamum hoc, pro conficienda theriaca, non incommode substitui posse. Liquorem Balsamo parem, describit author Uiatici noui, capite de Paralyss. ◉ thuris albissimi, masticis ana ◉ ii. ligni aloes ◉ i. caryophyllorum, galangae, cinnamomi, zedoariae, nucis moschatae, cubebarum ana ◉ uimyrrhe, aloes, ladani, sarcocolle, castorei ◉ s. baccarum lauri, nucleorum pini ana ◉ i. gummi elemi, opopanacis, belzoimi an. ◉ i. succorum iuae, herbae paralysis ana ◉ iii. terebinthinae ad pondus omnium, destilla in uitro. Exibit primo aqua, secundo oleosum quid, tertio quasi mel. Olcum Aristotelis compositum, contra podagram calidam & frigidam, & contra incuruationes neruorum, dummodo nerui non sint incisi, ex lib. manuscripto Italico. ◉ aquae uitis ter destillatae, succi betonice ana ◉ iii. croci ◉ ii. succi arthemisie, succi ebuli, succi * capreolae, aut caprellae an. ◉ iiii. succi maluauisci ◉ uiii, caryophyllorum, carpobalsami, xylobalsami ana ◉ ii, cerusae, thuris, tartari, uini albi ana ◉ iii. urinae pueri, mellis boni ◉ uiii. olei terebinthinae, ◉ iii. olei ouorum ◉ iiii. olei sulfuris ◉ ii. olei lumbricorum ◉ ui. olei rorismarini ◉ s. olei laurini ◉ iii. omnia destillentur per alembicum, & prima liberat a podagra calida, secunda a frigida, & omnem dolorem sanat, in quacunque corporis parte fuerit. Oleum siue aqua, quae uirturis dicitur, & potus iuuenturis, e lib. Germanico Michaelis Schrick. ◉ foliorum saluiae quartaria iii cinnamomi, cubebarum, galangae, piperis longi, anisi, macis, nucis moschatae, zingiberis, granorum paradisi, ana ◉ s. misceantur singula, & commisce de uino optimo sexies tantum, quantum est de omnibus, in uase stanneo, & cooperi diligenter, ne quid euaporet, stent ita in loco calido diebus quatuordecim. Quibus peractis separa a speciebus uinum, per colatorium, & contunde species subtiliter, ut fiat instar pulmenti, & tum denuo cum predicto uino coniunge, ac tandem destilla. Hec aqua carnibus aut piscibus affusa, a putredine custodit: uino uero commixta, corrumpi id non finit, sed clarescit, & si iam corruptum fuerit, in integrum restituit. A ieiuno pota, consumit apostemata & omnes internos morbos, & sanat morbos quoque externos, illita oculorum quoscunque affectus emendat, uulnera illita, intra octiduum unit. Pota alacritatem, & iuuentutem conseruat. Ualet morbis capitis & appolexiae. Hec aqua comparari Balsamo potest, & supernatat cuiuis humori permixta, excepto oleo: admoto igne ardet. Faciei maculas curat, & pota lepram retardat. Sublimatio quaedam quasi Balsamum, in memoria excitanda, e Michaele Angelo Blondo de Memoria. Factis que premittenda sunt circa uentris solutionem, contundito thuris, cubebarum, caryophyllorum, nucis moscatae, galangae, baccarum iuniperi ana ◉ s. cinnamomi ◉ iii. castorei pinguis ◉ iii costi, piperis longi ana ◉ i. & tritis omnibus admisceto aquae uitae opportunitatem. Haec demum cuncta in uitreouase suppones fimo, spacio dierum undecim & ultra, dum libuerit: post tempus hoc, sublima haec etiam in balneo Mariae, & sublimationi addes, mellis ana cardini uncio las duas uel tres, & sublimato haec cum melle, iterum in uitreo uase sepeliatur sub fimo per spacium duorum uel trium mensium, sed fimus iste singulis octo diebus mutetur, ne nimia caliditate discutiat uas ipsum, hoc tandem tempore sublimatio hec erit perfecta ad acuendam memoriam. Usus eius est hiuusmodi, priusquam memoriam exercere uolueris per diem unum, illine tempora, & occipitium, infunde & naribus guttam, demum degluties guttas aliquot mane, priusquam recitare uolueris orationem, uel quouis modo exercere memoriam, nam hoc est praestantissimum excitandae memoriae medicamentum. Oleum sanctum, quod ad diuersos morbos est optimum, praecipue uero ualet contra omnem cancrum & fistulas, & omnes morbos antiquos, ex lib. manuscripto secretorum. ◉ olei antiqui ◉ ii. uini albi antiqui, & optimi ◉. iiii. terebinthinae clarae & optimae ◉. i. seminis hypericonis ◉. ii. ◉ i. diptamni albi, tormentille, gentiane an. ◉ i. omnia fint puluerisata, & simul mixta, pone in uase uitreo & bene obturato cum pasta, ne respiret, fac isto modo bulliant. Ponatur uas dictum incaldario aquae pleno, & plena palea, & bulilant suauiter tantum, postea eleua ab igne, & cum infrigidatum fuerit, pone illud uas in cantharo pleno arena, & tale uas sit circundarum & totum coopertum usque ad collum de dicta arena, & collocetur in loco ubi a Sole loto die percutiatur, ibique dimitte per dies 40. Postea e dicta arena remoueatur, & arenae impone uas, ita & taliter, quod sol per octo dies totum circundare possit: ac deinceps cola per pannum lineum nouum, & exprime fortiter in torculari, postea oleum a uino separa, illudque seorsim seruato. Fieri autem hec destillatio debet mense Iulio uel Augusto. Ualet hoc oleum contra fistulam & cancrum, si prius lauetur cum praedicto uino, & postea ungatur cum dicto oleo, cito sanabitur. Itemque uorum. Ualet & guttae sciaticae & doloribus iuncturarum, & podagrae frigidae. Et si fiat emplastrum ex eo & ammoniaco, dissoluit apostemata splenis, & duritiem eius, breui tempore: similiter ad omnia apostemata dura. Ualet omnibus passionibus aurium ex causa frigida, uermes earundem interficit, & sanat sibilum & surditatem. Ualet paralysi & torture oris, si saepius ungatur. Prouocat menstrua, si in matricem proiiciatur, & educit embryonem uiuum uel mortuum. Si de eo parum bibatur, dissoluit sanguinem coagulatum. Si syrupo rosato aliquid huius olei commisceatur, purgat pulmonem humoribus grossis & uiscosis, & anhelosis. Ualet mirabiliter ad omnes aegretudines oculorum, & maxime cataractas. Ualet contra uenena epotum: si de eo parum biberis extinguit uenena. Contra quartanam & tertianam febrem, itidem utile est, si ex eo ungatur dorsum & medulla spinalis iuxta ignem, in principio accessionis. Immediate tollit spasmum uulnerum, si tepide loco apponatur. Sanat omnia uulnera tam antiqua quam recentia, melius ac uerius uno die, quam nulla alia in mense. Linimentum, ut uocauit Michael Angelus Blondis libello de Memoria, quod uirtute balsamo comparari potest. Commisceto, inquit, terebinthinae electae unciolas triginta, olei laurini, unciolas ui. demum contundito gummi elemi, resinae pini ana 3 ui. sarcocolle 3ii. gummi hederae, ammoniaci, bdelii, tluris, an. 3ii. mastiches, aloes hepatici, castorei, ladani, an. 3i. galbani; ui. xyloaloes unciolam cum dimidia, cinnamomi, caryophyllorum, nucis moschate, macis, zingiberis, piperis, ga langae, granorum paradisi, cubebarum, zedoariae, ana unciolam, xylobalsami, carpobalsami, tormentillae, diptamni albi, matrisyluae, chelidonii, utriusque consolidae, ana unciolam cum dimidia, & tritis omnibus commisce, addendo aquae uite in unam formam & corpus reducendo, & sic relinquantur tribus diebus, uerum die quarto, addes terebinthinam, oleum, & refinam, & alia ex gummis quae teri non possunt, tandem sublimato haec in uitreo uase secundum artem, lento supposito, sed continuo igne: & quoniam tres species succorum inde sublimantur, propterea cum primus apparuerit, qui subcroceus erit, alter uero oleaginosus, tertius tandem fusci coloris, in mutatione colorum, uasa mutanda erunt, singuli demum per se seruandi sunt, praetecti ne euanescere possint: hoc autem monemus, ut studiose curetur ignis, donec perfecta fuerit sublimae tio omnium: nam compresso uel interposito igne, liquores non extraherentur exacte. Hi tandem succi, uel haec triformis sublimatio, eadem dotati sunt proprietate, uerumtamen iuxta gradus ipsos. Primus namque succorum, minus potens est altero, alter uero imbecillios tertio, tertius tandem praestantior est duobus. Fertur autem quod citra memoriam, comprimunt caua ulcera, debellant cancrum cum non haeret ossi: sternunt etiam conuulsionem, stillicidia frigida componunt, languores stomachi uincunt, & frigidos corporis cruciatus, praecipue iliorum, curant etiam sonitum aurium & dentium dolores, neruis opitulantur contractis, soluunt & duros abscessus, demum plurimos languores frigidos sternunt: memoriam uero amissam concitat, illitum occipiti, eductis succis peccantibus, cum caputpurgio ex radice cyclamini, naribus supposito, ut retulimus. Post hoc, gluties, pillularum de hiera cum agarico ◉ i. & postero die subiicito naribus aliquot guttas huius olei & naribus absorbeto, quoniam hoc excitat uirtutes cerebri, concitat intellectum & ipsam memoriam. Postremo sunt illinenda tempora & occiput, hoc autem est faciendum aliquot diebus. Est & haec quasi quaedam Balsami compositio. ◉ terebinthinae clarae ◉ uii. laua uino bene, deinceps ◉ mellis albi ◉. iii. despumando igne lento cum modico uino, & clarifica bene, tunc adiunge terebinthinam optime commiscendo, quo facto affunde aquae uitae ◉. iiii. & rursus commisce in cucurbita bene lutando. De hinc ◉ buglossi, borraginis, melissae, saluiae, lauendulae ana M. i. hyssopi, chamomillae, millefolii, rosarum rubearum ana M. s. absinthii ◉ i. rorismarini M. ii. Deinceps ◉ ligni aloes, xylobalsami, triumsantalorum ana ◉ i. macis, nucis moschatae cinnamomi, galangae, caryophyllorum, cubebarum, zingiberis albi, piperis longi, croci, spicae nardi, granorum paradisi, cardamomi ana ◉ i. zedoariae ◉ s. squinanthi ◉ s. cort, cirri, semen citri, stoechados ana ◉ i. calami aromatici ◉ s. carlinae, id est, cardopaciae ◉ ii. bistortae, ◉ ii. ireos ◉ s. baccarum lauri, ualerianae, polypodii, ana ◉ s. liquiritiae, anisi ana ◉ s. foeniculi ◉ ii. coriandri praeparati ◉ s. sile ris montani, cymini, ana ◉ i. amygdalarum excorticatarum ◉. s. uuarum passarum maiorum, cum uino lotarum ◉. s. omnia ista contusa pone in praedictam cucurbitam cum melle & aliis: Et si aqua uitae non sufficit, tunc plus appone, & stent sic septem diebus bene obstructa, postea destilla in igne cineris, iraut cucurbita in latitudine trium digitorum, non tangat fundum inferius, & cineres circumponantur, lutato alembico optime cum cucurbita, supponendo uitrum, quod cum rostro alembici lutetur, & ad quatuor horas sublimetur lento igne, ne mel bulliat, & fluet aqua clara: tandem ignem auge, & cum aquam croceam uidebis, tunc aliud uitrum appone, quod etiam lutabis cum rostro cucurbitae, & primam aquam serua seorsim, & uigora ignem. Ubi croceus color in aqua defierit, iterum ignem incende, & exibit aqua nigra, & cum uidebis fumum, tunc sufficit, & illam quoque aquam separatim serua, & cucurbita stet in fornace ad refrigerationem. In primam aquam pone folii indi ◉ i. ambrae ◉ i. musci totidem, & quindecim folia auri, & misce custodiendo. Si uis ad caput, ◉ betonice uel buglossi ◉ i. & aquae ( albae puto ) misce & bibe ieiunus. Fortificat omnia membra. ◉ maluatici uel uini boni ◉ i. aquae huius cochlear unum, misce & erit alba ut lac, quam bibe ieiuno stomacho duabus horis ante cibum, & praeseruat omnia membra. Ad hepar, cum aqua saluiae uel cichorii, uel mororum, uel endiuiae ◉ i. Ad pectus & tussim de catarrho frigido, cum aqua hyssopi, uel leuistici. Ad cor, cum aqua buglossi uel borraginis, uel millefolii. Cum absinthio uel balsamita, ad stomachum. Pro pulmone, cum aqua pulmonariae, uel adianti, uel polypodii. Pro splene, cum aqua scolopendrii. Contra uertiginem & apoplexiam, cum aqua radicis paeoniae, uel hypericonis. Pro calculo, cum aqua raphani, uel aqua alkekengi. In retentio ne urinae, cum aqua nasturtii, uel petroselini, uel saxifragiae. Ad oculos, cum aqua foeniculi, cuphragiae. In retentione mensium, cum aqua arthemisiae, cum aqua rad. & herbae rubiae tinctorum. In fluxu nimio mensium, cum aqua plantaginis, uel solani. In laesione matricis ab obstetrice, uel ex frigiditate, unde amplius non concipit, utatur ea, cum aqua ualerianae, uel betonicae, uel matrisylue. In maculis faciei, ◉ aquae pimpinelle partes 4. aquae huius partem 1. misce & unge faciem mane & sero, bibe etiam eam in septimana, bis uel ter cum aqua endiuiae. Curat cancrum inuncta, & fistulam instillata: confert in arthetica frigida, inuncta. In febribus, asari M. s. pone in uitrum & adunge aquae aluminis quartar. i. stent tribus diebus obstructa, postea effunde in aliud uitrum, de his ante accessionem febris per lioram, bibe cochleari. & tempora inunge & nasum, & pulsus, dorsum & splenem. Citrinum oleum habet uirtutes multas, si fuerit inunctum. Oleum nigrum est magnae uirtutis in arthetica, in modum balsami, & alba dicitur aqua aurea. ◉ lauendulae ◉ uiiii. saluiae totidem, cinnamomi, macis ana unciam i. zingiberis, nucis moschatae, caryophyllorum, ana ◉ i. & ◉ i. rhabarbari, galangae, ana ◉ i. passularum paruarum ◉ ii. granorum paradisi, santali rub. ana ◉ s. cubebarum ◉ ii. passulae contundantur seorsim, & species ponantur seorsim, tunc totum pone in cucurbitam, & adiice uini maluatici, uel alterius boni, mensuram i. s. obstrue, pone in terra recenti uersus solem quindecim diebus, postea per alembicum, receptorio lurato, destilla lento igne. Recipe terebinthinae ◉ ui. diagridii ◉ u. zingiberis ◉ ii. masticis, santali albi ana ◉ i. sacchari ◉. s. farinae albissimae ◉. i. fiet pasta tenuis, & coque in modum hostiarum, de quibus mane sumas i. uel ii. cum brodio carnis, uel pisorum, etc. cum aqua buglosii. Oleum excellentissimum pro memoria debili, propter liumiditatem & frigiditatem cerebri, quod experientia comprobatum est. ◉ florum rorismarini quantum uidebitur, & ex iis destillentur aqua, huius aquae ◉ ◉. i. & in urinali ponatur destillatorio, optime lutato: posteam Rx nucis moschatae, caryophyllorum, granorum paradisi, cinnamomi, cubebarum, macis, zingiberis ana ◉ i. musci carat. iiii. piperis longi ◉ i. croci ◉ iii. galangae ◉ ii. puluerizentur omnia, & cum aqua rorismarini commisce, & putrefiant simul per tres dies, postea per cineres destillentur, perseuerando in destillatione ad faecum adustionem. Postea habeas aquae ex foliis rorismarini destillate ◉. i. & cum iam dicta commisce, & in uase uitreo decoquantur ad medietatis consumptionem. Quo facto ◉ olei oliuarum antiquissimi ◉. i. olei de been ◉ i. euphorbii, castorei ana ◉ iiii. sinapi ◉ ui. olei sesamini, olei de tiro, olei hypericonis, olei citri, olei de spica, oli ex cibeto ana ◉ iiii. & omnia supra scripta, ponantur in bociam uitream & occludatur ita ne respiret, & pone in fimo equino calido, diebus quadraginta, postea extrahatur, & insoletur per tres menses continuos, & habebis oleum paratum ad intentionem praedictam. Hoc oleum omne impedimentum memoriae soluit, ungendo noctu, quando cubitum itur, caput & stomachum. Hoc tantum est notandum, quod usus huius olei est suspectus, tribus mensibus aestatis, alioquin toto anno, tuto uri poteris. Hoc oleo ego & in me ipso & in multis aliis cerra experientia sum usus, nec unquam alio preter hoc ipsum, utaris: reliqua enim omnia, si ad hoc respicias, uanissima sunt, Leonhart, Fierauant. Oleum mirabile & diuinum, eiusdem, quod quasi e mortuis suscitat eos, qui sumpserint eius guttam unam aut alteram per os, cum uino, uel brodio, aut simili liquore. ◉ sanguinis humani; spermatis ceti, medulle tauri, ana ◉. i. musci ◉ i. cineris oleae ◉ ii. misce & in retorta destillentur secundum artem, separando elementa. Nam primo aqua destillabit alba: secundo oleum citrinum: tertio liquor quidam rursus maximae facultatis, qui ad diuersa utilissimus est. Balsamum quomodo faciendum, ex Fallop. secretis. ◉ terebinthinae ◉ s.xylobalsami tantundem, caryophyllorum ◉ ii. destillentur, et primum quod destillat aqua est, secundum oleum, tertium balsamum. Aliter, ex eodem, ◉ ◉. i. terebinthinae, aloes hepatici ◉ i. myrrhae ◉ s. terantur & misceantur omnia, & ter destillentur, & habebis balsamum, ad omnia, praeterquam ad conseruationem corporum ( mortuorum ) optimum. Oleum, corpus incolume seruans, & ingenium acuens, quo utendum est post exactam corporis euacuationem & decens uictus regimen. Olei philosophorum ◉. iii. olei oliuarum antiqui, aut saltem alembico sublimati, olei de alcana, utriusque ◉. ii. pinguedinis talpae & mustelae, ursique sing ◉ ii. castorei ◉ iii. succi acori ◉. iiii. succi anthos, succi betonicae, utriusque ◉. s. succi gallitrici, succi cyperi, utriusque ◉ iiii. uini cretici ◉. ii. aquae ardentis ◉. s. omnia igne coquito suaui ad consumptionem quandam, aditoque ladani, austero prius uino macerati, tritique ◉ i. s. nucis moschatae ◉ s. maceris, caryophyllorum, euphorhii, trium piperum, singulorum ◉ ii. trita omnia in uase optime clauso, diebus triginta conseruata, alembico destillentur. Usus eius est hyeme, semel in hebdomada: aestate autem semel in mense, capite prius loto, & posteriore capitis parte, & temporibus prius inunctis. Fuman. Descriptio Balsami Christi, e Theophrasto Paracelso. Accipe olei oliuae ◉. i. uini ◉. iii. misce in phialam, pone in balneum Mariae ad mensem, & fiet ex oleo liquor: caue ne nimium uitrum repleas, satis sit, si quarta pars plena fuerit. Emendatio Theophrasti. Recipe olei oliuarum ◉. i. uini nigerrimi pontici ◉. iii. destilla, deinde adde hypericonis ◉ ui. liquoris de mumia uncias iiii. iterum destilla ad mensem, & serua. Ualet articulorum uulneribus. Oleum pretiosissimum, pro uermibus ubicunque locorum, Bertapalia de Ulceribus capite quinto. Recipe nucleorum persicorum, amygdalarum amararum, gentianae, absinthii, prassii, uel lupinorum, seminum caulium, foliorum persici, calamenti fluuialis, oleandri, pyrethri, ellebori albi, radicum graminis ana M. s. omnia pistanda pistentur, & imponatur intus fel uituli, & succi porrorum, mentae ana ◉ ii. olei nenupharini ◉ i. olei de absinthio ◉. ii, haec omnia misce, & dimitte in fimo per unum mensem marcescere, in uase uitreo bene obturato, postea destilla haec omnia ad alembicum, & habebis aquam & oleum, lumbricosos uiuificantia, sumendo aquae per os, ◉ ii. cum uino maluatico: & cum oleo ungendo tempora, & pulsus pedum, & manuum, & ubicunque, & os stomachi circum spatulas, & uidi multos pueros, quasi mortuos uiuificari, & cum aqua & oleo isto, multa ulcera sanari. De Balsamis Quae Extra corpus usurpantur: quorum alia per destillationem, alia citra destillationem parantur. Balsamum artificiale, ad omnia uulnera antiqua, & contra ariditatem membrorum & ad membra contracta. ◉ galbant, ammoniaci, masticis, myrrhae albae, gummi clemi, bdellii ana ◉ s. terebinthinae ◉ i. s. uel ii. quod melius est, olei oliuae ◉. ii. uiridis aeris ◉. ii. s. puluerisentur omnia & imbibantur in aceto fortissimo per sex uel octo dies, post destillentur per alembicum, primo die per balneum Mariae, post per arenam, & si uis fortius habere, & melioris saporis, tum adde subscripta, & fiat eo modo, quo supra. ◉ stora cis calamitae, gummi hederae, spicae nardi, carabe, colophoniae, tragacanthi, serapini, opopanacis, ana ◉ s. euphorbii ◉ s. uiridis aeris ◉ iii. terebinthinae ◉. i. Hoc balsamum curas omnia uulnera antiqua, in causa frigida & calida. Ualet etiam contra ariditatem membrorum & contractionem, si inuncta fuerint cum illo balsamo. Contra tremorem manuum, oleum destillatum. Destillentur olei laurini, rutae, & saluiae ana partes aequales, pone post decem dies in uino potenti, & in alembico destillentur: cum aqua collecta, ungantur manus & pedes & membra tremula. Aliud contra tremorem capitis. Res praescriptas ◉, & pone eas in aqua uitae 14. diebus, postea per alembicum destillentur, & hac aqua ungantur tempora mane & sero. Ubi intelligendum est per res prescriptas non intelligi olea, sed baccas lauri, rutam & saluiam. Balsamum destillatum ad uulnera & ulcera profunda. ◉ terebinthinae ◉. ui. olibani ◉ s. ligni aloes, masticis, ana ◉ i. caryophyllorum, cinnamomi, Zedoariae, nucis moschatae, cubebarum, galangae ana ◉ iii, olei oliue ◉ ui. misce & destilla lento igne, ualet ad uenena frigida bufonum, fistulas, & noli me tangere, & paralysim, & uulnera uenenosa cum tenta. Est autem obiter hoc loco, ex Theophrasti Paracelsi opinione, monendum, balsama per destillationem praeparata, minime uulneribus esse imponenda, de quo iudicent alii. Oleum efficax & expertum ad neruorum mollificationem, seu paralysim & ipsorum confractionem, spasmumue, morbum comitialem, uel epilepsiam, tremorem, omnemque morbum frigidum, memoriam etiam auget atque intellectum. ◉ Galbani ◉ s. gummi hederae ◉ u. terito, & alembico destillato, & cum ◉. i. sebe sten commixta, denuo destillato, & occiput, ceruicemque somni tempore, cum eius momento linito, Fumanellus. Oleum optimum ad omnes neruos & ad iuncturas, coxendicem uel sciaticam, chiragram, podagram, arthritimque ualde celebre, corpore prius euacuato post morbi initium, liniatur autem locus affectus ad ignem uel solem bis in die. Sume puerorum urinam ad pondus ◉. xx. sulfuris ◉. i. calcis non extinctae ◉. ii. trito sulfure atque calce, cum urina per palmum supernatante, omnia coquito, donec in colorem peruenerit uiridem, & percolato, & partes crassiores faecalesue denuo cum alia coquito urina, hocque ter, quaterue peracto, & donec urina in suo exierit colore, ad mellis quod superest crassitiem coquito, & infrigidatum alembico destillato uitreo, quodque primo in colore exierit aquae, abiicito, & quod secundo in solis colore, aucto igne, seruato, Idem. Unguentum ad neruorum intercisiones praestans, in quacunque extiterint corporis parte, inflationes discutiens, omnesque durities, cancrum, ignem sacrum, omnemque plagarum dolorem, & contusionem, & una hebdomada plus operatur, quam quodlibet aliud per mensem. Medicus quidam gregalis multa promittens, se plures sanasse professus est morbos, hoc uno medicamento, ulcera scilicet neruorum quaecunque, iuncturarum dolores, conuulsiones, & tumores, & ut uno dicam uerbo, plura facere, quam scribi possint: cuius haec est confectura. Sumantur ◉. iii. cerae nouae depuratae, macerentur in ◉. xii. uini albi potentis: cera macerata comprimatur, manu ducatur, & in aliud proiiciatur eiusdem capacitatis uas, cum uini pari pondere, terque alembico destilletur, usuique seruetur, Idem. Oleum ad cancrum & fistulam optimum. ◉ olei antiquissimi ◉. ii. uel iii. destillati igne satis tenui, diebus duodecim, quod enim stillauerit, doloribus iuncturarum benefacit & doloribus neruorum: quod uero residet, ut faex in uasis fundo, cancris opitulatur, & fistulis, & admixta caphura perfectius operatur, Idem. Aqua siue oleum magnae efficaciae ad uulnera sananda. ◉. terebinthinae lotae florum hyperici, quantum libet, libani triti, olei oliuarum, butyri anna parum, alembico destillentur, quodque primo effluit, ad usum reponito, igne que adaucto, quod exibit uulnera sanat. Idem. Oleum benedictum ad uulnera, Falopii insecretis Italicis. ◉ olei abietis, quod est species terebinthinae clarissimae ◉. i. albuminis. ouorum per decoctionem induratorum, extracto uitello, ◉. i. resinae pini pinguis ◉ ui. gummi elemi ◉ ii. ponantur omnia simul in retorta perlutata, & fiat in cineribus destillatio, quae 36. horis perficitur, & oleum quod destillat colore est nigrum, quod ubi quieuerit rubescit obscure. Hoc oleum a Fierauante quo que est descriptum, qui tamen id ex oleo abietis & albuminibus ouorum tantum destillat, reliqua uero, ( inquit Fallopius ) ego addidi. Et quo mitior fuerit ignis, eo oleum erit melius, ut ipse sum expertus. In uulneribus contusis, maxime capitis, ualet. Balsamum artificiale ad sananda uulnera, eiusdem. ◉ terebinthinae clarae ◉. i. s. olei laurini, galbani, gummi arabici, gummi hedere ana ◉. i. thuris, ligni aloes, galangae, caryophyllorum, nucis moschatae, consolide minodictamni albi, storacis liquidae ana ◉ ii. musci orientalis, ambrae ana ◉ i. pistentur omnia, & ponantur simul, & in octo ◉. aquae uitae intundantur, quae quater fuerit destillata, stentque simul diebus octo, inretorta uitrea. Post octiduum in fornace uenti, fiat destillatio, primo quidem igne lento, & sequetur aqua alba ut lac est. Ubi attente animaduerteris, uidebis paulo post, aquam fieri clariorem, tunc permuta recipiens, & aquam claram seorsim collige. In hac aqua continetur oleum albicans, quod etiam est separandum & seruandum. Aqua haec, dicitur aqua balsami, & oleum, oleum balsami. Post haec prodibit aqua alia, albicans ut communis, que ubi nigrescere coepit, muta recipientem, & haec uocatur aqua balsami secunda. Post augmenta ignem, & sequetur balsamum nigrum colore, cuius fumus foeret, ubi absolueris, separa aquam nigram a balsamo nigro, quae haeret in fundo uasis, & serua in uitro. Haec temporis diuturnitate foetorem amittit, & fit odorifera. Prima aqua capiti inuncta, catarrhis prodest, surditati, leprae, debilitati uisus, uulnera mirabiliter sanat. Oleum balsami contusiones resoluit subito, faciem decorat, iuuentutem conseruat, & diuinum est in uulneribus penetranribus, si inungatur, & in uino potum. Aqua secunda faciei docorem praestat, si semel in die ea lauetur. Balsamum tandem, naturale balsamum facultatibus superat. Aqua nigra separata a balsamo, prodest omnibus uulneribus a materia frigida, etc. Est in uniuersum res praetiosissima & certissima ad multos morbos. Oleum magnae efficaciae & potentiae, in consolidandis uulneribus, bonum & expertum, Accipias terebinthinae ◉. ii. florum hyperici ◉ x. thuris triti ◉ ii. olei communis ◉ iiii. butyri recentis sine sale, ◉ iii. omnia commixta alembico destillentur, & quod prius stillat collige ad usum: quod uero in uasis remanet fundo, igneque aucto destillat, ad uulnera sananda potentius est, Fumanellus. Oleum optimum ad neruorum ac iuncturarum dolorem. ◉ olei de terebinthina ◉. i. gummi hederae recentis ◉ ui. thuris, uernicis liquidae limpidae, utriusque ◉ ii. omnia alembico destillato, Idem. Oleum, seu unguentum ingenium acuens, & memoriam augens, Fumanelli. ◉ stoechadis, florum rorismarini, florum buglossi, florum borraginis, florum chamae meli, maioranae, saluiae, melissae, uiolarum, rosarum, rubearum, foliorum lauri, sing. ◉ i. s. omnia in bocia optime lutata cum uini potentis ex Creta aut Rhetici, Graeciue aut aquae ardentis ◉. iiii. diebus quinque macerata destillentur, & destillato, addantur terebinthinae optimae ◉. i. s. thuris masculi, myrrhae electae, mastiches, bdellii gummi liederae, sing. ◉ ii uernicis integre ◉ i. mellis anacardi. ◉ iii. tusa omnia, & diebus quinque cum praedicta destillatione macerata in uase operculato, denuo destillato, additoque cinnamomum, caryophyllos, maerim, nucem moschatam, cardamomum, grana paradisi, piper longum & rotundum, zingiber, xyloaloen, cubebas, de quocunque ◉ i. tritam, moschi, ambari utriusque ◉ ii. omnia simul commixta destillentur ( postquam in uinum collecta in priori destillato diebus manserint quinque ) igne in principio, imbecilliori aucto uero in processu. Usus est, ut hyeme semel in hebdomada, aestate autem semel in mense, capite prius loco, posterior capitis pars & tempora inungantur. Oleum benedictum ex inuentione Leonhardi Fierauanti, quod super omnia alia, uulnera curat, eoque nomine Benedictum est appellatum. Omnis generis uulnera certo curat, sed capitis praecipue, cum fractura ossis aut panniculorum: & aliarum parium, maxime neruosarum, musculorum, uenarum, partium nobilium, breuissimo tempore & tutissime curat. Paratur autem sic. ◉ albuminum ouorum decoctione induratorum ◉ xii. terebinthinae clarae ◉ xiiii. myrrhae electae ◉ iii. misce & in retorta destilla, primo quidem igne lento, ac deinceps magis magisque fortificando, ad finem destillationis perge. Post destillationem separato ab oleo aquam, & seorsim quodque diligenter serua. Hoc cuiuscunque qualitatis aut conditionis uulnera, uti dictum est, perfectissime curat. Prolongat praeterea capillos & deperditos breui tempore restituit & barbam quoque cadentem, inunctione. Dolores iliorum, & urinae retentionem subito sanat, quia dissecat. Oleum terebinthinae & cerae, quod uehementer exiccat, & penetrat. ◉ terebinthihae purae & clarae ◉. i.semis, cerae flauae odo riferae ◉. i. nucis moschatae, caryophyllorum ana unciam i. cineris communis, uncias ui. ponantur simul in retortam lutatam, & fiat lento igne destillatio. Post destillationem ponatur in bocia cum capitello & recipiente, eique impone de lateribus tritis ◉ iiii. & rursus destilla, & habebis oleum coloris rubini, quod mirabile est in uulneribus neruorum: curat omnes catarrhos frigidos, prodest tussientibus, pectori inunctum, & aliis multis rebus, Falloppius in secretis Italicis. Oleum contra podagram, ex lib. manuscripto. ◉ carpobalsami, xylobalsami, corallorum rubeorum, piperis longi, nucis moschatae ana uncias ii. croci unciam i. pinguedinis castorei, pinguedinis uulturis, seu castrati de renibus, medullae ossium tibiarum asinae ana uncias iiii. terebinthinae uncias ui. olei communis antiqui ◉. i. uirginis ◉ iiii. uini Greci ueteris ◉. ii. ranarum aquaticarum uiuarum numero xxx. succi summitatum cannarum, succi hedere muralis, quae facit grana crocea, succi rad. uerbenae ana ◉ iiii. pistentur omnia seorsim, & postea ponantur in alembico ad destillandum suaui igne. Prima aqua erit clara, & ualet podagrae humidae: tertia erit rubea & ualet podagrae frigidae, & recorderis quod ranae debent poni uiuae in alembico, & hoc est probatum & ex pertissimum. Oleum mirabile ad paralysim & contractionem neruorum, epilepsiam, spasmum, & ad omnem morbum frigidum, uel ex frigida causa generatum. ◉ galbani ◉. s. gummi hederae ◉ iii. terantur & misceantur simul, & in uase destillationis, ponantur, & aquam & oleum, quae inde destillauerint, collige, & misce ea cum ◉ i. olei laurini, & ◉ i. terebinthinae, & iterum destilla oleum & aquam, deinde separa oleum ab aqua, & oleum serua sicut balsamum, nam aequipollet in omnibus uirtutibus suis balsamo. Quidam posui unam guttam in fronte illius olei, & aliam in umbilico cuiusdam paralytici, & statim surrexit, ut stupidus: & fuit liberatus post horam in loco in quo fuit dolor ex uulnere & contractus neruorum inunxit, & liberatus fuit patiens. Et in aliis aegritudinibus, diuersimode probatur hoc oleum esse maximae efficaciae. Occipitium unctum ex eo in introitu lecti, qui & in mane ◉ s. uuarum passarum comedat, subtiliat memoriam, Ualet contra surditatem, & omnem morbum ex frigida causa, & contra amissionem olfactus. Ex Breuiario Arnold. de Uilla noua, cap de Paralysi. Oleum multarum uirium, maxime uero praestans in uulneribus, ex secretis Italicis Fallopii. ◉ terebinthinae clarae ◉ ii. olei lini ◉. i. resinae pini, ◉ ui. thuris, myrrhae, aloes, masticis, sarcocolle, ana ◉ ii. macis, croci, ligni aloes, ana ◉ ii. ponantur haec omnia in retortam, destillentur primo lentissimo igne, & destillabis aquam claram, paulo post uero sequetur oleum rubicundum, tum augmenta ignem, semper magis magisque intendendo, ad finem destillationis. Quo facto separa oleum ab aqua, & utrunque seorsim serua. Aqua succedente tempore rubescit, & oleum acquirit rubini colorem. Ualet oleum uulneribus, praecipue uero partium neruosarum, ossium, uenarum, cito enim unit haec & consolidat, & sine dolore. Hoc solo oleo curaui inuenem scholarem quatuordecim uulnera habentem, ex quibus octo erant mortalia & omnes suturam requirebant, & fuit spacio tredecim dierum, ih integrum restitutus. Modus parandi oleum, qui mirabiliter ualet in curandis cuiuscunque generis uulneribus, ex eodem. ◉ terebinthinae ◉. i. thuris, masticis, myrrhae, sarcocollae ana ◉ i. aquae uitae ◉ uiii. ponantur omnia in retortam lutatam luto sapientiae, & destillentur in cineribus. Post destillationem separa oleum ab aqua, & utrunque serua seorsim in uitro. Curat & consolidat breuissimo tempore sine dolore omnia uulnera, praesertim capitis, claudendo eo uulnus, & in superficie imponendo, prohibet eorundem putrefactionem & a corruptione defendit, id quod millies est probatum. Balsamum artificiale ad cicatrices: Si ex ictu manserit signum magnum in facie, uel alibi cum sequenti balsamo potes cicatricem remouere, non totam quidem, sed ne uideatur tanta, & appareat modica. ◉ mastices ◉ i. corricum granatorum dulcium, gummi arabici, ana ◉ s. croci ◉ ii. cyperi ◉ i. carpobalsami ◉ s. aloes ◉ i. thuris ◉ i. myrrhae ◉ i. terebinthinae abietinae ◉. s. olei oliuarum antiquissimi ◉ i. terenda tere, misce in cornuta uitrea bene lutata, & gradatim destilla. Et postea receptorium bene sigillatum pone in balneo uel fimo diebus x. tum extrahe & utere. Praestat eadem, quae balsamum ad omnem probationem. Balsami confectio, quod balsamum Graecum dicitur, ex Tarquinio Schnellenbergio. ◉ turbith. ◉ ii. s. rhapontici ◉ iiii. rhabarbari ◉ i. s. piperis longi, caryophyllorum ana ◉ ii. zingiberis ◉ i. ◉. zedoarie ◉ i. s. & drach. ii, nucis moschatae ◉ uii. cardamomi ◉ i s. ◉ ii. cubebarum drach. uiii. cinnamomi ◉ iii. rad. pimpinellae ◉ i. anisi uncias ui. sacchari candi ◉ iii. ◉ ii. puluerisentur singula seorsim, postea accipe olei oliuarum ◉. iiii. olei lini ◉. i. succi absinthii ◉. s. Calefiant olea primum, postea adde pulueres, ita ne nimium incalescant. Postea destilla in cucurbita uitrea tribus uicibus. Aqua reputanda secreta, quae delet uestigia, & dealbat cutim, & aufert panos, rugas, & lentigines, & claram & splendissimam reddit faciem, Bertapalia. ◉ terebinthinae bene clarae ◉. ii. & de ea facias aquam per alembicum, & deinde ei quod destillatum fuerit ex illa terebinthina, misce ista puluerizata. ◉ masticis electi ◉ s. thuris albi ◉ iii tragacanthi ◉ s. & omnia simul bene misce cum praedicta aqua, pone in alembico, & destilla aquam cum facili igne, & quod fluit serua in ampulla. ◉ postea axungie porcinae colare per pannum spissum ◉. i. zingiberis electi ◉ i. caryophyllorum ◉ ii. nucis moschatae numer iii. cinnamomi electi, euphorbii ana ◉ s. spicae nardi ◉ ii. cubebarum drach. semis, camphore drah. iii. omnia subtiliter pulueriza, & misce bene cum dicta axungia. Item. ◉ mercurii crudi ◉. iii. argenti fini ◉ i. & fac argentum subtiliter limare, deinde incide, & cum dicto mercurio misce, & de istis duobus fac argenturam, tum incorpora bene omnia cum mixtura axungiae, & pone in uesica uitrea, & alembico superposito destilla lento igne in principio, & in fine da fortiorem, & quod destillaueris serua. Postea ◉ de prima aqua terebinthinae ◉. s. & de ista alia, mixta cum axungia ◉. i. & istas duas simul bene misce, & serua in uase uitreo. Cum autem mulier uti uoluerit hac aqua, abluat primo bene faciem, cum aqua decoctionis furfuris, deinde tergat bene faciem, & dimittat per horam, & fiet ibi magna albedo, & durabit per multos dies. Oleum balsami uices gerens ex lib. manu scripto. R terebinthinae electae ◉ ii. rad. consolidae mai. & symphyti petraei, per tabellas incisarum ◉. i. cort. rad. ulmi xui. foliorum arbuti, caudae equinae, millefolii, & herbae iudaicae ana M. ii. dactylorum maturorum, cum suis nucleis parum contusis, paria x. gummi elemi ◉ s. myrrhae electae, belzoimi, & styracis calamit. ana ◉ ii. thuris, masticis ana ◉ iii. nucis mosch. ◉ i. s. lumbricorum in uino rubro diligenter lotorum ◉ i. s. ros. rub. spicae nardi, & flor. hypericonis ana pugill. i. folliculorum ulmi cum suo liquore num. ii. oculorum tauri in puluerem redactorum ◉ ii. reponantur omnia in alembico uitreo diligentiss. tecto, deinde lento igne destillentur. Primo tenuis liquor educitur. Secundo oleum, balsamum uiribus repraesentans, quod est efficacissimum ad uulnera recentia glutinanda, & sinus carne implendos, aut etiam ad alia ulcera magna, ad dolores ueteres, & ad alia permulta. Est autem id oleum uase diligenter tecto reponendum, ne uirtus exhalet. De Balsamis Non destillatis. Oleum balsamum refers, ad omnes plagas, ex libro manuscripto. ◉ florum & herbarum hypericonis quantum uoles, repone in ampullam uitream, quam repleas oleo communi, deinde repone ad solem per xu. dies, quo facto adde dimidium cyathi uini albi, & per xu. aut xx. dies repone in fimo equino, e quo ubi abstuleris, circundetur foeno, & adiiciantur myrrhae, masticis, terebinthinae uenetae, resinae ana ◉ ii. pro quantitate olei faciendi, omniaque sint puluerizata, deinde claude ampullam, ne perspirarepossit, & ponas in lebete aqua pleno super ignem, bulli atque per aliquod tempus, & postquam satis ebullierit, colaper pannum stamineum, & faecem abiice, & oleum reserua in ampulla, quod quo fuerit uetustius, eo maioris est efficaciae, cum uti uolueris, modice calefacias. Aliud pro plagis. ◉ gummi hederae & myrrhae ana ◉ i. gummi elemi, colophoniae, thuris, masticis, storacis calamite, ligni aloes croci, sanguinis draconis ana ◉ s. sarcocollae, ammoniaci, opopanacis, bdellii, aristolochie longae, castorei, gummi arabici, nucis moschatae, caryophyllorum, gallarum ana drach. i. ladani, styracis liquidae ana unciam semis, aquae uitae uncias iiii. terebinthinae ◉. i. olei antiqui lib. ii. olei perforatae cum simplici flore, lib. semis, omnia fiant, ut decet, in balneo Mariae. Balsamum bonum multarum uirtutum, peculiariter uero uulnera consolidat recentia, sine uestigiis cicatricum, mundificat oculos, conseruat carnem a putrefactione, & mirabiliter ualet ad inflationem iuncturarum, & ad dolorem podagre calidae, ex lib. manuscripto secretorum Italico. Recipe liquorem uesicarum ulmi, & cola eum cum panno lini, & pone in uase uitreo in arena per dies quindecim, & cola de tertio in tertium, postea fac stare eum per duos menses in sole, & nota quod fieri debet a medio mensis Martii, usque ad medium Iunii. Aliud. Recipe olei oliuarum uncias ii. picis albae unciam i. galbani drachmam semis, liquefiant omnia cum olei uitrioli Romani drach. i. cum olei papaueris albi unciis iii. cum olei amygdal. amararum unciis iiii. cum olei olibani uncia i. puluerizentur & misceantur simul, Incert. Aliud ex Fallopii secretis. Accipe succum porri, succum mentae, pone in ampullam, & diebus canicularibus insolentur, eritque optimum balsamum. Aliud Tarquinii Schnellenbergii. Recipe masticis, olibani, ana drach. ii. ammoniaci drach. i. galbani drach. iii. bdellii drach. ui. opopanacis, drach. i. ladani unciam semis, assae foetidae unciam i. semis, drach. iii. gummi hederae drach. ii. gummi arabici drach semis, terebinthinae uncias ii. semis, camphorae unciam semis, olei oliuarum lib. ii. dissoluantur omnia in cacabo igne lento, fortiter agitando, postea adde uiridis aeris minutim triti unciam semis, bulliant parum ad coloris in uiridem mutationem, postea exprime per pannum, & serua in uitro, & obtura bombace. Aliud quod recipit omnia ea quae ad uerum balsamum requiruntur, penetrat facillime omnia uulnera, & quibuscunque accommodatur, quam citissime sanat. ◉ resinae albae drach. ii. dissoluatur in uino bono, postea per pannum lineum exprimatur, expressio coquatur ad uini consumptionem: postea accipiatur olei oliuarum lib. i. in quo dissoluatur iuxta lentum ignem resina, postea accipe gummi ammoniaci, galbani, opopanacis, an. ◉ i. gummi elemi ◉ ii. quae omnia permisce tandiu, quod saris sit. Aliud eiusdem. ◉ galbani, ammoniaci, bdellii, ana ◉ semis, myrrhae, masticis, olibani, ana ◉ ii. terebinthinae uncias ii. uiridis aeris unciam semis, olei oliuarum lib. i. s. gummina per triduum in aceto uini macerentur, ut cooperiantur ab aceto, postea decoquantur cum oleo, in olla inuitreata, ad aceti consumptionem, postea cola per pannum, & fortiter exprime, tum uiride aeris subtiliter puluerizetur, & diligentissime cum oleo oliuarum teratur, & expressioni addatur, ubi iustum uiriditatis colorem acceperit, in uitro serua. Aliud ad omnia recentia & antiqua uulnera, praecipue ad capitis usum. ◉ terebinthinae ◉ xii. gummi elemi ◉ u. resinae, ◉ iiii. liquefiant simul & ubi erunt liquefacta, adde pulueres sequentes, aristolochiae longae ◉ ii. sanguinis draconis ◉ iii. & fiat massa. Balsamum non destillatum ad omnia ulcera & uulnera, & pro tentis faciendis, mundificat & sanat. ◉ oleorum terebinthinae, de lino, amygalarum dulcium, rosarum ana ◉ i. oleum rosarum bulliat in uitro, cum uiridi eris, quantum cultri cuspide caperes, & cum bullierit modicum, cola per pannum tunc misce cum reliquis oleis. Aliud. ◉ ◉ i. terebinthinae, succi limonum maturorum ◉ ii. ponantur in cyathum, & ignis excitetur ita, ne attingat cyathum, & decoquantur ad unciae unius consumptionem, postea accipe parum cum spatula ferrea, & lapidi frigido guttas instilla, donec coloris rubri fuerit, & hoc utere tanquam perfecto balsamo, Fallopius. Ad neruorum puncturas atque uulnera, Incert. ◉ resinae pini ◉ ii. olei communis ◉ i. s. terebinthinae ◉ i. fundantur omnia simul, colentur, post addatur thuris, masticis, ana ◉ ii gummi elemi drach. ii. applicetur calidum in bombace. Descriptio balsami in uulneribus ossium, Theophrasti Paracelsi. ◉ axungiae de mumia, succi hypericonis, centaurii, sophiae ana ◉ uii. liquoris myrrhae, masticis, thuris ◉ s. lithargyrii praeparati de liquoribus centaurii, * trebanae, spicariae, patonicae ana ◉ i. olei de baccis lauri ad pondus omnium, reduc in balsamum. Oleum compositum, experientia certa comprobatum contra uenena, Leonhardi Fierauanti. ◉ olei communis antiquissimi, ◉. i. aloes hepatici, rhabarbari, spicae nardi, myrrhae ◉ iiii. tormentillae, dictamni albi, gentianae, bistortae, consolidae maioris, rubrae tinctorum ana ◉ iiii. theriacae, mithridatii ana ◉ iii. scorpionum uiuorum numero sexaginta, primo scorpiones decoquantur in oleo quatuor horis, postea adde reliqua, & ebulliant in balneo horis quatuor, postea colato & colaturam in uitro seruato diligenter. Utendi modus est talis: Si cui uenenum esset propinatum, statim hoc oleo est inungendus, & ◉ ii. eius sunt per os exhibendae, cum aceto albo, idque mane & uesperi, & curabitur a quocunque ueneno, excepto sublimato, aut adamante, quod mineralia haec sint. Oleum optimum, quo mediante scrofulae nouae & recentes in pueris specialiter, cito sanantur, ex Breuiario Arnoldi de Uilla noua. ◉ radicis tapsiae & rhaphani ana ◉ i. olein conmunis ueteris ◉ ii. ponatur hoc oleum ipsis radicibus tritis in eo positis, in ampulla, uel in uase aliquo, & illud uas in caldario aqua pleno bulliente, ponatur sic, quod semper in ipsa aqua iaceat, quo usque medietas ipsius aquae consumatur, & de hoc tepido oleo ii. uel iii. guttae instillentur in aurem patientis, in illa parte ubi sunt scrofulae, & hoc fiat pluribus uicibus. Et si propter illud oleum, auris fuerit calefacta, uel tumuerit, ita quod aliqua putredo exhalare incipiat, scias tunc quod solum ponendo sic qualibet nocte parum de illo oleo calido in ipsa aure, curari poterunt huiusmodi scrofulae, & earum materia per illam euacuabitur: & tunc cum eo insiste, secundum modum praedictum, quousque patiens fuerit liberatus. Si uero auris non intumuerit, uel aliquid non emiserit, tunc aliis remediis utaris. Oleum siue liquor quidam magnus Leonhi. Fierauanti, diuersarum facultatum. ◉ olei communis ◉ xx. uini albi lib. ii. decoquantur simul ad uini consumptionem. Postea pomantur in uas terreum inuitreatum, optime clausum, & duorum cubitorum laritudine sub terram defodiatur, ibique per menses sex relinquatur: tempus autem quo defodi debet sit dies i. uel ii. mensis Augusti, & rursus extrahatur mense Februar. & erit oleum, tanquam si esset uetustissimum, 50. quasi annorum. Cum sub terram abscondere uolueris, imponas ei sequentia, florum rorismarini lib. iii. ligni aloes ◉ ui. thuris, bdellii ana ◉ x. Postquam e terra extrareris, Soli exponatur, & addantur hec, saluie, rosimarini, rute, betonicae, millefolii, radicis consolidae maioris, tamarisci, uiticelle, ana M. i. galangae, caryophyllorum, nucis moscate, spicae nardi, croci ana ◉ i. sarcocollae, sanguinis draconis, masticis ana ◉ ii. aloes hepatici, resinae pini, ana ◉ uiii. picis graecae lib. i. cerae flauae, axungiae porci ana ◉ xuiii. hyperici cum semine lib. ii. musci. ◉ i. misceantur simul, decoquantur in balneo, usque quo herbae exiccentur, tum extrahe e uase, & per pannum cola, eique adde balsami artificialis nostri, pro omni lib. i. ◉ ui. In mense uero Septemb. huic adde lib. ii fructus herbae balsaminae rubrae, & habebis liquorem magnum paratum, seruetur in uase ne respiret, & quo fuerit uetustior, eo est melior. Sanat hecticos & hydropicos, exhibendo semper mane ◉ iiii. cum ◉ i. syrupi rosati, calide, & diebus 40. curantur. Hoc liquore curantur petechiae, si inungantur. Sanantur eo breuissimo tempore uulnera uenarum, neruorum, ossium, unctione, et instillatione calida. Curat preterea tineam capiti inunctus. Capitis refriger ationi, & catarrhosis confert, si naribus inungatur, mane & fero, odor enim eius dissecat, & consumint corruptionem humorum in capite, & stomacho. Si inungatur stomachus eo, digestionem cibi promouet, urinam retentam a carnositate, aut gonorrhaea, aut alia quauis de causa mouet. Pilos crescere facit, barbam conseruat nigram, & ualet contra uermes. His omnibus dictis iam morbis succurrit, ut experientia est cognitum. Caeterum nocet uehementer doloribus a morbo Gallico excitatis. Oleum secretum, & expertum ad crura ex ulcerata, omniaque ulcera, tam antiqua, quam noua, praeter ea quae sunt capitis. Ualet & ad cancrum, & fistulas: quod habet. ◉ apii, rorismarini, millefolii, plantaginis, absinthii sing. M. i. saluiae, rutae, tapesi barbari, chelidonii, lanceolae, sing. M. ii. sepi castrati, ◉ i. s. herbae laurentiae, florum omnium mensium, sing M. iii. olei communis ◉. ii. resinae terebinthinae ◉. i. galbani ◉. ii. succi hederae, quae in arboribus reperitur, ◉ ii. s. aluminis rochae ◉ i. s. resine pini ◉. ii. uiridis aeris ◉ ii. thuris, diachylonis, theriacae, sing. ◉ i. gentianae, aristolochiae rotundae, utriusque ◉ i. s. uitrioli, tartari, agarici, salis usti, sing. ◉ ii. succi pulicarie ◉ iii. rad. iridis ◉ i. sarcocollae ◉ s. minii, pulueris plumbi ◉ iii. ex herbis omnibus succus ex tractus, in uase aeneo condatur cum rosaceo, resina terebinthina, & galbano, coquanturque donec succus consumptus fuerit, continue agitando, cum rudicula, seu spatula ad ignem carbonum: post percoletur, & addatur uiride aeris tritum, continuo agitando, donec frigescat, quae & in aqua ardenti decoqui possunt, seruetur autem in uase uitreo. Fumanellus. Oleum pretiosum, auroque comparandum, quoniam omnia sanat crurum mala, & incisos neruos, carnem creat, & ulcera conglutinat, dolorem remouet, fistulam curat, cancrum, omniaque antiqua ulcera, praeter ea que capitis sunt. Mense Maii sumantur apii M. i. rorismarini tantundem, saluiae atque rutae ut riusque M. ii. herbae, quae a uulgaribus laurentia appellatur, florum omnium mensium utriusque M. iii. tapsi barbati, lanceolae, chelidonii, sing. M. ii. absinthii M. i. olei com. ◉. ii. resinae terebinthinae ◉. i. galbani ◉ ii. resinae pini ◉, ii. uiridis aeris, aut diphrygis triti ◉ ii, ex omnibus herbis succum percolato cum oleo, resinaque terebinthina, semper commouens, ad succorum consumptionem, ad ignem carbonum coquito, & cocta cribrato, additoque uiride aeris commotum, donec ab igne depositum refrixerit, & usui in uase seruetur uitreo, bene clauso. Balsamum artificiale citra destillationem factum, ualet ad uulnera, curat ea sine puris generatione, paralyticis membris confert, & sanguinem sistit, & aquam, quae ex uulneratis articulis emanat: ex lib. manuscripto Germanico cuiusdam Empirici. ◉ rhabarbari ◉ ii. scindatur in taleolas, huic adde camphorae ◉ i.s. ponantur haec in scutellam, e stanno, quibus affunde cyathum communem olei oliuarum, & insoletur diebus 14. Balsamum expertum aliud, ex eodem libro. ◉ uitrum quod semimensuram capiat, repleatur spica nardi, & affunde dimidiam mensuram olei communis boni, stent per mensem in loco calido, semper agitando, Postea adde olei uiolacei uncias ii. olei spicae tantundem, olei camomelini, olei rosacei ana ◉ ii. commisceantur omnia, & per mensem stent. Aliud non contemnendum eiusdem. Recipe galbani, ammoniaci, bdellii, singulorum ◉ s. myrrhae electae, masticis, thuris albi, ana ◉ s. infundantur omnia per triduum in aceto fortissimo, & dissoluantur: deinde ponantur in peluim intus uitro obductum, & carbonibus imponatur sine flamma, iisque adiice terebinthinae ◉ ii. & olei communis ◉. ii. s. decoquantur simul, agitando, donec faeces fundo adhaereant. Quo facto, adde uiridis aeris triti ◉ s. & ab igne depone, & refrigeratum ubi fuerit, coletur per pannum & seruetur in uitro. Ualet ad omnia uulnera, madefactis liciniis & impositis. Aliud Balsamum nobile. ◉ lib. s. olei communis, cui commisce uiolas in uitro, & insolentur, & idem facito cum floribus genistae, & eiusdem foliis. Post accipe galbani ◉ ii. s. bdellii, ammoniaci, myrrhae ana ◉ s. masticis ◉ ii. gummi omne in aceto dissoluatur, postea accipiantur flores, cum suis oleis, & colentur in ollam inuitreatam, & eam carbonibus impone, & ubi oleum incaluerit, adiice terebinthinam calefactam, & gummina dissoluta continuo agitando ne adurantur, cauendo ne exundet. Tum accipe uiridis aeris triti subtiliter ◉ s. aut drach. ui. & impone, rursus igni admouenda, postea serua in uitro. Aliud ad membra contracta, Theophrasti. ◉ terebinthinae destillatae ◉. i. gummi galbani, diptamni ◉. s. misce, & adde olei laurini ◉ i. fiat balsamum, cum quo inungantur membra contracta, per menses multos. Item oleum benedictum mixtum cum pinguedine taxi, & eo ungantur membra. Aliud eiusdem ad uulnera. ◉ olei oliuae ◉. i. hypericonis, betonicae, centaurii, prunellae, ana M. i. contundantur & misceantur, destillentur ad solem per aestatem, deinde exprime, & serua: nobilius non extat ad uulnera, nam curat sola inunctione mane & sero, sine omni alio medicamine, humores expellit, & omne contrarium, plus quam dicendum est, & quaecunque factu sunt impossibilia, huius beneficio perficiuntur: pro omni incarnatione, consolidatione, tam infracturis, quam in contusionibus & similibus. De Oleis Ex floribus. Oleum de spica fit, si maceretur in uino, & destilletur, primo oleum sequitur, cum alioquin aqua destillatione ( in arena puto ) separetur. Renibus inunctum, gonorrhoeam sanat. Amicus quidam uxori suae subinde ualetudinarie, olei de spica destillati guttas ii. ex uino propinauit, bibit illa, & de uita periclitata, multos lumbricos excreuit. Oleum de spica nardi uulgari, quod ex Gallia affertur, Brassauolus commendat: ineptius uero esse ait, quod in Italia quidam ex lauendula parant: id, inquit, nonnulliballaminum uocant, & pro opobalsamo utuntur: De oleo de spica quo balsami loco utuntur plerique, eiusque facultatibus, dictum est supra. Oleum de floribus uerbasci fit, floribus contritis, positisque in uitro bene obturato ad solem, per quinque aut sex septimanas: hoc oleum utile est ad guttam in membris, uulgo gsuchte. Curat etiam uulnera recentia, & si temperetur oleo oliuarum, ad multa utile erit. Oportet autem flores cum succi fuerint colligere. Oleum factum ex floribus tapsi barbati cum oleo & uino, solique expositum, uel in duplici uase decoctum, sicut oleum hypericonis, ualet in dolore sciatico. Oleum hyperici calidum est & siccum, stipticum, ob id uulnera incisorum neruorum, & combustionem ignis cousolidat: sedat dolores femoris, & uesicae, & urinam mouet. Confectio eius haec est, ex Adami Loniceri naturali historia. ◉ summitatum hyperici iamiam maturescentis ◉ iii. macerentur in uino odorifero diebus tribus, bulliant deinde in uase duplici, obturato orificio uasis: hinc exprime & recentis hyperici par pondus iniice, & iterum macera, & coque, & exprime, idque tertio facito, & si uinum minuatur, aliquid adde: ◉ deinde terebinthinae clarae ◉ iii. olei ueteris clari ◉ ui. coquantur in uase duplici ad uini consumptionem, postea exprime, & a sedimento purgatum oleum repone. Oleum hyperici Iohan. Tanwyler iunioris, Chirurgi Augustae. ◉ florum hyperici ◉ iiii. infundantur in uino rubro per dies 14: postea bulliant modicum, & alia uice ponantur, florum hyperici ◉ iiii. olei optimi ◉. s. stent rursus octo dies infusa, deinde cola & adde succi millefolii. ◉ ii. uermium terrestrium ◉ ii terebinthinae ◉ i. & s. croci ◉ s. mastiches ◉ ui. myrrhae, olibani ana ◉ ii. opopanacis, sarcocollae ana ◉ ii. s. rubiae tinctorum ◉ iii, bulliant omnia ad consumptionem uini & succi, fiat oleum secundum artem. Oleum hypericonis compositum, Leonhart. Fierauanti, ualet mirabili modo in uulneribus, maxime partium neruosarum, consolidat, & cicatricem inducit sine uestigio. Qui febre pestilentiali fuerit affectus, unctus toto corpore, hoc oleo curatur. Hypericon sumatur cum foliis, ramulis, floribus & radicibus, & in mortario contundatur, postea uino optimo maceretur una cum oleo communi, ut cooperiatur herba, & in Sole stent Iunio & Iulio mensibus. Postea accipe hypericon cum seminibus maturis, rursus in mortario contundatur, & in oleo communi infundatur: quantitas autem hypericonis sit, primo ◉. ii. & postea cum seminibus similiter ◉. ii. & omnibus in bocia uitrea positis, adde terebinthinae ◉ ui. croci drach. iiii. myrrhae uncias ii. nucis moscharae uncias iii. uiticellae uncias u. betonicae, millefolii, rosarum ana uncias iiii. Quibus omnibus in cucurbita existentibus, olei communis quantitas sit ◉. x. Ubi igni applicueris, tum adde cerae flauae, resinae pini, ana ◉ ui. in balneo Mariae decoquantur, cum suo capitello, & recipiente optime obturato. Signum autem perfectae decoctionis est, quando nihil amplius destillat, id quod uiginti circiter horis fit: tunc extrahe bociam & adhuc calidum colato, & in uitro serua diligenter. Usus eius est, ut sit calidum, & uulneribus tantum in superficie impone, etc, Oleum hypericonis multis licet fiat modis, hic tamen est perfectissimus, ex Falloppii secretis Italicis. Accipe bdellii, opopanacis, galbani, serapini, gummi elemi, ana draclimam i. terebinthinae, resinae pini, masticis, ana unciam i. uermium terrestrium uino ablutorum uncias ii. antimonii, florum & foliorum hypericonis, plantaginis, utriusque consolidae, utriusque centaurii, millefolii, caudae equinae, ana ◉ iii. ponantur omnia in uas uitreum cum oleo communi, aut, quod melius est, rosato, ut cooperiantur, & ponantur ad Solem per dies quindecim. Postea in retorta, lento igne extrahatur primo aqua, ac tandem fortiori igne, & permutato recipiente, colligatur oleum. Post destillationem peractam, aqua & oleum simul ebulliant per horae spacium. Postea accipias rubiae tinctorum unciam unam, granae finae unciam semis, croci drachmas ii. & florum hypericonis Manipul. & in priore uase, quo insolatae sunt,, coniungantur. Ex his si uolueris oleum pretiosissimum parare, defode in terram per menses sex, tum habebis oleum ad omnia uulnera utilissimum: dolorem sedat uulnerum, exiccat, abstergit, confortat, & precipue uulneribus neruorum utile est. Usus est eius, ut calide apponatur. Eiusdem authoris compositio alia magistralis, pro uulneribus. Olei communis, dulcis, & grati saporis quantum placuerit, in eo maceretur hypericon cum floribus & seminibus tandiu, quoad oleum rubrum colorem contraxerit, postea his adde, terebinthinae ◉ i. pro libra olei, nucis moschatae, croci, belzoimi ana ◉ i. pro olei ◉. i. axungiae porcinae ◉ ii. millefolii. ros.rub. consolide maioris, cumini, ana ◉ i. s. pro olei ◉. i. uini optimi ◉ ii. pro ◉. olei, stent haec in infusione per mensem, postea in cucurbita uitrea decoquantur in balneo ad consumptionem uini, & herbarum exiccationem, tum colato, & seruato in uitro optime clauso. Hoc oleum mirabile est in uulneribus, si calide cum petia imponatur. Ualet contra uenena, & petechias. Oleum ex floribus mali arantii. ◉ seminum melonum bene contusorum q. u. horum pars ponatur in uasculo uitreato, aut uitreo, ac superponantur flores arantiorum, tum rursus cooperiantur seminibus melonum. Quibus factis, stent per diem, crastino flores abiiciantur, & seminibus, recentes flores, praedicto modo addantur. Sicque singulis diebus flores permutentur. Tandem semina, florum arantiorum facultatibus & odore imbuta, in sacco lineo, aqua rosacea prius madefacto exprimantur, & oleum seruetur. Oleum ex floribus rosarum Damascenarum. ◉ amygdalarum cultro excorticatarum q. u. secentur in partes, & fiat, ut cum oleo ex floribus arantiorum dictum est, & postea oleum exprimatur. Oleum ex floribus iasmini, fit eodem modo, quo praecedens. Oleum rosatum ex insolatione fit ad hunc modum, ut docet Rogerius Tract. 4. cap. 8. Accipe flores rosarum uiridium, & repleatur phiala floribus & oleo, ita quod pro lib. i. rosarum, sint duae lib. olei, obturetur uas & exponatur Soli per dies 40. & singulis diebus moueatur semel. Post huiusmodi decoctionem, coletur per pannum album, & oleum super aquam frigidam proiiciatur, & moueatur cum uirga corili excoriata, & iterum ponatur in aliam aquam frigidam & moueatur, & ita fiat decies, ex ista enim lauatura maiorem acquirit frigiditatem, & minorem siccitatem. Quare magis infrigidat & humectat. Item ponatur in phiala uitrea & apponatur Soli, usque quo humiditas quae poros intrat consumatur. In frigida regione, ubi ex lento calore aeris non potest decoqui, ponatur in uas plenum aqua & bulliat per ii. uel per iii. dies ad tertiam partem olei: & si non habeas oleum oliuarum, extrahes oleum de nucibus recentibus excorticatis, & fiat oleum rosaceum uel excorticentur nuces ueteres, & infundantur per duos dies in aqua frigida, deinde extraliatur oleum. Unde dico quod lac nucum recentium, potest dari febricitantibus continue, in frigida regione, sicut lac amygdalarum in calida. Specialia huius olei sunt: si fiat inunctio febricitantibus continue, uel interpolate, circa frontem & tempora, & uolas manuum, & pedum, & super uenas pulsatiles, dolorem reprimit, calorem alterat, somnum inducit, sed hoc non debet fieri die critico, ubi speras de uniuersali uel partis culari. Singulare, terantur uitella ouorum cum oleo rasaceo, & fiat emplastrum super regionem hepatis, uel super ignitum apostema, una uel altera appositione, dolorem mitigat, & fumositatem & acumen materiae obtundit, locum detumescere facit, ruborem a loco remouet. Item mixtum cum aequali pondere succi plantaginis pro clystere in dysenteria: potenter uulnera cicatrisat, dolorem mitigat reprimendo materiam. Haec modo posita olea, licet cirra destillationem, sed uel per expressionem, uel insolationem parentur, omittere nolui, quod tum faciles, tum uero egregii & industrii uideantur modi, & olea sic parata, ad hominum utilitatem sint comparata. Oleum uiolaceum e uiolis, eodem modo fit, quo oleum rosaceum ( ex Rogerio ) & ad eadem ualet ad quae rosaceum, sed hoc insuper laxatiuum est, cum aliud sit constrictuum. Si cum aequali pondere succi mercurialis per clysterem iniiciatur, in acutis, continuis, & interpolatis, suauiter emollit intestina, & suauter super fluitates expellit, Rogerius. Oleum ad faciei maculas quas lentigines uocamus. ◉ florum rorismarini quantitas debita, & in uitreo uase recondito, sub fimo a pluuia tuto, diebus triginta seruetur, quodque liquatum erit, soli diebus nouem exponatur, puluere polypodii commixto, quantum tribus digitis capi potest, de quo singulo die per mensem sumatur. Oleum ex floribus rorismarini non destillatum, fit secundum sequentem modum ex libro quodam manuscripto Italico meo. Florum rorismarini, accipias bonam, quantitatem, & pone in ollam fortiter comprimendo cum bacculo. Post superaffunde olei oliuarum quod satis est, ut reliqua pars olle uacua relinquatur, tum claude diligenter ollam cum pasta, ne quid respiret. Quo facto sepeliatur in fimo bene calido, non ex foeno facto, ita ut super se habeat trium digitorum altitudine fimum, per dies quadraginta, tum extrahe & serua. Cum usus eius fuerit colato oleum. Ualet doloribus lumborum, ischii, brachiorum, & aliarum partium. Est ad hunc modum paratum, a comite de Alta Uilla. De Oleis Ex seminibus. Quoniam ut aromata quaedam, ita omnium umbelliferarum herbarum semina fere, constant magna ex parte, calida, tenui, & aerea substantia: ideo necesse est, aliquid de oleaginosa substantia habeant. Nam talem habet mixturam propemodum omne oleum. Destillantur autem ex seminibus, tam calidis quam frigidis olea, hoc modo. Eliciuntur haec olea per destillationem in arena, ita ut tusa semina iniiciantur in cucurbitam uitream, luto intectam optime, Una autem uice unciae sex, uel septem, uel octo iniiciantur seminis alicuius triti, secundum capacitatem cucurbitae. Affundantur his singulis uicibus, quinque, aut sex, aut sepatem librae aquae clarissimae, ac misceto diligenter. Quod si ita diligenter permixta, in infusione, loco aliquo calido, dies aliquot, uel octo, uel decem, seu digerenda aut putrefacienda, aut infusa, stare permiseris, pone deinde cucurbitam in capellam aptam fornaci, & arena imple capellam, & cucurbita fundum non attingat, sed intersit undique arena. Et destilletur oleum eo modo, & iisdem uasis, ut inferius docebimus, ubi agemus de destillandis oleis ex lignis & aromatibus. Hoc tantum monendum, ut ignis lentus succendatur, & uideas ne nimium insurgat & ebulliant in alembicum, quod in cucurbita continetur. Semina enim quaedam, ut anisum, propter raritatem substantiae suae, simulque uiscosum quod habent, largiter ebulliunt: ideo non statim alembicum imponere debemus: sed posteaquam bullas excitari uideas, & uaporem sursum ferri, depone alembicum & immisso bacillo, agita. Ita resoluetur in uaporem spuma, que postea mediocri igne moderari, compesci, & excitari iuxta libitum potest. Quo facto impone rursus alembicum euestigio & circumline commissuram luto, & destilla, donec conieceris nullum amplius intus contineri oleum, quod uisu statim percipies & gustu. Nam cum gustu destillantes guttae nullum amplius resipient manifestam iniecti aromatis qualitatem, desistendum est, ne materia in fundo cucurbitae adhaereat & exuratur, ex Cordo. Oleorum ex seminibus, ut foeniculi, anisi, etc. praeparatio ad hunc modum fit, ut ex literis, Germanica lingua scriptis ad Gesnerum, collegi. Primo accipio, inquit, semina ea quantitate quae placuerit, uerum semper ◉. quinque aut sex, ea ego contundo grosso modo, uidendo ne ullum integrum semen relinquatur, & in cucurbi tam pono. Huic affundo aquam feruentissimam ut cooperiatur semen, & imposito alembico, optime & rostrum & iuncturam, ne quid transpiret, obstruo, sic putrefiant, tribus aut quatuor diebus: postea lento igne destillo, & sequetur oleum limpidum, ( dummodo aqua per quam transit, sit ualde frigida ) ut uidisti. Hoc tamen est animaduersione dignissimum, quod oleum anisi, aestatis tempore destillari plane nequeat, propterea quod spiritus eius plus satis sint subtiles, & multo ipsis foeniculi subtiliores, qui per calorem euaporant, ut ut lente destillationem suscipias, ignemque regas: sed tempus destillationis commodissimum est hybernum, quo enim aer fuerit frigidior, eo citius, ubi in recipientem extillarit, coagulatur, instar camphorae. Ubi postea per pannum nitidum colaueris, aquositas omnis per fluit, oleum uero in panno relinquitur, quod postea in amplo uitro dissoluo in hypocausto, & phlegma facile separatur. In destillandis huiusmodi oleis, primo est sciendum, quod pro uice ultra librae dimidiae pondus destillari non debet. Deinde, ut materia destillanda, in mortario contundatur grosso modo, non in puluerem subtilem. Huic materiae affunditur aquae purae quantitas debita, ut superemineat, & commiscentur simul in cucurbita cuprea, cum alembico eiusdem materiae, quae in iunctura perlutantur, ne spiritibus detur exitus. Destillatio fieri debet per uas aqua frigida plenum, transeunte camale stanneo uel plumbeo, ne oleum aduratur. Quibus paratis ignis succenditur lente usque dum incalescat fornax, tum augetur ignis, magis magisque, ut destillare incipiat, ita enim cum aqua oleum destillat, quod secundum artem est separandum. Ubi coeperit destillare, potest de igne detrahi nonnihil & obseruari, utrum in eo tenore igne existente, nihilominus destillatio pergat, tum relinquendus eo uigore ignis & conseruandus: sin minus, eidem adiiciatur. Tertio est intelligendum, oleum quod primo destillat, omnium esse efficacisimum, ideoque secundo uel tertio permutari recipiens poterit. Fere intra horae spacium, ◉ s. destillari potest. Ubi in cucurbita nihil supererit, nihil quoque destillabit amplius, sicque finitum erit opus. Anisi oleum hoc modo fit. ◉ anisi, ( est autem haec forma communis, ad reliqua quoque ex seminibus, destillanda olea ) ◉. i. pone in cornutam, cum suo recipiente, in furo cinerum, lentissimo igne, labiis bene sigillatis, destilla, & aquam & oleum simul accipies. Aquam per reuolutionem extrahes, remanebitque oleum, cuius ad colicam passionem & dolorem intestinorum usus est. Caeterum ex aqua fit electuarium cum saccharo, id post prandium, uel coenam potest exhiberi, tabula i. Stomachum & digestionem roborat, flatus discutit. Prodest quocunque, tempore sumptum, sed in aurora praecipue, confert pulmonibus, tussientibus, obstructionibus, cholerae, & sanat partes internas. Usus eius in gurtis est. Anisi oleum multo est, quam ipsum anisum, in agendo fortius. Etenim naturalis calor, nunquam ita exacte potest, de aniso integro, ueram substantiam elicere, aut separare, ac ipsa artificiosa praeparatio potest, & humana industria. Quemadmodum enim omnis cibus siquidem innoxie sumi debeat, praeparatione externa indiget, ita etiam necesse est, in medicamentis fieri, ut subtiliores partes a crassioribus separentur, priusquam intra corpus sumantur, ita enim facilius potest, quodcunque medicamentum, in corpore actionem propriam perficere sine noxia. Usus huius olei est in uertigine, asthmate ex catarrho suffocatiuo, in stomachi debilitate & uentositate, in hydrope, & aliis morbis frigidis & a flatibus excitatis. Ualet autem praecipue membris exanguibus & neruosis, ut stomacho, uenis, uesicae, utero fluxum uteri album exiccat. Sumi potest per guttas, dando aliquos eius in uino, in iusculis, mane, & tempore necessitatis. Oleum foeniculi capiti conducit, praecipue autem oculis, renibus, uesicae: fieri ex eo tabellae possunt, ad eosdem usus, aut per se quocunque tempore, mane & uesperi aliquot guttae sumi possunt. Fit autem hoc oleum, ex semine sicco extractum, sine ulla alia additione, per quam odoratum & suaue, ut ipse gustaui: colore autem est album, quod primo destillat, Cumini oleum, utile est uulneribus ad lienem pertingentibus, inflationibus corporis ex frigiditate, quae aliquando causa existit, cur urina retineatur, ad hunc usum gutta una, aut altera, in aqua filicis sumi potest, aut etiam in tabellis, si cum eo fiant. Oleum ex seminibus hyoscyami, eodem quo rosaceum oleum, modo paratum, ex praescripto Rogerii, idem ualet, quod oleum ex pomis mandragore. Ualet in arthritica calida, dolorem mediocriter reprimendo, & stuporem inducendo: in arsuris & in excoriatio nibus, subtilem cicatricem facere potest, & arsuras mitigare, Idem. Aliter fit, & fortius in praedictis arsuris operatur. Accipe in uigilia Iohannis Baptiste, summitates flores, & folia, & impleatur noua olla, inferius habens angustum foramen, & cooperiatur os ollae superius, & tunc supponatur alia olla, & ligetur fundus superioris, cum ore inferioris, cum argilla, & tunc sepeliatur sub terra, & sit ibi per annum, & facta anni reuolutione extrahatur, & in inferiori olla inuenietur oleum clarum, quod per calorem fumositatum terrae, extrahitur ab hyoscyamo. Modus hic habetur perfectior in descriptione olei ex baccis hederae. ( Alias relinquitur in terra per spacium sex mensium. ) Hoc inunguntur membra, ex diuturnis defluxionibus laborantia. Oleum compositum ex seminibus, soporiferum. ◉ sem. Iolii, hyoscyami, papaueris albi & nigri, seminis lactucae & seminis portulacae, de uno quoque P. iiii. seminis fabae inuersae, quae telephium est, P. ii. elambicentur omnia, quod stillauerit detur ad pondus ◉ ii. cum De Oleis Ex fructibus. Oleum e baccis iuniperi, destillatur eo modo, quo aqua uitae, affundendo aquam cito & facile stillat. Primo quidem oleum, deinde uero aqua, quemadmodum quando spica destillatur. Oportet autem prius baccas contundere. Quidam destillant etiam in hocia. Ualet ad multa, ad tormina, ad pus uirgae, quod est quasi gonorrhaea, ad colli dolores ex catarrho. Agyrtae mira de eo praedicant, quae legi apud eos possunt, si quis uelit. Modus autem quo destillari debet, est. Accipio modium baccis iuniperi plenum, quas contundo minutissime, iisque affundo aquam puram, ea quantitate, ut optime cooperiantur, postea in aheno cupreo, uelut hoc est, in quo aqua uite destillatur, una cum carnali cupreo per aquam frigidam transeunte, destillo, canali adapto recipiens magnum, quod quatuor mensuras possit capere, & sic destillat oleum cum aqua. Uerum aliud instrumentum capitello adaptatum habeo, aqua frigida plenum, ad refrigerandos spiritus ne adurantur. Ex praedictam baccarum quantitate, supra uncias iii. olei non extraho. Per expressionem quoque hoc modo non male olium extrahimus. ◉ baccas iuniperi contusas, mixtas primum aqua ardente, deinde etiam oleo oliuarum: bulliant parum, uel saltem simul maneant, saepe agitando spatula, per dies octo, in cucurbita ad fornacem, tum exprime praelo: & oleum supernatans collige: potes etiam angelicam, uel aliquid aliud addere prius contusum. Poma mandragorae per partes diuidantur, & deco quantur in oleo, in duplici uase, in frigida regione, ut de oleo rosaceo ex Rogerio dictum est, uel ad solem. Olei huius specialia sunt in febribus continuis & interpolatis, eadem, que & olei rosacei: sed quia istud oleum narcoticum est & fortius alterat, quam oleum rosaceum, debet reprimi cum lacte mulieris mixto: ualet idem contra guttam calidam & podagram, Rogerius. Oleum e baccis lauri, multis modis fieri docet Rogerius. Accipe baccas uirides, terantur, & decoquantur in oleo, & colentur. Aut accipe baccas lauri maturas, easque teras, & cum foliis decoquantur, & colentur. Aut terantur baccae lauri, & infundantur in uino, & dimittantur computrescere per iii. dies, & tunc ponantur in torculari, & fit oleum. Aut terantur baccae lauri recentes, & maturae, & ponantur in sacculo, & oleum extrahatur. Ualet contra colicam & iliacam & sciaticam passionem. Oleum e baccis hederae, iisdem modis fit, quibus oleum e baccis lauri, ualet contra causas frigidas, in primis contra arthriticam frigidam. Unde dico, ( inquit Rogerius ) quod quicquid in hedera est, ualet contra artheticam, unde oleum, quod fortius operatur sic fit de hedera. Accipe ligna sicca hederae, & grana, & gummi, si poteris habere, & frustatim decisa, ponantur in uas terreum perforatum in fundo, duobus uel tribus locis, & tunc supponatur alia olla, & ponatur in terra, & ligetur fundus superioris, cum orificio superioris, bene sigillabis cum argilla uel pasta, & ita disponantur, ut olla superior tota sit super terram, cooperto orificio & fiat ignis circunquaque & destillabit oleum nigrum in uas inferius. Oleum rapum per expressionem. Rapae partem internam excauato, seruato operculo, partem uacuam oleo communi repleto, & clauso orificio impone cineribus calidis prius inuolutum stuppis madefactis, & cum paucis carbonibus per horam dimidiam ibi relinquito: tum auferas, & remoto operculo, oleum colatum seruetur, ac simul etiam rapa per pannum exprimatur lineum. Ualet ad manuum scissuras, & rimas ex frigore. E lib. manuscripto. Enucleis pineis, uidi quandoque oleum ( per descensum ) extrahi, ad erugandas mulierum cutes, Manardus. Oleum e cepa & theriaca, sudorem euocans in peste. Accipiatur cepa alba, in medio euacua, cuius uacuitas theriaca impleatur, & foramine obturato, circundata panno lineo madente, per horae dimidium cineribus calidis obruta, alembico destilletur, & liquoris stillatitii, dentur patienti 3 ii. Idem efficiunt, liquoris stillatitii nucum uiridium, unciae ui. Fumanellus. De Oleis Ex Aromatibus: Cinnamomi uero oleum uel aquam, inferius inter cortices quaere. Generale hoc praeceptum, obseruandum est in destillatione omnium pene aromatum. Aromata quaecunque uolueris, contunde in puluerem, & superaffunde aquam fontanam, quae ubi colorata fuerit effundatur in aliud uitrum, & noua aromatibus affundatur, idque tandiu, donec aqua nullo colore inficiatur, postea destilla in balneo Mariae, & separa aquam ab oleo, G. Rast. Sed & aquae, & olea, quae ex aromatibus parantur, fieri debent per infusionem in aqua simplici, non in uino, aut aqua uitae: quia illa cito ascendunt, nec ferunt secum aromatum uim: aqua autem, non sine aromate ascendit. Et in uniuersum huc sunt transferenda, quae supra, inter olea ex seminibus, a principio obseruanda diximus. Oleum e caryophyllis, nuce moschata, pipere, macere, & cinnamomo, fiunt contusis aromatibus, & in cucurbitam uitream aut cupream perlutatam impositis, cum alembico, & destillabis cum refrigeratorio, ita ascendet cum aqua oleum, quod postea separabis, oleum enim semper supernatat aquae, praeter quam oleum caruophyllorum, quod fundum petit. Oleum nucis moschatae ad imitationem huius generalis regulae, bene praeparare docet quidam incertus. Recipe tertiam aut quartam partem aquae uitae destillatae, & nuces moschatas minutim conscinde, imponantur bociae omnia, ita ut per tres digitos aqua uitae, nucis moschatae partes cooperiantur, relinquantur in infusione horis uiginti quatuor, & aqua uitae colorem flauum acquiret, quam in aliud uitrum effunde: tunc aliam aquam uitae de nouo affunde, ut prius, idque repetito toties, quoad colore non inficiat aquam uitae. Quo facto, aquam uitae sic coloratam omnem, in bocia, in balneo Mariae secundum artem destilla, ut ascendat aqua uitae, & oleum nucis moschatae remaneat in priore bocia in fundo, & sic habebis oleum nucis moschatae paratum. Eodem penitus modo, potest ex omnibus aromatibus oleum destillari. Uidi, inquit quidam ex Gesneri amicis, destillationem olei nucis moschatae, factum oleum odoratissimum, & in magna copia ab Alchymista, in hunc modum. Accepit nuces moschatas & puluerizauit, & affudit duas mensuras aquae simplicis, posuit in cucurbita uitrea luto sapientiae optime perlutata. ( Lutum autem erat factum ex simplici luto, cui permixta erat lana, quae de pannis detonsa erat, ) ut solent ii cucurbitas perlutate, qui aquam fortem parant, postea capitello imposito, eodem luto per lutauit, similiter & recipientem ( tantum in iunctura ) ne spiritus euanescerent. Tum ita ad ignem posuit, & primo fecit ignem lentum, secundo maiorem, tertio fortem, eo modo quo solent aquam fortem destillare: & factum profecto est oleum optimum, supernatans aquae in recipiente, quod collegit, & erat magnae uirtutis. Oleum macis, calidae est facultatis, ideoque commodus eius usus est in colica a causa frigida, & a catarrho a capite descendente: confortat cor, uentriculum, & matricem. In primis maximum auxilium sensi huius olei, in tremoribus cordis ex timore, aut ex uesicae obstructione, aut matrice: ualet in stranguria, & quicunque a frigiditate ortum habuerint, morbi. Possunt eius tres uel quatuor guttae, per os sumi, in cochleari ferreo, cum offa, aut in primo haustu uini, Incert. ex Germanico. Oleum ex macere fieri potest per expressionem, eo modo, quo dicetur inferius, in ratione parandi oleum caryophyllorum. Oleum e pipere destillatum, omnibus facultatibus, quibus & ipsum piper, praeditum est, nisi quod ignea illa uis, quam linguae imprimit piper, in oleo eiusmodi non sentitur. Est enim oleum piperis nihil aliud, quam elementum aereum separatum a reliquis elementis, quemadmodum etiam in oleo uitrioli & sulphuris destillato, idem probauimus. Eodem plane modo oleum piperinum, a suo igne est separatum, & maioribus facultatibus ipso pipere constat, penetrandi facultatem habet eximiam. In colicis & partibus multa tenaci pituita & lenta repletis, dantur duae uel tres eius guttae cum iusculo, ad incidendam eam, & dissipandam, Exhibui, inquit quidam, in tertiana febre, post purgationem & uenae sectionem, dando huius olei guttas tres cum scrupulo uno miuae, duabus horis ante paroxysmum, frigus & tremorem ipsamque etiam febrem prohibuit inuadere, si non prima uice, at saltem secunda. Oleum de caryophyllis, paratur ut & oleum de baccis iuniperi, non ut oleum cinnamomi. Multo citius & facilius oleum habebitur, si cum aquis destillatio fiat, ut pluuiali uel lacustri, aut aliis mollioribus. Humiditatis praeterea multo plus habent caryophylli, quam cinnamomum habeat. Sunt nonnulli qui per expressionem ita parent. Accipe caryophyllorum quantum uidebitur, pistentur grosso modo, & macerentur in aqua rosacea tandiu, quoad facultates caryophyllorum penitus aqua extraxerit. Tum accipe amygdalas decorticatas cultro, incide leuiter easque in praedictam aquam impone, ut odorem & saporem caryophyllorum imbibant, tum exiccentur seorsim quibus exiccatis rursus in eandem aquam ponantur, denuoque exiccentur, idque est quater reiterandum. Tum demum oleum exprimendum, quod ubi expressum fuerit, in sole rectificetur. Et hoc quoque modo multa alia olea non incommode fieri possunt, ut ex musco, ambra, belzoimo, storace, cinnamomo, macere. Ex lib. manuscripto meo. Oleum caryophyllorum ut & ipsi caryophylli, calidum est & siccum, tertio gradu, confert stomacho, hepati, cordi, diarrhoeae a causa frigida, & stomachi morbis omnibus frigidis. Spiritus melancholicos dissipant, & clarificant crassos illi: sed oleum haec omnia multo praestat efficacius, & quod uere affirmare possum, omnes uirtutes habet balsami. Extrinsecus uulnera recentia sanat. Uulnerum sanguinem fluentem & aquam sistit. Intrinsecus partes naturales confortat, sanguinem melancholicum purgat, confortat cor & caput, praesertim conuenit uertigini, & debilitati uisus, si mane tres uel qua tuor guttae a ieiunis in cochleari cum offa, aut uino sumantur. De oleo caryophyllorum, inquit alius, hoc affirmare ausim, quod balsami uirtutes obtinet. Uidi inquit, uulnus eo, per Ioachimum Rhoeticum, absque suitione coniunctum atque conglutinatum fuisse. Taceo reliquas effectiones, quas in corroborando, & restaurando collapsas uires potissimum obtinet. Oleum caryophyllorum haustum, quantitate duarum aut trium guttarum in brodio seu iusculo caponum, ualet in colica, & uteri suffocationibus. Tabellae ex oleo caryophyllorum paratae, maneque & sero comestae, capiti conferunt robur, & catarrhos sistunt. De Oleis E Gummis, lachrymis, seu liquoribus densrtis, & resinis. Olea de gummis seu lachrymis sic destillari possunt: Accipe de gummis, quantum uidebitur, pone in cornutam in cinere, primum igne lento, deinde sensim aucto, donec nihil destillat amplius, & oleum extrahe, quod sic rectificandum est: Recipe aliam cornutam mundam & impone oleum deinde lentissimo igne in cineribus destilla, & habebis oleum purissimum, penetrans, & multo melius poros subintrans. Eodem modo rectifica quoque oleum e lignis, balsamo, & seminibus. Lullius gummi & gummosa destillat bene trita, & in agrestam uel acetum imposita i. die ante. Oleum e mastiche, fit per descensum, in retorta, ita ut ignis supra infraque sit, & habebis oleum masticis, quod postea rectificetur. Augustae Uindelicorum quidam destillat, accipiendo mastichen integram, & solam in retorta lutata, usque ad partem eminentem extra fornacem, quae quatuor uentilia habeat, & superius tegatur, lento igne, destilletur, balsamum est mirificum ad uulnera. Nota, destillaui, inquit, quidam ignotus, mastichen per cannam, sed quicquam dare noluit, nisi odorem & saporem: Fuit tamen ipsa mastiche, nihilominus leuis & porosa in fundo. Aqua item, quae mansit in fundo cucurbitae, fuit subcitrini coloris & subamara. Et summatim mastix inter decoquendum deponit uirtutem per alembicum, in eam rem, in qua decoquitur. Cum essentia, maiorem uirtutem praestet per alembicum. Confectio olei ex thure & carabe, forte etiam ex assa dulci, camphora, styrace calamitae, etc. Sume primo bociam perlutatam, haud ita longam, sed resecto utcunque collo, ut orificium sit amplum ( huic enim inserendum aliud ) in quam infunde puluerisati thuris, aut carabae ◉. semis. Deinde habeas aliud uitrum album, cuius generis sunt ea, e quibus bibitur & formam habent mogollae, ( forte boccalis uocati, aut angesteri ) in quod infundas aquam calidam, hocque imponas priori cucurbitae, ut in medio consistat erectum. Tum claude cucurbitam suo capitello, in summitate perforato. Foramini adaptato infundibulum, quod foramine paulo altius habeat epistomium, cuius pars angustior, & extrema, uitrum cum calida aqua respiciat. Quo peracto in infundibulum infunde aquam calidam, & aperto epistomio, paulatim nec nisi per guttas, aqua calida in subiectum uitrum destillet, ita regendo, ne inundet uitrum, sic una cum uapore aquae calidae, ascendit in alembicum oleum suauissimum & odoriferum, odore thuris, quod alioquin sine hoc uapore pessime olet. Iohannes Manardus in epistola de lumbricis 3.1. obseruata a se scribit aduersus lumbricos duo alia simplicia, nempe oleum thuris & uitrioli, arte chymica parata. Priore ( inquit ) uenter inungatur. In secundo ualde caute agendum est, ne locus exulceretur, si intro sumatur: sunt tamen qui ausint eius guttulam potui dare cum melicrato. Oleum myrrhae, uirtutes habet balsami, nam conseruat & tuetur a putrefactione omnia ea, quae ei imponuntur, simili ter faciei in unctum, pulcherrimam conseruat, & faciem iuuenilem conciliat, uulnera citissime consolidat, & omnes alios morbos internos curat, exhibendo per os ◉ ii. ad aurium surditatem, etc. Accipe myrrhae electae & non adulteratae ◉ ui. aquae uitae sine phlegmate, ◉ xii & haec duo in bocia uitrea coniunge, quae in fimo equino calido, diebus sex quiescat. Postea destilla in balneo, usque quo aqua tota ascenderit, tum in fundo bocie uidebis oleum myrrhae, quod per pannum lineum est colandum, sicque ad praedicta seruandum. Ad faciei splendorem & colorem conseruandum, sic est procedendum. Fiat decoctum urticae in aqua communi, & dum ebullit, uapor in faciem recipiatur, ut sudet, postea exiccetur optime, & postea statim unge faciem oleo myrrhae. Et hic modus est seruandus in inungendis manibus, pectore, & aliis partibus, Leonhardus Fierauanti. Aliter paratur a quodam, ad dolores podagricos, premissis uniuersalibus. ◉ oua per decoctionem indurata numero decem, & scindantur per medium, & uitellum extrahe, & eius loco impone myrrham, quantum est medietas uitelli, aut minus. Tum rursus duas partes oui coniunge, & pone in uase uitreato & reconde in cella uinaria, & ibidem permitte per dies 15. aut plus, & exibit liquor quem serua in uase uitreo, pro inunctione. Oleum belzoimum fit, accipiendo tantum aquae uitae, quantum est belzoimi puluerisati subtiliter, & ponantur in retortam latam, & una cum suo capitello in iunctura clausam, destillentur in cineribus lento igne, quoad extracta fuerit aqua, quae reseruanda est ad suos usus. Postea fortificetur ignis paulatim, ubi oleum apparuerit, magis magisque, usque quo totum oleum extraxeris. Tandem in fine sequetur gummi quoddam, instar mannae, quod ualet ad faciendam aquam odoriferam, una cum aqua puteali, aut rosarum, Fallopius. ◉ belzoimi ◉. i. & subtiliter pulueriza, pone in alembicum ad destillandum, tunc affunde pulueri, aquae rosarum ◉. ii. obtura diligenter alembicum, & lento igne subtus accenso primo, quoad aqua coeperit destillare, deinde augmentetur paulatim usque dum oleum conspexeris. Quo apparente, mutetur recipiens, & fortiori igne elice oleum, quod in Sole rectificandum. Eodem penitus modo destillatur oleum styracis calamitae & liquidae. Oleum ladani fit hoc modo, ex praescripto Falloppii. Ladani puluerizati quantum placuerit pone in uas cupreum instagnatum, cui admisce ◉. i. aut ◉. s. aquae rosarum, pro quantitate ladani, & olei amygdalarum dulcium medietatem. Postea capitello eiusdem materiae cooperi uas, & claude iuncturam, & sic in fornace ebulliat aliquandiu, id quod tuo relinquendum iudicio est, prout enim multa fuerit materia, ita etiam diutius erit coquendum. Antequam auferas materiam, refrigerare permittito, ac tandem serua. Quo autem melius conseruetur, adde aliquid aluminis usti, aut ambrae. De Oleo Terebinthinae. Antiqui terebinthina ipsa utebantur, non oleo, tamen oleum eius est tenuissima terebinthinae pars, frigidis neruorum affectibus conueniens, & omnibus aegritudinibus frigidis ac flatuosis: in asthmate, & anhelitus difficultate mirificum est, si duae drachmae singulo mane sumantur. Est & in empyemate proficuum, & in omni praua thoracis affectione ex pituita, colicis etiam doloribus, & omnibus flatuosis conuenit, cicatrices decorat & corrigit. Pulcherrimum terebinthinae oleum est, & paucas faeces in fundo bociae, post destillationem relinquit, est enim ea fere tota oleum, & maxima eius pars in oleum conuertitur. Extrahitur autem oleum, uel extremae frigiditatis ui, uel extremae caliditatis, sicut & ex omnibus fere rebus extrahi potest. Ualet autem terebinthinae oleum destillatum, penna illitum naribus, ad scabiem, & & rimas earum, cerebrum hoc modo calefacit & pituitam absque sternutamentis detrahit: sanat & rimas uberum in muleribus. Ad memoriam, surditatem & spasmum principatum obrinet. Ut uulnera citissime consolidentur, recipe oleum terebinthinae & calefactum iuxta ignem, commisce ei uiridis eris partem aequalem, & serua usui, E libro quodam manuscripto insignis empirici. Modum quendam destillandi oleum terebinthinae, uide inter Balsamelaea. Oleum terebinthinae simplex multarum facultatum. Accipe terebinthinae clarae quantum uidebitur, & pro qualibet ◉. accipe ◉ iii. cineris, e ligno duro aut forti, & in retorta fornaci accommoda. A principio fiat ignis lentus, ad humiditatis destillationem: postea augeatur ignis ad olei destillationem. Et hoc est oleum simplex, quod simplicia uulnera intra horas 24. sanat. Ualet neruis contractis a frigiditate: accipiendo ◉ i. cum uino urinam mouet, & omnes dissoluit corporis neruositates. Punctiones lateris curar: mirabiliter febribus pestilentibus confert eodem pondere, per os accipiendo, & ungendo stomachi orificium, digestionem promouet, Fallop. Paduae destillauimus eodem modo, permiscendo lotam arenam, quae prohiberet ne terebinthina ascenderet, & oleum mirabile in uulneribus experti sumus. Oleum terebinthinae compositum, conera spasmum, & alios dolores. ◉ terebinthimae clarae ◉. i. olei communis ◉ x. thuris, myrthae, sarcocollae, masticis, croci, ana ◉ i. panis porcini, caudae equinae, rubiae tinctorum, ana ◉ i. uermium terrestrium ◉ iii. ponantur omnia in catinum cupreum, & iuxta ignem lentum incorporentur simul, ac postea in uitrea retorra destillentur. Post destillationem, separa aquam ab oleo, & serua oleum in uase uitreo. Ualet hoc mirabili ter contra spasmum, etiam qui in uulneribus & aliis morbis accidit. Fallop. Oleum e terebinthina ( Larigna ) contra contractionem membrorum mirabile, si inungantur eo membra, authoris incerti. Sumit autem terebinthinae partem unam, uitrioli calcinati partem unam, pomorum exiccatorum & puluerisatorum sine cortice, partem unam, olei oliuae partem unam, laterum exustorum partem unam, puluerisentur omnia subtiliter, & misceantur, & in olla inuitreata stent in loco calido, diebus quatuordecim, singulis diebus agitando. Postea destilletur totum per descensum, in uase quam diligentissime, trium digitorum crassitudine perlutato, & exiccato. Oleum e terebinthina cum saluia extrahendum, sic fit, quod ualet ad paralysim membrorum, relictam post apoplexiam, uel hemiplexiam. Ponatur in cucurbitam uitream, retortam dictam, foliorum saluie uiridis minutim incisae, circiter libram unam, cui adiunge eam quantitatem terebinthinae, quae sufficiat ad formandam pastam quandam cum saluia, ut tractari manibus possit, hoc est, ut unius sit tantum, quantum alterius, ita tamen, ut ambo simul mixta non amplius, quam duas tertias retortae repleant. Retorta ante omnino sit bene perlutata, pro more. Dehinc uenter retortae in fornace ponatur, una cum receptaculo diligenter in iunctura clauso, ne aliquid respiret. Recipiens sit magnum capax, & forte, alioquin si nimis paruum fuerit, propter spirituum uehementiam reclusorum, facile rumperetur. Primo procedatur lento igne, in eodemque tam diu perseuerandum, quo ad omnis humiditas saluiae destillauerit, postea enim, non est periculum in ignis uehementia. Interea dum destillatio fit, collum retortae uehementer calet. Ubi in ea nihil praeterea contentum fuerit, quam excrementa saluiae, & reliquiae seu faeces terebinthinae, quae nihil aliud, quam colophonia sunt, collum retortae refrigerabitur, licet utcunque ignis intendatur, nihil enim amplius ascendit, quod collum calefacere possit. Uerum ut facilius, minorique cum periculo, tota perficiatur destillatio, utque ignis melius regi pro necessitate possit, parandae sunt duae fornaces iuxta sese, quarum altera est pro igne, altera pro retorta: haec recipit calorem igneum, per foramen ad Image25 A id aptum, medium inter urranque, quod modo claudi, modo aperiri, magis minusue, pro necessitate potest, beneficio cuiusdam laminae ferreae, inter utrunque occultatae. Dum destillatur, utraque fornax clausa sit necesse est, exceptis quibusdam spiraculis, ut fumo fias exitus. Hoc oleo membra affecta sunt inungenda mediocriter. Oleum destillationis picis naualis, inunctum, ad resoluti membri extenuationem ualet: neque enim ita resoluit, sicut pix remanens diu, Incertus. De Oleis Ex corticibus. Aqua uel oleum cinnamomi, prae caeteris oleis & aquis expetitur, quemadmodum & ipsum cinnamomum, inter reliqua aromata. Cinnamomum ipsum subtilis est caliditatis, conuenit praecipue hyeme, quod stomachum corroboret, & omnes uitiosas humiditates mirabiliter discutiat, ac uentriculum tueatur ab omni putrefactione: uisum acuit, omnemque obstructionem uenarum aperit, cor mirifice recreat. Oleum uero ex eo destillatum, in uniuersum balsamo naturali respondet, intus putrefactionem arcet, extrinsecus omnia recentia uulnera siue ulcera consolidat. Aqua ualde conuenit omnibus morbis frigidis, tum uirorum, tum foeminarum, praesertim quibus stomachus affectus est, ita, ut non appetant. Item cum spiritus sunt debilitati, prodest cyathus huius aquae, cum modico uini maluatici, aut succi mali punici, sumptus, ut supra dictum est. Homines pene mortuos, una aut altera gutta in os immissa, reficit: animi deliquiis, praesertim quod senibus accidit, est praesentissimum. Ad parturientes utuntur obstetrices ac mulierculae, summo cum successu. In accelerando, iuuandoque partu, praesentissimum est remedium. Modi quibus destillatur aqua uel oleum, sunt uarii, ex quibus aliquot subiiciam. Quidam in aqua rosacea macerant, alii in uino albo: nonulli in cucurbita perlutata, sed facile aduritur. In uesica si destilletur, magna tantum copia faciendum. Optima ratio in uapore aquae bullientis. Sed de his omnibus nunc satis. Solebant olim Pharmacopolae, cinnamomum macerare per aliquot dies, in aqua rosacea, ut quae cor respiceret, atque uiribus quod refocillandis esset accommodata, sed quia non parum eius aquae retinetur odor, uilior aqua a plerisque iudicatur: ideoque melius est, uino alboueteri, odoro, ante destillationem macerare, ita & excellentior & ad penetrandum efficacior fit. Aquae cinnamomi parandae modus, quem accepit a quodam suo amico, huius rei expertissimo. Sumatur cinnamomi electi ◉ i. contundatur, ut per cibrum salis penetrare possit, nec totum in puluerem sit redactum, & ponatur in cucurbitam, cui affundatur aquae borraginis, buglossae, endiuiae & melissae ana ◉. s. stent in infusione bene obstructo uase, diebus quatuor, uel quinque. Postea ex hac cucurbita, in cupream cucurbitam effundatur, quam in fornace cum suo capitello & refrigeratorio collocabis, cauendo ne cucurbita nimium igni sit uicina, sed intermedia sit lamina ferrea perforata, ut euentilari ignis, & uapor sursum pelli possit. Primo accendatur ignislentus, quoad destillatio coeperit, postea uero augeri potest, ut expeditius destillet. Ubi mensura ita extillarit, remoue hanc, utpote optimam, nam quae sequitur, multo hac est inferior, & seruari potest pro nouo cinnamomo in eadem macerando. Eodem modo ex caryophyllis destillari potest. Ubi notandum ut refrigerationis habeatur ratio, ubi siquidem fuerit aqua calidior, illa emittafur statim, & noua adiiciatur. Aquam cinnamomi, si quis destillare uolet per uesicam ex cupro factam, una cum fistula, per aquam frigidam transeunte, magna quantitas simul erit destillanda, neque enim facile esset in pauca quantitate. Uerum in cucurbita perlutata, haec praecipua cura est, ne aduratur in fundo, & aqua inde adustionem redoleat. Quod si ignis fuerit intensior, etiam oleum destillat, eoque magis, si in uino fuerit cinnamomum maceratum. Fit autem aqua in cucurbita destillata colore alba. Accipio cinnamomi debitam, quam uolo quantitatem, & impono cucurbitae non perlutatae, una cum aqua, aliquot diebus macerandam, postea destillo per uaporem aquae bullientis, ita ut cucurbita in qua cinnamomum continetur, aquam non attingat, quemadmodum docet Manardus, & ita extraxi aquam claram, non turbidam, nec etiam nimium in calescunt spiritus cinnamomi: Interdum ubi aquam efficaciorem uoluero, modicum zingiberis adiicio. Et hoc modo Pharmacopola quidam, aquam cinnamomi destillat. Alii hunc modum sequuntur. ◉ aquae partes 16. cinnamomi partem unam, quod crassiuscule comminuatur, & in cucurbita bene obturata aliquandiu maceretur, hoc est, tribus uel quatuor, aut etiam quinque diebus. Deinde superimpone alembicum, & in balneo Mariae temperatissimo calore, qui non excedat Thesaurus. 123 calorem urinae hominis, eliciatur aqua odoratissima. Inter coquendum subinde affundatur aqua tepida, ut semper maneat eadem quantitas, ne absumatur, & excipies in recipientem distinctas aquas: prima eximia, secunda minus, tertia imbecillis. Eadem erit ratio destillandi reliqua aromata, & nonnulli sunt, qui eadem opera oleum & aquam parant. Alius modus, ◉ cinnamomi electi ◉ ii. aquae quartam mensurae partem, uini tantundem, & misce. Alii parant hoc modo, ◉ i. cinnamomi contununt, huic aquae purae affundunt sextarium i. s. & macerant horis octodecim, postea igni lento imponunt & destilant instar aquae uitae, per uas ligneum aqua plenum, per quod cranseat canalis tortuose, instar serpentis, ne adurantur spiritus. Mulier quaedam destillatrix aquam cinnamomi sic facit, parum autem differt a moimage26 dis supra positis. Et cinnamomi optimi subtiliter in mortario puluerisati, sed non cribrati, ◉. s. infundatur in uas destillatorium subtiliter, ne quid parietibus adhaereat, eique affunde aquae fontanae mensuram i. & s. tum claudatur uas suo capitello: ac primo quidem lento igne destillatio inchoanda, paulatim augendo, pro ut uideris guttas celeriter, aut tarde procedentes. Naso alembici aptetur canalis per aquam frigidam transiens, cuius extremitati recipiens aptato. Ubi aqua processerit, opus est tribus, qui destillationem perficiant: quorum unus obseruet capitellum & canalem, ut semper linteis aqua frigida madidis capitellum & fistulam refrigeret: alter iuxta uas recipiens, obseruet aquae destillantis colorem: tertius uitrum, aut recipiens aliud porrigat, ac prius uicissim recipiat, ac obturet. Aqua destillans quatuor habet differentias, unde etiam quatuor recipientibus uasculis erit opus. Prima aqua, nonnihil pinguis est & fortis, ideoque optima. Ubi haec praeterierit & coeperit color lacteus prodire, tum aqua secunda colligenda, que in fortitudine sua a priore deficit. Ubi hic color euanuerit, & aqua profluens fuerit in colore, ut aqua alioquin, ex aliis rebus destillata, memento tertiae aque, quae itidem est seorsim colligenda. Haec ubi in croceum fuerit colorem, aut sub flauum mutata, quartam iam aquam colligas, quae in pauca quantitate prodit: finis huius quoque erit, si guttae coeperint esse puniceae, tum aufer totum, nihil enim inest, quod usui sit. Cauendum tamen, ne ignis uiolentia exundet, ac perperam destillatio procedat. Absolues autem unius horae spacio. Huius aquae guttae iii. permixtae aliis appropritatis aquis, epilepsiae auxiliantur. Si uenulae sub lingua, hac fricentur, paralyricis confert. E cinnamomo parum olei destillatione extrahi potest, quare eius loco, ut plurimum uetimur aqua eiusdem, quae primo loco extillarit, utpote quae facultatibus est praedita multo maximis. Oleum cinnamomi sic fit, Ex schedis manuscriptis incerti authoris. Accipe uini maluatici optimi mensuras tres, & bis destillato. Postea rursus tertia uice destillato, ut tamen una tantum mensura in cucurbita relinquatur. Rursus destilletur alia uice, ut in cucurbita minus remaneat. Tum rursus alia uice destilletur, ut mensura tantum una supersit, sicque habebis uinum optime rectificatum, quod seruandum. Quo facto, accipias de cinnamomo quantum uidebitur, concidas minutim, & in cucurbitam ponas una cum uino rectificato, ut excedat cinnamomum duobus digitis. Cucurbita caeco alembico diligenter claudatur, & in balneo Mariae tribus diebus, lento igne ponatur. Peracto hoc termino, effunde uinum, cauendo ne quid fecum una effluat, & uinum seorsim serua. Tum aliud uinum rectificatum affundito, & ut prius pergito. His peractis, utramque aquam uitae, in cucurbita commisce, & cum capitello claudatur diligenter, & in balneo lentissime destillatio inchoetur, ut ad nouem tactus, guttae destillent, idque continuabis, quoad uinum ascenderit, tum in fundo alembici habebis oleum, quod serua. Ratio Parandi Aquam cinnamomi & oleum eiusdem, quam nos candide docuit clarissimus Medicus Iohan. Crato a Krafftheim. Accipito cinnamomum electissimum, confringe in tenuissimas partes, deinde in sacculum lineum indito, suspendaturque hic sacculus in uase, in quo aqua sit in fundo, ita tamen, ut aqua sacculum non contingat, ac clauso diligenter uase, immittatur hoc uas in cacabum, plenum aqua calefacta & feruida, ira ut aqua illa, quae in eo uase continetur, in quo cinnamomum dependet, bulliat: maneat hoc modo aliquandiu cinnamomum, in calido illo uapore, quoad bene atrrahat. Deinde cinnamomum sic madefactum uapore aquae bullientis, contundatur & fiat quasi pasta quaedam, & simul cum impresso liquore, quem assumpsit, infundatur in alembicum: Thesaurus. 124 mus aquae affuderis, tanto habebis praestantiorem aquam cinnamomi, ac etiam olei aliquid. Si tantum cupis habere aquam non ita praestantem, affunde aquam copiose, sicut quidam faciunt, ad lucrum comparati magis, quam hominum utilitatem, sed sic, aut nullum, aut quam minimum olei habebis. si opus uidebitur, poteris adhuc alisuid calidae aquae affundere, sed quanto miimage27 A A. Operculum ollae illius, in qua cinnamomum suspensum est: B B hoc operculum, si intus haberet capitulum in medio scilicet concauitatis. C E F D quale in galearum uertice cernitur, & praesens figura adumbrat commode intus sacculus alligari posset, sicque in medio optime dependeret. Quod si non habuerit, posito per transuersum ollae ligno, alligetur. Diligenter autem claudatur operculum, ne uapor exhalet. B. B. Cauitas uasculi uacua. C. Sacculus cinnamomo refertus. E. Infundibulum, per quod aqua, si forte deficiat, infundatur, sed diligenter rursus foramen obturetur. F. F. Cacabus plenus aqua, qui & uasculum excipit, in quo cinnamomum imponitur. Si uas excipiens liquorem destillatum, sit amplum, non opus est aquam per fistulam galee ducere, sed si concalescat uas excipiens, linteum aqua frigida immersum ei apponatur, & eundem usum prestabit. Eodem autem modo, quo aqua cinnamomi praeparatur, fiunt etiam anisi, foeniculi, etc. Gummium & resinarum olea destillanda, aliam habent rationem, & requirunt inspectionem in putrefaciendo: omni conatu enitendum, ut lentissimus sit ignis, idemque perpetuo aequalis, nam si coeperit spiritus semel exhalare, oleum & opera perditur. Accipienda autem ad usum non putealis, sed fluminis aqua. Rursus cinnamomi oleum, quidam affirmant, fieri ab aliquibus, cum aqua uitae, idque propinari epilepticis, dando per tres menses, quotidie guttam cum aqua maioranae, aut simili. Oleum e cortice mali arantii siccato, praestantissimum fit, uerum utrum tantum insolatione, an destillatione, nondum cognoui. Est autem albicans & odoratum, sed nihil acrimoniae habebat, quod gustaui. Oleum e corticibus nucum. ◉ cortices nucum aridas, contunde in mortario, pone in retortam bene perlutatam, illam impone igni non nimium magno, & extrahes oleum & aquam e corricibus. Deinde separabis oleum ab aqua per balneum Mariae. Postremo ter que quater purgabis oleum, in arena destillando in uitro paruo. Hoc fere melius est oleo uitrioli, maxime in peste & ueneno, G. Ras. De Oleo Tartari. Oleum Tartari, accipe tartari uini albi, aut uini maluatici, si haberi posset ( melius enim esset ) quantum uidebitur, calcinetur, primo puluerizatur, post calcinationem, rursus pistatur, & in colatorio suspenditur in loco humido per dies octo uel sex, & oleum in uase supposito collectum, serua. Ualet maculis faciei, cutem dealbat, ruborem faciei tollit, Falloppius. Oleum tartari contra pustulas oculorum, e lepra oborientes. ◉ tartari contriti ◉. iii. in olla inuitreata ponatur cum aceti mensura i. decoquatur per dimidium horae spacium, despumando diligenter, postea ab igne depone, obstruendo ollam ne uapor egredi possit. Tum rursus cineribus calidis, aut carbonibus ignitis appone, & decoquatur, aut calcinetur usque quo in puluerem redigatur. Post refrigerationem pulueriza, & in loco frigido & humido, aut cella uinaria in sacculo suspendatur, supposito aliquo uase. Usus huius olei est eiusmodi. Patiens balneum ingrediatur, & noctu, ubi dormitum iuerit, inungat loca sub oculis, ubi ueficae apparent, & cooperiatur panno diligenter, ne ab aere ante eius exiccationem contingantur. Hoc continua per octo dies, mane & uesperi. Ad calcinandum tartarum subito, cum nitro ut albescat, & ualet contra uerrucas, ex lib. manuscripto Germanico. ◉ salis petrae & tartari puluerisatorum, ana partes aequales. Calefac tegulam aut testam non inuitreatam, huic infunde nitrum & tartarum, & ubi stridorem excitauerint, ignitaque fuerint, statim albescunt. Tartarum hoc ita calcinatum in sacculo suspendes in cella, & extillabit oleum. Hoc oleum remouet uerrucas manuum & reliquarum partium, si eo ungantur. Notandum autem, quod ubi minus nitri, quam tartari coniunxeris, non ita albescit, quanquam unciae quatuor salis petrae cum ◉. i. tartari permixte, tartarum calcinare possunt, non autem ad albedinem redigere, sed remanet nigrum, e quo tamen etiam oleum destillari solet. De Oleis E Lignis extrahendis. Oleum ut e quouis ligno extrahas. ◉ Guaiacum, pinum, uel iuniperum: & fac per descensum, ut nosti, & procul dubio habebis oleum abunde. Si uero uis, ut fortius operetur, & nobilius sit, destilla per ascensum in Cornuta, eritque oleum pulcherrimum, & penetrabile, cito ingrediens, quocunque ponatur. Oleo e Guaiaci ligno, uel ( quod melius successit ) ex sancto, inquit Manardus, usus sum in Gallicis uel ulceribus, uel doloribus: ad quem usum etiam oleum ex iuniperi ligno non parum conducit. Oleum e lignis fraxini eodem modo fit, eius usus est in arthetica frigida: excoriationes cicatrizat, morpheam albam proprie soluit, & ipsam denigrat. Et eo modo oleum ex omnibus lignis extrahi potest. Rogerius. Curat praeterea tale oleum paralyticos. Manardus refert oleum fraxini, non solum inunctum, sed etiam ebibitum, conferrelienicis. Oleum e lignis hederae, ut extrahatur, dictum est superius, ubi docuimus oleum extrahere ex baccis hederae, ex Rogerio. Oleum e lignis iuniperi, eodem modo fit, quo oleum e lignis hederae, quod frigiditatis causas remouet uel reprimit, & typum quartanae: sed magis singulare & speciale, facta inunctione ab umbilico, usque ad muliebria, est renes, & matricem confortare, & eius humiditatem exiccare, & ad conceptionem praeparare. Rogerius. Oleum de iunipero ualet in fistulis, in sectionibus cutis, & malo mortuo: tibiarum serpigini & cancro, uulneribus & ulceribus malis. Recipe ex lignis iuniperi quantitatem sufficientem, & incide in frusta, & iminterius, cuius orificium sit arctum, & fac foueam in terra, & praepara parietes eius cum terra figuli, deinde pone ollam uitreatam in fundo ex directo foueae, habentem orificium magnum, & cooperiatur corta ( lamina ) ferrea subtiliter perforata: deinde praepara ista duo uasa cum terra figuli, ne ex utriusque orificiis respiret, deinde cooperi terra, & adde ignem per tres horas, finaliter resudabit oleum de iunipero optimum. Oleum e ligno iuniperi rectificatum, fit primo destillatione per descensum: deinde totum simul in bociam infusum destillato sursum, uel in balneo, quod tardius fir, sed pulchrius: uel in cinere, arenaue, quod fit magis rufum. Pleum ex rangentis subtilioribus Carpentariorum, quae nos hobelspon uocamus, fit, ad oculorum affectus, ad hunc modum. Accipe matrem perlarum bonam, reponatur per noctem, uel in cellam uinariam, uel in aquam frigidam, postea diligentissime exiccetur: quo facto, huic matri perlarum impone quantum potes de ramentis ligni, eaque accende, & habe bis fuluum oleum ad oculos. De Oleis Ex Charta. & petiis e tela lini. Oleum chartae fit, accipiendo patinam stanneam, cui impone chartam, quam accende, & apparebit spuma subflaua, e patina exiens. Spumam collige, & palpebris inuersis inunge, aut alioquin pro oculis affectis utere. Aliter oleum e papyro fit. Fac cucullam e charta alba, eminentem capitis partem rescin de: caudam reflexam forfice tene, ita ut capitis margo intus lancem attingat, donec dimidia, aut amplius pars, consumatur flamma, nec permittes in lancem incidere flammam. Oleum e periis lineis: petiolam mundam accipe, eamque accende super stannum, & de fluet oleum causticum, cum quo ulcera inungantur, tandem creta in aceto dissoluta, in modum unguenti albi circunquaque liniatur tanquam defensiuum. De Oleis Ex Animalibus aut eorundem partibus, una cum epistola Arnoldi de Uilla noua. de sanguine humano destillato. Epistola magistri Arnoldi de Uillanoua, ad magistrum lacobum Toletanum, de Sanguine humano. Magister lacobe amice charissime: Dudum me rogastis, ut uobis secretum meum de sanguine humano, quod diuina fauente potestare, perque meam industriam ( quamuis non totaliter ) per multiplices experientias, cum multiplicibus laboribus adinueni aliqua, de aliquibus expertus sum, transscribendo significarem. Et quamuis diu distulerim, tamen iam senio appropinquante, omni liuore semoto, ea quae de hoc secreto sum expertus, plenius enodabo. Audiatis ergo, & audiant secreti electi, uerba oris mei, quia spiritus sanctus, ubi uult spirat, & ideo in putes poenitentiae recludatur qui fatuo alicui & impotenti reuelabit, quod antiqui quaesiuerunt, nec inuenire potuerunt: scrutari sunt, nec iliud habuerunt. Est etenim donum coeleste, nobis indignis a Deo destinatum, quod nec medici cognouerunt, nec etiam philosophi qui in Calchymia laborauerunt, perceperunt. Sed testor Deum, quod per uarios labores, quos longo tempore in arte Calchymiae sustuli prout scitis, per experientiam cognoui istius rei efficaciam tantam esse, quod non sufficio uobis, tantae uirtutis uigorem plenius explanare: & ideo in puteo poenitentiam recludimus. Accipiatis ergo hoc secretum, scilicet sanguinem humanum, & sit sanguis uirorum sanorum, & aetatis infra 30. annos, & extrahatis quatuor elementa prour bene nouistis ex calchymia, & obturetis bene quodlibet elementum per se, ne aer subintret. Aqua enim ualet in omnibus aegritudinibus tam calidis quam frigidis, eo quod occultae est naturae, & complexionem lapsam rediicit ad temperamentum, & maxime ualet in patientibus uitium in spiritualibus: & uenenum depellit a corde. Arterias etiam ipsas habet dilatare & humectare, & dico pro constanti, quod phlegma grossum in pulmone contentum sine molestia dissoluit, & ipsum ulceratum ( non obstante commotione ) consolidat. Et breuiter omnia comperta in pulmone & membris spiritualibus purgat, & ea purgata praeseruat. Sanguinem ultra omnem medicinam mundificat. Item fluxum uentris a tota specie curat. Apostema etiam lateris mirifice sanat. Aer etiam multum ualet ad praedicta, & forte plus, quam aqua, & maxime ualet iuuenibus, ut in eo statu fortitudinis & pulchritudinis permaneant, si utantur eo paulatim, & in modica quantitate. Et est quasi tantae uirtutis, quod nullo modo permittit sanguinem putrefieri, nec phlegma superdominari, nec choleram aduri. Praeterea ultra modum multiplicat sanguinem, & ideo oportet utentibus eo, saepe phlebotomare. Insuper illud elementum aperit uenas & neruos, & si aliquid fuerit in ipsis diminutum, reducit ipsum ad debitum temperamentum. Insuper probaui, quod si iuuenis, ante statum suae aetatis, scilicet in augmento, qui habuerit crepaturam, quolibet die de hoc elemeneo, unam guttam intra oculum ponat, & & se tenuerit in quiete per mensem, sine dubio reddetur sibi uisus. Item si in aliquo membro, aliquod superfluum existit, uel aduenit aptum putrefactioni, statim dissoluit & tollit, & si inueniatur diminutum, reddit restaurando. Et ualet hoc elementum in apoplexia, epilepsia, scotomia, uertigine, dolore hemicraneo, & in omnibus istis debet administrari cum aliquo electuario; ad propositum ualente. Ignis uero pretiosior & admirabilior est, & ad omnia ualet ad quae ualet aer, & quod plus est, le mortuo homine, facit uiuum, hoc ita intelligendum est. Quod si in hora ( singultus ) mortis, detur de hoc igne, ad quantitatem grani tritici; distemperato cum uino ita tamen, quod guttur transeat, reuiuiscere faciet ipsum hominem, & ingredietur ipsum cor subito, expellendo superfluos humores, & cum hoc uiuificat calorem naturalem ipsius hepatis, & ita, quod quasi per unam horam ipse infirmus poterit loqui, & disponere de restamento, & c. Et per hunc modum, uidi facere miraculum, apud Dominum Comutem Parisiensem, qui quasi mortuus iacuit, & statim postquam hoc medicamentum sumpsit, rediit aliquantisper ad se, & post horam expirauit. Et istud apud quam plures sum expertus. Item si senes utuntur hoc igne omni die, in modica quantitate, subleuat senectutem, exhilarando corda eorum, ita quod iuuenilia possidebunt corda. Et ideo uocatur hic ignis, elixir uitae. Nec tamen est elixir talchymiae, quia haec est de sanguine putrefacto. Istud quoque si esset de sanguine putrefacto, natura humana nimis abhorreret huiusmodi medicinam. Et scias quod si elementa ipsa secundarie destillata fuerint, erunt optima, & per ea homo uiuere poterit, usque ad periodum ultimam suae uitae, sine infirmitate, si ipsis uiatur omni uel altero die. Et tanta est scientia in his destillationibus ultimis, quemadmodum est in destillationibus Calchymie: ◉ Nota de isto sanguine humano, quod permisceo ipsum recentem, cum optima aqua uitae fortissima, & ipsum destillo, & erit pro primo elemento. Et super faeces, pono aliam aquam uitae fortissimam, & facio similiter, & erit pro secundo elemento: ( Uidentur aliquid deesse ) Et hoc sic probo, Fiat scyplius uel cupa de auricalcho, & ponatur in mensa, & si uenenum appropinquabit scypho, scyphus uel cupa incipit mutari in diuersos colores; per lineas multas, etc. Et sic cognoscitur uehenum, similiter de febre. Oleum sanctissimum ex ossibus hominum mortuorum, ad omnes dolores, saepe mihi experrum, post debitam purgationem. ◉ ex ossibus magnis mortuorum hominum, concidantur frustatim, sine ut excandescant in igne, Ignita pone in cassula aut olla in qua sit oleum soimmune antiquissimum, & ea extingue, & quamprimum inieceris frustum in ollam olei, mox illico operculo claude, ut uidimus in oleo philosophorum. Haec ossa aliquot horis imbibita contunde per se ( absque illo oleo quod superfluit in olla ) & pone in cornutam, & destilla ut oleum philosophorum, serua ac utere. Res magna est ad omnes dolores iuncturarum. Oleum ex ossibus ad epilepsiam. ◉ ossa suturae lambdoidis hominum mortuorum: pone ad calcinandum donec rubescant: deinde extinguantur in oleo, tum triturentur ut dictum est de ossibus superioribus: hoc est medicamentum optimum, ungendo locum idoneum. Oleum de ossibus hominis per descensum, ad podagram maxime ualet. Oleum extractum de excrementis puerorum, ad tineam ualet: Destillabis in alembico uitreo excrementa puerorum, & ex eo oleo, quod inde extrahitur calido, frices affectam partem, si prius pilos raseris, atque locum affectum laueris lixiuio, in hunc modum confecto. ◉ cineris ex sarmentis quantitatem decentem, pro quantitare aquae, quam coeperis, atque illum inuoluas linteo, & permittas madefieri in ea aqua diem integrum cum dimidio, & simul iniicias cum ea aqua, spicarum siliginearum M. i. postea illa aqua, siue lixiuio laues affectum locum, singulis diebus semel, deinde siccari sinas, quo facto unges ut dictum est, Oleum ex stercore hominis, curat cancum, & mortificat fistulam. De facultatibus quae e stercore hominis, uide inter aquas ex animalibus. Oleum siue pinguedo, ex ansere, contra artheticam frigidam & guttam, credo etiam ualere contra exrenuationem membrorum. Anser antiquus repleatur sanguine porcorum, sepo ouino, pice, lardo, uel communi pinuedine ana ◉ ii. thuris ◉ iii, cerae modicum, assetur, & quod destillat reserua, & cum eo sepe unge locum patientem. Eodem modo destillant pinguedinem catuli canis, infarcti baccis iuniperi, etc. Oleum seu liquor destillatus ex taxo perdescensum, ad membra contracta, ex neruorum retractione, e Germanico. Accipe taxum, cui corium detrahe, abscissoque capite & pedibus, & reiectis interioribus, in ollam inferius perforatam pone, quam alteri sollae impones. Ollam inferiorem in terram abscondas, & altera imposita olla, utranque soptime claude in commissura, ne quid tranpiret, idque facias eriam parte superiore, ollae superioris. Quo facto, ignis fiat ex carbobus circumcirca, ita ut pinguedo omnis experiori olla in inferiorem destillet: ubi toum destillarit, quod coniecturare licet pinuedine illa membra inunge. Oleum mirabile, contra omnem paralysim & extenuationem, e castoreo. Recipe castoreum, ponatur in aquam uite fortissimam, putrefiat, post destilla lento igne, cum quo fiat inunctio partium. Ad exrenuationem membri ( resoluti ) destilla pedes uel pinguedinem, & hepar uituli recentis, cum saluiae manipulis u. & piperis uncia i. unge. Oleum ex ouis destillatum mirabile, & expertum ad multa, authoris Incerti. ◉ uitellos ouorum per decoctionem induratorum, numero quindecim, terantur digitis uel manibus, cum ◉. i. pyrethri puluerisari, & simul in uitro destillentur, primo quidem lento, postea uero, hoc est, ad ultimum, forti igne, ut omnis liquor extrahatur. Quo facto accipe thuris albi, castorei, ladani ana ◉ s. puluerisentur omnia, & commisceantur cum oleo iam extracto, & quater rursus destillentur, semper oleum rursus pulueribus affundendo: ignis primae & secundae destillationis, minime sit fortis, & tandem in uitro diligenter obturato, serua. Est enim secretum magnum, & res probata, ad ea quae sequuntur. Oculorum sanat uitia, si gutta una fuerit instillata. Mortificat & curat inunctione fistulas. Cancrum sanat, & ulcera difficilis consolidationis, quaeue alioquin nullis remediis uinci possunt. Ficus quoque extirpat. Puncturas quarumlibet partium aufert, & curat, Tineam sanat, si pili abradantur primo, deinde linteo fricetur cutis, & tandem oleo pars inungatur. Apoplexiae prodest, & praecipue podagrae, si quatuor diebus, bis in die ungantur. Ignis combustionem quoque inunctio cito sanat, & lupum morbum curatur. Oleum de ouis. Recipe oua sex, bulliant in aqua ad duritiem, decortica & aufer album. Uitellos manibus confricatos, pone in sarragine, & coque uertendo subinde uoluendoque paulatim cum cochleari, donec incipiant ita liquescere, ut iam in chylum conuertantur aequabilem, instar pultis alicuius, maneat autem materia, adhuc flaui coloris. Cum ita apparuerit, infunde in linteum, idque circumuoluens & torquens utrinque, exprime, & habebis liquorem, siue oleum flauum, quo inunguntur adustiones. Alii, ubi uitelli sic in patella cocti, ad chylum illum peruenerunt, amplius adhuc coquunt, donec siccari, & denigrari occipiant, paulo post enim quam siccati denigratique fuerint, iterum liquescunt, & copiosum de se humorem, nigrum, & ex adustione graueolentem remittunt. Tum cochleari quae in sartagine sunt, crassiuscula comprimunt, ut oleum & humor omnis, inclinata sartagine, in alterum latus de fluat & colligatur. Oleum rubeum ex uitellis ouorum, contra podagram frigidam, ex libro Italico manuscripto. Recipe septuaginta uitellos ouorum coctorum, de quibus extralitur oseum, isto modo: ponantur in patella ferrea, super ignem, & cum cochleari uolue bene, & candiu assentur ibi, donec bene liquefiant, postea pone in sacculum de panno lineo, qui infusus in aqua, cum expressorio exprimatur, & oleum extillabit. Cum hoc oleo permisce pyrethri, castorei, masticis, & ladani ana unciam i. hoc totum pone in alembico uitreo, more solito super ignem ad destillandum, bene clausis iuncturis ne respirent, & quod destillabit, reduc ter super faeces, & de isto oleo, unge locum dolorosum, & sanabitur: hocque est probatissimum. Succus siue liquor, ex ouis per decoctionem induratis, expressus, auribus instillatus, ad aurium tinnitum ualde prodest. Oleum ouorum bibitum ante cibum, ebrietatem arcet, utcunque strenue bibas. Si dolor urgeat, ex incisione alicuius membri, curatur oleo de uitellis ouorum, cum axungia anseris incorporato, ad formam unguenti, & impositum, mirabiliter dolorem remitrit, & somnum inducit. Mitigat etiam dolorem penis, inunctum. Usus eius quoque est in Alchymicis operibus, fixat enim aliqua medicamina. Cortices ouorum mundatorum, a pellicula interiori, a quibus pulli exierint, triti subtiliter, & drachmae pondere si bibantur cum aqua saxifragiae, urinam prouocant, Leonellus. E melle extrahitur quinta essentia destillatoria arte, quae mirabiles, & stupendos multos effectus praebet: fit autem ad hunc modum. Accipiuntur mellis ◉ ii. ( sit autem necesse est mel clarissimum, boni saporis, & in optima regione collectum ) infunditur in bociam capacem, ut ex quinque quatuor partes restent uacuae, eaque sit diligentissime lutata, cum capitello & recipiente. Succendatur ignis tantisper, quoad fumi aliquot, aut uapores albi, apparuerint, qui in aquam conuertuntur, admotis petiis, aqua frigida madefactis, & impositis capitello, & recipienti. Aqua destillans rufa est instar sanguinis. Post perfectam destillationem, ponatur aqua in uitro optime obturato, ibique relinquatur, quoad aqua clarissima fuerit facta, & coloris rubini. Tum rursus in balneo est destillanda, sexies aut septies, ut colorem rubrum exuat, & auri colorem induat, odorem uero acquirat suauissimum & fragrantissimum. Haec quinta essentia, aurum dissoluit, facitque potabile, & omnes alios lapides intinctos. Si cui datae fuerint, duae uel tres drachmae, qui in extremis fuerit, reducit cum ad sese. Si ea abluantur aut madefiant uulnera, aut alia eiusdem generis sanantur, similiter uaset tussi, catarrho, & splenis morbis. Si uicies in balneo fuerit destillata cum argento fino, uisum caecis restitueret. Exhibui paralytico quadraginta sex diebus, & sic fuit restitutus. Corpora a putredine seruat. Quibus per os exhibui ita exhibui, ne a quoquam animaduerteretur, & arbitrati sunt, me incantarionibus usum fuisse. Oleum ex melle, ad capillos flauo colore tingendos. Recipe mellis ◉. i. impone farinae frumenti manipulum i. destilla, & extrahe aquam ab oleo, deinde misceantur simul aqua & oleum in ampulla, & eo pectinentur crines. Aqua seu liquor prohibens calculi generationem. Recipe mellis recentis ◉. ii. terebinthinae Uenerae ◉. i. misce, & destillentur lento igne, capiat uncias ii. ( forte drach, ii. ) pro dosi mane. Liquor siue aqua ex melle, per destillationem extracta, ad faciendum capillos flauos, citrinos & aureos. Recipe salis petrae, & mellis ana, misceantur, & destilla per campanam, & cum illa aqua pectinentur capilli. Facta autem postea lotione, caue ne tangat cutem, uel carnem. Oleum ex cera pingui, per chymiam extractum, ad emolliendas durities praestantissimum est: maxime enim penetrat, emollis ac discurit, nec uulgare medicamentum est ad cicatrices pulchras reddendas, modo post aliquot dies, a uulneris consolidatione eo utaris, ne noua fiat inflammario. Oleum hoc sic paratur. Nouam ceram sumes ( uirgineam Gesnerus accipiendam censet ) & quam maxime pinguem, quam in uase aliquo igne modico colli quabis, & eam in uino saepius manibus comprimendo lauabis, hanc rursus colliquabis, & in eam tegularum uel coctorum laterum frusta calefacta & ignita, que ceram illam absorbeant, proiicies: frusta deinde haec in uas ( quod bociam flexam appellant ) optime luto sapientiae obductum ponantur, ignique uas admoueatur, cui uas alterum, quod stillas recipiat, supponatur: prius aqua egredietur, ultimo tandem purissimum oleum stillabit, quo ad emollienda membra uti poteris, Bartholomaeus Maggius de Cura sclopetorum. Ego Patauii quondam a quodam fumido chymista didiceram, arenam optime lotam, siccatam, & cribratam cum dissoluta cera commiscere, quae cerae ascensum prohiberet. Sunt quidam, qui cerae & etiam aliis re finis destillandis, uitrum contusum & puluerisatum, eadem de causa permisceant, uerum ab eo abstinendum censerem, quod oleis destillatis alienum quendam & ingratum odorem communicet, propter salem alktali. Aiunt inter destillandum crepitus edere, tanquam uas sit rumpendum. Oleum de cera miracula facit in doloribus sedandis, ut podagrae & arthritidis. Summum certe est remedium & temperatissimum oleum, quare etiam in uulneribus & ulceribus est laudatum. Oleum de cera sanat crepaturas & fissuras labiorum, rimas & corrosiones papillarum in mammillis mulierum, ex lib. quodam manuscripto Italico. E olei de cera noua destillati per alembicum uitreum, eo penitus modo, quo thuris oleum destillatur, & hoc oleo rimas inungas labiorum & papillarum in mammillis, & subito sanantur: & nihil impedit etiam noctu puerum lactare, dolorem enim tollit. Oleum de ranis utile podagricis, artheticis & membris μαρκομώδεοι, cuius descriptionum a Georgio Pictorio accepit Gesnerus. B olei oliuarum ◉. i. ranarum fluuialium numero iiii. infundantur ranae uiuae in oleum, donec moriantur, hinc in noua olla incrustata, coquantur lento igne, bene tecta, usque ad carnium, ab ossibus, dissolutionem. Post accipiantur ranae ex oleo, & in mortario confringantur, & inde iterum in oleum mittantur, & lento igne bulliant, unica ebullitione, deponantur ab igne, & fiat colatura, ut oleum ab omnibus faecibus fiat mundum, cui adde terebinthinae ◉. iiii. lotae & clarae, ad ignem fiat bona mixtura absque aliqua decoctione. Hoc oleum pretiosum est supra modum. De aqua ex ranarum cruribus, uide inter aquas ex animalibus. Contra Contra scrofulas oleum ex serpente rubro. & serpentem rubrum, detruncato illi caudam & caput, reliquum corporis impone ollae perforatae, foraminibus multis. Hanc ollam alteri ollae impone, secundam uero, in aquam feruentem, ubi tandiu decoquatur, donec tihi uideatur, quod oleum ex serpente in ollam subiectam destillarit, & ipse ferpens sit consumptus. De hac pinguedine, & puluere radicis capparorum simul mixtis, inungantur scrofulae octo diebus, & sanantur. Oleum scorpionum destillatum contra ue nena, ex lib. quodam manuscripto. ◉ olei antiqui quantum uis, & pone in eo de scorpionibus, mense Iulio collectis, quot habere poteris, quibus adiunge diptamni albi, foliorum absinthii, betonicae, uerbenae, & rorismarini, stent omnia per plures dies simul in infusione, postea in alembico destilla, & destillatum serua. Oleum ex formicarum ouis, & herba urtica simul destillatis, inunctum renibus, & uesicae, urinam prouocat, Leonellus. De Oleo Antimonii, Et quae ex eo praeparantur, uitro dicto, seu gemma, & puluere. Stimmi, siue stibium, recentioribus: Chymistis, & Seplasiariis, antimonium, nunc uulgo magna experientia, celebrari, atque miris laudibus extolli solet. Parantur autem ex eo tria remediorum genera, quibus uel intra corpus exhibita, uel foris admota, miracula faciunt, Oleum siue quinta essentia, Puluis, & Uitrum iis dictum. De Oleo Antimonii. Confectio olei, ex Antimonio, quam ab amico quodam accepi, talis est. ◉ antimonii crudi, tartari crudi an. ◉. s. contundantur haec simul in mortario, uel super lapide, postea immittantur in ollam, prius bene uitro obductam, quae operculo & luto exacte occludatur, & figulo tradatur, ut una cum ollis, quando eas coquit, in fornace urat. Per hanc ustionem fit pasta, in nigro rufescens conglobara, friabilis, quae postquam olla refrigerata est, & olla aperta, eximatur, contundatur & conteratur rursus in tenuem pollinem, postea mittatur rursus in ollam uitro obductam, & superaffundatur acetum destillatum, ac altitudine duorum digitorum transcendat acetum, sic ponatur super fornace calefacta, ut acetum extrahat rubedinem, eaque tingatur. Stare autem super fornace oportet, per horas tres uel quatuor, postea acerum effundatur in uitrum destillatorium, & aliud acetum affundatur, idque toties fiat ( puto sexies uel octies ) donec non amplius tingatur acetum. Illud omne acetum effusum destillatur per alembicum, ut separetur acetum per destillationem, materia autem rubra maneat in fundo. Frangatur itaqe uitrum, & eximatur quod adhaeret omne, & inclusum sacculo confecto ex panno albo, suspendatur in cellam, ibi guttatim extillabit oleum, quod excipiatur, supposito uitro. Atque hoc modo praeparare solebat quidam Pomeranus. Fit quoque Antimonii oleum hoc modo a quodam huius rei peritissimo uiro, Gesnero communicato. Antimonium in tenuissimum puluerem redactum, ac cucurbitae uirree impositum, aceto uini acerrimo, & destillato maceratur super leui ignis calore ( ne scilicet uas crepet ) tantisper, donec rubro colore acetum inficiatur. Coloratum in aliud uitrum transfunditur, nouumque faecibus superaffunditur, donec rursum rufum colorem concipiat. Istae autem transfusiones & additiones noui aceti super faeces, toties sunt repetendae, donec nullam amplius rubedinem pulueres ex se emittant. Acetum uero collectum leui igne destillari debet, donec rubedo paulatim condensari incipiens, alembicum petere uideatur. Tunc refrigeranda sunt uasa, ac liquor rubeus, quadraginta diebus fimo calido, macerari debet, donec perfectam olei formam acquirat. Illud sacchari instar, dulce affirmant, omnesque uulnerum dolores sedare, ac perfecte sanare dicitur: ac plures admirandas facultates in ulceribus contumacibus, ac cancrosis praestare. Aliud de Antimonio secretum, quod etiam ad album non mediocriter ualet. ◉ Antimonii puluerizati ◉ xi. tartari cascinati ◉ uirii. misce, & impone in tigillum aurifabrorum, perlutetur diligenter, ac ponatur in fornacem per duas horas, & calcinetur bene, postea refrigescat, & aperto tigilio, uidebis totum hoc colore cinereo subobscuro, cum maculis quibusdam flauis. Pistetur in mortario, & imponatur feruenti aquae, & in sartagine ferrea decoquatur, post per filtrum destilletur, quomodo lixiuum destillatur. Prima aqua egrediens est rubra & turbida, quae tandem rursus faecibus affusa, destillabit clara. Hanc aquam in uitrea, cucurbita in arena euapora, eo usque quoad exsccetur, aut resoluatur. At hanc relictam materiam in arena destilla, primo quidem igne lento, postea fortiori, usque dum spiritus antimonii coeperint ascendere, & coeperint quasi collum alembici deaurare. Tum inter se circuletur mareria. Dicunt autem, quod si laminae argenteae huic imponantur, deaurantur, ita ui etiam lydio lapidi attritae, aurum referant. Ego uero puto longe melius fore, si prima aqua turbida colorata seorsim seruetur, ac noua faecibus superfundatur, fortassis enim secunda & tertia plus rubedinis secum extraherent ex antimonio, quae postea in unum collectae, suaui igne exhalare possent, usque ad rubedinem oleaginosam. Alius modus, quo quidam frequenter utitur. Primo extrahatur rubedo Antimonii per acetum destillarum multis uicibus, ut supra ostensum est, & fiat exhalatio aceti super leui calore, ac seruetur in fundo puluis rufus. Postea affundatur ei quinta essentia uini, stentque simul in circulatorio per quadraginta dies. Hoc tutissime intra corpus uteris. Alius modus eiusdem. Tartarum ad albedinem calcinatum, fluat cum antimonio in tabella lapidea, postea hoc in puluerem redactum, in aqua calida dissoluatur: & ita inuenies rubedinem quandam aque innatare, que colligenda est omnis, & in retorta, aqua transeat primo, ac postea sequetur oleum pulcherrimum rubrum, id circuletur, diebus quadraginta, & habebitur oleum antimonii optimum, minime corrosiuum. Atque hunc modum, quicunque intellexerit, charum habebit. Aliud Antomonii oleum, a Gallo Empirico. Accipe Antimonii ◉. ii. tartari, salis nitri, ana ◉ iii. cupri incisi ◉. i. omnia simul terantur, postea pone in uas uitreum, non deuitreatum, & da sibi ignem magnum per horas tres. Postea permitte, ut refrigeretur sua sponte, frange uas, & inuenies in fundo Mercurium antimonii a sulfure separatum, quem separabis a superiore, combure postea superficiem tandiu, donec fiat impalpabilis, colorisque rubri, tunc pone in alembicum uitreum bene lutatum, si prius in aceto fortissimo sit dissolutus. Destilla more aquae fortis, & habebis oleum sanguini simile pretiosissimum: Nota, Mercurius ille ex antimonio extractus, est purissimum aurum, quod si tingere uolueris, accipe olei antimonii ◉. i. aeris ustis uiridis aeris ana ◉ iii. cinnabaris ◉ xu. uitrioli combusti ad rubedinem ◉ iiii, salis nitri ◉ u. praedicti auri albi ◉. iiii. pone in uas terreum bene lutatum, & da illi ignem in fornace uenti per horas sex, & inuenies massam citrinam, quam pones ad cementum regale, postea ad capellam, & habebis purissimum aurum. Cementa autem regalia, faciunt aurifabri, & capellas quoque. Alia non contemnenda olei antimonii descriptio, Gesnero communicata a quodam expertissimo; harumque rerum ◉ antimonii ◉. iii. aut iiii. dissoluatur in tigillo aurifabrorum, ut fluat. Postea infundatur in ollam testaceam inuitreatam aceri mensura. Quo facto, & fuso antimonio, magna cura & diligentia parum huius fusi antimomii stillet in acetum ( cauendum diligenter, ne una uice nimium instillare permittas; quia rupto uase, perderes oleum & operam ) & exhalabit fumus rubeus, & acetum etiam colorabitur colore rubro instar sanguinis: Per uices igitur & paulatim, nec nisi quasi per guttas, totum antimonium sic est instillandum. * Est autem in bocia uitrea, id quod aceto supernatat separandum semper, & toties, quoties in tigillo funditur. Tum rursus antimonium in tigillo fundendum, ut prius, & siquidem liquatum fuerit, paulatim est in acetum instillandum ut prius, idque est septies repetendum, ut facultas & rubedo extrahatur. Acetum consumetur eo modo, ideoque est aliud affundendum ( nam si olla aut nimium fuerit uacua, aut supra modum repleta, dissilit, propter eaque ab utroque excessu est cauendum ) ne uas rumpatur. Quod si septies fuerit repetitum, acetum rubrum in bocia diligenter perlutata, in cineribus destilletur, & acetum album transibit, oleum uero in fundo relinquetur. Quo sic facto, aqua fontana, oleum ita relictum, perfundendum mediocriter, & rursus destillandum, ut aceti sapor ab oleo auferatur. Quod ubi bis factum fuerit, hoc est, secunda uice aquam fontanam affuderis, ac postea per destillationem separaueris, habebis antimonii oleum dulce & bonum in cucurbitae fundo. Uerum haec destillanda forma scriptis non aeque, atque oculari inspectione, describi potest. Est & haec quoque non contemnenda rario faciendi oleum antimonii, quam, ut puro, Theophrastus Paracelsus pro secreto habuit. Recipit antimonii ◉. s. sacchari candi ◉ ui. fiat puluis subtilis, destilletur in arena, aut balneo iuxta artem. Huius olei accipe ◉ i. aloes succo citrini ◉ s. ambrae ◉ ii. croci ◉ iii. reducantur successiue in massam, fiant pillulae par uae, dentur tres cum conserua borraginis, ante accessionem febris, educeturque sudor si fieri potest. Oleum antimonii Ulmae, a quodam Medico, in cornuta ferrea, sicut etiam aqua fortis ( separationis ) fieri solet, destillari audio, contuso scilicet prius eo inspuluerem tenuissimum, & permixta parua quantitate aquae uitae. Sumitur ruto intra corpus ad sananda ulcera. Norimbergae quoque oleum eiusmodi habent pro chirurgis, quod illico carnem super fluam, uel putridam tollit illitum. Paratur autem ex antimonio, sale gemmeo, & ammoniaco. Aliud est oleum, quod propinabat quidam ( uolunt tamen non oleum istud esse, sed ablutionem quandam ceu lixiuium ) destillatum tamen puto. Alii dicunt parari id ficut uitrioli oleum, de quo uide Coelum philosophorum, ubi parandi huiusmodi modus docetur, & hoc oleo Norimbergenses chirurgos uti frequenter audio. Fit praeterea ex eodem oleum quoddam, quod ratione rubedinis nominatur sanguis stibii: quod oleum praestantissimum est ad ulcera serpentia, & maligna, siccat enim & aufert omnem malignitatem: conficitur autem oleum hoc modo, ex Fallopio de Metallis seu fossilibus. Capiunt regulum antimonii, & ut intelligas, regulum uocatur antimonium quinque, uel sex uicibus eliquatum & refrigeratum. Capiunt enim stibium, eliquant, deinde sinunt ut refrigeretur, tum iterum eliquant, & refrigerant: & sic procedunt usque ad quinque, uel sex uices, & stibium quod ultima uice refrigeratum & compactum remanet, appellant regulum. Accipiunt ergo regulum, & emolliunt supra marmor, affuso aceto stillatitio, & emollitum cum optime fuerit, collocant in panno ex filtro & affundunt acetum, donec totum antimonium fuerit dissolutum, & nihil in filtro remanserit, sed totum ex filtro in uas subiectum percolarit. Capiunt deinde colaturam, seu li quorem illum, & ponunt in alembicum, extrahuntque liquorem: quo extracto remanet in fundo alembici substantia quaedam ueluti faex rubra, quam accipiunt, & ponunt in panno, & appendunt in loco humido, & subiiciunt uas, faex illa acta ab humiditate eliquatur, & illud quod eliquatur, est oleum, quod uocatur sanguis antimonii, medicamentum, ut dixi, optimum ad serpentia & maligna ulcera. Oleum antimonii, quod flos est omnium metallorum, colore rubrum, ut rubinus ( sic enim Agyrta commendat ) tuto sumitur per os, trium gr. pondere: sapore dulce est, leuissime de acredine participans: ◉ iiii. estimat duobus coronatis. Usum nescit, id magno, uti refert, sumptu primum inuenit. Ego ipse gustaui, dulcedinem sensi, colorem sanguineum ad rubedinem tendentem uidi, in aqua missa gutta eius una atque altera, fundum petit. Ex literis ad Gef. S 2 Aliud oleum antimonii habet ( quod ego non uidi ) rufum, priori colore dissimile, igneae naturae cuius minima portio statim uesicam excitat, & urit, ut hinc eius usus per os, etiam minima portione tutus non sit, ob malignam & non satis correctam naturam ( an de crudo? ) Hoc oleum iniectum aquae forti ( ex uitriolo, alumine, sale petrae ) Mercurium tingit colore croceo. Hec ex ipso audiui, uidere non licuit, aestimat huius unciam semis floreno uno. Ex literis Medici cuiusdam, ad Gesn. Oleum seu quinta essentia antimonii, ex Leonhardo Fierauanti, dari potest ad morbos multos corporis interiores, per os, cum uino aut brodio, aut alia aliqua aqua, guttae unius tantum quantitate: & extrinsecus quoque ulceribus malignis illitum, eadem fortiter mundificat. Sume aceti ter destillati & antimonii puluerisati q. u. ponantur in bociam uitream, ut acetum operiat antimonium per tres digitos, commisceantur probe, & in cineribus calidis decoquantur aliquantisper, ad aceti nimirum rubificationem: tum quiescat, ubi acetum fuerit clarificatum, effunde in uas peculiare uitreum, & faecibus relictis nouum affunde, & ut supra fiat ebullitio, clarificatio & separatio, quod toties est repetendum, donenc acetum amplius non coloretur: Quo habito, faeces abiiciantur, acetum uero sic coloratum omne in retorta lutata destilletur: & quando id, quod destillat mutatum fuerit ex albo & claro colore, in rubrum, tum recipiens mutandum, & fortiori igne destillatio perficienda. Haec erit quinta illa antimonii essentia, quae in obstructo uitro seruanda: mortificat ulcera putrida & maligna, si ea lauentur, etc. De eodem Medicus quidam ita scribit: Oleum antimonii inuenio fieri, stibio trito subtilissime, acetoque toties abluto, quo ad manum non inficiat, deinde sublimato: hoc aiunt efficacissime cancrum ulceratum, ne serpat, cohibere: & ne cancer ulceretur, impedire. Oleum antimonii a Chymistis ad tingendam Lunam sic fit, ut scriptum reperimus in libro Alchymico ueteri. ◉ acetum tribus uicibus destillatum, in isto solue salis artificiosi unam partem, salis alkali partes duas, post solutionem, destilla aquam fortem. Postea recipe antimonii q. u. eique affunde aquam praedictam, & destillato lento igne, post iterum superfunde aquam, hocque fac quatuor uicibus. In fine ubi humiditas ascenderit, & fumi albicantes apparuerint, tum fortificato ignem fortiter, & habebis uerum oleum antimonii. De hoc oleo recipe partes, tres, olci solis partem unam, olei Mercurii partem unam, pone ad fixandum, tingit Lunam, Mercurium, & Iouem praeparatum in Solem firmissimum. De Antimonii Praeparatione, quod uitri instar pellucet, & nonnulla de eiusdem puluere. Ulmensis quidam eligit stibium, longis striis praeditum, quae quo fuerint longiores, eo etiam meliores, & partem superiorem ceu spumam eius aufert, post per dies 10. aut 14. stibium terit in lapide cum aceto per diem semp2er: noctu uero semper resiccat, postridie semper rursus terit. Gemmam antimonii hyacinthi instar perspicuam, tali modo conficiunt. Stibii puluerem cacabo fictili impositum, alio cacabo contegunt ac luto muniunt & siccant. Igni deinde cacabos superponunt, & postmodum contegunt, donec pulueres liquescant & confluant, hanc massam rursus exemptam, tritamque, secundo & tertio igni mandant, ac sic tertia uice super tabulam marmoream, massam liquidam effundunt, quae cito confistit, ac instar gemmae seu uitri, pellucet. Assatur seu calcinatur binis uicibus, tertia liquatur & effunditur. Antimonii praeparatio alia, non multum dissimilis ab ea, quam Matthiolus in secunda editione sui Discordis praescripsit, nisi quod ille adiicit etiam alia quaedam, hic nihil omnino antimonio admiscet. ◉ antimonium crudum, id contere super lapide minutissime, contritum immitte in fictile paruum, non obductum uitro, atque admoue ad ignem lentum, ut ita mundificetur, ac agitetur continue cum spatula ferrea, donec incipiat ueluti conglobari, tum remoueatur, & rursus super lapide, ut ante comminuatur, iterumque igni admoueatur, fiatque hoc per tot uices, donec puluis cineris subalbidi formam adipiscatur, puto decies, uel duodecies, uel amplius. Postea immittatur in fictile, quali utuntur aurifabri, & cooperiatur, inque copiosum ignem immittatur, atque obruatur ita, ut carbones trium digitorum altitudine excedant ipsum fictile, ita liquabitur, & coquetur sufficienter, intra dimidiae horae spacium: postea eximatur, & in pelui aurichalcea tenuiter diffundatur, & refrigeretur, & habebis quod uoles. Antimonii praeparatio quaedam, quam nonnulli pro maximo secreto abscondunt, hanc misit descriptionem insignis medicus, & singularis Gesneri amicus. Postquam calcinatum est stibium, toties funditur, quoties potest liquefieri, in tabula lapidea. Liquescit autem dum ei aliquid impuri inest. Ideoque semper spuma detrahenda. Ac dum postremo liquescit, parum de spuma iniiciendum, eaque pars cui inhaeserit spuma, quasi nebula, abiicienda. Est autem recte praeparatum plane perlucidum atque transparens, fere sine omni macula, referens hyacinthum, qui ad croceum magis colorem, quam ad rubeum atque nigricantem accedit. Ac quo pallescit magis, eo melius est, dummodo sit purum, absque ulla nebula uel macula nigra. Antimonium ut uitri instar transluceat & rubescat, ab insigni medico tanquam secretum Gesnero communicatum. Primo recipeantimonii minutim triti, ( super lapide, aut marmore ) quantum uoles: id pone in ollam nouam non uitreatam, quam in ignem mediocrem impones, ita ut super latus iaceat, sicuri figuli plumbum urunt, & subinde agitato spatula. Ubi primum uero fumare coeperit ( a fumo autem ceu ueneno cauebis, si sapis ) effundito in marmor & tere donec refrigeretur. Tum rursus in ollam impone, agitando ut prius, & cum fumare incipit, effusum terito, ut prius. Hoc repetito, donec incipiat leucophaei coloris fineri: alio quin enim uitrum nigrescit, perficitur autem fere decima repetitione. Tum recipe antimonii crudi unciam semis, liquescat ad ignem fortem, & antimonii leucophaei usti, tritique, ut dictum est, uncias quatuor: eas paularim in crucibulum immittas ad antimonii fusi semunciam, donec totum immiseris, & ita simul liquari si nito, cumque modico tempore colliquauerit, effundas in lapidem laeuem ac frigidum. Refrigeratum rursus liquato, idque repetito, donec ceu ignei coloris uitrum, rubini instar, splendeat. Quod si praescriptum hoc diligenter sequaris, non falleris, mihi crede. Antimonii sic praeparati grana pauca ( quinque aut sex ) miscent cum succi ellebori nigri artificiose extracti scrupulo uno, uel amplius, & formant pillulas, quas pillulas uitae uocant, & mire praedicant. Et ne quid desiderent lectores, etiam succi huius praeparationem, haud grauate huc ascribam, ut intelligant omnes nihil me habere, quod posteritati inuideam, nihilque a Gesnero accepisse, quod bona fide in communis reipublicae literariae gratiam & fauorem, non sim redditurus. Itaque ellebori succus sic extrahitur. Ellebori nigri ◉. i. maceratur in aqua calida aliquot horis: tum ea abiecta, affundatur alia recens aqua, idque repetatur quater aut quinquies, & demum illa aqua, quae non amplius amara est, decoquatur ad consistentiam mellis. Circa medium decoctionis, adde succi halicacabi depurati ◉ ii. s. sub finem uero, anisi, cinnamomi ana ◉ i. foeniculi ◉ s. florum nymphaeae ◉ ii. ( ubi considerandum, an haec non in substantia ingredi debeant, sed potius in ultima infusione ellebori poni, & simul colari, ut postea aqua sola decoquatur ad consumptionem ) postremo addatur modicum mastiches, aut saltem in formatione pillularum. Aluus ter aut quater nulla molestia subducitur, & per multos etiam post dies, satis lubrica manet. Quidam pro una dosi harum, petebat talerum sibi dari. Antimonii praeparandi modum, quem quodam artifice, qui id praeparabat domi suae, didicerat, sic obiter & breuiter annotatum, in charta reliquit. Stimmeos emi ◉ iiii. & s. hoc est, quartarium unum, pro solido nostrate, id contritum & cribratum in tigillo liquauimus ( imposito tigilli orificio, carbone ignito magno, qui illabi nequiret ) supra carbones in foco: & cum refrigeratum deinde fuisset, obseruauimus num quis inesset regulus, sic enim uocant stannum, aut potius stanno simile quiddam ( sui omnino generis ) quod ut plerunque in antimonio separato subsidit, & facile dignoscitur: qui nisi remoueatur, non sinit antimonium, cum funditur clarum ( diaphanum ) fieri: sed nullum inuenimus in hoc stimmi: quod si praesciuissemus, non opus fuisset liquari. Rursus igitur iam nigrum hoc tritum, imposuimus in patellam fictilem de optima terra factam, nouam, & nunquam madidatam, super mediocri pruna, ad calcinandum, ad quam rem opus est fere sesquidie, spatula ferrea lata, tum semper agitari debet ( quidam, ut puto, in patella ferrea calcinant, sed putabat colorem minus clarum fore a ferro ) interim semper exhalat odor sulfuris pessimus ( quo aiebat saepe quidem dum faceret, sibi doluisse caput, non aliud symptoma sequutum. ) Satis tandem calcinatum intelligetur, cum odorem ( sulfuris ) nullum amplius reddit, & colore cinerem refert, nec potest calcinando aduri. Fictile tandem uidetur igniri, & licet rimam agat ( sicut fecit hoc nostrum ) durare tamen adhuc potest, usque ad finem operis, nisi rima maior fuerit. Postea teritur in pila rursus, ac in tigillum imponitur ad spacium horae fere, & ignitur per mediam fere horam, inde paulatim ignis inminuitur, ut si quid alieni adhuc inest, auferatur aut auolet. Tigillum tamen testa aliqua tegitur, ut citius igniatur. Deinde cum refrixerit, additur ◉ i. chrysocollae, cumque ea trita in mortario miscetur, & in tigillum imponitur hoc totum, ut liquetur, ferro utere oblongo, periculum enim aiebat imminere in contingendo materiam, qualis nam esset. Fusio autem, seu eliquatio, per quam difficulter fit primo ( per horam enim fere in foco aut amplius, cum magnis carbonibus undique circumpositis, & magno folle, inflando subinde, crucibulo semper ignito apparente, uix tandem liquabatur ) uerum ubi fuerit liquata, super marmore aut lapide plano, funditur, secundum longitudinem ceu per fila crassiuscula continua. Lapidis color, qua tangitur albescit. Secunda liquatio & reliquae deinceps, citius succedunt. A prima fusione, statim incipiebat transparere in giluo obscuro: nec postea sexies liquaum, in colore multum profecit, mansit fere in eodem. Cum fusa materia refrigerata est, iterum teritur in mortario & liquatur. Aliter stibii quantum satis est, tere, ac in subtilissimum puluerem redigito. Laua primum frigida fontana, usque dum ea a lotione maneat limpida, rursum rosacea & cardui benedicti aquis laua, quas imbibat. Tum exceptus hic puluis insoletur, quoad coierit in grumos, denuo in subtilissimum puluerem redigito, tum crucibulo indito. Liquescat moderato igne: cum primum luteus & arsenici colore uapor coeperit exhalare, spumeque purpureae, in summo labro intumescent, ignem augeto, atque salis nitri, urina hominis rufi, dissoluti, una cum hydragyri ( saliua seu sputo eiusdem hominis, quoad fieri poterit fixi ) ana ( an partes aequales? ) spectata quantitate torius, indito eodem, atque miscero, agitando rudicula ferrea, aut chalybea, donec ex halarint pene uapores uirides & lurei. Eius uiscositatem & pertinaciam glurinosam, sic correxeris, & quod alioquin non uere liquidum erat, sed tantum intabuerat, instar glutinis, fluxile reddideris. E regione crucibuli, lapidem marmoreum pones, & inter agitandum sensim rudicula in gyrum, spatula latiore liquidum metallum, super marmoream planiciem egerito: ubi opus est industria. Nam summas partes & spumeas longiuscule, medias propius, infimas & feculentiores proxime cum spatula egerito, id quod continuis ductibus, ne misceantur summae, aut infimae, mediis, quas medias scilicet, nam eas ceu meliores uidetur probare ) oportet diligenter excipere, educendo donec totum depleueris. Quid autem & quatenus excernendum sit, satis ostendent, tum tinnitus, tum splendor argenteus mediarum partium. Inter agitandum porro & egerendum, ne fumus uirulentus, siccusque spiritus ingruat in os & nares cauendum est, quippe paulo minus quam lethalis est, sunt qui uesicam porcinam uultui obtendant. Nunc quicquid erit purissimi & notae illius ( tinnientis scilicet & splendidi ) in ampullam ponito, & aqua ardenti sexies rectificata totum operito, ac destillato, ( an per retortam? ) aqua rubea primum emanabit, hanc sepone & aliud receptaculum subdito, quod effluxerit excipito. Postremo hyeme aut tempore frigidiore ( ut coeat melius nimirum ) in stabuli solo, scrobem duum pedum altitudine fodito, area quoquouersum trium pedum, eius solum carbonibus accensis & baccis laurinis purgato, cum fimum equinum mediocriter humidum, altum pedem sterne. Ibi ampullam condas, ( in qua nimirum sit liquor, qui priore destillatione effluxit ) & operias, ( illius fistula, quae immissa erit in receptaculum, luto philosophico diligenter obturata ) & quarta quoque die aperias & recens fimum mittes. Quandiu iam amplius nihil effluxerit, habes liquorem densum & ambrae colorem prae se ferentem. Hunc effunde super crystallinas & argenteas laminas, & coelo sereno atque frigido, aquilone flante, pone sub dio, ut glacescat, ( erit quale uidimus ) demum fudimus pauculo calore, instar gummi liquescit: ad deploratos cancros, paralysim, apoplexiam, arthritidem illinunt: si intro, terunt grana ii. aut ad summum tria. Audio eum dedisse peste infecto, non misso sanguine, qui paulo post obierit: item alteri, qui sanguine misso euaserit: Qualiter spiritus rubeus eliciatur ex antimonio, secretum maximum insignis cuiusdam Chirurgi. Recipe antimonii puri ◉. ii. aut tres, exiccetur & redigatur in puluerem, comminutum imponatur cucurbitae fictisi, cui subiiciatur ignis primo lentus xx. horarum spacio: deinde fiat ignis paulo intensior, postea concitatior usque ad finem triginta & sex horarum. In receptaculi, seu cucurbitae, fictilis uentre, superne ad latus imponitur, codex ligneus, qui interdum exemptus ex foramine, prodit colorem spiritus exhalantis & adhaerentis, primum candidum, post giluum, flauumque, ultimo ruffum plane. Perfecta hac sublimatione, & refrigeratis uasis ( puluis ignis potentia sublimatus ) a uase recipiente expurgatur uel penna uel pede leporino, & imponitur retortae, quae in balneum Mariae collocatur, fitque secundaria exhalatio, quae item in cucurbita uitrea uel lapidea excipitur. Eo modo habebitur puliis totus sanguineus. Receptacula in quae spiritus seu fumus antimonii exhalat, semper linceolis frigida madefactis, refrigeranda sunt. Nam receptacula frigefacta fumum antimonii tanto citius ad se alliciunt. Receptaculorum uentres sursum collocandi sunt, ora in quae cucurbitae inseruntur, inferne collocanda. Cucurbitae in quam comminutum antimonium sublimandum ponitur, luto munire oportet. Sed cucurbitae recipientes ex luto ignem perferente formari debent. Collum eorum sit oblongum, brachii longitudine: uenter largus ideo, ne spiritibus distentus rumpatur. Sit tamen collum adeo largum, ut manus cum cubito intromitti & eximi facile possit, pro ut haec apposita figura ostendit. A. Furnus est, & locus ignis, pro antimonii praeparatione ad remedia, meliore modo quam Matthiolus habet. B. B. Cucurbita antimonium comminutum continens, formata e bona argilla. Image28 C. Cucurbitae collum sursum tendens, & fumum seu spiritum antimonii, in uasa recipientia deferens. Sunt autem eleuata sursum & firmata super aliqua tabula, uel scanno. In quibus condex apparet, quo exempto iudicium sumitur, qualiter ignis sit moderandus, intendendus uel remittendus: Est autem codex epistomii loco, ut aperiri possit, & inspici sublimati antimonii color, etc. Talis deinde puluis exigua quantitate ( dosim enim perfectam ignoro ) in pleuresi, obstructionibusque pectoris, pituita, morbo gallico, cum aquis appropriatis, & c. exhiberi solet. Sunt qui scabie Gallica infectum tridui uel quatridui spacio, curariposse affirmant hoc modo. Patientem dolio includunt, ( ut caput solum promineat ) scabello perforato insidentem, cui massam ferri ignitam leuiter subiiciunt, ac praedictum puluerem superspergunt, ut fumus eius totum corpus ambiat, infernasque partes subintret, iubentque patientem tribus lioris ita sudare, si ferre possit, sed si nequeat, crebrius hunc sudo rem repetere. Ita omnem luem hoc fumo tot dierum spacio tolli, quotquot huic sudori operam dederit. Expertum autem se, mihi retulit nobilis quidam Thuringus equitum magister, etc. Stimmi liquatur in crucibulo maiusculo, & super ignem tenetur, horis aliquot ( x. forte, non expressit Gesnerus: ) tunc sinitur refrigerari: rursus liquatur ut prius, & refrigeratur, id repetendum puto, ter, quater, nec opus teri ( ut puto ) super marmore, & sic uapor eius paularim consumitur, & color tandem mutatur in croceum: sicque subtilis omnino & leuis puluis croceus fit, qui fortior est, quam uitrum seu gemma stibii. Satis est ii, uel iii. eius grana exhiberi. Puluis est gemma stibii trita, crassiu sculus est, nec ita leuis & croceus: cuius grana uii. & plura dari possunt. De Antimonio Praeparato iudicium doctorum, deque eius usu. De Antimonio, praeparato, quod instar uitri splendet, sic quidam iudicat, ex literis ad Gesnerum. Antimonii praeparati & rubri essentiam ad iudicium uocaui, & inuenio, uitrum hoc, non illud esse ueterum Philosophorum, de quo multa scribunt, quamuis ex eodem fiat, quia magis terrestre & crassarum partium est, ideoque licet aliquas uires & facultates eius experiamur, eas ipsas tamen quas ueteres suo illi uitro ascribunt, minime possidet. Philosophorum enim uitri quidem nomen obtinuit, sed uitrum non est, quin potius saccharum quoddam naturale, & dulcae, crystalli instar pellucidum; & frigore, ut glacies, coagulatur. Huius praeparatio non eadem est, apud omnes, ideoque non eadem quoque facit. Quod si ratam huius & certam haberemus praeparationem, thesaurus esset maximus. De usu Antimonii, ut ipse est expertus, sic Gesnerus scribit. Antimonium praeparatum ( ut Matthiolus docet ) dedi anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo tertio, 22. lanuarii, melancholico, qui manum sibi consciscere proposuerat, iuueni carnoso, nempe grana U. fere, trita cum paucula conserua rosarum, & uino in bolo: uesperi media tertia ( cum iam tres aut quatuor dies, minimo cibo usus, decumberet, & caput uix leuare posset, nisi cum uertigine quadam, & daemones se uidere sibi immaginaretur, timidus & anxius subinde, & Deum suspiriis inuocans ) hora una post, iusculo pingui dato, uomitus processit, & aliquot deinde, simulque sedes: uerum cum maxima molestia circa uentrem & cor, & cum summo capitis dolore, qualem se in uita nunquam expertum aiebat, ( sed augebat nimirum malum, latens in eo melancholia, & quod cum siris maxima esset insequuta, nimium aquae cum uino bibisset ) coenam detractauit, nihil dormiuit: anxius subinde tota nocte, uomebat adhuc paulo post octauam. Dabam rob. de rubo idaeo, de ribes, de cotoneis. Rosas cum uino & aqua calefactas, praecordiis imponebam. Postridie mane datum ei, licet nolenti, insculum est, post quod dormiuit ad horam fere, & meliuscule habere coepit. Apposui etiam capiti ( fronti ) linteum madidum aqua lactucae, rosarum, oleo ros. & aceto: quod cum dudum facere iussissem, neglexerant. Oleum de uitriolo dedissem, ni melius habuisset, & forte nymphaeae conseruam, uel syrupum. Eadem nocte, dari iusseram aliquid theriacae nouae post mediam noctem, si uomitus non remitteret, aut non dormiret, sed nimis parum dederunt. Nota uero. Ego digitos tantum lambens dum miscerem medicamentum, duabus post horis, capitis dolorem quasi uertiginosum sensi, & plurimum sputi e uentriculo, cum aliquo inferioris uentris dolore, dextri praesertim: uomitum mihi prouocaui, absinthiatum bibi, melius habui. Antimonium illud pulchrum crocei coloris; & uitri aut gemmae instar translucidum, fragile dentibus erat. In hospitali hic, alteri cuidam insano dedit Gesnerus, stibii praeparati, uitri instar lucentis, & nihil fumantis, grana ui. & cum uomiturus uideretur, parum panis deglutiuit, sic descendit, nec nisi molestiam aliquam in uentre fecit. Sedes quatuor tantum habuit. Postridie dicebat, sibi caput mirabiliter affectum fuisse. Item grana ui. stibii praeparati opaci & fumantis parum, dedit Gesnerus hydropico, qui postea magnos praecordiorum dolores patiebatur etiam postridie manente adhuc dolore, supra, infraque purgauit, modica tamen quantitate. Scribit ad Gesnerum nobilis quidam, egregius antimonii praeparator, se plus quam 400. hominibus cuiuscunque sexus & aetatis, hoc suum antimonium exhibuisse, citra omnem non solum noxam, sed foelicissimo quoque successu. Exhibuit Curiae Rhoetorum quinque uiris pestilentiali febre correptis, quos sanitati restituit. Is asserit praesentaneum esse pestis remedium: quibus uero offertur antimonium, iis neque ante eius assumptionem, neque post, uena est secanda. Huius antimonii sui miserat partes aliquas, triplici coloris differentia, inter se distantes, ex quibus, quod rufo colore praeditum fuerat, reliquis praeferebat: propterea quod longiori in igne mora, ut colorem acquirat, uirtus exhalat. Uerum quod ita maiori igne coloratur, maiori quoque dosi est exhibendum. Exhibuit idem rubri antimonii, cuidam robusti corporis uiro, grana quinque: qui uero sunt mediocris ualetudinis, & mulieribus, offert grana quatuor. Debilitatis uero tria. Si uero ualidissima quis complexione fuerit, sex grana tuto offerri posse, neque hanc dosim excedendam putat. Ubi necessitas urget, qualibet diei parte exhiberi potest, media quin etiam nocte, dummodo cibus differatur ab eius assumptione per horas quinque aut sex, & ante assumptionem per horas duas aut tres ieiunarit. Uerum ubi necessitas non ita urget, commodissimum exhibendi tempus fuerit, mane per horam unam ante solis exortum. Exhibeo inquit hoc antimonium contra omnes febres, hydropem, icterum, dysenteriam, mulierum melancholiam, catarrhos, capitis dolores, morbum gallicum singulariter, aluum astrictam, pectoris & uentriculi pituitam & repletionem, anhelitum foetentem, uenena, insaniam & alios infinitos morbos, haec ille. Contra epilepsiam: Recipe pulueris antimonii, sanguinis draconis, castorei, ana drachmas ii. misce fiat puluis subtilis, pueris etiam sub lingua ponitur: De eiusdem utendi modo, sic etiam annotauit Gesnerus, ex aliorum sententia. Praeparati stimmeos dosis est in robustis, granorum quinque uel sex pondere: in mediocribus uero triumuel quatuor, e saccharo uiolaceo uel rosarum. Pueris natis annos quatuor, quinque uel sex, datur granum unum & semis, in rob. ebuli uel sambuci. Aniculis granum i. cum lacte. Operatur autem intra horam, uel sesqui horam. Potest etiam grauidis citra noxam dari ( de quo ualde dubito. ) Qui sumunt antimonium praeparatum, sumant stomacho ieiuno, & cibum post septem uel octo horas demum gustent: paulo uero post assumptionem, ius cicerum calidum bibant, in pauca quantitate. Contineant se intra parietes per dies duos, & a potu quo que eo tempore sibi temperent. Ali qui stibii tritissimi & calcinati tantum, cinere seu calce utuntur eodem modo, sed tutius uidetur, ut aliquoties fundatur. Morbis conuenit, primo quidem pestilentiae, & qui ea sunt infecti, iis quam primum offeratur: quin etiam praeseruationis gratia ad purgandum exhibetur. Est praeterea singularis medicina, contra hausta uenena. Deinde competit iis, qui diuturno capitis dolore uexantur. Tertio catarrhis ad pulmonem descendentibus. Quarto doloribus uentriculi, & eius debilitati. Quinto hydropisi. Sexto asthmati prodest, & difficultati anhelandi. Septimo paralysi particulari. Octauo epilepsiae. Nono, febribus quartanis. Decimo melancholicis & delirantibus & insanis. Undecimo, quorum corpora ad elephantiasim inclinant, & scabie mala affecti sunt. Parant nonnulli ex stibio pilulas, ad hunc modum. ◉ aloes ◉ s. cinnamomi ◉ s. caryophyllorum ◉ s. mastiches ◉ s. rosarum, liquiritiae ana ◉ s. misce & fiat massa cum aqua rosarum. Accipe huius massae iii. cicerum magnitudinem, & permisce ei gr. iii. stibii praeparati, & cum aqua rosarum aut uino subigendo in pila, fac duas aut tres pilulas. Secretum quoddam cuiusdam magistri, in cura polypi, cum antimonio praeparato. ◉ pulueris antimonii praeparati, fac tentam quam inunge unguento apposito, post inuolues tentam in dicto puluere, & impone in nasum super polypum, id quod pluries expertum est. Post usum antimonii, ad confortationem uentriculi, quidam his sequentibus medicamentis uti solent. ◉ uini aromatici, Hippocraticum dicitur, partes duas, iulepi sequentis, partem unam. In his simul mixtis, intinge panem tostum: cui asperge, pulueris electuarii trium santalorum, & tantillum mentae & absinthii ficcorum. Iulepus est talis. ◉ partes tres aquae uitae extractae per membranam madefactam oleo anisi, aut alio bene olenti, & per uaporem tantum balnei Mariae destillatae, aquae rosaceae partes duas. In aqua uitae infundatur per noctem, aliquid caryophyllorum, & misceantur, addendo saccharum. Galli solent offam, aut ius aliquod post antimonii usum, exhibere, cum iam quis uomitum sentit, ut facilius uomat. Ex literis cuiusdam insignis Medici ad Dominum Gesnerum. Quartanariis omnino tuto exhiberi testatur quidam empiricus, eiusque iam aliquot propria experimenta refert. Hydropico aliquando proprio affini, idem exhibuit, & magno successu. Tamen neque hunc quidem periculo caruisse initio, affirmat. Cuius cum causam requireremus, respondit, non satis paratum habere posse antimonium. In summa tuto antimonium sumitur, inquit quidam, hoc enim medicamenti genus, eam habet a natura facultatem, ut nullum benignum & utilem in corpore humorem adoriatur, sed noxios tantum expellat, idq aut per sudorem, cui, si quidem appareat, locus dandus est, aut per uomitum, aut per secessum. Mirifice quidam Antimonii usum extollunt, & superare omnia reliqua remedia, in iis qui pestilentia sunt infecti, putant: uerum ego, inquit uir doctissimus in literis ad D. Gesnerum, qui tam bene praeparatum, quam illi habent, habeo, in multis male periculum factum scio. Nam illius usu, cor grauiter affligi, quod praecipue in febribus pestilentibus adficitur, certum est. De Antimonii usu, sic alius quidam ab D. Gesnerum scribit. Aurum uitae, & praeparatione & usu, per omnia respondet. Antimonium usu, sed non praeparatione, quod hyacinthum ( non ) referat, respondet. Nunc primum praeparaui, ac praeparationem eius, quidam, utpote perfectam, approparunt Eorum itaque authoritate, & propria praeparatione confisus, cuidamgra. I. exhibui, post duas horas cum dimidia, sexies uomitum, ter aluum mouere, nec ullum post se reli uere incommodum. De Antimonio praeparato, eiusque usu, sic quidam alius doctus ad Gesnerum scribit. Mitto hic tibi uel minimum frustulum stibii praeparati, prout D. Matthiolus super Dioscoridem docet, cuius insignes enumerat uires, de quibus si certo constaret, quis obsecro me foelicior esset? qui hoc pharmaco a diuturno illo meo & saeuo morbo liberari possem, ut ibidem historiam cuiusdam flatuosi ita curati, recitat. Puluerem huius ego hactenus plus quam uiginti uariis aegrotis exhibui, in quibus omnibus, primo quidem uomitum, deinde uero aluum, satis copiose & haud inclementer etiam ( sicut Matthiolus eo in loco asserit ) concitauit. At quamuis quidam ex iis postea melius habuerunt, nullus tamen omnino a morbo liber euasit. Ideo num saepius fortassis exhibendum sit, iam ambigo. Nobiles nostri ualde commendant, cum in tam parua quantitate sumptum, tam egregias in euacuando exerat uires. Soleo cum suauissimis conseruis succisque hoc uenenum permiscere, ita ut sine omni nausea, facile id deuorare queant. Ego ipse quoque tandem usus sum, duobus tantum granis, cum alias tria exhibeam, & certe sine aliqua fere molestia: primo ultra semilibram porraceae bilis, cum tenacissima pituita euomui: postea nouies satis copiose egessi, at morbus inde nihil remisit, imo deterius aliquor postea, diebus habui quod mihi hypochondriaca melancholia affecto ) ab omnibus purgantibus medicamentis accidere solet, siue uehementia siue mitiora fuerint, etc. Quod si aliquis ad uomendum facilior sit, & ad expurgandum difficilior, aut saltem mediocris, huic tuto hoc stibium propinare poteris duorum uel trium granorum pondere. In iis uero qui difficulter uomunt & lubricum aluum habent, aut debilioris naturae sunt, ut picrocholi, non abest periculum, id quod ego studiose hactenus obseruaui. Haec ille. Rursus alius quidam Medicus, de antimonii praeparati usu, ad Gesnerum scribit. Antimonium ad te mitto, quemadmodum petiuisti, igne preparatum & puluerisatum, non potui autem integrum nunc habere: mitto autem geminum, alterum quod ad nigredinem uergit, est illud ipsum quod hic multis fuit saepe exhibitum. De eius usu innoxio possum testari, sed arbitror alterum esse adhuc melius & praestantius. Qui eo utuntur, fere in pillularum forma exhibent, facta incorporatione cum idoneo serapio. Exhibent uero paulo ante cibum, ita ut cibus medicamenti assumptionem mox sequatur, ita retineri affirmant & operationem eius esse potentem. Reiici uero uomitu plerunque, si longius sit inter assumptionem medicamenti & cibi interuallum. De Oleo Sulfuris. Sulfur licet aridum, siccumque aspectu appareat, proindeque nihil penitus humoris, e quo aliquid extrahi oleoni possit, in se continere uideatur: usque adeo siccum tamen non est, calidumque, quin ex elementorum mixtione, humiditatem quandam, eamque pinguem, per quam nimirum hac forma constet, adiunctam contineat. Destillatur autem ex eo oleum, aliquando absolute & per se, nullis aliis admixtis simplicibus: aliquando uero permixtis ei corporibus etiam aliis. Oleum ex solo sulfure, ut asserit Brassauolus, ui ignis & glaciei mirifice extruditur. Sed optimum esset, si quis, inquit, sulfuris resudationem haberet, quae in locis sulfureis ex montibus tanquam flos exudat, imo flos sulfuris appellari potest & debet, nam uti ros, ita sudor saxa exit. Cum illustrissimum ducem nostrum 1535. Neapolim ad Carolum Imperatorem comitatus essem, inquit, Baias inuisi, & Puteolana loca, ubi inter montes pulcherrima adest conuallis, in cuius medio feruentissima ebullit aqua, & in angulo alio adest ebulliens fouea, huius conuallis solum cyaneum uisitur, montibus undique cingitur: aderant pueruli quidam, quos uidi montes digitis tangere, digitosque in os imponere, & lingere, quid facerent interrogaui, respondere quod sulfur edebant, & quod dulcissimum erat, bus uti ros desudabat, & dulcissimum esse reperi, eo mane nihil aliud in prandio edere uolui, quam panem & florem illum sulfuris dulcissimum, & hoc est illud, ex quo perfectissimum conficeretur oleum. Et rursus alibi, inquit idem. Oleum sulfuris destillari potest, tum ex apyro, hoc est, sulfure ignem non experto, tum ex eo, quod ignem est expertum, At uero optimum esse coniiciendum est ex flore sulfuris oleum: ex sulfure uero ignem experto, depurato scilicet, ac a lapidibus & terra ui ignis defaecato melius: ex eo uero, quod ignem non est expertum, bonum. Sulfur seorsim ac simpliciter sic destillatur. Paretur ante omnia ex uitro aut terra inuitreata forma campanae amplae, ad formam fere campanae, qua reliqui liquores destillantur: ea libere in aere, ut nihil quicquam ea parte qua dependet contingat, ex filo seu corda suspendatur. Sub hac campana, uas aliud, angustius tamen campana, terreum aut ferreum collocetur, cui sulfur tritum imponendum est. Distet uero campana a subiecto uase tantum, quod fumus exiens, ignem non suffocet, sed libere in campanam recipiatur. Mouendum uero aliquando erit sulfur, ut liberius ardeat. Animaduertendum autem est, oleum non ita cito in campanula colligi, ut destillet, sed id aliquando altero demum die apparere, & ex quinque libris sulfuris, uix unciam olei colligi. Est autem sulfur tritum non simul & semel copiose affundendum, sed paulatim. Atque si hoc modo perrexeris, colliges oleum rufum, obscurum, quod seruari debet in uitro. Hoc quoque oleum, inquit Leonh. Fierauant. lib. 2. Capric. tantae est efficaciae, & uirtutis, ut uix quisquam satis credere possit, si effectum non uidisset. Ego, inquit, nunquam eo sum usus, quin non miracula uiderim, praesertim, ut idem testatur, si per os exhibeatur. Dari uero potest cum appropriatis aquis, aut syrupis libere, ad grana quatuor, ad sex, neque ulterius tamen. Potest coniungi cum omnis generis electuariis, & pillulis, quoniam hoc modo multo foelicius operationem propriam perficiet. Confert omnibus morbis tam calidis quam frigidis, & c. Sed & efficacissimum idem hoc oleum est ad dealbandos dentes, exiccat enim uehementer. Utitur eo quidam magni nominis, in Gallicis ulceribus & uirgae, licet enim primo mordicet, postea tamen dolorem & ulcus aufert. Ardor eius extinguendus est albumine oui conquassato, & iniecto, aut cum unguento de cerussa, aut butyro loto. Ualet & ad ulcera praua gingiuarum, & oris in pueris, ad gangraenas, ad uerrucas ( quod ego in meipso sum foeliciter expertus ) & alios contumaces morbos. Ad fistulas ani & caeterorum membrorum, oleum sulfuris per firingam iniicitur, & ardor, si quis fuerit, uti supra, extinguitur: replet uero fistulas, ex puluere ellebori albi, & est bonum. Olei sulfuris descriptionem Matthiolus quoque habet, huic fere similem, nisi quod uasorum quaedam sit differentia. Ampulla lata uitrea in caudam oblongam exiens ( ut in templis suspenditur ) ponatur in arena uel tinere, in aliquo uase ligneo, ut stabilis maneat. Tum a marginibus ampullae, suspendatur uasculum ferreum ( forte altitudine trium digitorum ) rotundum aut quadrangulum, in quatuor locis perforatum, ubi inserta sint fila ferrea, quae imponantur marginibus phialae, ita ut uasculum ipsum nusquam tangat phialam, praeterquam philis: & super phialam suspendatur calix longus & profundus, ut minimum, pedem, qui fumum ascendentem recipiat, unde iterum destisset perimas margines calicis in subiectam phialam. Oportet autem subinde dum sulphur uritur, nouum cochleari infundere, & laminam ( cuius pars ima ad magnitudinem & figuram articuli pollicis accedat ) ignitam apponere, atque sic nouum semper sulfur infundere, donec ◉. i. aut ii. consumantur, Quod si sulfuris oleum sic non succedat, forte quod sulfur nimis aridum fuerit, calix qui fumum receperat inuersus, ponatur in locum frigidum & humidum, & post biduum colligetur. Sulfur, inquit quidam, non destillat a uase uitreo superius suspenso, sed adhaeret lateribus. Infundatur igitur parum aquae uitae in uitrum, ita ut omnes partes uitri tantum madefiant, deuoluendo aquam uitae ad omnes partes uitri. Deinde uitrum totum operiatur orbe ligneo, interposito folio papyraceo, ne quid euaporet, & in locum frigidum & humidum ponatur dies aliquot, donec omnis materia in fundo resideat, & destilletur per alembicum uitreum. Uel si tota materia sit clara, in aliud uitreum uas clarum, oblongum ponatur, & separetur, ut olea separantur. Alius modus e sulfure uiuo, quem quidam Medicus mihi indicauit. Primum calcinari sulfur molice debet, sed caute ne uratur, aut inflammetur, ita ut fere in puluerem redigatur. Postea destillato id per ascensum, facile enim ascendit. Caeterum difficile esse hoc oleum parare, affirmabat, nec posse se describere, sed opus esse praesenti inspectione. Ad Gesnerum missum fuit alicunde paruum frustulum sulfuris sublimati, ex quo oleum fuit extractum: quod non aliter astringit, quam oleum Uitrioli, & est aqueae potius substantiae, quam oleaginosae, quod miror. Ex epistola quadam ad Ges. Rursus ad Gesnerum a ueteri amico, & uiro docto, de eodem sulfuris oleo sic est scriptum. Sulfur ignem nondum expertum in lebete fictili accendatur, & supra lebetem capitellum, ut uocant, seu campana ( uitrea nimirum ) luto incrustata collocetur in tripode, ut halitum sulfuris excipiat, qui ibi densatus in oleum, per canalem seu nasum campanae extillat in uas subiectum, recipiens nominari solitum. Alia ratio. Quidam alia ratione conficiunt. Ad partem unam sulfuris triti, addunt partem alteram silicum in puluerem itidem redactorum. Hanc mixturam in retorta ad leuissimum ignem apponunt, & oleum optimum eliciunt. Quod oleum quibus in morbis usurpetur, & quo cum exhibeatur in singulis, quaque mensura & quomodo, breuiter ostendendum. Usurpatur hoc oleum in morbis frigidis quorum causa sunt humores uel frigidi uel putrefacti, aut in quibus flatuum adest copia: ut in febribus putridis, tertianis, quotidianis, quartanis, in peste, in uulneribus, in ulceribus maxime cauis & sinuosis, in affectibus plerisque cerebri, oris, dentium, uentriculi, hepatis, lienis, matricis, uesicae, intestinorum & articulorum, iis uidelicet qui ex humoris abundantia, aut putrefactione proueniunt. Datur autem pauxillum huius olei, cum destillatitio liquore uel decocto herbae conuenientis, pro cuiusque partis & affectus qualitate. Mensurae modus hic est, Gallinae penna in oleum intingitur, atque inde mox extrahitur, & quod adhaeret pinguedinis seu olei pennae, id in liquore, seu decocto diluitur, & datur bibendum aegroto. Quibus autem coniungatur in singulis affectibus: In febre quidem quotidiana, in ulno decoctionis rorismarini aut mentae paulo ante accessionem. In tertiana, cum decocto centaurii in uino. In quartana, cum aqua buglossi. In peste, cum uino decoctionis rhaphani, cui admixtum sit parum theriacae & mithridatici. In ulceribus & pustulis oris, penna aut gosipium oleo madens loco ulcerato admouetur leuiter, ita contactu olei aliquoties. repetito, persanatur malum. Epilepticis, in decocto betonicae & paeoniae propinatur. Tussientibus, cum semine urticae & hyssopo coctis in uino. In anorexia, quae redundantia phlegmatis existit, cum aqua absinthii. In dolore uentriculi & coli ex flati, cum aqua chamaemali. In hepatis frigiditate & hydrope, cum aqua iridis, chelidoniae & melle. In obstructionibus & dolore lienis, cum aqua tamaricis. In morbo Gallico, cum aqua fumiterrae & florum genistae. Contra uermes, in aqua graminis aut absinthii. In dolore matricis, cum uino decoctionis betonicae & matricariae. In urinae suppressione, cum uino decoctionis allii. Ad podagram frigidam, cum aqua chamaepityos. Atque in his omnibus idem utendi modus est, is uidelicet, qui supra est expositus, de penna oleo imbuenda, & mox diluenda in idoneo liquore. In uulneribus autem & ulceribus, locus affectus oleo linendus est, cum penna leuiter. Dens cum dolet, eodem leuiter attingendus est. Sed si pariter omnes doleant, decoctum mentae calidum, cui immixta sit olei guttula una atque altera, ore continendum est. Oleum sulfuris, Romani cuiusdam medici, ex quodam lib. manuscripto secretorum, translatum ex Italico. Oleum sulfuris facile quidem & cito cum uitrea campana paratur, sed melior modus & perfectior hic est. Puluerisetur sulfur subriliter, & de pumice tantundem pistetur, que duo misceantur simul & ponantur in retortam, cui adiunctum sit satis amplum & magnum recipiens, & bidui spacio, leuissimo igne oleum sulfuris destillabis, quod Italis dicitur oleum, Da grata, ouero, De regestro. Additur autem pumex, ne sulfur ascendat, ac etiam citius uapores sursum mittat. Eaedem pene facultates assignantur ei, quas modo supra recensuimus, nisi quod in paucissimis hanc diuersitatem notauimus. Ualet ad uulnera, accipiendo puluerem ex foliis quercus, pimpinellae, agrimoniae, consolidae maioris, hyperici, quibus omnibus bene contusis, decoquantur in uino, & colaturae admisceatur pauxillum huius olei, aut saltem quantum satis sit pro malitia, & magnitudine plagae. Cum hoc decocto lauetur uulnus recens aut inueteratum ulcus, & subito curantur. In morbo Gallico post sufficientem purgationem, ualet oleum eodem modo, quo supra. Atque haec quidem, & alia supra scripta, quae huc referendam, perhibentur experta a medico Imperatoris Bononie, & ab alio Rome. Oleum sulfuris odoriferum, & potabile, quod sanat & curat fere omnis generis morbos, utcunque pertinaces & malignos ex lib. Italico secretorum Fallopii. Sulphur puluerizatum crassiuscule, ponitur in uas terreum, cui per spacium duorum uel trium digitorum supra suspendatur campanula seu capitellum nasutum, cui accommodetur recipiens, in quo sit musci aliquid dissoluti in aqua rosarum. Quibus peractis, accenditur sulfur, & fumus in capitellum recipietur. Priusquam autem sulfur destillet, in capitelli parte interiori generabitur quasi tunica quaedam, aut pellicula ( neque enim quicquam prius destillaret, quam ita pellicula intrinsecus fuerit nata ) semper addendo aliquid sulfuris, ubi prius fuerit absumptum. Hoc oleum ita destillarum, fit suaue, odoriferum, & gustu acidum ualde. Iam ut potabile fiat, & per os sumi possit, fiat iulep ex melle, eo quo ex saccharo quoque fit modo, & huic instilletur tantum de oleo sulfuris iam facto, quantum uidebitur tum ex usu esse, tum uero ne nimium acescant. Hac potione prouocabitur sudor & urina, dissecat & digerit omnes prauos stomachi humores, omnes febres, quae cum frigore inuadunt, sanat, lapides renum dissoluit, omnis generis ulcera sanat, si madefiant hoc oleo, quandoquidem ex natura propria calefacit & exiccat. Atque haec omnia oleum sulfuris, eo modo pararum, prestare, certo experimento & infallibili comperi, Alium modum, per destillationem nimirum, docet idem author, lutatis scilicet & sigillatis iuncturis, procedatur lento igne semper augmentando mediocriter. Hoc modo destillatum oleum, est maximarum uirtutum. Primo expellit omnis generis apostemata interna corporis, ad superficiem, si accipiatur de eo tribus uel quatuor diebus de mane ◉ i. ( uide ne nimium pro uice una ) cum iusculo aut uino, aut simili liquore. Ualet ad asthma, ad tussim, ad catarrhum, hepatis malas dispositiones, ad omnis generis scabiem, & maxime contra pestem. Uulneribus & ulceribus est thesaurus. Alius modus. Accipiatur uas aliquod ferreum, quod cum alembico sigillari, possit, altum sex digitos aut paulo altius, idque parte inferiore per duos digitos, habeat foramen amplum trium digitorum, per quod sulfur immittatur. Huic uasi imponatur alembicum perlutatum cum luto; deinde per foramen inferius accendatur sulfur; & ardeat tandiu quandiu uoles, & effluet liquor guttarim. Et hic modus licet sit fastidiosus, est tamen minime contemnendus. Fit quoque ad opera Chymistica oleum sulfuris per descensum, hoc modo. Sulfuris citrini uel uiui triti pars una in testa terrea lento igne liquefiat, & misce cum eo tandundem aluminis rochae etiam ad ignem liquati.. 155 Postea tere simul & mitte in descensorium subthesaurus terra locatum ad foueam aptam, sibi desuper adhibito igne, & quod collectum fuerit, usui serua. Diod. Euchyont. Oleum sulfuris sic componitur. ◉ sulfuris. calcinati ◉. ii. infundatur in aceto, quod quatuor uel sex digitis supernatet acetum in cucurbita, hinc in fimo equino sepeliatur quatuor hebdomadis, post destilletur igne forti, tunc ascendit spiritus sulfuris cum aceto, quod iterum sepeliatur in fimo equi per duos aut tres dies, post in uase lato, non stricti orificii euaporetur acetum, tunc manebit spiritus & oleum sulfuris in fundo. Idem oleum iterum sepeliatur in fimo ad octo dies, post destilletur per alembicum, & tunc ultimo in fine abscondatur per mensem unum, & sic purificabitur oleum sulfuris. Est enim magnae uirtutis, exhibeantur guttae tres ad summum. Item fimus equi semper est renouandus. Oleum naphtae, id est sulfuris incombustibile, quod est inceratiuum spirituum ( an incensiuum ) & clarificatiuum, sic fit. ◉ naphtae, id est, sulfuris cuiusuis citrini uel uiui partem i. salis armoniaci partes U. haec duo tere & commisce. Postea adde sibi de oleo communi parum, & distempera ad modum farinatae siuae salsae spissae. Postea pone in cucurbita, & lento igne destillabit humor magnae uirtutis ad multa. Perfecta uero prima destillatione, adde ei de sale communi partes U. calcis uiuae partes quinque, tunc facta farinata iterum pone ad destillandum, & sic facito quater, & omni uice proba cum candela uel aliter, donec non comburatur. Nam cum tali oleo naphtae, inceratur. Mercurius sublimatus & arsenicum sublimatum, & fit clarum ualens ad album uehementer. Oleum sulfuris citra destillationem, contra dolorem podagrae, hoc modo fit, ex libro manuscripto. Recipe sulfuris uiui ◉. duas. uitellos ouorum, num. xxu. terantur simul & ponantur in patella ferrea, & lento igne coquantur, & quando incipit ardere, inclina patellam ferream ad alteram partem, & quid liquidius est effluet, & habebis quod quaeris. Oleum de sulfure citra destillationem, sic parat Brassauolus, accipe sulfuris citrini, terebinthinae ana ◉ iii. uini boni ◉ iii. olei rosacei ◉ i. bulliant lento igne ad uini consumptionem, quod relinquitur, est oleum desulfure. Aliter & quidem cito sic fit. Accipe lixiuium forte clauellatum, aut eriam ex calce exrincta confectum, ita ut ouum ei innatet. In hoc lixiuio decoquatur sulfur tandiu, quoad pinguedo in superficie lixiuii, apparuerit, & faeces fundum petierint: tum despumando quasi, pinguedo auferatur. Aut coniiciatur sulfur tritum in feruentem aquam, decoquatur, donec terrena pars resideat, oleosa uero in superficie natet. Aut recipe olei seminis lini partes ii. mitte in ipsum partemi. sulfuris uiui, & simul optime tere, & dimitte sub fimo per duos dies, in uase bene obturato, eritque clarum & pulchrum. De Oleo Uitrioli De faciendo oleo Uitrioli, ex Ualerio Cordo fere. Oleum Uitrioli, quod a quibusdam Oleum uitae appellatur, aut Melancholia artificialis, quodque nonnulli uolunt auri potabilis speciem facere, propter ea, quod minera uitrioli, species sit minerae auri, a Chymistis pariter & medicis expetitur Est autem etiamnum hodie in frequenti omnium pene Medicorum usu, ideoque tanquam res secretissima occultatur & supprimitur. Est autem nihil aliud, quam aluminosa qualitas & substantia, ex uitriolo per artem extracta, modiceque sulfuri mixta. Nam ipsum uitriolum ex quo fit, triplici constat mixtura, uidelicet multo alumine, modica aerugine, & pauco sulfure. Aluminosa enim aqua in metallis, per aeris uenas & Marchasitam destilians, aeruginosam qualitatem acquirit, & suifuri, quod Marchasitae inest mixta, paulatim concrescit, aut industria ad spissitudinem coquitur. In destillando autem aluminosus & sulfureus uapor tantum ascendit, aeruginosa qualitate in fundo retortae relicta: quo fit, ut hoc oleum aluminis, & non aeruginis saporem habeat. Est autem duplex hoc oleum, austerum uidelicet & dulce. Austerum duplici constat mixtura, hoc est, alumine multo, & modico sulfure. Dulce uero simpliciter sulfure constat. Nihil enim aliud est, quam liquidum sulfur, ex austero oleo extractum. Quapropter gustu nequaquam alumen, sed sulfur aemulatur. Faciendum autem est utrunque maxima cura & diligentia, adhibitis, apta fornace, retorta & receptaculo: fiquidem aptitudo instrumentorum, ut asserunt Chymistae, magistrum parit. Hactenus Cordus. Caeterum hoc loco, quid nomine olei uitrioli ueteres Philosophi intellexerint, hoc ne oleum nostrum, cuius descriptiones sumus daturi, an uero aliud quippiam, quod modo praeparandi saltem differat, non materia ex qua, non sine ratione quidam huius artis peritus dubitat. Cum enim praeter alias eius, pene innumeras facultates, etiam corrodendi uim in se contineat, ( id quod etiam ex eo manifestum fieri potest, quod non nisi optimo uitro Uenetiano seruari possit, & labia cancrosa, oleo illinita ab eo consumantur ) non potest non periculosus eius esse aliquando usus. Itaque existimarim ( inquit ) ab antiquis alio modo praeparatum, multoque subtilius & sine corrosione fuisse, atque in balneo Mariae destillatum. At quoniam hic modus est incognitus, coeperunt posteriores alias atque alias ad imitationem excogitare praeparationes. Neque enim ignoro, quantopere ad perfectionem horum, praeparationes conferant, ut nimirum purum & innocuum, ab impuro & nocuo separetur, & subtile & penetrabile, a grosso & immobili. Quocumque igitur modo res quaelibet potest fieri subtilior, clarior, & magis spirituosa, eo maiores uires ostendit in actione. Feces enim elementorum simplicium, actiones impediunt. Ideoque ueteres Philosophi, mentionem faciunt reductionis ad primam materiam, ad quam ubi uentum fuerit, res extremam subtilitatem acquirit, & maxima quoque in opere practico praestat. Itaque non dubito, quin tale oleum uitrioli, quod extremam praeparatione subtilitatem fuerit adeptum, in actionibus suis sit futurum non perfectissimum solum, sed etiam minime nocuum: quo uero in praeparatione artifices fuerint negligentiores aut remissiores, eo etiam intra corpus assumptum esse uenenosius. Igitur quo minus erretur in eius praeparatione & destillatione, quoue fiat oleum per fectius, tria hec sunt diligenter ante omnia consideranda. Primo quale uitriolum sit eligendum, tum quomodo coquatur, & tandem quis calcinationis modus. Uidetur enim, quod ea regula, quam in antimonii praeparatione propositam habent, etiam uitrioli oleo accommodari possit. Antimonium ( inquiunt ) praeparatum, si optimum quaeras, optime calcinato, quasi innuant, non posse, nec recte, nec tuto antimonium exhiberi, quod optima ratione, uenenosam qualitatem non deposuerit. Electio Uitrioli ex Cordo. Cum plurimae sint uitrioli species, indicandum omnino est, quae nam species eius, huic operi potius conducat. Et quamuis ex omni & quocunque uitriolo oleum per destillarionem elici possit: multum tamen olei, & ex omnibus prae stantius, ex Ceruleo aut uiridi destillatur, quoniam plurimum fugitiui sulfuris obtinet, quo adiuuatur, ut facilius oleum ascendat. Notandum etiam est, melius esse factitio, nariuum, & maxime Ungaricum. Praeterea eligendum quod magnis racemis constat, & maioribus cubis est concretum. Quod autem fractum minutim ac puluerulentum est, quasi in utile est reiiciendum, quemadmodum etiam quod solis, aut aeris iniuria candorem & puluerulentam canitiem contraxit. Fallop. Rom. Germanico praefers, quod illud aliquid ferri in se contineat. Cococtio Uitrioli ex eodem. Quoniam uitriolum multum in se habet aquei & excrementitii humoris, qui oleum diluit, & non nisi longo tempore, ac magnis molestiis per destillationem ab oleo separari potest, compendiaria ea inuenta uia est, qua breui temporis interuallo, ea humiditas absumi queat, ne longa mora artifici fastidium pariat. ◉ igitur praedicti uitrioli ◉. xii. coniice eas in ollam magnam, nouam, & optime crematam, ollam impone fornaci profundae super ardentes prunas. Ubi liquefieri et ebulire coeperit, spatula agitetur, ut integrum liquefacto commisceatur, donec & ipsum liquefiat, bullire deinde sinito, usque quo nullam prorsus bullam amplius excitet, & donec totum densetur, deinde extractam e fornace cum uitriolo ollam, refrigerari permittito, loco neque humido, neque uentoso, sed sic co & tepido. Postquam refrigeratum fuerit, ex olla eximito, & considera, an superficies eius undique rubescat. Rubedo enim signum est perfectae coctionis, ut facilius calcinari possit. Uitrioli Calcinatio, ex eodem. Exemptum olla uitriolum, in minuras partes confringe, & in mortario subtilissime tere, deinde tertiam aut quartam eius partem in recentem ac robustam ollam coniice, ac rursus in profundam fornacem, sicut ante, demitte, & aliquandiu urito, donec rufius fiat, mox ollam ab igne depone, & moue eam, ut uideas an satis calcinatum fuerit uitriolum. Nam si in olla fluctuat, argenti uiui aut liquefacti plumbi modo, & saltantes bullas ei aculet, satis ustum esse intelligas. Tunc in magnam & recentem ollam prius calefactam effunde, & effluet quasi sit liquidum, aut ad modum argenti uiui. Quod autem reliquum est uitrioli, similiter sigillatim ut calcinetur, uras. Cum ustum fuerit, commiscetur rursus optime in mortario, modeste agitando, ne puluerem ex cites, nares & fauces offensurum. Ubi haec omnia executus fueris, Uitriolum in bilancem ponito, & animaduerte pondus ipsius. Nam si sex librae, hoc est medietas eius quod primo coxisti, superfuerit, bene omnia abs te sunt ad ministrata. De Fornace facienda. Primo fornax apta est extruenda ex lateribus in planum positis, quo enim crassioribus parietibus constiterit, eo ignis fortior est, & diurius caliditas conseruatur. Fiat etiam quadrata & aequalitur undique crassa: spacium internum concauum, fere duorum spithamorum habeat latitudinem, non tarmen omnino, sed dempta tertia parte spithami. Extruatur autem hoc modo. Prima & infima cautias, habeat altitudinem semipedis, cui per transuersum imponantur ferramenta satis crassa, ut ignitis carbonibus non flectantur. Secundum spacium seu cauitas super ferreum craterem constituta, ob dem roost, habeat duum pedum alti tudinem, & ex anteriori parte foramen, per quod carbones iniiciantur. Hoc incipiat lateris transuersi crassitudine super craterem. Per medium deinde spacium, in ipso medio inspicienti fornacem, per transuersum infigatur ferreus axis quadrangularis, crassitudine pollicis, qui impositam retortam sustineat. In latere deinde sinistro fornacis, relinquatur meatus, per quem refortae collum exeratur. Destillatio Uitrioli. Postquam fornacem extruxeris, eligito retortam capacem, aptamque ante omnia, ex uitro Uenetiano, aut saltem Hessiaco factam, prius undique luto obductam, in eam coniicito totum uitriolum, ( exempli gratia, ◉. ui. ut supra a principio ) ita tamen ut aliqua pars retortae relinquatur uacua, quo facilius a uitriolo spiritus ascendere queant: mox transuersam fornaci supra ferream trabem itidem perlutatam, una cum fragmento testaceo perlutato, immediate inter utrumquem ponendo, retortam impone, ita ut in medio fornacis retorta collocetur. Rostrum eius seu collum extrorsum, modice pronum promineat, meatus autem qui collum recipit luto obstruatur. Postea accipe tegulas quinque, & facito ex iis tectum supra fornacem, sub quo retorta lateat. Tectum luto undique obducatur, quatuor pro fumo foraminibus relictis in singulis angulis, singulis, ea amplitudine, ut crassissimus pollex libere intromitti & exeri queat. Fac etiam quatuor conos ex luto, quibus foramina obstruantur. Quo facto, applica retortae orificio receptaculum grande, e uitro Uenetiano aut Hassiaco, quo enim maius ipsum fuerit, eo liberius spiritus recipiet, si uero paruum, periculum est, ne spirituum copia distentum, rumpatur. Infunde etiam in retortam aquae clarissimae uncias xui. aqua enim cito spiritus ad se recipit, & prohibet ne confringatur receptaculum: & diligenter perlutetur in iunctura, cauendo diligenter, ne quid in receptaculum incidat, tingitur enim inde in rufum colorem oleum. Cum omnia haec absolueris, dimitte per integram noctem lutum exiccari, ac si qua, fatiscunt rimae, luto illinantur: mane deinde placidum accende ignem, ex puris & magnis carbonibus, aperto uno superius foramine, per quod fumus exeat, augeaturque successiue ignis usque ad uesperam, quo tempore aperiendum est secundum foramen. Et attende diligenter, an appareant spiritus qui e retorta egrediuntur ac si quis candidum efflaret fumum. Nocte sequente uigili cura cauendum, ne ignis remissior fiat, sed acrior, paulatim tamen: ita deinde auctum ignem in uigore teneas, ac altera die tertium aperi foramen, augendo sigillatim ignem, usque quo etiam retortae collum candescat: sequenti secunda nocte auge ignem, & post mediam noctem aperi quartum foramen. Cum ita in summo uigore ignis fuerit constitutus, uidebis spiritus egredi, ueluti conglomeratas nubes, qui cum cessare uoluerint, aperi omnes fornacis aditus, & sine intermissione carbones ingere, usque quo etiam receptaculum candescat, studiose cauendo ne quicquam frigidum aut humidum super retortam aut receptaculum incuria aut casu decidat. Peragenda haec sunt in loco clauso, quo neque imber neque uentus ingrediatur. Conseruandus autem ignis est, donec nulli prorsus spiritus in uitriolo relinquantur, quod uisu facile percipi potest. Cum autem nulli amplius egrediuntur, sine ut per se extinguatur ignis, ac totum opus, integrum cum nocte diem quiescere ac refrigerari sinito. Postea aufer cum contento humore receptaculum, & repone donec oleum ab aqua segregabis, tum confractam retortam inspice, & uide an caput mortuum nigrum sit, hoc enim signum est perfecti Segregatio Infusae aquae. Quoniam in receptaculo, continetur una cum uitrioli oleo, aqua, segreganta ea est, ut uitrioli liquor syncerus reponatur. Segregatur autem per destillarionem in balneo, aut cinere subtili, tutius tamen est in balneo. Quapropter totum humorem qui est in receptaculo, in cucurbitam uitream Uenetianam aut Hessiacam infunde, superponendo alembicum ex simili uitro factum, quae bene luto circumlinatur. Sub balneo deinde accenso igne paulatim, sine aquam exire, donec pertransiuerint octodecim istae unciae aquae, quas infudisti. Quod si uitriolum non bene calcinatum fuerit, plus aquae egredietur, quamobrem uideas ut 18. istae unciae sint boni ponderis. Cum hoc peregeris, refrigeri balneum sinito, & aquam quae destillauit abiicito, quod uero in balneo in cucurbitae fundo reliquum fuerit, purum est uitrioli oleum. Habet tamen plerunque rufum colorem, ideo secundum sequentem modum, rectificandum est. Rectificatio Olei. Accipe retortam Uenetianam, antea luto optimo uestitam, in eam infunde, quod in cucurbita continetur oleum. Retortam pone in minorem fornacem in capellam, quae pura & lota arena repleatur, & quemadmodum antea in balneo; ita nunc in arena destilla, paulatim ignem acuendo, ut per interualla delabantur guttae. Retortae orificio applica receptaculum ex eodem uitro factum, ac commissuram luto optime claude, ne quicquam expiret. Ubi totum e retorta destillauerit, refrigerari sinito, & postea aufer, & infunde seorsim in purum uitrum Uenetianum. quod habeat angustum orificium, ac repone ceu praesens in multis morbis remedium, hoc est austerum uitrioli oleum, cuius uires & naturam nunc indicabimus. Uires Olei. Merum ac non dilutum, neque debet neque potest intra corpus sumi, nam propter nimiam acrimoniam, ignis modo, interanea aut quicquid artigerit, adurit. Omnia enim corrodit praeter uitrum, & pinguia ueluti cetam, picem, & liquidorum etiam oleorum colorem immutat, praesertim olei macis, cui si misceatur, sanguineum reddi: colorem. Si etiam in duobus uasculis contineatur, quantumuis frigidum, & repente sibi ipsi misceatur, adeo incalescit sua sponte, ut manibus uix teneri queat. In terram effusum bullit, quemadmodum melancholiae species, unde etiam Melancholia artificialis appellantur. Quemadmodum enim melancholia, ita etiam hoc oleum uentriculum confortat, & ad cibum inuitat ac stimulat, frigidum uentriculum calefacit, phlegma omne consumit, crassos & uiscosos humores incidit, colicae ac dysenteriae opitulatur, sitim ac feruorem interaneorum in febribus extinguit, singultum prohibet confestim, & nauseam ac cibi abominationem auertit: sed temperandum est cum aliis quibusdam. Quare exemplum unum aut alterum apponemus. ◉ olei macis, terebinthinae clare ana gutt xii. aquarum anisi, foeniculi ana ◉ ii. syrupi liquiritiae ◉ i. Olei uitrioli guttas iii. uel iiii. Misce omnia optime, & gustato, si acetositatem habeat, quae dentes non in stuporem trahat, bene est: si non est acetosa potio, instilla adhuc unam aut alteram guttam, & consule palatum, ac propina secure aduersus calculum. Uel. ◉ syrup. de menta ◉ i. aquae cinnamomi ◉ iii. s. olei cinnamomi guttas ii. olei uitrioli guttas iii. Misce, da secure, ad uentriculum debilem. Aut. ◉ syrup. ex succo aut infusione uiolarum ◉ i. aquae cinnamomi, ◉ i. hordei ◉ iii. Olei uitrioli guttas iii. aut iiii misce & contrahet puniceum colorem, & saporem uini austeri, cinnamomo aromatisati, propina contra calores & sitim febricitantium. De Olbo Uitrioli Austero, quomodo dulce fiat. A Principio huius capitis de oleo uitrioli, dictum a nobis est, oleum uitrioli austerum, duplici mixtura constare, uidelicet multo alumine, & pauco sulfure. Quare cum ex austero oleo, dusce extrahitur, nihil aliud fit, quam quod sulfur ab alumine segregatur. Est itaque dulce uitrioli oleum, nihil aliud quam oleum sulfuris, aut ipsum sulfur in liquidam substantiam redactum, & hoc proprie oleum dici potest. Est enim pingue & unctuosum, quemadmodum etiam ipsum sulfur, quod in oleo & non in aqua liquescit. Sequitur autem modus segregationis. Modus Segregationis. Recipe uini ardentis acerrimi, & ter sublimati ◉ ui. olei uitrioli austeri tantundem, misce in Uenetiano uitro, & pone in cucurbitam paruam angusto orificio, & luto optimo orificium claude, dimitte ita per integrum mensem aut duos. Deinde effunde in cucurbitam, cui sit immediate annexum alembicum, hoc est, ein kolb mit ei¬ nem angeschmelitzten helm, cuius figuram subiiciemus, pone deinde in paruam fornacem ac dimidiam eius partem cinere obrue, postea applica recipientem & luto iuncturam claude diligenter, & extrahe ◉ ui. uini ardentis quas infudisti. Ut uero turius hoc fiat, pone in balneum Mariae, sit solum uinum, absque oleo, ascendet. Cum extraxeris autem per balneum infusas ui. ◉ uini usti, pone id quod residuum est in fornacem, ut arena mediam cucurbitae partem attingat, ac nouo & uacuo recipiente, eoque non magno applicato, luto iuncturam diligenter claude. Accende deinde modestum ignem, & sensim extrahe omnem humiditatem, quae relicta est in cucurbita, donec nihil humidi amplius in fundo appareat, adhibita semper maxima cura & diligentia, ut ignem ita moderetis, ne ebulliat usque ad alembici canalem. Nam si hunc ebullitio attigerit, sedare non potes, neque prohibere, quin in receptaculum egrediatur, ac totum oleum perdat, solet enim facillime ebulire. Cum autem sensim extraxeris, aufer statim recipientem cum suo humore: tum uidebis duo contineri in eo, aqueum uidelicet humorem, & oleosum, ac pinguem. Segregabis autem unum ab altero starim, ita ut nihil aqueum in oleo relinquatur. Nam aqua illa oleum corrumpit. Solet uero oleum plerunque aquae innatare, maxime si infusum prius uinum, omnino per balneum extractum fuerit, sed statim poteris tactu oleum ab aqua discernere. Oleum enim pingue est, aqua minime. Segregatum oleum deinde usui reserua. Thesaurus. 163 Figura Cucurbitae Cum. alembico immediate annexo. Ein kolb mit ei¬ nem angeschmelitzten helm / Sie mueß man in den glaszhutten bestellen zu machen / usz zerbrochnem Uenedischem glasz /:c. Image29 Uires eius quod segregatum est, sunt omnino eaedem, quae & sulfuris, sed omnia efficacius prestat, quia propter liquiditatem facilius penetrat ad actiones proprias, quod sulfur non potest: quia impeditur a soliditate & spissitudine sua. Illud uero amplius potest sulfure hoc oleum, quod ualet praeterea ad omnes in corpore putrefactiones, & praecipue ad pestem, ad educendum e pulmone in pleuritide & peripneumonia, & difficili tussi, pus, & crassos uiscososque humores. Tuto enim & absque ullo periculo, intra corpus sumitur. Calculum neque in renibus neque uesica, coalescere sinit, exulceratam uesicam sanat. Dosis eius est una, aut altera guttula, aut tres, in uino modico temperatae. Miscetur etiam rotulis, morsellis e saccharo factis. Diligenter autem reseruandum est, nam modicum fit ex ◉. i. austeri olei uitrioli, & facile propter aeream naruram, euanescit. Et haec quidem omnia, aut pleraque saltem, ex Ualerii Cordi libro de artificiosis extractionibus. Uitrioli oleum, ad hunc modum paratur, secundum Falloppium in secretis remediis, ex Italico translatis. Uitriolum Romanum ( hoc enim, non Germanicum est accipiendum, quia continet in se de ferro, quod stomachum confortat, eique est familiare ) in fornace reuerberationis positum, ad rubedinem calcinatur. Deinde posteaquam fuerit ita ad rubedinem calcinatum, ponitur in bociam, quae forma testudinem, instrumentum musicum, referat, optime ac diligentissime perlutatam luto purissimo sapientiae, eaque in furnum reuerberationis, eo modo est collocanda, ut collum bociae extra fornacem promineatur, & paululum deorsum fit inclinatum. Huic adaptetur recipiens, itidem in iunctura quam diligentissime clausum, sicque quatuor diebus contmuis & totidem noctibus oleum ui ignis est eliciendum, quo ad nihil penitus supersit, quod destillari possit. Quo facto, apparebit nigerrimum, instar atramenti, quod in uitro diligenter clauso, ne perspirare possit, est seruandum. Atque hic modus facilis est, & optimus. Usus eius talis est. Accipio iulepi uiolacei ◉. i. & ◉. alteram aquae uitae optimae, aquae rosarum uncias tres, musci soluti duo carat, & drach. unam olei iam dicti, & commixtis omnibus fit diuinissima mixtura. Etenim si detur cochleare eius patienti febrem acutam & calidam, continuo recreatur & refrigeratur. Contra sputum sanguinis, contra fluxus alui, contra uenarum rupturas in pectore, & catarrhos datum, starim prodest. Atque horum omnium certissimam experientiam uidi, etc. Alius modus. Recipe uitrioli quantum uidetur, & calcina in olla, calcinatum in puluerem contunde, puluerem pone in retortam, & superfunde aquam fortem communem, ut imbibatur in loco calido, sine stare uiginti quatuor horas aut amplius. Deinde pone in fornacem retortam, & superius tege, ac perluta, relictis quatuor foraminibus. Destilla primo igne lento, ut post quatuor musicos tactus, gurta exeat: cum aqua non amplius destillat, tum ignis amplificandus, ut spiritus exeant: id erit oleum. Deinde in balneo Mariae, separa aquam ab oleo: eam aquam serua, donec iterum uis oleum facere. Postea oleum in retorta in fornace, igne magno destillando purgabis. Poteris album, rubeum, uel flauum facere, pro ignis magnitudine, G. Rascol. Image30 Alius modus. ◉ aquam uitae, & eam pono in alembico uitri bene lutato, & inter cucurbitam & operculum, ponas quatuor membranas tenuissimas, & fac destillare aquam uitae, ad dimidiam partem, uel minus. Postea ◉ uitriolum, & puluerisa optime, & pone in cornuta lutata, & fac destillare: aquam uero quae destillabit, rursus excipe & pone illam super faeces imhibendo, & hoc facito quater, quoad non amplius destillet. Postea rursus tere, & simili uase impone bene lutato, cum aqua uitae sic praeparata ut supra, ita tamen quod aqua uitae excedat, per duos digitos in uase praedicto bene clauso, & maneat per sexhoras in igne sento, & hanc aquam seorsim serua, iterumque aliam aquam uitae impone, ( sex horis ) ut supra, idque tertio est faciendum. Postea accipe istas tres aquas, & destilla in balneo Mariae, cum uitriolo supra dicto, & quod destillabit, abiice, si uolueris, & inuenies oleum in fundo. Huius olei, cum quis acceperit, septem uel octo guttas cum uino maluatico, uel alio uino albo, uel oleo rosarum, autuiolarum, ante pastum, conseruat ualetudinem. Cum aqua pimpinellae mundificat sanguinem, laetificat cor, & conseruat calorem natiuum. Cum decoctione buglossae & masticis uel eorundem aqua, sanat uertiginem. Cum aqua saluiae, ualet contra spasmum. Cum aqua maioranae & basiliconis, ualet contra tremorem cordis. Cum aqua foeniculi & sileris montani, sanat debilitatem uisus. Cum aqua ireos, bonum est contra catarrhos a capite. Cum aqua uel decoctione rosarum, compescit fluxum sanguinis narium. Cum aqua capillorum ueneris, tussi medetur. Cum aqua citri, apperitum mouet. Cum aqua betonicae, sanat omnes ructus & dolores stomachi: quod si uero dolor hic fuerit a causa calida, dabitur recte oleum cum aqua rosarum & diarrhod. abb. Oleum uirrioli, ex relatione domini Georgii Haymberseri, ◉ uitriolum commune, q. uis, destilla aquam eius ab eo, per alembicum, ut scis: postea ◉ faeces, seu terram uitrioli e uitro, & calcinato ualde bene quam potes maxime: tunc affunde aquam, quam prius a uitriolo destillasti, super terram uitrioli calcina tam, & pone in siccam cellam uinariam, & habebis uerum oleum uitrioli. Sed terra uitrioli calcinata, debet prius bene conteri, & tunc aqua superaffundi. Cum hoc oleo, & cinnabrio, fac ut scis, ad congelandum mercurium. Ex libro manuscripto ueteri Alchymico. Alius modus. Ut facias oleum uitrioli, accipe uitrioli Romani subtiliter triti ◉. xx. & dissoluatur paulatim in uase non uitreato, supra carbones, & postquam fusum fuerit sine ut tandiu bulliat, quoad bene sit exiccatum. Quo facto puluerisetur diligenter, & ponatur in aliud uas non uitreatum, sed bene coopertum, ne quid immunditiei accedat. Deinde excitetur supra infraque ignis clarus & uehemens, ex carbonibus, ut uitriolum instar cinnabaris rubescat. Huius rubificati uitrioli, accipe ◉. xii. & imponas retortae optime perlutatae, cum suo recipiente, similiter lutato in iunctura: ac primo quidem die lento igne, secundo uero fortiori ex carbonibus tantum, ac tertio fortissimo etiam ex lignis facto, destillabis oleum uitrioli. Notandum autem est, quod in recipiente aliquid aquae uitae est ponendum, ut uitrioli spiritus retineantur. Ac post destillationem eadem euaporari debet, posito nimirum recipiente supra carbones, ita eleuatur uapor foetidus, & ubi nullus uapor apparuerit amplius, aut grauiter foeteat, tum oleum uitrioli purum relictum erit. Facultates huius olei sunt pene innumerae. Cum aqua tamaricis ualet contra passiones splenis. Cum aqua rhaphani uel puluere tabularum marmoris, ualet contra lapides, & omnem passionem renum ac eorundem oppilationem. Cum aqua calendulae ac uerbenae, ualet contra pestem. Cum aqua saluiae & buglossae, contra morsum serpentum. Cum aqua uitae, est summum remedium ad superfluitatem menstrui. Eodem modo datum, tollit tertianam. Cum aqua pentaphylli & marrubii, curat quartanam. Cum aqua filicis, necat uermes. Cum uino maluatico, uel cum aqua pimpinellae, usque ad quantitatem octo guttarum bibita ieiuno stomacho, laetificat cor, mundificat sanguinem, & lepram reprimit, conseruatque & auget calorem naturalem. Sumptum cum aqua fumi terrae, & aqua mirobalanorum, citrinorum, curat lepram. Cum aqua maioranae, leuat dolorem capitis, & interficit pediculos capitis. Cum aqua buglossae & melissae, tollit dolorem capitis, hemicraneam, uertiginem & scotomiam. Post purgationem sumptum cum aqua liliorum alborum, purgat lethargum. Cum aqua rutae, curat lethargum. Cum aqua foeniculi, uel apii, uel acori, confert memorie, & prodest ad diminutionem intellectus. Cum aqua lactucae uel papaueris albi, prouocat somnum. Cum aqua borraginis uel buglosse, prodest melancholicis. Cum aqua nenupharis, & cum aqua myrtillorum, tollit phrenesim & apostema calidum, & prodest in pellicula cerebri. Cum aqua uitae, post purgationem, tollit apoplexiam. Cum aqua paeoniae, tollit morbum caducum. Cum aqua mentastri, ualet contra paralysim. Cum aqua saluiae, ualet contra spasmum. Cum aqua basilici & maioranae, tollit tremorem cordis. Cum aqua trifolii, tollit dolorem corporis. Cum aqua foeniculi & sil eris montani, tollit omnem debilitatem uisus. Cum aqua sigilli Solomonis Cum aqua ireos, ualet contra rheuma capitis. Cum aqua capularum glandium & rosarum, restringit fluxum narium. Cum aqua saluiae & hyssopi, ualet contra paralysim. Cum aqua morsus diaboli, ualet ad squinaciam. Cum aqua capillor. ueneris & hyssopi, ualet ad tussim. Cum aqua plantaginis, ualet contra pleurisim, & eos qui emittunt sanguinem per os. Cum aqua cuscutae & cappill. Ueneris ualet contra pleurisim. Cum aqua rosarum, aut uini granatorum, ualet contra syncopiem, Cum aqua corticum citri, tollit debilitatem apperitus. Cum aqua mentae, ualet contra debilitatem & frigiditatem stomachi. Cum aqua myrtillorum, ualet contra dolorem stomachi calidi. Cum aqua portulacae extinguit sitim. Cum aqua betonicae, tollit eructationem & dolorem stomachi, & si dolor est ex causa calida, dehet dari cum aqua rosarum, uel puluere diarrhodon abbatis. Cum aqua citoniorum, tollit uomitum, & si est cum sanguine, detur cum aqua plantaginis, uel cum aqua bursae pastoris, & puluere diarrhodon abbatis. Et si est de uena fracta in pectore unge cum calce corticum ouorum, & sanabitur, dando mane singulis diebus per mensem continuum. Cum aqua pulegii & puluere diarrhodom abbatis, facta purgatione, ualet contra inflammationem stomachi. Cum aqua scabiosae, tollit torsionem corporis, quae uenit ex causa ueneni, & si est ex alia causa, detur cum aqua rutae & syrupo de nenuphare. Cum aqua rutae, ualet ad colicam passionem. Cum aqua uerbasci uel millefolii, ualet contra haemorrhoidas & alias passiones inferiores. Cum aqua absinthii, ualet aduersus morsum ueneno sarum bestiarum. Cum aqua endiuie uel cupatorii, ualet contra omnia apostemata hepatis, & contra hydropisim. Cum aqua pentasphylli, ualet contra ictericiam. Cum aqua artemisiae, ualet contra passionem matricis & asthmatis. Cum aqua allii, tollit dolorem dentium. Cum aqua mentastri, uel aqua uitae, tollit sciaticam. Cum aqua caulium, tollit podagras frigidas. Cum aqua parietariae & plantaginis, curat podagras calidas. Cum aqua agrimoniae, ualet paralyticis. Cum aqua eupatorii, tollit passiones splenis. Cum aqua rorismarini, confortat stomachum. Cum aqua calamenti, ualet ad catarrhum, qui descendit in pectus. Et tandem ualet omnibus passionibus, si detur cum aqua appropriata passioni, & dicitur aurum potabile, & est pretiosius omni medicina, sicut aurum praestat reliquis mineralibus. Cum aqua betonicae, ualet contra illacam & colicam passionem. Cum aqua nasturtii & millefollii, prouocat urinam. Oleum uitrioli parandi modus, a superioribus non multum diuersus & bonus, quem ab amico quodam accepit, qui affirmabat, se nouisse chirurgum, qui hoc solo sibi quaesiemanico. Sunt aliqui, inquit, qui ex uitrioli Romani aut Ungarici lib. 10. aut 12. in bocia per lutata, aut rerrea inuitreata olla, quam in latus inclinant in ipsa fornace, iunctura cum suo recipiente diligenter perlutata, ui ignis oleum uitrioli eliciunt. Alii per ascensum ubi destillauerint, separant phlegma ab oleo, rursumque idem phlegma capiti mortuo affundunt, & denuo destillant ut prius, idque repetunt toties, donec uitriolum penitus factum fuerit inutile, nihilque olei contineat. Et licet his modis extracta olea, ad multa uariaque sint utilia: ego tamen, ut intra corpus, aut quocunque alio modo usurpari oleum possit, ita in eius praeparatione procedo. Accipio ollas nouas etiam non inuitreatas, quibus indo uitriolum, & igni admoueo, ut liquescat uitriolum. Potest tamen etiam, quamuis non ita necessarium sit, eidem aqua affundi, & spatula lignea agitari, & sic iuxta ignem exiccari. Hac prima calcinatione, a uenenositate sua perpurgatur uitriolum. Tum rursus in puluerem redigo uitriolum, & per cribrum setaceum subtile transmitto, ut exacte in puluerem redigatur, & si quid fuerit crassiusculum, rursus tero, etc. Postea calefacio aquam, eamque ita fernidam in uase satis amplo & capaci existente puluere, affundo, atque spatula lignea agito aliquoties, sicque sino, ut per noctem quiescat. Mane post residentiam, aquam puriorem omnem, quo ad eius fieri potest, aufero, turbidam uero per filtrum destillo. Faecibus iisdem post destillationem relictis, rursus affundo aquam feruidissimam, rursumque agito, separo, ut supra, idque tandiu repeto, quoad uitriolum nullam amaritudinem in se habeat, aut aque communicet. Hoc clarum ex uitriolo lixiuium aut aqua, iuxta ignem, tandiu coquatur, donec in uase, in lapidem coierit aut concreuerit, consumendo aquam. Huius decoctionis beneficio, tolluntur omnes phlegmatice & crassae humiditates, & quo penitius exiccabitur, eo subtilius, melius, ac praestantius fiet oleum. Uitriolum sic percoctum & exiccatum, rursus pulueriso, eiusque pulueris ◉. 6. aut 8. in bociam terream inuitreatam, aut ollam mitto, atque in fornace ita in latus inclino, ut collum eius extra fornacem, per duorum digitorum longitudinem, promineat, & coniungatur cum recipienti suo, bene iunctura perlutata. His paratis, primo die, lento igne procedo, ita ut uix sentiatur, deinde uero paulatim ignem fortifico, per diem unum aut alterum. Etenim si ignis a principio fuerit uehementior, recipiens minime erit ferendo, sed dissiliet. Apparebunt in destillatione spiritus candicantes, qui in recipienti conspici possunt. Illi enim indicio erunt, deficientis aut excedentis caliditatis. Cauendum autem est, ne spiritus cohibeantur a debili igne, ualido enim igne promouentur. Est autem ignis tandiu seruandus, quandiu spiritus apparueflammis. Ubi spiritus deficiunt, refrigeltat perse, & infunde in bociam Uenetianam uitream, ibi per duos dies stet, ut clarescat. Quo facto, oleum separetur a faecibus in aliud uitrum Uenetianum in quo seruetur. Neque enim quouis uitro, sed fortiori conseruari potest. Usus olei est multiplex. Pestis tempore, sumitur in ceruisia, uino, aqua, carne, aut brodio calido, mane, sit enim preseruat ab aura uenenata, & a ueneno quoque. Contra infinitos alios morbos, datur diuersis modis, nunc gutte ii. nunc iii, plures aut pauciores, pro necessitate. Oportet autem ut cum liquore cui admiscetur, probe misceatur, agitando; nam sua natura oleum fundum petit. Modus autem in exhibitione olei sit, saporis in acidum mutatio. Bibitur in die bis, mane iii uel iiii. horis ante cibum, & uesperi a cibo. Quomodo autem ad particulares morbos, & cum quibus liquoribus exhiberi debeat, lege in praecedentibus. Contra sitim datur cum aqua portulacae. Ad synanchem & inflammationem oris & parysthmiorum, cum aqua foliorum quercus. Ad epilepsiam ualet oleum uitrioli, si una destillentur persicorum nuclei. Ad uetris dolores, conferunt uinum opti rectificatum, & oleum oliuarum purgatum, comixta cum oleo uitrioli & pontata: purgat enim & sanguinem mundificat, appetitum excitat, & omnes futuros morbos abigit. Ualet ad memoriam, & acuit ingenium, cum aqua foeniculi, uel apii, aut aqua lilior. Menses mulierim inordinatos, reducit inuiam: nam abundantiam corum cohibet, defectum uero promouet. De facultatibus olei uitrioli, sic scribit quidam ex Gesneri amicis. Precipua eius uis est; Montano etiam astipulante, ut homines tardius senescere faciat, dentesque pessimos ac purulentos, efficiat pulcherrimos, ac firmissimos, gingiuas etiam firmas neddat, si cum una aut altera guttula, quotidie dentes leuiter fricentur. Quo & Curtisana quaedam mulier, dentes suos Uenetiis ab omni immunditie ac prauitate, in plurimos annos; solidissimos retinuit & conseruauit. Noluit tamen Montanus; absque aliorum simplicium additione, ad morborum curationem, & symptomatum remotionem uti: semper enim ad ea que moderatiora, & tutiora essent, respexit, haec illem. Ad morbum schorbugium ( scorbuticum ) quidam non sine maxima mercede, usus est foeliciter. De usu olei uitrioli Arnoldi. ◉ theriacam optimam, adde paucas guttas olei uitrioli, stent simul mixtam donec utaris. Si quis decubat, non tamen ad mortem. ◉ huius mixturae pondus aurei, aut si homo non imbecillis sit, paulo plus, & cum pauco uino mane hora 4: mediocriter calidum propina totum: & si quid parum remanserit in fundo; id quoque uino ablutum bibatur. Inde aeger in lecto bene coopertus & capite obuolutus, ita ut totius corporis nihil quam os emineat, per 4. horas iaceat, & sudat quancum potest, nec dormiant. Tum linteis mutatis, maneat sadhuc in lecto ( non sudando ) per 3. horas priusquam edat aliquid. Tunc edat aliquid, & bibat uinum uetus bonum. Y Post hoc pharmacum medicus poterit etiam aliis medicamentis uti, ut purgantibus & confortantibus. Natura huius medicinae est, omnem morbum imminuere, & uiam praeparare ad sanitatem, idque cito & breui tempore, fac modo ut aeger pareat, & bonam diaetam seruet. Curandum ut quatuor praedictis horis recte & copiose sudetur. Rite enim adhibitus hic potus, nunquam frustratur medicum. Cauendum ne aeger cum sumpsit, reuomat. In colica, Benedictus Uictorius sic oleo uitrioli utitur. Recipit uini maluatici ◉ ii. olei uitrioli ◉ s. Experimentum mi rabile, si detur in hora doloris sine febri. Prodest etiam si locus dolorosus inungatur cum oleo uitrioli, praemisso enemate. Ad anginam remedium expertissimum, Alexii Pedemontani lib. i. ◉ olei uitrioli Romani, guttas tres, quibus in uinum iniectis, fiat gargarismus. Eius guttae ii. cum aqua saxifragiae, urinam prouocant. Ad ulcera mala tibiarum, aqua aluminis ualet, cum modico olei de uitriolo mixta. Contra febres, recipe uitriolum calcinatum, & puluerisatum, superinfunde aquam uite, ut ii. digitos excedat, sine ut quiescant per triduum aut quatriduum, postea infunde aliam, & similiter fac, deinde abstrahe aquam uite, da ii. uel iii. guttas in aqua conuenienti: sex aut uii. dies oleo uitrioli madidum linteolum applicatum fronti, grauem capitis dolorem curasse, retulit quidam. Dolorem uentris & stomachi, leuat potio olei de uitriolo, cum ◉ ii. uini maluatici. Oleum uitrioli aquae iniectum, ut fiat acidula aqua, purgat: Quidam curauit eo colicam desperatam: & exhibuit in asthmate phlegmatico in periculo suffocationis, profuit cum uomitu. Hic aliquando sumpserat ◉ i. pituosis omnibus affectibus utilissimam, praesertim uentricu li. Ad uerrucas tollendas, singulare: arbitratur quidam etiam utile esse ad clauum, quanquam expertus non sit. Oleum uitrioli nostrum sic fit, Recipe de uitriolo meliori, quantum eius habere poteris, dissolue illud in aqua calida, postea permitte ut aqua rursus clarescat, & destilla per filtrum, & quod destillatum est, pone in uas cupreum, uel deuitreatum. Post rursus in aliud uas uitreatum pone, collocando intra carbones, ut uitrum ad summum rubescat: postea iterum dissolue ut prius, per filtrum destilla & exicca, quousque bene rubescat, tum teratur minutissime, & triti uitri oli pone ◉. i. aut ad summum ii, in uas uitreum seu bociam, & antequam imponas, infunde aquae uitae sine omni phlegmate cyathum dimidium in uitrum, ac tandem superaffunde puluerem uitrioli, & mitte bociam contra bociam in furno apto, & dato ei primo quidem ignem lenem, quousque fumi albi comparuerunt, post augmenta ignem, & dato ei ignem flammeum, ad finem usque continuando. Post accipe omne quod destillatum fuerit, & in retorta destilla per arenam. At rursus quod destillauerit, iterum in retortam infunde & rursus destilla, idque toties, quo usque nullae faeces in retorta manserint. Tum destilla in balneo forti, & separabitur quinta essentia, & phlegma & manebit oleum purum in fundo uasis: quod si non satis purum aut mundum inueneris, ponas iterum per se solum in retortam, & iterum destilla semel per arenam, & habebis oleum optime rectificarum, quod serua, quia carum. Olei uitrioli praeparationem ingeniolam, probatam, nec non absolutam, integramque docet quidam magnus eius artifex, in sequentem modum, ex Germanico translatum. Adolei destillationem, ante omnia extritenda tibi erit fornax quadrata, eius amplitudinis, ut in ea collocari facile possit bocia magna perlutata, uitrea, octo aut decem mensuratum capax, magno & amplo uentre constans. Primo extruatur a terra fornax altitudine pedis aut circiter, deinde craticulam collocato ab hac iam dicta altitudine, circiter penem unum cum dimidio distantem. Tum per mediam fornacem ferrum oblongum, & forte, optimo luto perlutatum, & pertingat ab uno fornacis latere, ad aliud. Inter cratitulam & ferreum baculum aut stylum, adaprato pigrum Heinricum fornaci, secundum latus, prout sequens figura, tibi depingit. Sit autem Heinricus piger ea magnitiudine, ut caput pene ingerere possis. Quibus paratis, continuetur fornacis extructio supra ferreum baculum per pedis unius cum dimidio altitudinem, ac ita apertam relinquito, usque quo uitrum, in quo uitriolum continetur, fornaci imponas. Et nota, istud latus uersus pigrum Heinricum debere a craticula usque ad summitatem esse apertum, quo ad uitrum fornaci sit imposi tum. Parata fornace, accipito uitrioli ◉. xxx. aut xl. pro magnitudine & capacitate uitri, & uitriolum pone in ollam inuitreatam, quam colloca in ignem, ut exacte calcinetur, ne quid humiditatis in eo relinquantur, & quoad punicio colore tingatur, aut instar lapidis induretur: tum perfracto uase terreo, & refrigerato uitriolo, in mortario minutissime pistetur, & puluerisatum, impone uitro huic magno cuius supra facta est mentio. Uitrum hoc uirriolo repletum, ea parte fornacis, qua aperta est, ponatur per transuersum supra transiens ferrum, deorsum collum uertendo, quantum potes, ita tamen ne uitriolum effundatur, & collum promineat extra fornacem, ad dimidii pedis longitudinem, quo recipiens commodius postea luto adaptari queat. Quo facto, partem fornacis apertam, a craticula, ad summum usque claude, uitrum simul diligenter luto, fornaci coniungendo. Ad summitatem ubi perueneris, in uno quatuor angulorum facito foramen magnum, qui magnitudine, cum suo operculo, quod admoueri & remoueri possit, reliquis angulis, itidem fiant uentilia, minora tamen ut digitum maiorem tantum capere possint. Dehine fornax paulatim est contrahenda, & in acutum efformanda ita, ut in summo foramen quoque ea amplitudine relinquatur, quae manum intromissam, libere admittat cui operculum quoque fabricandum, quo claudi possit, aut aperiri. Posteaquam fornacis extructionem, una cum bocia, ei indita, ita perfeceris, rursus alio opus est uitro magno, capaci octo uel decem mensurarum, idque collo bociae, quod extra fornacem est exertum, accommodandum, more uasorum recipientium, ita ut collum alterius satis profunde in recipiens ingrediatur, & utrunque simul, diligenti studio, & optimo luto, coniungatur, ut moris est. Totam hanc fornacis & uasorum descriptionem sequens figura ob oculos ponit, Ubi notandum pigrum Heinricum, non debere ita exacte craticulam attingere, sed satis esse, si carbones ed deferat. 1. Porta, per quam aer subingrediens, ignem fouet. 2. Craticula, cui carbones incumbunt. 3. Piger Heinricus, carbones deferens. 4. Locus, quo repositum est oblongum ferrum, sustinens bociam. 5. Collum bociae prominens, deorsum inclinatum. Thesaurus. 172 magnum. 7. Uentilia, quatuor in fornacis angulis sita. 8. Foramen magnum, in summitate fornacis existens. Image31 Ubi haec omnia praeparata, calefiat fornax cum igne carbonum, & piger Heinricus magnis carbonibus repleatur: operculo imposito claudatur, & omnia reliqua uentilia, exceptis tribus supra memoratis paruis. Ostium quoque, quod sub cratere est, unitate notatum, ex parte dimidia claudendum, propter aerem, ad conseruandum ignem. Procedendo itaque primo, igne mediocri, mox stillabit oleum clarum: ubi olei color clarus, coeperit fieri obscurior, & oleum utcunque turbidum, ignis erit fortificandus, & sequetur materia rubra, quae propellenda est, fortificando paulatim ignem, ita ut etiam, perforamen, quod in summo existit, carbones iniicias, & fornacem iis repleas aduentilia usque, quae aperienda sunt, nec ullum clausum relinquendum. Sic destillatio est continuanda. quandiu destillat, id quod fit 24. aliquando 30. horis, quibus continue, sine ulla intermissione, destillatio absoluenda. Hoc enim modo, habebis oleum uitrioli perfectissimum. Itaque hic modus, non semel, utpote uerissimus, a quodam insigni artifice est probatus. Ubi notandum est, recipiens uas refrigerandum esse, alio uase aqua frigida pleno, cum epistomio, ut supra recipiens uas, continue aqua frigida destillet: aut imposito huic uasi filtro, aqua similiter supra reciperiens destillet, sicque refrigeretur recipiens, quod ui excedentis caliditatis, alioquin distiliret. Post absolutam destillationem, & fornacis, uitrique refrigerationem, oleum in retortam effundatur, & balneo Mariae rectificetur ab ignea, aut rubra materia, quorum utrunque seorsim est seruandum. Alius existimat, confultius fore, ut, postquam rubra materia comparuerit in destillatione, recipiens mutetur, ne quo pacto uerum oleum, aliena quadam qualitate afficiatur. Usus huius olei est, contra quascunque febres: contra colicam, & stranguriam: contra lapidem aut arenulas uesica. Suffocationi uteri, pesti, leprae, dysenteriae, dentium dolori, tussi, pectoris apostematis, & pulmonum, ascendenti etiam & quasi suffocanti pulmoni, ualet apprime. Hydropisim a quacunque causa curat, contra podagram, paralysim, etc. prodest. Sumi uero debent duae uel tres aut quatuor guttae pro uice in aqua uel uino, mane, aut uesperi. Leonhardus Fierauanti, lib. 2. secretorum lingua Italica scriptorum, modum docet destillandi oleum uitrioli, qui a communi modo nihil omnino differt, nisi quod destillatio olei octauo demum die, aut decimo absoluitur, & a principio, ut uidetur, ignem flammeum excitat, & oleum ipsum nigrum deitillat. Oleum uitrioli compositum, ◉ sacchari purissimi & albi ◉. iiii. rhapontici ◉. i. rhabarbari ◉ i. florum mercurialis ◉. i. pistatis & contusis omnibus simul fiar pasta, Postea accipe aquae uitae optimae, ◉. iiii. & omnia simul in retortam coniice, quae diligentissime sit perlutata, ac pone in fimum equinum calidum per sex dies, postea destilla per balneum Mariae, quoad nihil amplius eliciatur. Tum faeces relictas in sacculo lineo, fortiter torculari exprime. Deinde accipe aque fumiterrae, buglossae, scabiosae, ana ◉ ui. & cum his aquis lauato diligenter faeces expressas, & rursus torculari exprime, ac postea abiice. Ac eas quidem duas aquas, quas per expressionem collegisti, destilla per filtrum toties, quoad satis clara appareat. Postea cum prima aqua commisce, & simul omnes destilla in balneo Mariae. Ubi autem ex tribus istis, unam aquam perfeceris, pro qualibet libra aquae, pone ◉ i. olei uitrioli finissimi, & serua in uase uitreo ad usum. Hanc aquam paraui tempore aestatis, & maximo successu, sum ea usus. Stomachum debilem restituit, sanat lienem, dolorem capitis mitigat, & dentium, etc. Senes in uigore quodam conseruat, cuius ego experientiam certam uidi, in uiris & mulieribus, sanitatem conseruat, qui ea fuerint usi. Modus autem, & quantitas est, ut mane accipiatur uncia dimidia, frigida ita, qualis est, post cuius assumptionem, cibus ad minimum 4. horis tardetur, eoque die, cibis boni succi utatur. Uitrioli oleum corrosiuum. Uitrioli Romani ◉. ui. salis communis ◉. i. s. calcinentur simul tandiu, quoad rubere incipiant, tum amoue ab igne, & puluerisa simul, ac diuide in tres partes. Postea habeas tres bocias similes testudini, optime luto sapientiae perlutatas, & in unam quamque harum, pone uitrioli rubificati partem ter tiam, & omnes tres bocias in unam fornacem reuerberationis ponito, sicque ui ignis, omnem substantiam extrahito, quae aliquando nigra uidebitur ut atramentum, & nonnunquam satis difficulter, nec statim procedit. Quod ita destillatum fuerit, in uitro satis amplo seruetur, ne dissiliat. Atque hoc liquore aperiuntur omnia apostemata, & mundificantur omnis generis ulcera putrida, saltem superficie tenus attingendo, & cito operationem facit mirabiliter. Cancros & cancrosa mortificat, & multa alia, quae ipse inspexi, facit. Falloppius in secretis. Aliter, ◉ uitrioli Romani ◉. ui. salis ammoniaci, sulfuris, cinnabaris, auripigmenti, aluminis rochae ana ◉ ui. calcinentur omnia ut prius, ad rubedinem, post redigantur omnia simul in puluerem subtilem, & positis omnibus in bocia ( ut supra ) per sex dies continuos ui ignis destillato, cauendo ne iuncturae alembici male sint clausae, & c. Hoc liquore queuis membra possunt amputari, si in eo lignum ex olea arbore madefiar, & hoc ligno signetur locus amputandus. Et id quidem tantae est efficaciae, ut carnem aperiat, ac si rasorio dissecta foret & operationem suam facit, sine ulla sanguinis effusione, aut hemorrhagia. Atque hoc causticum est ex secretis secretissimis totius Chirurgiae, & a me ipso pluries probatum, atque ab aliis, ut ego saepe aspexi. Idem. Oleum uitrioli naturale & subtilissimum, dulce gustu, quod pro miraculo habetur. ◉ uitrioli Ungarici ◉. iiii. tere subtilissime & in bocia desiccetur, deinde rursus in aliam paruam bociam perlutatam impone fortiter constringendo, & impellendo. Tum super infunde uini sublimanti, rectificati usque ad summum ◉. iiii. deinde repone ad digerendum dieb. 40. postea destilla, & uidebis oleum uitrioli natare in superiori parte uini sublimati. Oleum uero uitrioli commune permiscetur cum sua aqua, ideoque habet opus rectificatione, ex lib. man. Oleum uitrioli, quod mortifiat cancrum & fistulas, & praecipue ulcera antiqua corrosiua, sic fit. ◉ uitrioli Romani usti in cacabo ad rubedinem ◉. i. puluerisetur subtiliter, bociam uitreatam, & sublimetur communi modo: tum destilletur cum bocia contra bociam, aut per alembicum, addendo parum aquae uitae, bene rectificatae, ut ascendat, etc. Fumanellus de oleo uitrioli contra cancrum, sic scribit. Extremis morbis, extrema remedia optima sunt: cum igitur cancer huius sit generis, licet ipsi extrema adhibere remedia, cuiusmodi est oleum uitrioli cuius hec est confectura, ut sumatur uitriolum rubificatum, ignitum utique & tritum, & in alembico positum, ingeniose destilletur. Huius die prima detur ieiuno, gutta una, cum unciis tribus aquae buglossi, & die secunda, guttae duae cum maiori aquae quantitate, siccque addendo guttam & aquam, usque ad dies quinque. Istis peractis, oleo praedicto canceris extrema siue margines liniantur, donec cancri materia radicitus eximatur. Hoc autem medicamentum, expertum non est a me, sed ab empirico habui. Cancrosos concoquens humores, constat ex succi fumarie, borraginis, scabiosae de uno quoque ◉ iii. endiuiae, scariolae, cuiusque ◉ ii. epithymi, senae, uini granatorum, ex singulis ◉ iii. sacchari q. s. fiat syrupus. Soluentia sunt, elect. hamech. pil. de lapide lazuli, pil. inde, sena, epithymum, aqua lactis cum sena ipsa macerata. De Oleis Ex Reliquis metallis. Oleum ex cupro, a Gallo empirico. Accipe aeris adusti ◉. ii. subtilissime teratur, & ponatur in uitream cucurbitam optime lutatam, & aceto imbibatur fortissimo, fac destillare per horas 24. & habebis oleum fortissimum coloris rubri & uiridis. Oleum Saturni commendatur in ulceribus inueteratis, faciei uero maxime ( Sireion ulcera faciei uocat Theophrastus ) cuius generis sunt, cancer, fistulae circa nares. Noui mulierem cuius nasus fere totus pessimo ulcere fuerat consumptus, probe curatam hoc solo oleo: adhibetur autem oleum tepore liquefactum, uel ad fornacem hyeme, ac penna illinitur, unc. s. quidam uno coronato uendit. Dosis eius, gr. iii. Usus, in colica, fistulisque. Oleum ex ferro, a Gallo empirico. Accicipe limaturae ferri q uis, imbibe urina postea calcina toties in fornace reuerberationis, donec impalpabilis reddatur, colorisque sanguinei, tunc pone in cucurbitam uitream optime lutaram, imbibas quoque urina, & rac destillare more aque fortis, per horas 24. semper ignem augendo: & habebis oleum spissum rubicundissimum. Experientia illius olei, rubificentur laminae cuiusuis metalli, si extinguantur in isto oleo, statim accipient auricolorem. Oleum ex chalybe, & lapide magnete eodem modo extrahitur, quo de ferro dictum est. Oleum lithargyri, pro magno secreto est tenendum, quoniam mirabile est in delendis maculis & panis faciei, & subtiliat cicatricem, & rubedinem eorum delet, ex libro manuscripto antiquissimo. ◉ lithargyri puluerisari, quantum satis uidetur, dissolue per decoctionem in aceto forti, pluribus uicibus successiue, deinde euapora acetum ad ignem, & remanet oleum nigrum in fundo, quod dissoluatur cum aqua calida per agirationem cum baculo paruo, & mundo, tunc destilla per linguam laneam, & remanet oleum in fundo, quod ab aqua separatum, est singulare. Oleum quod fit de calce, est mirabile. ◉ calcis uiuae frustum integrum, & infundatur in oleo communi donec dissoluatur, & calx in puluerem redigatur: & postea pone in alembico uitreo & destilletur; & emanabit oleum quod uocabitur oleum calcinum, etc. Oleum e bolo armento, legitur alicubi apud Theophrastum Paracelsum. De Oleo Succini Faciendo, ex praescripto insignis Medici Germani, qui totius etiam Succini historiam luculenter descripsit, ut aliquando uidebitur. Oleum succini nihil est aliud, quam subtilissima, pinguis & aerea substantia, quae succino inest, extracta arte. Et quamuis non adeo difficile sit elicere tale oleum, requiritur tamen ad eam artem, cura, ac aptitudo instrumentorum, quare maxime annitendum, ut sequentia praecepta obseruentur. Quod Succinum sit eligendum. Quanquam non esset inconueniens eligere ad destillationem, & extractionem olei, purissimum, & quod maiorum esset partium succinum, quia sumpta puriore materia, purior etiam egreditur liquor, & uas inferius non tanta replebitur copia excrementitii humoris, ac scoriarum, praeterea & non tam facile igne resoluetur, & uno impetu corruet, si maiorum fuerit partium, sed pedetentim & tarde liquescet, ut quae inest ipsi substantia subtilis melius a faecibus secerni possit: tamen in defectu ipsius etiam pulueres, & ramenta sumere licet, quia & ipsa reddunt oleum, si recte uasi imponantur. Obseruandum igitur, ut iniecto succino in cucurbitam, imponantur lapilli silices, & desuper rursum succinum, De Fornace Et Instrumentis ad destillationem succini necessariis. Plurimum interest habere instrumenti apta & idonea, & primum quantum ad fornacem attinet, sit ea rotunda, duorum cum dimidio pedum altitudine, latitudine uero ipsius diametralis sit duarum spithamarum. Extruatur autem uel ex lateribus, uel ferro luto obducto habens duo foramina rotunda, per quae, ( ut paulo post depingemus ) canales instrumenti secundo loco positi exire queant. Porro alia duo praeparari tibi curato instrumenta, ex cupro intus stanno obducta, praesertim inferius, superius habeat figuram cucurbitae, altitudine spithamae unius & dimidiae, ex integra lamina compositum, & collum ipsius applicetur inferiori instrumento, illudque ingrediatur. Paretur etiam ex cupro operculum rotundum, & foraminibus plenum, ut tectum eo succinum, emanare & destillare resolutum possit. Inferius uero instrumentum recipiens succinum ( est enim destillatio per descensum ) sit rotundum, habens collum quod recipiat, & in se contineat collum cucurbitae, capax trium uel quatuor mensurarum, habens duos canales, quorum unus descendat, sitque inferior, alter uero descendat, & fiat hoc modo. Image32 Thesaurus. 177 Fornax. Image33 Foramen superius, ad canalem alterum. Foramen inferius, per quod exit inferior canalis. ◉ Instrumentum superius seu cucurbita, in quam coniicitur Succinum cum Silicibus. Canalis inferior per quem soleum unacum aqua egreditur. Canalis superior per quem subinde affunditur aqua calida. ◉ Instrumentum inferius excipiens scorias & oleum. Euonymi ◉ Cucurbita cum inferiori instrumento coniuncta, si sunt utraque imposita fornaci. Image34 Image35 Image36 Operculum perforatum. quo obstruitur cucurbita. Fornax cum omnibus ad destillationem necessariis. Image37 In hac figura, omnia ad huius olei destillationem necessaria instrumenta, proponunur. Fornacis structura ad dextram apparet, in cuius summitatis medio; cucurbita eminet, labet eadem fornax ad dextram, prominensem sursum uersus canalem, ( qui canalis superior dicitur ) ligneo cono obstructum. In eadem ad laeuam, conspicuus est canalis inferior, cui alius, per refrigeratorium transiens, artexitur. In medio apparet uas refrigeratorium, cum suo canali ad laeuam, cum quo statim recipiens committitur. De Destillatione Succini. Postquam fornacem & instrumenta tibi omnia paraueris, accipee inferius instrumentum, impone fornaci & exerito ambos ipsius canales, ( ut uides factum in praescedenti schemate ) atque illud in fornace optime munito lateribus & luto, fietque interseptum satis firmum, ne ab extra inspiciatur, & ignis ipsi incubando nocere possit, tantumque ipsi aquae infunde, donec ex canali effluat. Postea positis alternatim & succino, & lapillis in cucurbitam luto uestitam, ita ne succinum, sed potius lapilli operculum attingant, tege cucurbitam ac operculum clauis ferreis ad latera ipsius infixis munito, ne illud ui & impetu caloris excidat. Sed potius onus sufficere queat, & impone cucurbitam inferiori instrumento, ac locum, ubi coniunguntur obline luto, ne aliquis uapor exire possit, Similiter & canalem ascendentem obstrue, ligneo cono, ut extrahere eum possis, si affudenda est aqua calida, quod fiet, si parum ipsi inerit, & oleum exire nequiuerit. Canali inferiori appone alium canalem stanneum, uel ex cupro confectum, transeuntem uas aqua frigida repletum, quae ubi calefacta fuerit, aliam frigidam affunde. Illi uero canali receptaculum adiungito, in quo sit ◉. i. aquae frigide purissimae, satis magnum & capax aquae cum oleo. Sit autem uel uitreum uel figulinum, munitum uitro, non cupreum, quia facillime oleum contrahit uiredinem ex aerugine quae cupro inest, omniaque optime & diligentiss. obstruantur. Haec ubi facta sunt omnia, circa cucurbitam prunis ardentibus accende ignem placidum, suppeditantem ex omnibus partibus aequalem, in principio calorem, & auge eum succelsiue, usque ad uesperam ( uno enim die ea destillatio finitur ) donec tota cucurbita tegatur & obruatur ignitis carbonibus. Et obseruandum est ubi cucurbita quasi excandescit, ablolutam esse destillationem, quare ignis remouen potest, stent tamen sic per integram noctem sine igne, ut per se frigefieri possint. Postea exemptam cucurbitam, reperies uacuam a succino lapillos qui ipsi adhuc insunt nigros quasi fuligine obductos. In fundo uero inferioris instrumenti cernes feces, uel scorias picem referentes, oleo innatante per canalem cum laqua ad receptaculum delato, quae utraque reseruanda sunt, donec rectificetur oleum. Et haec sufficiant de priori destillatione. De Rectificatione. Ueniendum iam ad secundam & postremam destillationem quae fit per ascensionem, & est rectificatio olei, id est, puri ab impuro segregatio. Peragitur autem sequenti modo. Accipe cucurbitam uitream, atque in eam infunde aquam cum oleo, ut uenter ipsius repleatur usque ad collum, & imposito ipsi alembico similiter uitreo, balneo committe, & omnia optime communire debes, ne calor eam perfringat, & calida aqua est affundenda. Siquidem uitrum calefactum subi tam frigefactionem perferre nequit, sed rumpitur. Quibus peractis, applica alembico quoque receptaculum uitreum, & exibit oleum purissimum pauca aqua permixtum, quae segreganda est ab oleo, instrumento uitreo, quale est Ualerii Cordi, quo semper est usus, uel ipsius defectu, alio infundibuli formam referente. Innatat enim hoc oleum aquae. Potest autem haec destillatio quoque fieri per arenam eodem modo, obducta tamen cucurbita luto, ne calore frangatur: sed melius & purius fit per balneum. Instrumentum Ualerii Cordi. Segregandi instrumentum aliud. 4. Image37 Image38 Est spacium uacuum. B. Canalis per quem in spacium. uacuum aer ingreditur. 2. Spacium olei & aquae. ◉ Canalis per quem aqua egreditur. De Extracti Et Rectificati olei uiribus & utilitate. Appellatum fuit olim hoc oleum sacrum propter uires eius nimirum admitandas & arcanas. Habet quidem easdem, quas succinum ipsum uerum multo efficatiores. Nam quicquid efficaciae & uirium in quinque, sex. uel septem succini libris inest, in unam libram facile redigi potest. Quare plurimum confert Epilepticis, Paralyticis & spasmo laborantibus, & mulieribus patientibus suffocationes matricis. Confortat etiam foetum in utero. De oleo succini, eiusque uirtutibus, sic quidam scribit. Superat sua facultate, inquit omnes aquas uitae, quas uocant, omneque aurum potabile, praesertim in apoplexia & epilepsia curanda. De De Oleo Ex lateribus. Oleum benedictum siue laterinum habens in se multas uirtutes ad aegritudines frigidas, utiliusque balsamo uirtute sua & subtilitate. ◉ laterum uel tegularum rubearum nouarum ab aqua intactarum, quantitatem quam uoles, contunde in paruitarem ciscerum, canabis, milii, aut etiam subrilissime cribrentur. Postea mittantur in uase uitreato uel alio, & fortiter igniantur. Deinde proiiciantur in oleo oliuarum antiquo & claro, si haberi potest, in uase terreo uitreato. Et dimittatur sic stare per uii. dies & plus, & si fracturae sint grossae, conterantur in puluerem subtilem, & in cucurbita magna pone, & superposito alembico destilla lento igne. Et scias quod de ◉. i. olei ◉ i. tantum exibit, cuius uirtus naturalis maior est, quam in balsamo naturali ad omnia curanda, & est calidius ipso, & propterea dicitur oleum benedictum, maxime ad morbos frigidos curandos, & quanto antiquius, tanto melius. Probae agn oscendi ipsum sunt, quod oleum oliuae tenet hoc oleum suspensum in medio sui: uel circa fundum non tangendo fundum. Unde ostenditur ipsum calidius esse & magis leue. Illud uero quod non est laterinum, est graue. Et ideo si iactetur gutta in ipsum, petit fundum. Et in hoc cognoscitur eius grauitas & frigiditas. Item hoc oleum reddit fortem odorem & in colore est rubeum. Et gutta eius posita in manu, statim euanescit, & dispergitur per totam manum. Et si ferrum liniatur eodem oleo, statim ardet, & accensum facile non extinguitur. Quum autem perfecta fuerit huius olei destillatio, sapienter aperi uas, postquam frigidatum fuerit, & extrahe puluerem laterum, & iterum impone de aliis pulueribus, si uis plus habere de ipso oleo, & destilla ut prius. Et destillatum bene, serua in uitro bene obturato cum cera. Uirtutes eius hic 44. annotantur, in frigida causa, interiori & exteriori. Prima reducit omnia membra aliquo accidente infrigidata, si membra laesa eo inungantur. Item ad sanandum uulnus, si herba appropriata aliqualiter in eo decoquatur. Item ad omnes manuum & pedum fissuras tempore hyemis. Item ad neruos infractos ex gutta, uel alia causa, & ad manuum & capitis tremorem. Podagrae & artheticae frigidae, collo dolenti & circumtenso cum nec commode flectitur. Item lapidem renum & uesicae comminuit inunctum, & frequenter bibitum. Excoriationi quoque uesicae, intus & foris, quae agnoscitur per mordicationem uirgae inungendo. Item retentioni & difficultati urinae. Item passionibus aurium ex frigiditate, ut surditati & sibilo & fluxui malorum humorum ad aures, panniculum ipso intinctum auri immittendo. Item contra uermes aurium ab intra natos uel extrinsecus ingressos. Item tortioni oris. Item acutae tortioni uentris. Et matricum doloribus in omni aetate. Dolori quoque sciatico, renum & spinae dorsi, addi tamen possunt ei herbae, flores & radices calidae naturae illis appropriatae, ut saluia, pulegium, absinthium, serpillum, origanum, betonica, hyssopus, diptamnus. Item omni pustulae & apostemati crudo non bene maturo, quia crudum cito maturat, & maturum cito dissoluit. Cui si addatur radix lolii & uitellus oui & cepe album, coctum sub cineribus calidis, prodest uehementer, si superponatur. Item ualet duritiei splenis propter infrigidationem nimiam, quia cito humectat & suauiter ipsum calefacit. Item epilepticis & caducis, si cum eo nares patientium ungantur. Item oppilationi cerebri & nasi, propter causam frigidam undecunque uenerit, siue oculi lachrymentur, siue nares sint plenae phlegmate, si loca earum cum ipso inungantur, siue etiam per os sumatur. Item ualet omni frigiditate capitis & cerebri, si cum, eo ungantur calefacit, & mirabiliter confortat. Item uncta posteriore cerebri parte, ualet obliuioni, & debili memoriae. Item ualet dentium dolori, ungendo gingiuas ex eo. Item ualet frigiditati matricis bibitum, intus quoque & extra inunctum, & retentioni intempestiuae menstruorum. Item educit foetum mortuum, aperiendo orificia uenarum. Item ualet sanguini coagulato ex percussione. Et sterilium mulierum malas exiccat humiditates. Item tussi frigidae & oppletioni pulmonis, bibendo ipsum, & pectus inungendo, & ualet tussi siccae & molli, quae uocatur strictura pectoris, & dissoluit illic congelatos humores, & canales pulmonum aperit. Inunctum quoque oculis lacrymantibus subuenit, si super palpebras fiat inunctio. Item ualet inflationi ipsorum, dolori & rubedini per inflationem, uel abundantiam sanguinis in ipsis factam. Item omni morsui uenenoso, ut scorpionis, araneae, uespae, apum, serpentis, si locus percussus ex eo inungatur. Item ualet syncopi, & debilitati cordis, & stomachi, si ex eo bibatur cum bono uino. Item ualet piscatoribus, si eorum retia tali oleo inungantur antequam uadunt piscatum, trahit & allicit pisces odore suo. Item ualet contra potionem opii uel hyoscyami. Item dolori ani & lumbricis bibitum & ininctum, maxime si ei absinthium fuerit admixtum. Item ualet sputo sanguinis, & mictui sanguinis. Et cui coagulatus est sanguis in capite, & causa sit apostematis generati, uel ex percussione, si locus ipso inungatur, sanat. Item ualet crepatis, si supra locum fit cum ipso inunctio & emplastratio, cum succo absinthii. Item contra scabiem duram, & siccam capitis, inungendo. Item omni fistulae. Item lapidi uesicae & renum, si herbae ad hoc appropriate, scilicet saxifragia, milium solis, semen petroselini, foeniculi, sanguis hircinus, ei permisceantur, & in potu tribuantur. Bene dictus Deus, cuius immensa largitas tot rebus humanae fragilitati prouidit. Si in oleo benedicto coxeris piper longum, & grana paradisi & pyrethrum, de quolibes 31. castorei ◉ s. & cum hoc unxeris ( uirgam puto ) ad coitum facit. Ut candela, neque uento, neque pluuia, extinguatur. ◉ bombacem aut stuppam, & madefac in oleo benedicto, & cum seuo aut cera fac candelam, quae poterit in aqua ardere. Item stercus columbae, cum oleo benedicto mixtum, & cum eo lignum linitum, & in sole calido positum aliquandiu, per se accendetur.. Item accipe calcem uiuam, & sulfur aequalium partium, & distempera cum oleo benedicto, & forma inde pilulas, quas proiice in urnam aqua plenam, & exibit inde ignis, Ut filum candelam ardentem extinguat, tunc circumuolue candelam, & linias ipsam cum theriaca box De Aqua Uitae Simplici Et Composita. 2. De Succis Et Extractionibus. 3. De Salibus. 4. De Borace. 5. De Auro Potabili, Et Oleo Auri. De Aqua Uitae Seu Ut uocant, ardente, destillanda, deque eiusdem facultatibus. Quae e uino, aut eiusdem faecibus, destillatur aqua, aliis dicitur aqua uitae, quod uitam nimirum fulciat, seniumque remoretur: sed aqua mortis rectius uocari posset, si non rite fuerit parata, utpote quod talis plus incommodi, quam commodi afferat, ut refert author Pyrotechnie: aliis uero ardens appellatur, quod pilis capitis super affusa, uel panno, adhibita candela ardente, statim inflammetur, uideanturque capitis pili uel pannus ardere, licet neutrum consumatur. Dicitur etiam ad extremam subtilitatem redacta, a Chymistis, Quinta essentia. Destillatur uero, ex generoso non nunquam uino, albo uel nigro: plerunque ex fece cuiusque uilli uapescentis, per turbinem seu metam furnariam prunis moderate excalefactam, exprimitur, ut author est Lemnius. Caeterum quando ex ipso uino aqua uitae destillatur: audio, inquit Gesnerus, ex satis magna uini quantitate, parum aquae ardentis destillari: ex faecibus contra, multum. E uino Alsatico, aqua uitae non usque adeo bona destillatur. Porro uinum ardens, leuitate fere reliqua omnia humida superat. Quum enim quatuor sint ( ut idem Lemnius author est, lib. 2. cap. 34. de Occult. naturae miraculis ) quae leuitatis, ac grauitatis, ratione inter se certent, uinum, aqua mel & oleum: horum omnium leuissimum, minimique ponderis est uinum ardens, quod oleo admixto fluitat, summasque partes subit, oleo in imis subsidente. Est enim illi prorsus excocta terrea omnis concretio, totaque illius substantia ignea, aereaque, effecta est. Proximum huic leuitate est oleum, etc. Quod si experiri uelis, syncerane sit, an ad ulterina haec quinta essentia: mantile aut linteum liquore illo madefacito, & flammae admoueto, si confestim inardescat, illaeso intactoque linteo, efficacissima est. Inflammescunt si quidem sudariosa aqua hac macerata, at non consumuntur. Flamma enim leniter modo peplo incumbit, nec penetrat, sed lambendo absorbet cognatum sibi ac familiarem, igneaeque naturae liquorem. Quod si uolae manus non nihil imponas, admouerisque ardentem papyrum: ardescit quidem palma, at manus non uritur. expertus ( inquit Lemnius ) quamlibet enim asperum intensumque gelu existat, liquoris gelu nunquam congelascit, nec in glaciem concrescit aut cogitur, adeo ut atramentum scriptorium, tum pleraque alia, quibus guttas aliquot admisceri contingit, nunquam frigore constringantur, idque ob extremam caliditatem ac tenuitatem, quibus est imbuta. Commixtum sali hoc ardens uinum, & appositum igni, recepta flamma astantis formam cadaueris similem efficit Ringelbergius. Quum decoquit, carnes coctas uel crudas a putredine conseruat, ubi in eadem intinguntur: uinum turbidum, si cum ea misceatur, clarificat & restaurat. Mustum clarum reddit: Uinum pendulum, acidumque, affusa restituit. Herbarum omnium uirtutem si in ea ponantur, extrahit, praeter uiolae odorem, quem non retinet. Odor ipsius reptilia interficit, & uenenum fugat, Uitalis. Est & hoc mirabile, quod a fide digno accepi: Si guttae aliquot aquae bombardis infundantur, ut cum puluere commisceantur, & postea incendantur, dissiliunt statim. Eodem modo etiam franguntur petrae: & audio sic factam uiam, a Ualle Tellina ( puto ) Mediolanum uersus. Ex stillicidio illo, quod fit ex uino bis aut ter adustionem passo, mira excitantur, & utiliam. Panniculus enim illo infusus ( ut modo etiam dictum ) citra filorum laesionem, totus inflammescet; quod quartam adustionem sustinuit, in aera si proieceris, nihil ex eo ad terram descendet. Piscem si uolueris meliorem saporem habere, in hoc uinaceo stillicidio eneca, & in eo esse sinito: ita perdurabit ad complusculos dies. Si hac ratione piscem enectum sale & pipere condias, nihil erit suauius, praesertim si ex optimo genere fuerit piscis. Aqua ardente, quae saepius destillata fuerit, si manus laueris, ardebunt quidem, sed citra noxam, Gaudentius Merula Memorabilium lib. 4. Quod si inter destillandum, puluis sulfuris uiui permisceretur, accensa aqua uitae, fortius arderet. Dolorem capitis sedat, si ex materia frigida fuerit. Si bibatur ieiuno stomacho per biduum, cum pauca theriacae quantitate, purgat caput, & exiccat eius humiditates. Qui biberit huius aliquid cum alio uino, mane, eidem confortat cerebrum. Tenebras oculorum pellit, & panos eorundem consumit, & humiditatem exiccat. Auribus instillata, auditum restituit: linguae imponsita, linteo in ea madefacto, sermonem paralytico restituit, si aliquot horis continuetur. Quidam laudauere uini sublimationem contra uermes, qui dentibus innascuntur, colluendo ea os. Ad id praefertur, inquit Alexander Benedictus, uinum Cretense aut Rheticum, ualidius enim quo saepius camino ( alembico ) uitreo aut aeneo uaporatione perficitur. Raucedini confert, collo inuncta, & mane bibita. In hydrope celebratur eius usus ad hunc modum. Accipe aquae uitae mensuram dimidiam, calefiat mediocriter, ut sit quasi tepida, lauentur pedes, ac immittantur per quartam horae partem, postea succo urticae fricentur plantae pedum, & circa malleolos, & curabitur, ut nobis retulit Uitus a Rechberg. Aqua ex uino meraco sublimata, ualet contra singultum ex uento aut frigore, Alex. Benedict. Germani eam, ardente etiamnum Syrio, mane bibunt uel delibant, pituitae salutarem arbitrantur, idem. Ad lumborum dolores & ad tumores phlegmaticos; hoc a quodam rustico accepi. Habeas patinam aliquam, quae ab igne non laedatur, eique impone pannum: patinam pone in sudatorium clausum, pannus madefiat aqua uitae optima, ac postea accendatur ( neque enim pannus consumitur, si aqua uitae fuerit bona ) tum ingrediatur patiens balneum & statim sudabit, calorem enim uehementem facit: hoc fiat quinquiens aut pluries pro aegrotantis uiribus, & locus dolens aqua uitae in qua flores spicae nardi fuerint macerari, bene fricetur, & sanabitur. Ad uesicae calculum, iubent bibere aquam uitae, per spacium septem mensium; singulis diebus mane & uesperi, commiscentes uini non destillati partes duas, destillati uero unam: & hoc modo comminuitur lapis & excernitur. Uulnera lota sanat, itemque cancrum & fistulas. Uitalis de Furno, ex multis, has quoque illi tribuit facultates: Apostemata rumpit intrinseca, & extrinseca, si bibatur, aut extrinsecus cum ea aliquories liniantur. Oculorum maculas, eorumque ruborem & calorem aufert, lachrymam etiam ab oculis fluentem restringit. Spleneticis ualet & hepaticis, ubi sobrie potetur. Mercurium congelat, cuprum dealbat, spiritus & corpora calcinata soluit. Uulnera curat, omnemque guttam, cancrum, & fistulam, si potetur, aut locus uulneris abluatur. Intellectum acuit, sobrie sumpta, praeterita ad memoriam reuocat, hominem super omnia reddit hilarem, iuuentutem conseruat. Salsum phlegma, guttamque rosaceam curat. Narium foetorem, gingiuarum, axillarmque tollit. Apostema in gutture rumpit gargarisara. Melancholicis plurimum confert, ischiaticis, podagricis, & artheticis multum prodest. Hydropicos ex causa frigida, curat. Colicam passionem patientibus, plurimum confert. Cum calce sua in uino soluta, lapidem frangit uesicae: cum suo sale uero soluta, renum lapidem frangit atque fugat. Febremque quartanam tollit, sobrie assumpta. Leprosus si nonnunquam de illa moderate biberit, lepra non ultra ascendet. Prodest etiam conceptui, si praegnans de illa biberit. Si modicum de ipsa bibatur interdum, aut in ore retineatur, ipsum rheuma curat. Oculos subuersos, quando palpebrae resoluuntur, illita curat. Audaciam praestat; si pusillanimis aliquis aut formidolosus de ea interdum potauerit. Hactenus Uitalis. De facultatibus praeterea eiusdem aquae, in genere, haec scribit Leuinus Lemnius lib. de Occultis naturae miraculis. Nullus, inquit, liquor, qui in aliquem usum corpori humano adhibetur; est aqua uitae, aut leuior aut penetrantior, aut qui omnia a putredine, aut corruptione magis praeseruet actueatur. Cuius usus sic inoleuit apud Belgas ut liberalius, quam ualetudini commodum est, assumant. Neque enim omnibus, aut quouis tempore, eius potus aeque salubris est: macilentis siquidem, siccaeque naturae hominibus, denique aestate, usus eius admodum pernitiosus est, adurit enim corpora, atque humorem natiuum depopulatur. Obesis autem corporibus atque humidis, quique pituitosis humoribus redundant, nihil incommodat nam & humores excrementosos concoquit, & corpora a lethargo, atque apoplexia, morbisque frigidis uindicat ac tuetur. Quapropter hybernis mensibus moderatum illius usum concedo, nempe sesquidrachmam, quae cochlearis mensuram implet, exquisite saccharo edulcatam, adiectoque exiguo panis primarii bolo, quo minus ui adurente cerebrum naresque feriat, aut hepati noxae aliquid, penerrabili, feruentique calore inferat. Foris uero admotum, neruis ac musculis membrisque algore oppressis auxiliatur, omnesque affectus dolorificos, qui in frigidis humoribus consistunt, compescit ac discutit ui calorifica, ac celeritate penetrandi. Quin & apoplecticis loquelam restituit, si seminis erucae & aceti scillitici momentum illi commisceatur. Quod si id genus uini factitii, bis terue in alueum stillatitium immissum, ignis ui extrahatur, incredibilem uim penetrandi consequitur. Haec Lemnius. De Instrumentis, Quibus ad aquam uitae destillandam artifices utuntur. In destillatione aquae uitae, quoniam multi spiritus crassi, ui caloris eleuantur, necesse est temperare eos, & subtiliores reddere beneficio instrumentorum longorum, angustorum, & sinuosorum: nec solum refrigeratione opus, sed etiam in loco frigido, ubi aqua nimirum actu frigida permaneat, ne aliqua uiscositas aut crassities, ad alembicum perueniat, destillatio perficienda. Unde factum est, ut ab artificibus uaria sint inuenta instrumenta, quae id praestent. Aquam ardentem nonnulli per uesicam destillant, de quo consule Lonicerum: uerum is destillationis modus, propterea quod aquam affundant, non omnibus probatur. Uiuntur autem hoc modo, propter compendium, fere Pharmacopolae tantum. Instrumentum Ad Aquam uitae, ex uini faecibus, destillandam. Image39 A. Fornax rotunda forma constans, aut etiam quadrata, parum enim refert. B. Locus seu foramen, per quod aheno, ignis subiicitur. C. Ahenum seu uas satis capax, continens faeces. D. Operculum aheni. Id si, aliqua ex parte conuexum fieret, & in medio, ubi canalis egreditur, in acutum desineret, uapores multo melius sursum mitteret, quam si planum fuerit. E. Operculi foramen, in quod canalis insertus est. F. Canalis aeneus, seu fistula, deferens uapores. Sit autem hoc modo contorta, & sinuosa, ita enim, aiunt, aquam uideri quasi saepius destillari: aut forte, ut uapores diutius contenti, facilius condensentur. Aliqui sinus aliquot faciunt in fistula, priusquam ingrediatur situlam, quod forte minus probandum est. G. Situla lignea continens aquam frigidam. H. Subsellium, sustinens situlam aqua frigida plenam. R. Locus in subsellio, quo recipiens uas collo candum. Possent iuxta hanc situlam, duae fornaces extrui ( ita quidam apud nos solet aquam ardentem destillare ) quarum altera uicinior sit situlae, altera remotior. In uiciniore ahieno, faeces primo destillarentur: in remotiore, secundo, ut subtilior & purior aqua fiat. Uerum idipsum, minori negotio forte fieret, si quae secunda uice destillari debet, per longiorem sistulam destillaretur, per longiorem enim uiam, spiritus agitati, magis attenuantur. Instrumentum Aliud. i. Uas seu olla, materiam destillandam continens. Quidam apud nos ollam habuit 16. mensurarum capacem. Ex iis biduo, bis, terue repetita etiam destillatione, mensuras tres extraxit. a 3 Image40 Operculum. Canalis seu fistula, que sic κα νοαδῶς fieri debet. Posset haec eadem duplex fieri, ut aqua frigida infundi, & rursum calefacta emitti posset. 4. Situla, continens aquam frigidam. 5. Sedes, quae sustinet situlam. 6. Recipientis aptandi locus. 7. Ignis, in circuitu, ex quolibet ligno. Per tale instrumentum aqua uita ualde copiosa habetur, magis, quam ex uulgaribus, quoniam fistula ex operculo ollae, recta ascendit, non ut in aliis oblique, & forte maior est quoque quam in aliis. Instrumentum Aliud. pro aqua uitae destillanda, ab authore Pyrotechniae mutuatum. Licet in dies singulos uaria excogitentur instrumenta, hoc tamen milii semper uisum est esse commodissimum, utilissimumque. Thesaurus. 188 Praeparetur uas aeneum stannatum, e quo parte ea, qua uinum inimage41 catur fistula longa multis concauitatibus fabricata. Huic ad finem quatuor aut sex ulnarum sit situla parua ex aere aut ligno extructa, eo modo ut fistula parte tinae, seu situlae superiore, sinuosa, emedio eius egrediatur. Finis uero seu fistulae extremitas recta, capitellum uitrum habeat adaptatum, cuius nasus in recipiens uas recipiatur. Hoc uas ita paratum in furnum ponitur, eique infunditur uinum, per egredientem fistulam oppositam epistomio, per quam etiam post finitam destillationem faeces expurgantur. Parte uero superiore, situla seu tina posita sub fistula quae a sinuositate serpens dicitur, aqua frigida repletur, ut praesens figura ostendit. Instrumentum Quartum ad destillandum aquamuitae, ita affabre fabre factum, ut fiat etiam semel destillata aquae, potentissima. Audio Florentiae tale in usu esse. Euonymi Image42 A. Locus cinerum, B. Crater. C. Ignis. D. Fornax longa, angusta. E. Uas longum, recipiens magnam copiam uini. F. Iunctura arctissima. G. Fistula, per quam uinum infunditur. H. Uia per quam uapores scandunt. l. Nasus capitelli, qui recipienti inseritur. K. Uas aqua frigida plenum, refrigerans capitellum. L. Arundo seu fistula qua scandit aqua frigida. M. Hac emittitur aqua excalfacta. N. Dolium oblongum plenum aqua frigida. *. Instrumentum quo efficitur, ut aqua sursum feratur pulsando, sicut in quibusdam puteis. Hoc instrumento, pauco igne, magna quantitas destillari potest. De Uariis Modis Destillandi aquam uitae, tum simplicem, tum compositam. Aqua ex uino meraco sublimata, inquit quidam incertus, nouum id inuentum est, per uitreum aut aeneum infurnibulum sublimare, in quo uilis materia substat: quod leue est, uapore continuato, sublimia petit. Aquam ardentem simplicem, sic destillare iubet Uitalis de Furno. Accipe uinum bonum ac forte, purum, rubeum, pone in alembico, & destilla lento igne, sicut fit aqua rosacea, & exibit per sublimationem aqua ardens, quae quo saepius destilletur, tanto erit subtilior & utilior. Ut Aqua Uitae Semel. destillata, aeque bona sit, easque facultates possideat, quas alia ter, quaterue aut etiam saepius destillata. Si aquam uitae simplicem uel uinum ardens, una destillatione, ita destillare uolueris, ut in uirtute sit, ac si esset uigesies destillalatum, spongiam super os cucurbitae obducito, & alembico sigillo Hermetis clauso, appositoque recipiente in balneo, destillato. Ita enim sit, ut spiritus uini in coelum ascendat, & rursus cadat in terram, hoc est, recipientem, aquositas uero omnis remaneat in spongia. Hoc modo quidam Alchymista pro maximo secreto, usus est. Contulimus, inquit Gesnerus cum aqua uitae sine spongia semel destillata, & inuenimus nostram magis uirtuosam: & rursus, cum alia decies destillata sine spongia, & nostra magis penetrabat, quam illa. Destillator quidam apud nos, affirmat, aquam uitae semel tantum destillatam, ualde insalubrem iis, qui eam bibunt, habereque magnam putrefaciendi uim, quod ipsum hac probat, experientia: Si accendatur, inquit, aquam ardens, ac paulo post rursus extinguatur, quod reliquum est, ualde foetere. Quae uero aqua bis torue fuerit destillata, neque foetere, neque putrefacere. De quintae essentiae per balneum Mariae destillatione e uino. ◉ uini albi optimi mensuras quatuor, aut quinque, secundum capacitatem uitri aut uesicae, ita tamen ut tertia uesicae pars sit uacua, uitro superpone alembicum, perlutetur cum albuminibus ouorum, cum farina & aqua mixtis simul, & super pannum lineum extensis, reponatur ita in balneo Mariae, deinde destilla lentissimo igne, die nocteque, ex quinque mensuris, mediam, & quod destillasti, usui pro extractionibus reserua. Aqua uitae e uino ter destillata. ◉ libras uiginti uini boni & crassi, & trahe de illis ◉. iiii. in uase ut scis: postea de illis quatuor libris, trahe duas libras: & iterum de illis duabus extrahe unam. Haec aqua ualet contra omnem guttam & maculam oculorum, & ad omnia uulnera, & contra catarrhum & fistulam, & ad alia multa est utilis. Quod si iungas huic fel perdicis, tollit ardorem & caligimem de oculis: item posita in oculis, lachrymas tollit & restringit, si cum succo serpilli fuerit mixta. Aqua ardens, accipe sextarium uini nigri uetustissimi, & ponatur in amphora magna amplum habente fundum, & strictum os, & apponantur uncie tres utriusque sulfuris, uel utriusque auripigmenti, armoniaci, tartari, salis nitri, lib. i. olei communis uetustissimi, & coquantur usque ad duarum partium consumptionem, & tunc coletur totum & addatur aqua calida, & extrahatur per embotum, ut extrahatur aqua prima. Si hac aqua deliniatur candela, uel licinium, & imponatur sub aqua, non extinguitur. Item si super aspergatur capillo uel panno uel pileo, ut inflammetur, posteaquam consumpta fuerit, remanebit pannus illaesus & illud super quod ponetur, Rogerius tract. 4. cap. 7. ubi modum hunc destillationis ex praecedenti capite, plenius disces. Aquam ardentem sic facias, recipe uinum nigrum spissum, potens & uetus, & in una quarta ipsius disperges uiuae calcis, sulphuris uiui subtilissime puluerisati, tarcommunis albi grossi, postea pones in cuturbita bene lutata, & desuper posito alembico destillabis aquam ardentem, quam seruare debes in uase uitreo, Albertus Magnus. Aromatica aqua, quam uocant Aquam uitae, uel Hippocratis, uel Balsamum: herbae & radices odoratae & aromata, in sextuplo uini dies tredecim macerantur, inde uinum colatur, species contusae iterum adduntur uino, & destillantur. Aquae destillatae, saluiae recentis ◉ s. iniiciatur, & cinnam. zinziber, caryophylli, nux moschata, saluia cum radicibus, grana paradisi. Aqua uitae ad uarios ex frigore morbos: ad podagram, & dolores eius, ad dolorem iliacum & a capite destillationem, bis mense pota: dentium, gingiuarum, & linguae morbis opitulatur collutione: uentriculo benefacit pituitam congerenti, & coli dolori ◉ i. exhibita cum tantundem theriacae ex uino. I aque ardentis ◉. i. euphorbii, bdellii, sagapeni, spodii, piperis longi, cubebarum, opopanacis, cinnamomi, caryophyllorum, nucis moschatae, pyrethri, cyperi, squinanti, ana ◉ i. omnia trita, diebus tribus in aqua ardenti macerata, destillatorio instrumento liquorem eximito, Bertapalia. Aqua uitae contra pestem, ex lib. manuscripto. ◉ caryophyllorum ◉ s. cinnamomi, zedoariae, rad. ualeriane, pimpinelle, tormen gille, florum rosarum ana ◉ i. santali citrini & rub. spodii, cort. citri, doronici, terrae sigillatae, diptamni, seseleos, melissae, maioranae, enulae campanae, sem. seseleos, carabe, rhabarbari, nucis moschatae, macis, ana ◉ s. scabiosae, florum borraginis, buglossi, anthos cornu cerui usti, rutae, coriandri praeparati, specierum liberantis, specierum de gemmis, diacameronis, laetitiae, Almansoris, diarrhodon abbatis, diamargaritonis, hyacinthi, smaragdi, inargaritarum splendidarum ana ◉ i. mithridatii, theriacae Uenetae, boli armeni, ana ◉ s. foliorum auri & argenti ana numero uii. uini ardentis optimi ◉. uiii. contundantur omnia optime, & misceantur cum uino sublimato, ponantur in uas uitreatum, obturetur eius orificium optime, ne quid exhalet, stent in infusione tribus diebus, deinde destillentur lento igne secundum artem per balneum Mariae. Datur de ea in peste cum electuario appropriato. Aqua frigidis morbis omnibus conferens, morbo praecipue attonito, membrorum mollificationi, podagrae & articulorum doloribus. Aquae ardentis ex optimo uino ◉. s. acori praeparati ◉ ii. florum rorismarini, florum saluiae, sing. ◉ i.s. foliorum eiusdem M. s. cinnamomi, xyloaloes, utriusque ◉ i. maceris cardamomi, corticum citri, caruyophyllorum, croci, sing. ◉ s. nardi ◉ i. zingiberis ◉ i. stoechados ◉ ii. moschi, ambari, utriusque gr. ui. omnia simul diebus 5. macerata, exceptis aromatibus, destillato, & aromata adiicito. Aquae generosae, ad multos facientes affectus, quarum tam prima quae stillatur, quam secunda, uulnus recens una die bis imposita, sanare fertur: cancro, fistulae, phagedoenis, lupoue, & morbo, qui noli me tangere dicitur, forixue uocatur, si semel in die lauentur, auxilium utraque praestat: & si dimidium drachmae, cum modico optimi uini potetur, lapidem frangit, educitque: ardori ualet urinandi, & quibuscunque locellorum, seu matricis aegritudinibusque: pari pondere cum pingui iure lassitudini lita auxiliatur, neruos sanat: conuulsionem eriam parientes, ter in die aqua ista, ablutos: pluresque alias infirmitates. Aqua uero ex iis tertio destillata, sanguinis colorem prae se ferens, admodum preciosa est, de qua qui singulis diebus quindecim, medium sumpserit cochlearium, curabitur a lepra, paralysi, aqua inter cutem, arthritica passione, podagra, reliquisque huius modi morbis. Bibita praeterea ad dimidium drachme, uel saltem bis in hebdomada, cum cochleari aquae boraginis per annum, senectutem retardat, & uires refouet, adeo, ut si quis morti propinquus fuerit, & modicum quid de huiusmodi sumpserit aqua, non tam festine uita priuabitur. Modus autem hanc aquam conficiendi hic est. Sumantur piperis longi & rotundi zedoariae, galange caryophyllorum, zingiberis, sem. iuniperi, corticum citri, citranguli, maliue medici, foliorum saluiae, ocimi, rorismarini, maioranae, inentae, baccarum lauri, pulegiae, gentianae, calaminthe, florum sambuci, rosarum rubearum & albarum, nardi, xyloaloes, cubebarum, cardamomi, cinnam. calami aromatici, stoechados, chamedryos, chamaepithyos, melegetae, maceris, thuris masculi, aloes hepatici, seminis & foliorum matricariae, sem. arthemisiae sing. ◉ i. ficuum, passularum, carnium dactylorum, amygdalarum dulcium, pinearum sing. ◉ i. mellis electi ◉ ui. sacchari ad duplum ponderis omnia bene trita, in aqua ardenti ex optimo confecta uino, ad triplum omnium pondus macerato & destillato. Aqua odorifera faciem dealbans & oculos. Erutae campestris, foeniculi, foliorum uerbenacae, radicis betonicae, foliorum rosarum, capillorum Ueneris partes aequales macerentur per noctem in uino albo, odoro, & alembico destillentur. Fumanellus. Liquor destillatus pro celeriter sanandis uulneribus, ex Fumanello. ◉ aquae uitae siue ardentis ◉ iiii. theriacae ◉ s. in alembico destillentur, & quod stillauerit uulneri imponito, & desuper aridum ex aloe & myrrha ( puluerem ) & denuo linteolum predicta aqua madens. Ad conciliandum somnum, ad quot horas libuerit. ◉ sem. papaueris albi & nigri, ◉ iiii. infundantur in aqua ( uitae ) per dies tres, postea per alembicum destilla. Gutta una somnum conciliat ad horam unam: duae, ad duas, etc. Compositio quaedam Domini Gesneri, pro hydropico, uel asthmatico, ◉ uini albi ueteris ◉. ii. cinnamomi ◉ i. iridis florentine ◉ s. iridis nostratis ◉ ii. s. ros. rub. ◉ iii. coriandri praeparati ◉ i. s. foeniculi, zingiberis ana ◉ ii. radicum asari, ◉ iii astrantiae ◉ s. chamaeleontis albi, bryoniae ana ◉ ii. esulae corticum ◉ iii. ari ◉ i. elect. de succo rosarum ◉ s. macerentur per triduum in uitrea cucurbita lutata, de inde destillentur in cineribus, donec striae appareant in capello. Dato ◉ i. experiundo. At idem potest fieri cum sero lactis per se, uel cum uino, addendo saccharum, uel mel rosaceum, cum dabis. Aliquando iussit destillari uinum in quo Guaiaci scobs, baccae iuniperi, & cinnamomi aliquid & rosae maceratae sint. Aqua uitae D. Thomae Finck ad multa. ◉ lauendulae, saluiae, ana quartar. iii. rutae unciam semis, zingiberis, nucis moschatae caryophyllorum, cinnamomi, granorum paradisi, sacchari albi ana unciam semis, macis, alkekengi, ana unciam semis, olei oliuae drach. ii. infunde in uini fortissimi, mensuram unam & semis, per dies quatuordecim, deinde destilletur secundum artem, igne lengissimo. Aqua nobilissima destillata pro quodam magnifico, contra hecticam ( phthisim forte ) ◉ uini sublimati de uino maluatico ◉. iiii. panem tritici calidum, in alembico bene occlusa stent per dies 14. Tum destilla per balneum. Postea ◉ specierum diamargariton, diambrae, diarrhodon abb. dianthos, diapliris cum musco, laetitiae Galeni ana ◉ ii. cassiae extractae, sacchari candi ana ◉ i. succi de liquiritia ◉ ii. rorismarini ◉ iii. musci Alexandrini ◉ s. Omnia in uase destillatorio stent bene occlusa per mensem. Tum fiat destillatio per balneum, & diuidatur aqua in duas partes, prima aqua nobilior est quam secunda. Aqua uitae alia, e Germanico translata. ◉ aquae uitae optimae mensuras duas, destilletur ut scis, in uitreo uase in aqua. De duabus istis mensuris destilla dimidiam partem, deinde accipe cinnamomi ◉ ii. incidatur minurim, & in uitro cum aqua uitae misceatur, ut per digiri latitudinem cinnam. cooperiat, stent simul horis 12. uel quindecim, ut aqua uitae colorem rubrum aut sanguineum acquirat; quam in aliud uas infundas & claudas. Rursus eidem cinnamomo; affunde aliam partem aquae uitae, a dimidia mensura relictam, ut prius, idque facies roties, quandiu dimidia haec pars durat, semper effundendo, & quod effusum est, cum priori commiscendo, ut tandem aqua uitae colore rufo non tingatur. Postea accipe ◉ s. caryophyllorum minutim puluerisatorum, & similiter pulueri huic reliqua aquae uitae medietas affundatur, ut prius. Quod si aquae uitae nihil amplius superfuerit, accipe aquam uitae rubram in bocia & imposito capitello, destilletur tantum quantum ad macerandam materiam fuerit opus, nihil enim rubedinis ascendit, sed quicquid destillat album est. Postea accipias ◉ s. nucis moschatae concisae minutim, & ut prius affunde aquam uirae. Quo facto accipias aquam uitae ex caryophyllis, & ex nuce moschata, & commisce cum aqua uitae e cinnamomo. Tum accipe uini maluatici, aut optimi Rhenani mensuram unam, & in olla inuitreata ponito, ei adde sacchari candi triti ◉ iii. & pasta cooperito ollam, & carbonibus impone, ut leuiter fundatur saccharum, post fusum saccharum, refrigeretur. Post refrigerationem, affunde aquam uitae rubram, & commisce in olla ut prius, aut uitro, melius enim obturari potest, & habebis aquam uitae optimam. Aqua uitae nobilissima contra catarrhum. ◉ hyssopi, satureiae, marrubii albi, enulae, ireos, leuistici, betonicae, saluiae, foliorum trifolii ( quod facit multos flores grossos in modum nucis paruae, in quibus est quaedam dulcedo ad modum sacchari uel mellis in sapore ) singulorum ◉. s. Trita omnia grosso modo ponantur in uino potentissimo & electissimo, in uase uitreo uel alembico mundo, ita ut uinum super emineat uno digito. Destilla & serua, super aurum & gemmas ualet. Aqua Thesaurus. 194 Aqua uitae contra apoplexiam & epilepiam, est autem uelut aqua quaedam balsami. ◉ zingiberis, caryophylloru, nucis moschatae, granorum paradisi ana ◉ s. foliorum salliae, H. i. cardamomi, cubebarum, masticis, galangae, rorismarini, lauendulae, maioranae, melissae, betonicae, ana ◉ ii. omnia puluerisata & contrita infunde in uini optimi ◉. ix. uel in uino destillato in uase uitreo, ut omnia cooperiantur, per dies decem, postea fiat destillatio. Ualet ad paralysim, uertiginem, apoplexiam, spasmum, ad memoriam & caput, & ad stomachum frigidum: carnes & pisces ea aspersa non corrumpuntur. Uinum corruptum rectififatur: bibantur pro uice, tres uel iiii, guttae, cum modico panis in eadem infuso, & postea fomedatur, acuit ingenium. Et fricetur ea quoque occiput & alia loca. Ualet etiam hydropicis, melancholicis, spleneticis: & oculis etiam est ualde pretiosa. Destillatio quaedam mirabilis & delectabilis, quam quidam acquisiuit a quodam Crabatione, cuius experientiam & feci & uidi, inquit quidam innominatus. ◉ uini maluatici optimi & electi, mensuras sex, destilletur lento igne per alembicum nouem uicibus: postea impone ambrae griseae, spermatis ceri, rhabarbari electi ana ◉ s. moschi ◉ s. puluerisentur & ligentur in petia subrili, rara, & aquae uirae impone. Est haec aqua mirahili: & maximae uirtutis. Ualet pro regibus & principibus. Aqua uitae Friderici Caesaris, ad omnes fectus. ◉ aquae uitae mensuram dimidiam maluarici mensuram integram, cinnamomi ◉ iii. caryophyllorum ◉ i. zingiberis ◉ i. s. nucis moschatae ◉ i. zedoariae Uenetianae ◉ iii. s. granorum paradisi ◉ i. s. galangae ◉ ii, cubebarum ◉ s. rorismarini ◉ s. hyssopi totidem althaeae totidem, rad. benedictae ◉ i. saiuiae ◉ i. laudendulae ◉ s. omnia iam dicta manibus rumpantur, & terantur, ponanturque in bociam uitream satis amplam, quae capere possit mensuras tres uel quatuor. Praeterea sacchari candi ◉ iii. passularum Coninthiacarum ◉. s. passularum quartarium i. ficuum quartarium i. camphore ◉ i. aquae rosarum cyathum dimidium, aquae florum sambuci totidem, & totidem aquae endiuiae, omnia haec in uitro clausa, insolentur per dies octo ante festum, Iohannis, & totidem post id, postea aquam colatam reserua. Hac utaris ubi opus fuerit, hoc est, in maxima debilitate corporis & uirium prostratione accipias cochleare unum, & experieris mirabilia: hac sola aiunt sustentatum Caesarem Fridericum. Aqua uitae composita mirabilis, & contra grassantem pestilentiam saepissime probata, descripta a D. D. Mag. ◉ rutae domesticae iam iam decerptae, saluiae, lauendulae, libanotidis, rorismarini, rad. tormentillae pimpinellae, ualerianae, bistortae ana ◉ ii. baccarum iuniperi, lauri, ana ◉ i. s. terrae sigillate boli leuantici ana scrupulos iiii. radicis pseudo dictamni, seminis sancti, benedicte, caryophyllatae, helenii, gentianae, rhapontici Dioscoridis, ciambet ( an Zurumbet ) ana ◉ iii. s. coriandri praeparati, acerosiae, basilicae, pimpinellae ana ◉ ii. s. trium santalorum ana ◉ i. florum borraginis, buglossae, rosarum rubearum ana pugill. ii. rad. ben. albi, & rubri ana drach. i. corticis arantiorum acetosorum, citri, mali granati ana, contusis & incisis grossomodo, destillentur secundum artem per alembicum in uino sublimato, & rectificato ad sufficientiam quantitatis ad ◉. uiii. postea recipe Niberis ( an piperis albi ) bulledini, cinnamomi, granorum paradisi, maceris, nucis moschatae, cardamomi ana unciam semis, scrupulos iiii. croci drach. ii. galangae, cubebarum, caryophyllorum, calami aromatici, ana scrupulos iiii, specierum elect. liberantis, cordialium, contra pestem ana drach. iii. diamusci dulcis, de gemmis, ana drach. i. s. incisis & contufis infundantur in praescripto destillato uino, stent in loco tepido per horas 48. deinde destillentur simul per alembicum luto sapientiae perlutatum, aromatizentur postea musci alexandrini gr. xuii. ambrae gryseae gr. xii. croci scrupulum semis, uel gr. ui. in syndone rubra ligata, proiiciantur in uas, & bene obturentur, ad usumque seruentur. Aqua destillata ad omnes fistulas, Theophrasti. ◉ aquae uitae optimae ◉. iiii. aquae rorismarini, saluiae ana ◉. ii. s. sacchari albi, ◉. u: misce & destilla per alembicum, certissimum in fistulis & ulceribus internis. Aqua uitae ad arriculares dolores, & thoracis grauitates, & ad timorem casus in aegritudines cerebri, quales epilepsia, apoplexia, paralysis, uertigo & huiusmodi, ex consiliis Bened. Uictorii. Radicum acori ◉. ii. paeoniae ◉. s. galangae, zedoariae ana ◉ i. s. iuae, centaureae minoris, saluiae, maioranae, stoechados, betonicae, rorismarini, pulegii, calamenti, polypodii, polii, folii, ana M. i. rosarum rubearum, baccarum myrthi, ana M. s. omnia haec crasso modo contundantur, atque in ducentis libris uini albi potentis & odoriferi fundantur spacio temporis trium dierum, demum uinum coletur, uiolenta & forti facta expressione, & in uitreo alembico uinum ponatur, & destilletur aqua, cui adde nucis myristicae, macis, caryophyllorum, cinnamomi, masticis, zingiberis, de quolibet crasso modo rupto, ◉ i. trahe moram per diem naturalem, demum per alembicum iterato destilla aquam, & usque ad nonam destillationem eandem destillabis aquam. Remanenti uero aquae ex nona destillatione permisceto foliorum auri numero centum, foliorum argenri numero quinquaginta, omnium fragmentorum, ana ◉ ii margaritarum ◉ s. omnia puluerisanda in subtilissimum conduces puluerem, & iterato uicibus duabus eandem destillabis aquam. Ultimo uero destillatam aquam cum musco & ambra aromatizabis, & sic habebis diuinum elixir uitae. Modus usus est, mane priusquam uentrem impleat, diluat sibi omnes spondylos colli atque thoracis musculos, & plerosque arrus sibi madefaciat. Quippe per tres ante maturinum cibum horas, sorbeat potum hunc. Aquae saluiae, endiuiae ana ◉ s. elixir uitae guttas quinque, misce, & potui dato. Aqua ardens destillata composita contra pestem, e Guaynerio tract. de peste. Uirtuosa, inquit, existunt multa contra pestem, sed in infinitum uirtuosior est, quae sequitur aqua. Tanta est enim inter cor & ipsam conuenientia, ut in non perceptibili quasi, tempore attrahatur ab ipso, attractaque mutatur in breui, & in spumosam substantiam conuersa, non solum a complexionali uirtute: uerum etiam tota forma omni pestilentiali ueneno resistit, ac ipsum perimit indilate. Et ideo tanta est eius excellens uirtus, quod eius usus hominem non solum praeseruat a peste, imo ab ipsa deprehensum, celeriter liberat: cuius haec est permixtio. ◉ rad. tormentillae uiridium si haberi possunt ◉. i. radicum herbae tunici & diptamni ana ◉. semis, radicum enulae campanae uncias iiii. acetosae cum seminibus si haberi possunt ◉. ii. uel acetosae ◉. i. & ◉ uiii. & seminis eius ◉ iiii. buglossi & borraginis, cum eorum floribus, rosarum rub. syluestrium ana ◉. i. pimpinellae, scabiosae ana ◉. semis, succi limonum ◉. i. theriacae finae ◉. s. aquae ardentis factae cum uino optimo & pluries reiteratae uncias ii. terrae sigillatae, & boli armeni ana ◉ ii. santalorum alborum & rubeorum, spodii, ben albi & rubri, margaritarum splendidarum ana ◉. i. s. ossis de corde cerui unciam i. rasurae eboris unciam semis, croci drach. iii. camphorae drach. ii. foliorum auri unciam semis: primo accipe folia auri, & ea cum cardone aut forfice diuide in frusta minura quantum poteris, uel ipsa super porphyrio cum melle diuducas, quia in puluerem non perceptibilem tactu ea rediges: postea pone ea in aqua ardenti, bene obturando ampullam ne respiret: & sic dimirte per dies quindecim. Deinde accipe margaritas subtilissime tritas, & ipsas pone in alia ampulla cum succo limonum quae bene obturetur, & dimittatur per tantundem temporis: postea cum optimo uino radices bene lauentur, ut a terra sint mundae, demum in umbra a uino desiccatae, in mortario conquassentur, & similiter herbae, flores & rosae cum seminibus. Quo facto, omnia ista in uase quodam terreo uitreato ponantur, in quo postea pone theriacam cum illis pulueribus & aliis rebus. Deinde cum his pone illam aquam ardentem cum foliis auri ac etiam succum limonum cum margaritis, taliter uas sigillando quod nequeat expirare. Postea facies foueam in terra in loco humido, ad profunditatem trium pedum, & solarium dimidii pedis ex uiua calce in fundo foueae constituas. Tum illud uas in medio colloca, cum fimo equino seu uinaciis circundando & cooperiendo, super quod unam uel duas situlas aquae postea affundas, & sic sepultum postea per dies xii. naturales dimitte, omnibus tribus uel quatuor diebus fimum uel uinacias renouando, quibus completis, extrahe, & totam materiam illam accipe, & pone in uesica uitrea, & desuper alembicum taliter sigillando ne respiret, & cum igne mollium lignorum lento, sine fumo, aquam extrahe, & in ampulla taliter ad rostrum alembici liga, ne respiret. Extractam uero aquam iterum proiice super faeces, & ut prius iterum destilletur. Tertio uero ponatur in alembico sine faecibus, & iterum in balneo Mariae de nouo destilletur, demum in ampulla bene clausa usui reseruetur. De aqua accipe cochlear unum paruum per se, uel cum alia confectione uel puluere. Haec nanque aqua spiritus multiplicat, ipsos clarificat, membra confortat principalia, ipsaque disponit, ut impressionem cuiuscunque pestem inducere potentis, nequaquam recipiat, etiam factae pestis mirabiliter impressioni opitulatur. Dum enim res illae sepultae permanebant, in eis quaedam est facta fermentatio. Demum per destillationem in eis noua introducta est forma, per quam non ratione quatuor qualitatum: sed quia tale, ut loquuntur authores, cuilibet pestem inducerc potenti, opponitur corruptiue. Aqua uitae composita, ad omnes corporis morbos, Recipe nucis moschatae, floris moschatae, caryophyllorum, cinnamomi, zingiberis, cubebarum, granorum paradisi, stoechados, granorum paeoniae ana ◉ s. granorum sinapis, lauendulae ana ◉ i. cinnabaris ( an sanguinis draconis ) coriandri, anisi, basiliconis ana ◉ s. gagatis ( malin, inquit Gesnerus, succini ) rorismarini ana ◉ i. maioranae, cardamomi, foeniculi, liquiritiae, hyssopi, spicae nardi ana ◉ s. florum borraginis, lilii conuallium, melissae, capitum seminum rosarum, ana ◉ s. uisci quercini, ossium de corde cerui, ligni aloes, croci ◉ i. saluiae M. i. Modus parandi hic est. Accipe mensuras uini boni quadraginta, destilla per alembicum in balneo Mariae: in prima destillatione recipe mensuras duodecim, quas iterum destilla, donec nihil amplius sit in ampulla, quam quod cortice nucis capi posset, illud reiicias, quia phlegma est, uinum ultimo destillatum, destilla iterum quinquies totum & pedetentim, in balneo Mariae, sic erit parata aqua. Recipe postea supra scripta simplicia omnia, partim minutim conscinde, partim in puluerem contunde, quae scilicet contundi possunt, & infunde uini destillati tantum super ea, ut quatuor digitis uinum reliqua excedat, que omnia simul relinquas per tres aut quatuor dies, donec aqua coloretur. Dein uinum infunde in aliud uas uitreum, & tege optime, ne quid euaporare possit. Super faeces uero affunde uinum recens, & ita relinquito septem uel octo dies, donec uinum omnium infusorum substantiam extrahat. Tum uinum a faecibus separa, & pone totum uinum in uitro, & destilla per alembicum in balneo Mariae, ut nulla humiditas in uitro remaneat, & habebis praecedentium rerum quintam essentiam, quam serua diligentissime, ne ab aere contingatur. Deinde destilla uinum ex illis simplicibus extractum per alembicum, & me diam uini partem accipe, & haec erit uera uini illius quinta essentia. Alteram uero partem quae in uitro remanet, abiice, est enim aquatica solum humiditas. Tandem quinta uini essentia, cum aliarum rerum quinta essentia, iungatur, & colorabitur ac si esset aurea. Tum accipe muscum Alexandrinum, ambram griseam, ana ◉ i. rhabarbari ◉ ii. colligentur in linteo panno puro, & impone in uitrum, & confectum erit, claude tamen diligenter, ne euaporet. Aqua uitae mirae confortans, & c. dissoluens ac coagulans ferrum & caetera metalla, etc. ◉ nucis moschate, galangae, cardamomi, granorum paradisi, cubebarum, macis, zingiberis, cinnamomi, omnia puluerisentur, & cum uino albo fortissimo commisceantur, contundantur omnia simul ad pulticulae consistentiam, ac postea lento igne destillentur, & extrahes aquam claram & puram. Huic aquae si commisceas oleum, oleum descendet: sin commisceas camphoram, tum habebit omnes uirtutes quas habet camphora. Quod si haec camphorata aqua, commisceatur cum aqua communi, eam constringet ut lac, & si coletur per pannum, remanebit ista aqua coagulata, ex qua deinceps poteris facere candelam, & ardebit instar ellychnii. Aqua ista prodest in frigidis corporis aegritudinibus, coquit enim, conseruat carnes a putrefactione, consternatum laetificat, uirtutes omnium herbarum ad se trahit: pota rumpit apostemata: coagulat & constringit mercurium: ab oculis aufert, lachrymas, rubedinem, & calorem, iuuat & spleneticos. Uulnera a putredine conseruat, medetur fistulae & cancro, emendat causas frigidas & paralysim, auget & acuit intellectum: memoriam iuuat, si tempora, ea ungantur. Hominem facit hilarem & iucundum, conseruat iuuentutem & sanitatem, tollit oris foetorem & gingiuarum. Ex nouo, facit uinum uetus, contrauenenum munit hominem, aufert dolorem, & surditatem aurium. Potae guttae singulae in uini optimi & albi cyatho, memoriam conseruant mirabiliter, si id fiat cum iturus es cubitum. Tempora ea quater in septimana uncta, tempore hyemali, memoriam conseruat. Aqua uitae pro quodam nobili, recipe specierum diambrae ◉ i. dianthos ◉ s. radicum pyrethri ◉ ii. piperis longi ◉ ui. anacardi ◉ i. s. xy loaloes ◉ i. trita infundantur in aqua uitae ex uino maluatico destillatae septies ◉ uiii. stent in infusione per dies octo bene occlusa. Postea destillentur per balneum. Aqua uitae ad tertianas, Theophrasti, ◉ aquae uitae pro denario, albumen unius oui, conquassentur simul optime, ut redigantur ad pulticulae formam, dato ante paroxysmum. per horam unam aut alteram, adde aliquid croci, etc. Aqua aurea, ualens in apoplexia, epilepsia & aegritudinibus neruorum. ◉ foliorum & florum saluie, ◉ ii. nucis moschate, caryophyllorum, zingiberis, cinnamomi, granorum paradisi ana ◉ i. castorei ◉ i. corticis citri ◉ iii. spicae nardi ◉ i. olei laurini ◉ i. contundantur omnia bene & ponantur in mensuram unam uini albi optimi, & sigilla bene in bocia clausa, quae dimittatur quatuor diebus in putrefactione, postea destilla lento igne. Aqua alia priori non dissimilis, faciens iuuenescere. ◉ foliorum & florum saluiae electorum, quant. iii. zingiberis, caryophyllorum, nucis moschatae, granorum paradisi ana ◉ s. omnia subtilissime puluerisata, pone in mensuras duas uini fortissimi, in bocia bene clausa diebus quatuordecim, postea apponitur alembico, & destillatur lento igne secundum artem, aquam serua in uitro clauso. Ualet ad apostemata intrinseca frigida, potata cum appropriata aqua, statim rumpit. Ualet & ad telas oculorum clarificando & deponendo, acuit uisum, & ophthalmiam frigidam sanat, cum penna parum immissa, oculos ualde clarificat. Ualet etiam ab extra & intra, accepta & potata, ualet etiam contra contusiones & percussiones. Podagram & dolorem extremitatum curat. Unctione facta cum ea, contra dolorem capitis, contra apoplexiam & catarrhum, & omnem cerebri frigiditatem, ualet contra hydropisim potata, confert stomacho, ualet contra russim cum aqua appropriata. Credo ego quod iuuentutem conseruat, si omni die parum de ea accipiatur. Ualet etiam contra scabiem omnem, cum ea linita, & contra morsum canis rabidi: contra eius maniam, ponatur supra morsum, & detur ad potandum. Aqua uitae secundum Aristotelem. ◉ cinnamomi, zingiberis, caryophyllorum, nucis moschatae, piperis longi ana ◉ s. dactylorum ◉ s. cubebarum, granorum paradisi, macis, amygdal. galangae ana ◉ s. saluiae ◉ xii. terantur, post imbibantur in maluatico, in cucurbita diebus octo, post destillentur igne lento secundum artem. Aqua uitae alia, ◉ radicis cum herba ellebori nigri praeparati ( an in malo cotoneo ) ◉ iiii. florum citranguli, florum stoechados, citrini, florum prassii ana M. iiii. & est pro prima destillatione. Pro secunda destillatione, ◉ rhabarbari electi ◉ s. uel ◉ i. florum borraginis, buglossae ana M. ui. passarum uuarum ◉. s. auriculae muris, florum primulae ueris, herbae ellebori nigri praeparatae ana M. ii. florum citri uel melissae M. ui. angelicae florum aur foliorum M. ii. florum origani M. uiii. liquiritiae rasae ◉. s. destillentur. Item, recipe uini rectificati ad ultimum, mensuras quatuor, funde super prunas species, & stent per dies octo, omni die mouendo bis uel ter, destillatio fiat lento igne, ita fiat secundo & tertio. Post mellis electi despumati, olei olitiarum ana mensuram semis, ponantur cum uino sic destillato, & destillentur simul lentissimo igne: tunc tollit foetorem uino & dulcescit uinum, & tollit foetorem herbarum & ardorem. Si uis melius habere, impleatur uinum floribus stoechados cirrinae, & iterum lentissimo igne destilla. Post recipe istius aquae uitae mens. ii. sacchari albi ◉. i. & sic correctum puluerisetur subtilissime & imponatur prunis, semper agitando, quousque saccharum totum dissoluatur in eo, & fiet 29. diebus. Post ◉ cinnamomi optimi ◉. i. puluerisetur subtiliter, & impone per octo dies uel ultra, omni die agitando semel uel bis, postea coletur & exprimatur fortiter per torcular. Si placet pro maiori aromatisatione adde mosci, ambrae ad placitum. Est mirabilis efficaciae in defectu cordis, miscendo cum electuariis & medicinis cordialibus, sicut scis. Aqua uitae aromatica, seruiens omnibus stomachi morbis frigidis, ex Capric. Leonh. Fierauanti lib. 2. cap. 56. ◉ nucis moschatae, caryophyllorum, galangae, cardamomi, cubebarum, macis, cinnamomi, zingiberis, croci, thuris, ana ◉ i. pistentur grosso modo, & misceantur: ponantur haec omnia in bociam quam optime perlutatam, quibus commisce aquae uite finissimae, ◉. ui. itent simul diebus octo, destillentur postea per cineres cum suo capitello & recipiente, & destillabit aqua rufa. Curat, ut dictum est, stomachum, & uulnera sine dolore quoque sanat, memoriam iuuat, tussim emendat, tristitiam pellit, etc. Aqua uitae mirabilis in apoplexia & epilepsia, ualet sumpta mane & sero, melius tamen si mane accipiatur. In sero accipiuntur tres uel quatuor guttae cum mica panis, confortat cor & etiam cerebrum, & omnes uires cerebri & corporis. Exiccat omnes humiditates praeternaturales, & alias quoque super fluitates, siue sint ex causa calida siue frigida, conseruat calorem naturalem in suo temperamento. Infra triginta annos existentes non frequenter ea utantur, nisi multum sint aggrauati multis humiditatibus frigidis: senibus autem & frigidis ualde comperit. Uirtus huius aquae, non potest satis exprimi, ualet ab extra & intra. Contra pestem accepta cum theriaca eadem die. Inuncta ad nares ualdem confortat. Et est summa medicina contra apoplexiam & epilepsiam: est mater omnium medicinarum, confortat matricem, & uterum omni tempore: fi superfluit, restringit, & similiter prouocat. ◉ saluiae ◉. s. absinthii ◉ ii. florum origani ◉ ui. betonicae ◉ s. rorismarini ◉ s. maioranae ◉ i. pulegii ◉ ii. rosarum ◉ i. s. hyssopi ◉ ii. satureiae ◉ ii. petroselini ◉ i. s. radicis petroselini ◉ i. polypodii, pimpinellae, ana ◉ ii. lauendulae ◉ i. tormentillae ◉ s. bistortae ◉ ui. ualestianae ◉ ii. astrantiae ◉ i. uel s. radicis benedicte ◉ i. rutae ◉ ui. baccarum iuniperi ◉ i. zingiberis ◉ i. s. nucis moschatae, macis ana ◉ s. caryophyllorum ◉ ui. cinnamomi ◉ ui. cubebarum, cardamomi ana ◉ ii. galangae ◉ s. granorum paradisi ◉ i. piperis longi, nigri an. ◉ ii. croci ◉ i. calami aromatici ◉ s. zedoariae, corticis baccarum lauri ana ◉ ii. foliorum lauri ◉ s. coriandri ◉ s. anisi, liquiritie an. ◉ i. s. theriace ◉ ii. manus Christi, sacchari candi ana ◉ s. cimini, carui, diptamni ana ◉ ii. rhabarbari ◉ i.nigellae cort. pomi arantii ana ◉ s. conseruae rosarum ◉ i. psydiae ◉ ii. uel iii. mellis ◉. s. ultimo imponendo musci ◉ unius partem decimam sextam, ambrae gryseae totidem, camphorae ◉ s. sacchari albi ◉. i. uini sublimati quinquies de uisio, & non de faecibus mensuras tres. Radices & herbae grosso modo contusae imponantur in cantharo bene clauso tribus diebus: quarto die sublimetur totum. Postea species contritae imponantur non cribellatae, & stent decem diebus in cantharo bene clauso, omni die, aut saltem altera moueantur. Deinceps totum sublimetur in uitro stricti colli, cum recipiente clauso, & cum extillarit album, uel foetens, runc satis est. Et tum impone haec quatuor, muscum, ambram, camphoram, & saccharum contusum, alia tria non contusa, stent simul tribus uel quatuor dicbus, omni die mouendo semel uel bis cum lignea spatula a fundo: tunc iterum stent tribus uel quatuor diebus, donec resideant, tandem quod clarum est, effunde, colando per syndonem in uitrum. Ultimo uero cum turbatur, rursus commisce, & iterum resideat, tunc iterum cola, sicut prius, & ita continua, donec quod clarum est, totum habeas, quae omnia simul misce seruando in uase stanneo, quoniam uitrum destruet; & seruetur in loco non calido, & uirtus eius durat duobus uel tribus annis, aut etiam ultra. Ubi ea uti uolueris, accipe seorsim aliquantulum eius, reliquum iterum claudendo. Reliquias poteris exiccare in umbra super panno, & tunc totum impone duabus mensuris uini clari & boni, decem diebus in cantharo obstructo, postea destilla, & sublimatum serua in uase obstructo, & erit aqua nobilis, licet non ita uigorosa, ficut prina, ualet enim ungendo exterius uel in panniculo superposita, in multis infirmitatibus. Primo debet fieri ignis fortis ex carbonibus donec calefiat ita, ut digito adinoto sustinere ualeas superius, tunc igni subtrahatur, & ic pergas lento igne, ut si attingas, sustinere ualeas, ne ignis sit neque nimis lentus, neque forris nimis, ne materia exiccetur in olla. Notabis etiam, saepe digito degustandam guttam, sic senties enim, quando facultas eius minuatur, uel odor mutetur in foetidum: si enim ita, tunc muta recipientem, ut supra est dictum. Uinum sublimatum D. Ambrosii Iung, pro nobili, recipe interioris cinnamomi ◉ iii. zingiberis, caryophyllorum ana ◉ i. sandali rub. ◉ ii. macis, nucis moschatae, piperis nigri, galangae, cubebarum, cardamomi, anisi, foeniculi, coriandri praeparari, specierum aromatici rosari, diambrae, dianthos, maioranae, basilici, florum lauendulae, anthos, spicae nardi ana ◉ s. Tere omnia grosso modo, & adde rosarum rubrarum M. ii. s. uini maluarici ◉. iiii. uel ii. sublimati ◉. xi. uel ui. aquae rosatae moschatae ◉. i. s. aquae caryophyllorum, cinnamomi ( scilicet aquae ) ana ◉ ii. sacchari candi triti ◉. iii. Stent omnial in infusione per dies quatuor. Postea fiat omnium secundum artem decoctio, & clarificetur modo solito. Aqua uitae, magnum secretum magistri Eduardi, ◉ cinnamomi, caryophyllorum, nucis moschatae, zingiberis, zedoariae, galangae, piperis longi & nigri, granorum iuniperi, corticum citri, corticum arantiorum, baccarum lauri, foliorum saluiae, basilicae, rorismarini, macis, spicae nardi, ligni aloes, cubebarum, cardamomi, calami aromarici, stoecados Arab. chamaepityos, myrrhae, mastiches, olibani, semin. foliorum anethi, semin. artemisiae ana ◉ i. ficuum siccarum, uuarum passarum, pulpe dactylorum, amygdalarum ducium, pinearum ana ◉ i. s. mellis albi & puri ◉ ui. zuccari albissimi duri & optimi, ad pondus omnium praedictorum. Trita mixtaque destilla per alembicum uitreum ad minus quinquies. Aqua uitae ad arthriticos & contractos, recipe caryophyllorum, macis, ana ◉ iii. granorum paradisi ◉ ii. piperis longi ◉ ii. nucis moschatae, zingiberis, lauendulae, basilici, hyssopi, balsamitae ana ◉ i. galangae, anthos, saluiae ana ◉ s.xyloaloes ◉ ii. musci fini ◉ s. Trita omnia infundantur in ◉. iiiii. aquae uitae ex uino maluatico destillatae, per dies 14. post destillentur in balneo. Aqua ad multos morbos difficillimos. Aqua sanans cancrum, gangrenam, fistulam, sinus, morbum attonitum, morbum comitialem, impetiginem, serpiginem, morbum articularem, podagram, omnemque neruorum lolorem, siue a causa prodierit calida, siue frigida, cuius modus est talis. Aquae ardentis electae ◉. x. aut xu. iuae M. i. sagapeni ◉ s. cubebarum ◉ i. s. xyloaloes ◉ ii. myrrhae electae ◉ s. aloes hepatici ◉ s. aristolochiae, ammoniaci, opopanacis, ladani electi, sing. ◉ s. sarcocollae ◉ s. thuris ◉ iii. mastiches ◉ s. gummi Arabici tantundem, santalorum rubr. ◉ ii. spicae nardi ◉ i. galangae ◉ s. croci ◉ ii. mumiae ◉ s. gummi helemi ◉ ii. galbani ◉ s. styracis, caryophyllorum, utriusque ◉ i. nucis moschatae ◉ s: cinnamomi electi ◉ s. granorum paradisi seu amomi ◉ s. resinae liquidae ◉. u. terebinthinae ◉. iii. sanguinis draconis, castorei, utriusque ◉ s. ex eis stillatitio utitor liquore, Fumanellus. Aqua conseruandae iuuentutis, Magistri Leonhardi Fierauant, Capric. lib. 2. cap. 22. ◉ ligni aloes, caryophyllorum, zingiberis, galangae, cinnamomi, macis, nucis moschatae, piperis longi, calami aromatici, cubebarum, rhabarbari, granorum paradisi, cardamomim ana ◉ ii. rorismarini, chelidoniae, mercurialis, cardui sancti, imperatorie, diptamni albi ana ◉ i. omnia ista infundantur in ◉. ui. aquae uitae optimae, diebus octo, postea destillentur in balneo. Aquae sic destillatae, adde pro qualibet libra aquae, sacchari fini, aqua rosacea dissoluti, ◉ ii. & mosci gr. uiii, pro qualibet libra, & seruato in uitro diligenter clauso. Huius sumuntur quolibet die ad iuuentutis conseruationem ◉ ii. digestionem enim adiuuat, calorem naturalem suscitat & auget, stomachum confortat. Humidas & frigidas maferias consumit. Aqua non ignobilis, multa praestans commoda. Ad arthriticos, morbosue articulares, destillationem a capite, iuuentutem conseruat, uires, ingenium & memoriam praestat, arteriarum spiritus uiuificat & puriores reddit. Aquae ardentis, ter uel quater destillatae ◉. iiii. florum rorismarini ◉. i. summitatum frondium eiusdem ◉. s. per diem simul macerata colliquato in duplici uase, cum recipiente proceriori, parte eius tamen inferiori in frigida existente. Nominamus autem sic, ait Gal. quum in cacabo, qui aquam calidam habeat, uas alterum consistit. Sumitoque aquae huius per alembicum destillatae ◉. s. nucis moschare, galangae, caryophyllorum, cardamomi, maceris, cubebarum sing. ◉ iii. ambari albi ◉ i. ligni aloes tantundem, castorei, spicae nardi, ut riusque ◉ ii, leuigato quodlibet singulatim, & omnia simul componito, donec aliquod nanciscantur concrementum, & denuo simul destillato. Usus ex tririceo pane, cum uncia praedicte aque, quod superest bibendo. Ualet nanque ut balsamum, Fumanellus, puto. De Succis Siue Succorum extractionibus, rerum simplicium, & compositarum. Succus, qui Graecis proprie ύηος, & eius operatio ύλωσις dicitur, est, qui e rebus simplicibus uel compositis contusis, aut incisis, aut maceratis exprimitur. Exprimuntur autem alias succi, uel ex herbarum foliis & germinibus per se tritis, uiridibus scilicet & succulentis: uel ex fructibus, ueluti ex uua immatura, malis punicis, sorbis, mespilis, prunellis syluestribus, cydoniis, limonibus, etc. uel ex herbis pauco humore, eoque lento praeditis, ut hedera, portulaca, cotylidone, semper uiuo, etc. ex quibus non simpliciter succus haberi potest, sed affusa aqua, aut alio liquore, illarum facultatibus simili, opus habent contritione aut expressione, ut expressae una cum ipso humore, uis simplicis herbae extrahatur: ut si tusae calatho imponantur loco frigido, ut paulatim succus, in subiectum catinum defluat. De his & similibus succorum extractionibus, quae in officinis, in uase angusti orificii, super fuso oleo, digiti crassitudine, aut sale insperso, sicut de omphacio constat, ad usum medicum, asseruantur & reponuntur, nihil in praesentiarum dicemus, quemadmodum neque de aliis quibusdam, quae in sole assidue mouentur, exiccantur & inspissantur, ut in umbra, ut acatiae succus: in clybano uel furno, aut alio loco calido, sicco inclusi atque suspensi. Dicemus tantum de iis succis, quae ex radicibus & herbis siccioribus, aut pauco admodum humore praeditis, aliquot diebus in aqua aut alio quopiam liquore maceratis, postea per balneum Mariae destillatur, ut aquea humiditate separata, ipsa rei infusae substantiam, pura & syncera relinquatur aliquantulum crassior: aut citra destillationem, coctione tantum in uaporem humore extraneo conuerso, substantia rei infusae incrassescat, colata prius, aut per filtrum destillata tota aqua, etc. Et usus quidem huius extractionis est, quod pauca quantitate assumpti succi, magna in corpore nostro praestet commoda. Etenim ubi de medicamentis in tota substantia dari solet, ◉ i. extracti succi sufficit ◉ i. in quo certe aegroris multum gratificari potest, praecipue cum plerique ab assumptione medicamentorum plurimum abhorrere soleant. Est autem hoc notandum in extractionibus. Si spiritus non fuerit satis purus, aut diligenter separatus, ita ut aliquid terrestreitatis adhuc contineat, uirtutem seu facultatem rei extrahendae huic terrestreitati permisceri, simulque ascendere, & euaporare. Spiritus uero syncerus hoc minime facit, sed e re extrahenda descendit fine ullo odore aut sapore, ideoque facile spiritus per balneum Mariae separatur, cuius color non excedat gradum caloris qui est in urina hominis. Oportet quin etiam aqua, qua fit ablutio, ualde subtilis sit, aeque atque uini spiritus, ne mala qualitas aquae simul ascendat. Proba uero aquae est, si sine sapore aut odore fuerit. Extractiones herbarum & aliorum remediorum cum aqua ardente, perfecte in balneo Mariae destillata, etc. ut ex rhabarbaro, agarico, elleboro, & guaiaco secundum Theophrastum. Artificiosae rerum simplicium extractiones fiunt ad hunc modum. Primo sumo aquam uitae optimam, ubi spiritu uini careo, quae ad extrahendam herbarum facultatem est satis efficax. Accipe igitur saluiam, uel aliud quodcunque simplex, e quo succum extrahere proposueris, exponatur aeri sicco, uersus Septentrionem praecipue: ubi paululum exiccata fuerit, incidatur minutim & in uitrum, cuius orificium satis sit amplum, hoc est, duorum digitorum amplitudinem habens, ut inde ubi uoles, quod impositum fuerit, rursus extrahere commode ualeas ponito, eidemque affunde aquam uitae uel uini spiritum, ut ad minimum per latum digitum herbam impositam cooperiat. Postea cooperi uas diligenter hoc modo. Fiat pasta, qua superius orificium per latum digitum circum circa obliniatur, cui chartam puram super imponas, sicque obstruas, ut postea tantum circa ampullae os lateribus adhereat. Imposita hac charta, rursus pasta chartae, circa locum, ut prius, obducatur, ac rursus alia noua charta eidem adaptetur. Tandem ac tertio & circum circa, & supra. undiquaque pasta inunge, & tertiam charram, quae undiquaque adhaerere debet agglutinetur, ut etiam ipsum orificium pasta & charta, operiatur. Demum cera totum coeperito, quanquam hoc non ita sit necessarium. His sic rite peractis, collocetur uas spacio trium aut duorum dierum in loco calido: pro ut herba imposita fuerit crassioris aut tenuioris substantiae, ita & breuiori aut longiori tempore erit maceranda. Post elapsos hos dies, spiritum in aliud uas effundas, rursusque cooperias: herbas autem relictas exprime per pannum ligneum, quam potes arctissime, & post expressionem, abiice. Tunc rursus alias eiusdem generis herbas recentes, & ut prius praeparatas, in eundem spiritum infunde, macera, & exprime, idque est ter, quaterue ita reiterandum, pro ut extractionem ualidam aur debilem uolueris. Quod si uero res, ex qua succus fuerit extrahendus, fuerit magni precii, ut est rhabarbarum, lignum aloes, non semel ei est affundenda aqua uirae, sed saepe ac saepius, ut penitus quicquid inerit spiritus aut facultatis in aquam deponatur. Posteaquam igitur uini spiritus, facultate herbarum abundauerit, ita ut quasi proprium iam amiserit saporem aut odorem, tum exprime herbas, & quod expressum fuerit, per filtrum diligenter & subtiliter exprimetur, & utere ubi opus fuerit. Aut facile erit spiritum uini a facultate herbarum per destillationem in balneo Marie separare, extrahendo uel medietatem uel omnino, usque quo ad extremam peruenerit aquositatem, aut quousque incrassescat ut salsa, aut succus concretus, qui puluerisari possit, pro ut tuo usui seruierit. Nam ubi multa humiditas, in extractione fuerit, post uini separationem, indicium est spiritum uini non usque adeo syncerum fuisse. Ubi uero uini spiritus satis potens fuerit, & in fine destillationis nulla aquositas sequatur, accipe eiusdem simplicis, aquam destillatam, & affunde extractioni, & commisce diligenter cum penna, ut spiritus adhuc in materia relicta, cum aqua affusa commisceatur, tum rursus per alembicum aquam affusam extrahe, idque potes reiterare, dum nulli spiritus uini in extractione sentiantur, id quod sic cognosci aut probari potest. Ubi nulla uinosa permixtio spiritus una cum aqua elambicatur, sed pura tantum aqua, tum satis esse, intelligas. Caeterum consulo & ex usu etiam est, ut extractioni seu substantie herbarum, propria aqua affundatur, seorsim prius destillata, quemadmodum supra in extractione saluiae monui. Eodem plane modo auferri uini spiritus possunt, affusa scilicet aqua saluie destillata in fine, & probe permixta, rursumque separata. Et talis extractio est eximia, & conseruatur in multos annos. Ratio qua herbae cuius libet succus haberi potest. In aqua herbae alicuius destillata, impone siccam herbam puluerisatam, in infusione calida feruente, nec tamen coque. Deinde cola, in colatura deinde impone denuo herbam siccam puluerisatam eiusdem generis, et infundatur, coletur, hoc saepius repetatur, tandem destilla in balneo Mariae, pars tenuior dissoluatur in uaporem, quod residebit in fundo erit mellis consistentia & herbae succus: & in recipiente aqua herbae. Uel: Herbae cuius liquorem destillaturus es, succum exprime, & expressionis reliquiis una cum succo, destillatis liquor erit efficacior & limpidior, ut audio, Gesnerus. Modus pulcherimus, nec ita multum operosus, quo cuiuscunque simplicis, siue herbae siue radicis, uera substantia, siue quinta essentia atque etiam aqua facile extrahi potest: Aptus erit hic modus, etiam fructibus diuersis, expressis scilicet succis & depuratis. Accipias radicem aut herbam optimo tempore collectam, & in umbra siccatam aut aere, eamque in uase mundo, affusa propria aqua per destillationem alias extracta, macera tandiu, quoad aqua colorem rei infuse acceperit, tum separa aquam inuas aliud seorsim, & serua obturatum. Radici autem aut herbae aliam aquam destillatam affunde, & rursus cooperta stent, ad aquae coloris mutationem, tum ut prius aquam separa, & cum priore commisce, hoc est repetendum donec aqua non amplius coloretur, & radix uel herba, nihil uirium amplius obtineat. Quo facto, coaceruatas aquas in cucurbita, in balneo Mariae, cum suo capitello & recipiente destilla, ut ascendat aqua omnis, & materia in cucurbita, incrassata sit ut pasta, aut pulticula. Quod ubi acciderit, materiam relictam crassiusculam e cucurbitae fundo extrahe, & ubi in peluim aut uasculum mundum posueris, lentissimo calori admoueas, ut iuxta fornacem, aut intra cineres calidos, ut paulatim aliquot diebus superflua humiditas euaporet, & materia ipsa electuarii consistentiam acquirat, aut mellis etiam, tunc demum habebis optimam & pretiosissimam rei extractae substantiam, seu quintam essentiam, cum qua paucissima etiam quantitate, plus efficies, quam magnis radicum aut herbarum aceruis. Seruetur in uase argenteo, aut stanneo obturato, quae quo fuerit uetustior, eo etiam erit melior. Et nota ulterius, quod aqua per destillationem extracta, non minus ualet, quam alie aque herbarum aut radicum destillatae. Modus extractionum alius. ◉ radicem aliquam siccam, ut radicem petasitis, ea ad puluerem subtilem redigatur, & in cucurbita ponatur, uinum affundendo ad sufficientiam, cucurbita perlutata in balneo Mariae gonatur, & extrahatur uinum. Ubi huius uini cyathum mediocrem plenum extraxeris, ignis paulatim extinguatur, & ubi materia quae in cucurbita est, refrigerata fuerit, affunde eam quam extraxisti aquam aut uinum, ac rursus in balneo destilla, idque facito tribus uicibus, si libuerit, aut amplius usque quo omnis facultas per decoctionem in uinum fuerit deposita: Hoc facto manibus exprimatur lente, & expressum serua. Hoc est instar auri pretiosum. Ubi uoles, in uitro soli exponatur, ut euaporet uinum, & sola oleositas infundo relinquatur. Extractionis modus alius, haud inelegans? incerti. Accipe quintam essentiam tuam cui per horas 14. infunde rem tuam simplicem aut compositam, crassiuscule puluerisatam, maneat in infusione in loco frigido non calido: tunc quinta essentia tua attrahit ad se spiritum rei tuae fixum, & assimilat, & cum uideris quintam essentiam ex re infusa coloratam, tunc separa eam artificiose per instrumentum, & repone in uitrum, cera firmiter obductum. Recipe iterum quintam essentiam tuam simplicem, & superfunde iterum rei tuae prius infusae ( quae separara nunc est, per instrumentum ) maneat rursus in infusione, per horas uiginti quatuor, in loco frigido, tandem denuo coloratam separa iterum per instrumentum a re infusa ( ut scis ) separaeam autem priori quintae essentiae coloracae, adde. Totius rei tuae infusae essentiam simplicem superfunde, & separa, donec a re tua infusa colorari nequeat amplius. Accipe quintam essentiam tuam collectam, impone cucurbitae longiori collo praeditae. cui superpone alembicum suum, perlutetur secundum artem, repone in balneum Mariae, deinde destilla lento igne quintam essentiam, donec in fundo cucurbitae uideris mammillas consistentiam referentem, & habebis in fundo rei tuae infusae spiritum fixum permanentem, quem collige artificiose in argenteum uasculum. Modus extrahendi succos ex herbis, pulcherrimus & utilissimus. Accipe saluiam uiridem & extrahe ex ea per destillationem aquam: aut sumatur saluia siccata, cui affundatur aqua, a qua pars subtilior separata sit, crassior uero saluia affusa, maceretur aliquos diebus, postea destilletur. In aqua hac destillata maceretur rursus saluia exiccata, ita ut aqua duobus uel tribus digitis saluiam cooperiat, stent bene obstructa in cantharo, ne uel minimum respirare possit, in aqua temperate calida. Postea exprimatur saluia, & denuo saluia itidem exiccata in hac aqua maceretur ut prius, idque fiat ter quaterue. Quo facto separetur aqua, quae ad aliam extractionem seruire potest, aut ad alios usus, Quod uero extractum est, in fictili euaporet in fornace aut alio loco calido, quo ad redigatur ad consistentiam, quae operanti placeat: Ubi uolueris substantiam ueram e rhabarbaro, elleboro, agarico, fraxini ligno, & aliis eius generis simplicibus, extrahere, tum procede, ut iam supra dictum est. Primo superaffunde spiritum, sicque relinque quousque plus satis coloretur, tum effunde, cola, & spiritum paulatim in balneo separa: eundemque rursus rhabarbaro priori affundito, & aliquandiu in infusione relinquito in loco calido, quousque calorem acquirat, tum cola, & rursus in balneo separa per destillationem: id autem tantisper est repetendum, quo ad spiritus a rhabarbaro non coloretur amplius. Id tum exprime fortiter, & per filtrum destilla, habet enim nescio quid tenacitatis aut lentoris a rhabarbaro; quae in extractione est inutilis, & simul multae utiles partes fluunt, quae non sunt negligendae, ideoque ad hunc modum destillare oportet, per filtrum. Per rostrum seu nasum alembici, filo trahe filtrum digiti unius latitudine, quoad prae nasi angustia, filtrum amplius non sequatur, cauendo tamen ne nimia uiolentia dissiliat uitrum: quo facto impone spiritum filtrandum in alembicum obstructum charta humectata. Spiritum per filtrum destillatum extractioni, quae prius erat separata, rurssus in uitro affunde ( multum enim uitro adhaeret, ideoque in primum uitrum, cui spiritus erat infusus, omnes spiritus rhabarbari percolandi sunt & ad separationem infundendi ) non curando, quod extractio una, iam prius in uitro reperiatur, omnes enim extractiones necessario coniungende sunt, & ad extremum aquae destillatae permiscendae, & rursus separandae, quo ad aqua simpida extrahatur. Potest uero exrractio fieri uel in sicco uel in humido, pro ut cuique placuerit. E ligno fraxini non magno labore extractio fit, nam semel superaffunditur, & diebus quatuor maceratur lignum, post effunditur liquor, & aliud lignum recens imponitur ut prius, idque faciendum bis terue, pro ut magnam aut paruam extractionis copiam requi ris, postea per filtrum mundificatur liquor, separatur uero per destillationem: Extractio turbith, agarici aut alterius medicamenti cathartici. ◉ cantharticorum aliquod, ut turbith, uel agari cum, uel aliud cum suo correctiuo, puluerisetur sic, impone in sacculum ex albo serico, & pone utrumque sacculum in alembici partem eam, quae concretos uapores per nasum emittit: in fundum uero cucurbitae infunde aquam uitae rectificatam, quae nihil phlegmatis porro in se contineat, quam destillam per ea, quae sacculis inclusa in alembicom posita sunt, atque ita extrahitur omnis facultas. Quo facto, hociam diligenter laua, ac rursus aquam extractam in bociam infunde, in cuius orificium spongiam ponas, & apposito alembico, aquam uitae destillato per spongiam, & in fundo materia quaedam relinquetur spissa instar mellis, quae est uera substantia, & rei maceratae extractio. De agarico, turbith, colocynthide, rhabarbaro, berberi, sumach, balaustio, & aliis uel laxatiuis, uel restrictiuis, uel odoriferis. ◉ agarici ( uel cuiusuis medicamenti ) tere ut decet. Pone in uas uitreum in balneo, superinfunde aquam ardentem, sigilla, sine per diem naturalem, ut dissoluatur, tum extrahe colando per pannum lineum sine expressione. Postea iterum pone inuas tantundem aquae, ut prius, & circuletur in balneo horis 24. tum cola. Has colaturas pone in uas amplum ad extraliendum cum suo capello & recipiente, ( si uoles, aquam reseruare quae ad alia tibi seruiet: ) & cum fuerit ad spissitudinem mellis uel opiatae, extrahe, fac trochiscos, & iis utere. Rhabarbari extractio, ◉ rhabarbari electi ◉ iiii. puluerisa & infunde in aquas appropriatas, stet infusum per diem & noctem, deinde fortiter exprime. Illam expressionem adiecto saccharo candi, quantum uidebitur, leuiter in arena exhalando, exicca, ad crassitiem electuarii. Aut sic. Infusio rhabarbari commodissime fit in succis borraginis & buglossi. Post infusionem in uase duplici per integrum diem decoquatur ad tertiae partis consumptionem, tum exprimatur. Expressus succus ad iustam consistentiam decoquatur mixtus cum saccharo candi. Sic in plurimos annos conseruari potest. Feces post expressionem non abiiciantur. Magnus enim usus istarum in astringendo uentre, praesertim in dysenteria. Ipse uero succus suauissime lubricat uentrem, etiam in infantibus citra noxam. Rhabarbari extractio, quam a Medico quodam accepitur Gesnerus. Rhabarbarum eodem modo infundi posset, quo ellebori nigri radices, ut infra dicetur: sed in aqua cinnamomi, & cum syrupo rosato solutiuo fieri debet succus de rhabarbaro. Agaricus in affectibus capiris & catarrho, melius facit, si cum infusione & decoctione praeparetur, quam si extrahatur, & aegre etiam extrahi potest. Si tamen omnino succum extrahere uelis, facias hoc cum oleo anisi in aqua fontana, uel aqua anisi, cui oleum ablatum sit. Extractio ellebori nigri medici Caesarei. Infundantur cortices radicis ellebori nigri exempta medulla, in aqua anisi, de qua oleum separatum sit, & stet in infusione per horas uiginti quatuor, uel quandiu libuerit, deinde bulliant simul, quousque extent radices, ad aquae scilicer fere consumptionem, coletur postea cum forti expressione. Ultimo decoquatur expressum, cum syrupo rosato solutiuo ad sufficientem spissitudinem, reponatur in uasculo terreo inuitreato, & utere. Dosis est ◉ i. uel scrupulum i. s. purgat sine molestia humorem melancholicum. Ualde haec infusio D. Montano placuit, quia dicebat Hippocratem semper in exhibitione ellebori nigri, sumere quoque anisum, utpote proprium eius correctiuum. Extractio alia Ellebori, Hieronymi Herold. ◉ succi buglossi, borraginis ana ◉. ii. depurentur colenturqe ut purificentur, adde his radicis foeniculi, cichorii, asparagi, petroselini ana ◉ iiii. fructuum sebesten, iuiubarum ana ◉ ii. seminum frigidorum minorum ana ◉ s. decoquantur in aquae ◉. xui. ad tertias, colaturae adde succos suprascriptos, bulliant ad ignem paruum: permisce postea rad ellebori nigri ueri ◉. iiii. coque donec radites emineant, fiat tandem colatura omnium, & decoquantur lento igne ad mellis spisitudinem. Extractio solutiuam, D. D. Magenbuch ◉ colocynthidis ◉ ui. ◉ ii. agarici ◉ s. rhabarbari ◉ ii. cinnamomi electi ◉ iiii, azari, spicae nardi, rosarum rubearum, masticis, ligni aloes ana ◉ i. storacis liquidae ◉ iiii. uini maluatici mensuram unam, fiat infusio, & extractio, uel destillatio sicut quintae essentiae. Extractio solutiua alia eiusdem Doctoris cuius dosis est a ◉ ad ◉ s. uiro a ◉ s. ad ◉ i. uel ◉ i. ◉ pulpae colocynthidos ◉ ui. & ◉ ii. turperi albi & gummosi ◉ x. stoechados Arabicae ◉ s. diagridii ◉ iii. ( alias ◉ ui. ) agarici albi ◉ s. rhabarbari electi ◉ iii. cinnamomi interioris ◉ u. rad azari, spicae nardi, florum rosarum rub. masticis, ligni aloes, ana ◉ iiii. aloes hepatici ◉ i. s. & ◉ ii. storacis liquidae ◉ ii. gr. iii. incisis & contusis, infundantur in uino sublimato, rectificetur, & fiat secundum artem electuarium. Descriptio alia electuarii, prioribus fere similis, quod Norinbergae uocatur extractum, pro ut idem parare solitus fuerat. ◉ colocynthidis ◉ xiii. uerarri nigri, senae Alexand. ana ◉ s. agarici albissimi ◉ i. raued optimi ◉ s. alias sumit eius ◉ i. cum rhabarbaro non ita praestanti, diagridii ◉ xiiii. cinnamomi ◉ ii. & ◉ ii. turbith, stoechados Arabicae ana ◉ ii. s. ros rubearum, ligni aloes, masticis, ligni paradisi, myrrhae, rubiae, azari, spicae nardi, storacis liquidae ana ◉ u. fiat infusio uel putrefactio per aliquot dies, nempe 10. 12. 14. cum essentia uini, hoc est, aqua uitae ter destillata, calida, & succus deinde expressus uniatur cum aloes praeparatae ◉ iii. Praeparauit autem aloen hoc modo. Inciditur in peluim seu cacabum uel ollam, aloes ◉. i. plus minus, addendo aceti ros. & aquae ros. ana q. s. ita taimen ut aceti ros. plus sit, quam aquae rosacee. Bulliant simul lento igne, duabus aut tribus ebullitionibus, deinde colaro fortiter exprimendo. Colatum iterum bulliat lento igne ad consistentiam aloes, cum spatula agitando continue. Ubi autem refrixerit, seruetur ad usum. Species supra enumeratae. primum tenuiter inciduntur, deinde puluerisantur, atque his super infunditur aqua uitae ter destillatae q. s. frequenter interea agitando quotidie: deinde exprimatur per pannum lineum, grossum, forti expressione, deinde in alembico adiecto igne humiditas aquea extrahatur, donec, quod infundo remanet, ueniat ad consistentiam diacydonites. Quod si in eo adhuc quaedam humiditas fuerit, ponatur super carbones ardentes in uase aliquo, quandiu uidebitur, ut ea a calore absumatur, & euaporet. Succus extractus e baccis iuniperi, ad duo decim annos seruari potest, si rite sit confectus. Ualet ad calculi praeseruationem, expertus enim est eius usus in multis, qui ante hac grauiter laborabant, & multa prophiylactica adhibuerant, a nullo tamen tantopere suns, atque ab hoc adiuti. Calidum quidem medicameutum est, ideoque renes fortassis nimium caltiacere posset, ut aliquis existimarit, sed propter parandi modum, qui calorem nonnihil frangere existimatur, non nimium poterit. Pituitam in uentriculo uel concoquit, uel consumit, uel educit, & uentriculum abstergit, ac roborat. Usus eius non tam est ad morbos praecauendos, quam curandos. Omne genus destillationum & catarrhorum, uertiginem, lippitudinem raucedinem, pectoris angustiam, tussim, colicam matricis suffocationem, menstruorum suppressionem, syncopem, calculum, pestem curat. Quin etiam ab aliis adnumerantur hi morbi, quos hic succus curare dicitur, mania, hydrops, foetor anhelitus, epilepsia, tremor menbrorum, apostemata interna. Caput & cor hoc succo mirabiliter recreantur, & sanitatem in multos annos conseruat. In precautione accipitur ieiuno stomacho tribus anni partibus, sine custodia, autumno nimirum, hyeme & uere, estate uero propter calorem & siccitatem, necessitati reseruatur. Quod si tamen coelum humidum fuerit, & calor moderatior, uti etiam in aestate poteris. In morborum curatione, adhibetur omni tempore & crebrius, sed per certa interualla, interiectis aliis, eodem spectantibus. Theriacam nonnulli Germanicam dixerunt, tum quod efficax sit contra uenena tum Germanorum corporibus amicissima, & maxime salutaris. Succus de malis cotoneis simplex, & sine omni admixtione parari eodem pene modo potest, qui & ipse praestantissimus est, & seruari quoque quam diutissime potest, fitque propemodum de die in diem melior acsuauior. De xyloebeno Thophrasti ab Hohenheim. Primo elicimus tria genera medicaminum, liquorem, gummi, & alkali. Liquor qui erumpit, similis est acaciae succo: gummi, ei qui est albotim: alkali sali gemmeo. Liquor est ipsissimus potus: gummi unguentum: alkali purgans & mundificariuum. Deinde li quor per inclusam destillationem, quemadmodum oleum extrahitur. Cuius ◉ i. uel iiii. prestant & efficaciores sunt integro talento, quod iuxta medicorum uulgus decoquendo e ligno scaturit. Tertio, liquori succedit gummi, scilicet ex eo ligno quod reliquum est, in hunc modum. Mitte xyloebenum in reuerberationem inclusiuam in secundo gradu ignis, & in uiginti quatuor horis illico uidebis gummi, quod eadem tenacitate cum styrace liquida a corpore separatur, & ad ipsam non sine mediocri fragrantia, ( refertur. ) Interea autem dum in calore singula existunt, corpus & gummi eliquetur, cuius ◉. i. & ◉ ui. efficaciores sunt, ducentis libris, quae in elixando extrahuntur. Postremo elicitur alkali ad hunc modum. Corpus transmutatur in ultimam materiam, quae alkali fons est, & origo, interueniente aqua fumiterrae, probe coagulata, haud dissimile * anation autentali, cuius ◉. i. & ◉ u. fortiores sunt quinquaginta libris, quae per uulgatam uiam praeparantur. Usus, principio purga aegrotum in hunc modum. ◉ alkali xyloebeni ◉ s. theriacae Alexandrinae ◉ ii. misce, dosis est ◉ s. Et id ipsum non semel atque iterum, sed tertio aut quarto, pro ratione uidelicet morbi. Praeterea tanta uis purgandi, maxime podagricos, paralyticos, denique pustulosos humores, huic inest alkali, quantum neque in laxatiuis, purgatiuis & expulsiuis deprehendes. Hanc purgationem continuo sequatur Chirurgica sanandi ratio, in hunc modum. Principio quicquid apertum est, cum alkali munda, deinde gummi inunge in die bis, idque tantisper dum singula solidae curi restituantur. Porro si nihil adsit, quod palam uideas, illic ubi dolor delitescit gummi inunge. In hunc modum me detur podagrae, paralysi, denique morbo gallico. Ubicunque autem aliter atque a nobis prescriptum est egeris, cum empiricis oleum & operam, non sine priuato dispendio, perdes. Uiuendi ratio: Nolim hoc loco propriam uiuendi rationem praescribas, sed oportet uino & cibo apprime condito, aegrotum foueas. Nam praedictorum morborum diathesim, non in uiuendi ratione, sed in remediorum energia, sitam esse, sciendum est. Quare nihil est, quod hic decumbentem coena perparca maceres. Nam haec omnia superat, non uulgaris huius medicaminis uis. De extrahenda substantia uera e myrrha, aloe, aut aliis similibus lachrymis pinguibus e quibus quidem extractio uera nulla fieri potest, sed tantum resolutione destillationeque quae per filtrum fit, purificari possunt. ◉ exempli gratia, aloes, q. u. maceretur aliquantisper, in loco calido, in aqua aliqua conuenienter destillata, aut in rore, usque quo aqua coloretur, tum separetur haec aqua, & noua affundatur, que & ipsa, postquam colorem infusi receperit, effundenda, idque continuandum tantisper, donec aqua amplius non coloretur. Omnes istae aquae per filtrum sunt destillandae, ac ubi fuerit aqua per destillationem separata, remanet in fundo materia, quam quaeris. Huiusmodi extractiones a frigore congelantur, a calore uero soluuntur: & eodem pondere & dosi exhibentur, qua res a quibus extrahuntur, id quod in aliis extractionibus non fit, extractium enim multo est potentius, quam id a quo extrahitur. De Salibus Factitiis & oleo salis. Salium quoque quae ex simplicibus exurunotur, eque fere magnus in medicinaulus est, atqe salis fossilis aut communis, in communi hominum uita. Etenim quando a simplicibus crassum phlegma aufertur, quod nimirum impedit, quo minus possint operationem perficere, conuertuntur in materiam spirituolutuus id quod longa destillatione, & filtratione fit, ut in igneam materiam quodam modo degenerent. Nec dubium est, quando ita in salem sunt conuersa simplicia, atque ita elementum ignis in iis habet dominium, quin citius etiam penetrent, & actionem propriam perficere possint, ut praeterea tanto simplicium uariorum aceruo, in remediorum compositionibus, opus non sit. Sed habent huiusmodi sales facultates aliquas, quibus purgantia reliqua destillata, fere destituuntur. Omnis sal inquit Theophrastus, purgat: at aquae a purgantibus destillatae, ea facultate carent, quia sal eis non accessit. Magna in omnibus, puto, acrimonia est, & urinam resipiunt. Uerum ratio & modus, quo huiusmodi sales parantur, alius atque alius ab authoribus praescribitur. Quidam ita monent faciendos. Simplex collectum debito tempore, inde extrahatur sua aqua per balneum Mariae, faeces reliquae in fundo calcinantur in furno reuerberationis: cum aqua propria fiat filtratio calcis saepissime: aqua filtrata ponatur in pelui ad solem, uel cinerem calidum, ut aquositas exhalet, & remaneat sal. Hoc autem fieri potest ex omnibus simplicibus. Modus alius extrahendi sales ex herbis, aut radicibus, aut ex alia aliqua materia e Germanico. Herbae aut radices ad hunc usum destinatae exiccari prius debent, postea in olla comburi ad albedinem cineritiam. Huius cineris ubi satis magnam copiam habueris, impone uasculo, eique affunde aquam frigidam destillatam, aut aquam pluuiam puram & mundam, & stent simul aliquot diebus, frequenter agitando & mouendo, postea aquam subtiliter effunde, aut per sacculum cola, & cineribus prioribus nouam aquam affundito, idque toties, ut prima uice, repetito, quoad cinis nullam amplius in se acuitatem habeat. Quibus peractis, collectas omnes aquas in cucurbita, inter cineres aut arenam, euapora, ficque in fundo sal relinquitur, quem serua, quia est An praestabit non omnino, nec subito comburere herbas, ut e cinere lixiuium fiat, sed addimidium tantum, ut saporis, odorisque de herba plus relinquatur, & empyreumatis minus? an ad ultimum etiam mastiches aliquid adiici poterit, aut gummi, aut aliud, ut glutinosum factum, melius conseruari, & in pilulas etiam formari possit? Ges. An decoqui poterit cinis, ut absinthii, cum aqua eiusdem destillata, uel succo depurato eius & filtrato: uel herba eius sicca, ita ut infundatur, simul ebulliat aliquantum, deinde coletur, sic enim sapor odorque magis aderunt: poterunt etiam rosae siccae sic addit idem. Notandum autem est, quod quidam praecipit, ne salium extractiones aqua feruenti, sed frigida potius fiant. Deinde extractum cinerem, rursus licet urere, ac calcinare, rursumque ut prius salem de eo extrahere, idque toties, quoad niuil in se salis deinceps contineat. Quod si sal extractus albedine careat, tum reuerberetur ad albedinem, quae tria sunt notatu non omnino indigna. In parandis salibus notabile etiam hoc est, ut filtro optime purgentur: quidam etiam uiginti quatuor uicibus filtrant. Haec salia, quae Theophrastus dicit esse uera alkalia, seruanda sunt in uitreo uasculo, ne eliquentur in aere, quod maxime accidit salibus, qui fiunt ex herbis ( rebus ) quae plus olei in se habent, & subtiliores sunt. Indurescunt sales lapidis instar, aut qui optime filtrati sunt, pellucent crystalli modo. Salem hypericonis, in pleuritide aiunt probatissimum esse. Hypericonis plantam siccam in cinerem redige super foco, cinerem proiice in aquam feruentem, & decoquantur, & partes terrestres ad fundum descendunt. Postea aqua in cucurbita in balneo Mariae consumatur, & remanebit in fundo eius sal, quem exicca bene, de quo dato patienti in uino calido, quantum dimidio cortice nucis auellanae contineri potest. De sale hyperici pugillum unum exhibuit quidam medicus in uino maluatico, pleuritico, & testis est Deus, quod liberatus fuit. Salem absinthii quidam in omnibus morbis fere exhibet, sed prae caeteris in peste utiliter offertur in uino, ut audio. Theophrastus huius salis propinat tria tantum grana hydropicis, uerum ( ut puto ) aliquoties repetit. Absinthii sal maxime urinam sapere uidetur, nulla manifesta amaritudine, Ges. Sal artemisiae urinam quoque sapit, sed est candidus & purus, nec non, ut saeuum quoddam, pinguis. Ex herba kali dicta, salem parant. Est autem kali herba duorum cubitorum sine spinis, interdum ualde rubens, sapore salso cum quadam grauitare ingrata, colitur apud locos salsos & senitur, ut ex ea parent salem alkali. Paratur autem sic, ut retulerunt ii, qui eum parant. Fodiunt fossam, cui transuersim imponunt ligna, quibus supponunt aceruum herbae praedictae, & accenso igne, efficiunt, ut in foueam stillet liquor ex herba, qui liquor tandem concrescit, & fit sal alkali, coloris partim nigri, partim cineritii, ualde acris & salsus, ut etiam corrodat, Iohan. Bauhinus Medicus Geneue. Salem chamomillae, exhibuit quidam in uino optimo, hoc est, salis huius pugillum unum, in difficultate urinae, & subito est liberatus. Salem e baccis & ligno iuniperi, sic parauit Gesnerus. Accepi, inquit, uirgulta iuniperi arida, una cum suis baccis, in magna quantitate, & in cinerem redegi ( oportet autem exactissime comburere, aliqui in magna olla figulina noua, & in qua liquor nullus ante fuerit, comburunt. ) Cum hoc cinere fiat lixiuium, cum aqua mediocriter calida: aut potest in uase ligneo cinis cum aqua relinqui, ut subsideat, ac postea aqua seorsim effundi, & cinis cum aqua turbida separari. His alia aqua affundenda, idque aliquoties, quoad nullus sapor lixiuii in aquam deponatur, ac postea aqua decoctione consumenda, ad exiccationem materiae, & eiusdem albedinem. Odore refert boracem et urinam, acris est, & penetrans. Modum conficiendi salis, ex aquis thermarum Aponensium in agro Patauino, quem tenuit & excogitauit Iohannes de Dondis, quo tantam salis copiam confecit, ut satis fuerit pro tota sua familia, & potuerit etiam dono amicis dare, docet Gabriel Fallopius libro de Thermis, aquis & metallis. Sal autem quod conficiebat ex ea aqua, erat magis sapidum, & acrius, quam sal marinum, uel fossile quodlibet. In lacuna ampla aquae Aponitanae locabat uasa ex silice excauara, ad profunditatem quatuor digitorum, quae uasa, praeterquam quod erant excauata ad eam, quam dixi, altitudinem, erant etiam quadrata. Uasa igitur haec collocabat in lacuna, ita ut aqua non posset in ipsa ingredi, sed superstarent aque, quantum est spacium duorum digitorum. Postea habebat plures ollas restaceas, quas explebat aqua illa: mox eas collocabat in quadratis illis uasis, inibique relinquebat, quo fiebat, ut aqua illis ollis contenta agitaretur a calore & ebul iret, & sensim ac sensim euaporaret: & tandiu permittebat philosophus ille, ut bulliret, quandiu appareret splendor quidam in aqua, & tunc effundebat aquam illam ollarum, in excauata illa uasa lapidea, in quibus concrescebat sal candidissimum, in summa scilicet uasorum illorum superficie: in ima autem materia gypsea ab ipso uocata. Urina pueri, si in alembico more aceti destilletur usque ad spissitudinem picis, deinde phlegma eiiciatur, postea uas optime sublimetur, habebis sal uolatile. Sunt nonnnulli qui utuntur ad aurum & argentum dissoluendum, & non pauci philosophi suum menstruum uocauerunt. Ad menses euocandos, quod ipse sum expertus, recipe radices chelidonii mundatas a terra sine ablutione, q. u. tere diligenter in pila marmorea: pone in uase circulationis ( ut scis ) per diem naturalem, desuper infunde aquam ardentem seu animam uini, ut de agarico & aliis dictum est, postea sine per noctem in balneo Mariae stare, demum mane extrahe sine ulla expressione. Postea fac ut separetur ( exuperet ) aqua ardens destillando, ut moris est, & colligatur, ut de agarico dictum est. Et cum tota aqua ardens per balneum Mariae fuerit resoluta, in fundo ualis remanebit puluis citrinus ( an salis instar? ) quo utere: pro qualibet dosi ◉ i. cum uino albo, loco & tempore necessario. Puluis ex salibus ad separandam omnem pituitam, ◉ hyssopi, pulegii ana ◉ s. origani ◉ ii. seminis foeniculi ◉ s. carui ◉ ii. liquiritiae ◉ i. salis usti ◉ ui. salis absinthii ◉ ii. salis iuniperi toridem, cinnamomi ◉ i. s. piperis longi ◉. ui. cardamomi, granorum paradisi, caryophyllorum an. ◉ s. zingiberis ◉ i. milces fiat puluis. De salium herbarum oleis: fal ita absoluitur, ◉ salem, calcinetur igne fortissimo, calcinatum deinde super porphyrio lapide, siubtiliter puluerisetur, puluerisatum sterne super uirtum: uitrum deinde cum puluere pone in cellam uinariam in loco humido, & sal soluetur in substantiam oleosam, quae uulgo uocatur salsal Oleum salis, aut unguentum salis ad defluxiones tam calidas quam frigidas, quas Germani uocant gsiichte, accipe salis bonam quantitatem, teratur quam fieri potest tenuissime, ac postea in sartagine assetur sinem aliquo humore, usque quo fusci colorem acquisiuerit, quo facto, in mortario teratur, ad tenuis pollinis subtilitatem, eumque deinceps cum oleo oliuarum ad unguenti consistentiam permisce, sine calore aut igne. Hoc unguento unge partem affectam in loco calido. Sal armoniacus, a Gallo empirico. ◉ gummi Arabici albissimi ◉ iii. dissolue in aqua communi; cui adde postea salis communis clari puluerisati ◉. ii. conque ad iustam spissitudinem, postea iniice in quoddam uas, prius cum aqua communi madefactum, & fuligine undique aspersum & tegas quoque fuligine puluerisata, & in loco commodo exiccetur. De Borace. Boracis confectio Uenetiis usurpata, secretum. ◉ lactis uaccini destillati ◉. ii. mellis despumati ◉ iiii. croci ◉ iii. salis nitri rafinari bene ( id est, puri & subdulcis, nullam habentis amplius acrimoniam ) ◉. iiii. Incorporentur omnia cum lacte ( id est, dissoluantur ad ignem ) cum ◉. iii. aquae capitelli fortis, de cineribus optimis, & misce fortiter. Demum mitte in olla uitreata, in loco frigido ( humido ) per mensem. Lapis deinde in fundo repertus, iterum mundetur, affineturque sic. ◉ dicti lapidis ◉. i. aquae simplicis destillatae ◉. iiii. ad ignem dissolue omnia simul, remoue spumam, & cum non fuerit spuma, euapora totam aquam ( id est, eiice, aut effunde cum refrigerata fuerit ) & habebis boracem finissimum. Pro Borace faciendo, modus egregius, e libro Gallico manuscripto. Accipe butyrum recens unius mensis, aut circiter, salitum, lauetur saepius aqua clara diligentissime. Huius butyri loti accipe ◉. i.olei tartari ◉. iii. misceantur in sole, & ponantur in patinam uitream aut figulinam inuitrea tam, agitentur simul baculo forriter: postea accipe ◉. i. aluminis rochae finissimi & pulchri, salis nitri Alexandrini ◉. s. & misceantur in sole calido, noctu uero aeri exponantur, sed ita ne compluantur, aut aqua tangantur, alioquin enim frustra fierent omnia. Et congelabitur eius superficies instar crystalli, congelatum tolle, illud ipsum enim est quaesitus lapis. Fieri autem commodissime potest mensibus Iunio, Iulio & Augusto. Borax quomodo fiat, qualis apud aurifabros est in usu, qui ex Alexandria ad nos affertur, ex Italico. Lacti caprino destillato, inque uase uitreo posito, adiunge alumen rochae tritum, ut in aqua lactis dissoluatur sine igne. Ponantur in urinale aut aliud uitrum, ita ut aqua supra alumen per duos digitos excedat, cooperiatur urinale, & stet quinque aut sex septimanis, uel quousque alumen appareat seorsim, quod ab aqua est auferendum, & in uitreum uas ponendum. Quibus habitis, recipe ◉. ii. olei amygdalarum dulcium, & medullae bouis, aut uaccinae ◉. iiii. misceatur medulla cum oleo; ut liquescat, & tandem coletur per pannum, & habebis oleum spissum. Huic oleo immitte praedictum alumen, ita ut oleum duobus digitis alumen obtegat, tum exponatur soli per tres menses, aut quod melius est, diutius, & sic facies boracis quantum uoles, & scias quod est secretum magnum. Est autem uerus borax, qui fit in Alexandria. Aliter, ex eodem D. H. D. recipe alumen e faecibus, quo tinctores utuntur, & ex eo cum aqua capitelli ouum sustinente, fiat lixiuium: deinde accipe pastae boracis quantitatem, quam uoles, & ponas in uas, cui lixiuium affundas feruentissimum ea quantitate, ut pastam excedat, & cum canella incorporentur bene, tum stent, quoad faeces fundum petant. Quo facto, lixiuium ingeniose separato, ita ut supra dixi, ut pasta bene sit separata & purgata ab omni immunditie. Deinde cape omne lixiuium ( & pastam boracis impone ) decoquantur in cacabo despumando. Spumam uero seorsim serua in uasculo, quia in ea continetur oleum, quod instar lucernae accensum ardet. Ut uero iudicium facere possis de perfecta coctione, instilla guttas aliquot marmori, aut supra unguem, & si quidem congeletur, satis est. Aliter, ex libro aurifabri insignis apud nos. ◉ aluminis ◉. i. & grosso modo frangatur: gummi Arabici mundi & clari qr. i. subtilissime puluerisatum, granorum frumenti, & hordei ana qr. s. & ponantur grana frumenti & hordei in uase terreo intus deuitreato, cooperiantur lacte uaccino tepido, ponantur in fimo calido per quinquaginta quinque dies, & semper de septimo in septimum diem renouando. Aliud. ◉ duas partes olei oliuarum antiquati, lactis uaccini recentis partem i. & misce totum ad inuicem, & pone in ampullam uitream, & pone intus aluminis rochae incisi in frustis largis ad modum dactyli, tantum quod liquores praedicti eminent super alumen per duos digitos, & pone in fimo per quinquaginta dies, & quod fimus sit bene calidus, post sicca in umbra, etc. Pasta boracis. ◉ saponem album & raspa subtiliter, & misce cum melle, & coque in uase terreo donec deueniat tenerum, probatum. Confectio boracis. ◉ aluminis rochae ◉ ii. & resolue ◉ ii. salis alkali dissoluti, & pone in uase stanni super ignem lentum per mediam horam, deinde extrahe aquam, & misce cum ea ◉ ii. salis gemmae puluerisati, & totidem salis alkali, & mellis ◉. ii. & ◉. i. lactis uaccae, tunc pone ad solem per tres dies, & inuenies lapides. Aliter bonus sic fit, perfectus ad omne iudicium. ◉ salis ammoniaci ◉ i. gummi Arabici ◉ ii. masticis, aluminis rochae ana ◉ s. salis nitri ◉ i. salis communis ◉ ii. tartari calcinati ◉ i. omnia trita subtiliter pone in uase uitreo cum urina, & fac totum bullire ut spissetur. De Auro Potabili, Oleo auri, & puluere Solis, siue auro uitae. Uariae fuerunt apud antiquos Philosophos de auri solutione, opiniones, atque etiam adhuc de eadem inter doctos nondum satis constat, possit ne, tam pura & syncera substantra, qualis auro est, arte aliqua aut humana industria, ui & facultate ignis, in liquorem synceriorem, purioremque resolui. Aliquot huius generis disputationes & argumenta, nos hic subiiciemus, prout inter Euonymi schedas inuenimus. Sunt autem fere omnia a uiris doctis, in utramque partem per literas familiariter Gesnero, proposita. Ac primo quidem partem negatiuam sic quidam, uir doctissimus & magni nominis Medicus, tuetur. Si posset, inquit, oleum auri fieri, iam Alchymistae haberent omnia. Non enim fit oleum uel aqua, nisi redigatur in spiritum & soluatur substantia perfecte mixti. Id an fieri possit, obsecro ad tuam Philosophicam intelligentiam reuoces. Solui potest aurum, & quidem in adeo minutas partes, ut cum liquore in destillatione, ut uocant, ascendat: remanere tamen auri substantiam certum est. Ac multa sunt quae ita soluunt aurum, ut in minimas portiunculas redigant. Aquam autem uel oleum, ex auro elicere, ἀδύνατον esse, sciunt omnes ἐγχειρητικοi artifices. Ac credas mihi, nullum unquam, qui hoc affirmauit, reipsa praestitisse. Croeso ditior esset, qui hoc sciret. Lapidem & tincturas fieri posse non nego. Quaeso nugas paululum istas considera. Quomodo in uase aureo, operculo aureo ignito tecto, ex auro oleum fieri posset, ita, ut ipsum uas aureum non dissoluatur? Somnium est, sicut omnium fere scripta Alchymistarum, qui tanquam nonnulli nostri temporis homines. suam phantasmata, scriptis complexi sunt, reipsa autem nihil quicquam experti: ut aliis uanitatibus & mendaciis, sic istis quoque se oblectant Theophrastei; & ex stultis insanos facere student. Uerisimile est aliquid adiutum non diuina ope, fecisse illorum Magistrum, uerum ista remedia, quae diuulgant, uana ac falsa esse, nihil dubito. Obscuritate autem implicant, ne peruersitas deprehendi queat. Sed de his satis. Unum hoc postremum adiungam, admodum impudentem esse oportuit eum, & inimicum nominis tui atque hostem, qui tibi hoc persuadere est conatus. Haec scripsit Medicus insignis ad Gesnerum de auri oleo. Idem ad eundem alias in hanc sententiam scripsit. Περὶ ὑλίου τοῦ πιστοῦ quid scribam? Otiosorum hominum speculationes sunt, quae si ad rem conferantur, oleum & opera perit. In minimas partes redigi aurum potest, atque ita πιστὸν effici: ut autem in spiritum & oleum natura auriconuertatur, spes Alchymistica non ueritas ipsa, ratum esse iubet. Caeterum quin aurum comminutum in minimas partes, & redactum in prima sua elementa purissima, possit fieri potabile: ( non tamen sub forma aquae aut olei ) possit etiam alia metalla admistione reddere meliora, & quasi transmutare, non nego, nec omnino nihil esse, quod de lapide Philosophorum dicunt, fateor. De aqua autem & oleo auri quod adferunt, illud falsum esse omnino certus sum. In eadem sententia uidentur & Auicenna esse, Albertus Magnus, ac ipse etiam Brassauolus, quandoquidem aurum materia constat ita perfecte digesta, ut quasi contrario omni, aut substantia, aut excrementitia carere uideatur, impossibile uidetur, ui ignis sine alio adiutorio, aliquo modo in substantia alterari posse. Ac ipsa Brassauol. De purgantibus, non modo uana, quae de auro potabili & argento feruntur, sed eriam uenena esse affirmare non dubitauit. In hanc sententiam multa plura afferri possent, sed ea relinquemus ad praesens. Uberior dicendi locus forte erit in libro De lapidibus, gemmis & mineralibus, cuius schedas infinitas pene, indigestas tamen Gesnerus noster, ut & has ipsas, reliquit. Dissolutionem uero auri, quo d eaarte Chymica perfici possit, plerique affirmant. Ac primo quidem nobis persuadent, authoritate & libris uenerandae antiquitatis: deinde uero oculari nostri temporis uirorum celebrium inspectione & operatione confirmant. In hanc sententiam scribit uir quidam eruditus, & naturalis philosophiae studiosissimus, ad Gesnerum. Fuerunt, inquit, apud me, duo, qui aurum purissimum ita tractarunt, macerando, destillando, putrefaciendo, soluendo, desiccando, ut in liquidissimum humorem redegerint: in eo opere occupati fuerunt septimanas octodecim, a nona Iunii usque ad decimam quintam Octobris, idque tanta diligentia egere, ut nunquam eo tempore extinctus sit plane ignis, eo tamen admodum lento usi sunt, in quo uideo praecipue peccare nostros Alchymistas: adfuere operi perpetuo, noctu uigilias partiti sunt, & uasa & instrumenta pauca adhibuere. Quod si quis liquor auri potabilis bene praeparati est, hoc modo praeparari posse aut debere crediderim, ut ab his, quibus spectator adfui, parabatur. Atque ut id credam, facit primum, quod aurum eo redigunt, ut suae aquae innatet, quasi purissima nebula imbrifera: idem transit in recipientem lento igne, & quod maxime sum miratus, tingit aureus iste liquor, colorem aureum reddens, chartam, lanam, aliamue rem admotam, qui color ita penetrat, ut minima guttula aliquot folia in Pindaro meo Graeco penetrarit. Praeterea, quod etiam ipsum uere resolutionis indicium est, albus auri soluti color est. Haec & alia faciunt, ut credam hanc rationem soluendi uerissimam esse, qua hi utuntur, nec simile apud ullos alios Alchymistas hactenus uidi. Quod si uera sit solutio, facilis inde ratio est perficiendi liquorem. Illi in puluerem redigere abituri: sed is humido loco sua sponte, uitro etiam bene munito colliquescit olei modo, cuius rei experimentum fecere apud me. Haec ut oculatus testis scribo, alioquin haec tanquam ἀδύνατα, hactenus saepe apud nostros & alios solebam confutare. Multa sunt in specie impossibilia, quae certa uia ac ratione facillima sunt. Audio hos ipsos curare morbos quosdam deploratos. Hactenus ille. De Auro Dissoluto Et potabili, eiusque facultatibus, caput Uii. Antonii Fumanelli ex lib. De compos. medicamentorum. Nec silentio praeterire statui medicamentum, quod Chymicae artis professores summis extollentes laudibus, Aurum potabile uocant: ut saltem quae ipsius sit compositura notescat. Cuius has esse facultates asserunt, quod bibitum cordi laetitiam praestat, eiusque uires auget, & morbos repellit, senectutem retardat, humores auget natiuos, omnes corporis partes illaesas tuetur, lepram curat, sanguinem mundat, casui confert capillorum, si cum endiuiae sumatur aqua, aut potius decocto: quod semel retulisse sufficit, ut supra relatum: capitis uero dolori cum aqua betonicae, scotomiae, & uertigini cum decocto buglossi, & melissae, lethargo cum ardenti, & lilii, memoriam corruptam cum foeniculi decocto, & acororum, potatum instaurat: melancholiam submouet, omnemque amentiam cum aqua borraginis: facit ad morbum attonitum, cum aquam ardenti: & cum paeoniae albae radicis luna decrescente collectae decocto, ad morbum comitialem: ad membrorum uero mollitiem cum aqua saluiae stillatitia, aut decocto ex ea, ad oplithalmiam, seu oculorum phlegmonem & dolores cum aqua foeniculi, atque sileris montani, seselisque Masiliensis: ad destillationes, seu rheumatismos cum iridis aqua ad fluxum sanguinis narium cum aqua scabiosae: ualet & tussi cum aqua capillorum uen. in sputo sanguinis cum plantaginis aqua: in phthisi cum aqua mellis, & lacte: in dolore, et abscessibus pulmonis cum aqua cancrorum fluuialium: in cordis tremoribus cum aqua melissae, aut buglossi: in dolore uentriculi cum aqua mentae, uel ipsius decocto, in calida dispositione cum rosacea, aut myrtillorum aqua: in dysenteria, & uentris tormine, fluor eue cum aqua plantaginis: in coli dolore cum ardenti, in uermium passionibus cum zedoariae decocto, aut absintlii: in hepatis tumoribus, aut obstructione, atque aqua inter cutem cum aqua scariolae, & hepaticae in causa calida, in causa uero frigida cum spicae nardi decocto, aut cinnamomi: in ictero morbo cum aqua caprifolii, uulgo periclymenos nuncupari, aut sero caprino: in lienis passionibus cum aqua fraxini, aut tamaricis: in renum passionibus, oppletione, & lapide cum tribulorum marinorum, aut rhaphani, alkekengi, & pimpinellae, aut puluere philant opos, seu apparinae: in stranguria, & renum ulceribus cum caprillo lacte: in enterocele, intestinorumue ramice, epiplocele, omenriue ramice, & epiploenterocele intestinorum, & omenti ramice cum aqua utriusque consolidae: in mensium super pressione cum aqua sauinae, aut matricarie, et in partus difficultate cum aqua artemisiae: auxilium praeterea sterilitati praestat cum aqua nepetae, & lauendulae: arthriticis, morboue arriculari, podagricis, ischiadicis, chiragricis, & extenuatis cum aqua ardenti, aut paralysis aut lauendulae: pestilenti febri cum acetose, uel buglossi, & scabiosae: cancrenae, fistulis, & psorae cum aqua pedis columbini, aut buglossi, uel acetosae. A ueneno praeseruat, & ueneno affectos, morsosque a cane rabido curat cum aqua tormentillae, dictamni albi, & bistortae, aut aqua rad. peoniae, febres quotidianas, tertianas, & quartanas in accessionis, seu periodi principio exhibitum cum aqua scolopendrii, uagas & erraticas, causumque cum serapio uiolato delet: utque unico dicatur uerbo, asserunt aurum potabile cum aqua ardenti nobilem inducere effectum in corpore humano, omnesque fere pellere morbos. De ipso autem in magnis morbis scrupulum aut semidrachmam exhibendam censent, in mitioribus scrupuli dimidium, in paruis ad duorum granorum hordei pondus, decuplum decocti ipsi commiscendo. Quod, quum pluribus doceant conficere modis, hic nonnullos adducam: si autem plura de eo quis scire cupierit, & quod Chymistae solis fixionem in coelo nostro dicunt, commentarium legat coelum phiiosophorum nuncupatum, plurimas auri potabilis formas, & diuersas continentem, in quo & plures aquae uitae composituras respicere licet: de quibus ueritas ipsa authorem appellet. Auri potabilis conficiendi descriptio. Prima. Foliorum auri electi quantitatem, quae tibi magis opportuna uidebitur, succi limonum optime depurati quod sufficit, in bociam, ut decet obturatam condito, ad cineris furnellum igne lucernae supposito diebus quatuor, pluribusue, adiicitoque aquae ardentis quinquies destillatae partem mediam. Secunda. Aliam auri potabilis confecturam edocentes, sumunt foliorum auri in leuorem redacti: numero centum, salis super lapidem porphyreum triti. ◉ s. haecque commixta, aqua abluunt calida, & in cucurbitam uitream iniecta, collo procero, fabricatam, fundo, sapientie luto contecto, coopertorioque imposito, & igne lucernae tria habentis licinia substrato, ut dictum est, destillant, & si quid auri in uasis fundo constiterit, ad usum seruant. Tertia. Alio aurum potabile conficientes modo, sumunt auri optimi partem unam, argenti uiui partes duas, quas nocte, dieque simul maceratas; quousque aurum dissolutum fuerit sua ui destillant igne, donec utique argentum uiuum ab auro secretum est: auro autem in uasis imo, iam ad nigritiam tendenti aquae buglossi ◉. s. adiiciunt, uasisque ore obturato ignem diebus tribus, & noctibus ad auri liquationem supponunt. Quarta. Sumatur auri de cemento ◉ i. & componatur cum ◉ i. argenti uiui hispani puri: ponantur in cucurbitam uitream oleo communi superposito, & per duos digitos supernatante, & ad calidos cineres bulliat horis xxiiii. & quum infrigidatum fuerit, extrahe oleum, & quod reliquum est, ablue cum aqua tepida, donec humiditas, & unctuositas abla ra fuerint, & siccatum in tenuem contere puluerem, ponaturque cum sulphure in crucibulo super carbones, & accendatur ignis, donec sulphur comburatur: post accipe aurum, & tere cum sale aliquo tempore, & post cum melle super porphyreum lapidem longa trituratione: postea ablue cum aqua feruenti, donec aurum sit optime mundum, & purum: & post accipe urinam stillatitiam uicibus tribus: primo quidem destilletur ad medietatem: secundo ad tertiam partem: tertio ad quartam: huicque ultimo destillatae in uas uitreum ad cineres calidos appositae, adde salem tritum, & salem ammoniacum ad ignem suauem, donec in urinam destillatam soluantur: haecque simul alembico destillentur Aurum uero per filtrum, quod urinae praeparatae misceatur, & salibus utrisque, & ad mollem ignem positis, quod supernatat, ut oleum abluatur, donec salsedine priuatum fuerit, quae in bocia uitrea cum aqua uitae imposita, tandem in aquam limpidam soluentur. Quinta. Uitrioli rubificati ◉. i. salis nitri ◉ ix. cinnabaris ◉ ui. salis communis, ◉ iii. tere omnia simul, & extrahatur aqua acris, cum qua misceatur aurum, ut supra praeparatum, & destillentur per alembicum, donec exierit aqua in colore auri, ipsum aurum remanens in fundo uasis ad formam mellis redactum commisce cum aqua infra scripta. Cinnabaris ◉. iii. uitrioli rubificati, salis nitri, aluminis rochae calcinati, sing. ◉. i. salis communis ◉. i. s. omnia simul terantur, & artificiose elambicentur, & quod sublimatum est, & infrigidatum, albumque effectum, tere cum salis ammoniaci aequali pondere, & quinquies sublimetur, teraturque: quod sublimatum est super porphyreum lapidem, & omnia igni simul posita, & liquata misceantur cum auro, ut supra preparato, & bulliant lento igne, donec soluatur aurum, &, quum infrigidatum fuerit, sepeliatur uas suprascripta continens, sub fimo diebus triginta, & ad ignem denuo posita, quod stillauerit reponito. Sexta. Aurum Aliud Potabile contra pestem, omnesque infirmitates contingentes ex intemperie, in compositura, soluta unitate, & eas, quae communes sunt. Urinae ter destillatae, quae sic fit. Accipe urinae hominis ◉ xx. & destilla prima uice extrahendo ◉. x. secunda uice ex his decem u. & ex quinque iii. & cum istis quinque ponatur ad alembicum aurum praeparatum. Accipe auri ex suo naturali cemento ◉ i. & amalgama cum ◉. i. argenti uiui Hispani, & pone in bocia uitrea, & fac bullire cum oleo communi horis triginta quatuor: post eximito, & refrigerari sinito: deinde laua cum aqua calida, donec oleum, omnisque digeratur uentositas: tunc comprime per corium, & remanebit aurum amalgamatum, & desicca, & optime siccatum tere in mortario cum sulphure, ut amalgama cum sulphure ad renuem puluerem redigatur: post haec sumito urinam, ut supra destillantum, & pone in urinali cum puluere salis communis, & salis ammoniaci, & stillentur denuo: post superpone aurum in bocia uitrea, & fac bullire, & aurum soluetur, & tunc accipe aurum, supernatans cum cochleari uitreo, & pone inaquam ardentem, aut eam, quae destillantur ex elixir uite in duplici uase, & in ea dissolue aurum calefaciendo, hocque aurum est ad omnia utile. Septima. Sumito fauum mellis cum tota cera, & melle, & in urinali uitreo imponito, superponendo de optima a quam ardenti: quod exacte clausum, duobus mensibus in loco permaneat calido, humidoque, donec omnia liquescant, & destilla. Quod primo exit, erit ut aqua, quod secundo uapor, quod tertio pars ignea, & bulliat, donec soluatur aurum: quod mirum est, & expertum pro uentriculo, hepate atque intestinis, ex frigida intemperie affectis, & cum timor est de futura ascite. Modus Et Ratio Quid Si¬. mile auro potabili conficiendi, faciens ad morbos uarios. Quidam ex Chymistis arbitrantes ardentem aquam auri concipere facultates, ipsum aurum, quem Solem uocant, natura aut arte depuratum in segmenta tenuiora, bracteolasue dissectum centies accendunt, totiesque ardenti extinguunt aqua, quintaeque commixto essentiae, ut coelo, in uariis utuntur morbis. Hactenus Fumanellus: Modus faciendi aurum porabile, medici Cracouiensis, quo etiam utitur in compositionibus contra pestem. ◉ aurum foliatum, & misce ( ponerem in ampulla uitrea ) cum tanta quantitate, quae tibi melius uidebitur & sufficiens; succi limonum depurati. Postea pone in bociam bene obturando os bociae, & sepeli illam in cineribus calidis, & teneas sicper quatuor dies uel plures, sicut expedit, postea adde pro medietate istius mixturae, tantam quantitatem aquae uitae optimae ( nimirum dulcis illius, de qua supra ) rectificatae, & claude bene os bociae ne respiret, & serua tanquam margaritam & balsamum, & thesaurum inaestimabilem, pro humani corporis sanitate superomnia necessarium. Et de isto thesauro poterit, homo sumere quater in anno, in principio cuius libet tertii mensis, quantum est cochlear pro uice, cum optimo maluatico uel cum brodio plus minusue pro necessitate. Destillationis nullam facit mentionem, quid si succus limonum primum abstraheretur destillando: deinde aqua uitae adderetur, & rursus destillaretur? Aut, uideas, quale sit, si ita ex praescripto paretur: & si placet praeterea destilla mediocri igne carbonum, per horas quatuor & uiginti. Aurum potabile paratur more Alchymistarum ad hunc modum, quem accepimus, e libro manuscripto ueteri Alchymico. Calcinatur primo Sol, more aurifabrorum per Mercurium, & permitte ut Mercurius euaporet ab eo, tum teratur ualde bene in lapide, postea ponatur in furno reuerberationis per biduum, & euenient flores subti lissimi, qui colliguntur, & calcinantur reuerberati tam diu, usque totum uertatur in flores. Cum illis floribus auri, accipe acetum uini optimi, destillati, & pone hos flores in uitro, & pone ad putrefactionem per dies xiiii. postea effundatur acetum coloratum, & nouum acetum affundatur, bene mouendo, posteam permittatur ut resideat, ac tandem rursus acetum permutetur, aliud affundendo, idque randiu continuandum, quoad nihil in fundo amplius remaneat, & totum in acetum soluatur. Postea acetum coloratum effunde in uitrum magnum, ut euaporet acetum, & in fundo manebit aurum nigrum ad modum olei ut pix, quod accipe & pone ad uinum tuum rectificatum ut ibi soluatur, & ponatur ad uas circulationis & mittatur stare. in calore lentissimo per xii. hebdomad. & coagulabuntur & fixabuntur omnes spiritus uini, & uertentur in puluerem, una cum sole, quos excipe & pone ad soluendum, & soluentur in oleum clarissimum, ut aurum, & hoc uocatur aurum potabile, de quo utere ut scis. Uini autem rectificatio sic fit. In uase reiterationis seu rectificationis stet uinum per dies x. in uino uero soluantur prius, quam ponatur in uitrum ad rectificandum, camphorae ◉ ii sacchari crudi prius bene exiccati totidem, de nuce mosc. ◉ i. macis, zedoariae, zingiberis, ana ◉. i. cum his rectifica uinum in uasis rectificationis, uasis optime clausis, ne quid uel minimum respiret, postea auferatur: & hoc uino praeparatur aurum. Aurum potabile inquit Fierauanti Capric. lib. 2. cap. 22. liquor est diuinus, cui alius nullus potest comparari. Philos. superioris aetatis, atque etiam recentiores sumo studio auri solutionem quaesiuerant, ideoque uariis etiam modis id sunt aggressi: Multi eorum ante destillationem, aurum calcinandum prius censuerunt: alii solutionem eius quaesiuerunt aqua forti: alii post calcinationem, soluebant aqua uitae: alii in alios errores sunt lapsi. Modum uero ac rationem faciendi praeciosis. hunc liquorem facilem & firmam ego docebo, propterea quod is sit maximi inter mortales momenti, & quasi altera anima, imo uita ipsa nostra. Accipiatur fol. auri pondus unciae unius: de hinc habeatur gallina satis magna, bona, quae est interficienda, & ita adhuc calida, ab interioribus mundanda, & in multis partibus praecipue carnosioribus, ferro aperienda, ut pote in pectore, in coxis, sub alis: Istae partes auro commixto sunt infarciendae, ut penitus cooperiatur. Quo facto ponatur haec gallina in locum, ubi per dies triginta sex calida permanere possit calore suo maturali, ut aurum soluatur in aquam, est enim occulta quaedem in carne gallinae proprietas soluendi aurum in aquam. Quo finito termino, deprome, & carnem laua ita exacte undiquaque, ut nihil de auro, ne minimum quidem relinquatur, aqua mellisidestillata cum suis spiritibus, quae sit rectificata bis terue. Peracta hac lotione, accipe tantum aquae uitae, quantum est de aqua loturae carnis gallinae, & commisce. Pro qualibet libra aquae, adiunge ◉ i. salis ammoniaci albi, sine ulla nigredine, ponantur omnia in bociam uirream, & abscondantur per tres menses in fimo equino calido. Uerum singulo quoque mense uisitanda erit materia semel, & effundendae partes aquae huius clariores, & seruandae in uitro optime clauso. Bocia uero remittenda; & finito mense rursus quod clarum fuerit a faecibus separandum, & habebis spario trium mensium, omnem aquam solutam & claram. Demum destilla feces in arena forti igne, ut omnis materia melior ascendat. In destillatione uero fecum, sciendum est, quod fecibus est affundenda libra semis aquae uitae optimae, & quod per destillationem extraxeris, commiscebis cum eo quod primo fuerat seruatum, & rursus in balneo Mariae quod reliquum est extrahe. Tum repone in fimum equinum diebiis uiginti quinque, & habebis aurum potabile paratum facile & minimo sumptu, quod sua mirifica facultare mortuos quasi resuscitat. Usus eius est huiusmodi. Auri potabilis sumitur ◉ i. cum uncia una iulepi uiolacei simul permixta. Et haec compositio dari potest in brodio, aut cum aquam aliqua, aut per se sine alio admixto liquore. Maxime utile est senibus decrepitis, ad restaurationem uirium. Hoc ipso uita ad dies aliquot protrahi potest in aegrotantibus, & sermo restitui, cuius experientiam ego uidi: Auri potabilis confectio, ex literis cuiusdam lingua Gallica scriptis ad D. Gesnerum. Tartari sume quam uoles quantitatem, calcinetur ad albedinem, quod tribus potest diebus perfici, calcinatum tartarum dissolue in aqua communi destillata, & scias quod pro ◉. i. tartari calcinati, ◉. iii aquae requiruntur. Post dissolutionem aqua per filtrum destilletur & congeletur. Quo facto, denuo horis octo uel nouem est calcinandum, tum rursus dissolue in aqua communi destillata, & congeletur ut supra, idque ordine repetatur septies. Septima tandem calcinatione, tartarum ad dissoluendum per se coniiciatur in uas uitreum amplum, in loco humido quo neque aer, neque pluuiam pertingat. Quo sic parato, accipias ◉ xu. aquaehuius e tartaro calcinato, pro singulis unciis solis calcinati, eo quo sequitur modo. ◉ auri finissimi & puri ◉ i. dissoluatur cum Mercurio, quemadmodum id ipsum artifices. Image44 & aurifabri, qui uasa inaurant, dissoluunt, post separetur euaporatione Mercurius ad ignem. Ubi igitur habueris calcem, aut cinerem aut puluerem auri debito pondere, imponas in uas uitreum, quod matracium uocant, cuius collum quo fueris longius, eo est melius. Tum obtura diligenter matracium, ne quid impuri aut alieni incidere possit, & repone in fimum calidum, aut potius in balneum Mariae per quindecim dierum spascium, & caue ne uas moueas, ne id quod solutum est, & quod sublimatum parietibus adhaeret, decidat, sicque actio impediatur, quo minus reliquum dissolui possit. Relinquatur ibi, quoad uel totum, uel maior saltem pars sit dissoluta. Quando extrahendum erit aurum solutum, id magna diligentia erit aggrediendum, ne quod solutum, cum eo quod reso lutum non est commisceatur. Ut uero acuitas aquae, quam ab aqua tartari accepit, auferatur, accipe aquam uitae quater aut quinquies destillatam, & commisce cum aqua tartari & Sole dissoluto, & repete hoc donec tota aqua tartari fuerit separata a Sole, & quoad nullus salis sapor supersit. Postea coniunge aquae rosarum parum, ut tollatur etiam aquae ardentis odor, atque ita relinquitur tibi oleum auri purissimum. De ratione ac modo conficiendi & parandi aurum potabile, sic ad Gesnerum scripsit uir doctissimus quidam. Mitto ad te aurum potabile, ut petis uir doctissime, hoc est, rationem eius conficiendi, qualem uidi apud meos duos artifices, qui id hoc modo praepararunt apud me superioribus annis. Te oro, uir ornatissime, ut si tibi uidebitur, certi aliquid continere, tibi reserues. Eius enim apud me authores magni faciebant, ac ea lege inspectorem me omnium uoluerunt: ne facile cui quam communicarem: id hactenus ita obseruaui, ut nulli uel scripto uel narratione explicuerim: tibi soli, & bona cum fide, quantum memoria complecti, & animo consequi potui, communico. Cuius summaria ratio haec est. Aurum eligatur praestantissimum, id purgetur igne per cementum, ut purum, syncerumque quam exactissime fiat: hinc in laminas extendatur, & frustulatim conscindatur, ita concisum in matracio ( matracium puto dici phialam a Chymistis ) soluatur. Solutio ita breuior fiet. Aqua fortis accipiatur, quater purgetur a faecibus, & destilletur cum quarta parte salis communis praeparati: in hanc aquam sinc praeparatam, immittatur aurum comminutum, & sensim immittatur tartarum calcinatum probe, ac lento igni, ut manu collum matracii teneas: soluetur in aquam claram & limpidam, quo facto seponatur, ut refrigeretur. Hinc transfundatur in uitrum ampli orificii, ac in calidis cineribus resoluatur aqua illa tota, & desiccetur materia, ita ut uix sentias odorem aquae fortis, inde iterum refrigescat materia: Interea aqua rosarum destilletur, eisque infundatur ac resoluatur, desiccetur materia, ut prius, iterumque id repetatur ut prius, sic probe tandem exhalabit uis aquae fortis. Ad hunc modum mundata materia, & desiccata, ad putrefactionem accedendum est, ea ita fiet; Uitro satis amplo imponatur materia, addatur illi aqua communis destillata, ut materiam excedat, ad digitos fortasse tres, reponatur in fimum equinum, aut fiat id balneo, quod magis placet, per dies decem. Inde destillanda est ad uaporem aque ( id est, donec euaporet aqua ) & materia exiccanda: desiccatae super infundatur aqua destillata, ac ad lentum ignem in uaporem aqua soluatur denuo, postea destillanda est in cineribus, & exiccanda ut prius. Hactenus si decenter opus continuatum fuerit, eo perducta est materia, ut ne bulas tandem exhibitura sit, quod ut expeditius fiat, in sine praecedentis destillationis materia desiccata, infundatur super eam uinum ter destillatum, ac uapore aquae super lentum ignem soluatur mareria. Quod si rite fuerit factum, incipient apparere nebulae, ascendent autem ex fundo alembici aureae guttae sensim ad aquae superficiem, quam totum ambiet purissimum, ceu reticulum, a quo dependebunt guttae aureae: hunc aureum imbrem Danaes interpretantur. Et sane nihil eo uidi elegantius. Porro has nebulas studiose decet colligere. Eximuntur autem uitreo cochleari parte conuexa ( conuexa parte nebulae eximi debent, ne cum ipsis aqua hauriatur, nam conuexae parti facile ad haerescunt: translatae uero in patellam uitream ab aqua solidae uel integrae recipiuntur, in ea aquam fontanam intelligo ) & reponantur in patellam uitream, quae plena fere sit aquae ( fontanae ) destillatae. In hac statim fundum petet nebula. Prima sic collecta nebula, repetatur putrefactio, exiccatio, destillatio ex ordine, sic alia colligetur nebula, idque toties donec omnes collectae fuerint. Ubi nulla amplius apparuerit, habes aurum separatum a tartaro ( quasi tartarum prius conglutinetur auro uel concorporetur ) quod in fundo album remanebit. Aurum sic in nebulas conuersum, exemptum ex aqua patellae uitreae, exiccandum erit in furno calcinationis, ita liberabitur ab humore extraneo, id quod fiet fortasse ad dies decem, lentus autem debet esse calor, qui naturalem corporis humani non excedat. Desiccata materia post diem decimum, in uitrea patella cochleari facile in puluerem conteretur. Nebulae puluerisa tae matracio infundantur; & in balneo putrefiant, simulque soluantur iterum, quod fiet ad dies triginta interdum. Soluetur autem in oleosam materiam, quae iterum exiccata conseruabitur ita, tanquam ad praesens satis praeparata. Nam in cella uel alio loco humido, conuertetur si opus sit, in citrinam aquam, quam dicunt esse mirae facultatis, ad omnia fere morborum genera. Haec fide bona, quantum memoria consequi potui, tibi communicata uolui, etc. Uale. Alius modus Theophrasti, pro auro potabili: Soluitur aurum ( nimirum in tenuissimas laminas, & frusta redactum & incisum ), in aqua forti conuenienti ( regia nimirum ) abluatur ab acuitate cum aqua dulci destillando, postea exiccando solutum, de quo recipe ◉ iii. aquae uitae mellitae ◉. iii. in cucurbitam pone diligenter perlutatam, orificio optime figillato, & supra cineres uel carbones lentos 24. horis collocetur, illic leuissime ebulliat. Sic enim Sol in ista aqua soluitur, cuius usus est, ut scis ex aliis. Auri potabilis modus nobilissimus, ualde rarus & secretus: Primo omnium malum citrium excauetur auferendo medullam & semina, cauitati indantur foliorum auri, nec dum ad extremam tenuitatem redactorum, quantum uidebitur. Tum expresso mali citrii succo, affusoque auri foliis, malum suo oper culo operiatur, ac in loco calido, aut iuxta fornacem diebus quinque aut octo, seruetur. Hoc modo affirmant aurum in oleum resolui. Quo facto, succus ab oleo separetur, oleum cum aqua uitae fortissima commisceatur, que aliquoties rursus destillatione ab oleo est separanda. Iudicium autem de perfectione olei sumitur hoc modo. Illinatur oleum crudo carnis frustulo, siquidem id non deauretur, sed ad profundas partes penetrauerit, ut auri species nuspiam appareat, optime destillatio & operatio successit. Hoc oleum uolunt, omne aliud aurum potabile, quocunque modo id fuerit praeparatum, uirtute & facultate excedere. Sol potabilis ex scheda Italica, Recipe pumicis puluerisati ◉. ii. auri finissimi in foliis ◉ uiii. & simul contunde diligentissime, post accipe ◉. iiii. dicti lapidis tusi sine auro & fiat lectus e pumice, & alius supra hunc e pumice cum auro, uicissim pergendo in olla uitreata lutata ne respiret, & ollam collocato in furno ignis temperati per dies 40. post ex trahe aquam uitae ut scis, hoc est, infunde ipsi aquam uitae, & aurum quasi oleum ascender. Aurum potabile, quale a Raymundo praeparatum olim fuisse, fama est. Accepit auri purissimi quantum illi uidebatur, quod in aqua regis seu forti ( aurum nimirum dissoluente ) dissoluit primo, deinde uero aquam & spiritus destillatione extraxit, ad exiccationem materiae, ad eum penitus modum, quem in praecipitato faciendo, sequuntur uulgo: tandem in cella uinaria in oleum resolutum ( quod quinto die fieri solet ) rebus aliis permiscuit, & propinauit. Facilis haec est, & expedita uia minimeque negligenda. Aurum putabile sic fit, ex libro manuscriato ueteri Alchymico. Fit aurum potabile eodem modo, quo supra, ex eodem libro docuimus facere oleum uitrioli. Et eodem quidem modo fieri possunt omnes lapides pretiosi potabiles, non ponendo Mercurium, sed tantum sulfur. Recipe ergo quemcunqe lapidem pretiosum; eumque tere subtilissime super lapide porphyrio, deinde adiunge ei tantundem sulfuris uiui subtilissime triti in pondere, & postea pone in crucibulo inter carbones ignitos, donenc fiat ignitum, ut carbo & sulfur sit combustum & exhalatum. Hunc puluerem residuum rursus pone in marmore, & iunge ei de sulfure pondus suum, & fac ut prius fecisti, & iterum similiter fac tertio, & tunc erit lapis tuus sufficienter praeparatus. Tunc recipe de isto puluere ◉ s. de praedicta aqua ◉ iii & pone simul in ampulla, & fac ut aqua albescat, & remanebit lapis tuus sicut pasta, cui adiunge aquam uitae, & habebis lapidem potabilem pretiosum. Ualent huiusmodi lapides potabiles contra diuersos affectus seu egritudines corporis. Medicina a Deo data ad praeseruandam hominum uitam in statu longaeuo, etiam leprae resistens, multas in se habens uirtutes mirabiles occultas. ◉ de sole purissimo in subtilisfimum puluerem redacto ◉. iii. & de balsamo electo ◉ i. & de myrrha electa & aloe hepatico & thure, & ladano non sophisticato ana ◉ ii. amphorae ◉ u. conficiatur cum oleo pomorum mandragorae & balsamo simul mixtis, De hac medicina recipiatur ◉ i. uel s. in mense & superbibat uitrum plenum de uino ardente mixto cum aqua buglossae & florum rorismarini, simul mixtis & destillatis per alembi cum. Haec medicina regalis est & magnifica, cuius laudes sunt innumerae, nec indignis communicandae. Equiparatur auro potabili: & si aurum purum esset resolutum in aquam sine corrosiuis, & praedictis rebus permixtum, multo pretiosior esset medicina. Item si quis iuuentutem diu conseruare uelitu, & talem medicinam habere nequeat, utatur quotidie chebulis conditis cum suo syrupo. Aurum potabile aliud excellentissimum. Ante omnia, ◉ uini uetustissimi q. s. pone in alembico uitreo, postea luta capellam cum alembico, ut & recipiens, fiat destillatio in balneo Mariae, separando ab eo quatuor elementa: uidelicet prima exiens aqua, erit acuta tendens ad insipidum gustum, quae nihil ualet. Secunda erit acutissima, ignem referens, quae & ipsa inutilis. Tertia erit dulcis gustu, & illa optima est, quia aerea constar mareria. Quarta omnino insipida, quae nihil ualet, & terra dicitur. ◉ ergo praedictae dulcis aquae, uidelicet materiae aereae ◉ u. auri purissimi, in tenuissimas laminas redacti, & in parua frusta incisi ◉ i. s. pone in alembico paruulo Image45 lare per dies quinque igne quatuor lucernatum, ita ut sequens figura oculis subiicit. Ubi candelabrum uides, hic ponitur lucerna ardens, quatuor luminibus. Diebus quinque praeteritis amoue lucernam, & impone ignem mediocrem carbonum, per horas 24. & transibit tota aqua ad recipiencem, & permanebit aurum in fundo alembici, referens oleum clarissimum, quod est uerum aurum, potabile, pretiosissimum pro usu medico. Hoc quidam usus est frequenter sine commixtione cum aqua uirae. Ualet ad oculorum suffusiones curandas, si patienti supino iacenti minuta aut semiguttula, in angulum syluestrem eius oculi immittatur. Surditati inueteratae ( an uero ex quacunque causa ortae, scire non possum ) medetur unica gutta in aurem iniecta, Gallicam scabiem persanat, si excisis prius pustulis, cicatrices ipso ungantur, hoc modo: Si pustulae fuerint inueteratae, primo eae, candenti ferro, aut forcipe, sunt extirpandae, deinde oleo solo ulcerata loca inungenda. Quod si recentes fuerint pustulae, ipsis saltem oleum inungitur, & hoc modo multi, certa experientia sunt restituti. Cum aqua uitae appropriata hoc oleum commixtum proportione fere sextupla, uel octupla aquae ad oleum, ualer contra omnes destillationes capitis, praesertim frigidas, id est, catarrhos suffocatiuos. Commiscendum autem ita, ut in aquam uitae, gutta de oleo auri instilletur, ac uehementer conquassetur, donec aqua uitae ab auro rubrum fere colorem, pellucidum tamen, acquirat. Idem oleum cum aqua uitae praeparatum, ac deinde cum lacte caprino commixtum, tantisper dum lac coloratur, iuuat inflationes, & exulcerationes oris, & gutturis, si eo fiat gargarisatio. In preseruatione, sex uel octo guttulae, si singulis uel qua ter denis, uel septimanis sumantur: in curatione autem medium, uel integrum cochleare, exhibitum ei, qui uel apoplexia uel epilepsia, uel conuulsione, aut simili affectu fuerit correptus, curat. In summa, facultates eius sunt, constringere, simul & purgare, & corroborare. Qui hoc oleum, paratum habebat, nunquam cuiquam purum uendere uoluit, sed semper cum aqua uitae praeparatum, ea obseruata proportione, quae supra est indicata. Unciam unam, non minoris uendidit, quam duobus coronatis. Auri oleum egregium. Folia auri macerata in succo limonum ( an & aceto, praesertim destillato ) & aqueo humore destillatione detracto, ( quid si margarite & corallia addantur ) remanet in fundo quasi butyrum. Id uinum mistum, aureum colorem ei conciliat, & acetosum facit, ac mirifice putredini resistit. Purgat etiam multos, & sudorem mouet. Fac periculum, uidebis me uera scribere ( inquit uir doctus in literis ad Gesnerum ) & non improbabis auri usum. Hoc remedium, sicut & oleum uitrioli, quod in aurum redigi potest, ualde prodest leprosis, & qui inunctionibus Mercurialibus ab istis hominibus; qui imperitia pecuniam lucrantur, ut Hippocrates ait, sunt perditi. Oleum de auro, summi cuiusdam ex perimentatoris apud nos secretum, quod Gesnerus a quodam accepit, ea lege, ne cui quam patefaceret. Aurum soluitur in aquam, nescio cum quibus acribus remediis: sic solutum, super igne non potest eleuari & destillari propter pondus, sed infusa in ipsum pauca aqua ardente rectificata, sine igne mox ascendit ( & statim oportet supponere recipientem ) & separatur a materia illa reliqua erodente, qua solutum fuerat in aquam. De oleo auri secretum magnum, uiri in hoc genere destillationis, haud mediocriter exercitati. Primo omnium pro hac operatione, habeas cyathum, aut uas aliud uino nigro optimo, ad summum usque replerum, quem in aliud uas aqua frigidissima oppletum collocabis, praesertim si operatio aestatis tempore suscipienda: quo enim uinum fuerit frigidius, eo plus olei, quo uero calidius; eo minus aut omnino nihil haberi potest. Huic cyatho super imponas maiorem istam quadratam, & latam, tenuem tamen laminam ferream, qualem figura Alitera notata repraesentat, habentem in medio foramen rotundum, amplumque. In foramen magnum mox immitte & adaptato conchulam seu uasculum aereum D. uel aureum F. uel cuiuscunque alterius materiae ( e cupreo enim, cupri oleum habentur, ut ex aureo uel argenteo, auri uel argenti ) in quo, post operationem absosutam, oleum reperitur, cuius fundus in refrigerato uino sit submersus. Quod si uasculum illud angustius fuerit; quam ut exacte foramini medio A. committi possit, laminae A. circulum B. itidem tenuem imponito, ut foramini angustiori, recte D. uas angustius, conueniat: quod ut firmius haereat, nec facile loco moueri possit, firmandum est, tenaculis illis A. laminae coniunctis & hoc * signo notatis. His omnibus iam rite administratis; imponendus erit fundo uasculi D. uel F. rotundus pannus, exiguus, subtilis, rarus, ex lino. Quo facto, excitandus erit ex carbonibus uiuis ignis, eique imponendum operculum C. si D. uasculum uino fuerit immersum, aut E. si F. ibique relinquendum, quoad totum excandescat: tum forcipe acuto operculum ansula ( qualem in utroque inferius conspicies ) apprehende, & uasculo seu conchulae, eo quo uides modo, subito impone, sic excirabitur statim stridor, & panniculus in concauitare positus, comburetur. Ubi stridor cessarit, & ipsa etiam uasa paululum refrixerint, operculo forcipe rursus semoto, arque etiam panniculo adusto, & nigro ingeniose ablato, in fundo uasculi apparebunt tibi, aut ad latera plures, ad minimum uero una olei uel auri, uel cupri, aut argenti, guttula, pro uasculi natura, quod est colligendum subtili cochleari & paruo ex argento facto, & in uase argenteo diligenter custodiendum. Notandum hoc loco, oleum tale, natura sua cito picis instar densari aut inspissari. Cuius si usum aut utendi modum requiras, accipito tempore necessitatis huius quantum uidebitur, & dissolue in cochleari in aqua uitae, aut aqua cinnamomi, & exhibe aegroto, tum huius olei efficaciam & facultatem, non sine admiratione, experieris. Quod si in cupreo uase, oleum quaeras, aut auricalcho, caue intra corpus exhibeas, sed ad extra serpigini, & aliis maculis foedis inunge. Oleum in argenteo uase hoc ingenio factum, potentissima oculorum est medicina. Oleum auri, inquit idem, propinaui filio meo, iamiam animam quasi agenti, trium guttarum quantitate, in aquae uitae cochleari pleno, & statim ad uitam rediit. Sequuntur instrumenta. A. Lamina ferrea quadrata, cyatho uinum continenti imponenda, habens foramina quatuor magna, ut cyatho alligari possit, ne facile loco moueatur. Habet praeterea duo parua, correspondentia duobus foraminibus in circulo B. ut si is imponendus sit, firmari possit. Euonymi etiam, retinacula duo, asterisco notata, ut uasculum, foramini magno impositum contineat. In eadem conspiciuntur Image46 Image47 B. Circulus foramen habens minus, pro minore uasculo. C. Eiusdem operculum. D. Uasculum aereum angustius, B. Circulo conueniens, cum ansa prominente recta sursum. Thesaurus. 235 F. Uat Image48 Image49 E. Eiusdem operculum, cauum supra, cum ansa supra infraque. F. Uas maius aureum foramini A. immediate imponendum. Descriptio auri uitae, siue pulueris Solis, recipe Mercurii ◉ iiii. s. aut ◉ u. lauetur exquisite aceto & sale, auri Ungarici ◉ s. ex his fiat amalgama, quali utuntur aurifabri ad uasa deauranda, lauetur amalgama istud aceto & sale toties, quoad nullam demittat amplius nigredinem. Hoc impone in bocia uitrea, cui postea tantum aquae fortis affunde, ut libere Mercurius totus solui possit, in fundo uero appareat aurum puluerisatum punicei coloris. Huic bociae impone capitellum diligenter lutatum, & destillatione separa aquam fortem, primo quidem lento igne, post uero fortiori, semper ignem augendo: postremo uero ut etiam arena ignescat, & spiritus omnes extrahantur, tum refrigeretur, & post refrigerationem aperi bociam, & reperies puluerem coloris purpurei, forma instar cuiusdam * placentae simul permixtae. Uitrum frange, & placentulam istam in libero aere super porphyrio lapide terito in puluerem, & faciem a uento auerte, quod fumus & odor sit uenenosus. Calcinatio. Accipe D. uasculum satis amplum, quale uocant Germani ein tribscherben & pone sub parua E. testa circum circa foraminibus aliquot perforata, in fornace aurifabrorum, & sine ut ignescat obscure: quo habito, ferreo cochleari huic uasculo infunde aliquid de hoc puluere, utpote ◉ i. & s. aut ◉ ii. pro uice, ferrea spatula bene agitando, & apparebunt tibi uarii colores, qui tandem omnes in nigrum degenerant: tum semper perge, nec intermitte, dum rursus rubrum colorem acquirat. Quo apparente colore, aufer ab igne & sine ut refrigeretur. His factis, aliud uas simile superiori accipito, eadem magnitudine qua prius fuerat, & illud collocato in locum prioris, & rursus de puluere affunde ut prius, & igneatur ut priori uice, semper & continue mouendo, dum omnes colores euanescant, & rubedinem acquisiuerit, sic beneficio huius calcinationis, omnes spiritus aquae fortis dissipantur, ut intra corpus assumptus puluis, nullam possit afferre noxam. In praeparatione huius pulueris, est cauendum a communi Mercurio, quem Alchymiste quidem coloribus tingunt, sed sine auro, nec ita ualide calcinari potest. Dosis huius pulueris est, senibus quidem pondere denarii antiqui, pueris uero duodecim uel quatuordecim annorum, oboli antiqui, in hostia, ut integre descendat. Thesaurus. 236 Aqua fortis fit, Accipe uitrioli ◉. ii. salis petrae non extincti & optimi ◉. i. permisce terendo, destilla ad omnium spirituum extractionem, ac postea rursus secunda uice, sine ullo additamento destilla, ut a spiritibus etiam crassioribus separetur, quo facto, aqua fortis haec potens est, quae Mercurium soluat, & aurum calcinare possit. Haec omnia ex lib. Caspari Kegleri Medici Lipsiae excuso. Explicatio quorundam, cum figuris, cuiusdam Medici insignis. A. Amalgama sic fit, aurum purissimum in laminas diducitur, postea crucibulum igni impositum fac ut excandescat, cui ( extra ignem ). infunde auri laminas & Mercurium, ut misceantur, mixtura dicitur amalgama. B. Bocia collocata in loco calido, citius ab aqau forti operatio fit. D. Uas quod uocamus Germanice, ein tryhscherb / refert quodam modo uasculum illud, in quod tonsores secantes uenam, sanguinem recipiunt, nisi quod hoc ex auricalclio, illud ex terra factum est, huius formam hic adiecimus. Image50 Image51 E. Testam uocaui, quod in Germanico uocabatur ein muffel. Constat ex terra cocta, formata instar parui clybani, in lateribus perforata, cuius hec est fiimage52 F. Fornax aurifabrorum ex luto parata, in hanc formam. Descriptio pulueris Solis modo breuiori haec est, ex eiusdem obseruatione. Frustra enim fit pluribus, quod potest fieri paucioribus. Accipe uas nouum terreum amplum, lato orificio, ut patelle sunt tonsorum uenam secantium, nisi quod latius esse debet: hoc ipsum in igne ex carbonibus accenso, igneatur, ut rubescat, postea puluerisa rubrum hoc caput tuum ex destillatione genitum, ut paule ante dictum est, & in uas illud ignitum effunde, spatula ferrea continue agita, ut fiat ex nigro fusci coloris, ac tandem rursus rubri, & habebis puluerem Solis: caueas tamen ne ab eius uapore uenenoso inficiaris, Aut, accipe amalgama illud de quo supra, & sine ut in aquam liquescat, ut in fundo aurum appareat, in modum pulueris punicei. Bociam perlutato, in qua destillatio facienda est, & per se exiccetur, ut facilius ignem ferat. Postea impone capitellum, perlutando rimas seu iuncturas cum petia linea & luto sapientiae, ne spiritibus pateat exitus. Hoc animaduertas, quod si bocia, in qua continetur amalgama cum aqua forti, capax fuerit mensurae unius, ut recipiens sit amplitudine decem uel duodecim mensurarum, alioquin multitudine atque etiam fortitudine spirituum, recipiens rumperetur. Quo facto, bocia cum capitello collocetur in fornace reuerberationis, in qua ignis ex carbonibus sit, ut sequitur. Primo ignis lentus sit, usque quo spiritus coeperint ascendere, postea paulatim augendus. In fine aqua fortis clarescit rursus. In superiore parte fornacis ubi uentilia sunt, claudatur fornax, relictis tantum spiraculis. De auro uitae seu puluere Solis ( alii praecipitatum cum auro uocare uidentur, de quo pauca supra quoque de aquis metallicis in fine ) sic quidam doctus uir ad Gesnerum scripsit. Auri uitae, inquit, seu pulueris Solis, in eum finem descriptionem expetere mihi uideris, ut iudicare possis, an eius usus tutus esse possit. Laudo institutum; ut omnia ad usum referas. Componitur ex Mercurii uiui ◉. auri puri 3 s. aquae fortis qui. s. Usus sum ego isto mense, & indies uires experior. Morbum magnum isto curo, qui si cesserit, ut bonam spem operatio praebuit, dico donum Dei, etc. Crederem ego ab illo qui nuper praeparauit, cui ego semper astiti, ◉ ii. posse duobus Daleris redimi: nam ille laborem & odoris taedia, nec non uasa, magni aestimat. De hoc puluere Solis, scito me citra omnem noxam, dedisse grana quinque, sed cum ad grana octo ascendissem, uomitum & alui deiectionem strenue moui, cum antea quatuor continuis diebus grana quinque propinassem, etc. Argenti ( oleum puto ) fit, recipe argenti calcinati, quantum uolueris, pone in acetum destillatum, & intra aliquot dies soluetur, & fiet caeruleum, tum lente in balneo Mariae euaporet acetum & fiet ( oleum ) pulcherrimum.