Spongia Stibii Aduersus Lucae Stenglini Medicinae Doctoris, Et Physici Augustani Aspergines. Autore Micaelo Toxite Rhaeto. Medico Argentoratensi: Theophrasti Paracelsi Discipulo. Argentinae Christianus Mylius excudebat. Anno, M. D. Lxuii. Calend. Ornatiss. Et Clariss. Uiro D. P. Andreae Mathiolo, Sereniss. Archiducis Austriae Ferdinandi Physico eximio: Micaelus Toxites Rhaetus, Medicus Argentoratensis: S. P. Cum tu defendas Stibii praeconia fusi: Clare uir: ingenii munere, & arte potens: Ad te praecipue uolui transmittere nostra Carmina: iudicio discutienda tuo. Sic etenim scripsi: si naeuus forsitan insit Uersibus, emendet dextera docta, meis. Hoc tibi iudicium tribuo: faeliciter annis Cum fueris Stibii pluribus usus opeadde Theophrasti quod nomina ponere magni, Duxisti tanto non tibi turpe uiro. Nil equidem finxi: posui, succeßibus ipse Expertus quae sum per mala multa bonis. Non ego Stenglino uolo quidquam demere laudis: Candidus, ut Stibii gloria uiuat, ago. Sis precor interpres: si quid peccauimus ambo: Totum iudicio stetque, cadatque tuo. Sic tibi tranquillum Christus det maximus aeuum? Ut poßis medicae commodus esse rei. D. Lucae Stengii No Medicinae Doctori, Et Physico Augustano: M. Toxites R. medicus Argentoratensis, S. Quae Stengline tibi Stibii pro laude remitto, Non iracunda carmina mente legas. Nil tibi detractum cupio: doctrinaque salua Sit tua: nil clarum te dolet esse uirum. Pugno tibi placidus: quoniam medicaminis usum Quem damnas, uerum protinus esse reor. Sed tamen illius ratio est diuersa parandis O utinam ueram fas sit inire uiam. Non etenim uitrum ( multum licet utile ) flores Quaero: quibus uirtus maxima semper inest. Quaero sacrosanctum, notum minus ante, liquorem: Qui decus, & medico nomina clara parat. Non igitur nullo carpas discrimine: laus est Maxima iustitiae, reddere cuique suum. A2 Sponspongia Stibii, Aduersus Medicinae Doctoris Lucae Stenglini Aspergines. Cum tua legißem, Stengli, conuitia nuper: In me quae saeuo fortiter ore iacis: Indolui certe, quod nondum cognita prodis In uulgum: at medicum certa requirit opus. Non hic diuitiae, non uani gloria mundi Quaeritur, aut ampla splendor in urbe nouus. Sed scopus est artis uenerabilis iste medendi: Ut sint ablatis corpora sana malis. Immerito accusas: nulli sum, crede, uenenum: Qui me purgatum cautior igne capit. Ignis enim cunctis auffert incommoda rebus: Igne facis tutum, quod fuit ante nocens. Igne ualent flores, radices, semina, fructus: Ignibus affectus sustulit herba graues. Gemma suas calidis uirtutes ignibus edit: Adprobat & uires Margaris igne suas. Igne bonus tristem Cous purgauerat urbem: Quam uaria pestis morte repleuit atrox. Igne uenena negas aufferri posse? sub orbe An aliquid, quod non corrigat ignis, erit? Tractasti nunquam diuina metalla, quod illa Non emendandum uirus habere putas. Uirus habent, fateor: sed totum absumitur igne Quod nocet: hoc solum, quod iuuat, arte manet. Hoc habet arcanum: cuius tu forsitan expers, Iuditio damnas turpe metalla tuo. Et tibi uis credi, quasi Delphica uerba locuto: At uis diuersum credere nostra iubet. Quippe Theophrastus totum nos nota per orbem Fecit: & humanis pharmaca certa malis. Cedit enim nobis Hydrops, Morphea, Podagra: Quaeque grauant uaria corpora moesta lue. Tunc hominum, luxu cum mensa carebat, & arte, Uiribus affectus sustulit herba suis. At nunc extremis miseri portatis ab Indis, Quae fiant uestrae fercula grata gulae. Carnibus humentes coniungitis ordine pisces Lasciuo: ut uentres copia larga grauet. Inde tot inuadunt Germanos undique morbi: Qui uobis nulla saepius arte patent. Et noua dat coelum passim contagia: quorum Ignorant causas, nomina, signa, libri. Maiores igitur uires quaeratis, oportet: Has tellure tibi caesa metalla dabunt. Haec morbos tollunt, cum uestra iuuare recusant: Per nos praesentem percipit aeger opem. Cur arcana negas? quae nouis indidit illo. Quo fecit uerbo tempore cuncta Deus? Quin Reuchenbachium prudens imitabere doctum: Qui candore bonis gratus in urbe uiris. Ille Theophrastum coluit non inuidus olim: Ille Theophrasti dulcis amicus erat. Ille Theophrasto sua dat praeconia laudum: Ille Theophrasti dogmata docta probat. Tu quoque scripta legas illius, & arte magistra Quaeras admota pharmaca uera manu. Non satis ingenio est, quo praestas, cernere cunctas Cum docta iunctus sit labor arte tuus. Consulitis plures de morbo saepius uno: Desperat uestram sed tamen aeger opem. Nulla quidem uestri tam regula certa Galeni est. Quam non interdum curua refellat anus. Haec igitur melior fuit experientia semper, Quam ratio docti fecit ab arte uiri. Talis erat toto notus Paracelsus in orbe: Cuius & ingenium scripta, decusque probant. Extollis nimia communia pharmaca laude: Saepius effectu quae caruisse patet. Quin multi uestris misere periere medelis: Dum manus offitio defuit apta suo. Quid tibi uis quaeso? num Pharmacopaeus abundans Rebus inutilibus laude uehendus erit? Plurima pro ueris uenduntur adultera paßim: Quorum speratam denegat usus opem. Haec tamen aegrotis interdum miscet auarus: Et sua, supplicio, praemia, dignus habet. Scribis, ut accipiat: quid? nescio. turpiter ille Quid pro quo ponit, teque tacente, probat. O quoties medicus, dum singula lustrat, aberrat? Non etenim speculis cuncta patere solent. Semina, radices, uirides, cum floribus, herbas Colligit, haud aequo Pharmacopola loco. Ima decent, celsas miseri conscenditis alpes: Celsa placent, imis quaeritis alta locis. Est aliud florum, radicis, seminis, herbae Tempus: at hoc raro, qui legit illa, notat. Cum uetulis nummis opus est, matura uidentus Omnia: uis lectis debita prorsus abest Dic, quae compositis uirtus, rogo, poßit inesse, Ni sint legitimo singula lecta modo? Uel si sint carie multos corrupta per annos, Sub turpi in capsis dum latuere situ? Uera quidem ponunt, medico praesente, fideles: Ut studio speres pharmaca facta pio. Ille ubi discedit, seruant meliora, reponunt Turpiter ablatis deteriora bonis. Non id Germani, non Gallia sola fatetur: Haec Italis etiam sunt mala nota bonis. Hos tamen excuso, qui sunt uirtutis amantes: Quique datam seruant cum pietate fidem. Peccantes licuit uel quouis carpere iure: Inde meo solos carmine tango malos. Talia cum fiant, quibus aut successibus aegri, Uel qua praescribes pharmaca laude tua? Ista fac emendes, non nostram carpere famam Intendas: pietas quid uelit aequa, uide. Nil medicus, praeterquam sano in corpore sanum Proponat pectus: sit scopus ille bonis. Insolitum asscribis nobis haud iure calorem: Empyreuma mones grandius esse mihi. Cur retices uestrae medicinae damna? quid in me Spargis, non ullo falsa probanda modo? Ueratrum potius, Colocynthis, & Esula saepe Turbarunt uariis corpora uestra modis. Non etenim prodest crassis correctio rebus: Crassa manent: craßis mixtae uenena latent. Cassia uexauit febrili membra dolore: Quamuis iudicio blanda sit illa tuo. Manna mouebat atrox phrenesi furiente periclum Cum fuit Imperii coetus in urbe sacer. Manna petit uarios coelestis in arbore frondes, Accipit & mannam quaelibet herba suam. Hinc etiam uarias humano in corpore uires Ostendit: prodest manna, nocetque simul. Sena grauat multos, multis aduersa uidemus Caetera: non solum tristia damna dedi. Non ego damna dedi, sed qui me turpiter aere Institor exiguo uendidit, artis inops. Ignarus nemo rerum me tractet, adhortor: In Chymica doctos arte requiro uiros. Hanc qui non nouit, tractare metallica cesset: Hunc poteris medio pellere iure foro. Ipsa salus hominis medico sit chara fideli: Quae semel erepta est uita, redire nequit. Dic in me iactes cur tot conuitia saeuus? Dic mala cur tribuas tot mihi, totque neces? Sum, quibus haud facile est unquam uomuisse, molestum: Hoc quoque uestra solent multa nocere modo. Sum uehemens aliquando equidem, si puluere uitri Uteris: abstineas, si uomuisse nocet. Pauca uel inspergas per noctem grana Lyeo: Quem summo, abiecto puluere, mane bibas. Inde feres melius nostras in corpore uires: Qui bene me tractat, nulla uenena timet. Quem precor occidi? dum uitri hinc inde figura, Affectus pepuli per loca multa graues? Ecce tibi, Alsaticis, referam, quod contigit oris: Si dubitas, uerum testibus esse probo. Argenti quidam, medicis errantibus, olim Assumpsit uiui dira uenena puer. Incidit in summos crescente aetate dolores: Nemo tamen uestra sustulit arte malum. Ipsum ego subueni: splendentis quippe quotannis Exhibitum uitri puluere, uirus ago. Tertius annus adest: uiginti pulueris octo Eiecit granis nota uenena mei. Officium feci binis foeliciter horis: Laetus & in uirides prodiit aeger agros. Plus tamen ille mali membris haerere putauis: Mercurii expertus saepius ante dolos. Bis terdena iterum madefecit grana sequenti Nocte: nec extimuit fumere mane merum. At qui spectabant stupidi ( mirabile uisu ) Illico praesentem pertimuere necem. Profuit hoc illi: nec sensit corpore uirus. Quis bonus hoc dignum laudibus esse neget? Pellere corporibus sudore superflua possum. Albus ubi fio puluis, & arte leuis. Non magis est certum morbo medicamen in omni: Si sum, quem docuit rite Monarcha, liquor. Siue liquore uelis, forma uel pulueris uti, Siue uitro: quamuis durius illud erit: Non tamen inuenies mea quod non comoda uirtus Sit tibi, siue aliqua parte nocere queat. Non est inditiis mihi opus tam pluribus ullo In morbo: ueluti uestra Lycea docent. Non ego temperiem curo, aut humoris Ideas: Ate quae primum lerna reperta fuit. Estaetas, sexus, morbus, mihi quilibet aptus Expelli: tempus non ego curo nouum. Corporis admittor spectatum uiscera laesi: Ut tollam, quo sit nomine cunque, malum. Haud quidque adgredior, nisi quod grauat undique corpus: Auffero non falsis noxia sola notis. Restitui pueros, iuuenesque, senesque, grauatos Innumeris ( audes uera negare? ) malis. Auxilium sensit grauidae atque puerpera nostru, Quando mei fuerat pulueris usa dosi. Foemineum iuui sexum, morbumque repreßi: Cum dolor e siccis mensibus ortus erat. Febribus auxilium praesens me saepe tulisse, Testantur uariis grandia facta locis. Quin regnante ferox eieci peste uenenum: Faucibus eripiens corpora laesa necis. Me dicunt annis septemque, nouemque, latere Uentriculo: taciti serpere damna mali. Inde uenenatis arrodi morsibus ipsa Uiscera: quae certae causa futura necis. Quid potuit dici stultum magis? an ne latere Sic possum, ut nullis cladibus afficiam? Quales Argenti qui sumpsit pharmaca uiui: Quae sunt artificis non bene facta manu. Quin moriatur homo, tanto qui tempore secum Tam praesens laeso corpore uirus alit. Aut saltem uariis uitam cruciatibus omnem Exigat: ut natum se minime esse uelit. Cuncta Deus uariis immiscuit orta uenenis: Foelix e spinis qui legit arte rosas. Arte para, quaecunque paras: impuraque rebus Auffer: erunt morbis pharmaca certa tuis. Hoc qui non nouit, medici cur nomina sumit? Non res, sed rerum forma iuuare solet. Non igitur damnes, quod non expertus es usu: In quo diuinae constitit artis honos. Disce prius recte carbonum uiribus uti: Nec me iudicio praecipitante graues. Haec tecum lusi: sed nunc maiora referre Adgrediar: magnis gratia maior inest. Quid iactem uitrum? nec enim Paracelsus in usu Hoc habuit: quanquam sic quoque saepe iuuo. In sublime tulit uasis me fortiter aptis: Et iußit flores surgere ab igne meos. Hos ita perfecit, morbis ut in omnibus essent Auxilium: atque illos carpere nemo potest. Non etenim uomitus, neque recrementa ciere Sed ui coelesti membra iuuare solent. Contractis reddunt neruis in corpore uires: Officium ut faciat, pesque, manusque suum. Quin etiam morbum tollunt sine fraude caducum, Quo quid habet mundus, dic mihi, triste magis? Plurima praetereo, quia sunt maiora, quibus me Effero: at inuitus forsitan ista leges. Nam quid de dulci memorem Stengline liquore? Quo non spagiricae clarius artis opus. Hoc nouus in uenis sanguinis generatur, & aegri Auffertur uitium corporis omne cito. Dum fodior, uariis inuado corpora morbis: Lepraque de nostro turpis odore uenit. Hunc meus affectum sanat liquor: omnibus ille Praesentem morbis adferet unus opem. Hic liquor est, fuluum cui cedere cogitur aurum: Quo tamen haud aliquid charius orbis habet. Ergo Theophrasti contemnere dogmata noli: Quo uix poeonia maior in arte fuit. Contemnunt illum plures hoc tempore tecum: Quos ego iudicio iure carere reor. Sic mos est equidem: qui non intelligit, odit: Ut pyra, quis uulpes nescit inepta frui. Esse uides aliquos, laudem dare turpe magistro, Qui credunt: proprio cunctaque marte sciunt. Si quid discipuli peccasse uidentur inepti: Stultitiae capiant praemia digna suae. Non aliena luat praeceptor crimina: cuius Propositum nulli uelle nocere fuit. Quisquis scripta uiri non nota reprehendis amicus, Differ: habet magnas lectio diues opes. Inuidus abstineat, non sunt haec scripta malignis, Qui tantum nigro rodere dente solent. Hunc naturam uirum, Deus hunc dedit optimus arti Paeoniae: cuius maximus error erat. Sustulit errores, praecepta salubria fidus Tradidit: & studio fecit utrumque pio. Monstauit rerum uobis arcana, nec ulla Afflictum uoluit fallere fraude gregem. Dilexit miseros: gratis sanauit egenos: Nec studuit magnas quaerere diues opes. Obiiciuntur ei conuitia plurima falso: At dignus laudis praemia ferre fuit. Illi semper enim sic inquisitio ueri Proposita in medicis unica rebus erat. Ut nihil in uita, quam commoda sedulus aegri, Spectarit: sancti dulce laboris opus. Nil noua te moueant doctrinae dogmata summae, Non etenim priscis sunt data cuncta uiris. Multa Deus patribus, sed multa nepotibus offert: Quocunque aspicies copia diues adest. Quin & uenturis ostendet plurima sectis, Quis precor illius dicere poßit opes? Nemo quidem lucem, tenebras nisi diligat, odit: Nec tenebras lucem iudicat esse bonus. Posteriora uides potiora prioribus esse Saepe: nec antiquis omnis habetur honos. Si ueteri nullus fuit error in arte, quid aegri Sanari nulla saepius arte queunt? Si maiora Deus uestro dedit optimus aeuo, Tanta quis ingrata munera mente neget? Quem nequeat morbum rerum natura domare? Quae tot ab aeterno est dotibus aucta Deo. Has equidem uobis monstrat Paracelsus, an illum Pro tantis odio uultis habere bonis? Non satis est culpare, decet culpanda probare, Haec est iustitiae regula firma sacrae. Nemo sit alterius: sit libera cuique uoluntas: Qualibet ut ueri quaerat in arte uiam. Quis desperaret? quae nulla uolumina tradunt, Haec dabit exiguo tempore cuncta Deus.