Euonymi Philiatri, De Remediis Secretis, Liber Physicus, Medicus, Et partim etiam Chymicus, & oeconomicus in uinorum diuersi saporis apparatu, medicis & pharmacopolis omnibus praecipue necessarius, nunc primum in lucem editus. Argumentum copiosius sequens pagella cotinet. Tiguri Per Andream Gessner. F. & Rodolphum Uuyssenbachium. Anno Domini, M. D. Lii. Argumentum. De remediis secretis hunc librum inscribere placuit, quod de illis medicamentis doceat, quae non integra & in substantia sumuntur aut applicantur, sed puriore sui parte, hoc est liquoribus, aquis, oleis aut succis secretis siue abstractis per destillationem aut alios modos artificiosos. Deinde etiam quod secreta, arcana, & paucissimis hactenus cognita remedia, quae empirici quidam tanquam mysteria occultabant, contineat quam plurima. Non solum autem de medicamentis istis singulatim & empirice tractat, sed logice etiam ac methodice, hoc est de praeparationibus & compositionib. eorum in genere. Hec lucubratio nostra si approbata fuerit uiris bonis & eruditis, meditabimur etiam alterius libri aeditionem de experimentis & raris quibusdam remediis, quae integra uel in substantia sua usurpantur. Clarissimo Uiro D. Nicolao Zur Kinden Bernensi, Euonymus Philiatros S. D. P. Hunc de secretis remediis siue librum siue centonem, quem partim ex libris diuersis, excusis, manuscriptis, Latinis, Germanicis, Gallicis & Italicis, collegi, transtuli, in ordinem digessi: partim ex obseruationibus propriis confeci, tuo imprimis nomini, clarissime Nicolae, inscribere uolui: quoniam & in bonis literis te excellere, nec earum cultum per magistratus honorem, quem in clarissima Rei pub. Bernensis ditione Sabaudica gessisti, tibi imminutum esse, & bonos studiososque homines summa humanitate ac beneuolentia te dignari: & de hac praecipue rei medicae parte, quae circa stillatitios plantarum liquores uersatur, iudicium ferre posse, iandudum cognoui. Aquo tempore etsi nulla familiaritas propter locorum interualla tecum intercedere mihi po4 tuit, semper tamen non solum maximi te feci, sed etiam amaui summopere, ita ut saepe huius animi, quo erga te afficior declarandi, occasionem quaesiuerim. Quod si id in praesentia commode facio, est quod gaudeam & gratuler mihi. sin minus, tu tamen uoluntatem nostram boni consules: & quicquid pro iudicio tuo & experientia, quibus plurimum potes tum aliis tum his in rebus, emendandum aut quouis modo mutandum deprehenderis, admonebis me, si me amas, quam liberrime: si quid etiam his nostris adiicere de tuo poteris, quod non dubito, id quoque candide, ingenue, ac liberaliter ut facias, per illum quo te prosequor amorem, & publicam rei medicae studiorum uti itatem, etiam atque etiam te oro. Uale quam foepraefatio. I. De liquorum & oleorum stillatitiorum inuentione. 2. De scopo huius libri. De quo plura etiam dicuntur circa finem praefationis. 3. Laus eorum qui quae optima & efficacissima habent remedia, communia esse uolunt. 4. Quantum in omni re apparatus referat. Chymistica ars ( quam chymiam, alchymiam, alkimia, chemiam ut Suidas, & alchemiam uocant ) multa humanae uitae utilia inuenit, & in re medica quoque mira quedam & laude digna, si quis recte & diligeter paret. nam medicorum & pharmacopolarum uulgarium, imperitia, auaritia, aut negligentia factum est, ut pleraeque huiusmodi praeparationes contemnantur: & merito quidem si ea respicias que ipsi parant: immerito, si artem ipsam, quae certe & pulcherrima & utilissima est: id quod in causa mihi esse uidetur cur tam diu latuerit, et sero admodum usurpari coeperit. Sunt qui ad Hieronymum Brunsuicensem, qui ante annos circiter septuaginta medicinam Argentorati factitauit, aquas, ut uocant, & liquores & olea e medicamentis simplicibus ui ignis eliciendi originem referant: sed illi multum falluntur. non enim ab illo inuenta haec ars est, sed lingua nostra Germanica conscripta & euulgata primum. Meo quidem iudicio tam uetus hoc inuentu est, quam ipsius chymiae, quam ab hominibus Punica siue Arabica lingua usis primum celebratam et literis proditam existimo, paulo post Graecorum medicorum aetatem, illorum dico qui ultimi fere scripserunt, ut sunt Aetius, Oribasius, Actuarius, Psellus. In Italiae quibusdam bibliothecis hodieque extant Graecorum quorundam recentiorum de chymia scripta, & nominatim Stephani cuiusdam philosophi: item liber inscriptus de mutatione metallorum, quae uulgo chymia dicuntur, siue arcymia. Auicennae etiam de alchymia ad Assem philosophum liber habetur. Geber nepos nescio cuius magni Mahumethis, qui ueluti dux & princeps huius scientiae celebratur, qua uixerit aetate non facile dixerim. Quanquam non illum primum huius artis inuentorem, sed illustratorem fuisse existimo. Hic in opere quod summae perfectionis inscribitur, de destillatione in genere multa pulchre disserens, uarios destillandi modos fere omnib. notos esse scribit, nimirum ut uetus quoddam suo etiam seculo, non recens quoddam inuentum. Recentiores quidam non solum Alberti Magni, & diui Thomae, & Rhazae ac Auicennae medicorum Arabum, sed etiam Aristotelis, Platonis & Salomonis de alchymia scripta, aut certe mentionem 8 Ad Lectorem eius ab ipsis factam, referunt. quibus ego paru adhibeo fidei, non quod hoc studium recentius putem, sed certe philosophis istis aut ignotum aut nusqam memoratum. Sunt qui omnia poetarum figmenta, & precipue illud de uellere aureo ab Argonautis quesito, ad chrysopoeiam seu artem de mutatione metallorum argute interpretentur. Alii etiam altius ascendunt, & primos statim a condito mundo homines eius authores faciunt. Sunt qui simpliciter antiquissimam faciant, deque primis inuentoribus nihil certum haberi asserant. Patauii in Italia nostro seculo repertum est monumentum uetustissimum, nempe urnafictilis, cum inscriptione huius hexastichi: " Plutoni sacrum munus ne attingite fures, Ignotum est uobis hoc quod in urna latet. Nanque elementa graui clausit digesta labore Uase sub hoc modico Maximus Olibius. Adsit foecundo custos sibi copia cornu, Ne pretium tanti depereat laticis. " Intra hanc urnam erat altera urnula cum inscriptione horum uersuum: " Abite hinc pessimi fures. Uos quid uoltis cum uostris oculis emissitiis? Abite hinc uostro cum Mercurio petasato caduceatoque. Maxumus maxumo donum Plotoni hoc sacrum facit. " Rursus intra hanc urnulam reperta est lucerna adhuc ardens intra duas ampullas, alteram ex auro, alteram ex argento, purissimo liquore quodam plenae, cuius uirtute creditur per multos annos lucernam hanc arsisse, ut annotarunt in suis Antiquarum inscriptionum collectaneis Petrus Apianus & Bartolemaeus Amantius. Meminit huius rei Hermolaus Barbarus etiam in Corollario in Dioscoridem, ubi de aquis in commune agit. Est & coelestis aqua, inquit, siue potius diuina, chymistarum, quam & Democritus, & Mercurius Trismegistus nouere, modo diuinam aquam, modo Scythicum laticem appellantes, modo pneuma, hoc est spiritum ex aetheris natura & essentia rerum quinta: unde aurum poculentum, & iactatus ille necdum inuentus philosophorum lapis & sabulum constet. Hinc & arti datum nomen, psammurgicen, & mysticen, & ammophysiam, & sacram & maximam uocando, ceu literas quasdam seclusas habeat, & a quibus profanum uulgus arceri conueniat. Hoc genus laticis, ut arbitror, significat epigramma nuperrime in agro Patauino iuxta oppidulum Atestae inuentum opere lateritio ac proinde fragili, per imprudentiamque manus rustice proscindentis ibi terram, corrupto: Cuius memoria ne pereat, uerba praetexuimus: Plutoni sacrum munus, & c. ut supra. Itaque antiquissimum huius artis apud Barbaros studium fuisse constat, ad Romanos uero & Graecos deriuatum tardius, nec prius forte quam Romani magnae orbis parti imperitarent: aut si prius, latuisse tamen & intra paucissimos se continuisse. Cicendulae quae noctu lucent, inquit Cardanus, docent nos liquorem fieri posse qui reluceat in tenebris. fit autem putrescentibus his, quae candorem, lucem ac per spicuitatem summam habent fieri posse non dubito: e quibus & quomodo, adhuc mihi incertum est. Sed haec fere extra scopum, nisi omnino sublimandi destillandique, ut loquuntur, ratio, a chymistis profecta, et simul cum ea semper durasse uideretur, nostris uero hominibus tum primum aperta, cum orbe per imperium Romanorum patefacto, aromata quoque multa & remedia diuersa Europae prius Grecisque & Latinis incognita, importari coeperunt: & postea etiam amplius cum Mauritani & Arabicae linguae doctrinaeque homines magnam Hispaniae partem tenuerunt, unde eruditorum aliquot libri ad nos peruenerunt: & inter postremos, ut puto, Bulcasis Benaberazerin cuiusdam, qui ubi de praeparationibus medicamenea quae chymistae faciunt, duobus ferme generibus summis comprehenderim, ut aut liquores sint, aut solida. liquores rursus aut aquei aut oleosi: & hi uel aerei uel ignei. Solida uero, aut quae in uasorum fundo remanent: aut quae sursum efferuntur: idque dupliciter, uel tanquam pura corpora, ut quae sublimata uocantur, argentum uiuum, arsenicum, & c. uel fuligo ad oculorum remedia apud medicos. Sunt & alii quidam artificiosi praeparationis modi, quibus quod in medicamentis purissimum efficacissimumque inest extrahitur, & ueluti forma a materia separatur. ¶ Et quanquam ego nec in chymisticis neque caeteris apparatibus uersatus sim, sed obiter quaedam tum ipse experiendo paucula, tum ex amicis cognouerim: tamen quicquid & quantulum cumque hoc est, rei medice studiosis communicabo: non ut perfecte accurateque artem ipsam destillandi & alia praeparandi tradam, sed tanquam iis scribens qui iam prius non prorsus rudes & imperiti harum rerum sint, quod uel ipsi periculum fecerint, uel aliorum scripta legerint. Nihil enim tam egregium aut secretum habeo, quod non cupiam in publicam & communem utilitatem prodire: & quanquam in tenui fortuna semper natura ad communicandum pronus fui, quod alii ad simplicitatem, alii melius ad liberalitatem ingenii referunt. Sunt qui sua omnino caelent, diuersi quidem generis homines. ambitione quidam, ut habeant quo prae caeteris excellant. alii etiam auaritia, ut lucrum faciant. alii per ignorantiam ueterum scriptorum, quasi non aut eadem aut meliora multo a ueterib. prodita sint, quae nunc plerisque negliguntur, & noua semper acquirendi stulta & insatiabilis libido est. Non desunt qui magna & efficacia remedia ideo abscondenda putent, ne homines imperiti, ut multi sunt empirici omnis fere rationis & omnium studiorum expertes, iis abuti, & quae ad salutem inuenta sunt ea in hominum perniciem conuertere possint. His ego dixerim malum quidem minime faciendum quicquam ut aliquid boni sequatur: bonum uero non ideo non faciendum, ne quid sequatur mali. Nam qui rebus & inuentis bonis abutantur, deerunt nunquam. At uiri boni, simpliciter quae bona habent communia facient, non ideo omissuri quod metuant improbos quosdam per eadem nocere posse. Sed relinquo hanc disputationem. hoc candide & ex animo testor, cupere me exemplo meo doctos & bonos medicos excitare, ut depositis ambitione, auaritia, inscitia, inuidia, si quid praeclarum ad professionem nostram adferre possunt, id ut similiter candide publiceque praestent. Indocti certe non magnis tantum istis & efficacibus medicamentis, qualia hic prodemus nonnulla, sed cibis etiam & potibus communissimis, intempestiue exhibitis hominum uitam sepe ad morbos mortemque compellunt, & notum est Hippocratem nostrum ptisanam in tempestiue exhibitam, mortis causam fuisse pleuritico cuidam scripsisse. Isti igitur partim inscitiae partim improbitati suae relinquendi sunt: ii uero qui medicorum opera indigent admonendi, idem in medicina ut faciant, quod in omnibus aliis artibus omnes solent: hoc est medicos ut eligant bonos & eruditos, quique hanc artem ex professo tum rationibus ceu philosophiae partem, tum actu ipso medendi colant exerceantque. Sed redeo ad institutum. Apparatus igitur, inquam, maximam in omni re uim habet. In oratione elocutio, actio & pronunciatio, magis fere mouent audientium animos quam ipsum quod tractatur argumentum. hinc est quod numeris & metris inclusa, tantopere delectant: quae si oratione soluta efferas, frigida, supina & inertia habebuntur. Hinc est quod quidam in oratore quid primum esset interrogatus, pronunciatio respondit. quid secun¬ B dum, quid tertium, idem. Spectacula & dramata quod adeo afficiunt auditores & spectatores, multis modis forme eorum et apparatui potius quam argumento debetur. Sic in ipsis rebus; & operibus, tum naturae tum artium, forma, figura, modus, in summa apparatus quidam, magis quam materia spectatur aut laudatur. Similiter in re medica maximum recte praeparandi ars & commode administrandi solertia momentum habent: neque plus refert quid exhibeas, quam quo modo. Et licet plures sint circumstantiae ut recte exhibeas medicamentum considerandae, modus tamen & apparatus intra medicamentum est, eiusque ueluti forma aut pars: reliqua uero extra ipsum, ut tempus, locus, & quae circa aegrum considerantur. Sed aliis apparandi praeparandique modis nos in praesentia omissis, illos tantum attingemus, per quos a medicamentorum substantia uirtus & facultas omnis separatur, ita ut liquidior tantum, purior & subtilior cuiusque remedii pars secreta & abstracta a crassa & terrestri habeatur, siue ea in liquorem ab eodem remedio abstractum colligatur, siue in alium quendam externum, & c. quod exuirtuare & excorporare barbarus scriptor Arnoldus appellat. Iam si quae curiosius aut operosius scripta uidebuntur, cogitandum est ea non ad medicos uulgi, & pauperum pertinere: sed ad illos qui diuitiis & otio magis affluunt, & ministris abundant, quiue in principum regumque aulis uersantur: aut etiam ad philosophos, qui mirabiles rerum naturae mutationes ac uires rimantur, & in iis se oblectant. Postremo non est quod quis miretur medicamentis quibusdam magna & prolixa eulogia addi, ut quintis essentiis quas uocant, aquis uitae & balsamis factitiis, & quibusdam facultates ualde mirabiles attribui, quales sunt, ingenium & memoriam acui, sensus & iuuen 20 Ad Lectorem tutem conseruari, & c. quando huiusmodi effectus apud ueteres etiam Graecos Latinosque theriacae & aliis antidotis & compositionibus, praecipue quidem apud Arabes diuersis, sed a Galeno etiam theriacae adscriptos legimus. Sunt que nolim defendere, & quorum fidem apud authores relinquo, quorum nomina adscribo ubique. Sed iam prius dictum est haec omnia a nobis pro hominibus eruditis scribi, qui plerunque quantum cuique fidei sit habendum facilius iudicabunt. Etsi in plurimis eruditione & iudicio ualere non satis sit, nisi etiam experientia accesserit. Sed desino praefari. 21 Authores In Hoc Aegidii cuiusdam libellus de nouem aut decem liquoribus destillatis, in quo reperio multa quae etiam in Raimundi Lulli de aquis libello habent. Aetius Amidenus. Albertus Magnus. Alexander Benedictus. Andreae Furnerii libellus Gallicus de decoratione humanae naturae. Antonius Guainerius. Arnoldus de Uillanoua. Auicenna. Bartol. Montagnana. Bulcasis, quidam Albucasin uocant. Brudus Lusitanus. Dioscorides. Epiphanii Empirici medici in Graecia peregrinati, quem adolescens cognoui, remediorum liber manuscriptus. Geber Chymista. Gualtheri Ryffi de destillationibus liber Germanicus. Hermolaus Barbarus. Hieronymus Brunsuicensis, qui de aquis destillatis primus Germanice scripsit. Hieronymus Cardanus. Iac. Hollerius de materia chirurgica. Iac. Syluii Commentarii in Mesuen, & libri de simplicibus medic. praeparandis & componendis. Io. Almenar de morbo Gallico. Io. Bracescus. Io. Ganiuettus. Io. de Rupescissa, uide in Raim. Lullo. loannis Goeuroti liber Gallicus. Io. Manardus. Io. Mesue. Io. Tagautii Metaphrasis in Chirurgiam Guidonis de Cauliaco. loannis de Uigo Chirurgia. Marianus Sanctus Chirurgus. Monachorum Commentarii in Mesuen. Nicander. Nicolaus Massa de morbo Gall. Nicolaus Myrepsus. Petri Andreae Matthaeoli Senensis liber de morbo Gallico, & Commentarii Italici in Dioscoridem. Petrus Aponensis. Phil. Ulstadii Coelum philosophorum. Raimundi Lulli liber optimus & doctissimus de quinta essentia, qui Argentorati olim editus est & nuper Norimbergae, sed in multis differens. Mihi exemplaria duo manuscripta sunt, & alia duo apud amicum uidi, quae omnia & inter se & ab impressis differunt. Uidi & loannis de Rupescissa libellum de quinta essentia fere per omnia ad uerbum eundem, ut Lullus ab eo transcripsisse uideat, aut Lullo aliquis falso tribuisse, si modo is ante Lullum scripsit, ut in Io. Bracesci dialogo legimus. Symphorianus Camperius tamen Lullum siue Lullium claruisse anno Christi 1311. annotauit: Ioannem uero de Rupescissa anno 1340. Trittemius. Eiusdem Lulli libellus de aquis, uide supra in Aegidio. Rasis. Remaclus F. Lymburgensis, qui scripsit de aquis destillatis illis quae in communi usu sunt. Rogerius Bacho de uiribus aquae uitae per 12. signa, quem librum aliqui non recte Arnoldo de Uilla noua tribuunt. Serapio. Et alii quidam tum excusi, tum manuscripti in diuersis linguis, quorum aliqui nullum authoris nomen expres sum habent. Scripsit & Adamus Lonicerus nuper de destillandi arte quaedam Latine, ita puto ut Brunsuicensis & Ryffii scripta breuius comprehenderet. 25 De Destillatione Destillatio ( ut doctiores scribunt, non distillatio ) est humoris e succo tenuioris extractio ui caloris, Syluius. Destillatio per ascensum dicitur, ubi uapores sursum elati, ibi concreti in aquam destillant, Idem. Humida corpori ( sic enim uocant latius uas, a quo uapor tollitur ) imposita, ui caloris tenuantur in uaporem, qui capitelli uel alterius frigiditate coactus in aquam, alueolo in marginem capitelli inserto fere excipitur, mox per nasum ( sic enim etia uulgo uocant capitelli partem, naso nostro figura & usu finitimam ) in subiectum uas, receptorium & matellam dicunt ) aliquod destillat, Syluius. Similia quaedam natura fecit, tum in meteoris praesertim humidis, tum in hominis et aliorum quorundam animalium catarrhis a capite ad subiectas partes. Planta ergo aut corpore alio ad destillandum composito, pars eius quae tenuari est aptior, ( quae scilicet natura tenuior, leuior, rarior, liquidior, superficiaria magis, ) illa primum ui caloris tenuata tollitur: postea alia illi natura propinqua: postremo id quod ceu humidum rei substantificum terreas partes glutinans, pingue & oleaginum ui ignis ualidiore separatur, integrumque attollitur: quo omnino extracto, uelut cinifactum corpus & dissolutum cernitur. A planta igitur omni & animali ex omnibus utriusque partibus aqueum aliquid crudum, ac uelut pituitosum excremento sumque primum extrahitur, mox coctius & tenuatum magis, postremo oleaginum: quod etiam ex ossibus ipsis extrahit, non modo ex aliis partib. solidis: nisi quod quaedam essentiae tenuioris, uires prope uniuersas remittunt primas. Porro hec omnis humorum extractio calore perficitur. Nam que per licium, penicillum ( filtrum uocant ) arenas, uas figulinum crudum, cissybium, id est uas hederaceum ( Plinius puto de ligno hederae scribit, quod aquam uino mixtam transmittat, quod ego olim experiendo uerum deprehendi ) fit humoris transmissio, destillatio non fuerit, nisi abusiue loquentibus. Calore enim proprie dicta destillatio perficitur, & eo uel a Sole, uel ab igni, uel a putredine. A Sole flores magna quorundam industria aquam reddunt, floribus ipsis odore & gratis qualitatibus aliis proximam. Ab igni autem, id est a flamma, quae ex aere & aertis corporibus producitur, uel a carbone ignito, qui fit ex terra uel terreis corporibus accensis, destillatio fit uel nullius alterius interuentu, uel mediis aquis feruentibus, uel etiam ab his uapore, cineribus, arenis tenuibus, scoria laeuigata. Flamma preterea ipsa, uti & carbo, non parum uariat, non solum maioris & minoris ratione, sed etiam lignorum uel putrium, uel graueolentium, uel beneolentium, et integrorum uel uiridium, uel siccorum. Adde quod clibani magnitudo, & figura. & connexio, magnam uim habet caloris mutandi. Praeter haec carbo ex suffocatis & semiustis lignis graueolentiam & qualitatem quandam alienam rebus destillandis, ut coquendis et aliter praeparandis imprimit. Sint igitur carbones omnino accensi & semiusti, ut ex eis malignitas ante expirauerit, quam his res destillanda committatur, praesertim si in corpus est recipienda. na foris admouendorum ratiominus habenda est, Haec omnia Syluius. Elementa quatuor per destillationem uini ordine ascendunt, leuius, tenuius & calidius primum, nempe ignis: secundo loco aer, tertio aqua, terra in fundo remanet, & similiter puto in destillatione aceti. In crassis uero & terrestribus, ac iis etiam liquidis quae. praeter aquosas partes, habent crassas aliquas & quae densari possint, ut lachrymis, succis, gummis, resinis, & in melle etiam, quod aquosius est primo effertur, quod aereum secundo, quod igneum postremo, terreae partes in fundo manent, & si maior sit ignis aduruntur. in metallicis uero eaedem in uaporem resolutae, & alembico adhaerentes concrescunt, colore in album mutato, ut argentum uiuum, arsenicum, halinitrum, & c. Ignis attenuat ( inquit Cardanus ) uel comminuendo sicca, ut cum arenam in puluerem redigit: aut colliquando, ut metallica: aut tenues partes separando, ut in destillationibus. Contingit tamen in destillationibus aliquid attenuari ac alteri misceri, cum a calido humido non ab igne fiunt. Calor enim miscet, & cum humido attenuat. ( Contra forte, Calor enim attenuat, & cum humido miscet. ) Fit autem hoc uasis in aquam feruentem immissis, uocantque Mariae balneum. Proximum bonitate destillationis genus huic in equino fimo, inde quod per cineres, praestantissimum in oliuarum recrementis postquam oleum detractum est. nam cum calida sit ac humida substantia, per multos menses calorem seruare potest, atque eo longiore temporis spatio quam uuarum acini, quo oliuarum substantia densior est ac pinguior. At nullum horum metalla liquare potest: sed illa igne indigent. Sed ut ardentissima destillatio fit per ignes, ita mixtioni ac uerae attenuationi inepta, cui ferme similis est quae fit per cineres. Nam si igne destillata fecibus suis miscueris, fiet totum pro molis ratione grauius quam antea: tum etiam siccius. Non igitur uere attenuat ignis, sed natura ipsa quae totam substantiam concoquit ac miscet. Unde ob subtilitatem omnia in unum conueniunt, mixtumqe densius fit, & tamen ex subtilissimis compositum partib. Ergo in naturali coctione, ut quae in liquando durissima, etiam uim ignis obtineat, & mollis balnei in attenuando, partes crassiores comminuum tur, quod ab igne impetrari non potest. Calor primi gradus, qui temperatus est ut fimi equini, balnei Mariae, uocatur calor digestionis, resolutionis, putrefactionis seu macerationis et circulationis: de quibus suo loco plura dicemus. De modis destillandi diuersis per sublimationem, cum aqua & sine aqua, uide infra in Rosacea aqua ex Bul¬ casi. De destillatione in genere quaedam scripsit Geber Arabs Summae perfectionis I. 4. 50. ubi multa pulchre disserit, praesertim de differentia & diuersis effectibus destillationis per aquam & per cineres. Ibidem capite 39. de sublimatione docet, cur sit inuenta. & deinceps capite quadragesimo, quid sit sublimatio, & de tribus gradibus ignis in ea obseruandis. & capite 41. de moderando igne in sublimatione, & quomodo eius rei ratio intelligatur lana xylina in superius foramen aludelis immissa. De lignis eligendis, cap. 43. uulgaria, in iis praestat non multa simul imponere, ne inferiora arida & adusta relinquantur, supremis adhuc fere integris. Et praecipue si quae odorata & pretiosa destilles, satius fuerit sepius recentia imponere, sic & uberior aqua fluet, Brunsuicensis. Herbae destillandae, flores aliaque ex plantis, in ipsa maturitate colligi debent. precipue uero crescente luna, coelo sereno, & per diem in umbra relinqui, concidi: & etiam si opus uideatur, contundi, & ita mox destillari, Idem. De Uiribus Liquorum destillatorum in genere. Cum animaduerterem ( inquit Manardus in epistolis 15. 15. ) in uulgaribus aquis quae per ignem a plantis ex trahuntur, neque odorem neque saporem eundem seruari, sed plerunque contrarium. ( Aquam enim absinthii dulcem, a mentha & ocimo mali potius quam boni odoris exire uidebam: quod certam mihi fidem faciebat, quod non eisdem uiribus aqua sola, quibus tota herba polleret: ) coepi anxie cogitare, consultis etiam his qui ab huiuscemodi fusionibus chymici uulgo dicuntur, quo nam ingenio ualeret idem odor & sapor in aquis hisce custodiri, qui in tota planta reperiretur. Longum autem esset scribere modos omnes, quos ad haec consequenda attentauerim: Sed unum tantum attingam qui melior & facilior mihi uisus est. Fit autem per uaporem aquae calidae in duplici uase, & c. Destillata uires simplicium a quibus separantur, retinent: nisi quod tenuiora & ualentiora fiunt, quo frequentius destillantur: quod in aqua uini fere experimur, raro in aliis, Syluius. Liquoris qui destillatur uires quidam alterant uel illito capitello aliqua materia, ut melle, ladano, aliis: uel ea naso imposita, quod fere fit ad odoris gratiam. moschum enim, caryophyllos, caphuram, id genus alia, nodulo ligata summo naso impingunt, ut per has materias transmissus liquor odoris suauitatem contrahat, Idem. Dubitatio. Si ignis cuncta calefacit siccatque, omnes aquae quae destillatione habentur, calidae ac siccae esse deberent. Nec repugnat substantia, quod aqueasit. talis enim cu sit aqua ardens, & uritur, & corpora humana egregie excalefacit ac siccat. Rursus aquae omnes frigidae sunt ac humidae, uincente substantia. At neutrum semper uerum est: Imo aliquae ex his similiores sunt his a quib. excipiuntur, ut rosacea, odore, sapore, uiribus. Urceus aque plantaginis fluentem undequaque sanguinem sistere potest. Non idem facit lactucae aqua, etsi sit frigidior. Quidam nuper dum memoriam augere niteretur melissam triduo albo uino infudit, inde leuiter expresso uino, aquam destillando collegit, cuius potu memoriam recuperare uisus est. sed cum calidi esset iecoris, bonam ualetudinem pene funditus euertit. Atqui hic mos est a philosophis uocatus, stellas coelo infigere. Quaeri igitur solet an aque hae proprias uires retineant. Diximus olim dum de malo medendi usu loqueremur, nullas esse uires, quod odore & sapore destituantur. Absinthii enim aqua nec absinthium redolet, nec amara est: imo quod mirum est, subdulcis. Ardens tamen aqua ( ut rosaceam praeteream ) fidem facit inesse uim aquis. Nam si talem ob ignem esse dicas, quid est quod nulla aliarum talis sit? Nam haec egregie calefacit, siccat, penetrat, acutum olet ardet. Itaque uires aquis iam inesse certum est, sed nec omnibus, nec aequas. Quaecunque enim res tenuem substantiam habent frigidaeque iunctam, aquam emittunt sibi non absimilem, ut rosa. Quae uero tenuem & calidam, similem sed urentem emittunt, ut uinum & metallicorum quedam. Quae crassam & calidam, dissimilem & prauam, ut absinthium. Quae crassam ac frigidam, dissimilem sed non prauam, ut cucurbitae. Iuxta hanc rationem uires aquarum, quae leui excipiuntur igne, facile perdisces. Nam quae uehementi igne indigent, omnes siccant uehementer, plerunque etiam excalefaciunt, Haec Cardanus. Sed diligentius haec mihi consideranda uidentur. Primum enim quod absinthii aquam amaram esse negat, uerum est si ut uulgus pharmacopolarum solet, negligenter & in alembicis plumbeis destilletur. In balneo Mariae destillato, odorem saporemque deesse non puto. Utruque efficacissime obtinebit, et haec et quaeuis alia planta odore saporeque aliquo praedita, si arida prius per dies paucos uino maceretur, deinde in balneo Mariae, aut per cineres leniter destilletur, ut infra docebo amplius. Iam cum quaedam odoris sui magna abundent copia, eaque tam efficaci, ut longo tempore non expiret, nimirum quoniam uis illa odoris in totam earum substantiam ex aequo digesta est, nihil mirum in iisdem uasis aquas alias similiores destillari suis plantis, ut rosarum, quas suum odorem diutissime seruare Theophrastus etiam scripsit: alias uero dissimiles. quarum enim uis in superficie est, illae facile exhalant, ut absinthii, cuius odorem eodem in loco existimandum haberi ubi sapor eius amarus continetur. reperimus autem illum in superficie tantum. nam si corticem a caule aut ramulis separes, quod interius est insipidum aut dulce reperies. Itaque haec differentia non a crassitie aut tenuitate partium petenda est, quanquam hanc etiam aliquid afferre momenti puto, sed magis ab eo quod uis cuiusque aut per totu ex aequo distributa est, aut centro aut superficiei uicinior. Ego sane cum Raymundo Lullo eius sum sententiae, posse ab omni planta, aquam eiusdem facultatis elici, a frigidis frigidam, a calidis calidam, a siccis siccam, ab humidis humidam. Eandem uero uim manere, nisi odoris saporisue, aut utriusque ut in odoratis, similitudo relinquatur, minime concesserim. Cur odor florum quorundam, ut iasmini & caryophylli floris non retineatur in aquis, & c. uide infra ex Cardano, ubi de Balneo Mariae in genere agitur. Bonum esset omnem aquam semel destillatam denuo, aut etiam tertio super faeces suas ( contritas ) superinfundi, & per duos aut tres dies putrificari, atque iterum destillari: aut potius, semel destillatam, non super faeces relictas, sed super eiusdem generis herbas infundi, & in circulatorio aut alembico caeco putrificari, ac destillari, Brunsuicensis si bene memini. Quibusdam prima destillatio sufficit, ut rosis. Uidi alchymistam, qui non herbas ipsas, sed succum tantum herbarum aut fructuum destillabat, repetendo aliquoti es destillationem, & faecibus super marmore contritis aquam destillatam super eas refundendo, Guaynerius. Auena ( potus nimirum ex auena, ut cereuisia ex hordeo ) excalefacit & inebriat non minus quam uinum. Apud Tartaros referunt aquam e lacte destillato inebriare. Sed omnis aqua ( non elementum, sed liquor aliquis compofitus aut succus ) cum saepius destillatur hoc potest efficere. nam incalescit, attenuatur, & uim ignis magis recipit. unde ardens saepius destillata eo acuitatis deducitur ut bibi non possit, Cardanus. Quo autem liquor aut res destillanda crassior fuerit, eo magis calorem & ignem repetita destillatione concipere uidetur. Constat aquam fieri posse ( inquit Cardanus ) quae lapidem uesicae per catheterem immissa, illico confringet. Nam cum duo sint necessaria, & quod lapidem atterat, & quod uesice sit innoxia: primum praestabit modus ac materia: nam extremos uapores e scorpionum cinere, uel Macedonici petroselini, uel teco litho, aut lapidib. cancrorum excipiemus. Sic enim aqua fiet, quae etiam porphyritem comminuat. Porro innocentiam praestat, si materia ex qua aqua excipitur, omnis salsedinis expers fuerit. Non igitur e salis genere, aut alumine uel chalcantho, aut uini faece, sed ex aliquo eorum quae nuper retulimus, aquam excipere oportebit. Opus autem semper est diligenti experientia in confirmanda subtili ratione, ut ea quae adeo subtiliter explorauimus, secure per experientiam confirmata, in usum hominum possimus deducere. Equidem scio stercus columbinum ac parietariam hoc uel illud hac arte in aqua deductum, lapides uesicae durissimos frangere posse. Quodnam autem illud sit quod id facturum sit & absque noxa, experientia declarari oportet. Nam & hircinus sanguis & leporis pellis, & uitrum, multum probantur ratione. Sed tamen nihil horum forsitan seorsum, sed ex his aliqua simul iuncta, atque certa mensura. Metallicum certe sit tale oportet; aut ad metalli naturam mutatum. Audiui quondam inuentam a quodam lanuense, sed denuo amissam morte illius, qui eam notam nemini facere uoluit. Hoc certum sane est inueniri posse, atque hanc esse illius artem, Hucusque Cardanus. Iuuaret fortassis ad hanc artem chrysocolla quoque, arte facta nimirum & acrimonia carens, qualis etiam ab aurifabris laudatur. quamobrem ad boracem faciendum, aqua pluuiali destillata quidam utuntur et lacte destillato, aliqui etiam melle, medullis, & c. Ego nuper audiui empiricum quendam calculos uesicae in quibusdam curasse cum borace mixta aqua ardente ad spissitudinem fere mellis, admixto etiam trito tartaro aut calculo ab homine exciso, aut faece urinae e matula. Iubebat per quatuordecim dies hoc medicamento uti, ita ut semper parum eius uino bibendo, etiam in prandio & coena, admisceretur. Memini legere de liquoribus quibusdam, in quibus lapis aut silex positus resoluatur. Chymistae ad resoluenda metalla aceto destillato utuntur, & urina destillata. Dissoluuntur aceto forti, praesertim destillato, uel succo limonum, margaritae, testae ouorum, lapides renum uesicae, corallium utrunque: eaque post siccata prompte friantur, Syluius. Non possum hic omittere aquam Epiphanii Empirici, que huiusmodi est. R. Antalis & dentalis, boracis, sarcocollae, corallo rum alborum, crystalli albi, gypsi, anethi, oryzae, farinae orobi, portulace, ana semunciam. Fiant trochisci cum aqua fabarum moschata. Usus est mulieribus ad faciem dealbandam. sed suffiatur antea facies cum aqua decoctionis hordei & auenae. deinde trochiscus unus diluatur cum aqua fabarum, & illinatur facies sub ingressu lecti, mane uero abluatur eum aqua decoctionis fabarum & furfuris, ac rursus cum aqua frigida. Quod si trochisci fiant cum aqua limonum, magis ornabunt faciem. nam & limones assi per se illiti, eandem ornant. Quod si haec aqua a ieiuno bibatur, & pecten inde ungant, frangit lapidem, signum est, quod si per noctem in ea porcellanas reliqueris, postridie cerae instar eas digitis subigere poteris. ( Porcellanas uocant conchas quasdam, sed & fictilia quaedam pretiosa. ) Haec pluribus, ut industriis medicis diligentius super hac re cogitandi occasionis aliquid praeberemus. De multiplici usu liquorum destillatorum, tum in re medica, tum extra illam. Aquarum destillatarum usum multiplicem esse uideo, sed maximum & praecipuum medicis, qui stillatitiis huiusmodi liquorib. rite paratis tum intra tum extra corpus utuntur, per se, & cum aliis medicamentis. Aquam ardentem & olea calida chymistice parata, unguentis admiscent, uel odoris gratia, uel ut reddant calidiora, & ut promptius penetrent. Lintea his aquis madida imponunt partibus refrigerandis praecipue, uisceribus, fronti, teporibus, brachialibus, tumoribus inflammatis. Ualide exiccantibus ad abluenda ulcera chirurgi utuntur. Communissimus uero usus longo iam tempore obtinuit in admixtione serapiorum quae propinantur, & ad zulapia siue iuleb, praecipue de rosis & uiolis. Sunt qui propter solam odoris gratiam diuersorum generum liquores, & olea conficiant. Aqua ardente utuntur etiam uitrarii encaustae. Aqua forti, ut uocant, aurifices. De chymisticis usibus ad metallorum mutationem, & ad colores ac pigmenta diuersa: nec non ad uenena, ut occidantur animalia noxia, hic locus dicendi non est. Raymundus Lullus ardentis aquae etiam in bellis sub ipsos conflictus usum esse scribit mirabilem, ad excitandos confirmandosque militum animos. Sed de usibus aquae ardentis suo loco amplius dicam. Quinetiam in bonae & salubris aquae inopia, ut quae solae suppetunt, salsae, corruptae & insalubres aquae, potui idoneae fiant, necessaria fuerit destillandi ars. Poterit autem in magno lebete, cui magnum altumque sit operculum rostratum, aqua dulcis a salsa separari. Forma Purgandi Aquas turbidas, ex Bulcasi. Ollam magnam aqua turbida replebis, & igne leui subiecto duo ligna transuersa ollae marginibus impones crucis instar, lignis uero impones lanam mundam & diligenter elotam: & quicquid imbiberint lanae ex ascendente uapore expressum repones, idque continuabis quamdiu aliquid uaporis ascenderit. Sunt qui aquam turbidam instar rosacee destillent. Alii clarificant iniiciendo aliquid anethi, ( error uidetur, malim aceti ) aut amyli, aut farinae. quoniam ista descendunt, & trahunt secu ad fundum uasis crassitiem aquae. 46 Euonymi De Balneo Mariae In genere: & de iis destillationibus, quae fiunt in uapore aquae feruentis, & in fimo equino. Aquae feruentes aut ab his uapor minus agunt in rem destillandam, quam uel ignis ipse per se, uel etiam per media alia sicca predicta. Ob id ut Galenus in diplomate, id est uase duplici ( balneum Mariae uocant cum chymistis pharmacopolae ) liquat, calfacit, coquit ea, quorum uires ignis uiolentia dissipari nonuult: sic quae mitia integriora uolumus, in aquis feruentibus imposita destillamus, uel earum uapore. Quae quamuis minus duratura putantur, sunt tamen minus a sua natura mutata: quam rem odor pristinus declarat. Fornacem huius generis habeas, cui uas aeneum grande superponitur aqua plenum: ei uero uasi aeneo uascula in arcu supponantur quam plurima possunt, in quorum fundo res destillanda insit. Alii aliter fornacem, uelut in arcem scilicet extruunt, & eius lateribus uasa inserunt terrea, longa, fundo latiore destillanda continente, intro penetrante, ore foris tanquam lagena operculato, in qua uapor per aptilem eius uentrem elatus concrescit, per os eiusdem praelongum destillat, Syluius. Sed cur odor florum quorundam non retinetur in aquis, uerum ut in iasmino & caryophyllo flore ac lilio aqua euadit odoris expars? dictum est alibi: quoniam tantenui substantiae nulla pars crassior iungitur. Ergo in his iuuabit, si foliis herbarum que odore careant alternati positis materie crassiori, non tamen que uratur, adiungat odor, inde destillet. atque hec unica spes proliciendi odoris, cum aquis infusa non remittant odore, sed putrescant, Cardan. Apparet autem hos flores proculdubio in balneo M. aut in aquae feruentis uapore uasis uitreis destillari oportere. Balneum M. commode calfit cum amplo canali e cupro in medium imisso, in cuius imo craticula est, ut cineres defluant: uulgus pigrum Henricum uocat, Uistadius furnum acediae. Imponitur & operculum e cupro, cum paruo canali transuerso qui per fenestram aut foramen aliquod fumum efferat. ( Sic aliqui iam solia etiam calefaciunt ad balneandi usum. ) Huius canalis tum praecipue commoditas est, cum pluribus uasis destillatoriis in circuitu ponendis, decem uel duodecim, simul uti libuerit, ut tempori & labori nec non sumptui parcatur. Quidam cucurbitis stanneis utuntur ad destillandum in Balneo M. alembicis uero uitreis, quorum rostra si breuiora sint aut fracta, alia ex cupro apponunt & lutant. Herbas destillandas in Balneo uel aliter aliqui primum terunt, deinde aliquandiu relinquunt ( per aliquot dies forte ) antequam destillent, tanquam sic uberiorem aquam habituri. quod si in uasis obstructis praesertim loco calido, id facerent, bene haberet. sed plerique, pharmacopolae & alii qui quaestum inde faciunt, locis frigidis relinquunt, in fiscis apertis, donec odorem amittant, & humido crassoque aere uitietur. Sunt qui aquae Balnei M. arenae etiam nonnihil admisceant, ut uehementior fiat calor: ut Mattheolus Senensis in aqua philosophica contra morbum Gallicum. Et in tali destillatione duplicem liquorem excipi posse ait, primum dilutiorem, alterum rubentiorem. Aqua in balneo Mariae non magis calere debet quam digitus tolerat, Brunsuicensis. Destillationem cuiusdam aquae uitae in Balneo M. Ulstadius ita lento igne fieri iubet, ut numeres unum duo tria, usque ad septem, antequam una gutta ca¬ dat. Plura quae ad communem Balnei M. rationem pertinent, leges infra in mentione aquae camphorae ex Bulcasi: & aquae rosacee ex eodem. In Balneo M. destillatio adhibetur oleis etiam, ut loquuntur, rectificandis, ut phlegma ab eis abstrahatur. Sola enim aqua Balnei calore eleuari potest, oleo in fundo residente. ¶ Cum animaduerterem aquas ut ex plantis uulgo destillari solent, neque saporem neque odorem eundem seruare: anxie cogitare & multa experiri coepi, ut modum inuenirem, quo qualitates istae in aquis custodirentur. Longum autem esset scribere modos omnes quos attentaui. Unum tantum attingam qui melior mihi uisus est & facilior. Is autem est, ut in duplici uase, eo modo quo Galenus iussit omnia unguenta confici, haec fiat operatio, ita tamen ut eius uasculi fundum in quo herba continetur, aquam in maiore bullientem non attingat, sed solo uaporifero humore ab ea eleuato incalescat. A calore enim illo miti, ex totius herbae substantia uapores exhalant, qui in aquam uertuntur, omnium herbae partium uires adseruantem, quae ex odore & sapore aperte cognoscuntur, Haec Manardus. Sed hoc modo destillata, & si uires plantarum & qualitates ( ut odorem pristinum ) integrius retinent, quia tamen ex crementosa sunt, parum diu seruari possunt, Syluius. ¶ Fimi uel, ut quidam loquuntur, uentris equini, usus praecipuus est, ut materia destillanda in uase uitreo ei imposita calore ipsius praeparetur, ut dicemus suo loco latius in putrificationis mentione. Potest tamen in eodem etiam destillatio fieri, si uel paupertas uel alia causa impediat quo minus igne utamur. De hac destillatione plura uide infra, ubi de preparatione ad destillationem agitur. Fimi calor ( propter calcem admixtam ) medio gradu caliditatem Balnei M. excedere iudicatur a Brunsuicensi. Si aquam ex carnibus cuiuscumque animalis desideres, animal suffocabis ne sanguis ulls ab eo effluat, & pinguedine omni detracta carnes minutati concisas in fimo equino destillabis ( aut ) igne lento ne aquae foeteant, aut ustilaginem sapiant, quod facile fieri solet. quamobrem ut bis destillentur praestat, Brunsuicensis. Animalium partes, uel excremento, ut sangnis, iecur, pulmo, oua, ( fel ) & fimus bubulus, destillari debent in fimo equino, uasis non prorsus obturatis, ( sed mel & lac obturare licet, ) ne foetida reddatur aqua. Si tamen sic etiam foeteat, destilletur iterum in balneo Mariae, presertim aqua de fimo bubulo, cuius prima destillatio raro sine foetore inuenitur, Brunsuicensis. Melius succedet si exigua salis portio addatur, in fimo putrificandis aut destillandis, quo minus corrumpantur. Egregiae quedam aquae simplices in Balneo M. destillatae, ordine alphabeti enumeratae: primum ex plantis, deinde ex animalib. A Absinthii aquae meminit Io. Mesue: & eius quidem et rosaceae tantum, ut annotauerut Monachi qui in Mesuen scripserunt: ut existimandum sit eximiam quandam uim prae ceteris in duobus istis stillatitiis liquoribus inesse, si recte parentur: na ut uulgus pharmacopolarum parat, absinthii aqua odore saporeque omni caret, ut in precedentibus dictum est. Quod si quis efficaciorem hunc liquorem desiderat, absinthium aridum in uino maceret ac destillet in Balneo M. aut si adhuc ualidiorem, in cinerib. Sed que in liquore aliquo macerata destillantur, horum iam non simplices aque sed composite sunt, de quibus infra priuatim scribemus. Alsinae, quam uulgo morsum gallinae uocat, aqua destillata, infantib. & pueris epilepticis datur, per se, uel cum aqua fontana. Ualde hoc commendant mulierculae, & quedam sua experimenta praedicant. Ego nuper frustra propinatam uidi. sed ea mihi gustanti fere nauseam mouebat: forte quod uetustior, aut in alembicis plumbeis collecta erat. C Cepae albe aqua destillata lapidem frangit, Marianus Sanctus. Cerasorum quorumuis aqua bibitur contra nimios calores, & foris imponitur: priuatim uero dulcium nigrorum que et contra paralysin a multis commendatur. si ori infundatur, & os inde bene colluatur, ut amissum linguae usum restituat. Destillatur autem uel caro sola, uel una nuclei quoque contriti, ut calculosam renum & uesicae materiam educat destillatus inde liquor. Nigra & acida, uisula uocantur, aquam reddunt salubrem in febribus tum aliis tum pestilentibus refrigerantem & confirmantem uires, utilem quoque aduersus sitim & dysenteriam, Ryffus. Dulcium nigrorum recentium destillata a Remaclo F. Lymburgensi mirifice commendatur: Cum primum, inquit, in os epileptici paroxysmo correpti in fusa fuerit ( dosis est drachme quatuor, aut amplius ) illico reuiuiscit recreatus nec ullo amplius spasmo conuellitur, donec statuto tempore, ut fieri solet, post aliquot dies, alius paroxysmus oboriatur: quod ubi contigerit iterum infundenda est. impedit enim aufert atque sanat paroxysmum. Camphorae aqua siue oleum, sic fit. Accipeuas ex uasis aque rosaceae quod dicitur baten ( id est uenter ) & imple id lignis ( segmentis ) pini quae habet magna folia ( latifoliae, Syluius ) & impleat uas aquae rosaceae ( Syluius ita accipit ac si aqua rosacea segmentis pini affundenda sit, mihi uero uidetur uas aquae rosaceae simpliciter hic pro cucurbita seu corpore nominari, ut sit repetitio quaedam eiusdem quod prius dixerat ) & cooperiatur uase habente nasum: Tum pones uentrem in uas aeneum aqua plenum supigne, donec bullire incipiat. nam destillabit oleum ( atqui oleum per calorem aquae attolli posse negant ) subtile boni odoris, quod appellatur aqua camphorae. Aut si libet destilla in furno aquae rosaceae, eodem modo quo illa destillatur, Bulcasis. At Bellunensis, Aqua camphore secundum Arabes est ( inquit ) aqua quae fluit ex arbore producente camphoram: quae ut & arbor eius calidae est naturae in tertio, camphora ipsa frigida, Monachi in Mesuen. Apiculas tres pone in uase uitreo ubi camphora sit, quae sic in aquam uertetur, Obscurus. F Fraga matura in uase uitreo putrificabis ( posset forte sal adiici, aut saccharum, ) & destillabis. Haec aqua ( inquit Lullus lib. 2. de quinta ess. ) salubris & diuina est. Confortat natura, uenena expellit, menses prouocat, humores ardentes remittit, conceptum confortat. Precipue uero maculas recentes oculorum de utroque humore ( calido nimirum aut frigido ) frangit, si modo non multum excedant. Lachrymas ex utraque causa ( calida aut frig. ) exiccat. uisum utraque causa perditum restituit & clarificat. Et ego uidi mulierem recenter in tota facie pustulas ex percussione lapidis cum calore habentem, quae sola lotione huius aquae, statim magna cum admiratione sanata est. Est autem uirtus eius centuplo mirabilior & efficacior cum aqua ardente, & multo magis cum quinta essentia. Imo lepram curat haec aqua mixta cum quinta essentia, uel aqua ardente. E fraxini cortice interiore destillati liquoris unciae tres cum totidem unciis uini albi contra pestem bibuntur, & idem potus post tres horas repetitur. sic Deo uolente intra 24. horas liberabitur aeger. H Halicaccabi acinorum aqua contra calculum renum & uesicae commendatur a nonnullis, si semel aut iterum in septimana bibatur. Helxines, quam parietariam uocamus, aqua contra calculum uesicae proficit: uide supra in uiribus aquarum destillatarum in genere ex Cardano. Hieracii minoris, siue dentis leonis, nostri uocant rozlefrut, aqua, eiusdem facultatis uidet, cuius est aqua intyborum Aliqui per dies circiter octo in uino maceratam destillant, acetoso sapore, & contra commitiales paroxysmos propinant, mirifico ( ut aiunt ) experimento. Hyssopus mire uim suam retinet in stillatitio liquore. licet in communi figlino alembico tantum super arena in pattellam posita destilletur. & similiter pulegium, & aliae quedam. Hyssopi quidem aquam ad dentium dolores mitigandos utuntur. est enim acris & subtilis, & c, I Intybi seu endiuiae aqua, refrigerat omnes affectus calidos: & omnes adustiones ex igne uel aqua calida factas, sanat, si inde abluantur. Conducit etiam febribus quotidianis, & obstructionibus uiscerum, tum pota tum foris adhibita, Lullus de aquis. L Lauendulae florum aqua odorata est, Remaclus. N Nucum iuglandium immaturarum aqua circa festum diui loannis parata, foris imposita prodest uulnerib. & ulceribus calidis, & anthraci pestilenti: pota etiam ad duas aut tres uncias refrigerat & pestilentiae resistit. Ex putaminibus etiam exterioribus iuglandium ( siue maturis, ita ut iam a nuce soluantur, siue nondum omnino, ) mense Septembri aqua destillatur, nec refert si nigra fuerint, modo ne putredinem senserint, imo nigra praeferuntur. Huius aquae mediocris potio, ( cum tertia parte aceti, si cum calore ingruat, ) uena prius secta, aduersus pestem tanquam certum experimentum propinatur. Laudatur & ad aurium tinnitus & audiendi difficultatem, & ad anginas gargarizata. Foliorum uero iuglandis aqua circa finem Maii destillata, mire commendatur ad siccanda & astringenda ulcera, & inducendam eis cicatricem, si mane & uesperi inde lauentur, & madidum inde linteolum imponatur, Brunsuicensis. O Orchis, id est testiculus herba cum suis radicib. destillatur, ad epilepsiam utilis ut ferunt. 60 Euonymi P Persicorum aliqui flores & folia etiam destillant. Petroselini ( hortensis nimirum ) contriti in mortario aqua destillata, appetitum confirmat, & flatus omnes corporis & uentriculi dissoluit, concoctionem roborat, & pectoris ( renum potius ) prauos humores expurgat, Aegidius. Plantaginis aquae urceus fluentem undequaque sanguinem sistere potest, Cardanus. Pulegium. uide supra in Hyssopo. R Raporum aqua fieri potest, tum ex integris ipsis concisis: tum ex corticibus priuatim, qui acriores & calidiores sunt, ut urina prouocetur, aut sudor promoueatur. Aqua rosacea prima omnium inuenta uidetur. reperio enim eius mentionem apud Auicennam lib. 2. in capite de rosis. Aqua rosarum, inquit, pota confert in syncope, & eius succus. Et rursus, Aqua rosarum bona est hepati: & confortat quae ex ea nutrita est cum melle stomachum, & est geleniabin, & iuuat ad digerendum. Et rosa quidem & eius succus conducunt stomacho nimis humido. Et quanquam Arabes plerunque aquam pro succo decoctoue dicere solent: hoc tamen in loco pro iis accipi non potest, cum de succo separatim loquatur, & decoctionis quoque mentionem prius fecerit. Aqua rosarum per sublimationem facta plurimum confortat, Mesue in capite de rosis. Et rursus, Rosa & oleum eius, & aqua sublimata confortant cor, & c. Idem de aqua rosarum destillata loquitur distinctione sexta, ubi iuleb rosatum describit, ut Monachi eius interpretes probant: a quibus hoc etiam obseruatum est, duas solum aquas destillatas apud Mesuen memorari, nempe rosaceam & absinthii. Nullum fere hodie paratur epithema, quod non accipiat aquam rosarum. In acutis & magnis inflamationibus ad membra principalia roboranda commode admi62 Euonyministratur. Ualet ad fluxus intestinorum & uomitum. Oculorum inflammationibus, initio multum auxiliatur. quidam admiscere solent modicum thuciae & saccharicandi. Oculos corroborat & uisum acuit. Sanguinem a naribus fluentem linteolo imposita sistit. Quae paratur ex rosis rubeis, magis, ut loquuntur, cordialis est, magisque roborat: ex candidis uero, magis refrigerat, Remaclus F. De uino mixto cum aqua rosarum tempore cibi, uide apud Arnoldum in libro de uino. A Rosacea aqua licet uariis modis paretur, optima fit tamen per balneum M. Matthaeolus. Si rosae quas incarnatas uulgo uocamus, siccatae, uapore aquae humectatae destillentur, aquam rosa rum bonam reddent, Syluius. Poterunt autem retineri in linteo supra aquam feruentem, donec satis uaporis imbiberint. De aqua rosacea ex Bulcasi. Aque rosatae apparatus notus est apud plerasque gentes. Melius autem fit cum aqua, quam sine ea: melius etiam per ignem carbonum, quam lignorum. unde ex quatuor modis, qui sunt, Sine aqua cum lignis accensis, Sine aqua cum carbonibus: Cum aqua accensis lignis, Cum aqua super igne carbonum, primus uilissimus est & minimi odoris aqua reddit, melior eo secundus, secundo tertius, quartus uero omnium optimus. Secundus quidem & tertius modus usitatiores sunt. Et ego hic tertium, ( qui fit cum aqua accensis lignis, ) describam, ut in usu est apud reges Aharach. Facies igitur in domo ampla iuxta parietem berchile ( sic uocatuas quod aqua impletur ) paruum cuius fundum & latera sint ex plumbo, ita solidatum ut aquam non transmittat. Huic uasi deinde coopertorium aptabis ex uitro uel terra uitreata, et foramina rotunda in eo facies duo uel tria, plus minus pro uasorum capacitate, & prutuel multam uel paucam aquam destillare desideras. Deinde ollam aeream facies, similem olle balnei, quam construes super furno, ita ut berchile super furnum humiliore situ sit quam olla, ( ita quod applicet de calore ignis berchilis ad olla: sed haec uerba mihi redundare aut deprauata uidentur. ) Facies quoque caminum per quem fumus extra domum efferatur totus, ne noceat aquae rosatae. Postea reple ollam aqua, quae sit in puteo ( uase magno ) iuxta olla facto instar putei in balneo. Tum igne sub olla accenso aquam bullientem per canalem ex olla in berchile pertingentem transmittes, et alia aqua frigida ex puteo ollam replebis. In berchili quoque cannulam facies, per quam aqua cum plenum fuerit extra domum effluat. Pones autem cucurbitas siue uentres, id est uasa destillatoria in foraminibus coopertorii berchilis, & astringes circumuoluendo pannos lineos, ut firmiter maneant in suis foraminibus, & aquae uapor non egrediatur. Similiter & capita eorum stringes panno lineo. Et sint uasa ista ex uitro, uel ex terra uitreata, Tum rosas impones, & addes coopertorium suum cuique. Et suppones cuiusque naso phialam ad recipiendum aquam rosata effluentem. Destillatione perfecta rosas primas abiicies, & impones recentes, Hec Bulcasis. Miretur autem aliquis, quod in tali fornacis apparatu, ubi ignis uasi duplici seu berchili non subiicitur, ( ut coniicio, cum ex plumbo fundum & latera eius faciat, ) sed ad latus fornacis ponitur, referre putet, ex lignis ne an carbonibus ignis ollae subiectus fiat. Praeterea notum est ( inquit eodem in loco Bulcasis ) aquam rosacea ex syluestribus rosis quae sine rigatione sponte nascuntur, odoratiorem esse quam quae fit ex rosariis domesticis, quae coluntur & rigantur aqua. Fit autem ex his aqua destillata apud nos maiore compendio, quam superior, hunc in modum. Olla aerea qualis tinctorum est, ad parietem ponitur, cui coopertorium cum foraminibus aptatur, quibus uentres inseruntur. Olla repletur aqua, & subiicitur ignis ex lignis uitis uel similibus. Progrediente autem destillatione claudes os furni donec absoluatur tota destillatio. Pro lignis si carbones accendas, odoratior fiet aqua. ( Hic plus rationis est quam supra, quoniam ignis hic statim sub ipsis uasis destillatoriis fit. ) Secundi modi, hoc est destillandi sine aqua cum igne carbonum, ratio est huiusmodi. Fac furnum quadrum aut rotundum. cum coopertorio cui inserentur uentres facti ex terra uitreata ita ut possint sustinere ignem: & cum accensis carbonibus aqua destillare incipiet, claudeos furni, & relinque foramina aperta per quae fumus egrediatur. Est & aliud compendium tertii quartiue modi: Olla aenea plena aqua super foco ponitur, cum coopertorio perforato ita ut duos aut tres uentres, ex uitro, plus minus, recipere possit. Subiicies autem ignem ex sarmentis uitium uel carbonibus donec bulliat aqua. Saluiae aqua odorem pristinum retinet, Remaclus F. Scabiose aqua propinatur utiliter iis qui fistula aliqua laborant, & ipsa herbatrita fistulae pariter inseritur. Sedi minoris aqua in usu est chirurgis ad partes calidas refrigerandas, Remaclus F. Solani seu morellae aqua prodest contra omnes febres, si aeger in die accessionis ab omni cibo & potu abstineat: & cum fuerit in calore magno & multum appetit bibere ut amplius temperare sibi ne queat, det ei uitrum hac aqua plenum. Postea diligenter cooperiatur, & per uim etiam retineatur in calore: & sudabit sudore foetido. Abstinendum autem ei ab omnibus acetosis, & ab aere nimium uel calido uel frigido. Item ualet haec aqua ad inflammationes & concussines, si pannus lineus quadruplex in ea madefactus imponatur, & cum siccatus est iterum madefiat. Item ad omnes plagas & alios affectus calidos, si abluatur hac aqua, & pannus in ea tinctus imponatur. Iuuat etiam iecur calefactum, & pulmones qui siccantur aut hectica grauatur. Aduersus omnes istos affectus propinari debet cum tertia parte uini, Lullus in libro de aquis. Tiliarum e floribus ( quorum perquam suauis odor est & uitium flori similis odore ) aqua destillatur in frequente usu apud Germanos. Existimatur autem modice calida, sicca, & emplastica, potautilis ad epilepsiam, cordis tremorem, uteri dolores, calculum renum, & sanguinem in corpore ob casum aut ictu aliquem concretum, ad quod remedium aliqui etiam tritos tiliae carbones admiscent. Dosis est unica, aut sesqui. Oculorum dolores mitigat: & locos igne aut quauis materia feruente adustos sanat, idque efficacius si interior cortex albus tiliae in hac aqua maceretur, aut eius loco cydonii grana aut psyllium, & nata inde muccilagine loci illinantur, Ryffius. Aliqui liquore ui ignis extracto ex sanguine Melis aduersus pestem utuntur. Item ex anatum sanguine contra uenena, & c. de quo plura leges in lib. Destillationum Ryffii Germanico. Hirci sanguinem aliqui medicamentis aduersus calculum destillandis admiscent. Aquam compositam ex sanguine Maialis aliisque diuersis medicamentis infra alicubi describemus. De aqua ex lumbricis, et cantharidum genere quod a mense Maio Meylander¬ kafer denominatum ait, uide Brunsuicensem. Aqua ad rugas & maculas faciei tollendas, & cutim clarificandam. Albumina ouorum in aqua coctorum ad duritiem, remotis uitellis in mortario conteres, & in alembico uitreo aut alio uase uitreo destillabis. Usus est, ut per tres uel quatuor dies facies quotidie ter il¬ linatur. Attexerem hic catalogum aquarum destillatarum ex plantis, quae in Germanicis destillationum libris Hieronymi Brunsuicensis, & pleraque omnia ab eo mutuati Gualtheri Ryffii describuntur, nisi breuis esse studerem. Et sane nihil attinet singulas enumerari, cum a plantis iisdem omnibus quarum ullus in re medica usus est liquores etiam destillari & possint & soleant. Sed uires quoque & facultates singularum recensere, ut quidam faciunt, superfluum est, cum nullae aliae fere, sed eaedem etiam aquis quae plantis ipsis attribuantur, ut repetitiones istae non minus quam brassica biscocta fastidium uel mediocriter erudito lectori excitent. Quoniam tamen pharmacopolis aquae nonnullae praecipue & prae caeteris in usu sunt, ut ille quas Remaclus F. descripsit, earum catalogum hic attexam, eodem quo ille utitur ordine. Absinthium. Apium. Artemisia. Agrimonia. Althaea. Acetosa. Alkekengi. Auricula muris. Basilicon. Buglossus. Balsamita, id est menta Romana. Betonica. Bursa pastoris. Chamaemalum. Calendula. Carduus benedictus. Centaurium. Chelidonium. Cichorium. Capillus Ueneris. Caprifolium, id est periclymenon. Cucurbita. Cuscuta. Ebulus. Endiuia. Enula. Euphragia. Foeniculum. Fumaria. Gentiana. Genista. Hepatica, id est lichen. Hedera. Hyssopus Hippuris, id est cauda equina. Lactuca. Lauendula. Lapathum. Maiorana. Melissa. Marrubium. Melilotus. Millefolium. Menta. Malua. Nenuphar utrunque cum floribus. Nigella. Origanum. Peonia. Papauer satiuum. Parietaria. Pentaphyllon. Petroselinum. Pimpinella. Pastinaca. Plantago utraque. Portulaca. Polygonos, id est centunodia. Pulegium. Rosae albae & rubrae. Ruta satiua. Rosmarinus. Rubea tinctorum satiua. Raphanus. Saluia. Saxifragia. Satureia. Sambuci cortices, flores, folia. Scabiosa. Scolopendrium. Solanum, cuius cum plures sint species, fere ex halicaccabo tantum, id est alkekengi, aquam a pharmacopolis elici scribit Remaclus. Semperuiuum. Serpillum. Salix. Senecio. Thymus. Tapsus barbatus, id est uerbascum. Tanacetum. Tormentilla. Uiolae. Ualeriana. Uirga pastoris, id est dipsacus. Uerbena. Uermicularis, id est semperuiuum minus. Urtica. De Aquis Destillatis ex animalibus, earumue partibus aut excrementis. Et primum ex animalibus integris. Ex catulis aqua destillata prohibet renasci pilos, And. Furnerius. Ego curiosis istis & exquisitis remediis & parum credo, & etiamsi uera sint non probo, praesertim ubi alia multa & parabilia non desunt. Ciconiam teneram aliqui suffocari & destillari instar aquae rosaceae iubent, inde illini paralyticas aut contractas partes: & per uices ablui cum decocto cancrorum uiuorum sine sale: mirifice enim subuenire aiunt, si continuetur. Sunt qui in ciconiae tenerae, & quae nondum uolarit, corpus exenteratum unciam camphorae & drachmam ambrae imponi iubeant, & destillando tres aquas colore differentes, singillatim colligi: ex his ultimam praecipue laudant, ut facies alba & pura reddatur. Destillatur & aqua ex pica, de qua lege Brunsuicensem & Ryffium, ut desequentibus etiam. Ex capone, de qua infra priuatim agemus. non enim simplex tantum, sed & multis modis composita fit. Ex ranis, cancris, limacib. formicis. Ex sanguine anatis, hirci, taxi, uituli: uide Ryffium & Brunsuic. Ex humano sanguine: uide Brunsuicensem: & infra in mentione Quintae essent. Exiecore & pulmone uituli. Lactis liquore destillato chymistae utuntur, & qui boracis seu chrysocollae confectionem moliuntur aliqui. Mirum est quod referunt apud Tartaros aquam e lacte destillato inebriare. Oportet igitur lac densius esse, et moram apud ignem contraxisse. Itaque ex lacte forsan equorum id contingit. Sed omnis aqua cum saepius destillatur hoc potest efficere. nam incalescit, attenuat, & uim ignis magis recipit, Cardan. ¶ Sunt qui aqua ex uino & lacte simul destillatis contra quartanam utuntur, in Anglia praesertim, ut scribit Brudus Lusitanus: aliqui contra auriginem bibunt, author loannes Goeurotus. ¶ Priuatim uero aqua ex lacte caprino destillatur: uide Ryffium. Aqua ex felle bubulo: uide apud eundem. Ex ouorum albumine & uitello, Ibid. Ex spermate ranarum in aquis inuento: uide Ryffium. Ex uaccarum stercore: uide eundem. Humani excrementi aquam destillatam fistulas aliqui sanare promittunt, item ulcera corrosiua & difficilia curatu, & cancros, & tineam seu manantia capitis ulcera: item cicatrices cuti assimilare, maculas seu albugines oculorum abolere. Potam commitialibus prodesse, hydropicos iuuare, calculum e renibus & uesica pellere, contra rabidi canis aliosq; uenenatos morsus antidotum esse. Oleum ex eodem, quod post aquam igne aucto destillat, multo efficacius est ad fistulas, & cancros, aliaque praedicta mala, Matthaeolus Senensis & alii. Uide mirabilia quaedam apud Brunsuicensem. Urina humana destillata chymistae utuntur ad metalla quaedam resoluenda: typographi ad atramentum librarium, sed hi in rosariis 76 Euonymi De Uasis Et Instrupertinentibus. Uas destillatorium nominantes corpus intelligunt, seu cucurbitam, quam Germani suo uocabulo a similitudine figurae clauam appellant ( ein kolbe: ) Idem aliqui cucurbita uocant. Corpus uel corpulentum uas aliqui uocant latius uas, seu cucurbitam, in qua ponitur quod destillandum est, Syluius. Habet enim hoc uas alembico ceu capiti comparatum, corporis seu thoracis quandam similitudinem. Idem Arabice a Bulcasibeten seu batan, id est uenter nuncupatur. Uidetur & atanor apud eundem ubi aceti destillationem praescribit, cucurbitam significare. ( Furnum athannor uel fixatorium describit Geber in libro Fornacum. ) Cucurbitam quidam barbari bocciam uocant. Eiusdem figurae maiora uasa, ad digerendum seu putrificandum apta sunt: inde cum destillari oportet, matetia digesta in aliquot minores cucurbitas distribuitur. Alembicum pro corpore simul & capite accipi puto, magis proprie tamen pro capite. Caput enim seu capitellum, ut dixi, est uas superius, quod capitis quandam species prae se ferat, inferioris quod maius & oblongius est respectu. Idem uas recentiores campana uocitant, & capellam, ( aliqui metam, in quam per expiratum guttatim colligitur liquor ) alii pileum: nostrates galeam ein helm. Tubus qui ab alembico oblongus procedit & deorsum flectitur, nasus, rostrum, & simpliciter canalis uocatur: quod per cauitatem eius concretae in alembico guttae, que omnes in limbo, id est interiore circa imum alembicum plica, conueniunt, effluentes destillent in uas subiectum, quod uulgo recipiens, receptorium & matellam nuncupant. Nasus & rostrum a simili figura dicunt, quod haec pars non aliter promineat quam a capitibus auium rostrum, & quadrupedum nasus. Recipiens uas cum olea ex metallicis, ut uitriolo destillantur, ubi magno igne diuque opus est, peramplum requiritur. secus enim propter copiam uaporum in uasis collectam, ne dissiliant periculum fuerit. In amplis & largis capitibus aquas & olea praestantiora fieri creditur quam in angustis. Caecum alembicum dicitur quod naso rostroue, & similiter limbo caret, praeparationi & rectificationi seu circulationi, id est perfectioni idoneum. Eiusdem genus alterum cum limbo est, quo utimur, cum phlegma ab aliquibus aquis uel oleis in Sole aut alio loco calido abstrahere uoluerimus, ut dicetur in oleo uitrioli. Quae corporibus seu corpulentis uasis non erectis, sed uelut cubantibus imponuntur capitella limbo caret, suntque lagenis terreis uulgaribus proxima, Syluius. Uidi & capitella duo, ut per inferius per usum materiae portio in superius ferretur, quod cum inferiore clauiculatim iungebatur, ne inferius lutatum esset auferendum cum recens materia uasi corpulento erat infundenda, Idem. Interdum capitelli forma est in artum pyramides modo mucronata, interdum parte summa capitis modo latescit, ut plus uaporis capiat, & largiorem aquam cogat, sed tunc fere in uas corpulentu ex uertice relabit, Syluius. Sublimare pro distillare multi simpliciter accipiunt, alii peculiariter per eo quod est in alembicum eleuare ui ignis materiam illi, figendam, ut metallica multa sublimantur. Alii utriculos uitreos aut terreos mutuo applicant, quos musas cornutas uocant, quor alter lutat igni insidet, materiam distillandam continens: alter ab igni procul abest, humorem recipiens in ambobus collis concretum, Syluius. Instrumenta haec uulgo retorta uocant, Galli etiam cornettas. Porro musa cornuta musicum instrumentum est, quod Germani uulgo saccifistulam nominant. Est autem uas retortum, idoneum destillandis illis quae non possunt altius attolli. Uas recipiens plerunque est phiala uitrea collo oblongo, cuius ori alembici nasus inseritur, & aliquando uenter eius ollae aut alteri uasi concauo imponit, ut firmius loco maneat, uel pro rei conmoditate aliter atque aliter collocatur. Circulatoria uasa dicunt in quibus per uices uapor ascendit, et rursus in liquorem conuersus descendit, ut dicemus infra in putrificationis mentione. Ex his praestantissimum est quod uas Hermetis ab authore nominatur: & a figura, ut coniicio, pelecanus. nam ut pictores pelecanum repraesentant rostro suum pectus pungentem: ita hoc uas utrinque tanquam ansatu canales habet, qui a capite id est superiore parte inchoantes semicirculi figura descendunt & reflectuntur quasi in principium uentris infixi. quae figura etsi a uitrariis difficulter & magno pretio impetratur, omnium tamen optima est ad circulandum. Si haberi tamen non possit, cucurbita cum alembico caeco sine limbo utemur: aut uase ex integro uitro, quod in medio angustius sit, & ab initio uentris eminentem habeat breuem canalem per quem liquor infundi et effundi possit. Utriusque horum figuras ponemus infra in Titulo de quinta essentia: & alias quasdam aliorum uasorum & fornacum passim in hoc opere. ¶formae uasorum diuersae & prope modum infinitae sunt, chymistis usurpatissimae, Syluius. Figuras & nomina diuersorum uasorum qui requirit, ex Brunsuicensi, Ryffio, And. Lonicero & aliis petet. In uitrariis quidem officinis quos quis uoluerit modos sibi conficiendos locabit: quales & in Heluetia sunt prope Scaphusiam, & non procul Basilea & Solodoro. Sed optima ex uitro albo fiunt, ut Uenetiis. talia apud nos fieri possunt fragmentis orbium specularium aliisque uitri albi collectis. ¶ De aludele uase uide Gebrum in libro Summae perfectionis I. 4. 44. & rursus in lib. fornacum. Albertus alutel scribit, & uas interpretatur sublimationi destinatum: similiter Bulcasis. Idem arsenicum sublimari iubet in patella terrea uitreata, cuius formam describit in capite de sublimando adhichbar dic. Aluthel ( per th. ) est alembicum quo utuntur alchymiste in destillationibus, Bellunensis. De materia uasorum ad destillandum: et primum contra plumbea & aenea uasa. Aquae destillatae per balneum Mariae, tantu excellunt illis, quae per ignem simpliciter in alembicis plumbeis fiut, quantum aurum praestat ferro. Nam quae in balneo Mariae parantur cum capellis ( alembicis seu capitibus ) amplis, & bene magnis et uitreis, absque ullo molesto odore fumi aut empyreumatis, natiuum odorem saporemque herbarum & florum, a quibus extrahuntur, referunt, quod in uulgarib. plumbeis minime contingit. Nam quae in his parant aquae paucissimae & raro, presertim adhuc recentes, fumi aut ustilaginis insigni fastidio carent: quod quidem bibentib. aegris non molestum modo, sed etiam noxium est. nam praua plumbi qualitas stomacho pectori, & omnibus uisceribus nocet: & similiter aeris qualitas. Quo intellecto docti & praestantes medici, ueteres secuti, decoctionib. tantum utuntur. Sed aquae ut par est destillate, id est odore saporeque suae plante preditae, non solum de coctionum uires aequant: uerum etiam superant in eo, quod tu gustu suauiores, tum uisu clariores cum sint, magis oblectant. Debebunt autem boni tum medici tum pharmacopolae, relictis plumbeis instrumentis, balnea Marie dicta sibi parare, & si plus in eis tum laboris tum sumptus foret, ita Deo pariter & hominibus satisfacturi, Matthaeolus. Que plumbo destillantur, omnino improbanda censeo, propter cerusam & qualita tes alias plumbi maleficas, cum & aquam per tubos plumbeos deductam damnarit Galenus quod dysenteriam excitat, Syluius. Multum praeterea uariant, ut cocta, sic destillata, uasorum ratione. Quamobrem magna in his cura est adhibenda, ut terrea sint uel uitrea potius quam metallica. & quae terrea sunt, ex luto sint puriore & diligenter cocto, qualia sunt figulina Lutetiae Bellouaca, & Britonia, & Hispanica. Uitrea autem sunt praestantiora, quia puriora & densiora. sed etiam chariora & fragilia magis, nisi paulatim incalescant & refrigerent: in quo etiam discrimine sunt terrea. Ob id utraque luto sapientiae, quod uocant, paulatim undique circumlinunt, et siccant, quantum uasis eius, ignis uiolentia attingere debet, etiam si cineribus, arenis, scoriis primum excipienda sit. Nam quae aquis aut ipsarum uaporibus insident uasa, munimento nullo indigent. Metallica uero, plumbea, ferrea, aerea, stannea, argentea, aurea, cur damnem, in promptu Galeni ratio est, in singulis prope horum metallicorum generibus. Si enim aquam plumbeis tubis delatam affirmat dysenteriam generare, quis metus ab aquis receptorio & capitello plumbeo destillatis? Adde quod cerussa non pauca in superficie interna plumbei capitelli, ut aceto destillando colligitur, sic ui empyreumatis cum uapore plerunque etia acri, nempe ex plantis acribus, ascendentis, ea quae aquas ipsas inficit, et magna parte lacteas reddit, donec subsederit. Ex caeteris metallis, quae uel ferruginem uel aeruginem gignunt uasa, tantum habent periculi, quantum ferrugo & aerugo nocentior cerussa. Purgatiore argento & auro facta ut sunt innocentiora, sic paratu ob sumptum magis difficilia, Syluius. Uasa optima sunt uitreata, deinde figlina uitreata ( intus forisque. ) deinde alembica ex stanno, patellae ( in rosariis ) ex plumbo. Tertio alembica simul & patellae plumbea. Nam & lignorum ignis subiectus si modicus sit, plumbo non nocet: sed oportet patellas istas plumbeas in cinere cribrato sitas esse altitudine palmi, non in arena. Quarto alembica ex cupro intus stanno inducta. Quinto aerea. Sed cuprum, & magis etiam aes, duo incommoda habent. primum quod aquas reddunt ad ruffum colorem plerunque declinantes, & ustilagine uitiatas. alterum, quod semper uis quaedam uenenosa eis inest, magis quam caeteris metallis, ideoque cauendum ab eis monet Christophorus de Honestis, Brunsuicensis. Cum igitur eruditissimi quique medici & experientia ipsa, aquas in uasis ex plumbo, aere & aliis impuris metallis destillatas omnino improbent, boni uiri officium fuerit ad magistratum haec referre, ut pharmacopolis aquas huiusmodi partim nocentes, partim certe inutiles amplius parare aut uenundare non liceat. Bulcasis quidem cucurbitis plumbeis utitur in rosis siccis destillandis: quod forte concedi potest pro illis aquis quae extra corpus tantum usurpari debebunt. Sunt qui uasa ex puro & optimo ferro parata non uituperent, quod nulla praua qualitas inde, ut aiunt, in materiam aut liquores redundet: & metallica quaedam magno ac diuturno igne destillanda tam ualidis uasis indigere uideantur. Sed de hoc alii iudicent: ego chymistis ea reliquerim. Berchile Bulcasis uocatuas in furno aquae rosaceae bullientem aquam excipiens ex aheno iuxta posito deriuatam, cui uasi cucurbita rosas continens imponitur: De fornacibus, & c. Fornacum genera duo destillationi per cineres apta supra descripsi: & Balneum Mariae etiam ex Bulcasi. Hic aliud fornacis genus delineabo, cuius usus erit uarius: praecipuus tamen cum quid per ignem ualidum destillari debet, ita ut nihil medium sit inter ignem & cucurbitam qua continetur materia destillanda: quo modo olea quedam siue liquores caustici ex metallicis eliciuntur, ut aqua fortis, & c. Erit etiam usus ad sublimandum: & si quis lebetem in summo super crucem ferream imponat, eam uel cineribus uel aqua replebit, & luto circumposito quam uoluerit destillationem instituet. Pro aqua forti uero aut similib. cucurbitam lutatam statim recta super crucem imponet. Quin & supra tabulam e ligno ualidam haec fornax construi poterit, ut ego feci, ut in quem uolueris locum transferatur. Itaque super tabula lignea quadram fornacem strues, ea capacitate quae mediocri cucurbitae imponendae satisfaciat. parietes ex lateribus eriges, quos luto optime praeparato conglutinabis. Altitudo pedes duos non multum excedet. Parietes intus pedis plus minus spatio distabunt. Constructo iam fundo hostium fiet, O. ubi cineres eximantur, qui a carbonibus a superstructa statim craticula deciderint. quod si etiam altera craticula per quam cineres deciderent interponeretur, ( & spatium illud infimum paulo altius fieret, ) non opus esset toties eximere cinerem, & ignis foret uehementior. Uocalis I. alterum hostium signat, statim supra craticulam, quam punctis aliquot transuerfis ordine positis designaui. Id hostium, ut & inferius, satis est tantum esse ut manus commode inseri possit. U. crucem ferream indicat, hoc est duo ferramenta, quorum inferius in medio cauum subsidens habeat, in quo alterum recipiatur transuerso situ ei impositum. A. & E. quatuor summos angulos fornacis demonstrant, in quibus totidem spiracula ( uentilia uulgo uocant ) fieri debent. at si fornacem rotundam facere placuerit, spiracula ista inferius alicubi fient, nempe circa crucem, uel statim infra lebete, si quis indetur: quem per b. literam notaui: tabulam super qua fornax tota struitur per c. ut in figura hic adiecta apparet. Aliud fornacis genus pro oleo uitrioli infra describam. Fornacem pro balneom. descriptam habes supra, ubi de Balneo M. in genere tractamus, ex Syluio. item in Aquae rosaceae apparatu, ex Bulcasi. De fornacibus diuersis chymisticis & destillatoriis liber Gebri extat. De fornace construenda uide apud eundem in libro Summae perfectionis I. 4. 43. ¶ De roimage 1 sariis communibus, in furnis figlinis, etsi quidam ex aere etiam faciant, dicemus infra, statim post destillationem per cineres. ¶de pigro Henrico seu furno acediae, id est canali quo Balneum Mariae calefit, supra scriptum a nobis est, ubi de Balneo Mariae in genere egimus. ¶ Carbonum differentias ex Theophrasto: sed melius ex fabris nostris, praesertim aurifabris, et ipsa experientia cognoscemus. Damnantur fossiles propter odoris grauitatem. Ex fago abiegnis praeferuntur. Dioptram appello instrumentum, quod quidam faciei obtendunt manu, ne ab ignis uicinia laedantur, cum ad uehementiorem ignem accedere opus est. Ea est tabella rotunda in medio per transuersum excisa, cum manubrio, huiusmodi. Liquores destillati in phialis uitreis seimage 2 debent, oris angusti. os epistomio ligneo, praecipue ex subere occludetur, et insuper inducta cera membranam circumilligare oportet. Uasa quomodo claudantur & muniantur, tum luto, tum aliter. Lutare uulgo dicunt pro eo quod est luto illinere, loricare, incrustare. Odores & qualitates eorum quae destillantur ut melius conseruemus, caput cum corpore, & nasum extremum cum recipiente, qua committuntur, diligenter luto saepire & aptare oportet, lutare uulgo dicunt. Sunt qui luto simplici cum pilis bubulis subacto ad id utantur, alii etiam calcem addunt, ni fallor. Sunt qui calcem cum oui albumine misceant, ubi festinatione opus est. statim enim induratur materia. alii aliter lutum quod sapientiae uocant, componunt. Recipiens cum naso non opus habet tam firmo luti genere. Sat fuerit si cum duabus cerae partibus unam resine incorpores. Ad hoc opus communis abiegna & impura resina adhibetur, sed purgata. Purgatur autem si ut primum liquata est igne, mox per fasciculum straminum traiiciatur & percoletur. De praeparatione cerae ad lutandum perstramen, lege Uistadium capite 10. Si caput non satis apte responderit suo corpori, sed laxius sit, charta in gyrum ductam interpones. Foris etiam ubi circa commissuram inducendum est lutum, chartam madidam primum iniicito, aut linteum, deinde lutato. ¶ Lutum ad conglutinandum cucurbitam cum alembico, & c. debet cum argilla & pilis fieri, & siccari antequam ignis subiiciatur, Bulcasis in oleo de lateribus. Erit autem firmius lutum, si non modo cum pilis aut lanis, sed & sanguine hircino subigatur: magisque etiam cum squama ferri. Lutum quomodo pro fornacibus parandum sit, uide infra ubi de destillatione per cineres docemus. ¶de sigillo Hermetis, id est uitreorum uasorum orificiis candente forcipe per lenem compressionem consolidandis et quomodo postea iterum reserari debeant, uide Uistadium capite uicesimo.¶ Luto muniuntur etiam toto ambitu cucurbitae illae quae ignem sustinere debent immediate subiectum, idque bis uel ter, siccata semper priore crusta antequam secunda inducatur, ut cum aqua fortis et oleum uitrioli destillantur. Pro destillatione in cineribus lutatione non opus est: si quis tamen uasorum fragilitati consulere uelit, praesertim ubi plura uasa simul in una fornace ponuntur, semel aut iteru incrustasse sufficiet. Cucurbitas illas quibus in Balneo M. utuntur, praesertim cum plures simul ponendae sunt, aliqui panno laneo induunt, confectis ex eo ueluti caligis aut soccis quiinfibulantur. ¶ Uasa uitrea aiunt igni diutius resistere si incerentur: hoc est, si cera liquata uasis prius calefactis: bis aut ter illinatur. De praeparatione ad destillationem. Quoniam in destillatione, elementorum quaerimus separationem, siue propter unum pluraue ex ipsis, siue ut iis remotis quintam essentiam adipiscamur: separatio uero sine caliditate fieri non potest: nam caliditas ea quae eiusdem generis & naturae sunt colligit, discrepantia separat: uarios modos, ut hoc rite efficerent, tum chymistae tum medici inuenerunt. Uocant autem huiusmodi praeparationem diuersis nominibus, digestionem, fermentationem, putrificationem. Digestionem dicunt comparatione concoctionis illius quae in uentriculo fit, per calorem innatum, qui efficit ut ingesta omnia in unum chymum uertant. nam quod digerere & concoquere uerba indifferenter accipiant qui minus Latine loquuntur, notum est. Quod si materia siccior cum liquore coniuncta sic preparet, uocabulo magis proprio macerationem aut infusionem dicemus. Caeterum fermentatio proprie dicitur ubi uis quaedam calida interna, sed ab externo calore aucta uel excitata, in humorem agit, ita ut communis quaedam qualitas cum spiritu calido & bullas ciente per totum corpus misceatur extendaturque, ut fit in fermenti proprie dicti cum farina sub acta mixtione: item aceto in terram effuso. Et hic quidem affectus initium putredinis est in iis quae humorem superfluum habent. Ab hac nihil differret quae putrificatio uocatur, nisi uase, quod pharmacum destillandum continet, in materia aliqua putrescente collocato, fieret: idque non aliam ob causam, nisi ut unus idemque calor per dies aliquot continuus & aequalis pauco labore sumptuque conseruetur. Materiae uero putrescentis odor & qualitas pharmaco, quod in cucurbita uitrea ore diligentissime obturato conditur, meo quidem iudicio communicari non potest, & si quidam aliter sentiant. nam si uas diligenter obstructum sit, uitium nullum accidere potest. Accidit tamen aliquando non propter fimum aliamue externam causam sed quoniam materia in uase excrementitio humore abundat, qui accedente quouis calore extraneo facile putrescit. Ipsum quidem uas uitreum utcunque longo tempore in fimo permanserit, nihil uitiatur, nec obscuratur, praesertim si ex optimo uitro fuerit quale Uenetum est. nam uulgare uitrum uiri de nebulam quandam, & ueluti cutim in superficie acquirit. Destillatio quae a putredine fit, uel fimi equini tam solius, quam cum calce paulatim irrigata & saepe mutata, uel corticum humectatorum, uel aliorum putrentium, ut chymistis fuerit in multis utilis: medico tamen non est recipienda, propter causam in lignis putribus & ex putredine uel alia de causa graueolentibus, si praesertim intra corpus est recipienda. nam admouendorum foris minor habetur ratio, Syluius. De hac destillatione in fimo equino, uide supra in fine eorum quae de Balneo M. in genere scripsimus. In praesentia quidem de putrificatione potius quam destillatione agendum erat. Sed quonia putrificatio quoque in fimo equino improbanda uidetur, si destillatio in eo uituperatur, non omnino praeter propositum nostram & aliorum super hac re sententiam hoc in loco exposui. Putrificatio in fimo equino cum calce, alias sic fit, ut fimus quotidie aut alternis diebus, maioribusue interuallis aqua tepida aspergatur: alias sine aspersione, cum scilicet per se satis calidus fimus uidetur. Scrobe effossa in aliquo domus angulo fimi equini stratum ponit, altum circiter pedem, id est tres palmos: deinde alterum calcis ad palmi unius tantum altitudinem, et sic deinceps alternis. Opus est autem plerunque fimi tribus onerib. quanta baiulus gestare potest. Sunt qui destillanda, in uino prius macerata praesertim, in lagenam stanneam infundant, eamque clausam in calce uiua condant, qua aqua pluuiali per interualla extinguunt. Alii fimo equino stramen de culmis auenae miscent, & aqua calida aspersa, uas imponunt, totumque stuppis, pannis aut sacco inuoluunt, in aliqua domus parte ubi frigori accessus non sit. Alii in uinaceis per autumnum condunt, alii in oliuarum fracibus, id est post expressionem reliquiis omnium optime, ut Cardanus docet. Pro leui quidem calore simpliciter in stramenta concisa imponi satis est. Germani quidam qui in stubis degunt per hyeme ( hypocausta aliqui uocant, ego zetas potius ) fornaces in eis humiliores faciut, & in superficie superiore duas aut tres ollas uitre atas imponunt super bacillis ferreis, lutoque diligenter muniunt. In his tenuissima arena repletis, aut cinere, & destillari aliquid potest, quod & ipse experiri uolui, & liquores quidam praeparari aut rectificari, & caetera. sic sumptui & labori parcitur. Aliqui ut materiam destillandam in Sole digerant, caua specula in hunc usum conficiunt, quae quos exceperint radios reddunt, & reflectunt in uas quo materia continetur. ad hoc, ut audio, commodior foret figura parabolae cauae. est autem parabola coni sectio: Uide Archimedem in libro de speculis comburentibus. Idem commode fieret globis crystallinis suspensis inter uas circulatorium et Solem, ita ut Solis radii per globos ad uas pertingant. Sed horum ipse nihil expertus sum. Unus omnium istarum praeparationum finis est, ut liquor facilius, uberius, & efficacius etiam extrahatur. ¶ Digestionis tempus pro materia uariat: quae quo solidior est, eo longiore indiget tempore. Herbae recentes breuiore egent tempore, cum in uino alioue liquore macerantur: sunt enim molliores, & diutius relictae mucorem contraherent. eaedem aridae paulo longiore. deinde semina, postremo radices: ita ut duplum fere temporis sequentibus debeatur. herbis recentibus dies tres. aridis septem. seminibus & aromatibus plerisque duodecim aut quatuordecim. radicibus uiginti octo: aut minus si recentes fuerint. Sunt quae per dies quadraginta relinqui iubent medici quidam, chymistae uero etiam amplius sua metallica. Hoc etiam refert an abinitio statim trita infundantur. nam ea quoque multo breuiori, duplo fortassis, tempore egent, quam quae integra imponuntur. In aquis aureis, ut uocant, aromata aliquando integra per dies aliquot in uino macerari: tum exempta tritaque, rursus infundi & per aliquot dies adhuc relinqui solent. Putrificatio herbarum destillandarum in fimo equino fere per dies quatuordecim fieri solet: in balneo Mariae uero per duos aut tres tantum dies naturales, Brunsuicen. Putrificatione praecipue indigent quo rum substantia siccior est, crassa, densa, 102 Euonymi cruda minus quae contra se habent, & per naturam aut Solem digesta praeparataque sunt. Putrificatio citius perficitur tempore nubilo, quam sereno, Uistadius. Plerisque quae in fimo equino praeparantur, aliquid salis adiicitur, ut animalium sanguini, carnib. piscib. Guaynerius. Ut digeras, accipito alembicum caecum: si uero materia pura sit, ut liquor purus, uas circulatorium, in quo genere optimus est pellicanus. quanquam is uix fieri potest, nec nisi magno sumptu, & c. Ceterum in digestione seu putrificatione, uas totum occultari debet fimo equino aut uinaceis, & c. Ad circulatione uero media pars uasis aut saltem tertia, in aerem liberum & frigidum eminere debet ( ut etiam ad destillationem, ) Uistadius ca. octauo, ubi pluribus docet de putrificatione in fimo. De rectificatione liquorum destillatorum. Aquae in Balneo M. destillatae, insolari & rectificari debent: nempe in uase uitreo ( cuius os corio obligatum sit ) aqua destillata repleto, sic ut tertia pars uacua relinquatur, in arenam feruentem imposito per quadraginta dies, ut phlegma omne consumatur. debet aut tertia pars uasis in arena condidestillatae uero calidae facultatis aque in uino aut aqua ardente prius infusae, ne nimio calore homini noceant, loco frigido in arena humida per mensem aut amplius, si feruidior aqua sit, relinquantur, similiter tertia parte uasis in arenam condita: aut duae uasis partes ( duae tertiae ) in ipsam cellae uinariae terram defodiantur, Brunsuicensis. Aqua quaeque repetita destillatione, praesertim super faeces bene contritas, rectificat: eoque magis quo saepius destillatio eius repetita fuerit: sed plerisque ter aut quater repetiisse sufficit. Curandum autemut singulis uicibus phlegma omne diligenter separetur, quod fit si uel primus liquor, aut si aqua ardens destilletur, ultimus, qui aquosus est, seorsim excipiatur, & c. Phlegmate iam separato, ultima per circulationem, ( de qua iam proxime dictum est, diceturque amplius in Titulo de quinta essentia, ) rectificatio adhiberi debet. Ut uero empyreuma quod his inest paulatim expiret, satius fuerit phialas, quibus hi liquores seruantur, apertas aliquandiu tenere: obseruando tamen ne interim odoris gratia, & cum ea uiri um multum exhalet, Syluius. Liquores destillati diuersi aliquando si misceantur, turbulenti fiunt instar seri: & plerunque liquor uetus cum recente mixtus perturbat eum. His puritatem & claritatem reddes, in libras tres aceti albi acerrimi sex aut octo guttis iniectis: nam turbulentam materiam ad fundum detrahunt, Brunsuicen. Destillatio per filtrum. Destillatio per filtrum chymistis magis in usu est quam medicis, excogitata ut leuior & subtilior puriorque pars a crassiori & feculenta separetur. Itaque succi herbarum sic destillari possunt, in uase aliquo positi, in quo pannus laneus imponatur, cuius pars latior tantum in uase sit, tenuior & in angustum desinens, siue in unam fasciolam mucronatam, siue in duas aut tres discissas, extrauas dependeat. debet autem uas modicum a latere fasciae inclinari. Licet & marginales aliquot panni fascias imponere, singulas fere longitudine pedis: per quas liquor in uas subiectum deriuabitur. Quod si iterum aut tertio sic destillare uoles eundem succum aut liquorem, uas primum in quo liquor est in scalis ponere potes altiore gradu, secundum inferiore, et sic deinceps, cum fasciis panni in singula uasa impositis & dependentibus in subiecta, ultimum solum fasciis carebit, quod excipere tantum debet, non etiam effundere. 106 Euonymi Destillatio per filtrum fit etiam in duobus retortis uasis uitreis bene lutatis, quorum unum altius stet altero, cum liquores pretiosos & odoratos a materia ( di gesta prius in Balneo M. ) detrahere libet: ut meminit Ulstadius cap. 56. Ad syrupum qui de acido citri succo conficitur, succum illum destillari oportet per pannum seu filtrum: alioqui coagulatur cum refrixerit: & similiter succum limonum & arantiorum. Per filtrum aliqui destillant etiam herbarum decocta ad lenissimum ignem facta, quae postea paulatim ad spissitudinem mellis decoquunt, ut e radicib. ellebori nigri. Alii simpliciter colare contenti sunt. De Aqua Ardente Seu aqua uitae simplici, eiusque uiribus & usu multiplici. Aqua ardens, seu aqua uitae, a uino extrahitur, apud nos ex faecibus tantum ab iis qui uulgo uendunt, & ex hoc uno fere uictum quaerunt. Et forte nihilo deterior est quae a faecib. detrahitur: nam Lullus a corrupto etiam uino recte separari posse docet: imo si aliquoties destillet, efficacior fiet, hoc est calidior & siccior. nam faeces etiam ustae, perquam calidae sunt, & calidissimum reddunt oleum, quod de tartaro uocant. Sed que a uino detrahitur aqua ardens, suauior mihi futura uidetur & odore saporeque gratior, & nihil ustilaginis resipiens: & ad quintam essentiam quoque aptior. Aqua ardens uocatur etiam aqua saponis, ex qua oleo admisto fit sapo, urit enim corpus & uesicat. Fit autem haec aqua, tanquam lixiuium, ex duabus seu tribus cineris partibus & una calcis. & illa est fortior, in qua ouum submersum magis supernatat extra aquam. itaque primo sic facta, fortior est secundaria ad usum cauterii, Monachi in Mesuem. ¶ Aqua ardens saepius destillata eo acuitatis deducitur ut bibi non possit, Car danus. sed hoc uulgo notum est. Solent autem uulgo qui uendunt bis tantum destillare: ad encaustarum uitriariorum uero usum quater, ni fallor. Nos supra docuimus, quomodo semel aut iterum destillata in serpentinis aut aliis consuetis uasis, ( cannis brachialibus aereis, ) in cineribus postea perfici possit donec phlegma omne deponatur: qua ratione non tantum calidior & subtilior fit, sed etiam gustui gratior odoratiorque. Neque corporum quae uocant, neque capitellorum ( quae alembica dicunt ) una omnibus ad omnes succos destillandos est forma. Nam aqua trahitur quibusdam ex uino imposito in uas aeneum magnum igni incubans. Cui collum crassum tripedale est, & collo huic insidens capitellum etiam aeneum in pyramidem fastigiatum, ambiente id uelutsitula aquam frigidam continente, ut celerius uapor largus a capitello refrigerato densetur, & ne ignem sic referat aqua uini. Aliis loco colli & capicelli uaporem excipit fistula ex ferro albo uel alio metallo, praelonga in multos anfractus maeandrorum modo & serpentum contorta ( unde ei uulgo serpentinae nomen est ) in aquam magna sui parte mersa. Aliis alia quoque est forma, Syluius. Formas uasorum diuersas aquam ardentem destillandi, apud Gualtherum Ryffium & And. Lonicerum depictas uidimus. Bulcasis ait uinum ita destillari posse, ut acetum, cuius destillationem descripserat: Uide infra, mox post Titulum de destillatione in cineribus. Sunt qui ab operculo lebetis uinum aut faeces continentis fistulam teretem recta ascendentem faciant, infra largiorem, ut quasi coniformis sit. eam supra recto fere angulo flectunt, & per situlam aqua frigida plenam sedi altiori impositam dirigunt, simplici quidem non intorto ductu. sic copiosam aquam reddi aiunt. Similia instrumenta parua pharmacopolae quidam parant, & uesicas uocant: ut si quo alicuius herbe stillatitio liquore indigent, ex tempore conficiant. quin & aquam superfundunt, ut copiosior reddatur, quod minime laudo. ¶aquam ardentem satis destillatam esse, hoc est ut minimum quater, & a phlegmate omni purgatam, intelligitur, si accensa, tota a flammis consumat, ut nulla prorsus humiditatis nota in fundo uasis relinquatur. aut si intinctum in ea linteolum accensum non comburatur, quod maioris perfectionis indicium est, ut illud etiam si iniecta olei gutta subsidat. Oleum enim aerium est, quo substantia ignea, ad quam aqua ardens toties destillata peruenit, leuior esse debet. Sed ultra caliditatem repetitis destillationibus maiorem subinde tenuitatem acquirit. & cum ignis quilibet quo crassior est, eo magis urat, quo tenuior eo minus, tenuissimus sane omnium minime uret. Eadem causa est, quod gutta aquae uitae in uolam infusa, quo melior fuerit eo citius euanescit & consumitur. Audio & hanc esse notam huius aquae laudabilem, si succinum accensum eique in cochleario immissum ardeat. Cum uinum ( inquit Ulstadius cap. 10. ) bis aut ter destillatum fuerit, spongiam subtilem scinde in frusta ita magna, ut ab omni parte possint attingere cucurbitam in parte superiori, ( nempe in ambitu interiori. ) debet autem alligari spongia tribus aut quatuor funiculis extra eminentibus, quando superimposueris alembicum, ita quod spongia non possit in fundum destillatorii cadere. & intingatur in oleum oliuae, & parum iterum exprimat, ne forte oleum in cucurbitam incidat & cum materia destillanda misceatur. Tum alembico superimposito claudatur cum cera ( uel resina purgata ) praedicta. Per hanc spongiam spiritus optime destillabuntur, & phlegma propter oleum non transibit. Et hoc modo plus proficies una destillatione, quam alioqui tribus. Alembicus tamen sit factus absque limbo, ut caeci, sed rostro non careat, Hec ille. Nostri phlegma quod in fundo remanet a faecibus destillatis, aquam mortuam uocant. est enim insipida & foetida. Talis, hoc est foetens, a solis ne faecibus reddatur, an etiam uino, non sum expertus. Pro aqua ardente destillanda, uinum eligendum est optimum, nigrum, uel rubeum, uel album. Nigrum quidem & uetus uberiorem & meliorem aquam reddit. Ignis primo leuis, deinde uehementior fiet: sed cauendum est ne ullo modo bulliat uinum. Quae elicitur aqua, ardens cognominatur, aut anima uini: & cum bis uel ter destillata fuerit, aqua flagrans, Albertus ut quidam citant. ¶ Ex faecum quinque partibus duplici destillatione, hoc est prima & secunda, unam relinqui audio, uel paulo minus. Phlegmate omni iam consumpto, nihil amplius destillando amittitur, sed totum redditur. De quatuor mensuris uini plerunque una mensura aquae ardentis colligitur in prima destillatione, plus minus secundum bonitatem uini. Deinde in altera destillatione, pro una mensura redit dimidia. In tertia, pars una de quinque consumitur: in quarta tantundem redditur, quantum imposueris, ut plurimum, si destillatiorite fiat. Perges tamen destillare. sic enim aquam magis magisque perficies, ita ut nona & decima repetitione quam perfectissima euadat. Sed quoniam ad destillationem toties repetendam & tempore maiore & sumptu opus est, tertio aut quarto destillata aqua saepe sumus contenti, et perfectam uocamus. Et sane ut citius tardiusue perficiatur aqua, plurimum refert instrumentum. Uapor enim magis destillatur in prima destillatione canonis, quam in tribus serpentinae. ( Uide an legendum sit, Uapor enim magis destillatur & perficitur in una destillatione quae per serpentinam, id est cannam anfractuosam fit, quam uel tertio repetita per cannam rectam. ) Sciendum praeterea quod tres diuersae aquae ex prima destillatione colligi possint, quarum prima perfecta est, illa scilicet quae ardet & igne consumitur, linteum uero in ea intinctum quauis ardens non consumitur. ( facies igitur aliquoties periculum, et cum ardere aqua desierit: quod in destillatorio superest, tamquam inutile auferes. Secunda inter utilem & inutilem media est. ) Tertia inutilis, nisi quod oculos & faciem clarificat, si ter quotidie, mane, meridie & uesperi inde lauetur. ( Sed haec uis tertiae aquae, si ex uino destillatio fiat, forte uera est: sin ex faecibus, ut apud nos, non uera. ) Porro destillatorium non supra duas partes impleri debet, ut tertia relinquatur uacua, & uaporib. suum sit spatium, Hactenus Lullus. De uiribus aquae uitae ex libro Arnoldi de Uilla noua qui de aqua uitae inscribitur. Arnoldus in libro de aqua uite quam plurimas eius facultates describit, tum ipsius per se, tum aliis medicamentis admixtis ei post destillationem, seruato 12. signorum ordine a capite ad pedes. quoniam, ut ipse ait, remedia capiti adhibenda multo efficaciora sunt, si eo tempore admoueantur, quo Luna in ariete est, & similiter in caeteris: id quam uerum mihi uideatur, nunc non dicam: hoc tamen non tacebo, quo nostro seculo doctior quisqe est, eo minus illum huiusmodi per suasionib. quas Arabes in rem medicam inuexerunt, tribuere. Aqua uite simplex ( inquit Arnoldus ex nescio quo Theoderico ) rumpit abscessus tum intrinsecos si bibat, tum illita extrinsecos. Rubentes & caligantes oculos emendat. fluxum lachrymarum restringit. Epilepticos pota iuuat, paralysin inuncta curat. Ingenium acuit, memoriam restaurat. Exhilarat, & iuuentutem conseruat. Lentigines, impetigines, etomes maculas faciei tollit. Synanchem gargarisata curat ( et uuam humore flaccidam: ) item phlegma salsum, guttam rosaceam & dolorem dentium remouet. Maniacis & melancholicis mirabiliter confert. Uenenum fugat. Odor eius ( accensae ) muscas & reptilia frigida interimit. Decoquit carnes, & pisces a putredine seruat. Uinum putrefactum restituit. Extrahit uirtutes herbarum & radicum, si per quatuor dies ( alias horas ) imponantur in ea, uiola tantum excepta. Debet autem reponi in uitreo uel argenteo uase optime clauso. Melio ruberiorque fit ex uino uetere, puro et rubeo, Haec ille. Qui plura desiderat, quod ad uires aquae ardentis, legat quae superius scripsimus de uiribus quorundam liquorum quos aureos uocant nostri, & aquas uirtutum. Nam plerasqe omnes facultates ex aequo tum illis tum aquae uitae simplici adscribunt, & multo magis compositae, maxime uero quintae eius essentiae: Adeat praeterea Lullum in libro de aquis. Uidi etiam Alberto adscriptum quoddam fragmentum de aquae ardentis uiribus. Sed homines empirici rerum atque temporum imperiti, aut ut sponte decipiant quos possunt, multa impudentissime Galeno etiam & Hippocrati & Aristoteli, de aqua ardente scripta attribuunt. Frigidas passiones omnes, quae curabiles sunt, breui curat: praecipue uero cerebri, neruorum & iuncturarum affectus. Tineam & ulcera, omnemqe scabiem, si assidue lauetur, curat. Lienem iuuat. Uermes omnes interimit. Anhelitum foetentem emendat. Lumborum dolorem tollit. Membra laesa, si illinatur, pristinae reddit sanitati. Carnes & pisces a putrefactione praeseruat: sed antequam edant aqua conmuni ablui debent. Camphora in eam imposita, dissoluitur. Infusa in eam aqua communis, fundum petit: & similiter oleum, Haec Albertus ut quidam citant. ¶ Sapor eius sapores omnes excedit, immutatque: et odor odores omnes, Lullus. Calorem natiuum magis quam ullum aliud remedium confortat, uentri culo, cordi & hepati saluberrima, sanguinem nutrit, cu hominis natura miram et maxime conuenientem habet familiaritatem. Membrorum, uenarum et meatuum omnium orificia aperit & purgat: obstructiones tollit omnium, & omnia corroborat. Quin etiam animi affectus immutat, tristitia & anxietatem tollit, laetos ingeniosos & animosos reddit, Lullus. Capitis dolorem illita aufert: lumbricos interimit a ieiuno pota. Animi deliqua excludit. Ulcera pudendorum sanat inde abluta. Stomachicis succurrit. Flores omnes exterminat. Cadauera ne corrumpantur a uermibus conseruat. Caniciem excludit. Praegnantibus non conceditur. Capitis pituitam aut catarrhum emendat. Potentiam ad coitum auget. Auditus difficultati auribus infusa prodest. Cum uino mixta & pota comitiali medet. Ore diutius retenta uarios dentium dolores tollit. Oculorum maculas seu albugines abolet ( infusa nimirum: ) fluxiones uero eorum auertit, uel ore tantum retenta. Lepram aliquandiu prohibet & occultat. Putrida ulcera corriguntur impositis madentibus inde linteis. Cum pauco apii decocto calculos uesicae pellit. Mulieres foecundas reddit, grauidis nocet. Dolores diuersos curat, et ossib. quoque fractis utiliter calida ( cum stuppa aut emplastro aliquo ) imponitur. Spasmum in crurib. illita remittit, Innominatus. Sunt autem pleraque ut uidentur, ex Lullo desumpta. ¶noui ego mulierem uetulam, frigidam, cachectticam, in sudario per aquam ardentem intus accensam calefacto, restitutam. ¶ Sunt qui Constantini testimonium de uirib. aque ard. adducant. ¶ Aqua uite preter cetera ad stranguriam & alios uesicae affectus ualet: ad tertianam & quartanam febres cum frigido humore coniunctas: ad lupum, ad uermes, ad ulcerosum doloris sensum. Menses in mulierib. promouet. Calculum renum frangit & expellit: & foetus mortuos absque magno dolore. Fluores uteri cuiuscunque coloris emendat. Perfectam esse aiunt, quae ex decemuini partibus ad unam redacta fuerit, ( hoc tertia aut quarta destillatione fieri puto. ) Capiti illita uermes, crustas, scabiem, porriginem & achores sanat. Maculas in facie & alibi tollit. Qua fracta aut quibus adempta est crusta, si imponas, in ea coqui possunt. Apoplexiam, tumores, phlegmata, tenesmum & lassitudinem inuncta sanat. Morpheam potu & illitu emendat. Cutim mollem & puriorem reddit. Denique contra morsum canis rabidi ualet. Uulnus quoduis aqua ard. ablutum egregie sanatur, ita ut nihil mali symptomatis superueniat. Ego cum aquam ardentem, nimis calfacere & siccare perciperem, mel aliquando admiscui, unde & suauior potus, & mitior factus est, uentriculo frigido utilis, per hyemem praecipue. Sunt qui cum aqua mulsa permisceant, aut potius cum apomelite, quod uulgo nostri ex fauis faciunt, & c. Aliqui caricas eo perfusas, & accensas, calidas deuorant. Licebit & quemuis syrupum, pro ut morbus requiret alium atque alium, dulcem admiscere. Uinum ne conturbetur aut putrescat, decima pars ardentis aquae infusa efficit. melius longe sulfur, sed odore prodit dolum. idem potest alumen, sed noxia ambo, ualetudini uehementer obsunt, Cardanus. Si uiuum per saporem uasorum uel uuarum fuerit corruptum, aqua ardente infusa restituitur. Eadem uinum pendulum recentius purgat. item uinu putre factum, & acetosum quoque. nam acetum conuertit. Denique cuiuis malo aut corrupto odorem & saporem bonum conciliat. ex bono etiam uino melius reddit, Albertus ut quidam citant. Cum uinum infundendum est uasi uacuo, plerique orbiculum ex sulfure incensum immittunt: alii aquam ardentem, intincta in eam stuppa. ¶ Uinum cui datur omnis sapor & odor in momento, & est res curiosa, maxime pro diuitib. qui diuersitatem uinorum ostentare uolunt, & etiam utilis. possunt enim uino hoc modo communicari diuersorum remediorum qualitates. Herbae, semina aut aromata queuis infundantur in aquam ardentem per horas uiginti quatuor, sic uis illorum extrahet. Tum aquae sic imbutae modicum uino bibendo miscebitur, Arnoldus de Uilla noua. Cum aqua ardente aromatib. imbuta quomodo fiat uinum quod uulgo Hippocraticum uocant, in Uinis dicam. De quinta essentia uini dicam infra sub Titulo de quinta ess. De Iis Quae Arida Destillantur, in liquore aliquo infusa. Quae sicca uel arida sunt, destillari non possunt, nisi in liquore aliquo infusa & macerata fuerint. De his hoc in loco scribam: de iis uero que recentia in liquore aliquo ante destillationem praemacerantur, inferius inter aquas compositas, statim ab initio. Quanuis & illae de quibus hic agimus, compositis adnumerari potuissent. Arida igitur conterunt primum, deinde in aliquo liquore macerantur, uino, aceto, aqua pluuiali aut fontana, atque his ipsis uel crudis, uel destillatis: acetum quidem & uinum hunc in usum alias semel alias saepius destillantur: aut in alio quopiam stillatitio liquore. Poterunt & in plantae alicuius succo macerari, eoque similiter crudo, aut ( quod praestat ) destillato. Aqua ardens rectificata aromatib. macerandis magis conuenire uidetur, nisi nimiam caliditatem, qua utentes detracto inde liquore affici possent, uitemus. Aliqui cinnamomum contritum aqua fontana affusa destillant, ut inter olea dicemus. Semina etiam & alia aromata, a quibus oleum elicitur, in aliquo ex praedictis liquoribus macerant. Praestat autem haec omnia, arida dico, infusa, in cineribus igne lento destillari, meo quidem iudicio. 124 Euonymi. De aquis uirtutum siue aureis, quae fieri solent saluia aliisque herbis odoratis & aromatibus in uino infusis, infra dicam inter aquas compositas: & de iis quae in aqua ardente infundunt inter aquas uitae compositas. Refert etiam quamdiu infusa in uino macerent. nam recentia, tenuia, rara, minori tempore indigent, quam sicca, crassa & densa: & contrita quam integra: radices quam semina & aromata: & earursus quam herbae. Uide superius ubi de praeparatione destillandorum praecepimus. Uulgaris quidem consuetudo ea fere tantum sicca in uino infusa prius per aliquot dies destillat, quae odoris maxime gratia requirunt, ut aromata & herbae odoratae. Sed reliqua etiam omnia quorum odorem saporemque, qualiscunqe is sit in liquore stillatitio, seruari uolumus, recte destillantur in uino infusa, ut supra etiam docui, ubi de aqua absinthii mentio fuit, & de uiribus remediorum retinendis in aquis destillatis. Et sane in iis quae cum recentia sunt, & humore multo abundant, ideoque minus odora sunt, ut gentiana, astrantia, iris, baccae iuniperi. & alia, liquores ex siccis in uino aut alibi infusis magis probarim. si quae uero adeo rara uel tenuia sunt, aut nullius odoris, aut refrigerare & humectare debent, ea recentia potius destillanda fuerint. Est quando anni tempus aut recentium inopia, ad sicca confugere cogit. Gentianae aqua. Gentianae magnae siue albae, ( cuius radices pinguissimae sunt, & uino infusae, nec ipsae corrumpunt, nec uinum corrumpi sinunt, ut ipse per biennium expertus sum ) libras quatuor radicum recentium, aut potius siccarum, concisarum minutatim, in duo uasa uitrea magna iuxta fornacem in zeta ponito aut suspendito, uase diligenter occluso: & uinum generosum superfundito ut per duos digitos excedat. perges autem recens affundere donec radices imbibere desinant: & sic eminente per duos digitos uino, ut dixi, uas per 126 Euonymi mensem relinques: & demum in duab. cucurbitis uinum cum radicibus distributum destillabis in Balneo M. uel in cineribus igne lento. De aqua centaurii minoris & gentianae simul in uino destillatarum, uide infra inter aquas compositas. Baccae iuniperi etiam aridae uino infusae optimum & suaui odore liquorem reddunt: absinthium uero ( dies paucos praemaceratum ) perquam efficacem & amarissimum, idque magis si in cineribus destilletur. quorum utrunque nos experti sumus. Pyretrum uel recens uel siccum uino infunditur, aut aceto simplici destillatoue. In aqua ardente etiam infusa, ut dixi, uim suam ei communicat: sed multo efficacius hoc fieri audio, si contrita remedia ab initio statim faecibus uini destillandis ( ex his enim potius, quam uino aquam ardentem nostri eliciunt ) admisceantur. Sic & absinthii aquam & alias optime parari, quidam ceu rem arcanam me docuit. ego eius rei peri¬ culum nondum feci. Aqua rosacea cum rosis siccis sic fit. Rosis siccis superinfunde aquam, non amplius quam ut in ea macerari possint. Transfer in cucurbitas uitreas aut plumbeas, & destilla paulatim. Utilis erit haec aqua in remediis, & ad ornatum ( seu odorem. ) Est qui librae uni rosarum siccarum, aquae libras decem affudit, & destillauit satis bonam. Sed hoc non sit, nisi cum ex recentibus fieri non potest, Bulcasis. Si rosae quas incarnatas uulgo uocamus, siccatae, uapore aquae calidae humectatae destillentur, aquam rosarum bonam reddent, Syluius. Nucis uomicae aqua siue succus igne decerptus, aquam calore, non odore uel sapore imitatur, praestantissimum contra uenena remedium, Cardanus li bro secundo de subtilitate. Et paulo post, Si uenenum recens sumptum adhuc in uentriculo maneat, praestantissima sunt auxilia quae uomitu ualidum prouocant, lac, lixiuium, oleum, aqua nucis uomicae. Ego per succum igne decerptum, aquam destillatam ab eo intelligi puto. nam & aquam nominat, quod colore ei similis sit, non item odore saporeque, quod aquis destillatis conuenit. Sed cum nux uomica tota durissima siccissimaque sit, apparet scobem eius oportere in aliquo liquore macerari, ut aqua, uino, aqua uitae, aceto. Ego in aceto potissimum macerarim, quod & uenenis per se resistit, & ad uomitum quoque ciendum prodest. Aquae ex recentibus plantis destillatae ( inquit Brunsuicensis ) preferri debent. Quae si quando haberi non possunt, siue aliam ob causam, siue quod peregrina quaedam arida tantum adferunt, ut spica, saliunca, stichas, schoenuanthos, epithymus, & c. ex aridis hunc in modum destillabis. Mense Maio quotannis ante Solis ortum, cum ea nocte non pluerit, & coelum fuerit serenum, rorem colliges, ex prato aliquo diuersis herbarum & floru genere uirenti, non aquoso aut uliginoso, neque in concauo loco, sed potius in monte aliquo si fieri potest. Colliges autem linteum album extensum per herbas trahendo, donec roris plurimum imbiberit. tum exprimes in aliquod uas, & iterum trahendo replebis & exprimes, donec satis collegeris. Hunc rorem in balneo Mariae ter destillabis, & in Sole rectificabis, ( nempe in arena feruente per dies quadraginta, ) & seruabis per annum. Quocunque autem anni tempore liquorem ex herbis siccis desyderaueris, sic facies. Herbarum quas in umbra siccaris, ( foliis districtis seorsim seruatis ) quantum uolueris in uase uitreo pones, & roris aque superinfundes ter tantum: aut tribus uicibus ita ut primum tantum infundas, ut herbae satis operiantur aqua, & rursus bis tantum. Deinde per duos aut tres dies in fimo equino pones, destillabis: iterumque putrificabis: ita ut tertio alternis putrificetur ac destilletur. Haec sane aqua multo praestantior erit, quam si quis, ut Bulcasis scribit, ad unam aridarum rosarum ( aliarumue herbarum aut florum ) aquae communis libras decem affundat, & mox destillet. Medicus quidam peritis simus, si ex aridis modo iam dicto aqua destilletur in rore infusis non ter tantum, sed nouies destillato, meliorem aquam scribit futuram quam si ex recentibus fieret, quae multum phlegma secum habent. Idem ait rorem nouies destillatum uires ex plantis ei infusis non minus extrahere quam aqua uitae, Hactenus Brunsuicensis. Rori quidem per se etiam uis medicata inest, ut in aqua eius destillata alibi docet Brunsuicensis. In commitiali morbo si placentulam ex farina cum nocturno rore diui Ioannis sub cinere coxeris, ac eam infirmo dederis commanducandam, sanari aiunt, Alexander Benedictus. De Quinta Essentia remediorum. Quintam essentiam nominat summam et coelestem in quacunque planta, metallo, animali, aut partibus eorum facultatem & uirtutem, quae totius essentiae ui & puritate, non ulla elementari aut sensibili qualitate, etsi absque qualitatibus non sit, humani corporis ualetudinem conseruet, iuuentam extendat, senectam differat, & omne genus morbos abigat. De hac primus omnium Raymundus Lullus scripsit, omnibus suo etiam seculo medicis ignota, nec literis prodita, nec usu ipso tentata. Illum. praeter alios sequuti Io. de Rupescissa. ( quentamen quidam ante Lullu floruisse putat, ut supra scripsi, ego contemporaneum fuisse iudico, ) Hieronymus Brunsuicensis, Philippus Uistadius, & alii forte pauci, & ipsi quidam literis de eadem mandarunt. Est autem alia simplex, ut celebratissima illa uini seu aquae ardentis quinta essentia, chelidoniae, sanguinis humani, fragorum, antimonii, & c. Aliae compositae, nempe cum remedia quaedam ad aliquam quintam essentiam iam perfectam adiiciuntur, ut uires earum extrahat, quibus & aurum potabile adscribi debet. ¶dubitatio orit, inquit Cardanus, an aquam liceat facere temperatam, quam Quintam uocant essentiam. Erit autem haec, ut docebo, aether, id est substantia tenuissima mobilis, & quae motu calorem temperatum retinet, & eum plurimum. Haec igitur uires omnes conseruare potest, & uitam producere. Nam cum tenuissima sit, miscet se humido primo penetrans solida, ac excrementa separat quae in illo continentur. Quia uero calidi plurimum habet, eiicit impurum quicquid est, naturalemque ob id calorem instaurat. Nihil enim aliud est senectus, quam naturalis caloris imminutio. imminuit uero, quia motus prohibetur, ut de igne dixi. similis est enim huius ad illum ratio. Motus uero prohibetur ob terreae substantiae abundantiam. Quoniam sola terra plurimam habet materiam, & motu omnino caret. Ergo aqua illa calore cum sit sic temperato, nec cor uexabit, nec iecori infesta erit. Itaque sola haec ista que diximus prestare potest. Cum igitur ardens aqua diuturno circulationis motu tenuitatem retinens, caliditatem acumenque saporis ac odoris exuerit, aether est: ac tum primum fragrat. Est enim nil aliud odor fragrans, quam acutus cum moderatus extiterit. Indicio est quod piper non fragrat & c. Igitur ardentem aquam, si ad temperamentum redierit, tenuitate retenta, necesse est fragrantem fieri: & si fragrans fiat, necesse est uicissim in aethera esse conuersam. Fit & quae iuuentutem instaurat aqua cum tyri carne, fit & cum elleboro, qualem apud patrem meum uidi. Sed hae diuexant corpora, & iuuentutis imaginem fucatam reddunt: aether uero ueram praestat, cum eam retineat diu quam quis habet & exornet. Sed nunquid igne qui calidissimus est, tenuior aether? Certe sic. nam coelo contiguus, ideoque leuissimus. impressam enim ab astris caliditatem circulatione moderatur tenuitate retenta, atque eodem modo haec aqua calore ignis ad summam redacta tenuitatem motu ipso refrigeratur ac temperiem acquirit. Itaque & haec & aether, medium quasi sunt inter mortalia immortaliaque. Locum enim cum habeat ac temperiem tum substantiam coelo proximam, corrum pinequit. Dum uero infra impellitur, refrigeratur, atque sic post multa seculacorrumpitur. Itaque medium est quasi mortalis ac immortalis, cuius generis Stoici animam humanam esse credunt, Haec omnia Cardanus. Uirtus uniuscuiusque rei latet in quinta eius essentia, calida, frigida, humida, sicca, & c. & idem operatur quod prius in suo mixto uel cum sua materia, sed celerius & mirabilius multis modis. Post destillationem super faeces aliquoties repetitam, intercedente semper noua digestione, semper quaelibet aqua tandiu circulari debet in fimo equino aut alibi, donec suauissimi odoris fiat. Nam fragrantia summa in omni quinta essentia requiritur. Quaedam semel & iterum destillari satis est, tum circulari, & post dies aliquot si quid de terra & faecibus superest in fundo circulatorii, separari defundendo. Essentia quinta uini non amplius urit os, nec amplius est aqua ardens, sed subtilior, & coelum uocatur: cui stellas suas addi dicimus, cum diuersarum qualitatum herbae, & contra diuersos morbos excellentes, in ea macerantur, ut infra in Aquis uitae compositis docebimus: Solificari autem siue deaurari, cum Solis, id est auri uirtutem ei imprimimus, ut supra in Auri potabilis mentione explicatum est, Haec fere ex Lulli libro de quinta essentia. Essentia quinta cuiusque 136 Euonymi medicamenti millies maiorem habet uirtutem, quam antea habuerat dum adhuc corpus elementatum esset, Ulstadius. Quomodo extrahatur quinta essentia rerum omnium, ad applicandum illas ( uires earum ) corporibus humanis, ex primo libro Lulli de quinta ess. Quinta cuiusque rei essentia, extrahi ab ea potest, lignorum, fructuum, florum, radicum, foliorum, seminum, lapidum, metallorum, carnium, & quarumuis specierum, hunc in modum. Quamcunque rem a qua uolueris quintam essentiam separare, impones in quintam essentiam uini ( puram & perfectam ut praedictum est: ) & expones insolandam in uere, uel in uase ad ignem leuem: & intra tres horas habebis quintam essentiam rei mixtam cum quinta essentia uini, quae conuertetur in talem naturam, qualis rei impositae est, siue ea calfaciat, siue refrigeret, humectet, siccet, purget, uel cuiusuis alterius conditionis aut odoris fuerit: neque idem tantum efficiet, sed eodem in gradu quoque, hoc est non magis aut minus, & c. Post haec enumerat remedia singulatim quae in primo gradu calida sunt, deinde in secundo, tertio, quarto: & similiter frigidorum, humidorum, siccorumque catalogos instituit. Deinde de gradibus remediorum & eorum mixtionis artificio in genere docet. Postremo addit etiam catalogos iuxta secundas qualitates, ut uocant: Quae omnia nos omittimus, quoniam doctis & medicis scribimus: neque conuenit partes scientiarum inter se confundi. Deinde lib. secundo per fingulos morbos, ( eos duntaxat qui grauiores & fere incurahiles uulgo habentur, ) docet quaenam remedia quintae essentiae uini admisceri debeant. Scripsit & Rogerius Bacho libellum de facultatibus aquae uitae per 12. signa, secundum morbos a capite ad pedes, aquis & medicamentis pro singularum partium & affectionum natura alias aliis adiectis. Hunc aliqui non recte Arnoldo de Uilla noua attribuunt. ¶io. Bracescus uir in chymicae artis mysteriis nostro seculo exercitatissimus, ut scripta eius testant, in Dialogo cuius interlocutores sunt Raimundus Lullius & Demogorgon ( quem autor Italice edidit, una cum altero super expositione librorum Gebri. Ioan. Petreius Norimbergae utrunque Latine excudit fine authoris nomine, ) quintam essentiam illam quae ad humanam uitam conseruandam & extendendam faciat, non ex plantis, animalibus aut gemmis, sed ex solis metallis requirendam asserens, ita scribit. Raymundus. Cum necesse sit ut haec medicina omnino incorruptibilis sit, & omnia elementata in hoc superare debeat, necesse est ut extrahat e materia quae ab omni corruptione quam alienissima sit. Demogoron. Tamen dixisti tu in libro quende naturae secretis inscripsisti, hanc extrahendam esse de uino rubeo. Idem confirmat loan. de Rupescissa. alii uero Chelidoniam accipiendam esse autumant, alii sanguinem humanum. Raym. Non parum erras, si persuasum habes philosophorum scripta ex nuda litera intelligenda esse. maxime uero in hac scientia, quanto clarius & apertius loquuntur, tanto plus obscuritatis habent eorum scripta. similitudinibus enim & per aenigmata locuti sunt. Demog. In hac re qua usi sunt similitudine? Raym. Dicit Senior philosophus hanc medicinam conuerti & uariari de colore in colorem, & de sapore in saporem, & de natura in naturam: propterea nomina eius multiplicata esse. Item Minois philosophus, Si quaeratur ( inquit ) quare factum sit rubrum antequam reciperet albedinem: Respondendum bis denigrari, bis in colorem citrinum conuerti, & bis recipere colorem rubrum. Cum uero bis colorem rubrum recipiat ut rubrum uinum & sanguis humanus, uidelicet post putrefactionem & in destillatione: propterea ueteres per similitudines loquetes uocauerunt ipsam uinum rubeum, sanguinem humanum, & sanguinem draconis, & his similib. & c. Paulo post etiam signa illa quae Io. de Rupe scissa de quinta essentia iam perfecta ponit, nempe ut ad eam in angulo domus positam, ingredientes omnes mirifice alliciantur: & alterum ut ad eam collocatam in uertice turris congregentur omnes aues, quae illam odoris suauitatem percipiunt, allegorice interpretatur: ut per turrim intelligat fornax in angulo domus posita, in quam uitrum quod materiam continet decoquendam ponitur: per intrantes uero domum istam & per aduolantes aues, significentur spiritus & uapores illi qui uirtute caloris sursum ferunt ac ascendunt in altum per collum longum uasis siue bocciae: qui cum figunt, et amplius non ascendunt, indicium est ( inquit ) ipsarum humiditatem aqueam iam consummatam & materiam dulcoratam, & medicinam finitam esse. Et in hac quidem sententia etiam Rasis fuit, Haec ille. De quintae essentiae a uino extractione, ex Philippo Ulstadio & Raim. Lullio. Uinum quam generosissimum, cuiuscunque coloris, uinosum potius quam dulce, quater destillabis in alembico, ita ut communiter aqua ardens parat. Quod si etiam saepius destilletur, praestabit. Perfecte destillati indicium est, si ac censum in uase aliquo ( argenteo uel stanneo ) totum consumatur, sic ut nulla humiditas in uase remaneat. Sic igitur preparatum imponatur in pellicanum, image 3 tum, quod etiam uas Hermetis aliqui uocant, per cuius in summo foramen materia circulanda immitti potest & extrahi. Et uase diligenter lutato, & luto forti caementato, ex frequenti ascensu descensuque aqua in ueram quintam essentiam conuertetur. Porro uinum sic destillatum, ut diximus, cum habeat omnia quatuor elementa, tamen per crebram motionem & agitationem ascendendo descendendoque, de corruptibili in incorruptibile ferme transit & conuertitur. Quod si per crebrum destillationis ascensum ac descensum crassum a subtili, impurum a puro separat: quanto magis id contingit in destillatorio ubi millies millesies sursum ac deorsum agitatur? Hoc igitur motu existimandum est materiam elementarem conuerti in substantiam inelementarem & corpus incorruptibile, ita ut tanto remotior quinta haec essentia a corruptione corporis elementati sit, quanto coelum ipsum quatuor elementis incorruptibilius est. Caeterum hac circulatione multoties iam facta, tandem aperiat quod in summo est foramen: ubi ex pretiosissimo & suauissimo odore cognosces, nunquid de quatuor elementis restet, quod in quintam essen. nondum comuersum sit. Nam si res perfecta sit, odor longe omnium fragrantissimus prodibit, adeo excellens ut qui eo fruuntur, ex terra ad coelum eleuati sibi uideantur, & coelesti quadam fragrantia frui. Hic uapor si in secretum aliquem domus locum se insinuet, adeo replebit totam domum, ut nihil suauius, amoenius, & odoratius unquam sensisse uidearis, res dictu mirabilis & fere incredibilis. Quod si in fastigio turris ponatur, omne genus auium quae in uicinia sunt alliciet. Si uero excellens illa odoris gratia nondum appareat, iterum claudes pellicanum, & diligenter lutatum rursus impones ad destillationem circulatoriam, quousque appareat perfecta ipsa quinta essentia, siue ut 144 Euonymi uult Raimundus libro primo capite secundo, Mercurius uegetabilis. Non solum uero habet odorem illum & saporem excellentissimum, sed etiam quandam incorruptibilem naturam circa alias medicinas: Et certe nullam habet adustionem in ore sicut aqua uitae, neque ullam humiditatem siue phlegma, quia omnis materia terrestris & elementaris in fundo residet. Quomodo quinta essentia facilius & minore sumptu extrahatur, in gratiam pauperum ex iisdem. Fimum equinum impone in uas magnum & profundum, uel in foueam ad hoc factam. & in medio fimi ponatur destillatorium impletum materia destillanda ad duas tertias, ita ut tertia pars remaneat extra fimum uacua, ut materia ascendere & descendere possit, & sic in aquam clarissimam conuerti. Sed fimus per singulas hebdomades semel ut minimum renouandus est. Idem hoc fieri potest in uinaceis recens expressis per uindemiam: Uel in diebus canicularibus ad Solem. Potest etiam extrahi quinta essentia ex uino turbido immundo & putrido, modo non sit acetosum. nam etiam ex corrupto uino, quod in bono loco natum sit, quanquam turbato & mali saporis, optima aqua uitae destillari uide mus. ¶ Est & alter modus sine igne & labore extrahendi, huiusmodi. Aquam uitae quam inueneris nobilissimam, pone in uitrum cum collo longo, habente in summitate foramen, quod debet claudi & lutari cera rite prae parata, ut inferius docet Ulstadi us capite decimo. ) Deinde uertatur uitrum et cum collo imponatur in fimum. sic crassior materia residebit in fundo destillatorii: quod cum longo tempore image 4 in fimo sepultum fuerit, tandem extrahetur ab ipso leniter, in forma, sicut est impositum. Tunc uidebis separationem puri ab impuro, & subtilis a crasso. omnis enim materia crassior erit circa collum uitri. Itaque stilo ferreo tenui & acuto cera perforabis usque ad aquam: et stillo extracto effluet materia crassior, quae in collo residebat. haec cum effluxerit tota usque ad subtilem, hoc est ipsam quintam essentiam, uas digito obstructum inuertes. Sic habes Quintam essentiam, sed minus pretiosam superiore. Simili modo potest aqua ardens in uas uitreum poni, quod non uertatur, sed directe in fimo sepeliatur per aliquod tempus. Postea colando separetur materia crassa quae residebit in fundo, a subtili superiore: sed haec adhuc minus pretiosa est. Attrahit tamen omnes uirtutes herbarum, & aliarum materiarum, ut non sit contemnenda. Possunt & alii modi excogitari, sed ego primum modum ex animo omnibus commendo ceu optimum & excellentissimum. non magno labore & sumptu paruo constabit: nec poenitebit te huius uel illius. thesaurum enim magno cum foenore reperies, Haec Ulstadius capite octauo. ¶his subiicit modum extrahendi quinta essentia e musto, id est uino nouo feruente in uase per autumnum, quod absque illo uini nocumento fit, quem breuitatis causa, & quia ab aliis etiam authoribus, quod sciam, non attingitur ( nisi a Lullio forte ) omittam. Quibus locis Ulstadius in Coelo suo uarias quintas essentias exrrahere doceat. Quomodo extrahatur quinta essentia ( uini, ) in qua potest resolui aurum ad faciendum aurum potabile, cap. xi. Quomodo extrahatur quinta essentia mellis, quae ingreditur aurum potabile, capite xii. Quinta essentia ex chelidonia, ca.xiii 148 Euonymi Ex sanguine humano, ouis, carnibus, & c. cap. xiiii. Ex pomis, piris, & aliis fructibus, capite Xu. Ex floribus, herbis & radicibus, capite xui. Ex antimonio, cap. xuii. ¶de iisdem omnibus leges etiam apud Lullium libro I. de quinta ess. Quintam essentiam uini, aliqui uegetabilem Mercurium, item coelum & clauem philosophorum uocant. haec, ut aiunt, omnis rei per tres horas in ipsa maceratae uim attrahit. ¶ Io. Bracescus per uinum rubeum a quo quinta essentia extrahenda sit, allegorice aliud quippiam & metallicum intelligi putat, ut supra recitauimus, ubi de quinta ess. in genere egimus. Aqua Mirabilis Quae contrarium efficit quam aqua uitae: quae Quinta essentia frigida appellari potest. Florum sambuci, florum ungulae caballinae quae crescit super aquas habens magna folia & florem giluum: ( alias florum nenupharis, quod placet, & sic Rogerius interpretatur ) utrorumque libra. Seminis portulacae, sem. lactuce utriusque librae tres, ( alias, selibra. ) Foliorum solani scrup. duo. ( alias, solani, quantum de omnibus. ) Debent autem haec omnia recipi uiridia, & destillari septies, seruarique in terra profunda in uase uitreo. Haec aqua in Sole cum calescit in meridie, uasa uitrea, uel lignea subtilia, imagines uel testas ouorum facit per aera uolare, ( locus uidetur corruptus, aut res ipsa falsa: ) Pannus ex ea madidus & in ignem proiectus, resilit. ab igne illaesus: & quicquid in ea intinctum fuerit, calorem ignis non patietur. Nec ab igne laeditur panus in ista aqua madefactus, si aqua uitae super aspergatur, & in ignem proiiciatur, uel per candelam accendatur. ardet enim, sed non consumitur, nec ullum ustionis uestigium in panno relinquitur, Quod si pars huius aquae sub ardente Sole in scutella ponatur, & in aerem cum aspersorio ( uel aspergillo, ut uocant ) fundatur, nubem magnam & densam efficit subito, & calorem Solis pro magno tempore mitigat. Menses sistit, sudorem prohibet, appetitum excitat. dolorem capitis sedat, maxime ex calida causa, uel Solis adustione obortum. Cancrum omnino & integre sedat. Denique multas & magnas uirtutes habet. ualet enim in calidis causis, sicut aqua uitae in frigidis. Quanobrem usus eius est in omnibus febribus tam acutis quam peracutis: in omnibus affectibus calidis, & oculorum doloribus & capitis ex caliditate. item ad taedium ( fastidium ) stomachi. ad lupum, & fistulam, & dolorem lateris, & calefactionem membri uirilis ex coitu, & omnem passionem circa haec membra genitalia ex quacunque causa calida. Et post partum mulierum perutilis est, si pannus ea intinctus superponatur uuluae, & super locum passionis si passio fuerit extrinseca: si uero intrinseca, sumatur de ea, & per clysterem in uterum immittatur. Si uitium in stomacho fuerit, sumatur de ea ad dimidiam testam oui mane & uesperi. Uirgae intrinsecus dolenti per syringem iniiciatur. Ad obstructionem uero hepatis & lienis & alios affectus ex calida causa, linteum in ea madefactum ter die apponatur ad affectum latus. sanguinem enim maxime purgat. Sed diligenter cauendum est ne pannus inde madidus super stomachum reuoluatur. Eiusdem facultatis uidetur aqua in libello Raimundi Lullii de aquis descripta, his uerbis. Aqua composita secundum residuum ( ut habet codex manuscriptus, lego contrarium ) aquae uitae: R. camphoram candidam, rosas, papauer album & nigrum, lactucam, cichorium, portulacam, uiolas, solanum, capillos Ueneris, cymbalariam, semperuiuum, uermicularem, rostrum porcinum, cardicellum. Folia terenda terantur & destillentur. De chelidonie essentiis omnibus extrahendis: quo exemplo industrius quisque uti poterit ad aliarum quoque plantarum essentias extrahendas. Per chelidoniae quintam essentiam aliud quippiam allegorice intelligi loan. Bracescus putat, ut supra retuli ubi de quinta ess. in genere egimus. Chelidonia ( inquit Uistadius ) uires innumeras possidet: & quinta eius essentia, quam hic elicere docebimus, etiam ipsum aurum potabile ingreditur. Chelidoniam quum maxime matura est cum herba, radicibus & florib. minutatim concisam ac in mortario contusam, pone in cucurbitam terream uitreatam. Cucurbita autem tota repleta, clausa, & luto septa ponatur in fimum equinum recentem per tres hebdomadas. Deinde imposito alembico destilletur in Balneo M. igne admodum lento, & exibit phlegma. Tum faeces extrahes, & super marmore quam subtilissime tritas in cucurbitam repones cum alembico caeco, & in Balneo M. per hebdomadem relinques, aut in fimo equino ( pluribus diebus. ) Deinde paulatim refrigerata materia, alembicum rostratum impones, & in cineribus destillabis, ut capite decimo de separatione olei ab ipsa terra diximus, & exibit aqua clara continens in se aerem & aqua. Separabis autem aquam ab aere in cucurbita recenti per balneum M. modico igne: ascendet enim phlegma, & oleum remanebit, quod seruabis. Euonymi. Tunc iterum faeces super marmore conteres, & quatuor partes phlegmatis ad unam faecum affundes, miscebis, incorporabis, & in Balneo M. per septem dies relinques, denique pr arena magno igne destillabis, & exibit phlegma primum, de154 inde aqua rubicunda, siue potius oleum quod est elementum ignis: a quo phlegma in Balneo Mariae separabis, ut supra. Caeterum faeces relictae quae nihil amplius praeter terram continent, igne forti urgeri & ad calcem redigi debent per decem continuos dies, ( nimirum in calcinationis seu reuerberationis fornace, aut in ipsa fornace calcis ut capite 10. docuit. ) Deinde iterum tritae super marmore imbibantur cum ipso phlegma te, & destillentur per alembicum, donec in illa materia uideas paruos lapillos albos instar salis. Et hoc ipsum saliterum dissoluatur cum aqua ex qua destillaueris: & postea iterum destillabis: idque toties repetes, donec ipsa terra amittat omnem impurum & terreum colorem, & ad album deducatur, ( ad albedinem cerae: ) Et sic terra erit rectificata. Debent autem reliqua etiam elementa rectificari, ita ut singula septies destillentur, aeri quidem & igni ad singulas uices affundendo phlegma & postea separando, ut praedictum est. Quum autem faciliori uia id facere uolueris, dissoluatur quodlibet elementum cum aqua sua per partes aequales, ( & caetera: quae omitto, quod obscurius tradita sint. ) Est etiam alia uia subtilior redigendi quodlibet elementum in sua perfectionem seu quintam essentiam: sed praesupponitur, quod elementum quodque prius iustificatum sit. Deinde ponatur in uas circulatorium in fimo equino, aut in balneo Mar. per dies Xxx. Tunc iterum destilletur. Sic corpus ipsum tanquam materia crassa permutabitur in spiritum uel substantiam subtilissimam. Sunt qui idem facilius efficiunt, accipiendo quatuor partes terrae, & unam partem de uno quatuor elementorum quodcunque uoles, & digerendo modo praedicto, & circulando per dies xxx. sic quoduis elementum in quintam essentiam permutant. Materia autem satis circulata iudicatur, quum quinta ess. super reliquam materiam innatat. ¶de uiribus singulorum chelidoniae liquorum. Elementum aquae prodest ad omnes aegritudines corporis, calidas & frigidas. Temperat etiam omnes uenas circa cor, & omne uenenum a corde expellit. Omnes qui pulmoni accidunt morbos curat. Sanguinem purgat, & hominem praeseruat ab omni corruptione uirtutis naturalis. Prodest in summa omnibus egris in quocunque morbo. Elementum aeris, oleo simile, iuuenum uires & uenustatem confirmat & auget, si interdum cum cibo utantur: omnem enim sanguinis putredinem prohibet. Adurit ( Consumit ) & expellit omne phlegma salsum, & tollit melancholiam & omnem bilis adustionem. Elementum ignis quantitate grani tritici cum uino optimo permixtu, & infusum in fauces hominis aegroti, imo etiam semimortui, omnes uires corporis restituit & recreat. penetrat enim usque ad cor, & ipsum calefacit, et expellit omnia uenena & omnes humidas superfluitates a corde. Lullius cum quinta essentia uini infundit huius olei guttulam, ut moribundos aut desperatos restituat intrauigesimam horae partem. Sunt qui alio modo breuiore quintam essentiam a chelidonia extrahant. Chelidoniam cum radice & flore minutatim scindunt, ponderant, & aqua fontana super eam infusa decoquunt donec adidem pondus reducatur. Deinde in pila lapidea terunt, & succum expressum linteo a faecibus purgant, reliquum ad mellis consistentia decoquunt. Postea in cucurbitam ponunt, ita ut repleatur dimidia: & in halneo M. destillantes, aquam seu phlegma colligunt. Deinde uase in cineres translato, oleum aerium excipiunt: cui cum supernatans alterum olei genus uiderint ( aucto nimirum igne, ) aliud uas recipiens, supponunt, in quo ignis elementum colligitur. Horum liquorum unumquemque rectificari oportet, ut idoneus sit remediis corporis humani: nempe septies repetita destillatione, aquae quidem seu phlegmatis in Balneo M. ita ut singulis uicibus cucurbita diligenter lauetur ( purgetur ) a faecib. remanentibus, quae admisceri debent elemento terreo post ignei liquoris destillationem relicto in cucurbitae fundo. Similiter aerem rectificabis septena per cineres destillatione, admiscendo faeces cum terra. Denique liquorem ignis similiter. ( Materiam uero terream, ita ut in superiore modo dictum est. ) His ita paratis uires attribuunt, easdem quas supra scripsimus, singulis: quas nihil attinet repeti: ea tantum, in quibus differunt, adscribemus. Aqueus chelidonii liquor omnes a pectore calores & uenena pellit. Pulmonis & hepatis obstructionibus prodest. Humorem enim & phlegma superfluum consumit. Denique hominem intra dies nouem ab omni infirmitate liberat. Aerius liquor non atram bilem, non amaram, nec phlegma in corpore humida obtinere finit. Sanguinem auget, & in omnes corporis partes eum distribuit penetratione sua. quamobrem hoc oleo utentes saepius uenam incidunt. In periculo amittendi oculi si per xxx. dies una aut altera gutta quotidie instilletur, mirifice prodest. Liquor igneus multo efficacior est aqueo & aereo, & iuuat ubi illi frustra tentati sunt. Iuuentutem conseruat, senectam uegetam & iuuenilem reddit, cor recreat: & cum aqua siliginis sumptus dicitur esse elixir uitae. Porro terrea materia rectificata per dissolutiones, coagulationes, & calcinationes, est subtile sal terrae, quo cum omnia metalla in lapidem conuerti possunt, & omnes spiritus figi habentes humiditatem radicalem. Nutrit etiam leprosos. Ex hoc philosophi prisci lapidem fecerunt quem philosophicum uocant. Modus liquores praedictos intra corpus sumendi, huiusmodi est. Tres guttas ignis chelidonie, tria cochlearia aquae rosarum, modicum cochleare de 160 Euonymi aere sanguineo ( liquorem aerium intelligo, ) permisce, & propina ieiuno: si affectus est calidus, cum uino: & si homo excesserit annum uigesimumquartum, cum aqua uitae. In febribus autem calidis, nullo modo sumi debet, Haec omnia Ulstadius. De quatuor elementis extrahendis a chelidonia, & a foliis Lauri, uide etiam Io. Ganiueti librum qui Amicus medicorum inscribitur, differentia 4. capite 7. Quomodo extrahatur Quintum esse a fructibus, ut pomis, piris, prunis, cerasis, castaneis, & c. ex Ulstadio. Fructus minutissime concisos & contusos in mortario terreo, ( lapideo, ) misce cum decima parte salis communis. Deinde in cucurbita cum alembico ceco pones in fimo, ut supra dictum est de sanguine humano, & c. Ex floribus, herbis, radicib. Plantas bene maturas collige, coelo sereno, Luna crescente & iam fere plena: purgatas minutissime discinde, & in pila marmorea contunde cum decima parte salis: & in circulatorio seu alembico caeco fermentabis in fimo equino per mensem. Deinde in alembico rostrato destillabis in Balneo M. augendo primum ignem usque ad tertium gradum. Tum faecibus e cucurbita extractis & minutissime tritis, aquam destillatarursus superinfunde, & rursus putrificata in fimo ut prius, tandem destillabis, ignem minuendo per gradum medium. Deinde iterum teres faeces, & c. ut prius, & destillando rursus minues ignem per medium gradum. Putrefactio quoque decrescat semper per medium gradum: nempe ita ut in secunda digestione putrefiat per dies uiginti & unum, in tertia per dies quatuordecim, in quarta per dies octo. Quarta autem destillatione peracta ponatur in circulatorium 162 Euonymi sum & largum, in medio angustum, cum breui rostro cauo ex summa inferioris uentris parte sursum tendente: ) & digerat in fimo uel balneo cum igne primi gradus: uel in Sole, aut uinaceis, per mensem. Euadet autem liquor tanto nobilior, quanto saepius destillatur. Et sic habes quintam essentiam: quae tamen efficacior fuerit, si ex herbis, seminibus uel radicibus destillaueris aquam: & eam rursus infundas super faeces suas, digerasque per septem dies: & postea destilles per cineres, prorsus eodem modo ut supra de chelidonio dictum est: ut singula elementa seorsim habeantur, & quidem rectificata. De quinta essentia ex sanguine humano, ouis, carnibus, & melle. image 5 Quinta essentia quomodo eliciatur ex Sanguine Humano, Quis, Et Car Nibus, lege apud Uistadium capite 14. Additur eis pars decima salis, cum quo bene miscentur, putrificantur, & destillantur, idque quater alternis uicibus: & demum circulatione longa perficiuntur, donec ad summam odoris suauitatem & substantiae subtilitatem perueniant. meminit & Lullius lib. I. canone 4. de quinta essen. sed illic addendum esse salem codices impressi omiserunt. Uidetur autem sal recte addi humidis reb. destillandis, illis scilicet quae facile putrescerent, quales praecipue animalium partes sunt. Aqua pretiosissima Alberti Magni, ut in libro quodam manuscripto reperi. Sanguinem hominis sani destilla per uitrum tanquam aquam rosarum. Hac illita omnis corporis infirmitas sanatur: et potu eius quicunque internus est morbus. Exigua eius quantitas sumpta ommnibus uiribus exhaustos restituit. paralysin efficaciter curat: & ab omni futura aegritudine praeseruat. In summa omne morborum genus curat. Ego uero neque ex sanguine humano remedium hominib. fieri probare possum, quod etiamsi ratio & experientia suaderent, religio tamen prohibere uidetur, praesertim in tanto remediorum numero, & c. Sed neque ipsa praeparandi ratio placet, in hac Alberti aqua, si modo eius est, cum semel tantum & simpliciter destillari iubeat. Plus rationis habet quae sequitur compositio, ipsa quoque in eodem libro manuscripto mihi reperta. Oleum sanctum siue oleu uiuum, quod uitam hominis conseruet, Hugonis Gordonii, quo ille plurimas grauissimas aegritudines curauit. Sanguinis rubicundi de homine sano uel hominibus sanis, aetatis annorum uiginti quinque aut triginta, librae tres. Spermatis ceti, medullae bubulae, utriusque libra. Destillentur in alembico bene lutato: et exibit aqua prima alba, altera pallida, tertia flaua, quarta rubea & crassiuscula. Oleum sic destillatum cum Luna pariter crescit decrescitque, quamobre sanctum cognominant. Quod si aegroto qui & uires omnes et loquendi facultate amiserit tres guttas cum uino perexiguo infuderis, mox & loquetur & ualidior erit. Si quis quotidie huius olei guttam cum cochleario uini biberit, animo alacri & corpore per omnia membra robusto euadet: & senectutem prorogabit quam fieri potest longissime, nec ab ullo ueneno laedetur. Curat etiam fistulas, fracturas ueteres & chronica ulcera, si uini lotione prius sicciora euadant. Uulnera recentia triduo sanat illitu. Ficos ani internos externosque curat. Medetur uariis affectibus, leprae, morpheae, paralysi, & aliis, si quis ieiunus gutta cum uini albi cochleario biberit. Nonnulli multum gloriantur de sanguine humano sublimato, ut quidam Bartolemaeus de Montagnana Paduae faciebat, sed certe ipsum praeparare ne sciebat: quo si uti uolueris, facias sic. Sanguinem de sanguineis iuuenibus bono uictu utentibus recens extractum, quiescere permitte: & aquam supernatantem abiice. deinde cu modico salis triti fortiter agita, & in uase diligenter occluso ( lutato ) reconde in fimo equino per quadraginta dies. demum destilla aliquoties, super faeces semper aquam refundendo. Ultimo uero habebis aquam mirabilem, quae cum zulapio aliquo mixta hecticis summopere conducet. Fiet autem melior, si post destillationem rursus quadraginta dies in fimo maceretur. Licebit etiam cum sanguine alia remedia hecticis salubria admiscere, Guaynerius. De quatuor elementis extrahendis a sanguine humano, uide Io. Ganiueti Amicum medicorum 4. 7. De sanguine humano simpliciter destillato lege Brunsuicensem in libro Germanico destillationum: Idem hanc aquam & excrementi humani, si misceantur, mirabilia quaedam efficere scribit. Mihi animus ab huiusmodi remediis abhorret. Io. Bracescus per sanguinem humanum allegorice aliud quippiam & metallicum ueteres insinuasse putat, ut recitaui supra ubi de Quinta essentia in genere scripsi. Uistadius capite decimo Coeli philosophorum docens quomodo fiat quinta essentia uini, singulis elementis seorsim abstractis: Et hoc ( inquit ) quod in septima destillatione est destillatum, appellatur sanguis humanus, quem chymistae maxime inquirunt, & est ipse aer, Haec ille. Uidetur autem aeris liquor qui in plerisque destillatis oleosus est, sanguinis humani nomine appellari, quoniam corpus nostrum ex quatuor humoribus tanquam elementis constat. ex quibus sanguis aeri comparatur, calidus, humidus & pinguiusculus, & c. Ioan. Bracesci uero sanguis humanus metallicum quiddam est a colore sic dictum. De extrahenda quinta essentia a Melle, quae intrat aurum potabile, lege Uistadium capite duodecimo: & capite uicesimosecundo: ubi & modos diuersos praescribit ad triplicem aquam mellis colligendam, & facultates addit: de quibus capite duodecimo nihil dixerat, & duas tantum aquas diuersas elicere docuerat. De quinta essentia metallorum. Io. Bracescus in dialogo Raimundi & Demogorgonis, cum asseruisset quintam essentiam humanae uitae seruandae & extendendae utilem, non aliunde quam ex solis metallis haberi posse, subdit tandem: Cum autem secundum opinionem philosophorum ueterum singula metalla secundum similitudinem, uirtutem, nomen. colorem, & proprietatem in omni metallo sint comprehesa, ut aperte demonstratum est in libro expositionis librorum Gebri: igitur & haec nostra medicina, quamuis solummodo ab uno aliquo metallorum extracta fuerit, habebit tamen nihilominus uirtutem omnium metallorum & planetarum, & uirtutem super totum corpus humanum sanandi plures infirmitates curabiles. Idem uoluit significare Io. de Rupescissa de humiditate nostra radicali loquens, & de quinta essentia sub nomine aque uitae. dicit enim aquam ardentem bonam in se continere omnium metallorum uirtutem, & non aquam esse uitis, sed uitae, quia uitam hominibus donet. Qui hac de re plura cognoscere uolet & clarius, legat eiusdem Bracesci dialogum quo Gebrum interpretatur. De quinta essentia extrahenda ab antimonio, plumbo, cerussa, ex Ulstadio. Essentia quinta ex antimonio sic fit. Puluerem antimonii subtilissimum incorpora cum aceto acerrimo destillato, & relinque donec acetum in colorem maxime rubicundum uertatur. Deinde colabis acetum, & in uase puro aliud acetum destillatum antimonio superinfundes, & pones super ignem modicum donec acetum coloretur. Hoc toties repetes, donec acetum desinat colorari. Quicquid uero eius coloratum fuerit, per alembicum destillabis in cineribus: defluet autem primo acetum ipsum: post hoc uidebis egredi materiam milse colorum. & haec est illa quinta essentia quae a philosophis appellatur plumbum philosophorum, & a quibusdam lac uirgineum, ( differt tamen ab illo de quo infra dicetur, inquit Uistadius, ) & fere oleum benedictum colore refert. Hanc pones in pellicano ut circuletur per dies quadraginta. Uulnera exiccat, & utilis est ad omnes plagas loco balsami. nam facile & citissime omnia uulnera curat: & apostematis omnibus mirum in modum confert. Quin etiam ex plumbo uel cerussa extrahit quinta essentia sicut ex antimonio, superfundendo acetum destillatum per digitos quatuor. postea in fimo digeratur, ut dictum est de quinta essentia herbarum & florum. Deinde destilletur, & primo uidebis ascendere ipsum acetum: post ipsum, liquorem quendam oleo simile. Et hoc etiam appellat oleum plumbi, siue quinta essentia plumbi, & habet in se quandam dulcedinem sicut oleum antimonii. Ualet autem contra omnes combustiones ignis & aquae calidae, ut contra impetiginem & uesicas cholericas. Notandum tamen est, cerussam prius debere ablui saepius cum aqua rosarum, colando per pannum lineum, donec nil in ipso remaneat de puluere cerussae. Deinde exiccata usui reseruetur. Sic fieri iubet Bulcasis, & loannes de S. Amando super Antidotario Io. Mesuae. De extrahenda quinta essentia ex metallis diuersis, ut auro argento, plumbo, stanno, uitriolo, ferro, cupro, sulfure, auripigmento rubeo, sandaracha, antimonio & marchasita plumbea, qui uoluerit leget apud Lullium in libro de quinta essentia. Spiritus siue quinta essentia Uitrioli laudatur a quibusdam aduersus comitialem morbum & apoplexiam. Spiritus Auri ad uitia iecoris. Spiritus Berylli aduersus renum aut uesicae calculum. Sed de his & aliis quibusdam infra dicemus inter olea metallica & alibi. De Aquis Uitae compositis. Aquae uitae compositae proprie dicuntur, ubi remedia quaedam in ipsa aqua uitae macerata & simul destillata fuerint: Minus proprie ubi postea adduntur, nec destillant simul. Sunt & aquae uirtutum seu aureae dictae, ubi remedia non in aqua uitae, sed in uino prius macerata destillantur, de quibus infra scribimus: & harum quaedam plurima cum istis quas hic describimus communia habent: nisi quod minus uehementes minusque calidae & siccae sunt. Aquae uitae quaedam simpliciter remediis in aquam uite infusis fieri iubentur: aliae in aquam uitae ter quaterue destillatam. Sunt quibus etiam tempus infusionis seu digestionis praescribit, ut dies xiiii. & c. Quaedam initio trita immittuntur: alia integra, teruntur autem post dierum aliquot fermentationem. Sunt quae semel tantum destillentur, aliebis aut ter. Et quedam in Balneo M. tantum: aliae in Balneo M. semel & iterum, tertio uero per cineres, ut quam Ulstadius describit capite 46. licet illic infusio tantum in uino fiat. Apud eundem ca. 44. Aqua uitae ter destillanda describitur, cuius prima aqua dicitur Benedicta, secunda Aqua uitae, tertia mater balsami. Rursus quarundam destillatio sic repetitur bis aut ter, ut aqua prius destillata semper iterum refundatur super feces, ut apud Uistadium capitibus 49. & 56. Item aliae lento igne in Balneo M. detrahi iubentur: aliae in eodem ualido igne, ut descripta Ulstadio cap. 46. Nonnunquam in prima destillatione herbae tantum recentes & semina recentia ponunt cum aqua uitae: a quibus extractae aquae postea adduntur sicca odorata, aromata & alia, item mel, & iterato destillantur. deinde ambra, moscho & camphora adiectis, tertio alembicum semper inuoluendo cum pannis madidis ex albumine ouorum cum farina: Uide Ulstadium capite 51. & 56. Quod ad materiam, nulla fere sine aromatibus componitur. plerisque etiam herbae quaedam odoratae adduntur. quibusdam & flores & semina. interdum & aquae aliae destillatae: Item uinum maluaticum, mel, saccharum, ficus. quibusdam denique aurum integrum: ego nisi extinguatur in liquore, frustra adhiberi puto. Sed haec omnia clarius exemplis patebunt. Uistadius Aquas uitae compositas numero quatuordecim descripsit, quas nos breuitatis studio omittemus. Aqua uitae cum aromatibus & melle, & c. quater destillanda in Balneo Mariae legitur apud Ulstadium capite 53. & alia similiter, sed sine melle, capite 54. Mirabilem quandam aquam uitae describit Uistadius cap. 56. Primum uaria medicamenta recentia iubet digeri in Balneo Mariae per dies quatuor infusa in aqua uitae: deinde destillari in cinere igne lento. Postea aromata & alia sicca addit, & per dies quatuordecim digeri iubet. ac iterum destillari in Balneo Mariae. Deinde addit camphoram, rhabarb. crocum, ambram, & moschum. Quod si aquam inquit, adhuc meliorem desideres, adiice pretiosos quosdam pulueres seu species confectionum diambrae, diamoschi, diamarg. & c. & ducatos aliquot optimi auri cum sacchari selibra: & tribus diebus in tepida aqua Balnei Mariae digeres, postea destillabis per filtrum in uitris retortis, bene lutatis, ita ut unumuitrum altiore situ sit quam alterum. Et haec aqua uitae ( inquit ) excellentissima est inter omnes alias. Aqua uitae, contra plerosque morbos auxilium. In aqua uitae quater destillata impone rosmarinum, cinnamomum, caryophyllos, zinziber & macis, & duos aut tres florenos aureos, quibus hac ratione nihil decedit. Quater destillata utere mane & uesperi ante somnum. Uaria morborum genera depellit, & iuuentutem restaurat. Aqua uitae in qua maceratus sit rosmarinus quid possit, uide infra in Oleo rosmarini. Dianthos facti cum saccharo, uncias tres pone in tribus libri uini per triduum uel in aqua uini destillata semel pro senibus, ( ea scilicet quae prior manat, non quae posterior: ) praeterea destillet per filtrum. Quidam in alembico destillant, & seruant ad usum. Alii miscent rosate nouellae partem ternam, ut remittant caliditatem & siccitatem dianthos. Aqua uitae contra pestem. R. Rutae saluiae, florum lauendulae, maioranae, absinthii, rorismarini, rosarum rub. cardui bened. pimpinellae, tormentillae, Ualerianae, granorum iuniperi, baccarum lauri, terrae sigil. boli Armeniae praepar. ana drach. duas. Dictamni, angelicae, bistortae, corticum citri, melissae, zedoariae, inulae camp. gentianae, rhapontici, ana drach. tres. Coriandri prep. florum borraginis, buglossi, sandali albi & rubri, seminis acetosae, basilici, rhabarbari, ben albi & rubri, granorum paradisi, piperis, ana sesquidrachmam. Zinziberis drach. duas. Cinnamomi, croci, specierum confectionis contra pestem, electuarii liberantis, elect. de gemmis, diamoschi dulcis, diacameron, diambrae, diarhodon abbatis, letificantis Almansoris ana drachmam. Calami arom. caryophyllorum, macis, nucis mosch. cubebarum, cardamomi, galangae, agallochi, ana scrup. duos. Ossis de corde cerui, spicaenardi, caphorae ana drach. semis. Folia auriocto. Moschi semiscrup. Theriacae electae unc. quatuor. Mithridatii unc. duas. Uini sublimati rectificati mensuras duas. Destillentur per alembicum. Aqua uitae contra pestem, a quodam nostri temporis medico Solodori in Heluetia anno Domini 1547. magno & mirabili successu comprobata, ita ut uix decimus quisque ex in fectis qui eam sumpserunt, perierit. R. Margaritas optimas, hyacinthum orientalem, matrem perlarum, corallos albos & rub. de singulis uncias duas. Unicornis cornu sescunciam. Croci, myrrhae, boli Arm. terrae sigillatae, zedoariae Uenetae, ligni aloes, eboris, Mithridatii, Theriacae Alexandrinae, cinnamomi electi, ben albi & rubei, corticum citri & seminum, singulorum uncias duas. Sandalorum omnium, de singulis sescunciam. Ossicula de corde cerui numero duodecim. Granorum paeoniae, baccarum iuniperi, utrorumque numero sexaginta. Conseruae buglossae unc. duas. Radicum tormentillae, dictamni uulgaris, inulae, astrantiae, chelidonii, Libystici uulgaris, morsus diaboli, ari, Ualerianae, saxifragae illius quam Germani bibinellam uocant, angelicae, de singulis istarum stirpium radicibus unc. duas. Saluiae, scabiosae, rutae, mentastri, pulegii, centaurii minoris, absinthii, rosarum alb. & rubr. de singulis manipulum. Liquorum destillatorum, rorismarini, gentianae, melissae, betonicae, rosarum syluestrium, sonchi siue cicerbitae quam nostri carduum anserinum uocant, cardui benedicti, hyssopi, florum borraginis, plantaginis maioris, iridis, singulorum uncias quinque. Liquores destillatos, ut decet, in balneo M. miscebis cum optimo uetere uino Alsatico, aut potius cum aquae uitae sexies destillatae libris quatuor, in ualida cucurbita uitrea mensurarum quatuor capace: quam bene lutatam per quadriduum in Balneo M. reliques. Deinde hyacinthos, corallos, margaritas & matrem perlarum in calcem rediges igne urendo, & super marmore conteres diligentissime ita ut nulla amplius asperitas tactui se offerat. Hunc puluerem in uase aliquo impones, & cum aqua rosacea dilutum defundes: & quicquid asperiusculum remanet, quod non miscetur cum aqua iterum teres & denuo dilues. Corallos quidem tritos liceret per dies quatuordecim in succo berberis impositos in aquam resoluere, qui modus melior uidetur. Post haec, radices mediocriter contundes, & similiter iuniperi & paeoniae semina: herbas uero discindes. Deinde in ualidam cucurbitam uitream sex mensurarum capacem immittes herbas, radices & gemmas cum rosacea dilutas, & superinfundes aquam uitae quae cum liquoribus stillatitiis in Balneo M. digesta est. & luto sapientiae munitam cucurbitam impones in foueam quam in loco humido excitaris, ut in cella aliqua subterranea, altitudine duorum cubitorum, longitudine & latitudine fere quatuor cubitorum, quam fimo equino & calce replebis alterno situ stratorum, ut uocant, ita ut pedes duos supra foueam emineant. In huius medio cucurbitam relinques per mensem. Deinde paulatim remoto fimo auferes eam, et materiam quam continet destillandam, in sex minores cucurbitas distribues, & in Balneo M. destillabis igne tam lento ut ab unius gutte ad alterius delapsum decem unitates ordine numeres. Omnino enim cauendum est, ne iusto calidius sit Balneum. Peracta destillatione faeces in singulis cucurbitis relictas rude siue bacillo aliquo mediocriter agitabis, & aquam a singulis detractam denuo superinfundes, ac iterato destillabis igne lento, ut prius. Hac etiam destillatione finita, faeces omnes effunde: & liquores in sex cucurbitis collectos distribue in duas cucurbitas, quarum utraque tres mensuras capiat, & in Balneo Mariae leniter destilla. Sic habes thesaurum & incomparabile aduersus pestem remedium. Usus est tum ad praeseruandum, tum ad curandum, imperato sudore post eius potum, & caetera. Cum primum autem aliquis se peste infectum senserit, ( modo ne post uiginti quatuor horas id fiat, post enim id tempus nulla aut minima remediorum spes, ) semuncia huius liquoris epota, in lecto mediocriter opertus sudorem expectet, in cubicuio, ubi aeri aditus sit exclusus. Incipit autem sudor fere post sesquihoram, & perferri debet ut minimum tribus horis: praestabit autem si paulo plus uel quatuor horis sudetur, nullo interim potu admisso, & facie subinde abstersa linteo. Postea paulatim remotis stragulis & absterso corpore, cum surrexerit aeger, hordeum coctum, aut paucam tostam farinam arenae in iusculo edet admixto aceto rosaceo, aut simplici. quod etiam per dies octo semper admiscebitur cibis eius. Pro potu sumet hordei decoctum cum passulis & glycyrrhiza, bene refrigeratum, quantum libuerit. & uino per tres aut quatuor dies abstinebit, postea diluet aqua. Cibo igitur post sudorem sumpto, lectus nouus aegro parabitur, aut permittetur ei pro arbitrio in cubiculo, sed absque aere, uersari, per tres quatuorue dies. Quod si a sudore internum calorem adhuc perceperit, bibat liquorem destillatum ex refrigerantibus, ut papauere erratico, moris, intybis, floribus sambuci, aut acetosa. Et si inter sudandum, ut saepe fit, anthrax aut bubo exoriatur, hoc remedio uteris. Cepam parte aliqua rescinde, excaua, & in cauum impone theriacam, tormentillam, dictamnum, diligenter trita, partibus aequalibus, & partem rescissam repone, & inuolue stuppahuhumida, & sub cinere per sex horas assato, tum in pila tritam, per linteolum aceto rosaceo affuso exprimito. Inde madidum linteolum loco impones, & quoties inaruerit, rursus madefacies. Quod si quis semel in mense semuncia huius liquoris pota sudauerit, praeseruabitur. Proderit etiam si quis quotidie mane unam aut alteram guttam ore aliquandiu retinuerit. Aliam aquam uitae tum ad pestem tum alios morbos commendata describit Ulstadius cap. 46. Aqua uitae seu quinta essentia, cuius praesentaneus est effectus aduersus uenena, praesertim ex animalibus morsu ictuue relicta, a Matthaeolo Senensi descripta libro 6. commentariorum in Dioscoridem. Libra antidoti nostre iam descriptae, ( cuius descriptionem nos breuitatis causa omittimus, licebit autem eius loco ponere optimam theriacam, uel Mithridatium uel aliam efficacem antidotum ) & libra syrupi de corticibus citri, misceantur cum libris quinque aquae uitae toties destillate, ut ad quintam essentiam peruenerit, & ponant in cucurbita uitrea duplae capacitatis, ( hoc est librarum quatuordecim ) et eam bene lutatam tandiuleniter commoueto, donec antido tus tota resoluatur & misceatur cum liquore. Sic per mensem relinques, bis in septimana similiter mouens aut agitans. exacto mense aquam claram, quae supra antidotum in fundo subsidentem ascendit, paulatim & leniter defundes in aliud uas uitreum, & optime obstructum reseruabis. Hic liquor tam efficax est, quod innumeris experimentis mihi constat, ut si media eius uncia e uino bibatur, aut cum aliqua aqua destillata idonea, aut etiam per se, hominem ueneno ex morsu ictuue cuiuscunqu; animalis infectum restituat, etiamsi & uocem & sensus iam amiserit, & magna cum admiratione omnium reuocet. Ut plurimum etiam humores iam infecti uomitu redduntur. Eadem uis est contra uenena quae quis in cibo aut potu sumpserit. Est enim huius liquoris uis adeo subtilis & efficax, ut uel momento temporis omnes corporis uenas penetret. Similiter etiam aliis multis & diuersis affectibus medetur, ut eruditus quisque medicus per se aestimabit: imprimis uero pestilentiae resistit, tum praeseruando tu curando infectos, Haec Matthaeolus. Aqua uitae ad colicam affectionem. In mensuram aquae uite rectificatae immittes cinnamomi semunciam, nuces moschatas duas aut tres, caryophyllorum scrupulos duos. singula trita, diei spatio. & destillata inde aqua in alembico uitreo, cochleare plenum aegro propina, Andreas Furnerius. Aqua uitae Georgii a lapide. Cinnamomi, cubebarum, zinziberis, nucis moschate, caryophyllorum, galange, singulorum uncia. Saluie recentis uncie quatuor. Uini sublimati sexies ex uino optimo & non ex faecibus, ad pondus omnium, id est unciae decem. Destillate per alembicum aque quotidie tantum sumi debet quantum auellana caperet. Hac usum aiunt M. Gallum physicum Caroli imperatoris, & uixisse annis 124. Aqua uirtutum nobilissima, auro & argento preferenda, ex libro quodam manuscripto. Caryophyllorum, cinnam. macis, galangae, zedoarie, baccarum lauri, granorum paradisi, singulorum semunciam. pulegii, saluie, hyssopi, rute, betonice, ceri folii, camphore, serpentine, sing. semunciam. granorum iuniperi, sem. foeniculi, sem. petroselini, sem. aquilegiae, sileris montani, florum costi, sem. apii, herbae paralysis, castorei, sing. drachmas duas. Libystici; spicaenardi, cubebarum anaunciam. pimpinellae uncias duas. diatr ( uox est corrupta ) drachmas duas. Hec omnia in uino destillato per dies quotuordecim, deinde colabis uinum, species conteres et rursus admixtas uino per dies octo relinque & destilla: & tandem iniice aliquot folia saluiae recentia. Uires ei attribuuntur eaedem omnes quas supra scripsimus in aquis uirtutum, quae circiter uiginti uni ex eis attribuuntur: Sanitatis conseruatio, iuuentutis restauratio, & aliae, quae etiam fere simplici aquae uitae rectificatae adscribuntur. Aqua uitae quaedam in libro quodam manuscripto contra lepram & pestilentiam commendatur: ad cuius compositionem fumus terrae, urtica minor, folia bedeguar, in uinc macerant in Balneo M. per mensem, deinde destillantur iniecta etiam auri in puluerem redacti drachma. deinde additur uinum destillatum quod cum pipere sit decoctum, ut aequa sit utriusque liquoris portio: qui iuncti & per octo dies simul in balneo M. macerati iterum destillantur. Huius aquae cochleare quotidie mane bibi iubetur per mensem, & loca leprosa inungi. Purgari ea sanguinem aiunt, & congelatum dissolui, & totam corporis temperiem inde mutari: & si credere fas est, omnes fere morbos curari. Aqua uitae Empirici cuiusdam, ad diuersos morbos peculiari quodam & egregio apparatu composita. Pedis coruini, iuae moschatae, saluiae, turionum ebuli, betonice, hyperici, chamedryos, samsuchi, chamaepityos, origani, pulegii, hyssopi, rutae, caryophyllatae, gentiane, aristolochiae rotundae, singulorum manipulus sesqui. Polypodii, schoenoanthi, spicae, cassiae ligneae, folii, singulorum drachma. Baccarum lauri drachma semis. Chamaemali drachmae duae. Nucleorum persicorum, balsamitae, pimpinellae, chelidoniae, agrimonie, singulorum unciae due. Rosmarini uncia. Dictamni tormentillae, scabiosae albae, singulorum unciae quatuor. Seminis bardanae sescum cia. Anisi, foeniculi, serpylli, alkekengi, granorum iuniperi, petroselini, singulorum semuncia. Sauinae, nasturtii, utrius que manipulus semis. Carui, cumini, seselios, singulorum drachma semis. Cineris uespertilionis, tamarisci, radicis ireos cum floribus, singulorum semuncia. Ex his omnib. fiat puluis qui diuidatur in sex partes: quarum unam pones in aqua uite ter destillata, & relinques fermentari per diem naturalem, tum destillabis. & postea aliam partem pulueris in aqua ista destillata fermentabis destillabisque similiter. & sic deinceps singulatim ceteras quoque partes omnes fermentatas destillato, & ultimum liquorem serua. Deinde, Nucis moschate, macis, cardamomi, folii, cinnamomi, zedoarie, singulorum uncie tres. Agallochi, sandali albi & rubei, singulorum uncie due. Ossium de cordibus ceruinis, uncia. Theriace ueteris, uncia. Zinziberis, amomi, cubebarum, granorum paradisi, galange, piperis, singulorum uncie quatuor. Moschi electi uncia uel plus, saltem non minus semuncia. Trita hec omnia ponant in predicta aqua der triduum. deinde iterum destillentur lento igne in balneo Marie, ter, semper refundendo aquam abstractam super faeces. Tandem adde huic liquori olei oliuarum clarissimi quartam partem, et tantundem mellis optimi despumati, & cum per diem quieuerint, destillaut supra. Utilis est hic liquor dolori capitis, epilepsie, maniae, uertigini, obscuritati uisus, deficienti auditui, pectori obstructo, cardiace: item contra uenena, chiragram, podagram, guttam, arthritin. Sanguinem purgat, febres omnes de frigida causa tollit, stomachum roborat. Curat colicam, ileon, diabeten, splenis & iecoris obstructionem, aquam hyposarca, & passiones omnes ex frigida causa natas. Denique selectissimum est remedium pro conseruatione corporis. Propinatur quantum dimidia nux auellana caperet cum cyatho puri uini albi. Aquae uitae selibram, ligni aloes uncias tres. Gummi Arabici uncias duas. Nucis muscatae, galangae, cubebarum, cinnamomi, mastiches, caryophyllorum, spice nardi, moschi, sing. drachmas tres. Ambrae drachmas duas. Haec omnia pariter trita misce liquidis, & destilla. Haec aqua foetentem animam emendat, dentes dealbat, surditatem & tineam capitis curat: & omnia uulnera sanat, si intinctum ea linteum superponatur. denique iuuentutem conseruat, & amissae speciem reuocat. Aqua magnae uirtutis in paralysi, quam amicus quidam ceu experimentis cognitam nobis communicauit. Caryophyl. galangae, zedoariae, nucis muscatae, piperis utriusque, baccarum iuniperi & lauri, cornicum citrii & arantii, zinz. albi, foliorum saluiae, ozimi, libanotidis, samsuchi, menthae, pulegii, gentianae, florum sambuci, rosarum rub. & albarum, spicae, ligni aloes, cardamomi, cubebarum, calami aromatici, stichadis Arabicae, chamaedryos, chamaepityos, macis, mercurialis, sem. artemisiae, caricarum, passularum, dactylorum sine ossib. amygdalarum dulcium & amararum, pineorum, singulorum drachma. Consolidae utriusque, uirgae pastoris, ben albi et rub. singulorum drachme duae. Scolopendrii sesquidrach. Laureolae drach. semis. Mellis albi drach. quinque. Sacchari librae tres. Theriacae, Mithridatii utriusque uncie quatuor. Aquae uitae quater destillate librae sex. Destillentur in uase duplici, lento & continuo igne, donec mutetur color, tunc muta recipientem, idque terfacies. Compositiones duae aque uite ex Raimundi Lullii libro de aquis. In sequentibus aquis uitae compositis etsi Raimundus non exprimit uinumne medicamentis an aqua ardens, ut simul destillentur, addi debeat: uisum est tamen hoc loco eas recensere, quod Raimundus uideatur omnino in aqua ardente, haec remedia destillari uelle, potius quam in uino, ut qui ubique liquores perfectiores & saepius destillatos probet. R. radicum foeniculi, rusci, capillorum Ueneris, asparagi, raphani, petroselini, eryngii, milii solis, endiuiae, scariole, singulorum partes aequales. misce et lento igne destilla. ( Apparet hunc liquorem mouendae urinae, & aduersus calculos utilem esse. ) Alia. R. Caryoph. nucis musc. mastiches, doronici, zedoariae, galangae, piperis longi, corticum citri, saluiae, sampuci, ( forte samsuchi, ) anethi, spice nardi, ligni aloes, cubebarum, cardamomi, lauendulae, mentae, pulegii, origani, calami aromatici, sticados utriusque, chamaedryos, chamaepityos, ( singulorum partes equales, ) et parum moschi. Trita destillentur. ( Facultates sunt eaedem quae aque uite simplicis, sed longe efficaciores. Uel eedem quae supra aliis aquae uitae compositis ex pluribus medicamentis attribuuntur. ) Deinde sequitur aqua ex multis remediis frigidis composita, non suo loco ( ut uidetur ) quam supra commemoraui, in Essentia quinta frigida. Deinde subiicitur Aqua uitae perfectissima, ( ut uocat: nimirum quod ex plurimis iisque calidissimis composita sit. ) R. Euphorbii, serapini, opopanacis, pyretri, capparis, schoenoathi, spodii, bdellii, piperis longi & albi uel nigri, cubebarum, castorei, zedoariae, singulorum partes aequales. quibus addes mastichen bonam, & parum ambre, croci, & ossis de corde cerui. Item R. omnia antedicta in aquis compositis, et igne lento destillentur. Est enim aqua mirabilis, & remediorum omnium mater ac princeps: cuius mirabiles & innumerae sunt uirtutes contra omnes passiones frigidas. Et fit tali modo, & c. subiungit autem destillandi modum per serpentinas, ut uocant, & alia addit quae omnia aquae uitae simplici conueniunt, ut codicem nostrum librarii culpa mutilatum existimem. De remediis quae Aquae uite miscentur citra destillationem, primum intra corpus, de inde extra. Saepe instrumenta, tempus aut sumptus aliquem deficiunt, quo minus medicamenta quorum uim impressam uellet ( ceu per metempsychosin quandam ) in Aquauite, per destillationem ei admisceat, qui unus miscendi optimus modus est. nam & per digestionem seu praeparationem in moderato calore primum aliqua mixtio fit, deinde in destillatione dupliciter, uaporum primo per minimas & tenuissimas spirituum partes, deinde guttatim cum in aquam concrescunt. mixtionis uero omnis perfectionem et colophonem circulatio im ponit. & sane nulla quam homines moliuntur mixtio, proprius imitari potest naturalem: Quod uel hoc argumento a fine & effectu sumpto constat, quoniam hoc modo parata & mixta, minus quam ullo alio corrumpuntur: & simplicissima quandam purissimamque essentiam nacta, ut omnino ad sensum simplicia, & aetheree seu quinte essentiae similia uideatur, ad incorruptionem quandam, quoad eius fieri potest, perueniunt. Hoc quidem constat, quo quaeque res minus exacte & per omnia mixtas equibus constat partes habuerit, eo uiciniorem esse corruptioni: quod primum & praecipue in iis quae meteora dicuntur corporibus, deinde aliis multis siue per naturam siue per artem mixtis, facile intelligitur. Sed quoniam in diuersis adeo hominum conditionibus alii aliis de causis impediti, non semper quod optimum est sequi possunt, si quinta essentia fieri non possit, secunda saltem aut tertia, aut quotquot licuerit, destillationes lento igne repetantur. Multo melius enim omnis mixtio peragitur paulatim & lente, quam subito & uiolenter. Et si destillare simul cum aqua uitae remedia, quorum uim miscere ei desideramus, non licuerit: contrita saltem aliquandiu in ea macerentur. attrahit enim ad se omnium ei impositorum uires. Extat Arnoldi de Uilla noua liber, aut Rogerii potius, quem manuscriptum habeo, in quo docetur singillatim ad quos affectus & morbos, quae medicamenta in aquam uitae maceranda infundi debeant, per singulas corporis partes, quas ille duodecim zodiaci signis attribuit. Gentianam aduersus grauissimos quosdam morbos & uenena antidotum esse optimam, multis hactenus seculis notum est. sed multo efficacius pollinem eius cum aqua ardente faucibus pecorum, quae ueneno in cibo potuue uel morsu ictuue laesa sciunt aut suspicantur, quidam infundunt: & si gentiana desit, ipsam aquam ardentem per se. Ad hominis morborum quorundam remedia, praesertim thoracis, apomeli addi potest. nam & alioqui in deliciis quibusdam apomeli cum aqua ardente mixtum, & madidus eo tostus panis, pro ientaculo sumitur. Poteris & arte destillatam ex gentiana cum uino aquam cum apomelite aut uino aromatite dulci contra diuersos morbos propinare. Absinthite uinum praestantissimum aliqui hunc inmodum parant. Absinthii, praesertim sicci, comis aquam ardentem optimam superinfundunt, & tantundem uini maluatici. huius cochlear paruum miscent cum paruo uini haustu & propinant. Sic statim & efficaciter fit, & diu conseruatur. ego in colica aliquando feliciter propinaui. Eadem ratione in aliis etiam tum herbis tum aromatibus, & caet. uti licebit. Nam & breui tempore sic uirtus extrahitur: & gratior fit potus, Thesaurus. 201 si gentiana desit, ipsam aquam ardentem per se. Ad hominis morborum quorundam remedia, praesertim thoracis, apomeli addi potest. nam & alioqui in deliciis quibusdam apomeli cum aqua ardente mixtum, & madidus eo tostus panis, pro ientaculo sumitur. Poteris & arte destillatam ex gentiana cum uino aquam cum apomelite aut uino aromatite dulci contra diuersos morbos propinare. Absinthite uinum praestantissimum aliqui hunc inmodum parant. Absinthii, praesertim sicci, comis aquam ardentem optimam superinfundunt, & tantundem uini maluatici. huius cochlear paruum miscent cum paruo uini haustu & propinant. Sic statim & efficaciter fit, & diu conseruatur. ego in colica aliquando feliciter propinaui. Eadem ratione in aliis etiam tum herbis tum aromatibus, & caet. uti licebit. Nam & breui tempore sic uirtus extrahitur: & gratior fit potus, [ Page Repeated ( 201 ) ] Thesaurus. 201 si gentiana desit, ipsam aquam ardentem per se. Ad hominis morborum quorundam remedia, praesertim thoracis, apomeli addi potest. nam & alioqui in deliciis quibusdam apomeli cum aqua ardente mixtum, & madidus eo tostus panis, pro ientaculo sumitur. Poteris & arte destillatam ex gentiana cum uino aquam cum apomelite aut uino aromatite dulci contra diuersos morbos propinare. Absinthite uinum praestantissimum aliqui hunc in modum parant. Absinthii, praesertim sicci, comis aquam ardentem optimam superinfundunt, & tantundem uini maluatici. huius coch lear paruum miscent cum paruo uini haustu & propinant. Sic statim & efficaciter fit, & diu conseruatur. ego in colica aliquando feliciter propinaui. Eadem ratione in aliis etiam tum herbis tum aromatibus, & caet. uti licebit. Nam & breui tempore sic uirtus extrahitur: & gratior fit potus, & satis longo tempore conseruatur. Aqua uitae uiridis. Melissae & balsamitae, quas in umbra siccaueris, illius uncias tres, huius duas, infunde in libras quatuor aque uitae quater destillatae in balneo M. per dies octo, deinde utere ( siue per se, siue ) admiscendo ei alias aquas uitae compositas, ad confirmandum stomachum. Oportet autem in umbrasiccatas esse herbas, ut uiridis & pulcherrimus color reddatur. Nam si in Sole siccaris, aqua fiet obscura ceu succus alicuius herbe, Ulstadius capite 56. Licebit & aliis coloribus tingere, qui simul & coloris gratiam & remedii uim augeant, ut croco, pastinacis luteis & rubentibus aridis. Sunt qui per aestatem cerasa acida nigra addunt, unde etiam sapor fit gratior, & calor minus remittitur. Aquae ardenti quidam iniiciunt mentam concisam & contusam, insolantque per quatuor aut quinque dies. postea colant, & rursus insolant. Hac extremum nasum illinunt aduersus corruptum & pestilentem aerem. ¶his subiiciam aquae ardentis usum cum aliis medicamentis ex tra corpus. Multi ungentis calidis, qualia sunt, Martiatum, Arragon, dialthea: usus tempore aquae ardentis aliquid miscent, & ita inungi iubent. Aqua cerebro calorem fouens ac restituens, qua perfricandum est caput. Aquae uite unciae due. Moschocarii, caryophyllorum, samsuchi, cubebarum, piperis longi, sing. drachma semis. Trita misceto, capitiqe infricato aliquandiu. Sunt qui euphorbii scrupulum semis addant, Epiphanius Empiricus. alii alia odorata & calida addunt, ut Saluie uncias sex. Rutae, zinzib. granorum paradisi, cinnami, florum rorismarini, corticum citri, ana semunciam. Olei laurini unciam. Spicae drachmam. Castorei sesquidrachmam. Et in destillato liquore suspendunt moschi & ambrae, utriusque granum. Hunc illitum capiti prodesse aiunt, etiam odore, paralysin & apoplexiam auertere. Aqua mirabilis ad pudendorum abscessus, eiusdem. Quorum uitellos tres ad duritiem tostos & minutim incisos pila conteres: aquae uitae heminam superinfundes cum scrupulo aluminis, drachmis duabus camphorae & dimidia aeruginis, singulis contritis. Macerata aliquandiu per linteum ualide exprimes. Hoc liquore imbuta linameta ter quaterue per diem ulceribus imponantur. miraberis effectum. Aqua pro lauandis partibus paralyticis. Myrrhae, aloes, ladani, terebinthinae, castorei, sing. drachmas duas. zedoariae, galangae, cubebarum, nucis mosch. piperis longi, pyretri, singulorum drach. tres. Herbae paralysis, iuae arthriticae, stichados Arab. saluiae, samsuchi, mentae, pulegii, centaurii minoris, rosmarini, singulorum semunciam. Omnia trita infundes in aquae uitae destillatae libras duodecim per tres dies: Ut reperi in libro quodam manuscripto: sed forte nimia est aquae uite mensura. nam ad singulas libras eius, sex drachmae tantum ( cum scrupulo forte ) specierum adduntur. In Gallico morbo interdum fauces & guttur ex prauis destillationib. erodunt, quibus nisi succuratur, saepe gargareon absumitur, saepe usque ad ossa transit corruptio. Itaque purgationes & diuersiones fieri debent, & c. Fit & aqua ad id mirabilis: destillatur theriaca in aqua uite & aceto per alembicum, aqua exit limpidissima uirtutum multarum: precipue autem ualens ubi profundius conduci uis medicamenti debet. si ergo bolum Armenium aut sphragida in eo dissolueris, ac partes erosas tetigeris, & seminaria eius contagionis absumes, & erosionem omnem sanabis, Fracastorius libro 3. de contagione. 206 Euonymi De Aquis Destillatis aqua uitae. Aquas quae ex duabus aut plurib. medicamentis permixtis destillatae sunt, compositas uoco. Harum aliae medicinales sunt, aliae odoriferae, aliae cosmeticae, id est ornandi gratia inuentae. Sunt que simul duo ex his aut etiam omnia praestent. nos unamquamque tamen ad unum genus referemus, in quo scilicet magis excellit. Medicinalium rursus aliae intra corpus sumuntur, alie extra tantum adhibentur, aliae utrobique. Nos duo tantum capita instituemus. nam licet quaedam utrobiqe usurpentur, magis tamen uel intus uel extra. Nunc earum quae in corpus sumunt, quedam simpliciores sunt, quas priore loco describemus: secundo ex pluribus compositas. De aquis uitae compositis, ubi species in aqua uitae simplici macerantur, separatim scripsimus: Hic reliquas, ut dixi, & quas caponum aquas uocant ponemus, & unam cum medicamentis aliquot in sanguine porci infusis. In uino macerari & postea destillari, de iis precipue herbis et medicamen tis institutum uidetur, quae per se parum succi habent, ut saluia, beronica, melissa, absinthium, & c. quae insuper odorem suum, attrahente illum ac imbibente. uino, ne ob tenuitatem dissipetur, ita firmius retinent. Dicemus autem hic etiam de quibusdam in uino macerandis, sed recentibus. Nam supra de aridis in uino alioue liquore maceratis atque ita destillatis egimus. Beronica, uulgo dicta eerenbreyß, in uino per dies aliquot maceratur, & similiter melissa. Uires nimirum eaedem sunt, sed efficaciores tenuioresque, quae herbis ipsis per se. Melissa id est citraria ( inquit Lullus ) ponatur in uino ad destillandum. Huius uini cochlear bibatur a ieiuno. Intellectum, & ingenium acuit, memoriam auget. Cui ingua impeditur, is linteum hoc uino madidum linguae imponat, & recte loquetur, nisi balbutiat naturaliter. Epilepticus cum pauca theriaca ieiunus bibat, & perfecte curabitur. Curat anhelitum foetentem, & aufert dolorem dentium. Carnes uel pisces in eo positi non putrescunt, & seruari possunt quam diu libuerit. Uino corrupto infusum, id restituit. Calculos frangit, urinam & menses prouocat. Ualet contra iliacos & renum dolores. Contra scrophulas bibi debet, & emplastrum ex herba fieri. A ieiuno pota rumpit omnes internos & latentes abscessus. Sanat omnes punctiones, quae ad cor aut latera feruntur. Omnibus uermium intra corpus generib. aduersatur. Omnes denique corporis tum uiui tum mortui corruptiones tollit: & omnia quae tangit sanat, seruatque in bona sanitate, & bona uirtute. Spiritus exhilarat, omnibus membris confert, & sanat genera guttarum frigidarum. Neruos super omnia confortat. Utilissimum est contra scabiem ex frigore generatam. Uisum bibentis acuit: caliginem & lachrymas & superfluos humores oculorum tollit. Pectori salubre, concoctioni utile contra malos humores quib. impeditur. Cum bono uino potum, appetitum ciet. Labes, lenticulas siue maculas faciei inde ablutae abstergit. quod si adiecto pauco balsamo facies lauetur, bonitas coloris efficitur. Gingiuas curat. Odor eius occidit omnes muscas & uermes. Hydropen sanat cuius causa est frigida: & choleram superfluam, potu & ablutione. Omne genus uulnerum utiliter eo abluitur, & sic ab omni putrefactione praeseruat. Omnia febriu genera sanat, maxime quartanas. Sancti Lazari morbus huius uini potu crescere, prohibetur. Prodest etiam iis quorum imminutum est cerebrum, & phreneticis. Item si quis casu ederit araneam, & statim hoc uinum superbiberit, ueneno laedi non potest, Haec Lullius. Melissa contusa in uino per noctem maceratur. Destillatam hanc aquamquotidie potam uel ( & ) in ore retentam apoplecticos sanare aiunt. item comitiales, hydropem, quartanam, aliosque uarios ex bile atra aut pituita affectus. Datur etiam ad uulue strangulationem & dolorem dentium, Remaclus F. Aqua centaurii minoris, auro comparanda. R. Gentiane partem unam, centaurii partes duas. Trita & quinque diebus in uino macerata destillato. Haec aqua mane & uesperi pota praeseruat corpus ab omni morborum genere. omnia apostemata excludit. bonum colorem facit. Pestilentie resistit. phthisicos sanat. stomachum repletum inanit. calculum in renibus frangit. aquosos splenis humores separat. menses promouet si nouem diebus quotidie mane bibatur, & uterum expurgat. Item purgat omnem bilem & sanguinem corruptum. Omnes plagas intra corpus sanat. uisum clarificat. Morsus uenenosos curat. Ad uulnera quidem sananda centaurii etiam puluis imponi debet, Lullius in lib. de aquis. Quidam hodie aridas gentianae radices in uino macerat, & aquam inde efficacissimam destillant. Saluiae & pulegii partes aequales in mortario contusas destilla. Haec aqua calefacit hominem nimis refrigeratum. Coctam cum castoreo quotiescunque aliquis biberit ca. ( calidam uel eam ) per tot dies prolongat uitam eius usque ad tempus statutum a Deo. Nec potest esse quisquam tantopere refrigeratus, quin ea potacum castoreo nouem diebus perfecte sanetur. A ieiuno pota remouet malum uentris, & omne guttam, & scabiem, & facit bonum sanguinem, optimum colorem in facie: & ad alia multa prodest, ter die pota, Aegidius. Aqua de iuniperi baccis recentibus uino maceratis destillatur. Ego aridas in uino maceraui, unde liquorem destillatum optimum & odoratum habui. Iridis radices contusae per duos aut tres dies in uino albo macerantur, & destillantur. Sed quarumuis herbarum radices, quae in usu medico sunt aut esse possunt, concisae minutius & dies aliquot in uino maceratae, aquam reddunt eiusdem facultatis, sed tenuioris, & caet. Minus autem uini affundi debet recentibus radicibus, quam aridis: & forte illis etiam minus, quae aut refrigerare debent, aut modice calefacere. quare easdem recentes potius quam aridas destillabimus, ut pauciore uino indigeant. aut si recentes desint, in aqua potius macerabimus aridas, aut in alio quopiam liquore idoneo, aceto interdum, praesertim ad usus extra corpus. Gualtherus Ryffius radices in uino maceratas destillandas enumerat, quae sequuntur: Allii, Angelicae satiuae & aquaticae, ari, aristolochiae cauae quam uulgo sic Germani uocant, asari, bistortae, bryoniae, carlinae, dracunculi, eryngii, hibisci, hirundinarie, iridis, inulae, lapathi, liliorum, mei seu dauci cretici, paeoniae, pastinacarum, petasitae, peucedani, pimpinellae seu potius saxifragiae: polygonati, pyretri, raphani communis & syluestris, raporum, rubiae, satyrii, scrofulariae maioris, symphyti maioris, Ualerianae. Hic dum suas singulis facultates adscribit integrum librum facit, cum tamen alias uires non adferat, quam quae remediis ipsis simplicibus etiam ante destillationem attribuuntur, quod uno uerbo ipsum ab initio monuisse satis fuerat. Et sane miror cum tanto studio libros transcripserit, & sua omnibus modis ad magnitudinem augere conatus sit, cur alias plurimas radices omiserit, imo potius cur non omnes quae in ullo sunt medicorum usu enumerauerit cum suis singulas repetitis facultatib. quod quidemne faceret non uoluntatem ei, sed memoriam festinatione impeditam defuisse puto. Raphanum syluestrem, quem uulgo maiorem uocant, in uino per aliquot dies maceratum, minutatim concisum, efficacem stillatitium liquorem reddere crediderim. facile enim acrimoniam suam deponit in liquores in quibus maceratur, ita ut etiam dulces quaedam radices, ut pastinacae, simul cum eo in aceto maceratae, acriores euadant, raphani uero segmenta suam acrimoniam exuant. Aduersus calculos quidem in aceto macerari poterit, una cu apii radice & aniso, & c. & destillari in cineribus. Pyretri radix recens ( uel etiam arida ) contrita & in uino macerata destillat: uel etiam, ad dentium dolores & apophlegmatismos, in aceto siue recenti siue destillato, ut docet Ryffius. Aqua utilis aduersus dentium putredinem. Radices pyretri tenuissime contritas cum uino generosissimo misce: & fac mixturam quae sit similis aquae uitae compositae. hanc per alembicum destillabis. Usus tempore cochlear plenum gustabis, ( ore continebis, ) mane uel quando uolueris. nam breui senties remedium. Sanat dentes infirmos, corruptos, concauos: eosdem purgat & clarificat: Et ad omnem putredine siue immunditiam oris extrahendam, & per sputum ex ercendam prodest, Innominatus. Aqua ad epilepsiam, cuius duo uel tria cochlearia in ipso paroxysmo dari debent, ab amico nuperrime nobis communicata. Aquam angelicae, quam in uino optimo per triduum premacerare poteris, & aquam lauendulae, pari portione misce & da patienti. De uino et lacte simul destillatis, scriptum est supra in simplicibus aquis ex animalibus. Aque compositae quedam, uel ex reme diis per se, uel cum aqua fontana destillandis, ex Rogerii traaqua extracta e foliis hyssopi, leuistici, satureiae, prassii, inula, & floribus iridis & trifolii illius quod multos flores gerit ad magnitudinem nucis gallae cuius flores si sugantur succum dulcem reddunt. Humores phlegmaticos thoracis dissoluit, sputu attenuat promouet & incidit. Aqua destillata ex gummi Arabico, tragacantha alba, glycyrrhiza, uiolis, maluis, omnibus in aquam infusis & destillatis. Caliditatem pectoris reprimit, & siccitatem emendat. Aqua foliorum plantaginis, quinqueruiae, tormentillae & rosarum, si bibatur cum uino calido, pectoris uulne ra ex causa calida consolidat, & dyscrasiam calidam alterat.. 217. Aqua extracta e foliis uel floribus iaceae albae uel nigrae, uerbasco, rosis, sauina, lappa inuersa, intemperiem thoracis frigidam emendat, phlegmaticos humores consumit, & uulnera thorathesaurus cis ex frigida causa consolidat. Aqua destillata e menta, betonica, melissa, balsamita, satureia, saluia, serpillo, polio, pulegio regali, hasta regia, ex foliis singulorum: capitis & stomachi infirmitati ex causa frigida medetur, fluxum uentris eadem ex causa sistit, concoctionem iuuat. Aqua e floribus uiolarum & maluarum, alterat & laxat. De Aquis Uirtutum Siue Aureis, & aliis quibusdam compositis ex pluribus remediis, cum uino destillatis. Aquae uirtutum, quas Germani aureas nominant, omnes destillantur aromatibus & herbis odoratis, ( praecipue saluia, que tanquam basis in hisce aquis compositis uidetur, ) per dies aliquot prius in uinum infusis: & in usu frequentiore sunt foris adhibitae, quam intra corpus sumptae, praecipue ad spiritus suo odore confortandos, et contra capitis dolores, & c. Sunt qui simpliciter in uino infundi iubeant, alii uase optime obturato ( quidam in lagena stannea ) posito in cella uinaria, in fimo equno, in balneo Mariae, in Sole, in paleis aut stramento conciso, in calce cui aqua pluuialis aspergatur in lagena. Aquas uirtutu Gualtherus Ryffius in suo Destillationum libro complures cum aqua ardente compositas describit, pauciores uero aromatibus & caeteris speciebus in uino maceratis, quae tamen preferendae uidentur ubi uitia leuiora sunt, & corpora sicciora, & minori caliditate indigent. Sumptu quoque & tempore minore fiunt. Et licet in his quoque aquam triplicem colligere, uiribus differentem, ex quibus mediam precipue probarim. Nam aqua uitae purior circa initium destillationis fluit, circa finem aquosior. Ex aromatibus uero & gummis, prius dilutiores partes ascendunt, calidiores & sicciores sequuntur, quod uel color magis magisque ad ruffum uergens declarat. Postremae ustilaginem olent, & gustu insuauiores sunt. Sed extra corpus efficaciter adhibentur, & c. Uerum triplex melius colligitur ex aromatibus & speciebus siccis tantum, non in uino, sed aqua ardenti que nihil amplius phlegmatis habet rectificatis: in quibus similiter mediam elegerim. Aquis uirtutum, aliqui etia semina odorata diuretica admiscent, & foeniculum, uiolas, petroselinum, saxifragam, thusmastichen, pomum arantium: praeter aromata & herbas odoratas, saluiam, costum, rutam, abrotonum, serpillum, lilium conuallium: Talis Arnoldo cuidam Parisiensi adscribitur. ¶omnino in aromatum tum speciebus, tum numero & pondere uarietas est. Sunt qui ad diuersa aromata, ut caryophyl. nucem musc. cinnamum, singu. semunciam: ( quibus alii addunt zedoariae, galangae, piperis longi, granorum paradisi, singul. drachmas duas, ) saluiae & lauendulae tantum addant, ut coniunctum pondus earum aequet pondus aromatum, & c. Huius aquae tres aut quatuor guttas uino quod in prandio et coena bibitur, misceri consulunt: aut mane & uesperi cum modico uino seorsim bibi. Haec aqua ( aiunt ) uisum clarificat, cerebrum & ingenii bonitatem confirmat. Paralysin amolitur. Faciem candidam & nitidam reddit, cutem abstergit: & alia plurima praestat. Aliqui mense Maio uel lunio, quum saluia & lauendula in uigore sunt, huius dimidium, ( uncias sex, ) illius duplum accipiunt, & minutatim concidunt: Addunt caryophyl. zinz. nucis muscatae, macis, granorum paradisi, cinnami, zedoar. galangae, rorismarini, singulorum semunciam, conterunt, uino infusa destillant. Haec aqua ( inquiunt post tertium annum melior est quam initio. Uires habet easdem omnes, quas supra singulatim circiter uiginti in alia aqua uirtutum enumerauimus. Descriptionis huius Iudaeum quendam autorem faciunt, qui uires has omnes ei attribuat. Aqua mirabilis & multae uirtutis. Caryophyllate, zinzib. rorismarini partes aequales ponantur in generoso uino per octo dies, & postea destillentur ut aqua uitae. Prodest dolenti pectori, stomacho debili, dolorib. & torsionibus uentris. Uermes in corpore et intestinis interimit. Si quis obesior attenuari cupit, hanc bibat: & si quis macilentus habitum meliorem desiderat, cum saccharo bibat. Aqua uirtutum. Saluiam, lauendulam, rorismarinum, carui, et aromata diuersa, concisa aut trita in optimo uino in lagenam stanneam infuso macerabis: quam obrues calce uiua per dies xiii. & calci aquam pluuialem asperges, postea destillabis instar aquae rosaceae. Hac aqua madidum linteum fronti & syncipiti in capitis dolore impones. Alia bona & nobilis. Saluiae lib. I.s. Nucis myristicae, zinzib. caryophyllorum, granorum paradisi, cinnamomi anaunciam.s. putrefiant in uino prestantissimo, more solito. Tum species conteratur & destilletur totum. Sunt qui praeterea addant, florum borraginis, rosarum rubearum, corticis citri, ligni aloes, singulorum unciam semis, et in optimo uino ( cuius pondus sextuplex sit ad reliqua ) per tredecim dies macerentur. deinde uino colato species diligenter conterant in pila lapidea, iterumque admisceant uino, & uel mox destillent, uel adhuc dies aliquot relinquant. Aliqui etiam inuas recipiens destillantem aquam, saluiae recentis, malim aride, semunciam ponunt. Facultates eius hae predicantur. 1. Carnem omnem, pisces & cibaria reliqua, quibus aspergitur, ab omni corruptione integra cum odore saporeque suo conseruat. 2. Omnia uinorum uitia emendat, ut cum turbantur, pendula sunt, aut situm olent, aliterue corrumpuntur, si modicum eius uino instilletur. ita saporem & colorem recuperant, alia intra septem dies, alia intra unum, nequ; amplius deinde corrumpuntur, neque medicata sentiuntur. 3. Aromati bus aspersa uim eorum conseruat & odorem. 4. Abscessus interaneos rumpit, & antequam suppurentur per inferiora expurgat. 5. Apscessus extrinsecus similiter si illinatur aperit, & effluere facit, demum sanat. 6. Uitia oculorum curat, ut lippitudines tum fluidas tum sic cas, & pustulas & maculas, aut albugines seu pterygia, si modice cum penna instilletur. 7. Quicquid preter naturam in facie sub oculis excrescit, & leprae incipientis suspicionem facit, illita hac aqua per pennam sanat. 8. Pota affectus omnes interaneos curat. 9. Item uitia iecoris, splenis, intestinorum, uentriculi. Omnes malos humores ex cruditate in uentriculo natos, tollit. 10. Argentum uiuum ab argento uero separat. Ii. Uulnera quaeuis si illinatur percurati item plagas & ictus & ortos inde tumores. 12. Hydropem pota & illita depellit, item auriginem. 13. Cerebro ( craneo ) illita, guttam ex catarrho cerebri nascentem emendat. Illita & pota capitis dolores aufert. 14. Oris uitia emendat, si quis per noctem in eo retinere possit. 15. Ozenis & foetori narium & catarrho medetur, si quis intra nares aliquandiu retinendo toleret. 16. Dentium malis illita succurrit. 17. Cordis affectus sanat, & pectus cum siccius uel humidius iusto fuerit, aut tussi aut anhelatione aegrum, & caet. 18. Memoriam auget & obliuionem tollit in homine, qui saepius per interualla uel guttam inde hauserit. 19. Furfures, porriginem, scabiem, ulcera, pustulas & si quid aliud impurum cutim infestat, aut etiam interiora corporis, abstergit, & uenena exigit, illita & pota. 20. Illita faciei utcunque modice colorem nitoremqe iuuenilem conseruat, ut uel octogenarius, uix paucos supra triginta annos natus uideatur. 21. Omnem lepram incipientem auertit. Haec ex libro quodam manuscripto Germanice sine authore. 22. Exhilarat, & iracundiam remittit. Et aduersus pestilentiam commendatur. Attribuuntur autem ab aliis iidem aut similes affectus etiam aliis aquis uirtutum: aut aquis uitae potius compositis, quae destillantur ex aromatibus & herbis odoratis, & c. in aqua ardente optima maceratis, & fere etiam aquae ardenti simplici. Alia aqua uirtutum. Saluiae nobilis unciae decem, lauendulae herbae ( alias florum ) unciae duae: rutae, zinzib. caryophyllor. granorum paradisi, nucis musc. singulorum uncia. cinnamomi semuncia. Galangae, piperis longi, utriusque drachmae duae. Spicae, citrii, castorei, ligni aloes, granorum paradisi, singulorum drachma. Haec omnia contrita in uase stanneo cum libra olei laurini, & sesquimensura uini generosi, per dies nouem aut tredecim seruentur: et ter autquater interim agitando misceantur, postremo destillentur. Alii non oleum laurinum, sed baccarum lauri unciam addunt, & rutae tandem: & macis drachmam. Uires ei easdem omnes attribuunt, quas & proxime praecedenti adscripsimus circiter uiginti. Alii eandem aut similem non cum uino, sed cum aqua ardente parant. Aqua uitae qualis Constantinopoli fit in aula imperatoris, ut idem liber manuscriptus habet. Caruyophyllorum nucis mosch. zinz. coriandri, galangae, piperis longi, granorum iuniperi, arantiorum, saluiae, basilici, rosmarini, amaraci, menthae, lactucae, foliorum lauri, pulegii, gentianae, florum sambuci, rosarum alb. spicae nardi, ligni aloes, cardamomi, cinnamomi, artemisiae, singulorum partes aequales. malum Punicum, ficus duas, passulas, amygdala, dactylos, de singulis parum. His tritis admisce partem mellis & sacchari. Omnia in generoso uino per quinque dies macerentur, ac destillentur. Est autem optimus qui primus effluit liquor, alter infirmior, tertius infirmissimus. Quod in fundo simile ungento relinquitur, utile est ad multos affectus frigidos. Primus liquor remedio est ad omnes maculas oculorum, ruborem & sanguinem ( concretum. ) Uentriculum confirmat, animum exhilarat, guttae medetur, febri, tussi, utero, & tineae capitis, bonum denique colorem conciliat. Aquas uitae aliquot Uistadius describit, plures quidem cum aqua ardente compositas: cum uino autem ternas, capitibus 46. 49. & 55. Petrus Andreas Matthaeolus Senensis morbum Gallicum sanguineu cholericumqu; recenter contractum curare docet aqua philosophica, ut ipse uocat ( codicis Basileae olim excusi folio 70. ) composita ( ex diuersis medicamentis, succis, syrupis & uino, per octo dies simul maceratis, ) ac destillata in uase uitreo per balneum feruentis aque, cui arenae quantitas sit commixta. Excipit autem duplicem aquam, primam claram, secundam rubentiorem. Deinde ad pituitosum uel melancholicum morbum Gallicum, aliam compositionem subiungit similiter destillandam. Quod si efficacius, inquit, in atram bilem remedium desideraueris, tres aut quatuor angues, longos, nigros, excoriatos exenteratosque, tum multo sale, temporis aliquo spatio, tum aceto perfricatos, ut una colliquescant, addere poteris. nam hoc non solum morbo Gallico, sed leprae multisque aliis aegritudinibus, quas nunc praetermittendas duximus, maxime confert. Sed compositionem istarum aquarum & usum, apud ipsum authorem leget qui uoluerit. Ipse quidem se quos dam decimo potu curasse ait: alios longiori tempore, in quibus grauior erat morbus. Io. Almenar libri de curandi morbi Gallici ratione capite quarto: Humoribus, inquit, euacuatis, procuranda est membrorum alteratio: pro qua intentione, fiat balneum siue stufa cum aqua dulci, in qua bulliant malua, bismalua, melilotus, chamaemelum, rosae, lapathum, fumaria, postridie post purgationem. Et quum incipit sudare aeger, accipiat infra scriptam aquam. R. radicis altheae, fumi terrae, lapathi, inulae, singulorum selibram. minutim incisa pone in quatuor libris uini maluatici per diem & noctem. deinde addatur theriacae aetatis decem annorum aut amplius sescuncia. destillatae huius aque accipiantur unciae tres cum unciis duabus aque buglosse in principio, ut dictum est. Et ista stufa reiteretur omnibus sex diebus transactis aut septem, bibendo istam aquam, quae est optima & singularis, & in hoc morbo magnum secretum, & ultimum est cauterium. Aqua ad asthma certi remedii. Calaminthae, hyssopi, adianti, marrubii, scabiosae, tussilaginis, singul. manipulus. Aristolochiae rotundae uncia. Ireos sescuncia. Sem. urticae tantundem. Radicum foeniculi, petroselini, utrarumque unciae duae. Lilii coelestis unciae tres. Inule campanae selibra. Sem. sinapis, nasturtii, utriusque sescuncia. Costi drachmae quinque. Spicae drachmas decem. Baccarum lauri unciae quatuor. Nigellae sescuncia. Omnia tenuiter trita per dies sex relinquantur in uini albi sex mensuris infusa, deinde lento igne destillent. Propinabis mane uncias ternas, Epiphanius Empiricus. Aqua ad renum & uesicae calculos. Asparagi, rusci, apii, foeniculi, petroselim, rubie, sing. semuncia. Seminum quin que diureticorum, ligustici, lithospermi, ammeos, raphani, seselis Massiliensis, dauci, saxifragae, sing. drachmae tres. Adianthi, matricariae, ceterach, scolopendrii, trifolii, graminis, senecionis ( cardaminam intelligo ) hepatice, sem. peucedani, singul. manipulus. Iridis semuncia. Xylobalsami drachmae sex. Glycyrrhizae uncie due. Quatuor seminum communium frigidorum maiorum mundatorum, sing. semuncia. hedere terrestris, pimpinellae, sing. manipulus i.s. Nucleorum cerasorum uncia. Spicae nar di drachmae tres. Gummi hederae drachme sex. Hircini san. preparati uncia. Cinnamomi tantundem. Trita infusa uini albi libris denis, aut qis.destillato. Similis aqua et ad eundem usum describitur a Rogerio tractatu 4. ca. 6. sed cum aceto destillata, non cum uino. Aqua ad calculum Epiphanii empirici. Hyperici, chamedryos, chamaepityos, senecionis, ( non erigerontem, sed sisymbrium cardaminem intelligit. graminis quinque folii, scolopendrii, helxines, uerbene, eupatorii, pulegii, rute, sing. manipulus. Quinque radicu diureticarum, acori, inulae, rubee, asari, tamaricis, singulorum drachme tres. Quinque seminum diureticorum, saxifragie, lithospermi, dauci, raphani, petroselini Macedonici, ammeos, marathri, cari, libystici, sing. drachmae duae. Nucleorum persicorum drachma semis. Quatuor seminum communium frigidorum maiorum mundatorum, de singulis sesquidrach. Glycyrrhizae unciae quae. Baccarum iuniperi semuncia. Trita haec biduo in libris quinque uini relinques infusa, tum destillabis igne lento. Propina post balneum, uel mane in aurora tepidam, a semuncia usque ad uncias duas. Aquae Compositae Non nullae cum aceto destillatae. De ipso aceto destillato uide supra ubi de aquis in Balneo Mariae destillatis egimus. Aqua uesicae calculum comminuens, Epiphanii empirici. Succi saxifragiae librae duae. Succi milii Solis, petrofelini, anisi, singulorum selibra. Aceti albi unciae octo. Inde destillatam aquam ieiuno propinabis. Aqua hirundinum sic fit. Hirundines iuuenes tritas in puluerem misce cum castoreo & pauco bono aceto, & destilla. Haec aqua a ieiuno pota est uera medicina morbi caduci de quacumque causa prouenientis. Et quamuis homo passus fuerit illum morbum per quinque annos, curabitur, si huius aquae parum sumpserit per quatuor dies: & curabitur perfecte. Phrenitin quoque a ieiuno pota curat intra nouem dies. Cerebrum bonum facit supra omnes medicinas: purgat stomachum, pectus mollificat, neruos confortat, radices paralysis eradicat, augmentat naturam, et refrigeratos calefacit. Item cum hyssopo cocta ( cum hyssopi decocto malim ) & pota, hydropem ex frigiditate natum curat, & febres quotidianas. Sed abstinebunt ea grauidae, ne foetus in utero corrumpatur. Cum hyssopo pota capitis dolorem arcet: somnum facilem prestat, et concoctionem & urinae ( alias alui ) excretionem promouet. Pilos remouet, ubicumque cuti purae illinitur, ita ut nunquam renascantur, Lullius & Aegidius. Aqua Rogerii ( tractatu 4. ca. 6. ) aduersus obstructiones hepatis, lienis & matricis ex frigida causa. frangit etiam lapides renum & uesicae. Potest autem bibi per se, uel cum saccharo. R. radicum rusci, asparagi, dianthos, scolopendrie, ceterach, polytrichi, I pentilidion, hepaticae, pulmonariae, graminis, senecionis, cretani† simplicis, centaurii, psylii: seminum citrulli, melonum, cucurbitae, cucumeris, rusci, asparagi, apii, petroselini Maced. foeniculi, leuistici, ammeos, sileris montani, dauci, saxifragie, milii Solis, xylobalsami, peucedani uel ireos, hederae arboree et terrestris, gummi hedere, nucleorum cerasorum, cantharidum uel cariarborum, lapidis spongie, †plumbum, sanguinis hirci, aceti albi, ( cardui ) fullonis se. minoris ( seminum minorum forte ) cinnamomi, spicae nardi, seminis I acori usti, urticae, trifolii, tribuli marini & campestris, uniuscuiusque quantum libuerit. Ponantur hec in amphora magna amplum habente fundum & strictum os, quod cooperiatur superius cum argilla. Item iuxta orificium fiat foramen, ubi ponatur caput emboti. item ligentur. & tunc sub amphora prima fiat ignis lentus, ita ne materia ebulliens attingere possit caput emboti. Sic uapor per embotum ad aliam ollam transiens in superiori condensabitur, & in liquorem ualde clarum & subtilem uertetur, qui in inferiore olla recipitur, Haec Rogerius. Quae a librariis corrupta iudicaui, hoc signo d notare uolui. Caponum Aquae. Caponum aquae, ut uocant, propinantur ad uires restaurandas, ualde debilitatis morbo aut nimia euacua tione, puerperis & senibus egrotantibus. Solent autem caponem ipsum in aqua diutissime coquere, ut caro omnis ab ossibus soluatur: & sic una cum iure destillare, uel per se, uel adiectis aliis aquis pretiosis, aromatibus, auro, argento, gemmis. Caponem aliqui eo magis commendant, quo fuerit annosior: nec iugulant, sed suffocant: nec in aqua bulliendo deplumant, sed plumas manibus extrahunt, et sic exenteratum minutatimque concisum destillant. Alii non integrum, sed pulpam adimunt. Aqua capi analeptica, & subadstringens. Caponem coques in aqua secundum artem, & addes aquae rosaceae libram, conseruae rosarum, porraginis, buglossi ana unciam. Corallii utriusque anadrach. duas. Specierum diarhodon abb. drachmam. Passularum sine nucleis unciam. Coriandri praep. semunciam. Fragmenta omnium ( gemmarum, ) margaritarum, anaunciam i.s. Destillentur. Alia. Capus decoquatur cum libra bubulae ad sufficientem decoctionem: cui addes, uini maluatici, aque rosarum, utriusque selibram: panis albi, ut imbibatur, uncias tres. Contundes haec sine carne bubula, & addes species illas quae sequuntur: Specierum electu. de gemmis, diarhodon abbatis, diamoschu dulcis, sing. drachmam. Diamargariton, specierum confectionis contra pestem, utriusque scrup. duos. Folia auri puri octo. Misceantur omnia cum iure, & destillentur lento igne. Sunt qui hanc aquam parent cum croco & cinnamomo, & c. pro puerperis, quae & debiles sunt, & uteri fluxio eis non procedit. Propinatur autem uel perse, uel cum saccharo. Aliqui etiam sine destillatione hunc in modum parant: Capum uetustissimum exenteratum & rite paratum diutissime decoquunt: pulpam deinde & ossa comminuunt, & in uase stanneo aut uitreo, bene obturato, & in cacabum aqua plenum bulliente imposito, circiter sex noras coquunt. Sunt qui aurum adiiciant, ut annulos aut numos aureos. aut gallina, decoctis simul uariis medicamentis confortantibus, describitur apud Guainerium in capite de cura hecticae: non destillanda, sed coquenda tantum in uase uitreo, imposito in caccabo pleno aqua. Aquae Compositae, Ad. uarios affectus, intra corpus praecipue, quarum quadam ex recentibus adhuc pharmacis & succulentis fiunt: aliae uero infusae in plantarum succis aut aquis destillatis, sero lactis, aut sanguine. Aqua somnifera. Hyoscyami unciae duae. Radicum mandragorae uncia. Opii drachmae sex. Gith, succini, utriusque drach. duae. Sedi maioris & minoris, nymphaee, lactuce, singul. manipulus. Trita infundantur in libras duas aquae papaueris, cum uncia i.s.seminis lolii. per biduum destillentur. Alia somnifera. R. sem. Iolii libram. Sem. hyoscyami selibram. Sem. portulacae libras duas. Sem. uel rad. mandragorae uncias tres. halicaccabi tantundem. Singillatim tritis affundes, succifabae inuerse, succi rad. uel foliorum hyoscyami, utriusque libram. Succi foliorum papau. nigri, aut si id deest, rubei, libram s. Destillati huius liquoris exhibe unciam. uehemens est. Aqua petralis dicta, tertia Aegidii, quod petra seu calculum comminuat. Seminis pimpinellae, petroselini, apii, ari, ( alias caryophylli, sinapis, aro & lappa omissis. item apii, nimirum herbae & radicis: nam semen prius nominatur ) lappe, mastiches, singulorum partes equales. Bene trita misceantur cum sanguine lyncis ( alias hirci, & melius ) & pauco aceto affuso relinquantur per dies aliquot in uase bene occluso: tum destillentur. Utilis est calculosis, qualiscunque fuerit calculus, rubeus, albus, acutus, planus. quod si calculus fuerit confirmatus, patiens de hac aqua bibat quotidie. sic enim comminuetur, & redigetur in arenam. Hac aqua si semel quotidie lauentur capita scabiosa, curantur, & noui capilli renascuntur, & scabies intra nouem dies curabitur. ( alias & quaeuis scabies inde lota curatur intra tres uel quatuor dies. ) A ieiuno pota, sanguinis & coloris bonitatem facit ( supra omnem medicinam ) mirifice, neruos roborat, & morbum caducum tollit bis die pota. ( Alias additur, Paralysin exterminat, si non sit mortua in membris, Aegidius & Lullus. Aqua experta in ulceribus renum et uesicae per cardinalem Tutellensem. Caudae equine, plantaginis rosarum rub. granorum halicaccabi, radicum althee, glycyrrhize rase, singulorum uncia. Iuiubarum, sebesten, utrorunque drachmae sex. Boli armeni semuncia. Quatuor seminum communium frig. maiorum mundatorum, sing. drachmae tres. Sem. papaueris albi drachme sex. Cytoniorum semuncia. Seri caprini librae sex. Relinquantur per duos dies in infusione, postea destillentur. Propinabis ieiuno uncias quatuor tepidas, quandiu duraue rit, Epiphanius empiricus. Aqua alia composita, secunda inter Aegidii aquas: legitur etiam in libro Lullii de aquis. Ruta, satyrion cum manib. & testiculis, chelidonia, ( alias, Ruta, agrimonia, satyrion, chelid. ) saccharum ( alias tutia ) & lapis calaminaris, aequali singula pondere contrita destillentur igne lento. Haec aqua multis uiribus pollet. Nullus oculorum dolor tam improbus est, qui non huic remedio cedat. Pota uenenum omne pellit, aut cum cibo sumpta. sic enim uenenum uomitu reddit. Hydropicis medetur, stomachum ab omnib. prauis humoribus expurgat. Ignem sacru uno die extinguit, si stuppa cannabis in ea intincta superponatur. Ualet etiam in igne nigrae dispositionis exterius candidum. ( uel ut Germanicus quidam liber habet, contra internum calorem ignis. nam si rubedo foris appareat, nullo modo emplastrum imponi conueniet. ) Cancru curat admixta aloe, & stuppa cannabis in eam intincta emplastri modo imposita, bis in die. Aqua composita, prima inter Aegidii aquas. Hyssopi, pulegii, caryophyllatae, cichorii, singulorum drachma, Contrita destillentur. Postea accipe tutiae, petroselini Alexandrini, rute, zedoariae, aloes & lapidis calaminaris, singulorum drachmam. Contrita decoques in praedicta aqua ad consumptionem tertiae partis, & liquorem panno colatum seruabis in uase uitreo diligenter obstructo per dies nouem ( alias quadraginta. ) Postea detur in potu quotidie mane ante diem ( alias per decem dies ) aegro ieiuno. Prodest autem contra morbum caducum, si sex horis postea qui sumpsit ieiunare pergat. Et sane efficacissimum est remedium. Omnem neruorum resolutionem sanat, et membra corroborat. Cum castoreo pota ualet contra omnem guttam, quae nondum radices egit in membris. Nouem continuis dieb. a ieiuno pota fugat omnem febrim ex quacunque materia prouenientem, ( si per nouem dies quotidie mane bibatur. Est etiam utilissima haec aqua ad abluendum uulnera in quibus nerui dissecti sunt. ) Alia Aegidii, numero nona, aliqui duplicem uocant. Seminis apii, sem. papaueris albi, apii, zinzib. ( alias, Sem. apii, papaueris albi, sacchari, caryoph. ) singulorum aequale pondus. Tritis in mortario adde aqua conseruatiuam ( hoc est ex petroselino destillatam, ) et destilla. Hoc summum est tussis remedium, & male affecti pectoris, si quis ieiunus eam frigidam biberit, & uesperi quam poterit calidissimam. Cum castoreo calida pota ualet contra apoplexiam & membra paralytica sanat, modo paralysis no sit mortua in membris. Somnum & quietem facilem conciliat: membra omnia exhilarat, prauos humores pellit, & caput ac cerebrum confirmat. Alia inter Aegidii aquas numero sexta. Gladioli, hyssopi, sauinae, abrotoni, ( alias seminis abrotoni, omissa sauina, non placet, ) singulorum aequas partes, simul tere, & per dies aliquot relinque, tum destilla. Haec aqua perquam efficax est. Resistit omnibus febribus tum calidis tum frigidis. Menses prouocat, si modo ter bibatur, sed noxia foret praegnanti, & foetum perderet. Restringit fluxum sanguinis & uentris, ( ego sanguinem ab ea undecunqe cieri potius quam sisti dixerim: alius codex, nihil quam uentris fluxum ab ea sisti, habet. ) & stomachum purgat a malis humoribus. Uermes interimit a ieiuno pota, & omnem dolorem curat: cum castoreo paralysim sanat, ( si quotidie quam calidissima bibatur, ) intra tres dies. Eandem descriptionem reperio in libello Lullii de aquis. Aqua Contra Pestem, & c. ex sanguine maialis, id est uerris castrati, ex libro quodam Germanico manuscripto. Maialem undiquaque ruffum & boni habitus iugulato. sanguinem olla recens exceptum, bacillo de iunipero rubra diu agitato, & agitando collectum sanguinis grumum abiicito. Tum ramenta eiusdem iuniperi immittes, & baccas de iunipero rubra similiter circiter uigintiquinque. His addes parum agrimoniae, rutae, phu, scabiosae, ueronicae uulgo sic dictae, pimpinellae, cichorii, pulegii, singul. manipulum. Quod si sanguinis mensura sextarios tres excesserit, adiicies theriace uncias duas: sin minor fuerit, pro portione sanguinis theriacae modum minues. Debent autem omnia praeparata in promptu esse, ut sanguini adhuc calenti imponantur. Permixtis ombus liquorem stillatitium elicito, quem diligenter seruatum in uitreo uase dies octo insolabis, quod semel quotannis facies. durat enim circiter uiginti annos. Hunc liquorem experientia constat egregie prodesse aduersus pestem, apostemata capitis & laterum seu costarum, iecoris & pulmonis morbos, lienis inflationem, sanguinem corruptum, febrim, tumores, cordis tremorem, hydropem, calores praeter naturam, malos humores, & imprimis aduersus uenena & pestilentem febrim. Bibet autem aeger quocunque ex praedictis morbis correptus, ligulae mensuram, uel quatuor aut quinque guttas, & ut insuper sudet curabit. De Purgantibus Medicamentis compositis destillatis. Aquae compositae dicendae sunt etiam illae quae ex medicamentis compositis, in uino, aqua ardente, alioue liquore maceratis, destillantur. Aromaticae quaedam compositiones, adcordis et spirituum uires instaurandas, aquis caponum parandis per destillationem, ut supra dixi, miscentur: item aquis ardentibus, seu potius quinte essentiae uini aduersus pestem & uenena, ut supra docuimus. Sed & purgantia medicamenta, electuaria praecipue, in quibus dacrydium & alia uehementia & stomacho inimica recipiuntur, liquoribus admixta, praecipue cum aqua ardente rectificata, aut cum uino, ( fortas sis etia cum uino & lacte, aut lacte seroue seorsim, in calidioribus naturis & morbis, recte fieret, ) & aliquandiu in infusione relicta, artificiose destillantur, ut propinentur iis qui uel delicati sunt & diuites, uel nimium uiribus exhausti, aut stomacho ad reliqua pharmaca abhorrente. Quod & Lullius uehementer laudat, & empirici quidam nobis cogniti cum gloria usurparunt. Noui ego quendam qui electuarium hamech & quod de succo rosarum cognominatur, praecipue destillabat: & exceptum liquorem per se propinabat imbecillioribus, robustioribus uero electuarii aliquid miscebat, ita se sine omni molestia aegros purgare inquiens. ¶ Cum elleboro aqua fit quae iuuentutem instaurat. talem apud patrem meum uidi. Sed huiusmodi aquae diuexant corpora, & fucatam iuuentutis imaginem praestant, Cardanus. Aurum Potabile. De auro potabili, qui uolet, legere poterit multa in libro Philippi Ulstadii, quem Coelum philosopho rum inscribit, & in libro Lullii de quinta essentia. Inesse quidem uim auro, quae ab eo ignito extinctoque in aqua, emanet, argumento est, quod aqua in qua extincta fuerit massa ferri, uel auri, uel argenti, aduersus aconitum uenenum commendatur a Nicandro. uidetur enim de aqua intelligendum, in qua hec metalla extingui debeant, cum nullum alium liquorem nominet. Ferrum, inquit, ignitum, extinguas, aut ferri scoriam, aut aurum ignitum aut argentum, in turbida potione intingas. Ubi interpres, Ferrum ( inquit ) in aqua extingue, & bibe. Et paulo post, Scoriam ferri in melle extingue & bibe apobamma, sic uocans liquorem in quo aliquid extinctum est. Dioscorides in uino extingui iuhet, ( ut & Auicenna habet & Aegineta, nec non Aetius: qui & molarem lapidem ita extinctum conferre addit, & uinum bibendum esse calidum: ) his uerbis, Et ferri scoria, aut ferrum ipsum, aut aurum, aut argentum candens uino extinctum, si is liquor bibatur. Et sane uinum plus uirium auri candentis quam aqua recipere posse uidetur. Aquam cum aliquando gustarem, in qua saepius extinctu erat aurum, nullam in eo qualitatem odoris saporisue mutati deprehendere potui. Rursus aquam ardente, praesertim ad quintam essentia redactam, amplius uino uirium auri attrahere credibile est: magisque si aurum in tenuissimas diductum laminas fuerit, maxime uero si in calcem redactum. Sed haec omnia superabit, quod ex auro redditum fuerit oleum. Simpliciter uero decocti auri, ut in iure caponis, uim plane nullam esse, nisi quid ipsa persuasio potest, crediderim cum plerisque omnibus eruditis. De auri facultatibus uide Auicennam lib. 2. cap. 78. Sed quoniam purissimum ad remedia deligendum est, adscribam hic Plinii uerba ex libro 33. circa finem capitis 4. de auri purgatione: Torretur aurum cum sa lis grumo pondere triplici misso: & rursum cum duabus salis portionibus, & una lapidis quem schiston uocant: ita uirus tradit rebus una crematis in fictili uase, ipsum purum & incorruptum. Ego Plinium hoc loco non recte schistum lapidem pro schisto alumine accepisse coniicio. nam & alibi ( libro 35. ca. 15. ) aurum alumine nigro purgari ipse scribit. Excellit autem inter aluminis genera quod schistum uocatur. Quin & ratio a uiribus sumpta magis pro alumine facit. nam & sale per se purgari dicit aurum, & schisto addito. atqui alumen ad salis effectus, magis quam lapis schistos accedit, cui ueteres nullam aliam uim tribuunt nisi quam cum haematite ( cui congener est ) communem habet, nempe sanguinis sistendi. Alumen uero ad purgationem metallorum. etiam in aqua forti, ut uocant, assumitur. Excusari tamen Plinius potest, quod lapidis nomen communius apud eum sit. nam & argentum uiuum et metallica multa lapides nominat. quare etiam alumen schiston, lapidem schiston appellare potuit. Non debuit tamen hoc facere propter differentiam illius qui proprie lapis schistus uocatur. Eodem in loco Plinii, post uerbaiam recitata, mox subiicitur. Reliquus cinis ( salis scilicet quo cum una cremato purgatum est aurum: uel duarum salis partium, schisti uero unius ) seruatus in fictili & ex aquaillitus, lichenas in facie sanat: lomento eum conuenit ablui. fistulas etiam sanat, & quae uocantur haemorrhoides. Quod si trito spuma adiiciatur, putria ulcera & tetriodoris emendat. Ex melle uero decoctum cum melanthio, & illitum umbilico, leuiter soluit aluum. Uerrucas curari eo M. Uarro author est. Hic in prioribus uerbis, cinis seruatus & illitus, nemo dubitare potest quin de cinere loquatur. sequentia uero, decoctum & illitum, ad aurum ipsum uidentur pertinere. Sed meo quidem iudicio legendum fuerit decoctus & illitus, idem nimirum cinis, ut & sermonis consequentia et ipsa remediorum ratio postulat. Nam & salis usus apud medicos ( Dioscoridem & alios ) est ad lichenas siue impetigines, ad excrescentias omnes, erysipelata & herpetes: & cum melle tosti ad phagedaenas, & c. Puerorum uerrucas nostri sale & fuligine perfricant. Et alumen apud Plinium putrescentia ulcera compescit cum adipe: phagedaenas ulcerum ex aceto, aut cum galla pari pondere cremata: cum salis duabus partib. ( qua proportione etiam ad auri purgationem miscet ) uitia quae serpunt: Porro spumae nomine Plinius halosachnem intelligit ut etiam 31. 7 In hunc locum nihil obseruatum inuenio ab Hermolao aut Gelenio. ¶ Caeterum ut alumine aurum purgatur, sic etiam misy, teste similiter Plinio 34. 12. & alia ratione cum argento uiuo, uide Plinium 33. 6. Ut purgetur, cum plumbo coqui tur, Idem 33. 3. Alium eiusdem purgandi modum Cardanus libro 6. de suptilitate describit. Aurum potabile. Recipe mel & fauos de examine apum nouellarum: cui miscebis ambram griseam, sperma ceti, agallochum, piper longum, caryophyllos, nucem moschatam, sandalos & aurum purum. Haec in fimo equino per dies triginta relinques. Postea destillabis per alembicum in Balneo. deinde materiam relictam conteres ( leuigando super lapide nimirum, ) & aquam destillata denuo ei superinfundes, & iterum destillabis in cineribus. Hec aqua aurum soluit. Quod si aurum potabile induratur, accipies de eo magnitudine pisi, & impones in ouum coctum durum, cui uitellum ad emeris. ita soluetur. hoc aegro propinabis. corroborat enim per se, Innominatus. Chymistae ex auro solido liquorem faciunt, qui potus, ut aiunt, corpus letificat, Ge. Agricola. Sapientibus placet, quod edere cibos paratos in uasis aureis, uel quorum decoctioni adiunctae fuerunt laminae auri: & bibere uinum in quo laminae uel monetae aureae extinctae fuerint multoties, bonam habitudinem cordi conciliat et imprimit ualide, Arnoldus de conseruanda iuuentute. In quinta essentia uini aurum, argen tum, margaritae, & lapides pretiosi aliaque metalla dissolui possunt, ad faciendum aurum potabile. Sed haec auri resolutio ad chymistas potius quam medicos pertinet, Phil. Uistadius cap. nono & deinceps: ubi plura de auro potabili legent qui uolent. Uinum in quo lamina auri quadragesies aut quinquagesies extincta fuerit, apud quosdam loco auri potabilis habetur, Arnoldus de Uilla noua. Idem in libro de uino: Uinum extinctionis auri ( inquit ) habet proprietatem magnam in multis conditionibus. fit autem extincta lamina auri in bono uino quatuor aut quinque uicibus. dimittatur clarescere, & diligenter colatum seruetur. habet enim uirtutem confortandi cor, & desiccat superfluitates omnium aliarum faecum a sanguine: & substantiam cordis & spiritus sua claritate illuminare potest, sua soliditate confortare: & suo temperamento tempera re & praeseruare, sanguinem purgare, et sua grauitate superfluitates ad partes expulsionum inclinare, & iuuentutem conseruare. Uirtutes partium principalium in suis actionibus conseruat, & temperie soluit urinam denegatam. sanat epilepticos & insensatos, & confert leprosis. Multi hoc tempore uiri diuites & principes, partes aliquas auri cum ferculis eorum coqui iubent, alii utuntur in pannellis cum electuariis, alii in limatura. nam in confectione diacameron additur tum auri tum argenti limatura. Sunt qui frustum auri in ore tenere & saliuam deglutire soleant. Constat autem quod argentum ore retentum extinguit sitim: & corallium confortat stomachum, tum retentum ore tum collo suspensum, ita quod pendeat uersus stomachum. sic enim eius conturbationem prohiberi expertus sum. Alii conuertunt aurum in aqua potabilem, qui modus sine dubid optimus est. Et alii quidem aliter eo utuntur pro diuersis hominum conditionibus & temperamentis. Est sane auru res arcana, perfectissima, temperamento equali & mirabili proportione elementarium uirtutum composita, cui nullum corpus mixtum comparari potest. Uulnus cum eo factum non inflammatur, in electuariis confortat uisum, & synceram reddit supra omnia substantiam cordis & principium uite. lepram palliat & refraenat. Sed hae uirtutes auro uero & naturali, non chymistico attribui debent. Elixir uitae, quod nuper amicus quidam nobis communicauit per literas his uerbis. Huius remedii descriptio Roma ad me missa est, quod an tantum possit quantum pollicetur nondum expertus sum. Extingue aurum ter uel quater in uino, uel saepius pro quantite uini. Deinde destillabis in Balneo Mariae quater, & uteris in uariis morbis tam calidis quam frigidis, addendo calida uel frigida remedia, & interdum aliquid bonae theriacae, prout morbus postulauerit. Spiritum siue quintam essentiam auri, quidam ad uitia iecoris sananda extollunt. Aquae Aliquotcom positae ad oculorum affectus. Aqua mirabilis ad uisum conseruandum, et contra maculam oculorum. Rutae foliorum, mentae, rosarum rub. saluiae, capillorum Ueneris, ( alii mentam & saluiam omittunt, & pro iis addunt, foeniculum, uerbenam, eufragia, betonicam, siler montanum, & endiuiam, singulorum manipuli sex. Ponantur in uino albo per diem naturalem. deinde destillentur per alembicum. Quae primo effluxerit aqua, argento comparatur, secunda auro: tertia balsamo, & haec in uitro diligentissime seruari debet, Lullius. Aqua ad omnes curabiles oculorum affectus, ex Aegidio & Lullio, descripta est a nobis superius inter aquas compositas ad uarios affectus internos. Aqua composita ad oculos. Perinitium Maii collige chelidoniam, uerbenam, rutam, foeniculum. teres singulatim, & de succo singularum uncias ternas accipies, miscebis. addes parum de pampinis ( ut Galli uocant, pampes ) rosarum, tres uncias sacchari candi, tutiae optimae uncias quatuor, & tantundem sanguinis draconis. Omnia trita miscebis & destillabis in alembico uitreo. Liquorem qui ex tillauerit, per duos aut tres dies in recipiente clauso relinques, deinde uteris. Efficax est ad oculos male affectos, rubentes, & catarractam siue suffusionem. Aqua uitis una cum melle per ignem sublimata, oculorum lippitudines maxime curat, Monachi in Mesuen. Est autem aqua uitis, inquiunt, quae tempore ueris cum putantur uites, ex locis incisis, per aliquot dies clarissima destillat. Haec aqua etiam non destillata, punctiones & calorem oculorum remouet, & uisum ex calida causa impeditum clarificat, si in utroque angulo oculi gutta una ponatur, Rogerius. acuit, & quemnis oculorum affectum intra quinque dies curat, & caet. uide infra in cosmeticis aquis, inter eas quae ad capillos tingendos faciunt. Aqua pro oculis aestate, ad praeseruationem uisus, descripta a Io. Manardo in epistolis 6. 4. Rosarum partes tres: herbae foeniculi, rutae, ana partem unam: incidantur, & simul bene commisceantur, & post tres dies destilletur aqua, uel cum solo uapore aquae bullientis, uel in Sole, uel ad balneum Mariae uocatum, ita ut in recipiente aqua uase pugillus earundem herbarum ( melius si aride fuerint, nostro iudicio ) imponat, ut super eas stillae cadani, & rostrum superioris uasis cum inferiore illo studiose committatur, & circumlinatur, ut uapores exire non possint. Aquae ophthalmicae quaedam ex Rogerio. Repleto uase destillatorio foliis agrimoniae, uerbene, foeniculi, rutae, memithae, & leuistici incisis, superasperge aliquantulum uini albi & clari, & uasis lutatis destilla. Hic liquor tumorem palpebrarum ex frig. causa reprimit, lippitudinem desiccat, lachryma s intercipit, uisum clarificat, maculas frangit. Quod si efficaciorem uolueris pro maculis frangendis, adde folia gallitrici, & morsus galline ( anagallidis ) cui flores rubent. Potest etiam e foeniculo elici aqua ad easdem causas. Nam ex radicibus & foliis foeniculi in aqua decoctis, liquor collectus in pelui, supra aquam illam adhuc bullientem posita, in phiala seruatur, & quotidie mane & uesperi gutta una in angulo oculi ponitur ad predictas causas, communi experimento. Ut maculam frangas, myrrham & aloen trita cum predictis aquis misce: & colati liquoris guttam mane & sero in utroque angulo oculi pone. Aqua de floribus spinae albae & salicis destillata, punctiones, calores & rubores oculorum remouet, lachrymas de calida causa intercipit, & maculas de eadem causa frangit. Aqua de foliis ( & floribus ) euphragiae, lachrymas de frig. causa intercipit, palpebras de eadem causa tumidas extenuat, maculas ex eadem causa frangit, & uisum impeditum restituit. ( Ego euphragiam non calfacere, sed temperatam esse, uel modice refrigerare gradu primo, siccare autem secundo dixerim. ) Aqua egregia ad uisus debilitatem, a Gordonio descripta R. Chelidoniae, foeniculi, rutae, sileris mon. eufragie, uerbenae, rosarum rub. electarum ana lib. s. caryophyllorum, piperis longi ana unc. duas. Conquassata in alembico uitreo igne lento destilla, & quotidie impone in oculis. Alia eiusdem ad fistulas, quibus eam Uini albi optimi mederi certum est. destillati eodem uase, quo aqua uitae, lib. 2. aquae rorismarini, saluiae, sing. lib. 5. sacchari lib. 2. Simul denuo destillatis adiicito saluiae, florum rorismarini, sing. unciam. Macerata diebus octo, colabis, uteris. Aqua ad cancrum in quacunque parte corporis. Herba cancri quae etiam pes columbinus uocatur, flores cotoneorum, flores cerifolii, frondes aut folia rubi Idaei ( quem Galli frambosiam uocant, ) & paucae rosae albae, mel, & uinum album, & alumen quod Galli a glacie nominant: Haec omnia simul destillentur, Andreas Furnerius. Aqua ex talpa, & c. ad omnem guttam, noli me tangere, capitis scabiem, guttam rosaceam & lupum: Uide infra inter cosmeticas ubi aquae ad tingendos capillos inuentae recensentur. In cosmeticis etiam referemus aquas illas qua tubercula & ulcuscula in facie sanantur. De Aquis Odoris. Aquae nonnullae solius fere odoris gratia fiunt, ut manibus, faciei & capitis barbaeque pilis aspergantur: item linteis, sudariolis, & uestimentis, cum aliis, tum lectorum, quibus non solum aspersione, sed etiam uapore suo feruida, odoris suauitatem communicat. Rosacea etiam ad ciborum condimenta uenit, sola puto in hoc genere. nam & ad intinctus assumitur, & infunditur assis carnibus adhuc calidis, & c. Ceterum ex odoratis aquis alie simpliciores sunt alie ex pluribus compositae. Utrisque aquae uirtutum, aureas nostri uocant, adnumerari possunt. nam & harum aliae simpliciores sunt, aliae compositae. Sed aquae aureae plereque omnes etiam intra corpus sumunt, & omnes in uino aut aqua ardente herbis aut aromatibu. infusis fiunt. Odorate nobis simpliciter dicte aliter, ut ex subiectis exemplis patebit. Rursus odoratae uel totae destillant, uel post destillationem etiam odorata quedam pretiosa eis adduntur. Quaedam sine destillatione fiunt. Ireos puluis aquae calidae mixtus, odoratam reddit, & barbitonsoribus in usu est. Lauendulae & multo magis spicae uulgo dictae flores, tum recentes, tum aridi, in aquam, aut uinum, aut aquam ardentem uase beneobturato insolatoque iniiciuntur, ut odore suo imbuant. Sed recentes & adhuc humidi, uinum fere in acetum conuertunt: sicci non item. Odoratior autem fiet liquor, si flores in uase uitreo clauso, in Sole siccentur: & postea uinum album affundatur. Quod si quis odoratam aquam ex tempore desideret, unam aut alteram guttam olei de spica aquae purae satis copiosae affundat, & simul in uitreo uase oris angusti agitet. Haec omnia quanquam sine destillatione fiunt: eadem tamen rite destillata, praesertim aliis quibusdam admixtis, siue pretiosis, ut moscho, ambra, ziuetta, caphura, agallocho, siue medio266 Euonymi cribus, ut assa dulci, styrace, & stacte, ) myrrha, aromatibus quibusuis, praecipue caryophyllis: aut etiam uilibus, ut rosis, corticibus aut floribus, aut foliis citrii, limonis, arantii, foliis lauri, herbis communibus odoratis, rosmarino, amaraco, ozimo, & c. multo suauiora fient. Crocus quidem nimis uehemens est, & caput replet. Aqua rosarum cum moscho, cum croco, cum caryophyllis, cum caphura, & c. ex Bulcasi. Cum moscho. In aquae rosaceae libris duabus pones moschi boni contriti aureum, in uentre destillationis uitreo. Et destillabis paulatim, & repones in uase uitreo diligenter occluso. Aqua est mire odorifera, & regibus conueniens, ut panni eorum inde aspergantur. Cum croco. Croci boni semunciam in libris duab. aquae rosaceae infundes ( per spatium diei, ) & destillabis. Utilis est haec aqua ut misceatur medicamentis: item ad odorem & ornatum. Cum caryophyllis. Caryophyllorum ( contritorum ) semunciam in sesquilibra aque rosaceae per horas xxiiii. pones, & destillabis. Cum caphura. Unciam caphurae cum libra aquae rosaceae destillabis, & uteris in medicamentis regum. Eodem modo fit aqua rosata cum sandalis, & aliis speciebus ( aromatibus ) quibusuis. Sunt qui destillant haec omnia in aqua simplici loco rosaceae. ¶ Tribulum quasi trifolium Romae uocant, herbam odoratissimam, quam destillant pro suffumigiis, et aliis uariis odoramentorum lasciuiis faciendis, Monachi in Mesuen. Aqua odorifera, qua capitis, cordis & stomachi uires refocillantur. Florum lauendulae manipuli quatuor. Rosarum alb. & rub. utrarumque manipuli duo. Rorismarini, caryophyllatae, cyperi recentis, corticum citranguli, singul. manipulus. Menthae, saluiae, thymi, sampsuchi, foliorum lauri, uel pulegii, sing. manipulus semis. Caryophyllorum unciae quatuor. Galangae, nucis mosch. calami aromatici, zinziberis, cinnamomi, florum ( malim radicis ) ireos, sing. semuncia. Uini albi librae sex, ( uel q.s. ) Trita infundantur per octo dies in uitro bene clauso. postea utere. Egregia est ad manuum lotionem, si parum inde ad copiosam aquam puram miscueris. Poteris etiam destillata uti, & imponere moschi scrupulum, Epiphanius Empiricus. Alia eiusdem eximia odoris suauitate oblectans. Zibetti, moschi, utriusque drachma, ligetur in linteo subtili, & infundatur ad Solem per aliquot dies in aquae rosaceae libris duabus. Alia eiusdem, perquam odorifera. Ozimi, menthae, samsuci, iridis, hyssopi, balsamitae, ( sisymbrium interpretor, ) satureiae, saluiae, melissae, lauendulae, rorismarini, singulorum manipulus semis. Caryophyllorum, cinnamomi, nucis muscatae. sing. uncia. Citrangula poma ( e citriorum genere, ouata specie, colore luteo ) tria aut quatuor. Terantur & infundantur in aqua rosarum triduo. deinde lento igne destillentur. Destilla tione peracta addes moschi scrupulum, & insolabis. Alia eiusdem, excellentissimi odoris. Aquae rosarum librae tres. caryophyllorum, cinnamomi, sandalorum citrinorum, singul. drachmae sex. florum lauendulae manipuli duo. Assae dulcis drachmae sex. Uini maluatici, aquae uitae, utriusque unciae duae. Relinque per mensem in infusione ad Solem bene clausa in uitro, uel super fornace. Deinde in balneo Mariae destilla, & adde destillationi moschi drachmam semis. Tum rursus diebus decem in Sole uel super fornace relinque, utere. Mirum in modum odorata est. 270 Euonymi, Aquae odoratae Andreae Furnerii, in libro eius Gallico de decoratione naturae humanae. Aqua mirae suauitatis, pro suffiendis lectorum linteis, unde locus uniuersus grato odore spirat. In paruam phialam uitream immittes octodecim aut uiginti grana moschi, & zibettum, & ambraeparum. deinde aqua rosacea impletam igni appones, & cum incaluerit auferes, & bene obstructam refrigerari sines. post quam biduo sic reliqueris, uteris deinceps. Tam elegans est, ac si destillata fuisset. Cum indusium aut lintea suffire uolueris, pones eam in uase ore largo, & supra eam bullientem uestimenta extendes, ut uaporem imbibant. Alius modus aquae odoratae, quam uocant cassolettam, id est capsulam. In uas paruum ex orichalco funde modicum aquae rosaceae moschatae, & modicum zibetti, & caryophyllos, agallochum, styracem calamita, omnia trita ad ignem misceto: & exhalante inde uapore imbues que uolueris uestimenta. Mirabilis est odor, quem ut conserues, uas diligenter claudes: & cum uidebitur, amplius rosaceae affundes, ut renouetur. Alius. In aquae rosaceae libras quatuor immittes assae dulcis crassiuscule tritae, styracis, & caryophyllorum camphorae, agallochi, singulorum unciam. Moschi, zibetti, utriusque grana uiginti. Haec pariter indes in uas uitreum membrana clausum, decem aut duodecim foraminibus modice pertusum: & uas ipsum in cacabo aqua pleno per horas quatuor bullire permittes, quasi in balneo Mariae. Postea refrigeratum colabis per linteum subtile, & in uitreo uase seruabis, in quo moschi grana quindecim iniecta fuerint, quibus cum aqua iam dicta perfusis, ( dilutis, ) uas obstrues et per quinque dies insolabis. Sic aquam habebis longe odoratissimam. una cum decem aquae purae partibus mixta, totam facit suauissimam. Moschigrana uiginti plus minus, ( prout odor eius magis minusue tibi placuerit, ) nucis moschatae, caruophyllorum, galangae, spicaenardi, granorum paradisi, macis, cinnamomi, singulorum uncia. Omnia trita indantur in uas uitreum destillationi idoneum, affusa aquae rosaceae sesquilibra aut circiter. Sic per quatuor aut quinque dies relinques. postea addes ter tantum aque rosaceae, & totum hoc destillabis in alembico in caccabo pleno aqua bulliente tanquam in Balneo Mariae. Aquam inde collectam diligenter occlusam seruabis ad eundem usum, ut superiorem. Alia excellens. Aquae florum citri librae duae. Aquae de rosis rubeis libra: de myrtis, selibra. Rosarum moschatarum bona quantitas, & similiter iasmini ( scilicet florum. ) caryophyllorum semuncia. Assae dulcis bene contrite uncietres. Uernicis uncia. Styracis calamitae & rubei, utriusque semuncia. Omnia trita & aquis admixta destillabis in alembico uitreo cum capite & recipien te diligenter luto septis, ad exiguum ignem aut in balneo Mariae, uel in caccabo aquae bullientis. Aqua odoratissima, quae cum etiam oleum destillatur. Illa quidem uel cum centuplo aquae purae permixta, totam sua suauitate imbuit. hoc uero etiam cum millecuplo. Myrrhae electae, purae, recentis et pinguis in frustula minutatim contritae libra. Succi rosarum selibra. Mixta in alembico destillantur in cinerib. ubi primum lento igne aquam separabis, aucto deinde oleum. demum aquam ab oleo secernes. Aqua illa faciei nitorem conciliat. Uulnera efficaciter glutinat tum uetera tum noua. Oleum uero maxime pretiosum est, & eadem quae aqua efficit, sed multo celerius: uerbi gratia, horae spatio, quod aqua diei. Aquae huius destillatae uncia cetenis aque pure admixta, omnes reddit egregie odoratas: olei uero uncia, aquae purae etiam centenis libris addita, idem facit. Aqua rosacea moschata, quae ad alias etiam compositiones requiritur. In uase uitreo quod inferius largum, supra angustum sit, moschi grana duodecim aut amplius immitte, & sic membrana clausum per quatuor aut quinque dies insolato. Deinde uas aliud simile rosis repletum modice siccis & tusis, obstrues linteo tenui & raro, uel cilicio. Tum os uasis quod rosas continet impones in os alterius quo moschus continetur, & diligenter luto obstrues ambitum, & insolabis, ita ut uas rosarum superiore loco sit, alterum inferiore, in fenestra aut alibi ubi calor Solis uehemens sit. Poteris etiam rosas modice siccas & contusas, optima aqua rosarum aspergere, & ita in destillatorium immittere, & c. Hac aqua longe suauissima tum per se uteris cum uolueris, tum aliis compositionibus eam admiscebis. Thesaurus. 275 Aquae Destillatae pertinentes. Aquae destillatae cosmeticae & in aliquot differentias distrahuntur. Aliae enim faciei conueniunt, ut colorem eius reddant, album, roseum, nitidum, rugas amoueant, a Sole praeseruent: aut ut maculas et scabritiem in ea aboleant. Aliae ad capillos & colorem in eis mutandum pertinent. Aliae dentes dealbant. Non debet autem omnis consmeticorum usus inhonestus, & homine probe instituto indignus uideri. Nam Galenus quoque clarissimus medicorum cosmetica medicamenta non pauca praescribit in opere de compositione sec. locos: & saepe utilem & honestum eorum usum esse docet. Nam maritorum quorundam improbitas paruis & leuibus coniugum uitiis, ab amore earum ad pellices & meretrices auertitur: & 236 Euonymiuitia quaedam huiusmodi sunt, ut hominem ingenuum cum iis in publico apparere pudeat. nonnulla etiam molestiam inferunt, doloremue aut pruritum, ut tubercula quaedam in facie, & c. Nos quidem haec non mulieribus aut aliis hominibus, sed me dicis tantum scri bimus, quos uiros bonos & prudentes esse conuenit: ut cum alias honestis istis remediis utantur, tum imprimis cum huiusmodi a regum et principum nobiliumque matronis spectatae probitatis requiruntur. Plura de istis, & quid cosmetica ars, qua honestus ornatus quaeritur, a commotica & fucatoria differat, leges apud Galenum de compos. medic. sec. locos lib. I. cap. 2. Aquas cosmeticas simplices hic non referemus, ut sunt aqua florum fabarum, fragorum, roris, lactis caprini: Uide supra de aqua fragorum, & de eadem ac caeteris apud Brunsuicensem aut Ryffium. Habet & aqua uitae uim cosmeticam ut suo loco recitauimus. Aquae destillatae de foliis perfici & salicis, equo pondere mixtae humectata inde tubercula in facie rubicunda ( Galli uocant rubiz, ) persanant. Uinum aromaticum ad ornatum mulierum, que cutim albam, subtilem, puram & coloratiorem reddit. Zinziber & cinnamomum pone in uino, & destilla ad modum aquae rosaceae. Ualet etiam contra omnes frigidas complexiones, & maxime contra paralysin, Arnoldus in libro de uino. Cosmeticam aquam, qua cum mulieres cutem crassam, nigram & squamosam emendant, ex argento uiuo cocto in ouo crudo, etc. habes apud Nic. Massam de morbo Gallico lib. 6. cap. 2. Aqua ad faciei candorem. Spumae argenti lib.s. Tritam cerne, & in aceti albi lib. 2. decoque ad tertiae partis consumptionem, rude agitando, decoctam destillato. Tandem addito caphurae semunciam, aphronitri, olei de tartaro, aluminis scissilis, sing. unciam. Colato per pannum crassiorem, faciem & collum illine, Epiphanius Empirics. Alia eiusdem ad faciei nitorem. R. radicum lilii, ari, dracunculi, singularum recentium selibram. Aquae florum fabarum sesquilibram. Aquae rosacee uncias octo. destilla. adiice moschocaryi, cinnamomi, utriusque drachmas duas. Faciem bis die abluito. Aqua ad eundem usum elegans, eius dem. R. Florum fabarum, amygdalarum amararum, persici foliorum, sing. unc. tres. lactis caprini, quantum aliorum omnium, destillatis adde 6. uel 8. ouorum elixorum albumina, que misceri agitarique cum aqua destillata oportet: mox iterum destillato atque caphurae drachmas duas admisceto. Aqua Gallicana, ad lentigines, omnem scabritiem et maculas faciei. Tartari ad albedinem usque cremati libra. Mastiche, tragacanthae, utriusque semuncia. Camphorae drachme sex. Albumina ouorum quatuor. Trita mixtaque in aqua rosacea destillentur. Remediantur cum admiratione, Epiphanius Empiricus. Aqua concilias faciei roseum & formosum colorem. R. pintam aquae uitae ter destillatae. prasilii unciam: caryophyllos numero decem & totidem grana paradisi. cubebas quinque numero. Omnia trita & cribrata cum aqua uitae perparum feruefacies in uase diligenter operculato, ne quid ullo modo expiret. Deinde refrigeratam hanc mixturam destillabis per alembicum uitreum omnino lento igne, & habebis aquam bonam & claram. Cum uti uolueris, spongia inde madida faciem uel cutem alicuius tinge: Facit enim sine dubio colorem roseum, candidum, formosum. Et durat ista tinctura longo tempore, nempe per duos uel tres annos. Quod si aqua uitae defuerit, accipe uinum rubeum de Rupella quod reperiri potest optimum, mensura semiloti. maior enim uini mensura esse debet quam aquae uitae. Sed aqua uitae multo melior est ad hanc aquam parandam. Haec aqua cutem hominis subtiliter & mirabiliter ornat, Ex codice manuscripto sine authore. Huic similem mox ponemus ex Gordonio. Alia rugas & maculas faciei tollens, et cutim clarificans, ex albuminibus ouorum destillatis: Uide supra inter aquas simplices in Balneo Mariae destillatas. Aqua mirabilis quae delet napas ( tubercula seu pustulas papulasue aliqui napas uocant, Itali puto ) lupinas, glandulas, scrophulas, porros, id est uerrucas, & omnia nascentia mala ubiuis in corpore tollit. Olei laurini librae duae. thuris albi, mastiches electae, gummi Arabici, terebinthinae clarae, singulorum drachmae tres. Tritis terendis misce omnia & destilla per alembicum. Et in aqua ista sic destillata infunde selibram cineris terrae, & iterum destilla: & serua aquam tanquam thesaurum, Innominatus. Uidetur autem hic liquor oleum potius quam aqua futurus: & nisi cinis adderetur, recte destillatis balsamis adscribi posset. Aqua cosmetica faciem dealbans, & calculum comminuens, descripta est nobis supra circa finem tituli ubi de uiribus liquorum destillatorum in genere egimus. Uide etiam Rogerium tractatu 4. cap. 5. Cosmeticas quasdam ad faciem reperies etiam mox in sequentibus ad capillos inscriptis. Sunt inter. balsama quoque inferius quae ad ornatum faciant. Aque destillate aliquot ad faciei ornatum ex Andreae Furnerii libro Gallico de decoratione naturae humanae. Aqua ad nitorem & albedinem faciei. Florum rosarum albarum, nympheae, sambuci, liliorum ademptis crocis, fabarum, singulorum istorum florum libra. Aquae fragorum selibra. Medullae panis albi quantum uidebitur. Albumina ouorum duodecim. Thuris albi unciae due. In his omnibus per noctem infundatur cerussa trita. Destillentur omnia in alembico uitreo. aqua extracta Soli exponatur. Ea abluatur facies mane & uesperi, ita ne abstergatur. Alia, ut facies & reliquae corporis partes pulchram & iuuenilem speciem retineant. Aquae uitae unciae duae. Aquae de floribus fabarum, rosaceae, utriusque unciae quatuor. Nympheae uncie sex. Mixtis omnibus adiice tragacanthe albissimae drachmam. Per sex dies insolatam hanc aquam colabis linteo puro. Usus eius est mane, ita ut non abstergatur. Alia ad splendorem & formam faciei. Aqua de albuminibus ouorum recentium per spongiam facta cum aequali mensura succilimonum, destilletur ut rosacea. Huic aquae postea addes lixiuii communis circiter duas uncias: & limonem integrum contusum ( decor ticatum potius ) immittes, post octo dies exprimes ab eo succum, & miscebis cum aqua. Facies prius abluta aqua pura, & abstersa, hac aqua destillata lauetur. Nitorem elegantem conciliat, cutim conseruat, & omnino optima est. Alia qua utebatur Isabella ex Arragonia ducissa Mediolani. Florem fari nae frumenti subigito cum sextario lactis caprini, inde panem in furno leniter coquito, & extrahito antequam nimium coctus sit. Huius panis medullam per minuta frustula diuisam aut friatam & in alio recenti lacte caprino infusam per sexhoras relinquito. Admiscebis aquam e duodecim albuminibus ouorum cum spongia factam, calcis de putaminibus ouorum unciam. camphore, aluminis saccharini, corallii albi, singulorum drachmas duas. Omnia haec trita cum liquidis incorporentur, & in alembico uitreo destillentur. Aqua inde proueniet optima, & utilissima ad tollendum omnes molestias in facie nascentes. Euonymi De284 corem faciei quam fieri potest summum, conciliat. Alia formam faciei concilians. Folia rorismarini, & tartarum album cum uino albo miscebis, & aqua inde extracta per alembicum utere ut praecedentibus ad eundem effectum. Alia ad idem. Flores fabarum in bono uino albo per unum aut alterum diem insolabis in lagena uitrea, deinde lento igne destillabis. Usus eius est mane & sero ut ea abluatur facies, sedeadem semper prius lauetur decocto cerussae. Et breui tempore uidebis effectum. Alia quae omnes maculas tollit. Crystalli & corallii partes aequales pone in uase uitreo, cum aqua limonum digitum transuersum superante. hoc uas obstructum in loco aliquo frigido ut in cella uinaria, in terram impones, ( addendum erat per quot dies, ) Deinde limaces abiectis testis aqua modice salsa toties lauabis, donec omnis eorum uiscositas abierit. Tum destillabis & seruabis aquam. Deinde ex rapis etiam minutatim concisis aquam elicies in alembico. Usus tempore accipe primae aque cochlear unum, secundae quatuor, & tertiae quatuor, misce & ablue faciem, quae tamen prius abluta sit aqua pura & abstersa. Alia ad idem mirabilis. Accipe limaces sine testis suis, & laua ut supra dictum est. deinde salis ( alias salis gemmae ) contriti unciam in uase uitreo sparges, & limaces superimpones. tum rursus salem alterum sparges, & limaces superimpones, idque alternis facere perges donec tertia pars uasis impleatur. Tunc affundes succi limonum tantum, ut supra salem & limaces duobus digitis excedat, & destillabis. Aqua ista uteris ut supra scriptum est. Quod si destillandi commoditas non fuerit, simul omnia mixta insolabis uase clauso, donec ungenti formam recipiant, eoque uteris uesperi, ut aliis suprascriptis ungentis, ( facie prius abluta, abstersaque, ) & postridie mane ablues faciem cum aqua de floribus fabarum. Hoc etiam in Antidotario Gordonii legimus. Alia non destillata. Duodecim limones, singulos in quatuor partes diuisos, in bono uino albo pone. Hoc liquore uteris sicut aquis predictis. Feliciter succedet. Post haec sequitur eiusdem effectus aqua destillata ex ciconia tenera, quam supra descripsi inter Aquas medicinales simplices. Alius modus optimus & secretus. Qua sex recentia, uini Maluatici selibra, pipio nondum totus plumis uestitus, caseus a pressura recens cui nihil ademptum sit butyri, arantia poma octo, olei de tartaro unciae tres, cerussae uncia. Terantur quae teri possunt & misceantur omnia, ut destillentur igne lento. Aquae usus est ut precedentium. Cutem reddit elegantem, subtilem, teneram, quam fieri potest maxime. Lotio siue aqua regia quae tollit omnes maculas. In aqua terebinthine clare, quanta de libris eius duabus extrahitur, impone mastiches semunciam, thuris albi uncias tres, tragacanthae semunciam. Trita commisce cum aqua, & destilla. aquam seruabis. Deinde axungiam porci masculi non salitam liquato, & per linteum duplex colato. Deinde accipito, zinziberis albi, caryophyllorum, cinnamomi, euphorbii, spicenardi, camphorae, singulorum uncias duas. nuces moschatas tres. Trita haec omnia cum axungia colata, ut dixi, misceto. his adde uncias duas argenti uiui saepius abluti cum sale & aceto et per corium traiecti, et cum hoc incorpora scoriam ( lafeuille ou de la laueure, ut Gallice scribitur ) argenti fini ( de coupelles. ) Omnia simul mixta destillato, aquam seruato. Postea accipe aquae de terebinthina predicte uncias sex, et posterioris aque de axungia duplum. misce: & cum uti uolueris, abluito faciem prius cum decocto cerussae & abstergito. Tum de aqua ista commixta circiter sex guttas in uolam manus effunde, & ubi uolueris illine, & locum illitum linteo intege donec siccetur. Effectus sequetur mi¬ rabilis. Alia de limacibus. Limaces albae triginta. Lactis caprarum librae due. Adipis porci uel hoedi recentis uncie tres. Camphorae trite drachma, destillentur in alembico uitreo. Alia. De medulla panis frumenti albissimi sex uncias infunde & laua in libris duabus lactis. Misce diligenter, & destilla, ut supra, & laua. Probatur etiam aqua destillationis albuminum ouorum. Alia candorem faciei inducens. Myrrhae unciae due. thuris albi, mastiches, utriusque semuncia. zinziberis albi drachmae tres. cinnamomi electi, argenti sublimati, utriusque drachmae duae. camphorae drachma. albuminis ouorum libra aut sesqui. Omnia diligenter mixta ponantur in uentre galline iuuenis & bene habitae, exenteratae. Quod si uoles, gallinam simpliciter adiicito, sed pelle detracta minutatim diuisam. Addantur etiam lactis asinini aut caprini sextarii circiter tres. Destilla in alembico uitreo. Ut facies elegantersplendeat. Quare centissima triginta, macerato in aceto quam acerrimo per tres dies & noctes: deinde cum acicula pertundito, ut quicquid humoris continent effluat. Hunc in rosario destillabis, ut facies eo abluatur. Aqua faciem clarificans. Radicem serpentariae purgatam & concisam in tenues rotulas, per dies nouem macerabis in uino albo, ita ut quotidie uini recentis selibra aut amplius affundatur. deinde accipe omenta ( toyllettes Gallice ) hoedina mense Maio seruata numero sex: oryzecontritae & cocte in trib. libris aque solani nigri, & libram de farina oruzae, aquae prunorum syluestrium selibram, fabarum contritarum sine corticibus quae in aqua iam dicta bulliant. His adiicies duodecim poma putrida, & oua decem: radicum iridis communis aut iridis Florentine manip. duos, mellis libram, amygdalorum amarorum selibram. gummi Arabici, sarcocollae, tragacanthae, boracis, camphorae, singulorum drachmas duas. lactis ouilli libras sex, terebinthine Uenete uncias duas. aquae de floribus nympheae libr. duas. Hec pariter in alembico destillenturigne lento. Aqua destillata Soli exposita sepicule moueatur. Alia quae maculas cutis delet et dealbat. Boracis uncia. camphore drachma semis. aluminis communis drachmae tres. gummi Arabici, & tragacanthae, utriusque semuncia. sarcocolle, assae dulcis, utriusque drachme due. cerusse uncie quatuor. Omnia hec tere, misce & infunde in aque serpentarie aut ( & ) de floribus lilii, utriusqe selibram: una cum aquis de floribus geneste, de solano, de nymphea, singularum unciis quatuor. Mixta destillabis in alembico uitreo. Ut facies clara & iuuenilis fiat, adeo ut uix maiorem quindecim annis aetatem prae se ferat. Qua gallinae recentia sine corticibus duodena. cinnamomi uncia. lactis asinini lib. Aqua inde per alembicum detracta ablue faciem. Cosmetica quaedam ex Antidotario Gordonii. R. radicum lilii, rad. dracunculi, ari, cicerum excorticatorum, oryzae, amyli, cerussae lote, saponis Gallici, ana uncias duas. ponantur in olla noua cooperta, decoquantur in furno, & conterantur. Tum R. tragacanthae, gummi Arab. ana unciam. infundantur in aqua de floribus fabarum. Deinde porcellanas tempera in aqua limonum, donec possint malaxari. adde boracis semunciam. Haec omnia cum ualde exigua axungia porci, misceantur cum aqua fabarum. Hinc facto quasi ungento illine totam faciem mane & uesperi: & ablue cum aqua tepida colature furfuris. Hoc medicamen abstergit, purgat, dealbat: denique faciem reddit summe & mirifice uenustam, planam, aequalem, gratiosam. Aliud. Limones scissi in tres uel plures partes, decoquantur in uino albo, quo cum facies abluatur. Aliud ad rubificandum poma maxillarum, ( cui supra quoque similem descripsimus. ) R. Aluminis, brasilii, granorum ex quibus fit persicum rubeum, terantur cum aqua uini destillata. Inde plurimum illinatur locus quem libuerit rubificare. Quod si adderetur perexiguum aque salis Ammoniaci destillati, color foret firmior ac diuturnior. Caueatur tamen ista aqua ( Ammoniaci, ) quia omne corpus corrodit, & si uti libuerit minima quantitate adiiciatur, ne corrum pat medicamentum. Qui plures liquores, destillatos praesertim, ad faciei puritatem & nitorem requirit, legat Rogerium tractatu 4. cap. 5. ubi is describit aquam fabarum, & limonum, quarum usus sit uel per se, uel cum compositione quadam, & c. item aqua cum bryonia & dracunculo compositam. & simplices, ex fragaria, ex hasta regia, ex herba muscata, ex floribus nigellae, & c. Aquae ad tingendos capillos & alios pilos. Sponsam Solis tritam ( alias, Solsosii semina trita ) pone in lacte mulieris nutrientis puerum masculum, decen ( al? quadraginta ) diebus. deinde fac oleum. Hoc oleum decoctum cum auro foliato leniter bulliendo per diem unum, mirabile est. nam si quis cum eo lauerit crines, auro similes euadent. Eadem si facies illinatur & fricetur, plana & clara erit, ut angelica uideri possit, continuando per quinque dies. Quin & uisum 294 Euonymi clarificat, & quemuis oculorum affectum intra decem ( alias quatuor ) dies curat: nec non omnes dentium dolores intra triduum. & si gingiuae bene cum ea bene fricentur, uermes cadunt & moriuntur, Aegidius inter cuius aquas haec numero quarta est. Si quis biberit de hac medicina nouem diebus, curatur a paralysi de quacunque causa proueniente, etiamsi durauerit per quatuor ( annos, ) Lullius in libro de aquis. Uidetur autem hic liquor non destillatione, sed expressione tantum fieri, ut dicam inter Olea ex seminibus. Aqua ex lardo destillata, ut capilli longi & flaui ac splendidi fiant, & facies elegantior. Lardi quantum uolueris radendo quam minutissime conscindes, deinde in pila marmorea contundes ut pastam subactam referat. Hac in alembico destillata liquorem album colliges, quo pilos & faciem inunges. Pulchritudine enim eis & splendorem conciliat, Andr. Furnerius. Aqua ex melle destillata pilos uenustos & prolixos reddit. Uide infra ubi dicemus de quintis essentiis simplicibus: & inter aquas que destillantur in rosariis. Aqua dealbans, & c. ex talpa, sexta inter Aegidii aquas. Talpam in puluerem redige cum sulphure, & affuso chelidonie succo relinque per aliquos dies, postea destilla. Hac aqua lauabis locum cuiusuis bestiae, & dealbabitur. Eidem si admisceas aquam ( alias omittitur uox, aquam, ) aloen et ceram, inungendo locum affectum curabis omnem guttam: & quod uocant noli me tangere, si emplastrum inde factum imponas. Inuncta ( similiter ) scabiem capitis emendat, & curat guttam rosaceam emplastri modo imposita. Caeterum cum lapide calaminari & aloe mixta, curat lupum perfecte, emplastro inde imposito bis in die, si etiam superfluitates eadem mixtura lauentur. Nullo modo autem intra corpus sumi debet. 296 Euonymi Aqua tingens uiridi colore. Cuperosae ( id est uitrioli ) libra. Smerilli selibra. Destilla & unge, Epiphanius Empiricus. Capparorum aqua destillata uirides uere pilos & capillos efficit, Cardanus. ¶ Aqua ad dentium purgationem bene faciens. R. Salis Ammoniaci, salis gemmae, sing. uncias tres. aluminis saccharini sescunciam. destillentur, aut in libris duab. aquae macerentur octo dies, colenturque, dentibus lauando affrica, Epiphanius Empiricus. Alias duas similes ad eundem usum reperies infra post Aquae fortis descriptionem. Per Descensum Quomodo destillentur aquae ex herbis, floribus, & radicibus. Modus destillandi per descensum aquas odoratas & efficaces ex floribus & herbis. Accipe uas figulinum A: super quod linteum lineum rarum B. ex tende, & super ipsum rosas, ( nam sic rosacea fragrans mirum in modum euadit, ) aut uaccinia floresue alios aut herbas sparge. Indehabeas patellam C. quae uas integat, & super fundum D. ignem pone. Sic destillatur odoratissima non solum, sed etiam efficacissima aqua. Rosacea in Sole conclusa poni solet, ut fumi odore priuet, cum tamen odorem rosae retineat, Cardanus. Rosae recentes linteolo super peluim tenso impositae, si uas carbonibus ignius plenum acceperint, destillant aqua multa & odora in eam peluim. Eodem modo flores reliqui, Syluius. Mihi quidem hoc destillationis genus pro iis omnibus quae frigida sunt & refrigerare debent, commodum uidet, precipue si image 6 odore careant, ut pleraque omnia astringentia: & magis etiam quae frigida & humida sunt. Quin etiam multam aquam & breuiori tempore, minorique sumptu sic habebimus, nec periculum est quod euaporent. Sed danda opera neuas impositum nimis ferueat: & ne diutius quam par est relinquatur, ne aqua adustione resipiat. Si duae matulae sibi applicentur, & superior rosis impleatur & insoletur ( interposito linteo ) destillat aqua odoratissima in subiectam, Syluius. Aqua rosarum moschata quomodo in Sole fiat per descensum, praescripsimus supra in capite de aquis odoratis. Palpebras inuersas emendat uiolarum florum luteorum humor, qui per se in uitream ampullam destillat. Uas impletur floribus qui diebus plurib. sole comtinuo macerantur: unde liquor quidam colligitur in fundo, is oculis salutariter imponitur, Alexander Benedictus. R. Turiones foeniculi, antequam floreant, succi plenos cum foliis. hos in phialam uitrea imponito, non omnino tamen replebis: & os eius inuersae in alteram phialam subiectam immittito, ac oblinito fermento, ne spiritus exhalare possint. Pones autem phialas in foramine alicubi in pariete, solem meridianum feruidissimum uersus. Sic intra sex aut circiter horas aquam habebis utilissimam ad lippitudinem & uisum acuendum: cuius utilitatem amicus in seipso expertus, qui aquam quoque ipse parauerat, nobis indicauit. Scillae recentes detracto cortice exteriore, cultro incisae uasi inferne foraminulento, & supra operculato lutoque munito imponuntur. Huius ollae fundus immittitur in alteram ollam subiectam in scrobe terrae, & luto commissura circumdatur. Tum ignis excitatur circa superiorem ollam per noctem unam ( horas decem aut amplius. ) Sic aqua defluit in ollam inferiorem: quae cum farina uel pane mista, gustata mures cito necat: citius, fi lithargyri paucum miscueris, Bulcasis lib. 2. & ex eo Syluius. Est quando per descensum fiunt aquae & olea quaedam, quomodo ex resinosis arboribus urendis pix, Syluius. Sed de oleis quae per descensum fiunt, infra dicemus. Quaedam medio fere inter ascensum & descensum modo fiunt, ut oleum uitrioli cucurbita in latus posita transuersa. Destillatio In. Cineribus, uel arenis, aut scoria trita, & c. In cineribus destillantur tum aquae, tum olea: Aquae, mitissimo calore, quem manu tum cineres, tum ipsa destillatoria uasa tangendo discernes. Et forte nihil interest, in Balneo Mariae aut cineribus quasuis aquas destilles, si ignis modum obserues. Nam in balneo Mariae aquam cui destillatorium uas imponit feruere licet: cineres feruere aut calere nimis non licet, nempe cum herbae, radices, flores, aut liquores aliqui ad deriuandam ex eis aquam destillantur. Eo quidem suauiora, & empyreumatis minus olentia fieri credunt in cineribus destillata huiusmodi, quo lenius lentiusque res perficit, ita ut capitellum non caleat, & aliquando inter unam & alteram guttam delabentem, circiter quinquaginta unitates ab accelerate numerari possint. Olea uero maiori igni et calore uehemetiore indigent, nempe sicciore. itaque licet in cineribus recte fieri possit, quicquid in aqua fit, non conuertitur tamen. na olea in cinerib. fieri possunt, in aqua bulliente nequeunt. Sed hec res clarior fiet infra ubi de quinta essentia docebimus. Facilis autem & in promptu est per cineres destillatio, si uas figlinum aut aeneum mediocre, satis profundu, & cucurbite seu corporis destillatorii capax cinere tenui et cribrato aut arena tenuissima, eousque repleatur, ut que in uase est materia dstillanda, tota infra cineres habeatur neque emineat. Hoc uas cineribus plenum supra quique aut sex ferreos cylindros aut bacillos pones: qui transuersi de latere ad laterem impositi sint. tribus nempe lateribus foco impositis, eorum duo latera occupabunt, posteriori, si res ad parietem fiat, non est opus. Anterior pars huius ceu quadratae constructionis aperta relinquetur, ut ignis illic fieri & subiici possit. Longitudinem laterum singulorum pedalem esse satis est: altitudinem digitorum sex, aut circiter. Hec omnia circunquaque luto ( admistis frustulis testaceis ) obfirmabimus, ut calor melius contineatur, duobus spiraculis relictis in angulis. Sed modus hic prorsum extemporaneus est, & pro uno duntaxat uase idoneus. Ego operosiorem aliquando fornacem construxi huiusmodi. In angulo domus basin cum lateribus & calce erexi, ad altitudinem sesquipedis. Super basi fornacem rotundam cum hostio uno angusto, longo latoque instar parui lateris, ( ita ut manus inseri possit, ) qui cum claudere libet fornacem opponitur. Spiracula seu uentielia erant tria. Altitudo fornacis ad digitos circiter decem. Supra hanc fornacem eiusdem circunferentie lamina ferrea imposita erat, diametri ad duos pedes aut amplius. circa hanc undique margo erigebatur ex crudis lateribus ( nam pro fornace lateres coctos accepi ) in orbem, altitudine ad duos palmos. Rotundum hoc supra laminas spacium cineribus replebatur. In cineres per circuitum circiter quinque uitrea destillatoria indebantur, ut eodem tempore, & eodem igne, plures simul aquae, aut olea destillarentur. Undique autem fornax munita erat luto subacto cum aqua ualde salsa cui pars aliqua fimi equini mista erat. Est sane hoc genus fornacis ualde idoneum, quod exiguo igne indigeat, qui et ipse in tali forma diutissime durat: ut mane & uesperi semel curasse ignem fere sufficiat. Debet autemis ex carbonibus tantum fieri, qui per batillum ferreum, tantum ut commode per hostiolum inseratur, in fornacem immittuntur. batilli huius margines utrinque modice eleuantur, ut carbones commodius contineantur. Opus est etiam batillo ferreo oblongo ( pro modo fornacis ) in fine curuato secundum angulum rectum, & ibidem in fine aliquantulum dilatato, per quem moueantur et digerantur qui intus sunt carbones, & de batillo detrudantur. Sed haec experientia melius cognoscuntur. In his fornacibus, & quomodocunque in cineribus, tum alia aquarum oleorumque, ut dixi, genera recte parantur, et precipue que sicca in uino infusa & aliquando uase optime clausomacerata fuerint, eundem prorsus odorem saporemque redditura: ut absinthium, sicut supra docui, gentiana, bacce iuniperi, & aromata, ex quibus destillatas aquas aureas denominant nostrates, & c. tu aque uitae destillatio aliquoties repetitur: in qua hoc animaduerti, meliorem semper et puriorem parte primam fluere & quicquid phlegmatis est, ( uel aquae mortuae, ut quida uocant, quod inutilis, noxia, & fere foetida sit, ) postremum sequi. quod in capitello uitreo pulchre dignoscitur. nam dum essentia purior, ignea scilicet & aerea fluit, nullum in capite signum apparet: ubi uero iam phlegma commeat, aque striatim fluentis uestigia manifesto apparent, quae ut primum uideri coeperint, remouendum estuas recipiens, et quicquid in cucurbita seu uentre reliquum fuerit, tanquam inutile effundendum: & altera destillatio inchoanda, idque repetendum, donec nullum amplius phlegma se prodat, quod quarta plerunque aut quinta destillatione contingit. Post quam non amplius destillatione, sed circulatione opus est, ut liquor rectificet, ut illi loquuntur, & in coelum aut quintam essentiam uertatur. Destillata uapore aquae calentis uires & qualitates plantarum integrius retinent, sed quia excrementosa sunt, parum diu seruari possunt. Diutiusque cinerum aut scoriae pulueratae calore destillantur in uasis lapideis aut uitreis, quantunlibet multis, super longam aut rotundam fornacem tegulis intectam, quae sustineant arenas altas plumbo alto circundatas. Sed uasa haec paulatim calfacienda & refrigeranda sunt priusquam aeri frigido aperiant: alioqui moxrum puntur, Syluius. Ulstadius destillationem quandam in cineribus fieri iubet igne tam lento, ut possis numerare unum duo tria per singula guttarum interualla. Fructus quoslibet bene maturos, concisos & contritos destillabis in arena igne lento, Uistadius. ¶ Extemporaneus quidam modus. Conficitur & repente aqua, dum calefacto aut feruente succo, cyathus superponitur uitreus, in quo fumus transit in guttas. guttae inde collectae in aquam coguntur. Sic acetum in aquam facile uertitur. Utilis haec ad oculorum maculas & suffusiones detergendas, maxime si albo aceto ruta incoquatur, Cardanus. Resinam larignam aliqui in uase ligneo ponunt cuius fundus ad perspicuam & quam fieri potest summam tenuitatem a tornatore redactus sit: sic in loco calido purior & tenuior pars destillat. De Rosariis, Id Est Instrumentis, quibus ex rosis & aliis medicamentis liquor stillatitius elicitur, igne subiecto plerunque immediate, ex carbonibus aut segmentis lignorum. Ignis in destillatione magis adustionis odorem communicat aquae destillande quam carbones aut aqua, quod ut caueas arenam imponito patellae in communibus rosariis: aut potius fac ut arena inter ignem & patellam sit, nec non circa patellam, eamque uitreatam si terrea est: nam & ex aere fit. Patellae & alembici commissuram luto munies, fascia scilicet lintea luto inducta & apte circunposita, nec non uas recipiens cumnaso alembici, Brunsuicensis. Hodie quidam rosarias istas capellas ex aere faciunt, & supra arenam ponunt herbas destillandas: & in circuitu patellae ( & infra ipsam quoque, ni fallor ) spacium uacuum aqua replent, canali ubi infundantur ad id facto. Ignem autem uel ex carbonibus subiiciunt, uel ex lignorum segmentis breuissimis, quod ignis flamma propter ambientem aquam minus posse nocere uideatur. Sed proculdubio haec omnia in uitreis uasis multo foelicius destillabuntur, siue in Balneo M. siue in cineribus. Acetum destillatione candidum redditur, cum ad alios chymistarum & medicorum usus, tum ut syrupo acetoso misceatur, de quo Bulcasis uerba adscribam. Construe atanor simile illi in quo destillatur aqua rosacea: & semper pone uas destillatoriumex uitro uel ex terra uitreata: & imple tres partes ex aceto bono, ut quarta pars uasis superius sit uacua, ne cum ebullierit acetum effundatur. Deinde operi uas cum uase aliquo superius, ficut nouisti, habente nasum, ut fit in aqua rosacea: & fac ignem leuem, non fortem, nam si esset fortis, non fieret acetum adeo album. Oportet autem acetum quod destillatur, esse ex uino albo, & acerrimum. Sic album & purum colliges liquorem, & repones. Eodem modo destillari potest uinu, Hec Bulcasis. Ego in uitreis uasis in cinerib. aliquando destillaui, quod aliquod hactenus annis seruo odore saporeque aceto non destillato simile, colore tantu et substantia differens quibus aquam puram refert. Uident autem Bulcasis sentire destillandum esse acetum cum igne siue aqua, non in balneo M. sed eo modo quem in rosis destillandis, primum & secundumfacit.i.sine aqua cum igne lignorum, aut potius carbonum. Nos in cinerib. optime destillauimus. Dissoluuntur aceto forti praesertim destillato, uel succo limonum, margaritae, testae ouorum, lapides renum, uesicae: coralium utrunque, eaque post siccata prompte friantur: praecipitatum & sublimatum & cinabrium, & in argentum uiuum redeunt, Syluius. Aceto destillato metalla resolui chymistae aiunt. item urina humana destillata. Cannabis folia in farinam uersa, quod caput feriant, potum suauiter inebriantem efficiunt, Cardan. Uidetur autem aqua superinfundenda, & cum simul fermentata fuerint, destillanda, similiter ut aqua ardens uel in rosario, aut simili instrumento ubi ignis immediate subiiciatur: & forte bis aut ter repetenda destillatio. Idem dixerim de Auenae aqua, de qua similiter Cardanus: Aqua ( inquit ) ex auena destillata utuntur Moscouitae quod uino careant: nec minus excalefacit aut inebriat quam uinum. Cum enim auena crassioris sit substantiae, necesse est ut ex destillatione incathesaurus. 311. lescat, attenuetur ac exacuatur, & ad naturam aque ardentis accedat, Hec ille. Idem sane fieri poterit ex quouis potu inebriante, ut zytho, cereuisia, curmi, & apomelite, praesertim uetere: & eo qui cum milio decoquitur. Mel inter destillandum inflari & exundare solet, cum incalefactum est. hoc cauetur, cum destillatio fit in rosario communi, superimposito in patella ligneo cribro ( cum setis equinis, ) ita ut mel attingat. Destillaturus autem in cucurbita uitrea, puram & bene lotam arenam admiscebis, & ignem lentum facies. Aqua prima abiicitur, colligitur uero secunda cui color aureus, & sub finem ruffus. Huius aque usus est mulieribus ad capillos, ut augeantur, mollescant, & flauescant, ea madefacti praesertim in Sole. Defluuia capillorum emendat. Oculis tumidis & lippis medetur: & aquosas earum tunicas & caliginem discutit. angulos oculorum laesos & ulcerosos sanat. Locis ambustis egre gie modetur, praesertim mollib, & tene ris, ita ut nulla cicatrix relinquatur. Poste sterior aqua, quae ruffa est, expurgat pus & saniem in putridis ulceribus, si ea lauentur, & imponantur madida inde lintea: & cum ea repurgarit, carnem eti am producit, Ryffius. Uide Ulstadium. De Oleis Destillatis. Et primum in genere: deinde particulatim: De oleis ex plantis, floribus, herbis, gummis, resinis, seminibus, corticibus, lignis. De oleis compositis illis quae balsama uocant. De oleis ex animalibus. De oleis metallicis. Lea quae uafis chymisticis siue per descensum, siue per ascensum parant, quaedam simplicia, quaedam composita sunt. horum quaedam ex pluribus composita ut balsama, quae artificialia uocant, aliquot: quaedam ex paucis. Sunt quae inter simplicia & composita media uideri pos sint, ut illa ubi uni medicamento contrito liquor aliquis additur, quo cum maceret et una destilletur, ut per id quasi uehiculum ascendat, postea separatur. Item quaedam ex plantis fiunt earumue partib. floribus, radicib. seminibus, corticibus, resinis, gummis, lachrymis. Quaedam ex animalibus, earumue aliqua parte, aut excremento. Alia ex metallicis, aut similib. ut ex antimonio, plumbo, succino. Nos de singulis loquemur, per tres istas posteriores classes. De ceteris uero oleis quae alio quopiam modo fiunt, ut expressione, infusione, etc. infra seorsim tractabimus. Ut oleum benedictum ex lateribus ignitis oleo restinctis destillat per sublimationem, sic ex ladano, cera, liquoribus, gummis, resinis, ossibus, medullis, & aliis pingui humore adundantib. potest sublimando trahi oleum, Syluius. Olei natura rebus mixtis siue a natura compositis omnibus inesse uidet, cum sali etiam corpori aridissimo insit, ut Cardanus scribit. ( Est etiam in sale pinguitudo, quod miremur, Plin. ) sed aliis plura aliis minus. Est enim oleosus et pinguis humor qui in mixtis inest, non aqueus ille & facilis exiccatu, sed aereus qui etiam calidus est. Utrique enim elemento sui generis humiditas est. Hunc liquorem in quibusdam ipsa natura separat, non in plantis tantum per succos siue liquores, opous Graeci dicunt: lachrymas, gummi, resinas, elaeomeli: sed etiam in corporibus inanimatis, ut in metallicis pinguibus, sulfure, argentouiuo: item in bituminum generibus diuersis, naphtha, succino, ambra, & petreleo, cui nomen quod e saxis effluat. Manifestissime uero in animalibus, tum per alias eorum partes, tum praecipue adipes, medullas, sanguinem & in iis quae sanguine carent congenerem ei pinguem aliquem humorem. Idem neque excrementis deest, alui, uesicae, sudori, melli, ouis, & c. In solidis quidem tum anima lium tum plantarum partibus, iis praecipue omnibus inesse uidetur, quae fibras seu uenas habent manifestas, per quas scilicet nutrimentum attrahitur. Nutritioni enim dulcia maxime destinantur, quae quidem facile in pinguitudinem a mediocri calore uertuntur. quin & ipsa pinguia subdulcia sunt. Et succipinguis abundantia in iis maxime spectatur, quae dulcibus multis aluntur. Pinguia tamen ipsa per se non nutriunt, quod innatent, neque in massae seu chymi in uentriculo unitatem redigi possint. Iam pinguiusculus ille succus eo plus olei continet, quo in solidiore aut sicciore inest materia, utpote syncerior & minus aquosus. Guaiacum quidem quod in aqua subsidit, eo abundat. Rariora & leuiora ligna pinguem succum in gummi aut resinas conuertunt, quanobrem eo minus abundant: solidiora densioraque & grauiora eundem retinent, ut guaiacum, iuglans, fraxinus. Porro oleum lignis omnibus inesse uel cinis ostendit. omnium enim cinis pinguitudinem suam habet, quam in lixiuium deponit. Adeo durabile est pingue aereum et magis etiam igneum, ut cum terra comburatur, aqua euaporet, illa remanent, partim in cinere, partim in fuligine. quanquam in utrisque etiam illis terrae essentia reliqua sit, ut sola aqua absumpta uideat tota. Sed hec ad philosophos pertinent. Quomodo extrahendum sit oleum ex aromatibus, ut caryophyllis, nuce moschata, croco, macis, & aliis. Aroma quodcumque uolueris concisum, & contritum crassiuscule, aqua uitae rectificata & circulata, mediocriter perfunde, & simul macerata demum destilla igne perquam lento. Et cum aqua uitae omniiam detracta, oleum stillare in ceperit, materiam aromatum e cucurbita exemptam sacculo impones diligenter filis obligato, & in prelo ad id apto exprimes, utrisque ferreis praeli laminis bene calefactis. Sic expressum oleum destillare, rectificare & circulare conuenit: ut oleum syncerum a crassiore materia separetur. Faeces deinde rursus digeri seu putrificari possunt cum aqua uitae prius separata, ( & denuo destillari. ) Et hic modus commodissimus utilissimusque inter caeteros uidetur, Ryffius: sed obscurius quam oportebat, nos ut licuit uertimus. Oleum quomodo per destillationem ex trahat e lignis, & similibus, uelut caryophyllis, ex Cardano. In uitreo uasea. contrita ponuntur, image 7 & quanto leuiore licet igne destillantur: & si liceat, aqua feruente circumuas posita oleum elicere, longe erit melius. Summitati uasis pileus uitreus B. imponitur, ac luto ne respiret aptatur, cui de more canalis adiacet C. cui alter canalis uitreus adiungitur D. ita luto septus ut nihil possit respirare. Hic per uas ligneum E. transit, quod aqua perpetuo frigidissima repletum habere oportet, cannula H. detrahentes quicquid iam calorem contraxerit, aliam nuper haustam denuo addendo. nam sic D. refrigidatur, fumique non uruntur, sed in aquam uel oleum transeunt, conuersique per F. canalis partem obliquam & ultra uas aqua plenu exporrecta, guttatim in uas G. cadunt. Ut igitur uidi, primo turbidum quoddam effluit, substantia rei tenuiore efferens, post aqua clarior exit, demum oleum, quod exusti potius odorem refert, quam rei illius a qua defluxit. Hoc modo aquarum etiam ( ex herbis & floribus ) destillatio fieri potest, sed is longe melius per descensum fit, & c. Sunt qui iuxta F. moschum ponunt aliaque pretiosiora odoramenta, retinetque aqua odores non solum proprios, sed etia moschi & aliorum quae apponuntur. De destillatione per descensum. Ulstadius cap. xix. docet de hoc destillan di modo in genere: et priuatim de oleis ex lignis iuniperi, ex uitellis ouorum, ex nuce moschata, & Benedicto: ex quo ego clarius & breuius rem ostendere conabor. Docet igitur construi fornacem huic destillationi aptam, similem foco qualis apud Germanos fit, ex lateribus non coctis, altitudine sesquicubiti undique, excepto anteriori latere, ( quod humilius fieri potest, & laterib. tenuibus tegi, ad imponendum aliquid ut ferramenta, quibus ignis regitur, ) latitudine trium cubitorum quoquo uersus. In medio huius foci foramen sit, tantum ut pes hominis immitti possit. ( Erit autem haec fornax etia ad alium usum apta, nempe ad sigillandum sigillo Hermetis, ut uocant: cum cucurbitae uitreae os in foramen furni inditum palmi, id est quatuor digitorum longitudine, & si quid amplius circa ipsum patet eo argilla obstructo, ubi incanduit forcipe similiter candente comprimat. ) Destillaturus ergo in hac fornace, cucurbitam accipe de optima terra: sin minus de cupro uel orichalco. hanc impleus que ad tertiam partem materia destillanda: & include ei operculum ferreum tenuis simum ex lamina ferrea, foraminibus paruis plenum. Tum inuertes, & impones os uasis in fornacis foramen ad tres usque digitos inserendo, & quicquid circum quaque patet, luto diligenter explebis, ita ut nihil quicquam in hoc foramen decidere possit. In parte autem inferiore foraminis cucurbitam uitream subiicies ( pro qua imponenda eximendaque, & ut uideas quando materia tota destilla rit, anterior fornacis pars debet esse aparta: ) cui superioris cucurbite os insertum aptetur, ( non lutando tamen. ) Tum ignis fiat superius circauas quod materiam continet circumquaque. Sed ignis primo exiguus esse debet, & a uase quantum fieri potest remotus: deinde paulatim & maior & uasi propior excitari. Sciendum est autem quod a quauis materia, a principio aqua destillat, plus minus, secundum materiae differentiam. Haec cum fluere desierit, & iam oleum stillare coeperit, euacuabis cucurbitam e uitro subiectam, iterumque subiicies: & ignem augere perges, & eundem propius uas excitare, donec nihil amplius olei destillet. Tunc enim ignis mox longe remouendus est, ut superior cucurbita refrigeretur. Deinde inferiorem, id est excipientem auferes, & oleum seruabis. Caeterum ignis, ut dixi, in principio perexiguus requiritur, paulatim augendus ad quartum usque gradum, duabus ex causis. Primum ne nimii caloris subito excessu omnis humiditas, etiam oleosa consumatur: quod precipue cauendum est, cum ex uitel lis ouorum & nucib. moschatis oleum desideramus. Nam in aliis quibusdam, ut ex lignis iuniperi, repentino etiam & magno igne excitato nihil deliqueris. Deinde quia lignum accensum forte cucurbitam lederet, ureret, rumperet: aut oleum ingrato odore afficeret. Porro in oleo Benedicto simplici, augebis ignem saltem in fine destillationis, & destillandi locum huiusmodi parare poteris: Foueam in terra fodito, longam, latam & profundam pro modo ollae in eam imponendae. Sit autem olla uitrea ta, aqua abluta: & super orificium eius ponatur lamina ferrea tenuis, multis foraminibus perforata, ita ut lamina infra summum ollae marginem sit digiti transuersi latitudine: Supra hanc impones aliam ollam quae materiam destillandam contineat, sic ut orificia coniungantur, & omnia optime lutentur. Tum fiet ignis circa ollam superiorem, quae tota sit extra foueam praeter orificium. Sed secundus hic modus incommodior primo est: quoniam aqua ab oleo separari non potest: nec facile cognosci quando tota materia sit destillata, nisi usu & consuetudine id cognoscatur. Potest etiam fornax fieri in colle praecipiti, ut idem Uistadius docet: ego ne sim prolixior omitto. Oleum de foliis citri, arantiae, aut limonis cum destillatur, primo aqua elicitur, deinde oleum, quorum utrunque separatim seruari debet. oleum quidem imprimis suaue et bonum est. Fit autem hunc in modum. Folia de quauis praedicta arbore, discissa contunde in mortario, & destillando aquam excipe: & cum uideris guttam aliquam diuersi coloris aquae innatantem, mutato recipi ente ignem auge, & oleum collige. id. modice olebit adustionem, quod uitium emendatur, si diu Soli expositum relinquatur. Sunt qui iam dicta folia inter duo lintea siccent & conterant, adiiciantque alia multa odorata, ut zibettum, moschum, ambram, styracem cal. ladanum, cinnamomum, benzoum: non quidem substantiam eorum, sed fumum duntaxat. hec enim iniiciunt in aquam rosaceam super igne, & uapore eorum folia imbuunt. His ita diligenter imbutis, accipiunt aquam rosaceam in qua macerata sint aromata quaedam, ut caryophylli, galanga, nux moschata, & c. per unum aut alterum diem: eaque madefactum puluerem foliorum in cineribus igne lento destillant, donec aqueus liquor separatus sit: deinde aucto igne oleum excipiunt, quod longe gratissimi & suauissimi odoris est, Furnerius. Empiricus quidam mihi retulit, hoc modo commode oleum separari ab herbis et radicibus. In terebinthina aut larigna resina lota ( octies aut nouies ) donec albescat, herbas aut radices impone, & in arena calida relinque qs. Deinde destilla igne lento: & profluet primo terebinthina, mox ab initio: aut si parum mouet, confercta seu uniuer sa deinde fluet, primum lacteo fere colore, deinde flauescens. Deprehendes autem gustu quando liquor optatus fluere incipiat: colore mutato, uas recipiens quoque mutabis, ut seorsim excipias. postremus enim liquor ignobilior est, & extra corpus usurpandus, prior uero intra corpus, Haec ille. Ipse mihi uideor oleum de baccis iuniperi uidisse hoc modo paratum. Olea destillata que intra corpus dantur, omnia miscenda sunt, cum liquore aliquo, uino, apomelite, aut syrupo cum aqua destillata quepiam, alioue medicamento: ut infra etiam inter balsamelaea dicemus. hoc est quod empirici dicunt, oleis utpote spiritibus, addendum esse aliquod corpus. De oleis ex floribus. Oleum ex croco paratur sic: aspersaaqua uitae digeritur materia, & abstracta per destillationem aqua uitae 326 Euonymi prelo expressus liquor circulatur, ut supra scriptum est de aromatum destillatione in genere, ex Ryffio. Oleum de spica, ex Gallico libro Furnerii. Herba ( flores potius ) spicae aut lauendulae ad breue tempus insolato, tum in alembico aquam extrahito. Haec per aestatem Soli loco quam calidissimo exposita, oleum in superficiem effundit, quam subinde ab aqua separatam seruabis. Nam & suauissime olet, & aduersus morbos uarios, praesertim frigidos, utilis est: & dolores tollit. Eiusdem alter modus. In quanta uolueris copia olei de amygdalis dulcibus, flores spicae bene maturos macera bis in uase uitreo in fimo equino per dies quadraginta. Deinde lento igne destilla: postre: uo in Sole rectifica uase diligenter obicto. Si tamen adustionis odor sit, duo¬ ia exigua foramina in cooperculo relinques. Sic in Sole purgatum, bonum & odoriferum remanebit. Eiusdem Eiusdem tertius modus. Floribus spicae bene maturis uas uitreum imple, obstrue, & quotidie quantum poteris adiice. Hoc facere perges diebus octo: deinde uas obstructum in fimo equino per tres menses putrificato. Tandem destillabis in alembico magna diligentia, & extractum oleum insolabis, ita ut semper quicquid clarius est separes & reserues. Sunt qui materiam, ut primum ab igne ( sic habet Gallicus liber, sed puto legendum a fimo, scilicet equino in quo macerata est per tres menses ) extracta fuerit, Soli exponunt, & innatans aquae oleum subinde remouent. Ubi uero flores oleum reddere iam desierint, quantum poteris exprimes, & succum expressum in Sole relinques uase inclinato, ut supernatans oleum facilius separetur. Sic oleum perqua odorum habetur sine omni adustionis uitio, Hucusque Furnerius. Idem oleum Ryffius fieri ait, ut oleum de rosmarino, concisis floribus in uino uetere maceratis, destillatisque ita ut alembici spiritus subinde refrigerentur, & c. Uide supra in Oleo de Rosmarino. Sunt qui hoc spicae oleum publice uendant, & balsamum nominent, cum tabulis in quibus facultates eius descriptae habentur. Ualde calidum & siccum est. Noui ego mulierem quae unam & alteram guttam eius non sine periculo intra corpus sumpsit, sed lumbricos in de multos deiecit. Miscet rebus quam plurimis, odoris praecipue gratia. Gutta eius cum multa aqua agitata, totam reddit odoratam. Medici etiam oleis ungentisque calidis eam admiscent, tum odoris gratia, ut uel gratum augeat & conseruet, uel caelet ingratum. superat enim omnes odores: & forte nullus liquor reperitur aeque simul & uehemens & suauis odore. Ex spica certe longe odoratior quam ex lauendula fieri uidetur. Oleum rorismarini quod uicem balsami gerit. Ampullam floribus rorismarini impletam sepelito in arena ( clausam panno duplicato cerato, aut cum cera & coopertorio ita quod respiret, Arnoldus: duplici linteo, deinde etiam cera occlusam, Hollerius ) usque ad mediam partem: & sic relinque per mensem aut amplius, donec flores in aquam conuertantur. Haec aqua separata & soli exposita per dies X. aut Xx. ( alias Xi. ) densatur instar olei. Cor, cerebrum, neruos, & totum corpus roborat. Pannos faciei & maculas delet, iuuentutem conseruat. Gutta eius aquae imposita, ut balsamum subsidit. Prodest ad telas & lachrymas ( alias maculas & alios affectus ) oculorum, si gutta una imponatur in oculos, bis aut ter ad summum. Membra paralytica ut plurimum recalfacit, & sanat aliquando. Phlegmati salso resistit. fistulas & cancrum, quae aliis non cedunt remediis, persanat. Ad eadem facit aqua uitae ex uino in quo decoctus sit rosmarinus destillata, Lullius. Ego rosmarinum non decoquerem. euaporat enim uis uini & quinta essentia: sed in uase obstructo macerarem aut putrificarem. deinde in Balneo Mariae primum, post in cineribus aqua super faeces rursus infusa destillarem. Mecum facit Arnoldus de Uilla noua, qui in libro de uino, ( ubi ille de rosmarini etiam oleo eadem scribit, quae iam ex Lullio scripsimus. si modo Lullii ea sunt: ) Saepe ( inquit ) expertus sum quod aqua uitae facta de uino in quo remollitus fuerit rosmarinus, curat phlegma salsum, scabiem, cancrum, & fistulam, quae aliter sanari non possunt. Sed hoc oleum rosmarini non aliter fit quam e floribus uerbasci oleum, non per destillationem. Oleum rosmarini fieri debet ex floribus decerptis cum summis turionib. seu ramulis quibus adnati sunt, contritis, & in optimo uino uetere maceratis seu putrificatis. Debent autem destillari lento igne, ita ut alembici spiritus subinde refrigerentur: postea circulari, donec quoad eius fieri potest omnis crassa substantia a subtili separetur, Gualtherus Ryffius. Poterit autem destillari, ut coniicio, uel in cucurbita, praesertim breuiori, cum alembico: uel in retorto cum recipiente diuersae figurae, uel potius in duobus retortis quorum alterum sit recipiens uel in uasis aeneis quae uesicas uocant pharmacopole, ut aqua cinnamomi, aut aqua ardens. Eodem modo destillantur olea, ut idem docet, de Uernice seu gummi iuniperi, de Spicae aut Lauendulae floribus, Anisi semine, & multis aliis seminibus. Chelidonii quarta essentia siue ignis qui est tanquam liquor olei, & c. quomodo paretur et in quem usum, lege su pra ubi de quinta essentia tractauimus. Licebit autem a plerisque herbis & aliis medicamentis, oleum duplex, aereum & igneum, eodem modo quo in Chelidonio illic praescriptum est, extrahere. sec. de subtilitate, uenena quaedam esse scribit quae solo tactu occidant. Aduersus haec, inquit, auxilium est, non haerere loco cuiquam donec incalescat manus: lotio frequens partium cum aqua tepida. olei quoque rutacei, non illius uulgaris, sed eius quod eodem modo factum sit quo & spicatum & caryophyllatum. apud pigmentarios fieri solet, inunctio, Haec ille. De oleo ex seminibus rute, paulo post ex Lullio scribemus: id uero cuius hic Cardanus meminit, ex ruta ipsa, hoc est summis eius ramulis florentibus parandum existimo. De oleis ex seminibus & fructibus. Oleum de caryophyllis aliquando in Italia gustaui, supra modum suaue & efficax: id quomodo extrahatur, docuimus supra uerbis Cardani, ubi de oleis extrahendis in genere scripsimus. item alio modo ex Ryffio, eodem scilicet quo ex quibusuis aromatibus, quae in aqua ardente macerata destillant donec aqua ardens separetur, & cum primum coeperit fluere oleum, materia e cucurbita exempta exprimit, & c. ut supra ex Ryffio scriptum est: qui huius etiam olei uires particulatim describit. Oleum de nuce moschata quomodo eliciatur, uide superius ubi in genere tractauimus de destillatione oleorum per descensum ex Uistadio. Oleum de Nuce moschata & inuolucro eius Macis, eodem modo quo ex caryophyllis extrahitur, Ryffius, qui uires utriusque singulatim describit. Anisi oleum extrahitur, ( ut ex aliis siccis quae in plantarum genere sunt, ) seminibus contritis optimo uino maceratis, deinde paulatim per ascensum destillatis, ita ut spiritus in alembico assidue refrigerentur, & c. & liquore postea circulato. Uires eius Ryffius enumerat, nos omittimus ut & aliorum fere ubi nullus peculiaris effectus aquis & oleis attribuitur, quin idem illis etiam a quibus detrahuntur remediis ante destillationem conueniat, nisi quod destillando subtilior & efficacior redditur. Olea e baccis Iuniperi, & e baccis Lauri eodem modo fiunt: nempe contrita uino macerata, aut aqua pluuiali, destillantur eodem modo quo aqua ardens, uel in uesica aenea ut pharmacopolae nominant, uel ita ut ex lignis & caryophyllis oleum trahi supra scripsi mus ex Cardano: uel ut ex aromatibus ex Ryffio. Non multum enim referre puto, modo spiritus qui per alembicum feruntur, in ipso rostroque commode refrigerari possint. Uires oleorum istorum Ryffius recenset. Solent & agyrtae apud nos oleum de baccis iuniperi uendere, cum tabellis impressis quae uirium eius catalogum continent. Hoc inter caetera etiam tertiana laborantibus mederi audio. Oleum de frumento quidam faciunt exprimendo inter duas laminas ignitas: alii hoc pacto inutile fieri putant, et parari debere ut oleum de iunipero, nimirum ex lignis iuniperi per descensum. Mesue triticum excorticatum in uase sublimationis etiam destillari ait ut oleum philosophorum. Curat impetigines, & cutis asperitates a siccitate natas lenit & humectat, & caeteras cutis infectiones emendat. A Rasi etiam in Antidotario describitur. Uide infra inter olea non destillata. Posset etiam de Hordeo & similibus fieri, tum per sublimationem, tum per descensione, Monachi in Mesuen. Oleum de ben ( id est balano myrep. sica ) moschatum, quod Furnerius retraban uel retrahan uocat, pretiosissimi odoris. E fructibus ben ( qui Genuae satis copiose reperiuntur, eodem fere pretio quo amygdalae ) exprimes oleum ut ex amygdalis, sines quiescere, & impones moschi satis bonam copiam: & sic in uase uitreo bene obstructo immittes in caccabum ut aliquandiu bulliat, deinde oleum per destillationem excipies, quod suauissimum et odoratissimum erit. Olea quaedam ex seminibus, quae reperi in libro de aquis Raymundi Lullii. Haec olea separatimconscribere uolui, quod dubitem an author per destillati onam ea fieri uoluerit, aut simpliciter per expressionem. in singulis quidem haec uerba adiicit, & extrahatur oleum ad modum laicorum: quibus innuere uidetur, simpliciter per expressionem seminum in torculari, ut uulgus facere solet, colligendum esse oleum, praesertim cum ab iisdem in Sole siccatis extrahi uelit. Non dubium est tamen quin eadem rite destillata longe efficaciora essent: sed ad destillandum oporteret liquorem in quo semina trita macerantur cum eis relinqui, & putrificationem praecedere, & c. Semina sponsae Solis macera in lacte muliebri quadraginta diebus, & deinde fac oleum ad usum ( modum ) laicorum: Uide supra inter liquores cosmeticos. Oleum ex seminibus rutae. Rutae semina trita misce cum auro foliato, & pone in aceto per diem unum. Deinde leuiter ad Solem desicca, & extrahe oleum ad modum laicorum. Id pertiosum est, & uenenis resistit, ita ut uomitu reddantur: quod si quis secundo inde biberit, reliqui etiam humores ab eo infecti eiicientur: si tertio, curabitur perfecte, intra tres uel quatuor dies. Omnem dolorem oculorum curat ex quacunque causa, dummodo pupilla illaesa sit: si oculi bis die hoc oleo lauentur, & gutta una in oculum infundatur. curabitur enim oculus intra tres uel quatuor dies. Si a ieiuno bibatur, non sinet uenenum appropinquare ad hominem illo die. Quod si quis etiam laetali uulnere saucius inde biberit ieiunus, euadet, modo reliqua cura uulneris fiat ut par est. Item a ieiuno potum, guttam omnem & scabiem depellit: & hydropem ex frigida causa natum, si uel biduo sumatur. Denique membra omnia dormentia ( paralytica, inunctum scilicet, ) excitat & restituit. Ruberta ( si recte legitur, forsan a colore: ego Sperma potius legerim ) id est oleum nasturtii. Nasturtium ( malim lim semina nasturtii, ut in reliquis ibidem, ante & post oleum ) madefactum acri aceto, sicca in Sole, & extrahe oleum ad modum laicorum. Hoc mixtum cum aloe & oleo laurino curat omnem scabiem & guttam, locis inunctis. Cum aloe & carbonibus de ulmo potum tertianam & quartanam curat, & omnem rupturam in corpore. Cum ptisana coctum & potum, sanguinis fluxum sistit, & aluum astringit. Cum furfure coctum & potum, omnem guttam depellit. Oleum de seminibus pimpinellae. Pone semina in uino rubeo per aliquot dies, desicca, tere, & fac oleum ad modum laicorum. Potum hoc oleum a ieiuno arenam & quemuis calculum uesicae, etiam consummatum, ex quecunque materia dissoluit, frangit, expellit. Aggrauata hominis membra alleuiat, Hec ille. De oleo ex baccis iuniperi destillando, primum per ascensum, deinde per descensum, ut ex amicis accepi. R. Sextarium uel modium plenum baccis iuniperi, contusas biduo macera in aqua fontana. deinde pone baccas illas una cum aqua in qua maceratae sunt in cucurbitam aut uesicam, ut uocant, ex cupro, quam replebis ita ut uacua remaneat mensura duorum aut trium digitorum. Tum igne subiecto mediocri destillabis per omnia tanquam aquam ardentem, hoc est per fistulam siue cannam quae transeat peruas aqua frigida plenum. Redditur autem aqua copiosa, ita utuas recipiens unum non sufficiat. Tandem oleum sequit, quod permittendum est in aquam defluere, cui innatabit. separabis autem uase, in quo est, angusti colli inuerso, ita ut aqua permittatur effluere, donec modicum adhuc supersit. quod deinde oleo in aliud uas transfuso separabitur. Reddit autem baccarum sextarius, ut in Alsatia uocant, olei circiter quatuor uncias. Alii ut oleum ab aqua separent, imponunt in calicem uitreum cui pes sit ademptus arte per filum ferreum candens, aut casu, ita ut exiguum in imo foramen relinquatur. transit enim aqua, & cum ad oleum peruentum est obturatur foramen, & effunditur oleum in uas ubi seruari debet. Sunt qui similiter destillantes, materiam in destillatorio saepe moueant, ne aduratur. Et similiter aiunt aromata trita, ut caryophyllos et cinnamomn, recte destillari. Aliqui, ut audio, in retorto destillant, non uitreo, sed ex cupro, stanno interis obducto, quod inseratur in cannam ex cupro oblongam, ut pro aqua ardente fit. Alius eiusdem apparatus per descensum, ab amico quodam qui ipse parauit, tanquam res secreta nobis communicatus. Baccas iuniperi bene maturas & siccas per autumnum uel sub autumnum, inter duos, ut in fastis assignantur, sacros diuae Uirgini dies, colligito ante meridiem, octaua uel nona hora, in magna copia, quae circiter duos saccos impleat, tempore sereno. Deinde bene contusas in cilicio, quo pistores utuntur, pones, non nimis multas una uice, & sub praelo exprimes, atque sic per diem & noctem relinques sub praelo, ut succus aquosus interim destillet. Hunc per se repones in uase aliquo, ut utaris eo tum ad remedia quaedam intra corpus, tum extra ad pungendas partes, ( cum aliquo ungento & aqua uitae ) presertim arthriticas. Facile autem conseruat, neque facile corrumpitur hic succure, & suauis & efficax est. Aliqui humorem aquosum non sub prelo eximunt, sed in communi fornace ( balneo M. ) separant. Reliquam materiam bene siccatam tritamqe, pone in cucurbita quatuor mensurarum capace, non prorsus tamen implebis. In ea luto sapientiae, ne quid expiret occlusa, putrificabis materiam per dies circiter uigintiocto in fimo equino: aut si hyems sit, in Germania, iuxta fornacem. Ad putrificationem quidem in fimo equino scrobem fieri oportet duos pedes altam, & fimum ac calcem alternis imponi. asperges autem aquam calidam quotidie aut altero quoque die. Tandem cum satis putrificata & mediocriter liquida apparebit materia, destillabis. Uas recipiens eiusdem fere magnitudinis esto, & imponatur circulo stramineo. Utrumque autem uitreum, & filo candente ferreo sectum esse debet. Ea inter se commites mediante lamina ex metallo, potissimum argento, frequentib. foraminib. quae non sint maiora quam si acu communi partusa essent. Huic laminae circunferentia supra infraque eminere seu limbum habere debet, ut uasa in limbos illos immittantur. Primum igit uas superius in quo materia est, cum lamina comittes & luto firmabis: ( & foramen quoque fundi circunquaque luto explebis. ) deinde partem illa uasis per foramen medie fornacis demittes tantun, ut inferius quoque uas.i.recipiens, inter limbum lamine inferiorem inseri ac luto muniri possit. Lutum subactum esse debet cum aqua salsa & tomento: hoc aliqui lutum sapientiae uocat. Fornacis ratio haec est. In medio construi fundum debet cum foramine, ut diximus. Supra hoc fundum circa cucurbitam arena ponitur, fere usque ad tertiam cucurbitae partem. supra arenam uero pruna, plus qua tertia parte cucurbitae, nec opus est remoueri cinerem. reliqua pars cucurbitae, quarta fortassis, aut paulo minus quam tertia, uacua & libera emineat. Quod si metueris, ne forte cucurbita superior non satis uim ignis ferre possit, luto eam loricabis, ea saltem parte, qua pruna circum344 Euonymi ponetur. sed si ignis paulatim, nec subito augeatur, non opus erit hac incrustatione. Fundum in medio fornace ex lateribus construetur, qui ferramentis oblongis imponentur. qua autem foramen orbiculare relinqui debet, lateres in orbem excisos esse oportet. Sic instructa fornace, destilla: & effluet primum liquor aquosus, in quo ut primum olei gutta apparuerit, uas recipiens mutabis: & primum illum liquorem per se seruabis. Hoc sane oleum per descensum in uase uitreo extractum, minus adustionis uitio affici posse mihi uidetur. Hactenus etsi satis clare rem mihi, ut dictauit amicus, descripsisse uideor: adiiciam tamen figuram aliquam, ut quam clarissime possum rem ob oculos ponam. A. cucurbita continens grana. B. pruna. C. arena. D. lamina foraminulenta. E. fundus super quo arena iacet. Thesaurus. 345 F. cucurbita excipiens. G. circulus straminecui recipiens imponitur. Oleum ex pineis nucleis ad erugandam mulierum cutem destillatione per descensum fit, ut oleum e ligno iuniperi, Syluius. De oleis ex gumis, lachrymis seu liquoribus densatis & resinis. Oleum de myrrha. Uide supra inter aquas odoratas Furnerii, ubi unam descripsimus quae fit cum myrrhae parte una, & rosarum succi parte dimidia, longe odoratissima. Liquores natura densati & quae gummi uocantur, calidi & sicci temperamenti, ut praeparentur ad destillatione, contrita in uase diligenter obstructo ( poterit & uinum, ni fallor, modice aspergi ) loco frigido et humido infodienda sunt profunde image 8 ad hominis staturam, sine ulla materiae calidae additione, & satis longo tempore relinquenda: citius tamen resoluet si uitellos ouorum ad duritiem coctos addideris. Sic resoluta gummi oleum reddunt turbidum, quod in retorto ( ut uocant ) destillatum clarius fiet ac purius. Nam omnia gummi, & caphura quoque, cum pinguem liquorem album contineant, qui per destillationem eis detrahitur, facile ignis iniuriam et adustionis uitium sentiunt: ut licet in uasis admodum humilibus destillentur, liquor tamen emanet faeculentus, crassus, adustus, & odoris ingrati, cuius usus ne extra quidem corpus placeret, nedum in tra: uiribus quoque non iisdem. Sic resolutam materia colabis per pannum laneum aut ex pilis contextum, ut quicquid inest terrestre, arenae & quisquiliarum separetur. Deinde quod colatum est denuo quot uolueris diebus in loco mediocriter calido relinque, postremo destilla. Sunt autem olea huiusmodi maxime subtilia & efficacia, ( cum ipsa natura prius praecipuas stirpium facultates, illarum que gummi aut lachrymas fundunt, in eis quasi collegerit, ) Hec fere Ryffius libro primo de destillatione. Idem Ryffius in eiusdem operis tractatu de oleis nullam peculiarem ex gummi extrahendi olei rationem praescribit: sed ad librum primum remittit. Singillatim autem describit uires oleorum ex Ammoniaco, Belzoo, Camphora, Caryophyllis, Euphorbio, Galbano, Ladano, Myrrha, Opopanace, Sarcocolla, Sagapeno, Styrace liquido & calamita. In solo de Mastiche oleo, tritam mastichen cum uetere uino resolui ( & digeri ) iubet, deinde destillari. Et gummi luniperi similiter in uino resolui ac macerari, propter substantiae eius siccitatem: postea destillari. Oleum belzoi. Libram belzoi aut amplius crassiuscule contusam, aqua ardente rigabis: & in retorto, supposito 348 Euonymi recipiente destillabis in cineribus, lento igne primum, deinde magno. Oleum hoc odorem egregium et suauissimum spirat. Qui effluxerit aqueus liquor seorsim seruari debet, Furnerius. Oleum de styrace, ex eodem. Styracem calamiten succulentum & pinguem crassiusculem tundes, & aqua uitae optima irrigabis. tum destillabis in retorto ut praecedens oleum, & aquam seorsim repones. Hoc oleum mira odoris fragrantia excellit. Oleum camphorae: Uide supra in Aqua camphorae, inter aquas simplices destillatas. De oleo terebinthinae siue larignae resinae. Resinae terebinthi aut laricis libras quatuor pone in capaci retorto siue cucurbita uitrea, & destillando elice oleum, ita ut cucurbita aut retorta arene imponatur. primo autem cum aqua exibit oleum tenue & clarum, secundo aurei coloris, ultimo fuscum & crassum. horum unumquodque per se auferto & reponito, Ualerius Cordus. Plura de oleo terebinthinae eiusq; apparatu & uiribus Ryffius scribit, quae nos breuitatis causa omittimus. Hoc imprimis cauendum, ne dum destillatur, ebulliat, ut in melle quoque. facile enim turgent & inflantur liquores isti calefacti quamobrem ignis primo perquam leuis fieri debet, ac paulatim augeri: & alembicum, ut artis est, refrigerari. Sunt qui lateres crassiuscule tritos addant, aut silices albos, aut arenam lotam resiccatamqe, aut hederae folia & modicum uitri crassiuscule contusi, ( huiusmodi quaedam etiam melli destillando addunt, ) ut ebullitionem istam prohibeant. Ego laterum silicumue frustula minima oleo uetere, aut aliquo medicato perfusa adderem, ut in oleo Benedicto: ut eadem opera & ebullitio impediretur, & uirtus olei augeretur. Mecum fere facit sequens descriptio, quam in libro quodam manuscripto reperi. R. Arenam puram, uel silices albos paruos claros, & pone super ignem in uase donec candescant, deinde extingue eos in terebinthina, ut bene imbibant. & arenam illam extinctam destilla in alembico. Oleum terebinthine aliqui ad lithia sincommendant. Item illa, Terebinthinum oleum e terebinthinae libra, laterum antiquorum ( uel, ut Albucasis, recentium, quia plus olei combibant, ) uncia, & mastiches & styracis, utriusque uncia. Lateres igniti extinguuntur oleo: extincti tritique caeteris comiscentur in alembico uitreo. Tres liquores effluunt, quorum tertius est optimus, lac Hollerius inter olea anodyna ad dolores frigidos. ¶aliter ex libro manuscripto. In cucurbita semiplena terebinthinae, pone uitri triti manipulum, & spongias duas quantitatis digitorum ( deest numerus: ) & pone secumdum artem alchymistarum tam circa ignem, quam circa cucurbitas ( uidetur legendum, & pone secund. art. alch. ignem circa cucurbitam. ) & fiat ignis per xxiiii. horas. Perfecta prima destillatione, iterum destillato, renouando uitrum, cucurbitam & spongias. Ad cicatrices delendas, uel potius remittendas et emolliendas, terebinthinum oleum summe proficit, his demptis quas uarioli reliquere. Nam qui ad uariolorum quoque stigmata hoc oleum commendant, decipiuntur, Brasauolus. Oleum ex tartaro sublimatum, Tartarum ( contritum ) pone in uase ( cucurbita uitrea luto inducta, aut fictili ) & imposito alembico uitreo destilla. Effluet aut primo aqua, deinde oleum, quod seorsim excipies igne paulatim aucto donec fluere desinat, Codex Germanicus manuscriptus. Empirici quidam spiritum siue quintam essentiam tartari aduersus apostemata interna, & morbum regium commendant. Olea de corticibus. Oleum cinnamomi fit, ut supra ex Cardano docuimus, quomodo olea extrahantur ex lignis & similibus, ut caryophyllis, depictis etiam instrumentis. Uel ut ex Ryffio scripsimus de oleis ex omni genere aromatu extrahendis. Cinnamomum circiter dies octo in aqua ardente sexies destillata macerari, tum destillari potest, ut ex amico audiui. ¶huc adscribam aquae etiam, ut uocant, cinnamomi parande rationem: nam in huius etiam destillatione oleum tandem sequitur, quanquam paucum & propter adustionis uitium intracorpus inutile. aqua uero nobilissima utilissimaque est, cuius descriptionem nuperrime amicus quidam ad me transmisit, huiusmodi. Fornaxet instrumenta omnino eiusmodi esse oportet, qualia pro aqua ardente habent, canna paruas aqua frigida plenum transeunte, ( quae, nisi fallor, melior erit, si bene longa sit, nempe ad longitudinem quinque pedum Rom. quantam se uidisse aut etiam longiorem in huius aquae destillatione alius quidam nobis retulit. sed forte minus longa opus est, cum non magna aquae copia destillatur. ) Posset etia destillari in cucurbita uitrea luto incrustata, ut aqua fortis, eo modo fortassis melior futura. Cinnamomi optimi triti, non cribatri libram, pone infundo uasis destillatorii caute, ne puluis dissipetur aut lateribus adhaereat: & mox sesquimensura aque recentis affundes, et operculo imposito, et uase recipiente subiecto, ignem ex carbonib. paruum facies. Quae prima effluit aqua crassiuscula est, fere instar olei. curandum autem diligenter ut cum primum color se mutauerit, uas recipies quoque mutetur. Fluit autem aqua secunda albidior: tum rursus mutatur, alio quoque uase excipienda, & sic deinceps donec faeces emanent. Quartae mutationis aqua clarissima est: que cunflauescere coeperit, illico auferendum est operculum cum canna, quod res iam perfecta sit, & omnis cinnamomi uirtus extracta. Hoc totum tribus aut quatuor horis fieri potest. Sed oportet huic destillationi duos homines adesse, quorum alter diligenter obseruet liquorum mutationem, & ignem curet ne maior sit iusto, neue liquor effluens nimis acceleret. Alter curabit utuas aquae frigidae per quod aliquota pars cannae transit, recte habeat, & ne canna nimium incalescat, quare subinde mutata aqua frigidiorem e uase aliquo proximo infundet, & lintea madida ex aqua frigida cannae circumponet, & operculo similiter si nimis caleat. Plurimum.n.istarum partium refrigeratio refert, ut & copiosior liquor & melior fluat. Hanc aquam cinnamomi ipse uidi gustauique, pergratam & suauem odore ac sapore. Erat autem liquor acris quem uidi, lacteo fere & turbido calore: cui ruffae aliquot olei guttae innatabant, que insuauiores erant quam aqua et adustionem olebant. Idem fere Cardanus scribit in genere, de liquoribus ex odoratis lignosis, ut caryophyllis, & c. Uires hic liquor egregiem reficit: reliquas eius facultates Ryffius describit. sed ex ipsa cinnamomi natura cuiuis constare possunt. Eodem modo paratur etiam oleum de cortice nucis moschatae quem macis uocant, ipsum quoque a Ryffio descriptum. Oleum mirifice odoratum, quo chirothecae & alia quaedam inunguntur, ex Furnerio. Mense Maio accipies corticum arboris almon ( sic legi inquit Furnerius in libro a quo transcripsit, dubitat autem ulmum ne potius an limonem citri genus intelligi oporteat ) secundorum partes tres, & eiusdem arboris florum partes pinguiores, ( les espis de la fleur qui sont grasses, ) aequale pondus. Exiccato in umbra. Praefertur autem haec arbor si locis non aquosis nascatur. His addes tertiam partem baccarum iuniperi recentium, & destillabis per descensum, paruo igne primum, deinde magis magisque augendo donec oleum omne descenderit in receptorium uas quod uitreum & luto obseptum esse debet. Postea insolabis, orificio uasis aperto aliquandiu, aut membrana foraminibus aliquot pertusa, clauso, donec adustionis odor exhalet. Sunt qui gratie odoris augendae causa adiiciant belzoum, spicam nardi, agallochum, scobem cypressi, styracem, ambram, moschum & pariter omnia destillent, secundo etiam repetita destillatione. De oleis quae extrahuntur ex lignis. Olea de lignis omnia per descensum ut uocant, destillantur. De oleo qui dem ex ligno iuniperi parando, supra docuimus ex Ulstadio, ubi de oleorum destillatione per descensum in genere tractauimus. Qui plura cupit, praesertim quod ad uires, requirat ex libro Germanico Ryffii: qui eodem plane modo etiam de Guaiaco oleum elici scribit: nec non ex Rosmariniligno. Adscribam hic quod in libro quodam Germanico reperi: Lignum iuniperi pro oleo inde parando, scindi debet initio Maii, uel autumni, quod uiride seu recens sit, cortice rubente. Decorticatum diligenter siccabis in furno statim ab extractis panibus. deinde securi dissectum in ollam impones cui fundum sit foraminulentum, & in ollam subiectam apte inseratur. Ollam superiorem replebis segmentis e ligno iuniperi, & etiam populi illius quam tremulam uocant, cum parte lapidum alborum e quibus calx paratur. deinde cum operculum diligenter luto muniueris, inseres inferiori, & ignem circunquaque excitabis. Hoc oleum etiam solo iuniperi ligno paratum, fere extra corpus tantum adhibetur. nam ualde uehemens est, & adustionem admodum resipit. Inquinat tamen cutim ut non facile abluatur. Ego uim eius aduersus scabiem & impetigines egregiam esse noui. Idem aduersus pestilentem morbum Brasauolus commendat. Frigidas causas remouet, & reprimit typum quartanae. Inunctum ab umbilico usque ad muliebria & renes, matricem confirmat, & eius humiditatem desiccat, & ad conceptionem praeparat, Rogerius. Oleum quod destillatur de lignis iuniperi siccissimis, duorum uasorum fictilium orificiis inter se oppositis, aut etiam per alembicum uitreum, si retineatur ore, mirabiliter tollit dolorem dentium ex frigido catarrho natum: & similiter prodest contra omnes alios dolores ex frigidis humoribus prouenientes, ut dolores neruorum, articulorum spasmum, paralysin, & similes, Matthaeolus. Oleum iuniperi ( inquit Mesues ) emendat cutis infectiones, serpiginem, cancrum, ulcera maligna, qualia quae in tibiis & cruribus quorundam malum mortuum recentiores uocant. Segmentis iuniperi tenuibus uas uitratum oris angusti reple, laminam ferri tenuem foraminib. multis in cribri triticei modum pertusam, ori toti applica, luta eandem cum ore tum dicti uasis, tum alterius minoris etiam uitrati oleum excepturi: quod terrae ubi infoderis, igne luculento maius alterum iuniperi frustula capiens, circunda horis duabus. sic oleum in uas minus destillabit, Haec Mesues interptete Syluio. Ibidem Syluius in commentariis, Hac arte ( inquit ) oleum fit ex pineis nucleis ad erugandam mulierum cutem, ex ligno Guaiaci, & potentius ex ligno sancto ad morbi Hispanici dolores ac ulcera ( quibus & oleu iuniperi, & Genistae Et Fraxini, & similium prodest, ) & lignis aliis, praesertim pinguibus ac succulentis, ut fructibus, baccis, seminibus. Uas autem maius esse possit metallicum, aut si uitreum est, uel siliceum, probe totum luto sapientum muniatur: figulinum autem, quia rarum est, oleo foras exhalanti uiam daret: ob id uitratum sit intus. Infernum autem uas ac receptorium uitreum esse potest, ambitu non lutatum modo sit paulo crassius. potest & metallicum. potest denique terreum esse, modo sit uitratum: alioqui oleum id tenuissimum hac illac per uasis poros difflueret. multo minus, fouea intra terram parietes terra figulari paratos habente ( quod Mes. imperabat ) recipi tuto id oleum possit. Adde quod neque minus uas terrae infodere est necesse, si uelut area aliqua possis carbones & ligna sustinere, quibus uas maius est circudandum, Haec Syluius. Oleum Fraxininum splenicos iuuat, praeter id potest quae oleum iuniperi, & eodem fit modo, Mesues. Ubi rursum Syluius, Id oleum hypochondrio sinistro illitum, & potum, splenis obstructiones potenter liberat, duritiamque emollit ac digerit. Hoc oleum ( inquit Rogerius ) arthritidem frigidam reprimit, excoriatis cicatricem inducit: morpheam albam soluit, & denigrat eam. Io. Manardus in Epistolis 16. 4. consulens ualetudini cardinalis Campegii articularii: Laudo ( inquit ) & modum & usum spumae decocti Ligni Sancti. seu Indici ad loca dolentia. Efficacius tamen esse puto, oleum ex eodem ligno modo quem chymiste per descensorium uocant, destillatu, inunctis uidelicet ex eo locis dolentibus & tumidis. Soleo etiam ex ramentis ligni crudi, in nobilique aliquo uino decoctis, addito antiquo oleo, linimentum parare, quod dolentibus locis utiliter illinitur. R. Lignum tesseratim concisum, hoc imple nouum uas fictile, quod opusculo testaceo punctim partuso obturet. id diligenter lutatum excipiat altera testa uacua in terra defossa ad os usque superiori desuper incumbente luto conglutinata, per operculum flammarum ui circumcirca aestuate, in uacuam quatuor aut quique horarum spatio defluet oleum. Ubi deferpuerit, aperi & offendes oleum aquae innatans: quo si papulas, exulcerationes, tubera compagum et neruorum dolorib. inunxeris, iuuamentum nomodicum praestabis. Aquam etiam illa bibitur mane & sero, per se uel cum Syrupo sequente, etc. Andreas Mattheolus in libro de morbo Gallico. Potest etiam, ut ex amico audiui, destillari guaiacum eo modo quo aqua fortis: optime quidem in fictili uase uitrato quod igni resistat, qualia Haganoae praesertim faciunt. Hoc oleum prodest articulorum uitiis ex Gallico morbo, si cum optima aqua ardente inungatur. Ioleum ex ligno Guaiaco, & potentius ex ligno sancto, ad morbi Hispanici dolores ac ulcera prodest, Syluius. Empiricus quidam aliquando mihi retulit, non abiiciendum esse hoc lignum quamuis bis aut ter decoctum. nam sic quoque adhuc oleum optimum ex eo destillari. Accipe ligna sicca hederae, & grana & gummi si poteris habere. Frustatim concisa ponantur inuas terreum perforatum in fundo duob. uel tribus locis: & tunc supponatur alia olla. Ponantur in terra, & coniungatur fundum superioris cum orificio inferioris, cum argilla uel pasta. & olla superior tota emineat super terram. Demum excitato igne circuquaque, destillabit oleum nigrum in uas inferius. Hoc oleum prae omnibus oleis sanat arthritidem ex causa frigida, Rogerius. Olei capnisti hoc est infumati apparatum, quoniam per descensum fit, similiter ut de lignis oleum, hoc loco ad scripsi ex Aetii lib. primo, ubi de oleis agit: unde Nicolaus Alexandrinus etiam mutuatus est in tractatu de oleis. Unguium aromaticorum nigrescentium ( melanon, Fuchsius Nicolai interpres legit megalon, id est magnorum, ) thuris masculi, styracis optimi, bdellii puri, costi, singulorum drachmas quinque, ( sing. uncias duas semis, Nicolaus, quod magis placet. ) Olei dulcis optimi sextarios quinque, ( sextarios duos semis, Nicolaus. Hypni quod satis est. Costo in crassiusculas partes dissecto, atque itidem: styrace & bdellio, simul commixta in uas fictile ( nouum, Nicol. ) sine ansulis coniicies. cuius orificium hypno obturabis, exteriusqe aspalathi surculis, aut quapiam re odorata, apte circummunibis, ne quid e fictili excidat. Inde uas aliud fictile fine ansulis quaerito, collo procero, quod orificium habeat alterius uasis aromata continentis orificio apte conueniens, in quod coniicies olei dulcis sextarios quinque. Postea effosso solo fictile oleum continens usque ad collum obrues, ne futuro igne excandescat: inde alterum aromatum uas in caput resupinabis, & & ita utriusque orificia coaptabis, ut exquisitissime cohaereant. Deinde uas totum luto circumlinies, undecunque qua parte orificia conglutinantur, mox circa fictile subiectis carbonibus ignem uentilando accendes. Quo accenso sinito aromata tabefieri, ut sensim ignita per fictilis osculum in subiectum oleum euaporent: Cuius rei causa capniston, id est infumatum uocatur. Postridie oleum amoueto, & in uitreo uase reponito. Utunt hoc mulieres, quibus menses detinentur, imum uentrem ac lumbos eo inungentes. Conuenit etiam his quae a puerperio male ( nimis parum ) purgantur, similiter illitum. Praeterea utile est ad thoracem refrigeratum, medeturque tenesmo, si exceptum lana ( calida, ut addit Nicol. ) complicata imo uentri & lumbis apponatur. Idem uidetur capnelaeum dictum: sed Kiranidum author naphtham interpretatur, libro quarto in Echeneidis mentione. Uidi & ex papyro in cuculli formam conuoluto, accensoque supra discum stanneum, summa eius extremitate perforficem retenta, olei nigricantis guttas aliquot defluere, quae ad oculorum maculas siue albu366 Euonymi De Balsamo Uero, Et antibalsamis, id est arte compositis oleis, quae ueri loco usurpantur, tum intra tum extra corpus. Balsamum uox est in omnibus prope linguis usitata, Syriaca proculdubio. nam in sola Syria & uno duntaxat horto olim nascebatur. Panag Hebraicam uocem Ezechielis 27. Dauid Kimhi postnonnullos interpretatur locum proprium Iudaeae: alii apharsamo, id est balsamum. Iudaei recentiores palsamon scribunt, Graeci balsamon, Pausanias palsamon, Nicander blasamon propter carmen. Opobalsamon liquor est: carpobalsamon, semen, quod & casamum aliqui uocant, & ipso liquore odoratius praedicant: xylobalsamon, rami seu ligna. Cogitaui ego aliquando balsamum ab excellentia dictum es se, quod pretiosissimum nobilissimumque inter aromata esset. nam baal dominum & magistrum significat Hebraeis, samuero aroma. Balsamo, aromaticus flos, Uarinus. Et sane decet, ut res ipsa Syriae propria est, ita nominis eius etymologiam ex eadem lingua peti. Forsan & belsuin, ( alii beniuin, alii belzoum scribunt, ) suauissimi odoris liquor eandem sui nominis originem habet. Non autem sam solum Hebraeis, sed & bosem aroma significat. unde Germani moschum uideri possunt appellasse bisem. Balsamum nostra aetate quidam interiisse existimant. aureo colore succere ille erat, uulnera sanabat, & rugas tollebat, & mortuorum faciem a corruptione uindicabat, lapidemque renum comminuebat: delebat oculorum maculas uenenis resistens, maxime aconito, et rigoribus febrium ipsarum, atque in his omnibus uires balsami excellebant. Nunc uero ex Hispaniola genus aliud balsami defertur, colore rubro ad nigrum tendente, ponderosum, olens exustum quid dam, & illico caput ferit, linguam etiam acrius sed serius, ut piper: Uulnera & ipsum recentia celerrime, si quid aliud sanat: & rugas tollit. Crediderim si non certe ad omnia, ad plurima saltem id olei genus esse efficax, ad quae & balsamum uerum. Arbos quae oleum istud parit goacomax, Punicae forma & magnitudine ferme similis: sed tamen folio paulo maiore tenuioreque cortice quasi arido, ligno quod ardet ut taeda: fructu ut uuarum racemi, rarioribus tamen & paulo maioribus acinis, uinosi coloris. qui cum surculis aquae diu incocti, id olei genus reddunt, Cardanus. Sunt e mercatoribus qui adserunt hortos balsami interiisse, ex quo tempore Zelimus Turca, praecessor Solymanni occupauit Chayrum, quum Turcae cultoribus hortorum iugulatis, non statim surrogassent alios, anno a nato Christo 1516. Porro repositum aiunt non contemnendae magnitudinis balsamum multis milibus ducatorum conferendum apud celeberrimum uirum saeculi nostri Lucullum alterum D. Antonium Fuggerum, loan. Agricola in commentariis in Galenum de locis affectis 4. 9. Antibalsama. Balsami ueri notas aliquot Dioscorides praescribit. In medicamentorum quae inuicem substitui possunt catalogo, qui cum Galeni operibus, & in fine etiam librorum Aeginetae habetur, legimus, Pro balsami liquore stillatitia myrrha, hoc est myrrha liquida quae stacte dicitur. Ibidem habetur, Pro opobalsamo liquor myrti. sed rectius legendum uidetur, liquor myrrhae. Auicenna libro 2. capite de oleo, Loco balsami ( inquit ) ponitur myrrha liquida: aut equale pondus olei adedhii, seu aldadi, uel dadi, ut Bellunensis transtulit. Rasis in calce Antidotarii separati, in oleo Benedicto siue de lateribus: Ualet ( inquit ) sicut oleum balsami: sed est subtilius; & calidius & maioris utilitatis in affectibus frigidis, Monachi in Mesuen. Et paulo post, In tractatu quid pro quo qui imprimitur in libris filii Mesuae, legitur, Puo balsamo, terebinthina destillata uel oleum laurinum, uel gummi hederae ponitur. Caeterum quid sit dadi non facile dixerim. describitur autem ab Auicenna capite 213. Bellunensis quid sit nec illic, nec in Glossis interpretatur. Granum est ( inquit Auicenna ) simile hordeo, longius, strictius, solidius, amarum. frigidum est, ad caliditatem declinans, & siccum in secundo. astringit uentrem. uenenis resistit. doloribus ani & haemorrhoidibus prodest. Durities resoluit, & c. Ego cisthum siue ladanum esse coniicio. nam id quoque frigidum est, ita modice ut tepidam caliditatem habeat, secundum Galenum: astringit, aluum sistit, item siccat in secundo gradu. calidius autem est quod in calidioribus locis nascitur: idemque mollit mediocriter & dissoluit & concoquit. Iam in antiballometis Graecis legimus propolis loco tragopogona, id est ladanum poni: & Auicenna, In resolutione ( inquit ) duritierum, ponuntur duae tertiae ponderis ipsius de kur, id est propoli, & medietas ponderis ipsius de abhel. Dioscorides anodynis medicamentis misceri ait ladanum, Auicenna ani doloribus & haemorrhoidibus prodesse. Iam quod Auicenna habet dadi hordeo simile esse, sed longius, strictius, & c. plane suspicor corruptum esse ex Dioscoride, qui ladon ( id est fruticem ladani ) cistho similem facit, longioribus tantum nigrioribusque foliis. Postremo ipsa nomina ladon & dadi non male colludunt. ¶oleum ex floribus rosmarini factum ( eo modo, ut ex floribus uerbasci fit, ) uicem balsami gerit, & gutta eius in aquam immissa similiter subsidit, Arnoldus de Uilla noua. Balsami ueri inter caeteras notas hanc quoque ponunt, lac ab eo coagulari: ego cum experiri uellem an idem fieret a balsamo artificiali ex terebinthina & gummis calidis composito, non coagulari, sed neque scindi ab ipso animaduertit. Uulgus apud nos oleum de spica destillatum, simpliciter balsamum nominat, propter excellentem nimirum odoris suauitatem. Sunt qui & alia quaedam odorifera balsami nomine appellent, aut etiam uiribus proxime accedere putent, ut Ryffius oleum de caryophyllis. In antiballomenis Graecis legitur pro xylobalsamo substitui posse radices albarum uiolarum. Antiballomena uero cum Mesue operib. olim impressa, sichabent, Proxylobalsamo, lignu hedere uel leucoradix. Pro carpobalsamo, fructus hedere uel xylobalsamum aequali pondere, Eadem: & pro ipso balsamo, gummi hederae. Sed forsan in omnibus istis errauerit in terpres, cum nullus scriptor hederam ullo modo cum balsamo compararit. itaque cogitaui uel interpretem qui ex Arabico transtulit lapsum esse, uel potius ipsos Arabes cisson, id est hederam & cisthum confundendo. Iadanum enim cisthi succus est, quem Auicenna pro balsamo substituit. In Antiballomenis Galeno adscriptis haec etiam reperio, Pro liquore balsami, liquor carpasi: & Pro liquore carpa si, liquor myrti: &, Pro liquore salicis, liquor hederae nigre. quae Arabes quibusdam omissis aut mutatis in sua tran stulerunt, ut coniicio. ¶ Est & cassia quae dam balsamodes ab odore dicta. Sisymbrium genus syluestris mentae, aquaticum & plerunque rubens, recentiores multi balsamitam uocitant. Alia est balsamina ut Ligures Padani uocant, Hetrusci Hierosolymitanum pomum, foliis uitis albae, flore cucumeris, fructu utrinque turbinato cucumeris pusilli similitudine, & c. Pomum maturitate dissilit, inanitasque confracto patet, seminaintus aliquot lenticulae figura continens, ruberrima, ex quibus oleum exprimitur ad uulnera praecipuu. Aliqui pomuoleo priimbutum aliquot dies insolant, deinde uel fimo uel terra tantisper obruunt dum prorsus intabuerit. Sic balsami uires glutinandis uulneribus adsciscere pollicentur, inde tractum balsaminae uocabulum, Ruellius ex Hermolao. Brasauolus hoc oleum de cochiis uocat, & herbam, que fructus illos in theca echinata gerit, cochiam aut momordicam. Oleum ( inquit ) uariis modis paratur, & per infusionem, & sub terra per multos annos defossum, & per cocturam: fitque ex echino, foliis seorsum, & seminibus. Quod sub terra conditur, haemor rhoidum doloribus succurrit. In genere, id oleum omnes dolores sedat. Qui plures & plane mirabiles effectus huius olei & herbae scire desiderat, legat Matthaeoli Senensis in Dioscoridem commentarios lib. 4. cap. 184. tot quidem & tantos, ut si ueri sint, balsamu ipsum prae eis contemni possit. Balsamelaeon, id est oleum balsami, plantae cubitalis, aut bicubitalis, rutae agresti similis: cortice cuius partem orientem spectante scarificato & uulnerato lachrymae pingues destillant, ipsius scilicet balsami pinguedo. Alii plantae huius surculos uere ineunte in pila terunt, in aqua coquunt, torculari exprimunt, oleumque balsami uocant. Sunt qui surculos tritos in oleo ueteri dies quadraginta insolant, in uase duplici coquunt, exprimunt, surculos nouos tritos immittunt, secundo & tertio colant & recondunt, Mesue interprete Syluio. Ubi Syluius etiam in Scholiis: Oleo uetere ( inquit ) die uno maceretur xylobalsamum & carpobalsamum recentissima. post arte chymistarum oleum extrahatur, fuerit non ignobile. uelxylobalsamum recens in oleo ueteri diebus quadraginta insoletur, uase duplici coquatur. Uires huius olei ab omnibus tam laudati a Mesue taceri mirum est. calfacit enim, humectat, tenuat, digerit, terget, glutinat. Glutinandi haec facultas ueteribus indicta, facit ipsum hodie pretiosum. Opobalsamum rarissimum, & ob id pretiosissimum. Quapropter Petrus de Abano, Guilielmus Placentinus, Bartolemaeus Montagnana, oleum balsami composuerunt, uiribus uero balsamo nihil cessurum. Alii folia & semen & lignum huius plantae oleo insolant dies quadraginta, exprimunt, & seruant. sed uiribus opobalsamo id multo est inferius, Haec Syluius. Aegyptii factitium opobalsami genus faciunt ex cortice recenti odoratis simo, amygdalino oleo subseruefacientes, singularis odoris cum recens miscetur, Alexan. Benedictus. Excitat subito comitialiter humi prostratos, oleum quod balsaminum uulgus uocat, naribus subditum olfaciendum, Idem. Uidetur autem oleum de spica destillatum intelligere. id enim multi hodie balsamum uocitant. De balsamis arte compositis. Balsamis omnib. quod ad facultatem attinet commune propositum esse uidetur ut uulnera & ulcera glutinent, idque breui tempore, & mala eorum symptomata auertant: ut calfaciant, siccent, et partibus sint tenuibus. hinc est quod omnia resinam terebinthinam habent, quaedam & alias resinas, ut pineam, mastichen. hinc & gummi adduntur, thus, elemi, gummi hederae, bdellium, sarcocolla, mumia, & c. Aliis odoris gratia adium guntur etiam aromata diuersa: unde & polychrestotera fiunt, & ad uarios intra corpus quoque affectus idonea: ut his magis etia, quibus insuper planntae diuersae earumue partes adiiciunt. Destillantur pleraque, paucis exceptis, que extra cor pus tantum, ut ad uulnera adhibent. Destillant autem in cinerib. maxime: omnia primum lento igne, ut quod clarius, tenuius aut aquosius est eliciat, deinde paulatim aucto, ut oleum quod ruffi coloris est, excipiat: deinde etiam maiori, ut oleum rubeat et tandem ad nigrum colorem uergat. Qui in medio effluxerit liquor magis probat ad usus intra corpus: postremus calidior, uehementior & ingratior est, aptior ut forinsecus adhibeat ubi maiore ui opus est: ut primus, ubi exigua. Primus liquor a terebinthina praecipue reddi uidetur, cuius gratia ne ebulliat laterum aut filicum frustula misceri possunt, & c. ut supra de terebinthina destillanda diximus. Omnia intra corpus sumpta propter terebinthinam & gummi, ructus citant, nonnunquam molestos, & magis quidem medio & postremo liquore sumptis. Urinam omnia suo odore imbuunt. Debent omnia intra corpus sumi cum aliquo liquore, uino praecipue mixta: ita ut ad cochlearium liquoris, gutta olei una aut duae ad summum addantur. Faeces in fundo relictae inutiles sunt, nisi quod colophoniae loco usurpari poterunt. Destillantem nuper uidi empiricum nescio quod balsami genus in patella cum cineribus supra lateres imposita, ut supra descripsi in mentione destillationis per cineres. cucurbita uitrea tam alte in cineres imposita, ut non supra materiam in ea contentam ascenderent. Repleta erat ad medium, capax forte si tota repleta fuisse quatuor librarum. Occupabat eum hic labor per quatuor aut quinque dies noctesque, non intermisso igne. Separabat autem tantum duos liquores, primum album, qui copiosior erat: deinde rufsum, qui tertia parte paucior reddebatur. Lutumquo cucurbita, alembicum & recipiens illinuntur, ne qua perspirent, cum rimas agit, mox iterum illinendum est: itaque noctes etiam uigilandum, & ne ignis intermittatur. Possunt etiam liquores omnes non mutato recipiente in uas unum excipi, & postea separari, nam posterior priori innatat, tanquam leuior. Hoc oleo ille utebatur, ad plurimos morbos, guttam unam quotidie propinando, & per dies aliquot ( ut quatuordecim ) interdum continuando. sic ad febres chronicas prodesse dicebat. plerunque aromatum aliquid, ut zinziberis, et sacchari miscebat cum uino & olei gutta, ut minus manifestum esset aegro se olei tantum guttam bibere: aliquando nihil misceri uolebat cum uino aliud preter huius olei guttam, praesertim ad emendandum anhelitus foetentis uitium. Aliquando ex aqua dabat, alias offulae panis instillabat. aliquando phlegmaticis & crassis hominib. cum condimento sinapii & piperis, inde sudare iubens: saepe uero fieri dicebat ut plurimum pituitae inde euomerent. Commendabat ad eadem omnia, in quibus theriacae usus est: & contra uenena etiam magis. item ad omnia uulnera, & tumores quosuis preterquam hydropicos: ad spasmu, ad dentes purgandos, ad confirmandas gingiuas. aduersus commitialem, & uenena. Linteo inde madido inuolutum serpentem interimi aiebat. Alterum liquorem, qui rubet, leprosis etiam remedio esse, si nondum in eis obtinuisset malum, necdum anhelosi essent. Uterque liquor in gustu acrimoniam habebat, resinosi odoris, & fumosi quodam modo, magis uero posterior. Semunciam diuitibus septe uel octo drachmis uendebat. Oleum Oleum Gullielmi de Saliceto Placentini, quod in quinto suae Practicae, cap. de oleis balsami uicem supplere ait. Carpobalsami, myrrhae, nucis Indae, singulorum semuncia. Hyperici drachmae duae. Omnia crassiuscule contrita relinquantur in unciis quatuor olei ueteris usque ad menses sex: & destillentur. Aliud nobilius quod loco balsami ponitur, eiusdem. Olei sesquilibra, myrrhe, xylobalsami, opopanacis, bdellii, aloes, carpobalsami, ammoniaci, serapini, nucis Indae, hyperici, macis, gummi Arabici, thuris, tragacanthe, sing. uncia. Lateris triti, quem nunquam aqua tetigerit, igniti, et in oleo communi extincti uncie tres Terebinthine mundae & clarae uncie septem. Trita singula & simul subacta in mortario, destillentur ut aqua rosacea. Prodest hic liquor aduersus calculum, admixtus medicinis contra eundem. Durities & cicatrices complanat. Et ponitur ubiuis loco balsami. carpobalsami, nucis Indicae, sing. semuncia. hyperici drachma ( alias drachmae duae. ) Trita crassiuscule misceantur cum quinque unciis olei, & sescuncia terebinthinae. In fine addantur grana quinque moschi, & tria ambrae, & uncia olei de lateribus. Et destillentur ut supra. Eadem que balsamum praestat, & ubique ei substitui potest. Hoc & Nic. Stokkerus ex cellens in Germania medicus utebat, sed sine terebinthina, si recte eius descriptionem amicus ad me misit. Relinquebat autem in infusione diebus decem antequam exprimeret. expresso demum moschum & ambram addebat cum oleo de lateribus, nec destillabat puto. Descriptio superior habet in Luminari maiore, ut & sequens Montagnanae. Balsamum compositum Bartolemei Montagnanae ex Antidotarii eius capite primo quod est de unguentis. Terebinthinae libra. Thuris albi unciae quatuor. baccarum lauri tantudem. Gummi elemi uncie sex. Mastiches, galange, caryophyllorum, cinnamomi, zedoariae, nucis moschatae, cubebarum, ligni aloes bene triti sin. uncia. Omnia simul destillentur, primo lento igne: & primo defluet aqua balsami dicta. Tum aucto igne aliam aquam separatim colliges. Et sic fac tertio. Tunc emanabit balsamum in omni probatione. Erit autem tanto fortius, quanto saepius destillatum fuerit. Balsamum Petri Aponensis in additione eius in librum Mesue, in sermone de unctionibus ( ad affectus cordis. ) Myrrhae electae, aloes hepaticae, spicaenardi, sanguinis draconis, thuris, mumiae, opopanacis, bdellii, carpobalsami, ammoniaci, serapini, croci, mastiches, gummi Arabici, styracis liquidi, sing. unciae due. Ladani electi siue castorei unciae duae semis. Moschi drachma semis. Terebinthinae ad pondus singularum rerum. Tere terenda, & omnia mixta cum terebinthina, per alembicum ingeniose destillabis. est enim haec ars sicut de aqua rosarum. Haec Petrus, ut Monachi qui in Mesuen scripserunt, ex manuscriptis codicibus se descripsisse profitentur, multo emendatius quam in excusis condicibus & Luminari maiore habeat. Mentionem inunctionis spinae ( inquit Aponensis ) apud ueteres nullam reperimus, forte non quod illi rem adeo utilem et laudabilem ignorauerint, sed quod occultare uoluerint. Est enim egregium hoc auxilium, praeseruans subiectum uitae. Nam principium ossium & neruorum est nucha, & oritur a cerebro, & c. Itaque hac inuncta confortabis substantiam uelatiuam, ( nimirum tunicas cerebri, ) & substantiam spiritualem, & neruos, & ossa uniuersa, supueniens etiam paralysi & omnibus neruorum affectibus, item saltui & tremori cordis, & lassitudini manifestae. & est medicamen omnium medicamentorum in celeri cordis confortatione. ( Post hec descriptione adiecta, subdit: ) Hoc oleum balsamo uicinum est: & secundum hanc uiam subtilissimi sophistarum adulterant balsamum. est enim inter caeteros modos hic nobilissimus. Hoc oleo si ungantur cadauera, non putrescunt. Cum uolueris confortare corpora extenuata, miscebis aquam rosarum, & unges super basis mansionibus, & a nucha usque ad renes. Si eo modice tepefacto ante horam paroxysmorum, inungatur spina relinquendo super ea uestigium eius cum pecia, repelles rigores erraticarum febrium, & quarumlibet simplicium febrium. Sed quartanis & erraticis subuenit a principio periodi ( locus hic cum sequentibus quibusdam uidetur corruptus in excusis codicib. ) in syncope quasi extrema puncta spina: ut eius organum uoce loquatur, sub lingua infirmi ex eo parum appones, postea in aurib. & naribus si necessitas urget. Ex eodem dabis cum postulat necessitas, in suffocatione matricis, & morbo caduco, & aliis plurimis passionibus. Datur pondere tr. ( lego, grani ) unius cum uino odorifero. Sic animum & naturam confortat, & multis affectibus medetur. Praecipue uero prodest melancholicis, tristibus, & quorum uires & membra languent, ac si contusi & per uim debilitati essent. Pro hecticis, admiscebis oleum rosatum aut mastichinum, & unges spinam eorum apud balneum & sine balneo, Hactenus Aponensis. Idem hanc compositionem loco ueri opobalsami miscere suadet Theriacae, Mithridatio, Diacurcumae, Aureae Alexandrinae. Hoc oleo, inquit Epiphanius Empiricus, tanquam matre omnium remediorum ad omnes neruorum passiones utitur, nucham, dorsum & iuncturas bis die illinendo. experimentis enim constat, praecipue in materia frigida. Idem in Balneo Mariae destillari iubet hoc oleum quod non probo. Est & alia Gulielmi Placentini compositio, quam reperio in Luminari maiori in Diacurcuna seu Diacrocu, huius modi. R. Terebinthinae lib. 2. olei communis lib. 3. olei laurini unc. 16. cinnamomi unc. 3. euphorbii, caryophyllorum, baccarum lauri, gummi hederae, serapini, galbani aromatici, opopanacis, ana unciam. thuris, mastiches ana uncias duas. Terantur terenda & destillentur. Haec & alia quaedam balsama diuersa describit etiam Ryffius in suo de destillatione libro. Aqua uiuificans & seni iuuentutem concilians, ex libro Lullii de aquis. Terebinthinae libra. Mellis selibra. Aquae uitae ter quaterue destillatae unciae tres. Ligni aloes bene triti, sandali muscatelli, sing. drachmae tres. Gummi Arabici uncia, ( forte drachma. ) Nucis moschatae, ambrae, utriusque drachmae duae. Omnia trita destilla igne lento, donec habeas primam aquam claram. Et cum secunda inceperit manare, quae erit similis carboni ignito, ignem auge continuo, & separatim serua. Tum rursus aucto igne, tertiam, quae nigra est & densa instar mellis, donec liquor omnis effluxerit. Ex his aquis ultima calidior est, quam prima & secunda. Prima uocatur mater balsami, secunda oleum balsami, tertia balsamum artificiale. Prima in potu datur cum uino tepido. Secunda & tertia prosunt ad remouendum mala quae nouiter corrodunt carnes humani corporis. Prima cum uino tepido albo pota, purgat stomachum ab omni malo humore: & aquam prohibet, ne perueniat ad cor aut partes principales, ut frequenti experientia constat. Linteolum tenue madefactum hac aqua cum paruo digito in nares intrusum, cum aeger ingreditur lectum, & intus relictum, curat a rheumate. Mane & uesperi pota anhelitum foetentem quacunque ex causa, curat. Dentes inde abluti roborantur & dealbantur: & dolore liberantur: siue is ex humore, siue ex sanguine putrefacto proueniat. Quicquid ei impositum fuerit integrum & incorruptum conseruatur. Linteum ea madidum & uulneribus ( inde prius ablutis, ) aut fistulae & aliis impositum ( malignis ulceribus. ) Quartanae resistit, si spina dorsi per aliquot dies cum ea perfricetur. Scabies inde lota sanatur. Linteum ex ea madidum ad haemorrhoides utiliter imponitur. Lana xylina modice in hanc aquam intincta, contra quamuis surditatem utiliter immittitur. Inuncta curat faciei ruborem, paralysin linguae, & omnes frigidos affectus. Secunda & tertia aqua ualent contra noli me tangere: contra regium morbum, collique & gutturis affectus. Item contra fistulam, & malum morbum praecipue si recens fuerit: lauando enim & fouendo, & linteum inde madidum superponendo frequenter curatur. Iuuant etiam si quis collisus lapidibus uel fustibus, uel baculo fuerit. Nullum uenenum eis appropinquare potest, et contacta inde aranea morit. Inunguntur utilissime ad omnem paralysim. Omes corporis partes lauando confirmant. Sciendum est autem quod prima aqua ex his tribus quasi generalis continet omnes uirtutes. Ad corrodendum uero secunda & tertia praeferuntur, magisque haec quam illa. In summa, medentur omnibus morbis qui ex sanguine aut phlegmate putrefacto proueniunt. Apud eundem Lullium aqua mirabilis sic fit. Caryoph. nucis moschate, zinzib. xedoariae, galangae, piperis utriusque, granorum iuniperi, corticum citri, saluiae, basilici, rosmarini, maiorane, mentae rotundae, baccarum lauri, pulegii, gentianae, calaminthae, florum sambuci, rosarum, ammeos, spicae nardi, ligni aloes, cubebarum † ( hic uidetur aliquid deesse ) tam syluestris quam domestici, cardamomi, cinnamomi, calami aromatici, stichados, chamaedryos, chamaepityos, melisse, mastiches, olibani, aloes hepaticae, seminis & florum anethi, sem. artemisiae, sing. uncia. His addes ficus siccas, uuas passas ultramarinas, nucleos dactylorum, amygdalorum dulcium pinguium, singulorum unciam. Mellis albi ueteris selibram. Deinde saccharum duplum ad omnia praedicta. Hec omnia immittes in aqua uitae quinquies aut sexies per alembicum uitreum destillatam, quae pondere triplici species omnes superet. Relicta per biquum destillabis lento igne. Aqua prima clarissima est & pretiosa. Secunda colore differt, alio uase excipienda. est autem alba, utilis ad dealbandum facies mulierum, quibus omnes maculas subito tollit, si uel triduo semel inde lauentur: & odoriferas reddit & claras. Haec aqua balsami seu mater balsami, uocatur: debet autem cum aqua uitae eiusdem ponderis, & in alembico destillari per balneum igne lento. Et effluet primo aqua odorifera et mirabilis, quam recipies per se: deinde alteram coloris crocei, postremo tertiam sanguinei. Uirtutes prime & secundae aque sunt hae: Si altera ipsarum fundatur in uulnus recens non opus est alio remedio: sed intra diem naturalem cum dimidio ad summum sanabitur, modo non sit mortale. Omne ulcus malignum, uetustum, putridum, cancrosum, fistula, lupus, noli me tangere, eisque similia, alterutra de istis aquis lauentur, & curabuntur intra paucos dies. Gutta duntaxat instillata carbunculum intra tres horas extinguit. Si oculus laboret lippitudine, uel tela uel ungula, uel carnoso aliquo tumore innato, tertio quoque die guttam de istis aquis instilles: & intra nouem dies sanabitur, nisi omnino destructus fuerit. Gutta de eis cum pauco generoso uino pota calculum in renibus aut uesica, aut in uirga obstructum, uel intra duas horas frangit, & dolore liberat. Carne mortua inde abluta, breui curatur locus. Si mulier ex utero laboret, parum de eis ex iure aliquo bibat. Si dolor sit ex percussione uel casu sine ulcere, foueatur locus exigua earum portione, & recedet dolor intra tres horas. Simili auxilio neruus contractus, induratus aut aliter male affectus, restituitur. Reliquas earum facultates medicus eruditus per se aestimabit. ¶tertia & sanguinea aqua, que sancta & benedicta cognominatur, adeo excellit uiribus, ut si quis de ea quindecim diebus medio cochleari utatur, curetur a lepra, phthisi, asthmate, hydrope, paralysi, ischiade, syncope, morbo caduco, gutta arthritica, hectica, stranguria: aliisque multis morbis, idque intra duos menses. Senibus iuuentutem recuperat. hominem moribundum desperatumqu; a medicis, restituit, si unica eius gutta in os instillata deglutiatur, ita ut ad cor perueniat. Quod si quis per annum ( quotidie ) quantitatem grani frumenti huius liquoris biberit cum cochleari aquae florum borraginis destillatae instar rosaceae, anno exacto carnibus, sanguine & toto corpore, tum forma tum uiribus, quasi renouatus uidebitur. Aliud balsamum artificiale, ex eodem libro Lullii de aquis. Terebinthinae sesquilibra. galbani unciae duae. aloes cicotrinae, mastiches, caryophyllorum, galangae, cinnamomi, nucis mosch. cupebarum, singulorum uncia. gummi hedere semuncia. Omnia bene trita misce & destilla per alembicum uitreum, igne lento primum, & collige seorsim aquam primam. deinde aucto igne ruffam: & postea magis aucto, oleum rubens, donec nihil amplius destillet: recipiente ter mutato. Habet hoc oleum omnes facultates ueri balsami. ardet enim in aqua, & lac statim congelat. nam si in pinta ( mensura ) lactis ponatur gutta una tepida, statim coagulabitur. Primus liquor uocatur aqua balsami, secundus oleum balsami, tertius balsamum artificiale. Utilis est primus liquor contra fluxiones aurium, si duae aut tres gutte mane & uesperi immittantur. Oculis instillatus lippitudinem emendat, & lachrymas consumit. Superfluos in quauis parte corporis humores mirifice restringit. Dolorem dentium tollit, si lauentur inde, & uermes, si qui insunt, interficit. Tertius liquor impatiens est ueneni, araneis & serpentibus infestus. Duae uel tres guttae in morsum uenenosum instillate, statim sanant. Si hoc liquore circulum descripseris in quo includas animal uenenosum, immorietur id potius quam exeat. In summa, eadem cum theriaca facit, sed efficacius omnia. Omne genus apostematum infusus, intra nouem dies sanat: Et similiter fistulam utcunque malignam, et noli me tangere. Affectus omnes ex phlegmate et frigido humore natos, curat, linteo in eum intincto supra locum dolentem imposito. Exterminat paralysin & omnem tremorem membrorum. neruos mirum in modum confirmat. Calidior est primo & secundo. Si quis guttam eius in manum ponat, statim penetrat sine dolore. Denique alia multa efficit, & omnem affectum ex frigida causa obortum, sanat, si recte usurpentur. Aqua memoriam confirmans. Florum rosmarini, borraginis, chamaemali, uiolarum, rosarum, singulorum uncia. Stichadis, foliorum lauri, sasuchi, saluiae, singulorum uncie duae. Omnia minutatim concisa in optimo uino macerabis & destillabis palembicum. Deinde liquori destillato miscebis terebithinae libram. olibani uncias octo. mastiches, bdellii, anacardorum, singulorumunciam. singula trita admiscebis, & iterato destillabis. Deinde rursus addes, Nucis moschate, macis, galange, cubebarum, cardamomi, singulorum unciam. agallochi, ambrae, moschi, singulorum uncias duas ( si recte habet codex manuscriptus: ) trita mixtaque per quinque dies relinquito, ac tertio destillato, aucto igne donec oleum manare desinat. Aquas uitae quasdam balsamis adnumerandas, reperies in coelo philosophorum Ulstadii, capitibus 44. & 52. Balsamum authoris incerti. Terebinthinae selibra. thuris unciae duae. ligni aloes, croci, utriusque uncia. Mastiches, caryophyllorum, macis, galangae, cinnamomi, zeduarie, cubebarum, nucismuscatae, singulorum semuncia. gummi hederae uel elemi unciae sex. tegularum extinctarum in oleo, ut decet, quas aqua non tetigerit, unciae tres. Terendatere. primo fluet aqua. secundo oleum balsami, tertio balsamum artificiale. Balsamum artificiale ( inquit Mattheolus Senensis in Commentariis in Dioscoridem, quod ad morbos quam plurimos mire efficax reperi, saepe composui hunc in modum. R. resinae larignae, lachrymae abietis purae & liquidae ( aliqui oleum abietis uocant, Germani bulhartz ) utriusque libram. mannae thuris, ladani, utriusque unc. octo. spicae drachmam. mastiches, galangae, caryophyl. casiae odoratae, zedoariae, nucis mosch. cubebarum, agallochi, ana unc. tres. gummi elemi unc. sex. aloes hepaticae, castorei, nucleorum dactylorum, styracis calamite, myrrhae, belzoi, ana unciam. Tere terenda, & mixta liquoribus destilla artificiose. Manabit autem primo aqua clara subtilissima, quae mirum in modum ardet, aqua balsami dictatum sequetur oleum flauum, subtile, quod uocant oleum balsami. postremo balsamum artificiale, rubens. Prima aqua, ut expertus sum, uentriculos frigidos mirifice iuuat, et phlegma consumit. Liquor secundus excellenter medetur uulneribu. fistulis, doloribus neruorum & articulorum. Tertius non ad praedicta solum utilis est, sed insuper alia complura, quae breuitatis causa relinquo. Aliud. R. Terebinthinae lib. ii. Galbani, gummi hedere ana lib. s. Rosarum, bedegar, rorism. uiridium unc. 4. R. Gummina & tere grosso modo. infunde in aqua ros. Post recipe terebinthinam & funde simul, & sparge desuper aquam ros. post adde flores & coque omnia simul: & cum aqua fere fuerit consumpta, ponantur in alembico: et aquam primo destillantem proiice: tum sequetur oleum. Aliud, mater balsami dictum. R. Terebinthinae lib.i. olei laurini unc. 6. galbani, gummi elemi, ana unc. 6. gummi ederae unc. ii. olibani uncias ii. Ligni aloes drachm.i.masticis, myrrhe, aloes, laudani, castorei, rasae ( resinae ) pini anadrach. ii. gummi oliuarum arborum li.i. Caryoph. galangae, cymini, cinnamomi, nucis muscatae, zedoariae, cubebarum, ana drach. iii. Tormentillae, dictam ni albi, ana drac. 6. Mixta omnia destillentur per alembicum uitreum. Aliud, Dornstetteri excellentis apud Germanos medici. R. xylobalsami unciam. Opopanacis, resinae pini, bdelli; galbani, ammoniaci, mastiches, sarcocollae, gummi elemi, olibani, myrrhae, benzoi, singulorum semunciam. Euonymi Olei benedicti, laurini, ladani puri, singulo400 rum sescunciam. Carpobalsami, opobalsami ( uel loco eius, balsami ex descriptione Guilielmi Placentini, ) utriusque semunciam. Sanguinis draconis drachmas duas. Castorei, spicae nardi, galangae, cubebarum, cinnamomi, cardamomi, granorum paradisi, corticum citri, singul. drachmam. Olei terebinthinae ad pondus omnium. Macerata simul per dies aliquot, destillentur in Balneo M. ( ego in cineribus malim. ) De balsamis quae extra corpus usurpantur. Superiora omnia tum intra tum extra corpus usurpantur: ea uero quae sequuntur, extra tantum, aut praecipue. Balsamum breuiter sic fit. Terebinthinae libra. mastiches, cerae nouae, utriusque uncia. croci drachmae duae. Mixta destillentur. Balsamum siue oleum benedictum ad uulnera, paralysin, & c. Olei terebinthinae libra. Olei laurini uncie due. Galbani, gummi elemi, utriusque drachmae sex. Gummi hederae, thuris, mastiches, ligni aloes, olibani, singulorum drach. duae. Aloes, myrrhae, laudani, castorei, singulorum drachmae tres. Omnia terantur & infundantur in terebinthina & oleo ad tres dies. Postea, recipe galangae, cinnamomi, nucis mosch. zedoariae, cubebarum, de sing. semunciam. Dictamni, consolidae minoris, utriusque drachmas tres. Contrita hec pone inaquae uitae unciis quatuor ad tres dies. Misce omnia & destilla in cinere continuando semper ignem die noctuqu; donec compleatur: & muta uas recipiens secundum mutationem coloris eius quod destillatur. Balsamum ad cicatrices, & c. Si ratio ne percussionis ( inquit Lullius circa finem libri 2. de quinta essentia ) manserit signum magnum in facie uel aliis partibus corporis, hoc remedio id signum remouere poteris, non omnino, sed ut multo minus appareat. Mastiches unciae quatuor. Corticis malorum granatorum dulcium, gummi, cyperi, carpobalsami, singulorum unciae duae. Croci uncia. Terebinthinae librae duae. Olei oliuarum antiquissimi uncie quatuor. Tere terenda & cribra, & misce cum terebinthina & carpobalsamo, & una cum oleo destilla igne lento. Destillatum liquorem pones in fimo uel uinaceis diebus quatuor. deinde uteris, ceu uero balsamo, cuius notas omnes praestat, & pro eo uendi potest. Aqua mirabilis uel oleum ad strumas gutturis, unde homines gutturosi dicuntur. Olei laurini unciae sex. Olibani, mastiches, gummi Arabici, terebinthinae clare, singulorum unciae tres. Misce in mortario & destilla in alembico. deinde aquae extractae addes cinerem ( de la cendre, Gallice: nisi legendum sit de la cedre, ut cedriam intelligamus. Tum rursus destillato, & secundum istum liquorem instar balsami serua. Saepius die bronchocelis inunctus, paulatim eas imminuit. Balsamum artificiale, non destillandum, sed coquendum tantum, ex libello Gallico And. Furnerii. Olibani, galbani, olei de papauere albo, olei de amygdalis amaris, terebinthinae clarae, singulorum uncia. Uiridis aeris in puluerem redacti unciae tres, ( ung quarteron, Gallice. sed nimia haec quantitas uidetur. ) Olei oliuarum librae due. Oleum in patella plumbata super igne calfacies, & cum bullire coeperit, galbanum frustulatim immittito, & ad lentum ignem leniter subinde moueto: deinde mastichen & olibanum addito, & moue donec paulatim liquentur. Deinde picem & terebinthinam ( sed picis mentionem supra omisit, ) igne lento ita ne ebulliant. Tum aufer ab igne, & reliqua duo olea adiice, & mouendo commisce, & iterum modice ad ignem pone. Tandem uiride eris immitte, permisce, & cola per pannum nouum in uas alte 404 Euonymi rum plumbatum. Cum uero uti uolueris oleo dicto, uideudum est prius ne quis neruus aut uena propemodum dissecta sit. Tum ulcere diligenter purgato, modicum huius olei in uasculo aut cochleari aeneo calfacies, & tam calidum quam aeger tolerare poterit, immittes, ea copia qua uulnus totum satis madefiat. Deinde lanam succidam nigram a genitalibus ueruecis impones, aut e cannabi linteum ter aut quater complicatum, & ad horas quatuor illigatum relinques. Quod si tum dolor non cessauerit, iterum infundes ut supra dictum est: et semper curabis ut purum sit ulcus. sic paucis diebus mirabiliter sanescet. Sunt qui terebinthinam & gummi quaedam in cucurbita uitrea commisceant, eamque luto clausam in arena positam modice bullire sinant, deinde aliquandiu relinquant donec faeces in fundo subsidant, indurenturque: tum colant. Balsamo a quibusdam comparatur etiam oleum de hyperico, quod quia non destillatur infra describam. Aqua educens ossa, & ne putredo uulneribus accidat, praeseruans. Terebinthinae purae & albae sed illotae, zopissae, mellis, singulorum libra. Resinae pineae albae selibra, Destillentur. Aqua Epiphanii ad fistulas composita cu terebinthina, gummis quibusdam & aromatibus & c. supra a nobis posita est, secunda ordine inter aquas compositas ad externos quosdam ulcerosos affectus. Et rursus alia similis ordine tertia. De Oleis Ex Animalium partibus, uel excrementis. Ex ossibus & medullis potest sublimando trahi oleum, Syluius. Oleum ex uitellis ouorum, alembico destillari potest, ut oleum philosophorum Mesue, Syluius. Uide supra, ubi de oleorum destillatione per descensum in 406 Euonymi genere tractauimus ex Ulstadio. Oleum de stercore humano. Uide supra in Aqua stercoris humani. De sanguinis humani liquore, uide supra in Quinta essentia. De mellis destillatione, supra scripsimus inter aquas que destillantur in Rosariis, & c. Est autem huius qui postremus fluit liquor crassiusculus, ut oleum, puto, nominari possit. Olea destillata etiam inter se misceri possunt, ut in hoc Epiphanii Empirici remedio, ad lentigines & omnem scabritiem & maculas faciei commendato. Lactis uirginei sesquuncia. Aquae rosacee cum pauco sulphure uncia. Oleorum de tartaro, de frumento, de uitellis, singulorum semuncia. caphurae scrupulus. Quamuis haec olea non soleant per destillationem fieri: oleum tamen de frumento & de uitellis, meliora fiunt destillata. De Oleis Ex Metallis, lateribus, gagate, succino. Aquae & olea chymistarum industria singulari secreta, maximarum sunt uirium, & essentiae tam tenuis, ut olei cuiusdam gutta fortuito illapsa in lectum, stragula eius multiplicia & culcitras momento penetrarit, asseresque fundum lecti sternentes usserit, Syluius. Uidetur autem haec penetrandi uis ad olea metallis extracta praecipue pertinere, quibus magis etiam urendi uis inest. Aceti destillati praecipue usum esse uideo pro extrahendis oleis de metallis, ut antimonio, plumbo, cerussa. Alii aliis liquoribus acribus & calidissimis ad id utuntur, ut lixiuio acri, aqua ardente, urina destillata, aqua forti. Lullius canone quinto libri primi de quinta essentia, cum docuisset extrahere quatuor elementa a plantis, subdit. Et sic quoque facies cum metallis, prius cum nostro menstruo illa resoluere facies sub fimo per hebdomadem. oportet autem menstruum esse acutum cum uegetabilibus aliquibus quae infra in Quaestionario dicemus. Postquam uero metalla fuerint dissoluta, pone ad destillandum in igne primi gradus, & exibit menstruum, & manebit calx metalli in fundo. Post hoc uero reitera supra faeces metalli de nouo menstruo ad pondera metalli, & pone ad putrefaciendum per mensem cum dimidio, & post hoc destilla sicut fecisti de uegetabilibus, sed qualibet uice addas nouum menstruum super faeces. Alias diuersas philosophorum opiniones in extractione elementorum a mineralibus in libro tertio explicabimus, Haec ille. Oleis metallicis omnibus commune esse puto, qnod caeteris oleis grauiora sint, ut Cardanus insinuat: & alius quidam guttas olei de uitriolo ponderosas esse scribit. Oleum destillatum ex auripigmento aut mysi ( seu uitriolo Rom. ) arteriis et cordis regioni illitum, hominem ueneno infectum, etiam acutissimo, & tactu duntaxat occidente, seruare posse existimo, Cardanus. Et mox, At postquam in hos sermones incidimus, haud ab re esse puto illud quaerere, quonam pacto oleum parari possit, quod illitum arteriis cogat uenenum extrudi uomitu aut purgatione, uel sudore, uel urina. Certum est metallicum esse oportere, quod ualidissimum esse debet. Uidi ego quandoque tale, & solo pondere quod esset metallicum hand dubie coniectaui. Oportet & ex ueneni natura illud esse. nam immodica caliditate, ut dictum est, delet prius conceptam malam uim: & similitudine auocat exterius quod nocet, & contrarietate pellit. Oportet & discutientem illi non paruam inesse uim, & rursus aduersus uenena ipsa contrarietatem quandam. quae duo laseris succo conueniunt. Igit quae propellere uenenum debent, oportet metallica esse uenena, non tamen acerbissima: & calidissima & discutientia, & uenenis quodammodo contraria. Horum igitur materia his constare potest, misy et auripigmento, & laseris succo, & gentiana, & pinguedine serpentium uenenosorum, & aconito. Quod si cuipiam terrae ex his ( predictis uiribus, ut sunt discutere, uenenis resistere etc. ) plura insint, detractum oleum ui ignis omnium erit praestantissimum. Et paulo post, Caeterum oleum quod sola arteriarum illitione uenenum extrudat, non hoc sensu praestantissimum dixerim, ut etiam praeter id des in potu, theriacam aut lac aut aliud excellens remedium, quin etiam melius proficeret. Illud bene ausim dicere, illitionem arteriarum, et admota exterius, esse his que bibuntur praestantiora ac ualidiora, hoc uno duntaxat excepto quod uenenum adhuc in uentriculo maneat. Nam his ( uenenis recenter sumptis, ut nondum e uentriculo egressa sint ) que uomitum ualidum prouocant prestantissima sunt, ut lac, lixiuium, oleum, aqua nucis uomicae. Igitur in morsibus uenenatis, in aculeorum ictibus, in unguentis uenenosis, in potu ueneni quod iam ad prae cordia penetrauerit, exterius adhibita auxilia ualidiora sunt, & c. Haec ex Cardano pluribus descripsi, ut inde etiam magis ratio constaret mirabilis illius de scorpionibus, & c. olei, quod quia absque destillatione fit, inferius separatim describam. Antimonii oleum utilissimum est ad omnia ulcera maligna, ut ipse feliciter experior. Purgatur autem antimonium prius, multoties fusum & liquatum igne. Longe ab hoc differt oleum de an timonio chymistarum, quo argentum illi colore aureo insignire conantur, Matthaeolus in Dioscoridem. Oleum de antimonio quomodo fiat, ad ulcera & fistulas, scripsi superius ex Ulstadio, in tractatione de Quinta esseniia. Sed empirici quidam etiam ad diuersas intra corpus affectiones oleum ex antimonio parant, quod miris & magnis laudibus extollunt. Parant autem hunc fere in modum, ut audio. Antimonii selibra, tartari calcionati albi tantundem: simul tundantur & in tigillo ( crucibulo ) aurifabri super prunis si mulliquentur seu soluantur: liquata effundantur in testam aliquam, ubi agitentur miscendo: & cum in massam induruerint, iterum tundantur, & colentur per colum ( id est sacculum eius figurae quae est sacci pro uino Hippocratico ut uocant ) in loco humido, ( calido & humido ) ut in cella uinaria, colo suspenso. sic enim paulatim extillabit oleum, quod a nonnullis propter colorem sanguineum Rubedo antimonii uocatur, & similiter ab aurifabris quibusdam conficitur ad nescio quam tincturam. Ad remedia uero humani corporis cum quinta essentia uini uel aqua ardente praeparari debet, ita ut duplum fere eius affundatur ad praedictam antimonii rubedinem: & in cucurbita diligenter agitentur, misceantur, ac ita destillentur in cineribus ter uel quater, donec spiritus omnem malum odorem amittat. Semper aute miscendae agitandaeque sunt feces cum aquam destillatam super eas refundis, aut enm quintam essentiam recentem superinfundis. neque enim satis certus sum utro modo fieri debeat. Sunt qui ab initio statim acetum rubrum acerrimum ( destillatum ) cum antimonio & tartaro calcionato simul liquandis misceant. Sed haec omnia scribo non tanquam certa: uerum ut obiter ante annos aliquot ab empirico quodam excepta annotaui. Scio chymistas et aurifabros quosdam oleum uel quintam essentiam antimonii tanquam thesaurum perfectissimum quaerere. Hi primum lixiuium acre compositum ex uiua calce et cinere clauellato per filtrum destillant: & in hoc lixiuio per horas quinque antimonium subtiliter tritum coquunt: & rursus refrigeratum hoc lixiuium per filtrum destillant: & quod de antimonio simul transierit, nempe puluerem coloris lutei, reseruant. Deinde acetum acerrimum rubrum destillatum infundunt supra antimonium in cucurbita positum, ita ut digitis tribus aut quatuor emineat: in loco calido per dies aliquot ponunt, & quotidie decies aut uigesies agitando permiscent. deinde acetum in aliud uas uitreum leniter defundunt, ita ut nihil perturbetur. Hoc quinquies aut sexies repetunt, ( ( nouum semper acetum super antimonium in cucurbita relictum fundendo, ) demum acetum omne coniungunt, & destillant per alembicum lento igne, donec oleum fluere incipiat. Est autem hoc oleum, siue quinta essentia antimonii, colore sanguineo. Hoc Mercurium tingunt, & incomparabilem thesaurum esse aiunt, summum chymiae mysterium: ut ex libro quodam Germanico manuscripto transtulimus. Oleum ex antimonio elicitur rubrum, acutumqu; ualde, sulphur olet, & uim cius ( antimonii ) retinet, ob substantiae crassitudinem ad pauca utile, Cardanus. Calx integra oleo communi restinguatur, alembico uitreodestilletur, manabit oleum ossi corrupto idoneum, Syluius. Calcis uiuae frustum integrum infundatur in oleo communi, donec calx in puluerem redncatur, tum destilletur in alembico uitreo, & emanabit oleum calcinum, quod primus descripsit Leo nardus de Praedapalea Patauinus, Io. Iacobus de Manliis. De cerussa oleum: uide supra ubi de quinta essentia egimus ex Uistadio. Oleum ex gagante sacratum daemoniacis, epilepticis, paralyticis, spasmicis, tetanicis, arthriticis, ab utero suffocatis saluberrimum, conceptumque adiuuat. Fit ex gagatis lapidibus, quomodo oleum iuniperi ( per descensum, ) uel sublimatione ( ut oleum de lateribus, ) Mesues interprete lac. Syluio: cuius ex scholiis uerba haec subiicimus. Cum bitumen gagate multo uilius sit, & uiribus aut iisdem aut ualidioribus, tentari posset ex ipso oleum, quod largius fluet, praesertim si recens est bitumen, cum ipsum sit terrae uelut adeps, & olei uice uratur accolis locus Asphaltitae & locorum aliorum bituminosorum. Deinde an epilepsiam iuuare possit dubitat, cum odore illo bituminis tetro epilepsiam magis prodat. Mihi uero uerisimile uideturiuuari ab eo epilepsiam attenuando, digerendo, siccando, quasuires cum et antea non ignauas obtineat, tum multo magis liquor eius destillatus haec praestat. Neque uero ideo non iuuat hunc morbum, quoniam eundem odoris eius hituminosi suffitu prodi uerisimile sit, ut myrrhae, galbani, & cornuum, ungularum pelliumque caprae & hirci suffitu. Nam & cornua & ungulas diuersorum animalium, aduersus hoc malum medici usurpant, scobe eorum intra corpus data. neque enim eadem ratio est si quid suffiatur, & si sumatur simpliciter. Sed his de rebus non tam ex rationibus & coniecturis, quam experimentis docere debebant medici. Ipse suffitum contriti succini ( quod ipsum quoque bituminis generi adscribitur ) praesertim albi, naribus epileptici admoueri uidi, prunis in cochleari impositum, & mox sedari paroxysmum. quod & odore suo tantum poma, ut uocat, cum moscho uel ambra composita prestant. Quod uero de daemonia cis scribit Mesue ( inquit Syluius ) super stitiosum est, a Christianoque homine alienum. Sulfur & gagates igni liquant, ut liquores omnes, Idem. Oleum philosophorum ( quod etiam oleum sapientiae, & perfecti magisterii, & benedictum, & diuinum, & sanctum quidam uocarunt, ) ueterum omnium consensu effectibus secretis non paucis est efficacissimum. Nam calfacit, siccat, essentiae tenuitate in altum penetrat, digerit, materiam omnem excrementosam consumit. Ob id epilepsiae, paralysi, uertigini, obliuioni, & lienis, renum, uesicae, uteri, neruorum, articulorum omnium, & reliquarum partium neruosarum doloribus frigidis maiorem in modum confert. Est autem quoddam naturale siue minerale, & aliud marinum quod ex insulis ac scopulis fluit, ( naphtha dictum: ) in quo genere praefertur subalbum, mediae bonitatis subrubrum est: subnigrum uero & crassum, pessimum. Caeterum arte sic fit: Lateres ex terra rubente multum antiquatos in frusta comminutos carbonibus non fumantibus accende, donec igniti rubeant: tunc concha, oleo rorismarini ( alchichil ) uel antiquo claro plena extingue, & quoad eius fieri potest oleo imbue. sicca per se in casulis, ( caczobis, Monachi in Mesuen: apud quos etiam caczola mox pro cucurbita legitur. ) Post minutissime tere, & uasi per sublimationem destillandum trade, luto chymistarum capitello committe, carbonibus in fornace accensis coquedonec oleum destillet in phialam uitream naso imo capitelli agglutinatam ( argilla & pilo, Bulcasis, ) quam exacte obstructam reconde & serua. quanto enim antiquius, tanto ualentius fuerit, Mesue interprete Syluio, cuius hic etiam ex Scholiis uerba subscripsi. Oleum ( inquit ) de lateribus tam tenue est, ut momento latissime spargatur: si manui infundatur, eam cito penetret. Oleo balsami est multo tenuius, calidius, & in affectibus frigidis efficacius. urinam mouet, lapidem frangit, uermes enecat, aurium tinnitui a flatu crasso, paralysi, spasmo cynico, ischiadi, gonagrae, podagrae, & caeterarum iuncturarum doloribus prodest, potum aut inunctum: sed praua eius portio aquae affectui aptae mista bibatur. Hoc oleum a Rasi etiam in Antidotario, & Bulcasi in libro qui Seruitor in scribitur, paratur: ubi Bulcasis lateres nouos qui aquam nondum senserint, praefert, quia oleum melius imbibunt: & eos in frusta unciae unius diuidit, ac in uase uitreo aut uitrato probeque lutato ita componit, ut eius pars tertia maneat uacua. Ignem primo leuiorem fieri oportet, sed qui fundum uasis attingat, paulatim augeri. Primo exibit aqua, deinde oleum ( rubens, Bulcasis ) per se colligendum. Sic terebinthinam guaiacum, & alia multa destillamus. Oleum etiam chamaemalinum, & nardinum quoque, benedictum dicitur Mesuae: sed hoc ( de lateribus ) prestantissimum est, et quibusdam petrelaeum uocatur, Haec Syluius. Foetidum est hoc oleum, sed summe penetratiuum, Io. Iac. de Manliis. ¶ Uide quaedam supra, ubi de destillatione oleorum per descensum in genere egimus ex Ulstadio. ¶bulcasis frusta singula unciae ( drachmae, Rasis ) magnitudine ignita, in oleum antiquissimum immergere iubet, & extincta ab oleo extrahere: & simul omnia crassiuscule trita, in unum aut plura uasa destillatoria, quae uentres nominat, ponere, ut duae uasis partes uel amplius impleant. lubet etiam cauere ne ignis appropiquet huic oleo ( dum destillatur ) facillime enim accendi, & aegre extingui. Deinde iterum noua frusta laterum. praeparata ut prius destillari, donec satis olei collectum sit. quod in uase stricti orificii diligentissime obstructum cum cera ( & terra ) seruari iubet. facilime enim exhalare propter subtilitatem suae substantiae. Hoc oleo ( inquit ) utere in egritudinib. frigidis, ut epilepsia, apoplexia, grauitate auditus, & arthritide frigida. reliquos eius effectus explicaui in libro de oleis. est enim res secreta philosophorum. Parandi modum Rasis eundem omnino describit. Ioleum quod balsaminum uulgus uocat ( e spica, ) excitat subito comitialiter humi prostratos, naribus subditum olfaciendum, aut quod ex lateritio lapide eximunt, a saxo nomen habet, Alexander Benedictus. ¶ Hoc oleum fit etiam aliis quibusdam admixtis, ut in libro quodam manuscripto reperi, cuius hic uerba adiiciam. Lateres rubeos uetustissimos, aut recentes quidem sed ab aqua intactos in frustula confringes, eaque ignita extingue in oleo oliuarum, uel quod melius est in laurino. Mox rursus candefacies, & extingues ut prius, donec nigrescant. Deinde frusta haec impones in alembicum una cum oleo in quo extinxisti, si quid eius reliquum est: sin minus, recens affunde ad mensuram digiti. Postea addes castorei, & spicae nardi, uel eius locorutae, utriusque partem unam: costi partes duas. Trita haec misce cum lateribus in cucurbita: quam in fimo equino dieb. circiter uiginti defodies. Tandem destillabis, aucto paulatim igne. Primus liquor bonus est, secundus melior, sed optimus tertius colore rubeo. Hoc loleum prodest aduersus omnes frigidos affectus ut balsamum, quo quidem subtilius est, & calidius, utiliusque in morbis frigidis. Perforat enim manum cito, & spatio lato expanditur. Uesicae lapidem & frigidos affectus eiusdem curat. Urinam prouocat. Aurium noxis frigidis medetur, & uermes earum interimit. Utilissimum est paralyticis, & cynico spasmo inunctum aut potum: item ischiadi, & dolori iuncturarum et dorsi. Emplastrum cum hoc oleo & sale Ammoniaco paratum, splenis apostemata & durities breui tempore dissoluit. Ad epilepsiam ualet & narium obstructionem naribus iniectum. Calefacit cerebrum, memoriam confirmat. dolorem dentium sedat. Iniectum utero menses prouocat. Embryon uiuum aut mortuum educit. Ora uenarum aperit, & sanguinem coagulatum dissoluit. Pulmonem purgat ab humoribus crassis. Gutte eius aliquot cum syrupo rosarum potae, anhelos iuuant. Aquam ad oculos descendentem, id est suffussionem, mire consumit. Si piscatores inunxerintinde retia, pisces innumeros illicient. Ferrum eo madidum & igni admotum, statim ardebit. Uermes occidit ubicunque fuerint. In testa oui uel alio uase calefactum, loco dolenti utili ter guttatim infunditur, donec dolor remittat. Uenenis frigidis resistit, ut ictui scorpionis & opio & hyoscyamo per os sumptis. Calculos uesicae pellit cortice petroselini aut foeniculi admixto, ( decoctis nimirum corticibus radicum in aqua, & modica huius decocti parte cum una aut altera gutta in potu sumpta. ) Sed haec omnia ferme Rasis in Antidotario simplici oleo Benedicto, hoc est destillato e solis lateribus & oleo, attribuit. Praefertur, inquit Rasis, quod ualde rubeum est, fortis odoris, subtilis substantiae. Oleum de plumbo: Uide supra ubi Ulstadii uerba de quinta essentia recitauimus. Succinum artificiosa coquendi ratione uertitur in oleum sui coloris, Ge. Agricola. Fieri nimirum e succino oleum potest eodem modo quo e gagate, de quo supra scripsimus. Uidentur enim naturae non dissimilis esse. Germani communi nomine uoeant aggstein: nigri tantum differentiam addentes gagati. Cardanus camphoram quoque cogenerem esse putat, hoc argumento quod succini suffitus linteolo madido exceptus, camphorae odorem in eo postea reddat, quod tamen mihi experienti non ita uisum est. Sulfur illitum & potum, scabies, lepras, & Gallicum morbum tollit. sed uehementiore ui oleum eius, quod quomodo fiat in libris de morbo Gallico docuimus, Cardan. Sed libros eius de morbo Gallico nondum aeditos puto. Sal oleum in se continet, si bitumini immisceatur. Unde Arrianus refert, apud Ichthyophagos, in Indica historia, ex sale oleum illos excipere. Indicium quoque quod oliuae littore maris gaudeant. nam salsum solum etiam non leuiter pingue est. Sed, ut dixi, oleum omnia sic continent, quod ui ignis detrahi potest. At multum non potest continere, nisi bitumen admixtum habeat, Cardanus. eligendum est purum & ignem non ex pertum, ( praecipue uiuum, & cinerei coloris. ) Hoc oleum Romae pluribus modis fit, per sublimationem & per descensionem, & c. Ualet autem ad multa & praecipue ad fistulas, & ad curanda oris ulcera, quae gangraenas appellant, in quibus curandis maxime excellit. Madefacta enim pennae aut alicuius festuce extremitate, ipsa ulcera semel aut bis tantum contacta, continuo mortificata sanantur, Monachi in Mesuen. ¶ Uitreumuas ( ut scribit Matthaeolus Senen. in libro de morbo Gallico ) tintinnabuli non absimile, illitum figulari luto, a terra unius cubiti mensura, eneo uel ferreo filo suspendes, sub quo metretam uitream maioris circumferentiae, in cuius medio inuersus fuerit cyathus statues. Porro cyathi fundus ferream bracteam digitorum quatuor latitudinis ex igne candentem sustineat, ex qua sulfur accendatur. Hoc dum comburitur, recentius superaddatur. Inde fiet ut ex fumo ascendente suspensum uas breui temporis interuallo guttatim in inferiorem paropsidem destillet oleum, quod diligenter collectum uitrea conseruabis ampulla. ¶ Sulfur ignem non expertum, uel flauissimum, inter urendum fumum crassum remittit, excipiendum campana uitrea aut silicea. In qua ex uapore crasso oleum concretum destillat in uas planum capax, in cuius medio sulfur uasculo conditum uritur. Aliis trito sulfuri per aquam uitae incensam ignea consumitur substantia, post reliquum destillatur ut oleum philosophorum. Alii sulfuris flaui, terebinthinae, utriusque uncias tres, olei rosati libram unam, coquunt igne lento, cum uini odori unciis duab. ad uini consumptionem, ( ut in Luminari maiori legitur, ) Syluius. ¶ In duabus olei de semine lini partibus, partem unam sulfuris uiui immitte, simul optime tere & relinque sub fimo per duos dies in uase bene obturato, eritque clarum & pulchrum. ¶ Sed omnia haec olea uidentur in hoc solum parari ut extra corpus adhibeantur. ego empiricos quosdam hodie esse audio qui etiam intra corpus oleum quoddam de sulfure propinent, aduersus comitiales praecipue: & forsan id cuius ignea substantia, ut Syluius meminit, per aquam uitae accensam prius consumpta est, deinde per sublimationem destillatum, tutius ceteris intra corpus exhiberi posset. Uitrioli oleum a chymistis pariter et medicis expetitur, & tanquam res secretissima occultatur. Ego descriptiones aliquas ponam quas ab amicis accepi, uel in libris manuscriptis inueni. & post caeteras efficacissimum quendam et mihi cognitum huius olei modum declarabo, quo Empiricus quidam apud nos ad omne ferme genus morborum curandum utebatur, & in multis quidem feliciter, & c. ¶ Uitriolum in calcem rediges, ut nosti, deinde aquam ardentem affundes, ita ut modice excedat, Tum aquam ardentem per destillationem in phiala, aut retorto, aut cucurbita ( in latus inclinata ) separato. Ea detracta paulatim spiritus uitrioli urgeto, ignem magis atque magis augendo, donec spiritus omnes transierint. Hunc liquorem destillatum impone iterum in uas aliquod ex tribus predictis, et in caccabo aqua pleno destilla, donec quicquid inest aquo sum secernatur, id quod omni industria efficere conaberis, ut omnino aquositas tota separetur, siue per alembicu ( rostratum, ) siue cecum, cuius interior margo limbum habeat cauum instar alembici ( s. rostrati. ) Da operam ut aqua in caccabo leniter bulliat, ( si modo bullire debet. Germanica uox sieden aequiuoca uidetur: ) ut aquositas sola ascendat, & oleum semper in fundo cucurbitae maneat. ad hoc efficiendum, ut minimum biduo tibi opus est. Deinde relictum in cucurbita oleum in cucurbitam aut aliud uas ex praedictis luto loricatum immittes et destillabis, obseruabisque num aqua aliqua ante spiritus transeat. Nam si quicquam aquosum adhuc per mixtum fuerit, necesse est ut postea in Sole aut loco calido ponas cum alembico caeco, ut aquositas eleuata in limbo alembici remaneat. Hoc si aliquoties repetas, hanc insolationem dico, oleum semper suauius & melius euadet. Quinetiam olei destillationem secundo aut tertio repetere poteris. sic enim magis magisque rectificatur oleum. Huius olei duas tresue guttas aduersus omne genus morborum propinare poteris, per se, aut cum aquis ad singulos affectus idoneis. Hoc oleum ipse gustaui suaue, gratum, & efficax est, colore ( si memini ) albicans. Alius modus. Uitrioli Romani libras quatuor desicca in uase fictili ad rubedinem usque. deinde contritum pone in cucurbita uitrea diligenter luto inducta, ( ut fit pro aqua forti: ) & leni primum igne paulatim gradus ignis augendo destilla, donec fumi albi incipiant exire de rostro cucurbitae. tunc pones uas receptorium magnum luto munitum: & ignem excitabis cum lignis per duodecim horas semper continuando: & exibunt ( tandem ) guttae rubee & ponderosae. Cum uero receptorium incipiet esse clarum, res perfecta est: quare desines, ut uasa refrigerentur. Postea pones in alembico paruo ad separandum phlegma, & reseruabis reliquum, insolabisque per dies nouem. Cum uolueris uti, da cum bono uino albo, uel Maluasia, sex uel septem guttas, ita ut tribus aut quatuor horis postea nihil edatur. conuenit etiam ante somnum, si nihil superbibatur. Utilis est hic liquor dolenti stomacho, leprosis, calculosis, urinae retentioni, febrientibus: & in peste cum aqua acetosae, tepidius, ad iecta semidrachma de speciebus diamargariton frigidi si reperiri possunt. Alius apparatus olei de uitriolo contra morbos innumeros. Uitrioli Romani quantum uolueris pone in cucurbita ad rubificandum, cum igne qui adhibetur aquae forti per horas uigintiquatuor, quandiu aqua sine spiritibus procedit, & amplius si non erit rubificatum, semper eundem ignem seruando. Cum iam rubificatum fuerit, aufer capellum ( alembicum ) & recipientem, & serua aquam ad secreta dicenda. Postea contere uitriolum, & in cucurbita pone cum quinque partibus quintae essentie uini, ut uitriolum imbibatur. Debet autem cucurbita in furno transuersa imponi, cui alteram ( recepturam oleum ) forinsecus oppones, cuius fundus impositus sit in uase aquae frigidae. Tum ignem in furno excitabis, non minus uehementem, quam pro aqua forti fit. Sic effluet primum aqua uitae, & demum aucto igne oleum uitrioli sequetur. Deinde aquam uitae ab oleo separabis capello imposito cucurbitae cotinenti utrunque, & recipiente foris apposito, cum igne aquae fortis. Sed ut res clarior fiat figuram qualemcumque deliniauimus fornacis in qua oleum destillari debet, transuerso cucurbitae situ, igne circunquaque excitato, ut oleum emanans refrigerium praeterquam in recipiente non inueniat. Uires huius olei innumerae sunt, qua rum aliquas hic recensebimus, ut reliquas medicus eruditus per se coniiciat. Illis qui morbum aliquem calidum aut frigidum, magis tamen frigidum sentiunt, da bis quatuor guttas e uino bono uel aqua ardenti ieiunis summo diluculo, & ne quid cibi ante quatuor horas sumant interdices. Aduersus febrim con tinuam da octo guttas cum semuncia aquae rosatae, diluculo, ut dictum est. & similiter etiam contra alios morbos cum liquoribus destillatis aut decoimage 8 ctionibus idoneis. Quod ad dosin, robustis hominibus octo guttas dare poteris, mediocribus quinque, debilibus quatuor etc. In hoc oleo si solueris marchasitam auream, tinget Lunam ad omnes gradus. Alius modus pro eodem, ut melius & purius fiat. Uitrioli Romani quantum uoles pone in cucurbita fictili ex terra crucibulorum, intus uitreata: & in furno, ut supra dictum est, cum igne aquae fortis destilla: & effluet aqua alba uitrioli. deinde cessante illa, augebis ignem, & sequetur aqua uiridis. quae cum desierit, ignem fortissimum supra infraque excitabis, & emanabit oleum rubeum. Uas recipiens mutabis pro liquorum mutationibus: Uel tres illos liquores uase uno excipies, & aquas postea ab oleo separabis destillando, & remanebit in cucurbita oleum. Fit autem haec separatio cucurbita erecta ( cum capello & recipiente: ) prima uero olei destillatio, cucurbita iacente transuersa, ut dictum est. Si modicum lanae xylinae intingas in aqua uitrioli Romani, & cum ea tangas quaeuis mala oris, facile sanabis, Ex libro amici cuiusdam manuscripto. Uidetur autem hic aqua intelligi quae prior fluit, extra corpus tantum usurpanda, non ipsum oleum uitrioli, quod pretiosius & purius, & aduersus intrinsecos morbos propinandum seruatur. ¶ De uiribus olei uitrioli, ex eodem codice manuscripto. Uinum Maluati cum cum modico olei uitrioli bibe, continuando per quinque uel octo dies. obstructionibus liberat, sanguinem purgat, calculum pellit. Malam scabie curat, si bibatur cum aqua fumariae & myrobalanis conditis. Renouat hominem cum aqua endiuiae. Capitis quosuis dolores sanat cum aqua samsuchi, aut buglossi, aut melissae: item uertiginem, si modo continuetur. Cum aqua agrestae omne genus morborum curat, purgato prius corpore. Restaurat memoriam 436 „ Euonymi cum aqua acori aut foeniculi. Somnum conciliat cum semine lactucae aut papaueris. Melancholicis prodest cum aqua buglossi aut borraginis. Rabidos ( insanos ) curat cum aqua nympheae, continuando. item apostematacalida: et lethargum cum aqua rutae agrestis. Purgat corpus cum aqua uitae. paralysin sanat cum aqua mentastri uel saluie & hyssopi: spasmum cum aqua saluiae, tremulos cum aqua basilici: & diuersos morbos internos cum aqua trifolii. omnem debilitatem oculorum cum aqua foeniculi. rheuma a capite, lilii. catarrhum cum aqua adianti & hyssopi, & tussim. similiter morbum lateralem cum aqua plantaginis. pleuresin cum aqua capillorum Ueneris. stomachi debilitatem cum aqua menthae. Cum aqua cydoniorum uomitum restringit: quod si aeger fuerit humidi temperameti detur cu aqua plantaginis uel burse pastoris, cum pauco diarhodon. Fluxu uentris curat cum aqua plantaginis, colicam cum aquarutae. Cum aqua absinthii morsibus uenenatis resistit. Sanat omnia apostemata, & hydropem, continuando. Membris resolutis prodest, si infricet cum felle bouis. Cum tamarindis lieni medetur. cum aqua raphani & tribuli marini, calculos pellit, & renum obstructiones aperit. Febres omnes sanat cum aqua agrestae, & quasdam species leprae, continuando. Hoc uerum est aurum potabile, & uera chelidonia, & amplius. pondere non cedit auro, & easdem totidemque facultates habet quas aurum potabile. Modicum eius cum pauca aqua rosacea potum, sermonem amissum restituit. sanguinem e naribus fluentem cum rosis sistit. Alius modus olei de uitriolo, quo senex quidam empiricus in Heluetia utebatur, duas aut tres guttas cum theriaca miscendo, & sudorem ab hoc potu imperando in lecto per horas quatuor aut quinque, ita ut ne digitus quidem interim exereretur, quo remedio multos ab eo difficiles morbos curatos scio, & c. Eo mortuo oleum uidi, quod colore albicante aut fusco mihi uidebatur, forte propter argenti frustula quae immissa erant. Gustus erat acerrimus, supra omne acetum fortissimum: ita ut gutta una linguam instar cauterii subito feriret, non laederet tamen. sed neque fauces deglutita laedebat. sapore alioqui non ingrato, odore fere nullo, uel nonnihil resipiente adustionem. Paratur autem hunc in modum. Uitrioli libras tres aut quatuor, aut quantum libuerit, in amplumuas fictile uitreatum, quod foris undiquaque luto munitum sit diligenter, & rursus siccatum, impones, et super foco accensis prunis imposito uase, fumum omnem ( a quo tanquam uenenoso tibi cauebis ) euaporari & ex halare diligenter curabis, agitando interim cum baculo & quod inferius est sursum semper mouendo, curando pariter ne ebulliendo redundet. sic perges donec bullire desinat, & uapor fumusque omnis consumptus uideatur quam maxime. Tum prunas uitriolo desuper in ipso uase impones satis multas, atque ita relinques donec uitriolum plane in calcem redigatur, nec humiditatis aut uaporis quicqua in eo supersit, & iam rubeum aut flauescentem colorem contraxerit, nec ullus uapor aut spiritus amplius ab eo ascendere uideatur. Nisi enim quam aridissimum fuerit uitriolum, oleum non satis efficax extraheretur, sed albicante quodam phlegmate permixtum. Cum igitur satis in calcem redactum fuerit, ignem amouebis, & uas paulatim refrigeratum, leniter eximes ne forte frangatur. Inde uitriolum eximes ut poteris, cultro adacto, uel aliter. quanquam non difficulter a uase uitreato discedit. Exemptum uitriolum minutatim confringes, & frustula impones in cucurbitam terream, quae parata sit a figulo ex optima terra, & optime cocta, tam ualida ut tribus diebus & noctibus continuis ignem uehemen tem in fornace sustinere possit. Nam si 440 Euonymi fingeretur, oleum & operam perderes: licet minima tantum rima aut fissura ei accideret. Itaque ut facilius igni resistat, loricanda est luto, eoque duplici aut triplici, hoc est post primum siccatum alterum inducendum lutum, aut etiam tertium. Fornacis figura huiusmodi ferme erit. Haec fornax construenda est quadrila tera, & in summo caminanda seu concameranda modice. In medio summae fornicis faciendum est foramen seu infumibulum, ea amplitudine ut singulis horis uel image 10 quoties opus fuerit, carbones per id infornacem commode immittantur, cum oblongo batillo ferreo, per quem carbones leniter delabantur circa & infra cucurbitam, ne forte cucurbita laedatur. In quatuor angulis etiam superius relinquenda sunt foramina, siue uentilia, ut uulgus uocat, in singulis singula, & totidem epistomia ex luto paranda. Carbonibus iam impositis & igne ardente, foramen fornicis imposita scutella ferrea, aut ipso batillo, claudendum est, & foramina angulorum relinquenda sunt aperta, ut aditus pateat aeri. Cucurbita in medio fornacis collocari debet super huiusmodi ferro, quod parietibus fornacis utrinque insertum sit. in huius ferri medio concauo imponetur cucurbita. Os uero cucurbitae extra fornacem modice prominere debet per foramen, quod statim luto oppleri & claudi debet, ut nullus illac aeri aditus relinquatur. Deinde cum recipientis uasis ( quod uitreum & bene magnum requiritur, forte ne distentum spiritibus rumpatur, uel ut longius a fornace absit ) ore, cucurbitae os committi debet, ut alterum alteri inseratur. hanc commissuram luto optimo cum albumine oui & linteis circundabis diligentissime, ne spiritus usquam exhalent. Hoc lutum siccari permittendum est, antequm rem aggrediaris. Praeterea, debent adhuc duo foramina in duobus fornacis lateribus oppositis fieri, ( non in illo per quod cucurbita prominet, nec illi opposito latere, sed reliquis duob. ) Haec etiam suis epistomiis claudenda sunt, ut calor intus contineatur. Horum foraminum usus est, ut carbones per sum mam fornicem demissi, ferramento per haec foramina immisso rite digerantur ac disponantur, infra, supra, & circa cucurbitam, ut illa omnino in medio ignis sit. Per eadem foramina curabitur ne craticulae pauimentum carbonibus aut cinere nimium obstruatur, & excludat aditus aeris, mouendo cum ferramento. Quo facto, mox iterum epistomiis suis claudenda sunt foramina. Abima etiam parte fornacis hostiolum relinquendum est, mediocriter amplum, ut aer inferne adeat, ne suffocetur ignis, Paulo supra hoc hostiolum bacilli ferrei transuersi ordine ponendi sunt, quibus induci oportet ex luto pauimentum, pollicis crassitudine, plurimis & frequentibus foraminibus peruium, ut accessus sit aeri. foraminum ea capacitas erit, que pollicis in ambitu. Diligentissime uero curandum ut ignis satis magnus per tres dies noctesque, ut dictum est, continuetur, nec ulla intermissio fiat. nam sic quoque oleum & opera perderentur. Sic rebus omnibus instructis & fornace & cucurbita siccatis, incipies destillationem, ualidum cum carbonibus ignem continuando, ut dictum est. Tandem in fine tridui exacti, recipiens uas incipit clarum & album fieri, igne adhuc in uigore suo ardente: atque hoc signum est perfectionis. Itaque ignem extingui patieris, & fornace refrigerata, demeuas recipiens, & in manibus huc illuc uolutando inclinandoque omnes in eo guttas concretas collige, & oleum siue liquorem sic collectum effunde in uasculum ex optimo uitro Ueneto confectum: periculum enim foret, ne uulgare uitrum ab eo exederet. consumit enim & corrodit instar aque fortis. Hunc liquorem Empiricus ille, caelandi nimirum causa, oleum philosophorum, lapidem philosophorum & lepram nominabat. dissolui in eo argentum dicebat si purum & tenue uel in laminam redactum iniiceretur, & similiter numos argenteos. ego tamen post mortem eius integra in eo argenti frusta reperi. Cucurbitam terream aliquando ei dissiliisse audio. quare curandum est, ut habeatur ex terra optima, accersenda forte Haganoa, aut Colonia Agrippina, aut Aquisgrano. illic enim optima & ualidissima omnium testacea uasa fieri aiunt. Asserebat praeterea hunc liquorem in uase, quo continetur, crescere. Conficiendi modum ab aurifabro quodam primum acceperat. De chalcanthi, id est uitrioli, & specierum eius adustione siue tostione, eadem fere Bulcasis scribit libro tertio de medicaminum praeparatione, quae nos supra in praeparatione eius ad oleum uitrioli parandum. Sed in quem usum ita torreatur Bulcasis non meminit. Praeparatur autem siue torretur eodem modo zimar quoque apud eundem. Ipse quidem inter diuersos olei de uitriolo modos illum praefero, quem iam proxime descripsi. Est enim eo modo destillatus liquor acerrimus omnium, & simul acidissimus, ut acetum metallicum dici possit, quantum mihi uidetur. quam obrem a quibusdam summopere commendatur ad extinguendam sitim per aestatem, unica eius gutta in haustum uini admixta, sicut in Germanico quodam libro manuscripto reperi, ubi & hoc additur: Uitriolum in cucurbita transuersa luto munita destillatur per flammas ignis. fluit autem uix tertio die, & primum aqua. Alius modus ex eodem libro. Uitriolum perfunde aqua forti, quae pinguedinem eius extrahet, a quasi aquam fortem destillando separes, oleum remanebit. Sed forsan hic modus non satis tutus est, ut intra corpus sumatur liquor olei ita paratus: extra corpus uero & ad oris mala recte adhibebitur. Olei aut quinte essentie uitrioli mentionem alicubi apud Lullum in opere de quinta essentia legisse memini. Qua ratione uero parari debeat in nullo hactenus publicato libro. adeo omnes hanc rem ueluti secretissimam caelarunt. Nam descriptio quam ex Nicolai Massae libro de morbo Neapolitano, subiiciam, intra corpus sumi non potest. Exusto chalcantho, id est uitriolo, aut misy, id est uitriolo Romano, ut ignis per uitrea uasa oleum detrahitur acutissimum & calidissimum, quo si quis iam sauciatas uerrucas tangat, abscedent illae. Idem gustatum ferit linguam haud secus quam candens ferrum. Est tamen illius usus ad siccanda ulcera in teriora deplorata, ubi non multum sordida fuerint, ut in quibusdam contingit phthoe laborantibus absque dolore. facit ad praescindendos cancros & corrupta membra, ligno oliuae illito ex eo, Cardanus. Eiusdem coniecturam suprascripsimus, quod oleum ex misy uel arsenico foris inunctum a uenenis liberare uideatur. ¶ Spiritus siue quinta essentia uitrioli laudatur a quibusdam empiricis aduersus comitialem morbum & apoplexiam. Atramentum sutorium soluit aluum, cum ipsum in melle & aqua mulsa drachmae pondere potum, tum in uino, maxime oleum inde confectum, Ge. Agricola lib. 3. de natura fossilium. sed & arbores interficit: ideo in secessu parandum, ubi nullus habitet. Albucasis & alii modum conficiendi ostendunt, Brassauolus. ( Ego non ipsum oleum, sed fumum uitrioli dum igne torretur & praeparatur ad destillationem, adeo noxium esse dixerim. ) Et rursus, Ex chalcantho, id est uitriolo, oleum fit adeo urens, ut pro igne potentiali utamur. est enim causticae naturae. & cum pauco dolore incidit membra, si ex olea cultro inuncto tangantur. Dum oleum paratur, fumum cauere oportet. quoniam non solum hominem interficit, sed & uicinas arbores exiccari cogit. Cuius experimentum nouit Franciscus de Monte, fractorum ossium & dislocatorum reparator egregius: cui omnes arbores uiridarii, per uitrioli fumum periere dum eius oleum pararet. Oleum de uitriolo mirabile est, sine dolore cauterizando, & fit hoc modo. Uitrioli Romani siue Cyprini unciae triginta, salis nitri, aluminis roche, utriusque unciae quatuor. Omnia trita calcinentur igne secundum artem. Postea pone hoc calcinatum in bocia curualutata ad ignem fornacis alchymistarum, & per ignem auctum habebis in recipiente oleum: quod est cauterium mirabile, & sine pari in quacunque operatione, & maxime in scrophulis & uerrucis magnis eleuandis. Sed recipiens sit magnum, si uis facere praedictum oleum, Nicolaus Massa in libro de morbo Neapolitano, & Thomas Philologus, qui uitrioli drach. xx. accipit. aluminis uero & salis ana xxiiii. Aqua ex metallis diuersis, ( ex libro quodam Germanico ) ad lepram, maculas, & oculorum caliginem. Limaturae argenti, cupri, chalybis, auri, ana: quantum habere poteris, die primo pones in urina calida pueri aut puellae uirginis: postridie uero in medullam panis calidi, tertio in albumen oui, quarto in lac mulieris puellam lactantis, quinto in uinum rubrum. Deinde haec omnia impone in destillatorium et paruo igne destilla: & serua. Incomparabilis enim eius facultas est. Prodest aduersus lepram, & omnes in facie maculas, & nitorem iuuenilem faciei conciliat. facit & uisus claritatem. Haec aliter leges in Additionibus in Breuiarium Arnoldi de Uilla noua I. 18. De Aqua Forti Et similibus. Aquae forti similem quandam, ex uitriolo, sale nitri & alumine destillatam paulo ante descripsimus, aduersus magnas uerrucas, & c. Sed et communis aqua fortis, & simplex oleum de uitriolo, gutta immissa in uerrucam prius resectam, tollunt eam. cuius rei in meipso experientiam feci in uerruca sessili in extremo digito, cui nouacula resectae guttam aquae fortis immisi: inde tamen non statim, sed post aliquot septimanas uerruca discessit. ¶ Aqua fortis uel separandi metalla, sic fit. Halinitri pars una, liquidi aluminis ( quod rochae uocant ) partes tres. arenae media, siccata diligenter & purgata igne destillantur uitreis uasis. Colligitur autem seorsum quod prius effluit: cum crocea demum uidetur uasis facies, auctis ignibus alia succedit, quae priore excipitur plerumque: & tamen si aqua fontis excipias adhuc adeo acris est, ut nihiloninus argentum dissoluat, & ipsum ab auro separet. Separetur autem sic. Aquae extractae partem modicam accipe: cui argenti purissimi pondus oboli, id est duodecim granorum impone, ac impositam cineribus tandiu permitte donec dissoluatur argentum. Haec purgamenta calci tenui similia in imum uasis demittet, quibus sublatis quod reliquum est aquae purioris, toti aquae a qua iam detraxeras, addes, quae simili exemplo & ipsa purgamenta illis similia in imum demittet, quibus sublatis aquam totam purissimam, ac magis habebis ad argentum, ac caetera metalla praeter aurum ( aurum quoque aqua forti a chymistis dissolui puto, sed alterius generis ) dissoluendum efficacem. Cuum uero facile euanescat, uase uitreo diligenter occlusa tenetur. Uires autem aestimanti quantas habeat, quae excepta, ut dixi, aqua putei, etiam sine igne horis xxiiii. argentum in aquam redigat, modico autem cinerum calore in duabus aut tribus horis, non est qui miram uim uaporibus illis extremis, ac aquae in quam uertuntur, imo incredibilem non tribuat. Eiusdem generis est aqua quae fit salibus, ammoniaco nitroque, tum chalcantho & alumine liquido aequis partibus, addita illis demum aeruginis parte quarta. haec eadem arte facta, nec ipsis parcit lapidibus. Si tamen aliquid ostracitae lapidis, smiridis uocati, quo gemmas expoliunt, addideris, copiosiorem aquam & meliorem habebis, quia non uritur. His igitur experimento acceptis, uideamus cur aqua haec adeo potens euadat. nanque manifestum edocet experimentum, sicciorem partem ui ignis attenuatam, uim igneamac erodentem accipere. Sed cur non ardet aqua separationis, ut ardens? Quia ardens calidior est ac tenuior, & minus sicca, ideo ardere potest, & egregie calefacere, non tamen erodere. Illa uero erodere potest, non ardere, parumque calefacere. Simili igitur ratione quod echalcantho oleum ui ignis excipitur, cum siccissimam partem in humorem uertat, acutissimum est, atque linguam ut ignis ferit, Cardanus. Non est autem quod aliquis putet, hunc liquorem ad aurifabros solum & chymistas pertinere. Nam ad remedia humani corporis quoque prodest. Uerrucis prius sectis instillatur, ut supra dixi. Sunt qui exiguum ligellum extremitate in ipsum intincta, dentis cauitati immittant, quem sensu doloris priuare & mortificare uoluerint. Audiui & oculorum suffusionem in quibusdam huius liquoris ui curatam. Per eundem argentum uiuum figitur & praecipitatur, ut iam dicemus: & oleum ex chalcantho extrahitur, ut diximus. R. Aquae fortis semunciam. Rosaceae sescunciam misce. Hoc liquore madido gossypio alligato summitati radii, bis die contingantur ulcera gutturis, palati, gingiuarum & labiorum, Thom. Philologus. ¶ Diuersos quosdam aque fortis modos, leges inferius ubi de Mercurio sublimato scribemus. ¶ Aqua ardens, ut candela etiam in aqua ardeat. In amphora superius lata & inferius stricta pones sextarium uini uetustissimi, cui addes uncias duas utriusque sulphuris, hoc est uiui & mortui, uncias duas: & tantundem aluminis, & salis crassi tantundem. Deco quantur simul donec pars tertia consumatur. Hoc liquore illita candela uel cereus, ardebit in aqua, non minus quam in aere. Quod si eo pilum uel pannum aspergas, apposita flamma ardebit manifeste sine detrimento, Ex libro manuscripto. Uerisimile est autem destillatum, ui ignis ex hac materia liquorem, ad eundem effictum longe efficaciorem futurum. Aqua ad dealbandos dentes, qua utebatur Isabella de Arragonia, ducissa Mediolani. Salis purgati & contusi libra, aluminis glacialis uncia, destillentur in alembico. Huius aquae unciam misce cum uncia plantaginis: & intincta lana xylina dentes perfrica, eruntque nitidissimi, Furnerius. Alia similis, ex eodem. Salis ammoniaci, salis gemmae, utriusque unciae tres. Aluminis saccharini sescuncia. Salis communis uncia. Trita destillentur in alembico uitreo. Extracto inde liquore dentes cum petra fricentur. deinde abluatur os modico uino albo. Uide supra in fine aquarum consmeticarum eandem descriptionem, sed absque sale communi: cuius usus etiam sine destillatione ostenditur. Aqua angelica mire facultatis ad lippitudinem, cancrum, & ustionem ignis. Unciae tres calcis uiuae, & selibra aquae pluuialis, simul in uitreo aut stanneo aliquo uase per tres dies quiescant. Tum miscendo agita, & iterum per uiginti & tres horas aut amplius residere permitte, in uase bene operto. Postea per linteum leniter, donec clarescat. Deinde admiscebis drachmas decem salis ammoniaci quam poteris reperire albissimi, & minutissime triti, & longa agitatione cum aqua praedicta liquati. Deinde cum resederit, superstantem aquam claram colabis aliquoties, aut per filtrum destillabis. Haec aqua curat pannum uel maculam ( la toile Gallice, id est telam ) oculorum, tribus guttis ter quotidie instillatis, continuando donec sanetur oculus. Lachrymas quoque oculorum & rubedinem ac lippitudinem tollit: item cancrum, & adustionem si recte applicetur. Omnes panni tum sericitum lanei maculas aufert, si ea modice tepida eluantur, Furnerius. Urina humana destillata ad resoluendum aurum chymistae utuntur: typographi ad atramentum librarium. Aquas diuersas, uehementer siccantes, acres, erodentes, ad pustulas morbi Gallici absque unctione sanandas, lege apudnic. Massam lib. 6. ca. 2. de morbo Gallico. Aqua ardens quaedam cum auripigmento, & c. destillata, describitur a Rogerio chirurgo. De Liquoribus gemmarum. Cardanus libro 2. de subtilitate, inquirens aquam quae per catheterem immissa celculos uesicae frangere possit, suspicatur ex tecolitho, aut lapidibus cancrorum talem excipi 460 Euonymi posse, & c. ut supra recitauimus, in tractatione de uiribus liquorum destillatorum in genere. Ego ut coniecturam coniecturae addam, siue hos siue alios lapides aut uitrum, cum succo parietariae destillarem. Spiritum siue quintam essentiam berylli, chymistae quidam magnificant aduersus renum aut uesicae calculum. De Solidis Quibusdam. ut argento uiuo praecipitato, & eodem & arsenico sublimatis. Adiiciemus hic solida quaedam medicamenta, quae & ipsa in uitreis uasis ad ignem sublimantur aut excoquuntur, & si fere praeter institutum cum de secretis tantum, id est separatis a substantia crassiori liquoribus in hoc libro agere propositum sit. Quoniam tamen & pauca sunt hec remedia, & sublimantur ( hoc est, similibus ut predicti liquores instrumentis parantur, ) et hactenus fere secreta, hoc est a paucis nota & usitata, & mire efficacia, non omittenda duxi. Argentum ( uiuum ) praecipitatum sic fit, ut scribit Cardanus libro 5. de Subtilitate. Alumen, chalcanthum, aequis partibus sumito, quibus adde salis dimidio plus altero eorum. destilla hoc totum cum uitreis uasis. Huius aquae ( id est aquae fortis uulgo dictae ) pondo unum, argenti autem uiui tria in uas uitreum pone, inde destilla: & auctis ignibus perseuera eousque, donec fumus & uas rubescant, nec aquae quicquam supersit. Demum fracto uase collige argentum uiuum, quod coireiam uidebis instar lapidis. hoc tenuissime terito in porphyritide tabula, & denuo excoque ac destilla, donec siccetur in uase uitreo. Rursus fracto uase materiam quae superest collige, ac denuo tere in tabula eandem subtilissime. Post ipsum in aeneo uase repone, suppositoque igne ualido, cum aeneo baculo misce ac agita per spatium duarum horarum, donec splendorem ferme ac rubedinem minus acquirat, tuncque exceptum serua uitreis uasis. Hoc inter omnia quae citra dolorem carnes erodunt, & siccant putrescentia ulcera, si rite factum fuerit, est peaestantissimum: nec ulli alii usui est quod sciam, Haec ille. ¶dissoluuntur aceto forti, praesertim destillato, uel succo limonum, margaritae, & c. praecipitatum, & sublimatum, & cinnabrium, & in argentum uiuum redeunt, Syluius. Modus conficiendi pulueris rubri, id est argentl uiui calcinati siue praecipitati, ex Mariano Chirurgo. Aquae fortis unciae sex, argenti uiui unciae quatuor: misceantur simul in cucurbita uitrea bene lutata, & imposito capello, cuius rostrum extremum in uas recipiens insinuetur, igne moderato ( paula tim augendo ) destillentur. Caeterum aqua fortis, quae aurum ab argento separat, sic fit. Salis nitri, aluminis rochae, uitrioli Romani, singulorum librae duae. misceantur in mortario, molendo cum pistillo tandiu donec bene misceantur. Deinde puluis crassiusculus in cucurbita illutata ponatur, & orificiis omnibus obstructis destilletur. Signum autem bonitatis eius est, si humus in quam parum eis ceciderit, statim ebulliat. Huius pulueris rubei uirtus est mirabilis. Recipelixiuii e tonstrina uncias tres. praecipitati sescunciam. mellis rosati uncias duas. misce diligenter. Hoc remedio proculdubio desiccabis et absterges ulcus sordidum & putridum ( unde carnis generatio sequetur ) ubi alia abstersiua, ut de succo apii, de succo cynoglossi, frustra expertus fueris. Nicolaus Massa in libro de morbo Gallico, Mercurium precipitatum pul uerem angelicum uocat, propter mirabilem & quasi diuinam eius in morbo Gallico operationem, quam ipse non raro expartus sit. Haec medicina ( inquit ) exiccat, cum miti quadam et sine dolore corrosione carnis mollis & superfluae, remouendo simul malam qualitatem occultam ulcerum, & maxime morbi Neapolitani. digerit quamcunque saniem & purgat, & corrosionem & gangraenam prohibet. dissoluit saniem crassam, duram & crudam, post apertionemgummarum. Et huic remedio nullum in hoc morbo comparari potest. Nam si eo uti pergas, usque ad perfectum cutis generationem ducit, ut ego saepe expertus sum. & est nobilis in uirgae ulceribus malignis. Fit autem hoc modo. Argenti uiui libra in cucurbita parua uitrea ponitur, & adfunditur tantundem aque fortis. Deinde cucurbitam in olla pones, & cineres in spatio inter cucurbitam & parietem ollae, ut conseruetur olla, ne ex immediato contactu ignis rumpatur. Tum ignis subiiciatur, lentus primum, & paulatim augeatur modo quodam medio. & sic cum forti igne dimittatur donec tota aqua consumpta sit, quod cognoscitur cum nihil amplius a cucurbita euaporat. Sic habebis Mercurinm calcinatum rubeum. Hunc tere, et si cum eo aliqua portio argenti uiui remanserit, pone dictum puluerem in uase aereo puro ad ignem: & sic miscendo relinque donec tota argenti uiui pars sit consumpta. Hoc puluere uteris ad omnia dicta, & maxime ad ulcera uirgae & aliorum locorum, ubi putredo & sanies mala prohibet consolidationem. & in fistulis dissolue ipsum cum uino, & iniice per aeneam fistulam, quoniam mirabiliter operatur. ¶porro aqua separationis auri ab argento sic fit. Uitrioli Romani lib. duae. aluminis rochae unciae sedecim. salis nitri libra: ponantur in cucurbita curua(retorto ) lutata, uel in recta cum capello suo & recipiente. Destilla ut alchymistae. Haec aqua mirabilis est ad remouendas uerrucas in quacunque parte, & maxime in ano & uulua: cauterizat etiam ulcera maligna exedentia ubicunque, etiam in gutture: & prohibet ulcera ne serpant ubi sunt, ut puta uirgae & uuluae. Quod si nimis sit uehemens, cum aqua rosacea diluetur. Et ego saepe sanaui ulcera mala gutturis tangendo bis in die cum aqua dicta, dimidio aquae rosatae admixto: & est de secretis nostris, ( uide plura apud eundem libri sexti. cap. 2. ) Caeterum puluerem istum angelicum habui a sene quodam alchymista, & componebam. eum antequam Io. de Uigo quicquam de eo prodidisset, Hucusque Massa: & partim Thom. Philologus ab eo mutuatus. ¶ De apparatu & utilitate pulueris huius rubei, lege loannem de Uigo libro 5. Additionum. ubi iubet ut uas recipiens triplo maius sit quam cucurbita, folio 38. b. Et quod album repertum cum isto puluere, sit argentum sublimatum a rubro: sicut est quicquid croceum est. Item in Copiosa eius, folio 163. a. ¶ Puluis e Mercurio ( inquit Matthaeolus Senensis in libro de curandi morbi Gallici ratione ) conflatur hoc pacto. R. aquae qua aurum ab argento diuiditur lib. quatuor. argenti uiui sesquilibram. Haec uase uitreo, ore angusto, collo obtorto, undique argilla premunito, quod ab altero recipiatur, imponatur. compages inde uasorum luto figulino sedulo obturentur. ad haec subdatur ignis ex carbonibus conflatus ut semper ingrauescat, eousque quo tota defluxerit aqua. Post haec phialam frangas, in cuius fundo residentem placentulam rubeam, leuiter extrahens quod album inhaeserit, paoiicias: rubeum uero in puluerem redigas. Uerum enim uero, quoniam ex puluere isto plurimae possent contingere noxe sumentibus ipsum nisi prius rite praepararetur, R. uncias duas predicti pulueris, & macerent per noctem in aqua plantagins & acetosae, utriusque unciis duab. inde summo mane aquas exhauriens, & nouas super infundens, ad ignem in uase aeneo siue testaceo colloces, feruentes ferrea uel lignea spatula non cesses agitare, quousque in puluerem non difficulter omnia redigantur, ex quo poteris cum libuerit in morbum Gallicum tam pituitosum, quam melancholicum, catapotium tale componere. R. electuarii Conciliatoris ( constat hoc ex uariis remediis cordialibus ut uocant, & aromatibus, gemmis, margaritis, auro, argento, camphora, ambra, moscho: & describitur ab eo Differentia 196. ) scrupulum semis, margaritarum, hyacinthorum, singulorum grana quinque. pulueris praecipitati grana quinque. pulueris diamusci, diamargariton, utriusque scrupulum semis. Fiant catapotia quinqe, ( deaurentur, Thom. Philologus, qui & terrae sigillatae & boli Armeniae ana grana iii. addit ) quae hora ante diluculum sumantur. inde lecto se contineat eger horas quinque. Breui, mihi crede, Gallici dolores hoc catapotio elidentur. Pituita etiam & atrabilis uomitu, nec non alui deiectione euanescent. Ad haec sunt plurima morborum genera quae curauimus tali puluere. nam non solum saniem carnemque putridam delet aspersus, uerumetiam non difficulter ulcera ad cicatricem deducit. pestilentiam etiam pauxillo theriacae addito, succoque tunecis herbae, quam carduum benedictum uocant, siue electuario de gemmis, ante eius confirmationem, mirum in modum fugat. Multos etiam lymphaticos, melancholicosue, quos a cacodaemonibus incursari uulgo credebant, eodem curauimus. Quid pluribus immoror? Quartana confectos, saccharo buglossato siue theriaca, Mithridatioue additis, facta digestione aliqua, hora ante accessionem, quinque uel septem granorum pondere, pro aetate & ui corporis affecti, hoc puluere liberauimus. Quinetiam ualet coli & iliorum doloribus adhibitus. nam quosdam stercus per os eiicientes sanauimus, Pauli Aeginetae monimentis innixi, qui ait medicos quosdam argentum uiuum extinctum dedisse in ileo. Fascino idem aduersatur: pluribus ad haec uirtutibus est insignis, quas cum plus otii nactus fuero, sigillatim tibi ( ad collocutorem suum inquit ) connumerabo: fortasse tunc iucundissimum fuerit etiam explicare, quonam pacto puluerem cum auro uiuoque argento, siue aqua superius explanata possis conficere, Haec ille. Ego non ita pridem audiui medicum aut chymistam quendam apud Athesinos Mercurium praecipitatum cum auro praeparare, auriqe pretio uendere, cui ea facultas sit ut absque morsu erodat. Uide ea quae circa finem eorum quae hic proxime subiiciuntur, referemus. ¶ Quomodo fiat precipitatum, quod est remedium contra omnes morbos ex humorum putredine nascentes, ex libro quodam manuscripto. Ex partib. aequalibus uitrioli Rom. & salis nitri, fac aquam cum capello & recipiente, in quo pones sextam partem ponderis demercurio crudo. hoc est, si uitrioli & salis nitri tres librae fuerint, pone sex uncias Mercurii. Postea permitte ut aqua cum suis spiritibus descendat in recipientem. Deinde omnia quae sunt in recipiente euacua in cucurbitam mundam & lutatam: sub qua pone capellum cum recipiente, & iterum fac destillare. & cum aqua erit in recipiente, iterum pone in cucurbita in qua remansit Mercurius. Hoc repetes usque ad Mercurii rubificatione. Deinde rubefactum Mercurium ablues aquis cordialibus, ut borraginis & melissae, & huiusmodi. Prius tamen ablues multoties in aqua fontis uel putei destillata. Mercurium sic praeparatum dabis aegrotis intra corpus, hoc modo. Si corpus fuerit robustissimum, da decem grana: mediocri octo: debili, quinque. si puerile, diligenter considerabis quid facto sit opus. Sed omnino miscebis eum cum theriaca. sic dabis ei qui ueneno infectus fuerit, hydrope, peste uel alia infirmitate correpto. Si homo sanus semel quotannis, aut tertio quoque anno, prout opus uidebitur, hoc praecipitato utatur, cum debita humorum digestione, id est preparatione purgationis, morbos plurimos praeueniet. Nota quod loco Mercurii potes uti amalgama facto ex sex partibus argenti uiui, et ex una parte auri, & sic facies maiora mirabilia. ( Hoc amalgama nimirum similiter ut Mercurius solus cum aqua forti rubificari debebit: etsi Matthaeolus Senensis, ut paulo ante recitauimus, ex tali mixtura puluerem illum Mercurialem etiam sine aqua forti fieri posse scribat. ) Et aduerte quod potes curare uulnera cum primo uel secundo praecipitato, quo utere sic: Pone de ipso circa uulnera & intus. Et hoc est magnum secretum. Et scias quod in quatuor destillationibus hoc perficies: quo facto pone in cucurbita munda in igne, ut spiritus ( nimirum hydrargyri sublimati cum praecipitato permixti ) quantum fieri potest recedant, deinde fac ut supra. ¶ De sublimatione argenti uiui, leges Bulcasin libro tertio Operis quod Seruitorem nominant. De usu uero eius in cauteriis & ad morbum Gallicum, Nic. Massam libro 6. cap. 2. & eiusdem libri cap. 4. quomodo ad cauteria adhibeatur, tum alias, tum ut nullo uel pauco cum dolore fiat cauterium. Utuntur eo hodie quidam ad scabiem malignam & impetigines, & c. tum in hominibus tum in equis. Argentum uiuum ( inquit Cardanus ) sublimatur hoc modo. Argentum uiuum & sutorium atramentum in mortarium pari pondere coniice, & aceto albo acerrimo eousque misce, donec argentum uiuum uideri desierit: inde uitreo uase luto oblito ex coque donec concrescat. Si quid subterfugerit nec coeat, iterum in mortario addito aceto terito, & denuo excoquito. Argento uiuo sic excocto ad fucum utuntur. dealbat enim & splendorem addit mulierum uultib. Sed dentes elidit, & foetorem gignit oris. Ceterum ad argenti usum & aurifabrorum artem in non paucis conducit. De sublimatione Mercurii, marchasitae, magnesiae & tutiae, uide Gebrum Summae perfectionis I. 4. 45. & deinceps. Item de sulfuris & arsenici sublimatione capite 43. Sublimatum, praecipitatum & cinabrium, aceto forti, praesertim destillato, dissoluuntur, et in argentum uiuum redeunt, Syluius. Arsenici sublimati Auicenna meminit. Arsenicum siue auripigmentum, ( inquit Albertus Magnus in libro de metallis ) est de genere lapidum, citrinum & rubeum, quem lapidem unum de spiritibus uocant chymici. natura ei sulfuris in calefaciendo & desiccando. Igne calcinatum nigrescit, & statim sublimatione efficituralbissimum. Ter quaterue sublimatum tantam adurendi uim acquirit, ut aes perforet, & exurat uehementer omnia metalla praeter aurum. Aeri appositum transmutat ipsum in album colorem. quam obrem utuntur eo falsarii, ut aes simile argento reddant: in qua re plurimum potest. Medicamenta quae ad cancrum exulceratum adhibentur, ualentis admodum facultatis esse debent. Inter caetera autem praestantissimum ac tutissimum auxilium in hoc affectu Guidoni a Cauliaco praedicatur, arsenicum sublimatum, cuius egregias dotes supra iam crebro commemorauimus, & in sequentibus adhuc celebrabimus. Hoc ( inquit Theodericus ) cancrum, lupum, esthiomenum ( hoc est sphacelum, seu syderationem ) noli me tangere, fistulam, & omnes tales pessimos morbos, prima die occidit & extirpat. Caeterum magna locorum circunstantium, interim dum admouetur, cura semper habenda est, ne scilicet ea ipsa inflammatione, atque humorum confluxu, occupentur. Quod incommodum facile deuitabis, si partes illas 476 Euonymi uicinas & carcinoma cingentes, bolo Armena, & id genus aliis illeueris. Sed & modo legitimo seu iusta quantitate ( quam coniectura tantum artificiali rationalis definit medicus ) adhibendum est arsenicum ipsum sublimatum, & c. Io. Tagautius institut. chirurg. 3. 19. Zenzifar, id est zinabrium quomodo fiat per sublimationem, uide apud Bulcasin & Cardanum libro 5. de Subtilitate. Auripigmenti calcinatio, ut colorem rubeum trahat: apud Io. de Uigo in Antidotario, folio 163. Tartarum, id est faex arida uini, quomodo acuat, ut miras ad remedia quaedam facultates habeat, ( per destillationem aquae ardentis, ) docet Lullius lib. 2. de quinta essentia. Lapidem cyaneum, id est lazuli, empiricus quidam mihi retulit ita se praeparare, ut & efficacius & tutius atrambilem educeret a melancholicis hominibus & insanis. Et primo, si recte memini, dicebat oportere illum calcinari, deinde sublimari: aut prius aquam uite optimam super eo in cucurbita posito destillari, deinde sublimari, & aqua uitae sexies destillata rigari, siccarique. Sal ut purior uel cibis uel remediis addatur, aquapermistus destillatur per filtrum, & rursus ad aquae consumptionem decoquitur, Idem purgatus in crucibulo aurifabrorum magno igne liquatur & funditur. Sic liquatus miscetur cum sale alcali, ( aut eius loco felle uitri albo Enam & nigrum habetur quod aliqui sagimen uitri uocant, alii zoza, ut audio, ) & sale gemmae. His tritis utuntur pro chrysocolla, aut etiam chrysocollae partem admiscent. Sed mixtura haec nimium acrimoniae habet, & aliquid auri consumit. quare ad rudiora tantum opera eam adhibent: ad subtiliora uero borace solo utuntur. Sunt qui boracem, salem communem fusum, & salem alcali miscent, partibus aequalibus, & in secretis habent pro borace, 478 Euonymi Sed haec extrarem medicam sunt. Fuligo ex pice & butyro quomodo colligatur, leges apud Dioscoridem & Bulcasin. De Aliis Quibusdam non alchymicis, hoc est non destillatis aut sublimatis remediis, sed per alios diuersos modos ingeniose praeparatis. Quae hactenus descripta nobis sunt remedia, omnia liquorum nomine comprehenduntur, quod nihil terrenum sibi admixtum habeant, sed uel aqueae, uel aereae, uel igneae sint naturae, siue aquae, siue olea, siue tertium quoddam genus liquorum. Omnia uasis quibusdam alchymicis, & ui caloris parantur. Sed quoniam scopus illorum ( nempe ut quod in unoquoque remedio optimum & praecipuum est, id a terrena, crassiore & impuriore materia abstractum, purum liquidumque habeatur, ) latius patere, & alias quoque nonnullas medicamentorum praeparationes, apparatus, aut compositiones extendi uidetur: uisum est Corollarii instar, hic quaedam adiungere, quae non omnino trita nec passim obuia forent. Nemo autem plenam aut exactam et in genere componendi rationem a nobis hic expectare debet: quum paucatantum, & quae obiter occurrerint, atque haec omnia tanquam parerga simus tradituri. Si qui uero plura & plenius de diuersis parandi praeparandique remedia generibus & modis desyderat, is lacobi Syluii & aliorum hac de re libros adeat. Olea odorata & pretiosa pleraque in uase duplici coqui uideo. De oleis diuersis. Oleum odorem ac uires plantae referens, in his quae oleum abunde continent, facile exprimitur: ( aut fructibus corum in aqua incoctis colligitur. ) At in quibus oleum non abundat, tribus modis odorem ac uires oleo exprimere solemus. Uulgatiore illo atque antiquiore Dioscoridis, in purum oleum flores quatriduo infundebantur, exponebanturque in Sole, inde expresso oleo diligentissime, tantundem florum recentium addebatur, ac rursus sub torrente Sole ex ponebatur, totiesque id facere licebat, donec odorem oleum combiberet. addebantur & spissamenta pro unguentis, ut ex melle tum aliis odoratis. Secundus modus expressione constat, in quibusdam absque artis auxilio, ut in myrobalano, in aliis que sicca sunt et sponte odorata, ut myristicanuce laeui in uino macerata & torculari expressa. Sic ex aromatibus oleum licet subtrahere. At quae odorata sunt, sed olei carent substantia, ut flores, hoc exemplo reddunt: Flores super amygdalas conspergito ac sub ipsis, alternaque dispone florum & amygdalarum folia, compressaque tandiutene, donec florum odor euanescat. quibus abiectis, pro eis alios flores suppone eadem ratione. & hoc toties repete ( nam non una est ratio in omnibus ) donec amygdalae maximum contraxerint odorem, inde illas torculari subiicito. Oportet autem prius cortice nudare eas & paululum torrere. Hoc modo plus contrahit uirium oleum, et minus corruptioni obnoxium fit, quod succi ( aquei ) nihil in eo relinquatur. Tertius modus destillatione fit, ( de quo supra dictum, ) Cardanus. Oleis plerisque ad ignem coquendis, uini nonnihil additur: quo minus adustionem oleant, & ad eius consumptionem coquuntur. Sed flores & quae tenuis substantiae sunt, praestat non coqui in oleo, aut saltem non bullire in eo, & c. Plus autem uini addendum est, si multae sint species quae oleo miscentur & diutius coquendae: ita ut aliquando subduplum sit uinum ad oleum. Quaedam in uino prius macerantur, deinde succus expressus additur oleo, & simul incoquitur, uel per se, uel cum parte terebinthinae: ut in oleo de hyperico fit. lasminum fit ex unciis duabus florum iasmini dies quinque insolatis in libra olei, quod deinde lento igne coquitur. ¶oleum ex amygdalis dulcibus, caryophyllis integris additis per octo dies insoletur, mire odoratum fiet. Caeterum exprimendi de amygdalis olei diuersos modos apud Mesuen leges, & in scholiis Syluii in eundem. qui ad alios etiam plerosque fructus & semina a quibus oleum exprimitur, accommodari poterunt. ¶oleo ex amygdalisam. utimur loco olei de nucleis persicorum, sed hoc quam illud exiccat magis, Brassauolus. Oleum ego parare soleo ex seminibus & siliquis rubentibus capsici, siue cardamomi Arabici: aut siliquis eius solis, in oleum iniectis. quod pro oleode piperibus, aut etiam de euphorbio substitui potest, si maiore copia iniiciatur. pipere enim longe uehementius est. Apud nos ( piper rubrum uocant, uulgo aliqui non recte siliquastrum ) paucae filiquae maturescunt, propter frigus autumni praeproperum. Sed immaturae etiam siliquae in hypocaustis aliquot diebus suspensae siccataeque, ad oleum recte addentur. Satis enim acrimoniae habent: Quam in tota planta nullam esse usquam, cum & radicis fibrae minimae & sine sapore sint, & folia caulisque insipida: in siliquis uero tam excellentem, res digna admiratione est. Sunt qui propter uehementem eius calorem uenenis fere adnumerent, ut Cardanus: quod ego non laudo. Neque ignem aliquis uenenatum dixerit, quantumcumque urat: cum nullam praeterea qualitatem uenenosam habeat. Capsici quidem huius tum seminibus tum si liquis etiam ipse sine noxa usus sum in iusculis, sed perexigua quantitate. E cerasorum nucleis oleum faciem abstergit, maculas & lentigines aufert: 484 Euonymi utile etiam arthritidi, et calculorenum & uesicae. Fit autem ut amygdalis dulcibus, Furnerius. Oleum de foeno sic fit. Accendatur foenum, & extinguatur: & post ponatur super carbones: & cum resoluitur in fumum, superpone laminam ferream: & adhaerebit quedam unctuositas, que dicituroleum de foeno. Hoc oleum per plumam illinatur impetigini & serpigini, Rogerius. Oleum de frumento inter duas laminas ferreas mediocriter ignitas, ( uel ut Rasis habet, inter marmor & laminam ferream crassam ) fit: sed multo melius, ut audio, per destillationem. commendatur ad asperitatem cutis & impetigines, Furnerius & alii. Sunt qui etiam ad fistulas, & cutis fissuras seu rimas prodesse praedicent, Matthaeolus. Uide supra inter olea destillata. Oleum de baccis hederae, similiter ut e baccis lauri extractum, iuuat contra arthritidem ex frigida causa, uel obstructione: & membra torpida ac paralytica restaurat, Rogerius. Oleum de hyperico mirabile. Sum mitatum hyperici unciae tres infundantur triduo in uino odorifero quantum sufficit post coque in uase duplici bene obstructo, fortiter exprime. Hypericum nouum similiter macera, coque, exprime. adde terebinthinae uncias tres, olei antiqui uncias sex, crociscriptulum. Coque ad uini consumptionem. Hoc oleum ( inquit Syluius ) incerti est authoris: Galenus tamen uinum austerum, in quo folia androsaemi uel ascyri ( quae species sunt hyperici ) cocta sint, uulnera etiam grandia glutinare scribit, & hypericum calidum siccum tenuium partium ischiadicis utiliter bibi quibusdam. Ex quibus & reliquorum hic mistorum uiribus collige id oleum roborare, digerere, & tenuare. Ex substantiis enim contrariis componitur, Syluius in Mesuen. Eandem descriptionem ponit Brassauolus in Examine simplicium cap. 519. Sunt ( inquit ) qui in uitreatum uas flores simpliciter ponant, ut per se ui Solis oleum educatur. alii sub terra condunt. alii infundendo parant, siue ex solis floribus, siue pluribus admixtis, ( ut iam uerbis Syluii docuimus. ) Sic paratum in uitreato aut uitreo uase seruant. Sed haec a Mesue & recentioribus clare exponuntur, Haec Brassauolus. Sunt qui lumbricos addant & per mensem uel amplius in cella uinaria relinquant, in olla luto aut pasta obstructa. deinde paulatim in eadem circiter horas decem coquunt, per saccum colant & exprimunt. Est autem optimum quod primo colatur. Color olei fere puniceus, sapor subacris. Usus ad uulnera, puncturas, & quasuis offensiones, & natos inde tumores. Quidam & malignis crurum ulceribus adhibent. Alia compositio olei de hyperico, quod uulnus quoduis, magnum aut paruum, intra uiginti quatuor horas curat, ex libro quodam Gallice impresso sine authore. Hyperici manipulum. Olei communis libras duas. Axungiae colatae purgatae libram. Terebinthinae Uenetae trientem. Croci drachmam. Omnia subtiliter incides, & mixta in magna phiala uitrea, quam cera & aliter optime obstruxeris, fimo immerges ad pedes duos aut amplius: in loco quem Solis radii mane & uesperi maxime feriant. Anno demum euoluto exime phialam, in qua reperies oleum balsamo simile. Eo uti oportet quam tolerari potest calidissimum. Oleum fit etiam e iuniperi baccis per expressionem, ut alia ex seminibus, Brassauolus. Oleum e baccis lauri & iuniperi uino maceratis, extunditur mola, coxariis & frigidis articulorum uitiis ac doloribus utile, Iac. Hollerius. 488 Euonymi uirides tritae decoquantur in oleo & colentur. Aliter: Baccas lauri maturas tere cum foliis, decoque et cola. Aliter: Baccae tritae infundantur in uino, & maceratae per triduum, exprimantur in torculari. Uel recentes & maturae contritae ponantur in sacculo, & oleum extrahatur. Utile est contra colicam, iliacam & ischiadem, Rogerius. Oleum e nuce myrepsica incude & candenti ferro pressa extringitur, Iac. Hollerius. Olea ad mitigandos dolores ex herbis quibusdam conquassatis & oleo in coctis fiunt, ut e calendula, roremarino, maiorana & aliis, Iac. Hollerius. Oleum ex nucibus myristicis siue moschatis. Diuide eas in parua frusta. & triduo in Cretico uino infusas siccato in umbra per biduum, inde in sartagine calefacito moderate, inspergesque interim rosacea aqua, atque sub torculari exprimito, Cardanus. Audio aliquos non macerare in uino, sed ipsas per se nuces contusas calfactasque exprimere. Ipse nuper hoc modo paraui optimum, a Gallo quodam edoctus. Nucum moschatarum uncias fere quinque per noctem in uino crassiuscule tritas posui in uase uitreo, ita ut uinum mensura digiti emineret. Postridie hanc materiam in sacculo linteo inclusi, extremitate ligata ne possent excidere. deinde filis passim obductis constrinxi, ne possent simul in unum aceruari. Sed in patella prius calfacienda est materia, non nimium, sed quantum adhuc tolerare digitus potest, atque ita in sacculum transfusa mox obliganda, exprimendaque est torculari ligneo paruo, cum exiguo lacu ligneo fistulam habente quae deorsum uergat, imposito sacculo, & c. Exprimitur autem fere octaua pars ponderis nucum, ita ut uncia nucum drachmam olei reddat: si modo nuces succulentae satis fuerint. Licebit etiam denuo eandem materiam calefactam, ut prius exprimere: sed perparum & minus bonum secunda uice oleum exprimetur. Praestat igitur materiam istam relinquere, & in sacculo siccare: qui cum opus fuerit uentriculo aut eius ori applicetur. Hoc oleum statim expressum solidiusculum est, & quasi per grumos separatum, qui omnes e uino diligenter colligendi sunt, & uino ab eis colato per linteum in unam massam redigendi, digitis comprimendo ad ipsam lancem in quam expressa est materia, ut uinum omne diligentissime separetur. Substantia quidem & color cerae similis apparet. Lentis aut pisi magnitudine ori uentriculi inunctum, mire eum corroborat, Audio quosdam inunctione eius ad Uenerem excitandam uti. Deglutitum calefacit mediocriter uentriculum, & anhelitum commendat. ¶audio praeterea quosdam nuces contusas aliquandiu coquere, ( nescio in uino an aqua, ) & quod super natat pingue colligere. Memini etiam aliquando uidere ferreum instrumentum forcipis effigie, cuius ferramenta duo extrema hemisphaeriis constabunt cauis, ita ut compressa nuce moschatam caperent, uel paulo minus, ut compressionis occasio esset. Haemisphaerium alterum circiter quatuor aut quinque exiguis foraminibus partusum erat, ut oleum posset effluere, ferramentis moderate ignitis conpressis. Inueni & hanc descriptionem in libro quodammanuscripto. R. nucis moschate libras duas. Uini Maluatici uncias tres, quibus nuces moschatae ( crassiuscule nimirum trite ) rorentur. Addatur olei communis electi selibra. Mixta omnia calide in torculari exprimantur. Sed noster modus, quem ipse expertus supra descripsi, prae caeteris mihi placet. Rosaceum oleum parandi plures sunt modi. Fit autem uel cum oleo & rosis maturis, uel utrisque immaturis, uel maturo altero, altero immaturo, & sic quatuor sunt differentiae. Sunt qui pro oleo communi amygdalinum accipiant. Rasis in Antidotario separato, ponit tres modos. Primum: R. olei communis loti libram, cui impones quartam partem rosarum uiridium in uase uitreato ( uitreo potius ) quod Soli expones per tres ( imo quadraginta, ut Aegineta habet ) dies. Deinde cola, & in uitro repone. Hic modus caeteris prestat. Secundum: R. oleum & rosas ut supra, & uas suspende in puteum, ita ut tangatur ab aqua, & post duos menses exime, cola, ac reserua. Tertium: Oleum & rosas ut supra, pone in uase uitreo intus melle illito, quod obstructum dimittes in profundo terrae, ubi non tangatur ab aqua nec alia humiditate, per duos menses. Hoc oleum odoratius fit superioribus, Haec Rasis exaegineta ut apparet. Iubet autem Aegineta libri septimi capite uicesimo, ad sextarium olei omphacini, addi uncias tres rosarum rubrarum detractis unguibus per horas 24. aeri expositarum, deinde oleum diebus 40. sub dio insolatum reponi, non in pauimento, sed assere. ¶mesue capite 411. quatuor modos describit. Primum, ut rosae rubeae recentes in oleo insolentur per dies septem, deinde in uase duplici coquantur per horas tres: deinde ( expressis rosarum foliis ) alia imponantur, & insolentur & coquantur, ut supra. Quod cum tertio factum fuerit, adde oleo aquam infusionis rosarum ( quam, inquit, praescripsimus in capite de syrupis, ) sicut quartam olei, ( s. partem, ut habent Monachi. Syluius uertit, quantum est oleum, quod minus placet. ) Ita per dies quadraginta insolatum, cola, & iterum diu insola. Secundum, oleo loto admiscendo succum rosarum, & aquam infusionis earum, & folia contusa: tum insolando et permutando ut supra, & c. Tertium, ut cum amygdalis dulcibus purgatis & exactissime tritis in pila, folia rosarum iterum terantur. inde fac offas, easque in aere calido horis uigintiquatuor serua. Deinde iterum tere & subige in mortario quam exactissime, affusa pauca aqua infusionis rosarum calente. Tandem torculari exprime oleum, uasi uitreo impositum opercula & insola. Quartum, ut cum sesamo excorticato fiat eodem modo qualiter cum amygdalis. Sed rosis immaturis aptiora sunt amygdala: maturis, sesama, Hec Mesue: apud quem Syluius, Prima ( inquit ) compositio ex quatuor iam dictis, multis est in usu: Parisiensibus autem compositio Nicolai in ipsius Antidotario dicenda. Et rursus, Oleum rosatum audio fieri odoratissimum, putrefactis mense uno rosis sub Simo in uase bene operculato. Eadem ratione ex mastiche uulgari, & rosis incarnatis & moschatis, & similibus fieri posse consido odoratissimum sine ullius olei mistione. Arosas, absinthium, uel aliud odoratum eoque in aqua cum quarta parte olei, donec aqua tota absumatur, & oleum habebit uires illas. Sic ex tempore paraueris oleum ex quacumque re. Cardanus ex Symeone. ¶ Sunt qui rosis contusis, & in aqua simplici decoctis, spumam pinguem innatare dicant, quae colari uel penna colligi possit. ¶alius quidam mihi retulit, folia rosarum recentia in aqua ad spissitudinem fere mellis coqui oportere, deinde cochleari comprimi, ut oleum uel spuma in id ingrediatur. miscebitur autem simul etiam aque aliquid, pro inde in uitrea ampulla collectus liquor Soli exponitur, & oleum supernatans separatur. Oleum de floribus sambuci, complanat & abstergit cutim, neruos corroborat, & doloribus eorum succurrit, Furnerius. Oleum de spica podagrieis utilissimum, quod medicus quidam mihi nuper communicauit. Floribus spicae nardi in umbra torrefactis, uas uitreum imple, & superfunde oleum oliuarum, ita ut digiti mensura excedat. Insolatum triduo, sex aut septem ebullitionibus ad prunas in cacabo bullire fac, & cola fortiter exprimendo: tum alios flores siccatos superfunde, insola diebus sedecim uel amplius. Sic habebis ( inquit ille ) oleum anodynum auro dignum, ut frequenti experientia cognoui. Linteola in eo madefacta dolori adpone. fallit rarissime etiam humore peccante non considerato. Uide plura in Antidotario Arnoldi de Uillan. Oleum e floribus uerbasci fit, insolatis in uase uitreo ( ut etiam e floribus rosmarini; ) ad podagricos & alios dolores praesertim calidos, laudatissimum. Oleum uiolatum fit quo modo rosatum, sed ex oleo uiridi uel amygdalino uel sesamino, Mesue. Paulo Aeginetae fit hoc oleum ex uiolis purpureis uel croceis, uel leucoio. insolat autem exacte operculato uase, ne transpiret, tantum dies decem, uiolis interea ter mutatis, additque demum uiolas siccas. De oleo tartari. Oleum tartari Petri Argillatae, ad faciem tergendam & erugandam. Tartarum dolii lateribus adhaerens, album potius quam rub. puluerisatum, aceto maceretur, post inuoluatur panno lineo, deinde stuppis aqua humectatis, ponatur sub cineribus. deinde tribus diebus scutellae imponatur decliui: destillabit humor quidam subrufus. Nicolai oleum tartari lateribus doliorum adhaerentis. Tartarum id ex uino generoso tritum, linteolo inuolutum, aceto albo forti bene madefac: subcineribus calidis coque ( ure ) dum nigrescat: iterum tere, in uase inclinato serua dies octo loco frigido, donec in oleum resoluatur. Id si non fit, exprime, & serua. Eodem modo facit Mesues oleum ouorum. Satius est calcinatum tartarum manicae Hippocratis, ut uocant, impositum, & loco frigido locatum sinere, donec in uas subiectum fluxerit oleum, Syluius. Alium quendam modum inuenio apud Furnerium in libro Gallico de decoratione, ubi tartarum ustum & calcinatum quantum duabus manibus capipotest, in linteo stricte ligatum uri & calcinari iubet in camino uitri, calcis, aut laterum: deinde in bona copia aquae infundi cum alumine ad magnitudinem nucis, & multum agitari, deinde cum quieuerit horis uiginti quatuor, colatam hanc aquam ( eo quod in linteo remanet, abiecto ) in patella coques. donec nihil quam alba quedam crusta remaneat, ( & c. uidetur hic locus mutilus. ) quam ( in sacculo suspensam ) prope terram, intra triduum uidebis conuersam in liquorem: qui aliquoties colandus est, donec clarus euadat. ¶sunt qui tartarum calcinandum in olla noua ponant in figuli fornace, & uasis demum omnibus coctis eximant. Sed melius & purius calcinari puto in cineribus feruidis seu pruna, ut poma assari solent, obruendo etiam prunis. Satis autem ustum fuerit, quum album iam apparebit, nec amplius nigrum. sic ustum in sacculo suspendunt in acutum desinente, suprema parte a baculi fissura, a quo pendet intercepta & compressa, supposita phiala uitrea cum infundibulo. ¶alius modus. Tartari & salis nitri partes aequales tritas in olla ampla adure: tum ferro ignito teres, & pones in sacculo in cella uinaria, ut destillent. Halius. Tartari & nitri partes aequales tunde, misce & accende ut nitrum consumatur. Tartarum quod remansit, in uesica positum suspendes in aqua calida, & resoluetur statim in oleum. Alius. Tartarum bene ablutum a faecibus, & optime desiccatum, calcinabis donec albescat: Tum tritum cribratumq, cum aqua pluuiali destillata calida solues. solutum destillabis per filtrum. deide coagulabis. coagulatu rursus calcinabis ut amplius albescat. Ita demum in sacculo, qualis est Hippocratis manica, suspendes lpco, humido: latum aliquid, pro operculo imponendo, ne quid impuri incidat: & ollam uitreatam supponendo. ¶ Sunt qui in alembico uitreo destillent ( in cineribus nimirum ) unde aqua primum fluit deinde aucto paulatim igne, oleum. ¶usus. Ualet ad omnem scabiem & impetigines. cutim albam, claram & iuuenilem reddit. Uidi qui ad manantia capitis ulcera uterentur: ad que utilius puto id quo cum nitrum pariter exustum est. Cuprum quoque & argentum dealbat, & delet maculas in pannis lineis. Additur & coloribus, ut splendidiores reddat, ni fallor: ut scriptorio e colore bresilici ligni, & aliis. Oleum de tartaro parare docet etiam Rogerius 4. 9. Hoc ( inquit ) pannos et maculas de causa melancholica post partum remanentes abstergit, & faciem repurgat. De Oleis Ex Uitellis ouorum, lumbricis, scorpionibus. Oleum ouorum, ex Rasi. Quorum uitellos pone in caldario ferreo super prunas donec comburantur, & oleum quod manat, serua in uitro. Utile est dolori ani & eius passioni, & dolori aurium & dentium. ¶ Hoc oleum ( inquit Mesues ) experientia plurima probatum est cutim expurgare, impetiginem, serpiginem, & alia cutis uitia persanare, capillos regignere, ulcera maligna et fistulosa curare. Uitelli ouorum elixando duratorum triginta aut circiter. manibus friati, in sartagine terrea plumbata frigantur igne mediocri, mouendo cochleari ligneo aut terreo, donec rubescant, & oleum ab his resoluatur, quod pressi conchleari largius remittent. Uel iidem uitelli elixando indurati, mola frangantur. deinde in offas tundantur, & torculari exprimantur quale in oleo amygdalino explicuimus, & oleum destillabit. Uel ipsi uitelli in cucurbitam positi cum alembico destillentur ignis ui, ut de oleo philosophorum dicetur, Haec Mesues. Ubi Syluius in Scholiis, Cutis foeditatem mire aufert, ac cicatrices, praecipue in ambustis relictas. fere autem grauiter olet, minus tamen postremum sublimando destillatum. Pilos auget Serapioni in Antidotario. ¶ Oleum ouorum Nicolai. Uitellos ouorum elixorum frige igni lento prunarum in patella ferrea, semper mouendo rude fcrrea, donec probe assentur, calidissimo linteo forti, oleo amygd. dul. madefacto exprime. Sed satius est ( inquit Syluius ) uitellos crudos frigere, cochleari assidue mouere, donec assati, & cochleari pressi, uase inclinato reddant oleum, quod phiala conditum etiam diu integrum seruatur. Ex uiginti uitellis extrahes horis duebus uncias quatuor aut circiter. ¶matthaeolus in Dioscoridem scribens, hoc oleum commendat ad asperitatem cutis, ad impetigines, ad fissuras labiorum, manuum, pedum & ani: item ad dolores ulcerum, articulorum & omnium locorum neruosorum: denique ad dolores & ulcera aurium. Praeterea utile est ( inquit ) locis adustis igne, & in membranis cerebri partes contusas a sanis mirabiliter separat: quod non sine magno honore meo et utilitate egrorum sepe expertus sum in chirurgia. ¶ In uulnere super pericraneo infundito oleum ouorum, quod faciet ad sedationem dolorum, ut docet Abhomeron Abynzoar, quod nos quoque experti sumus et bene successit, Marianus Sanctus. ¶ Oleum ad puerorum ulcera. Quorum lutea elixa sedecim. myrrhae unciam. ellebori nigri grana quatuor. in patella ferrea coniuncta leui pruna commiscentur ferrea ligula, tum lutea comprimito, & oleum eximito, donec despumescere incipiat. in uas uitreum oleum coniicito, & ad usus seruato, bis die ulcera illinito, & crustae sponte cadent, Alexauder Benedictus libro tricesimo qui experimentorum est. ¶ Ego hoc oleum duobus modis fieri uidi: primo, uitellos in sartagine frigendo, donec rubescant, & oleum remittant. secundo, multo diutius coquendo, do nec nigri appareant, & plane iam omni humiditate exhausti. tandem enim subito oleum reddunt. quod statim amota ab igne sartagine et uitellis cochleari com pressis, separatur. hoc aliqui efficacius putant ad loca igne usta. uidetur sane magis siccare. ¶hoc oleum subtiles cicatrices facit, serpiginem & impetigi nem soluit, Rogerius. Sed Brassauolus scribit pharmacopolas falso huic oleo cicatrices delendi uim tribuere, ut oua a fatuis detrahant. Plura de uiribus eius leges in Antidotario Arnoldi. Aliqui frixos sic uitellos in linteo includunt, & sub prelo exprimunt. ¶oleum de lumbricis siue intestinis terre, laudatur ad mitigandos dolores, praesertim neruorum & articulorum quosuis, etiam morbo Gallico ortos. Fit autem lumbricis repurgatis ab excrementis terreis, siue digitis leniter exprimenda excrementa illa, siue potius sinendo eos uiuentes in aliquo uase, ubi foenum sit, repere: deinde cum modico uino coctis in oleo & colatis: aut antequam coquantur insolatis. Sunt qui eos in aqua coquant, & innatantem pinguedinem colligant. ¶ Aliqui cannis ebuli maioribus & firmioribus medullam eximunt, & lumbricos affuso oleo imponunt. sic obstructas in furno per horam circiter dimidiam relinquunt. deinde oleum auferunt & seruant. Oleum ex scorpionibus ( inquit Mesues ) lapidem renum & uesicae frangit & expellit, lumbis, pubi, perinaeo illitum, aut per meatum urinarium iniectum. Fit ex scorpionibus uiginti uel paulo pluribus, aut paucioribus in olei amygdal. amararum libris duabus insolatis mense uno in uase uitreo probe obstructo. Uel aristolochiae rotundae gentianae, cyperi, cordicum rad. capparis, singulorum uncia. in olei amygd. ama506 Euonymirarum sextario diebus uiginti insolentur in uase uitreo operculato. deinde scorpiones a decem ad quindecim oleo iniice: obtura, insola iterum mense uno. Egressus e balneo aut insessu calculosus, illo ungatur in tribus dictis partibus, & in meatum urinarium iniiciat portio eius exigua horis singulis. Est mirabile. Quidam priore, alii posteriore ceu efficaciore uti malunt, Haec Mesues. Syluius uero in Scholiis, Paratur etiam nunc ( inquit ) oleo antiquo additis simplicibus medicamentis contra uenena laudatis: fitque oleum mirandarum uirium contra uenena omnia et pestilentiam. Scio hominem hoc solo munitum quantumuis seuam pestilentiam nihili facere, sed eum te seruos suos una secum uisentes pestilentia affectos, incolumes seruari: & sola unctione quos dam a seuissimis uenenis potis liberatos. Prius ob scorpiones frigidum est: posterius ob aromata calidum & efficacius, non ob horum calorem & essentiae tenuitatem ( quib. aperit, incidit, tenuat, terthesaurus. 507. get, perrumpit, ) sed etiam totius substantiae scorpionum proprietate, & ( ut loquuntur ) forma specifica, qua utrunque calculum renum & uesicae frangit illitum tantum lumbis, si in renibus est: si uero in uesica, pubi, perinaeo, & iniecta etiam tum pauca in meatum urinarium, Hucusque Syluius. ¶ In Secretis Uarignanae legimus oleo de scorpionibus inunctos quosdam a quotidiana febri mox liberatos. ¶oleum de scorpionibus, cuius mirabilis effectus est cotra uenena praecipue serpentium & aliorum animalium, & peculiariter contra napellum, scriptum a Matthaeolo Senensi lib. 6. commentariorum eius in Dioscoridem Italice aeditorum. unde nos in Latinum sermonem conuertimus. Hoc oleum ( inquit ) inunctum pulsatibilibus uenis ubi maxime apparent, ut temporum, manuum & pedum, & in loco cordis, ita ut tertia quaque hora unctio repetatur, secure liberat ab omnibus uenenis intra corpus sumptis, quib. corrodendi uis non inest: & similiter a morsibus uiperarum, aspidum, & cuiusuis alterius animalis uenenosi. Huius compositio talis est, quam quidem euulgo, ut totus orbis liberalem animi mei candorem agnoscat. Initio Maii accipe oleum commune centum annorum, aut certe antiquissimi omnium quod reperiri potest, libras tres. Hyperici recentis ( cum herba & floribus ) manipulos tres. Oleum pone in cucurbitam uitream duplo capaciorem quam pro eius mensura, & hypericum modice contusum superiniice. Deiude uas obstructum, in subtilissimam arenam parte dimidia immittes, ubi toto die calefiat a Sole per dies decem aut duodecim. Postea pones in Balneo Mariae horis uigintiquatuor. Tum exprimes oleum ab herba: et addes, hyperici, chamaedryos, calaminthae, cardui sancti, singulorum manipulum, modice contusorum: acrursus pones in Balneum per tres dies. Deinde excolabis & exprimes: & adiectis tribus manipulis florum hyperici, qui a cauliculis bene purgati sunt, & bene contusi, iterum per tres dies in balneo Mariae pone, & exprime ut prius. Idem hoc repetes ter aut quater, donec oleum colorem sanguinis instar rubentem traxerit. Postea accipe cymarum hyperici semina, siue uascula generis hordei similia in quibus semina latem, ea copia que tres manipulos abunde aequet. haec contunde, aspergendo aliquantulum uini albi, & infunde in oleum predictum. Deinde in sole sepelies in arena per octo dies, & mox in palneum per dies tres. Cola et exprime ut prius. Et hoc ter aut quater nouas hyperici cymas infundendo repete, donec omnino sanguinis obscuri color in eo relinquatur. Post haec accipe scordium recens, calamintham, centaurium minus, carduum sanctum, uerbenam, dictamnum Creticum, singulorum manipulum semis. Contusa immitte in oleum. & pone in balneum per biduum. Cola & exprime ut prius, Deinde accipe zedoariae, radicis dictanni albi, gentianae, tormentillae, aristolochiae rot. singulorum diachmas tres. scordii recentis manipulum. Contusa infunde, & tribus diebus in Balneo relinque, cola, exprime: Ac iterum iniice oleo, styracis calamite, belzoi uel laserpitii, utriusque drachmas sex. baccarum iuniperi drachmas quatuor, nigelle drachm. tres, casiae odoratae drachmas nouem. santalorum alborum drach. quatuor. schoenoanthi, cypi, utriusque sesquidrachmam. Contusainfunde, et pone in Balneum per tres dies. cola, exprime. Postea trecentos scorpiones uiuos, in diebus canicularibus collectos, in cucurbita uitrea super cinere calido pone, & quum uideris eos prae calore sudare, & humorem emittere, infunde supra eos totum oleum supradictum caiidum ( non tamen ita feruidum ut uas ab eo rumpi possit, ) & subito obstrueos uasis, & pone in Balneo per triduum. Deinde cola, exprime, & abiice scorpiones iam coctos: Et in oleum iniice, rhabarbari electissimi, myrrhe communis, aloes hepatice, singulorum drachmas tres, spicae nardi drachmas duas. croci drachmam. theriacae electae, Mithridatii perfecti, utriusque semunciam. Trita infunde et pone in balneo per triduum: nec amplius deinde colabis, sed repones, et balsami iustar seruabis. Est. n. sume admirationis remedium contra uenena supradicta, & maxime contra napellum, quo infecti fuerunt duo illi Corfici latrones, quorum historiam recitauimus lib. 4 in mentione Aconiti, ad quem locum lectore remitto, Haee Mattheous. ¶ Cardanus putat oleum quod foris aduersus uenena illinatur pulsibus & cordis regioni, metallicum esse oportere, ut ex auripigmento aut misy detractum, uide supra ab initio tractationis de oleis destillatis metallicis. De oleo ex serpentibus seu uiperis nigris, item de oleo ex ranis, lege Mesuen, & c. Oleum de castoreo componitur cum multis aliis aromatib. & gummis calidis, & c. ut 512 Euonymi Syluius in Mesuen describit, potest & simplex componi, & pro solida castorei parte pinguitudo adhaerens addi, uel potius utrunque, ut ipse consulo. Sulfur in oenostagmate ( aquam ardentem intelligo ) feruefit, dume natet lentor quidam ( oleum appellant, quem concha excipere oportet, aliquoties commutanda aqua, dum satis olei collectum sit, quo demersum corpore hydrargyron foras elici uoluerunt, statim illito a balneis, lac. Hollerius Uide supra inter olea destillata. De Fomentis Et suffitibus. Fomenta nominantur, pyriamata Graecis, quecunque corpori foris applicantur calida, uel ad mitigandum dolorem, uel ad materiam euocandam tum alias tum ad discutiendos timores: hoc forte sicca fomenta magis prestant, illud humida. Est quando sicca & humida alternare uelim, ut in podagricis & arthriticis doloribus, & aliis, ubi periculum est ne tenuiori in materia extracta crassior relinquatur indureturque magis. Uidentur autem humida fometa materiam praeparare siccis, attenuare, mollire, digerere, euaporare, quaedam forte nihil horum pro materiae diuersitate. Arida uero siccare & euocare & calefacere magis. Humida sunt, uel liquida, ut aqua simplex aut salsa, oleum lac per se, uel cum melle: herbae & flores in aqua aut uino alioue liquore coctae, et in linteo aut sacculo superpositi, aut in uesicam immissae, aut spongia inde madida, aut linteum, aut lana, aut filtrum. Uesicae uel utriculi calida uel oleo pleni. Possunt & cataplasmata hic adnumerari quae calida adhibentur, nempe herbe decoctae, & contusae, super linteo appositae. Sicca sunt, ut milium, sal, harena, furfur, auena, calefacta illa in caccabo, & agitata, in linteum uel sacculum induntur. Celsus alicubi salis calidi succum commendat, & sale humidi fouer alibi utilissimum esse ait. Oportet autem, ut ipse interpretatur, sacculum cum sale in aquam calidam imittere, & loco affecto calidum imponere, immittendo subinde spatulam ferream ignitam in sacculum, dum suploco dolente positus est, et aquam leuiter aspergendo. itaque spatulas duas in proptu habere oportet, ut dum altera spatula isacculum imittitur, altera igniatur. in tetano ceruicis morbo ( inquit Celsus ) opus est fomento humido et calido. Itaque plerique calida multa ceruices subinde profundunt. Id in praesentia leuat, sed opportuniores neruos frigori reddit. quod utique uitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum, ceruices perungere, deinde admouere uesicas bubulas, uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum fico contusum. Utilissimum tamen est humido sale fouere. Apud eundem mirabile fomentum ad dentem legimus. Mentastrum in peluim ponit, & aquam affundit ut modice emineat. deinde silices candentes immittuntur. eger ore hiante uaporem excipit. Ego nuper a dentium dolore diuturno liberatam audiui mulierculam, quam uaporem silices nigri ( quo uici sternuntur ) uino perfusi hians exceperat. Idem Celsus nares ulceratas foueri iubet solius aque uapore e uase oris angusti. Hic uapor etiam ad haemorrhoides calidas dolentesque adhibetur. Mulier quadam cum diu laborasset ex paronychia uel maligno ulcere erodente in digitis pedis, iam osculis quimbusdam exemptis & multis remediis frustra tentatis, fomentum adhibuit e musco iuglandis de cocto in uino, ita ut locum affectu in uapore illo aliqandiu teneret, deinde musci partem calidam superilligaret, et mox curata est. Est & titio exustus panniculo ( madenti ) inuolutus, loco calidi fomenti apud Celsum. Nos cari aut cumini semen contritum in sacculo aquam ardente calida madefacto, colicorum umbilico frequente successu imposuimus. Ex eadem ardente et accensa in loco balnei seu sudatorioangusto undique clauso, aer calescit, in quo nerui, articuli, et alie partes refrigeratae utiliter fouentur, & si fieri potest, & sudant. Ad sudorem mouendum & locum balnei calefaciendum uapore aquae calidae, uulgus in sudatoria sua caccabos magnos aqua seruente plenos imponit, una cum paleis ( que calorem diu conseruant ) et aliquando herbis odoratis. Alii ollam feruentem extra balneum habent, cum aqua & impositis herbis aut medicamentis aliis, inde uapor per canalem balneum ingreditur ab inferiore parte. hoc alii aliis instrumentis & uasis efficiunt, ut ueteres in Italia suas zetas calfaciebant. Balneo iam calefacto pruna in ollam indi posset, & sicca medicamenta inspergi quorum suffitus desideraretur, cum alias tum precipue ad muliebrem usum ad diuersa uteri uitia, suffitu per canalem admisso. Hippocrates ad hoc peculiare quoddam uas describit. Caput interim exerant, quibus id imbecillius est, aut de quibus timetur ne in syncopen aut nimiam sitim incidant, & c. Aliqui in balneis lateres ignitos, aut ferri scoriam, aut lapides perfundunt aqua, aut uino, simplici medicatoue. Sudor in lecto prouocatur, lateribus ignitis inuolutis in lintea humida, & appositis: aut lagenis stanneis aqua calida plenis: aut sacculis in quibus herbae decoctae adhuc feruentes imponantur, & melius quidem latere etiam feruente immisso. Leniter simul & reprimunt & molliunt, lana succida ex aceto uel uino, cui oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decocti. Simul reprimunt & refrigerant, uinum, acetum: & ex horum aliquo magis, madens uel panis uel farina, uel spongia, uel cinis, uel lana succida, uel etiam linteolum, Celsus. Aliqui cinerem feruentem uel prunas potius in uase ligneo ponunt, ad dimidium replentes: reliquum eius implent quibus uisum fuerit herbis, ut absinthio, mentha, ad confortandum uentriculum, uel per se, uel modico uino aspersis: deinde superilligato linteo imponunt parti affectae: praesertim ubi calefacere, siccare, discutere, & ualidius extrahere opus est. Conuenit partibus refrigeratis, & arthriticis cum artemisia tantum uel etiam chamae malo: & uteri uitiis cum matricaria. Poterit autem hoc fomentum fieri cum duobus uasis alternatim adplicandis. Celsus alicubi lanam sulfuratam, hoc est sulfuris fumo imbutam partibus affectis circum dariiubet. Huc referri possunt, quaecumque recentiores. Fuchsius & alii, de fomentis, epithematis, embrochis, sacculis, & insessionibus scribunt. Graecis aeonein significat desuper irrigare & superfundere, siue id fouendi gratia fiat, nimirum cum calore: siue alia de causa. Galenus ad scirrhos tollendos suffitum pyritis lapidis aut molaris aceto perfusi commendat. Suffitus uarios ad morbum Gallicum, qui omnes fiunt cum cinabrioquod fit ex argento uiuo, aliqui etiam cum auri pigmento & marchasita, & c. reperies apud Nicolaum Massam, & alios quosdam, qui huius morbi curationem tradiderunt. Tussilaginis folia sicca suffita, ita ut fumus aperto ore hauriat, aridam tussim & orthopnoeam iuuant, & abscessus in pectore rumpunt. Idem & radix suffita praestat, Dioscorides. De Succis Quibusdam. Succi herbarum quarundam expressi, coquuntur ad ignem, uel in Sole desiccantur, ut Bulcasis docet singulatim de succo ex hamsig, plantagine, lactuca, semperuiuo, portulaca, rostro porcino, scariola, foeniculo, apio, uolubili, lapatho & aliis. Mirabilis modus extrahendi succum ex elleboro nigro, quo quidam tanquam mysterio utuntur, cuius utilitatem ipse etiam expertus caelare nolui, ne quid egregium uidear inuidisse posteritati. Hunc modum quis primus inuenerit nescio, ego ab intimis quibusdam amicis accepi. Elleborum nigrum intelligo illum quem uulgo omnes in Germania sic uocant consiligini similem. plerique in hortis alunt: sed praestat montanus ex Heluetia nostra petendus. Licebit autem eundem modum experiri in colocynthide, esula, laureola, & c. Ellebori nigri radices purae & lotae bulliant leuissime in aqua, infusae prius in ea per noctem aut amplius, concise minutatim. Curabis autem ut & in hac & caeteris decoctionibus, spumam omnem innatantem, tanquam uene natam, diligenter abstergas. hanc aquam seruabis, & rursus aliam affundes tepidam, & modice aliquandiu feruefacies. mutando aquam toties, donec nihil aut perparum amplius amaritudinis radices retineat. quod fiet ubi septies aut nouies mutaris aquam. Interea uero dum mutas aquas, priores semper destilla per filtrum. & tandem omnes pariter decoque lento igne, uel prunis potius, ita ne bulliant, semper tamen prope bullitionem sint, usque ad spissitudinem mellis in olla terrea uitreata, aut aerea stannata, uase tecto, aut parum aperto. Cum uero pauca iam aqua superest, circa finem coctionis, rude leniter subinde agitabis, ne succus aduratur, & eodem tempore pro libra radicum ellebori, mastiches tritae duas drachmas adiicies, nec desines agitare, uel continuo, uel per breuissima interualla, donec omnino succus iam satis densatus uideatur, id quod subito fere continget. & quo minus adurat materia, quo propior fini & densationi est succus, eo minori igne urgebis. nec te pigeat temporis. habebis enim praestantissimum & exquisitum remedium ad diuersos morbos, praecipue melancholicos. Colore euadit ruffo obscuro sapore amarissimo, cu acrimonia penetrante, qualis asari & caryophyllorum est, sed efficaciore, imo caustico ut gustanti uideretur: reuera tamen causticus non est, nimirum propter tenuitatem partium: ut ipse experiri uolui. Datur ciceris magnitudine hora una post coenam, in omnibus morbis quibus elleborus niger conuenit, & ubi aluum citari utile est. Catapotium unum qua dixi magnitudine, quater plerunque aluum deiicere aiunt. Sed audio quosdam cum plusculum sumpsissent, magnitudine forsan fabae, per aluum uomitumque saepius inanitos & ualde debilitatos esse. Quod ego ut cauerem, in consilium erudito quodam medico adhibito, non ipsum elleborum solum, sed cum aliis diuersis medicamentis, ut mox ostendam, infusum decoctumque, ad succum redigere uolui. Radices uirides an aridae sumantur, parum referre uideo. Debet autem ut minimum libra radicum accipi. Lullius & alii ( Cardanus ) meminerunt quintae essentiae ellebori, qua ego hunc succum nihilo fere inferiorem esse puto. Hoc equidem admiratione dignum est, quomodo succus tandiu decoctus, non modo nihilo infirmior fiat, sed etiam multis modis efficacior. Uidetur enim, ut ex coniectura dicam, pars unahuius succi decuplo & amplius ualidior quam elleborus ipse esset, nec tamen nocentior. sed uis sine noxa augetur. Et quanquam ipse medicamentis plurib. additis uim eius remittere uolui, simplicem tamen istum iam descriptum modum, ubi nihil praeter exiguam mastichen postremo adiicitur, magis laudarim in difficilioribus morbis, ubi remediis etiam extremis opus est: & pro maniacis aliisque insanis aut deliris, qui cum ad nulla medicamenta sumenda cogi possint, tam parua dosi, ut unius ciceris, facilius decipiuntur. Quinetiam extra corpus ad morsus uenenatos, & neruos laesos, praestantissimam eius uim esse crediderim. Apud authores nullum hocmodo paratum reperio succum. ali quid cum eo similitudinis habet succus de acacia et de berberi apud Bulcasin. Colatura enim tantum decoquit, non expressa. item galbani succus & liquiritiae. sed aqua in illis non mutatur. Reliqui uero succi omnes per expressio nem fiunt, & coquuntur donec coagulentur, ut chelidonii, papaueris, absinthii, solani, uuae acerbae, memithae, eupatorii, hypocisthidis, corticum radicu mandragorae. Idem Bulcasis aliis etiam quibus dam succis expressis, qui per se ad ignem coquuntur, addere iubet parum gummi, ut partes eorum melius cohaereant, ut succo absinthii & gasid, id est eupatorii: item centaurii, & gentianae ( qui ex decocto colato fit. ) Uerum mastiche ellebori succo, non hac tantum gratia, sed etia uim eius uenenosam & stomacho contraria emendandi, admiscet. lam in caeteris quibusdam remediis, ubi medicamenti alicuius uim in liquore aliquo deponendam augere libet, non liquorem, sed medicamentum mutamus: priore scilicet colato nouum semper medicamentum in eundem liquorem infundentes, ut in decoctionibus nonullis et oleis. hic uero ( in succo ellebori ) contrafacimus: iisdem enim ellebori seruatis radicibus liquore subinde mutamus. Causam dixerim, quam ellebori radix, si quae alia, ualidissimas habet uires, non in superfice tantum, sed in tota substantia uehementer ac tenaciter impressas. quamobrem diutissime etiam omnium seruari potest. ipse quidem post decennium usus sum adhuc uigente. Et uulgares quidam empirici uinum in qua eius portio per noctem maduerit, postridie colatum bibi iubent ad aluum mouendam, radices iterum siccari. nihilo enim aut parum infirmiores fieri, etsi sepius ad eundem usam repetantur resiccenturque. Sed deipso elleboro, & quae de eo experientie nostre sint, alius forte aliquando dabitur scribendi locus. ¶ Catapotia ex helleboro nigro, uel succo eius potius septimo quoque die sumenda in curatione morbi Gallici melancholici, ut Matthaeolus Senensis consulit. Radicum nigri ueratri recentis drachmae tres. dauci, anisi, piperis, singulorum drachma. florum buglossi semidrachma. moschi grana sex. epithymi scrupuli duo. contundantur haec omnia leuiter, inde diem noctemque ex uini Cretici libr. 5. ( erratum librarii uidetur. nimia enim haec mensura est ) macerata, potenter exprimantur. Huius expressionis drachmas tres, pulueris pilularum fumariae, cochiarum, aurearum, singulorum drach. duas semis, simul subigas, inde permittas exiccari. Porro siccas e iterum in puluerem redactas, ex eodem uino Cretico macerabis, ut supra, & hoc quater. Catapotia autem singillatim sumenda sunt drachmae pondere. Succus hellebori noster compositus. Radicum ellebori nigri recentium incisarum libras duas, liquiritiae rasae & conquassatae pistillo libram, macera per noctem in aqua satis copiosa. Postridie lento igne coque ad ses quihoram, aut duas horas. defunde colando, & affunde aliam aquam tepidam. ( quae in uase iuxta ignem in hunc usum seruetur. ) Hoc septies uel amplius repete. Tum abiectis radicibus aquam uniuersam colatam, aut filtro destillatam, paulatim coque, & ubi pauca adhuc superfuerit, affunde hoc decoctum: Betonicae manip. septem, agrimoniae manipulos duos. anisi unc. tres, macera in aqua, & decoque ad consumptionem tertiae partis. exprime, cola bis aut ter. tandem adde agarici electi minutatim concisi uncias quinque. iridis uncias duas semis. cinamomi drachmas sex. zinziberis semunciam. coque ad dimidias, exprime, & cola ut supra. Deinde affundito hoc decoctum, ellebori decocto bullienti modice: & simul ad spissitudinem mellis coquantur. Paulo ante finem, adde pulueris mastiches drachm. quatuor. scammonii drachmas duas. haec simul dissoluta in pauco decocto ellebori, ut fiat mellis consistentia, non multo ante finem decoctionis affundes ( cum succus iam mediocriter densatus fuerit, aut densari coeperit, ) agitabisque donec consummetur succus. Experieris autem subinde guttam succi instillando in orbem stanneum: & cum ita densus fuerit, ut fere non amplius defluat orbe inclinato uel erecto, perfectus erit succus. Sed per horam aut amplius ante finem subinde ad lentum ignem agitabis, ne aduratur. Ex hoc decocto uncias succi fere undecim habui: uix quartam partem puto habiturus, si elleborum solum decoxissem. Hoc succo iam aliquoties usus sum. nam & epileptico iuueni feliciter dedi, qui multo iam tempore, Deo gratia, bene habet, multis tamen etiam aiiis remediis, uenae sectione, & sudoribus adhibitis, & c. Et alter quidam per triennium ascaridibus infestatus, multis remediis frustra tentatis, hoc succo semel sumpto, & per dies aliquot postea cornu ceruino usto, restitutus est. Catapotia ciceris magnitudine a duobus ad quinque exhiberi possunt a coena: hoc est a scrupulo dimidio circiter ad scrupulum unum. Sed haec progressu temporis experiri melius licebit. Hoc monuerim medicos parum exercitatos, ne temere eo utantur, sed diligenti consideratione adhibita. est enim uehemens remedium. Uidetur & febri quartanae non amplius crudae, & aliis diuersis morbis magnis aut diuturnis conuenire, & praecipue scabiei ex bile atra. Quartanario cuidam nuper quinque catapotia cicerum magnitudine dedi, unde ille magnam percepit angustiam, & uomitu tantum purgatus est, nihil deiecit, neque leuatus est morbo. Causam in hominis intemperantiam reiicio. Ipse catapotiis duobus cicerum instar a coena sumptis, postridie non parum angustiae circa stomachum sensi, aliquoties deieci, non uomui. Tutius dabitur iis qui satis carnosi uel obesi sunt, uentriculo humido, & stomacho non exquisiti sensus. 530 Euonymi Iterum de succo ellebori nigri: deque ex trahendis uiribus ex medicamentis purgantibus, et aliis quibusdam, ut ab amico quodam accepi. Excogitata est haec extractio pro delicatis & nauseabundis, & illis qui magnam soluentis pharmaci dosim non ferentes, minimo pondere soluuntur. Extractio ellebori nigri. Radicum ellebori nigri ueri recentium libre quatuor, lauentur cito. deinde minutatim incisis superinfunde colaturam huiusmodi, succi buglossi, borraginis, utriusque librae duae, depurentur & colentur diligentissime ut auri claritatem acquirant, & reponantur ad tempus. Tum recipe radicum foeniculi, cichorii, asparagi, petroselini, singulorum uncias quatuor. iuiubarum, sebesten, utriusque uncias duas. Seminum melonum, cucumerum, cucurbitae, citrulli, singulorum unciam: decoque secundum artem in aquae pluuialis libris sedecim. Colaturae infunde praedictas quatuor libras succorum, sine ebullire paululum ad ignem. postea incisi & contusi ellebori radices iniice, & coque leuiter paulatim usque quo radices emineant. Deinde exprime rursus per filtrum. cola. colaturam coque usque ad mellis spissitudinem lento igne, adhibita continue cura ne aduratur. Postea depone, & utere, faciendo periculum in dosi a scrupulo medio usque ad integrum aut ultra. Datur autem ad mouendam aluum. madefacto azymo inuolutum, una aut altera olei anisi gutta mistum. Extractio rhabarbari. Rhabarbari electi fragmentorum libram minutim incide, & crassiuscule tere: & affunde succi depurati borraginis & buglossi, utriusque libras duas, relinque per horas uigintiquatuor. Postea coque ad lentum ignem, donec extet & emineat rhabarbarum. Exprime deinde fortiter, & expressam decoctionem per laneum colatorium transmitte, & exprime, ut substantia in colatorio maneat. Colaturam coque ad mellis consistentiam, adiecta sacchari optimi uncia. Quidam in balneo Mariae ad spissitudinem coquunt, ne aduratur, quod prestat, quemadmodum & in duplici uase. Purgando da deglutiendum cum gutta olei cinnamomi & anisi mixtum, & azymo inuolutum, faciendo in dosi periculum a scrupulo usque ad duos. Quidam, quoniam rhabarbarum per se non ualde purgat, acuunt totam extractionem cum modico dacrydii optimi, quod nihil obest. Extractio pilularum. Rec. quamcunqu; uolueris pilularum massam, diligentissime & ex optimis medicamentis compositam. confractam in minutas partes macera per dies octo in aquae pluuialis, succi borraginis, succi foeniculi, aequalibus partibus, qis. Deinde coque in uitreo duplici uase per integrum diem. deinde exprime per laneum pannum mundissimum, qui nullos pilos remittat, & iterum in balneo & duplici uase ad iustam spissitudinem diligenter coquito, & forma pilulas minutas, quarum dabis scrupulos duos, aut circiter. Hoc modo extracta materia purissima est, admodum tenera, & facile in manu liquescit. Similiter possunt etiam reliquorum medicaminum purgantium uires extrahi: Sed animaduertendum, ut semper admisceantur in decoctione lenientes & lubrici succi, quales praedicti sunt. & melius multo fuerit, si omnia in duplici uase coquantur. Descriptio electuarii extracti purgantis, quo eximius quidam medicus Norimbergae utebat. Colocynthidis drachmas tredecim. ueratri nigri, senae Alexandrinae, utriusque semunciam. agarici albissimi unciam. rhabarbari electi semunciam, aut si minus praestans 534 Euonymifuerit rhabarbarum, unciam. dacrydii drach. quatuordecim. turbith, ( si recte lego, ) stichados Arab. utriusque uncias duas semis. Cinnamomi drach. duas. rosarum rubearum, ligni aloes, mastiches, myrrhae rubeae, asari, spicae nardi, styracis liquidi, singulorum scrupulos quinque. Omnia infunde & digere uel putrefac, ut loquuntur, per dies decem aut quatuordecim in aqua uitae ter destillata, calida. Succus inde expressus uniatur cum tribus unciis aloes praeparatae. Caeterum aloen hoc modo praeparabat. Aloes libra, plus minus, in peluim, caccabum uel ollam immittitur, addendo aceti rosacei, & aquae rosatae quantum sufficit, ita tamen ut aceti rosarum plus sit quam aquae rosarum. Bulliant simul, lento igne duabus uel tribus ebullitionibus. dein colato fortiter exprimendo. Colatum iterum bulliat lento igne ad consistentiam aloes cum spatula agitando continue. Ubi refrixerit, seruetur ad usum. Species supra commemoratae primum tenuiter inciduntur, deinde tritae, infusae in aqua uitae, quantum sufficit relinquuntur in infusione calida in Balneo Mariae uel arena, diebus xiiii. frequenter interea agitando quotidie, deinde fortiter exprimuntur per pannum lineum grossum. deinde ponuntur in alembico, & cum igne extrahitur humiditas aquea, usque ad consistentiam diacydonion dicti medicamenti. Quod si adhuc super sit aliqua humiditas, ponatur super carbones ardentes in uase aliquo quantum sufficit. De succo iridis & rapi, & c. Iris nostra in hydrope efficacior mihi uidetur quam Florentina: in qua sententia etiam amicus quidam noster est, medicus perquam eruditus, qui nuper experimenta haec sua de iridis radicis & rapi succo ad me misit. Recipe, Ouum gallinae, & effuso liquore albo, succum iridis infunde, & misce cum uitello diligenter: & cum modicum ad cineres calefeceris, pro haustu matutino exhibe, qui per secessum supra modum aquam intercutaneam euacuabit. Hoc etiam ( inquit ) inter secreta habeo pro hydropicis qui sudare nequeunt: Succum e rapo rotundo in pila contuso & expresso, conditum saccharo uel cinnamomo, ut aliud quippiam quam rapum gustanti referat, mane exhibebis aegro bene operto, & sudabit. Portulacae, sedi, contyledonis, & aliorum similiterglutinosorum succus, prelentore nimio per se non potest exprimi. Cum omphacio probe trita herba exprimitur. Alii tritas igni lento calfaciunt. alii tritas loco frigido, ut cella uinaria, uimineo uasi impositas in catinum subiectum destillare permittunt, Syluius, apud quem plura leges de parandis & seruandis succis, in libro de praeparatione simplicium. Ex ligno sancto & alio quocunque lachrymam extrahimus, quae pretiosior est ipso ligno, hoc modo: Secatur lignum in frusta digiti crassitudine, quae igni exponuntur, inde colligitur quicquid inest lachrymae in ligno, Cardanus. ¶ Lac ex esula & chelidonio colligitur, summis ramulis incisis, & super uas aliquod inclinatis, exprimendo ( emulgendo ) ramulos singulatim. Sic collectum liquorem in Sole siccabis. Succus uero colligitur herbis tritis & expressis, Bulcasis. ¶gummi purgantia & alia, si quis recuset catapotiorum forma deglutire, infunde in aquam bullientem, dissoluantur, cola: & infunde oleum amygd. dulcium, & da in potu cum rob. ¶ Pone in aqua uel uino medicamentum aliquod purgans forte, deinde in eodem liquore macera pruna sicca, caricas, uuas passas, donec turgeant, tum ablue uino. Hi fructus intra corpus sumpti mirabiliter sine molestia aluum soluunt, Arnoldus in libro de uino. Passularum uncias quatuor coque cum aqua uiolarum per mediam horam, cola per cribrum, deinde insperge drachmas duas scammonii, exiccentur. Inde triginta cum uolueris, aut quadraginta dabis, nec plures, cum panatella, Epiphanius Empiricus. Aliqui anserem pinguem medicamentis, felibus paruis bonae habitudinis, minutatis concisis, farciunt, cum sale & paulatim in uerum assantes, destillantem inde liquorem colligunt, ut membra arthritica inungant, Io. Goeurotus. Empiricum quendam nuper audiui murib. minutatim incisis farctum anseren, assauisse, & collectum inde liquorem ad inunctionem gibberis in dorso dedisse. De Decoctis. Decocta uocamus liquores, aquam, uinum, aut acetum: in quibus medicamenta aliqua ad ignem coquuntur, deinde colantur, & c. de quibus breuitatis studio in praesentia nihil dicemus, nisi quod admonebimus concisa aut trita per aliquod tempus macerari prius debere, quae decoquenda sunt, in uase diligenter clauso. Ex uiridibus quidem plantis, gratior fit decoctio quam aridis: quamobrem arida contusa macerataque diutius quam recentia, colari & exprimi possunt, deinde per se, uel cum melle aut saccharo decoqui, & c. Decoctio in aceto contra pestem. Chelidonii maioris manipulos duos cum herba & radicibus coques in aceti optimi libris quatuor semis, super prunas, in olla uitreata cum operculo cuius orae luto sint munitae, per sesquihoram, ad tertiae partis consumptionem. Deinde colatum acetum in phiala uitrea repones: Huius tria cochlearia plena dabis correpto peste, & si reuomuerit, iterum da, & sudorem praecipe, Innominatus in libro Germanico manuscripto. Alii cum chelidonio tantundem rutae sumunt, & parant ut supra: & peste deprehenso cochlearium dant bibendum cum modico theriacae, cuius auxilii salutarem experientiam tum ipse habeo, tum ab aliis plurimum commendari audiui. Et nuper in libro quodam Gallice scripto empirici cuiusdam idem ferme remedium legi: & superioribus annis cum pestis hic praeluderet, amicus quidam similem descriptionem ad nos misit. Plerique chelidonium in aceto coqui uolunt, sed alii alia addunt: quidam, ut dixi, rutam tantum: alii etiam saluiam nobilem, rorismarinum, iridis folia non radicem, zedoariam, & in olla bene operculata coquunt: inde paucas guttas ad praeseruandum dant: correpto autem cochleare cum theriaca & iubent sudare. Aliqui eadem fere in in uino macerant in phiala bene obstructa, agitant aliquoties, deinde destillant. dant ad praeseruandum, uel correpto, ut supra: & eo sumpto non sudare, sed ambulare iubent quam fieri potest longissime. & si opus sit, duci a duobus hominibus. Aliter. R. Absintii, rutae, turionum rubi ana partem unam. chelidonii partes tres. Decoque in aceto albo qui sunt in olla lutata, ad consumptionem tertiae partis, detur quam primum homo infectus fuerit, post sudet. Aliter. R. Radicum chelidonii libram. sulfuris, croci, tormentillae, unciam. theriacae unc. duas. pimpinellae, gentianae, ana sescunciam. pilosellae cum radicibus, rutae, utriusque manipulum. saluiae pugillum. Coque in olla noua bene lutata, cum ii. mensuris aceti albi, ad consumptionem tertiae partis. In hoc decocto dissolue electuarium de ouo ( uel theriacum ) ad quantitatem fabae. detur patienti ut scis. De Uinis Factitiis & medicatis. Postremo hic quaedam de uinis fafactitiis docebimus, non omnibus tamen ex professo, quod prolixum foret. Qui plura uinorum genera factitia, eorumque compositiones & uires desiderat, Dioscoridem adeat, & Aetium libro ultimo, & Arnoldi Uillanouani librum de uinis. ¶ Uina medicata diuersis modis fiuntu. primo, decoquendo medicamenta cum musto, plerunque ad tertiae partis consumptionem, despumando interim, & colando postea. Sunt qui uinum per se decoquut, alii donec tertia pars consumatur, alii multo minus: deinde in sacculo medicamenta in eo suspendunt crassiuscule contusa. Et amara quidem medicamenta praecipue in uino decocto ( sic enim dulcescit ) immitti debent in sacculo, uel una coqui, uel utrumque. Sic fiunt uina cum absinthio, cum zedoaria, cum inula, item cum borragine & melissa apud Arnold. Aliqui mustum recens aliquantulum decoquunt, & refrigeratum infundunt super herbis in uase. Secundo herbas ipsas uel medicamenta arida ponendo in musto, antequam ferueat, ut per eius feruorem in uase, medicamenti uis eicommisceatur: sic plerique uinum de absinthio apud nos parant, & per hyemem in uase relinquunt, semper implendo iterum uasa, si quid inde hauserint: ueris initio herbas eximunt, alii per estatem quoque relinquunt, sed tamen facile corrumpitur, mucet, acescit, praesertim uase non pleno. Quidam epistomiis uasorum intus laminam ex ferro stannato multis foraminibus per uiam, opponunt, ne medicamentis impositis obstrui possit. Licet & quauis anni parte absinthium aliasue herbas in uino uetere in uasculo ponere, psertim in cellis frigidioribus: aut in amplo uase uitreo bene obstructo. quod si cariophyllata radix arida addat, diutius conseruabitur uinum. Euonymi. Aliqui simpliciter medi544 camentum cuius uim in uinum transire uoluerint, cum uino coquunt, quouis anni tempore: sed uina cocta pleraque exhalant prorsus & subacida fiunt. ergo magis probarim medicamenta contrita in uino una cum melle despumato aut saccharo aliquot horis macerari, deinde aliquoties per manicam Hippocratis colari. Sic ex iridis radice uinum hydropicis utile aliquando paraui, anhelis ex inula, & c. Poterit & cum succis herbarum depuratis misceri per colarique uinum: uel ex iis quae in sacculo arida trita in eo suspensa fuerint per aliquot dies, exprimi succus, & percolatus admisceri: & in sacculum recentia addi & c. nam si ita saepius exprimatur materia, & addatur recens, efficacis erit uinum, & uasculum subinde implebimus in locum exhausti. quod si aliter faceres, uinum subinde infirmius fieret. Uina medicata ( ut diximus ) fieri possunt, medicamenta in sacculo, aut simpliciter in musto imposita, ut simul ferueant, relinquendo: aut in uino ad ignem bulliendo. Sed prior modus prefertur, quod per eum non resoluatur uis medicamentorum, nec alteretur aut infirmetur. Debet autem foramen uasis seu uegetis scutella parua tegi; ut feruor modice exhalare possit, nec odor tamen nimium euaporet. Si tamen in uino ad ignem coquere uisum fuerit, fiat ignis lentissimus & continuatus sine fumo, uase operto ne exhalet, & ad certum tempus decoquatur ( maiori minoriue igne, prout cuiusque rei substantia requirit, Arnoldus in libro de uino. Praestaret quae coquere libuerit, in duplici uase uel in balneo Mariae coqui. Aromatica uino factitia per tres aut quatuor dies clara seruari possunt, postea turbantur. Uinorum e medicamentis simplicibus diuersis confectiones docet Plinius 14. 16. ¶ Uinum de absinthio quomodo fiat, iam supra dixi. Sunt qui cum solo absinthio parent: alii alias diuersas herbas, praesertim calidas, admiscent: ut hyssopum, rutam, saluiam, carduum benedictum, pulegium, costum hortensem, phyllitidem, flores sambuci, cortices fraxini. Ego interdum in phiala uitrea ex tempore paro, absinthii comis aridis superinfusis pari mensura uino Cretico, et aqua ardente ter destillata. hoc diu seruari potest. exigua eius mensura uino multo addita, totum id absinthii qualitate imbuit. Stomacho frigido prodest, flatus discutit, colicam phlegmaticam & ex flatibus natam sanat. scabiem curat illitum. Arnoldus in libro de uinis, Melior modus conficiendi est, inquit, quod contundatur absinthium uiride uel siccum, & coletur uinum calidum aut frigidum super ipsum aliquoties, donec saporem et uim eius recipiat, & saccharo uel melle condiat. Praestat autem hic modus conficiendi hoc uinum, quoniam uis omnis absinthii in superficie est, qui hoc modo optime extrahit. Deinde prolixus est in recensendis eius uiribus. Poterit simul etiam addi galanga et anisum, aut si quod aliud uidebit. Iartemisite uinum fit ut absinthite Uinum de alkekengi seu halicaccabi granis eodem modo fit, super iis contritis ninum colando. pro dosi una accipies a quinque ad decem. educit materiam calculosam a renibus & uesica manifeste, & urinam retentam ducit, ( uide Arnoldum in libro de uino ) cuius & ipse nuper periculum feci, colato simul aniso, radice carlinae, persicorum nucleis, & lapillis cancrorum, unde urina iam diu retenta intra horam secuta est. Sunt qui ( integra ) halicaccabi grana in mustum ponant uase paruo, ut simul bulliant, & ad usum seruant. Uinum ex betonica ad stomachi dolores prodest, Alex. Benedictus. Uinum buglossatum, e radicibus buglossi in uino maceratis, mire commendatur ab Arnoldo contra atribilarios affectus, cum historia mulieris cuiusdam eius potu curatae, quae per iracundiam saepe fatua reddebatur. Uinum buglossatum, in quo radices buglossi bene lotae extiterint per diem ac noctem: uel syrupus eius, affert laetitiam, & melancholicis prodest. Usu eius ( uini ) curati sunt quidam ab amentia & permixtione & alienatione rationis, Arnoldus de conseruanda iuuentute, cap. 3. ¶ Aliud uinum compositum cum radicibus & floribus buglossi, cum sena aut absque ea, leges apud Arnoldum in libro de uino, hac inscriptione: Uinum mirabile pro melancholicis, cardiacis, & c. Uinum borraginatum fit, si in musto nouo ponantur borraginis flores, usque ad perfectam depurationem. uel si in uino nouo diaborraginatum aut conserua dissoluatur, & reseruetur ad usum, Arnoldus in libro de conseru. iuuentute. Uini compositio contra humores adustos, & pro colericis & maniacis, conferens laetitiam. R. radicum buglos si mundatarum libram. Rosarum rub. florum uiolarum, borraginis & buglossi, ana lib. semis. been albi, & rubri utriusque unciam. Conquassata pone in sacculo, & sacculum in uase continente tres sarcinas boni uini ( musti puto ) recens expressi albi & clari quam reperiri potest maxime. Huius uini pars dimidia cum dictis speciebus bulliat, & altera dimidia per se bene despumando. Deinde cola illud ubi species sunt, in uas: imple de altero, donec recesserit feruor, & satis clarum fiat. Debet autem eius usus esse assiduus, Arnoldus de conser. sanet. Uinum inulatum. Inulae radices tessellatim incisas in olla fictili noua uitreata coques in musti sextariis duobus aut amplius, donec partes aliquot consumantur. Deinde musti optimi dulcis sextarios uiginti quatuor aut amplius, in caccabo decoques donec dulcescat: postea inulae radices una cum musto in quo deferbuerunt, affundes, & cum adhuc aliquantulum simul bullierint, depones ac seruabis. ¶ Aliter. In musto dulci despumato & ad tertiae partis consumptionem decocto, cum iam fere satis coctum fuerit, inulae radices iniicies, ( pro congiis uiginti quinque, uel circiter, uncias nouem: ) & cum modice adhuc bullierit mustum, depositum & refrigeratum serua: & inulae radices ( easdem scilicet, colando separatas ) in sacculo intrauas suspende. Debent autem radices colligi mense Octobri crescente Luna, aut ineunte aestate, & siccari in Sole, Haec ex manuscripto quodam libro Germanico transtuli. Uide Dioscoridem, qui hoc uinum nectarite nuncupat. Uinum arceuthito. Pro musti congiis uiginti aut circiter, iuniperi baccarum dimidium quadrantem ( quadrantem uocamus modii Heluetici, sed is quoque uariat, quartam partem ) accipe. Fundum uasis primo consternes tenuibus segmentis e fraxini ligno dolato, ne baccae epistomii aditum obstruere possint. deinde dimidiam partem baccarum superinsternes: tertio reliqua segmenta. quarto reliquas baccas, una cum manipulo artemisiae, & linguae ceruinae uulgo dictae dimidio. Postremo uas replebis optimo & dulci musto, ut simul ferueat. Huius uini usus ut contra uenena & multos morbos hominem praeseruet. debet autem bibi haustus eius unus aut alter ab initio prandii: & unus post coenam ante somnum, Innominatus. Nostri uinum conficiunt per aestatem, nigra cerasa acida, quae uisula uocant, integra imponendo in uas, quartam partem relinquendo uacuam, superfuso uetere uino albo, quod breui rubeum colorem trahit, citius quidem si pediculi omnino adempti fuerint: tardius, si ita resecti ut pars adhuc haereat, sed ita diuitius seruat colorem. Solent autem cum aliquid indem hauserit, mox iterum uas implere. Cor et machum roborat, sitim mitigat, refrigerat, siccat, astringit. Alii non integra, sed trita imponunt, aut in sacculo suspendunt, unde odoratius uinum fit, nucleorum ratione, minusqu; astringit, & magis ducit urinam. Potest & quouis anni tempore ex aridis fieri. Aliqui succum ex his cerasis per se in uase ponunt, & cum deferbuerit, obstruunt, ac pro uino utuntur, uel per se, uel modicum eius copioso uino miscentes. Idem succus coquendo densatur: & cerasa ipsa saccharo condiuntur. Uinum e prunis syluestribus iisdem modis fit per autumnum, ubi iam satis mollia & bene matura fuerint. Uinum raspatitium ( nostri uocant rappis ) id est linguam quadam acuta stypticitate mordens, prouocat appetitum uillos stomachi astringendo. Medetur corpori ob calorendissoluto, potissimum estate, cholericis, & sanguineis utile. fit autem sic. Ponantur aliquae uuae acerbae cum maturis in torculari ut simul exprimantur. Uel quod melius est, reseruentur uuae & conterant una cum raspaciis suis, & immittantur uasi cum musto. contrahet autem mustum illud a succo raspaciorum ( scaporum, Galli grappes uocant, nostri rappem, unde uino nomen ) illorum, & uinaceorum in uuis, quae sunt acetosa, ponticitatem quandam & astrictionem, Arnoldus de Uilla noua. Nostri aliter parant. racemis integris bene maturis dolia implent, & uinum uetus superinfundunt, & quotiescunque uinum inde hauserint, rursus implent. Sunt qui alternis racemos, & folia saluiae imponant. Stomachum recreat, sitim remittit. Dysentericam potionem quandam Nic. Myrepsus in D. litera ca. 85. parari lubet cum rhaspe bono aut marathrato aut elelisphacato puro uino. Fuchsius post rhaspe forte, inquit, legendum rhoites uel rhodites. Apud eundem antidotus quingentesima fit cum uino bono rubeo aut raspe: & similiter ultima antidotus. Ego uinum raspatitium intelligo, quod ple554 Euonymi semper cum saluia fit, & c. & rubeumsemper. Sunt qui raspatitio uino etiam aromata addant: qualia sunt: R. galange uncias quinque. cinnamomi, caryophyllorum, ana drach. duas. zedoariae semunciam. coriandri uncias tres. fiat puluis crassiusculus. Uinum passulatum, quod mellitum uocat Arnoldus, fit passulis in uino ( uel musto ) decoctis donec dulcescat, quod mox in uase conditur: & passulae contusae in idem coniiciuntur. subsidunt autem illae in faeces. Sed idem Arnoldus aliud quoque describit egregium, quod passulatum uocat, passulis cum cinnamomo decoctis in musto non multo, quod deinde reliquo musto in uase condito affunditur. De uinis aromaticis. Aromatica uina fieri solent dupliciter, uel aromatibus tantum in sacculo suspensis, in uase quod in cella uinaria relinquitur: uel melle etiam addito, ut ex tempore tantum fiat quantum desideramus, & specieb. contritis simul per colatorium uel manicam Hippocratis laneam, ut uocant, aliquoties colatis. hoc uinum mulsum, uel mellitum uocari potest, uulgo claretum & nectar nominant, & melicratum improprie, cum uino albo. Quod si pro melle saccharum addant, cum uino rubro, Hippocraticum uocant. Fiunt autem in pharmacopoliis uina hec aromatica plerunque ea proportione, ut ad aromatu siue specierum drach. septem mellis unciae tredecim addantur, & uini albi odoriferi librae quatuor. Uel ad drachmas sex specierum sacchari purissimi selibra, uini rubri librae quatuor, aut minus. alii multo plus sacchari admiscent, ut specierum quoque. Aliquando crocisemidrachma uel multo minus additur, tin gendi causa, precipue mulsis. Antequam uero coletur uinum, per horas aliquot, uiginti quatuor ad summu, loco calido uel in hypocausto relinqui debet cum speciebus infusum. Uinum hippocraticum fictitii generis est, facili ratione. Galliis maxime transalpinis gratissimum. Cinnamomum, saccharum, & carpesium teruntur in fiscum, ex eo uinum liquatur, ut transeundo qualitates eas combibat. Datur hoc epulis principalibus cum escharite pane bellariorum uice, quimos, sed in alio uino, peculiaris Atheniensibus fuisse legitur. Hermolaus Barbarus Corollarii lib. 5. capite de uua oenanthe. Aliud. Corticum cinnamomi interiorum drach. sex. zinziberis albi integri semunciam. nucum moschat. electarum drach. duas. Caryophyllorum, granorum paradisi, utrorumque drach. cardamomi, piperis, calami arom. coriandri praep. singulorum scrupulum, misce & tere crassiuscule. Uini libras octo, mellis despumati uncias uiginti sex, misce omnia, & cola secundum artem. Sunt qui uina haec aromatica cum lacte amygdalarum clarificent. Aliud, ad cardiacos, descriptum Alexandro Benedicto lib. 10. R. Uini austeri odorati sextarium. sacchari albi se libram. cinnamomi, zingiberis ana semunciam, galangae drachmam. Aliud eiusdem ad imbecillitatem stomachi. R. Cinnamomi semunciam. zinziberis albi drachmas duas. Caryophillorum, piperis longi, glandis moschatae ana obolos quatuor. Bene tunsa cum albi sacchari selibra, in meri albi congio commisceto, ac percolabis. summum enim dissolutis stomacho remedium est. Aliud. R. cinnamomi unciam. zinziberis semunciam. galangae drach. duas. caryophyllorum drachmam. granorum paradisi drachmas duas. sacchari albi un. octo. uini optimi quae sunt. Aliud. Cinnamomi sescunciam. zinziberis semunc. caryophyllorum drach. duas. granorum paradisi, galangae, utriusque drachmam. Sacchari sesquilibram. Uini rubri mensuras duas, ( id est libras quatuor ) misce, fiat Hippocraticum: Aliud. Interioris cinnamomi uncia. zinzib. al. semuncia. granorum parad. drachmae tres. caruophyll. moschocaryi, utriusque drach. duae. macis galangae, utriusque sesquidrach. piperis longi drachma. spicae nardi, folii, utriusque semidrachma. fiat puluis. Huius singulas uncias singulis uini mensuris addes, cum libra sacchari, & tornesoio ( sic dicto genere lanae purpureo ) ad colorandum q.s. Aliud quod ad thoracis & pulmonis uitia accommodatum uidetur. Recip. cinnamomi optimi a crasso cortice abrasi unciam. caryophyllorum sesquidrachmam. anisi, foeniculi, utriusque drachmam. glycyrrhizae drachmas tres. macis, cardamomi, ireos, ana drachmam semis. Sacchari albissimi uncias tres. Singula diligenter trita infundantur cum sequentibus. Recipe Uini maluatici uncias nouem. aquae borraginis libram. rosaceae, sescunciam. aquae melissae uncias tres. Per tres horas iuxta fornacem relicta, tandem saepius per saccum filtri colato. fiat Hippocraticum uinum clarum. Hippocraticum laxatiuum. Uinum contra quartanam, quotidianam, & tertianam notham concoquit & praeparat humores, & eosdem mox per aluum educit. Recipe esulae libram, epithymi drachmas sex: polypodii, cinnamomi, passularum, ana drachmas quatuor. mastichae, zinziberis, zedoariae, caryophyl. singulorum unciam. Sacchari quantum sufficit, Arnoldus. Nectar apud Arnoldum. Pro sextario uini accipe zinziberis electi excoriati, caryophyl. cinnamomi excoriati, ana drachmas duas. granorum paradisi drachmam. Fiat cum optimo uino, uel Graeco, quod melius est. & loco mellis ponatur saccharum cum grano moschi, & est nobilissimum. Syrupus uel iulep de uino ad conseruandam ualetudinem & iuuentutem fit, in tribus libris boni uini ponendo duas libras sacchari. fiat syrupus, cuius usus est cum aqua. Gerit autem uicem cibi & potus, & recreat naturam, Arnoldus in libro de conseruanda iuuentute. Uinum saccharatum decoctum. Senibus, frigidis & debilibus conuenit, & quibus humor natiuus & calor naturalis imminuuntur. nutrit enim, & sanguinem generat, & replet partes principales spiritibus. R. Uini optimi de Uernacia, uel Graeci, aut similis libras tres. sacchari albi Caffetini libram. Coquantur ad lentum ignem more syrupi. serua & utere cum duabus partibus aquae, uel aliter ut usus postulapit. Hoc uinum ( siue potius ex uino syrupum ) Rabi Moyses in libro de uictus ratione senum & conualescentium approbat. De uinis mulsis aromaticis. De saccharatis uinis aromaticis iam supra dictum est, & simul in genere de mulsis quoque siue mellitis aromaticis. Licet autem & in superioribus compositionibus omnibus loco sacchari mel ponere, & pro rubro uino album, in sequentibus uero contra. Sic ex Hippocratico uino claretum siue clarum feceris, & ex claro Hippocraticum. Sunt qui coloris uini differentiam non faciant. Mel quidem semper cum modica aqua prius decoqui & despumari debet diligenter. Sunt qui illis etiam uinis quae cum multo saccharo fiunt, modicum mellis addant, ad maiorem dulcedinem: alii multum. Uide aromatite uinum in Dioscoride. Alchandicum est uinum decoctum cum aromatibus & zuccaro aut melle. & apud quosdam Italos dicitur clarea, cuius descriptio habetur in libro simplicium Ebenefis. Species clareti. Zinziberis, galangae, utriusque unciam. cninamomi uncias duas. caruophyllorum drachm. duas, granorum paradisi, piperis longi, utriusque drachmam. Mellis sesquilibram. Sacchari libras duas. Uini albi mensuras quatuor, ( libras sedecim. ) Alii cum solo melle parant, & aliquid spicae & nucis moschatae addunt, & cum albumine oui clarificant. Claretum quod Philip. Ulstadius in Coelo philosophorum describit, capite 57. Rec. Uini albi optimi libras quatuor. sacchari albi duri uncias quatuor. cinnamomi unciam. coriandri praep. drachmas tres. caryophyllorum drachmas duas. granorum paradisi, zinziberis albi ana sesquidrachmam. piperis longi scrupul. duos. zedoarie drachmam semis. Omnia trita subtilissime & colata, reseruentur in uase stanneo. Uinum senescentium, hyemali tempore utile melancholicis & phlegmaticis: renes & totum corpus calefacit, tumorem hemorrheoidum tollit, concoctionem iuuat, bonum colorem facit, lumen clarificat, ingenium acuit, canitiem retardat: & eadem praestat que hiera picra, nisi quod amaritudine caret, & uentrem non soluit. Recipe spice, cinnamomi, carpobalsami, xylobalsami, zinziberis, galangae, calami aromacis, asari, myrtillorum, ana drachmam. mastiches drachmas duas. liquiritiae, passularum, singulorum semunciam. sacchari pro arbitrio. Fieri potest per decoctionem, uel sine ea instar clareti, ponendo species in sacculo largo, & sacculum in colatorio, & toties colando, donec uis specierum tota in uinum transiuerit, quod per gustum cognoscetur, Arnoldus in libro de uino. Aliud. Recipe zinziberis drachmas duas. cinnamomi semunciam. caryophyllorum drachmam. Uini albi mensuras tres. Mellis unciam. sacchari albi selibram. Fiat clareta secundum artem. Aliud laxatiuum. R. Galangae drachmas sex. cinnamomi unciam. turbit, esule, catapotie, hermodactylorum, ana drachmam semis. Tere, fiat claretum cum melle & saccharo. Aliud. R. zinzib. unc. duas. cinnamomi quatuor. caryophyllorum duas. galangae tantundem. granorum paradisi una. Singula subtiliter trita cribrataque misceantur. Deinde croci orientalis unciam bene tritam seorsim seruabis. Claretum facturus, mellis libras duas ad ignem, in fictili nouo feruefacies, & quum bullire coeperit, aufer ab igne, et parua mora interposita despumato. Deinde mensuras duas ( circiter octo libras uini accipies, ( quod eo melius erit quo dulcius et clarius fuerit, ) & admiscebis ei de speciebus praedictis uncias duas, & croci drachmam aut amplius. Deinde per sacculum colabis. cuius pars superior ( fere ad duas tertias totius longitudinis ) linea sit, inferior lanea per unam tertiam totius sacci aut paulo plus. Cum uinum satis colatum fuerit faeces infundere poteris in hydromeli siue apomeli ut uulgo paratur, ut quod reliquum uirium est, in id deponat. Hoc uino si mulier uti debeat, ut delicatus aliquis, pro melle saccharum pones, Ex Germanieo libro manuscripto. Aliud tempore pestilenti praeseruans. Recipe uini optimi mensuram. angelicae semunciam. boli Armeniae drachmam, nucis muscatedrach. duas. galangae, piperis longi, coriandri, ana drachm. semis. zinziberis sesquidrachmam. cinnamomi drachm. sex. sacchari selibram. Ex libro quodam manuscripto Latine, compositiones aliquot nectaris siue clareti: quum maiorem eius copiam in barili aut uase ligneo, seruandam in cellauinaria desideramus. Lotum, ut uidetur, certae mensurae uini, apud Hiclaretum uel nectar bonum sic facies. Cinnamomi libram. galangae, zinziberis, cardam. granorum parad. caryophyl. cubeb. macis, singuiorum uncia. Piperis longi, & nigri si uolueris, utrius que semunciam. Spicae nardi, nucis mosch. schoenoanthi, sing. drach. tres. Croci drachmam. Terantur omnia minutissime & misceantur. Sic habes species pro medietate oneris unius equi, id est pro barili uno, ( libris forte centum uiginti octo. ) Nectar autem sic facies. Pone uinum totum in uasis. deinde species pone in aliquo panno lineo satis amplo: & in barili, in quo nectar facere uolueris, pannum intromitte cum speciebus, ita quod latera panni superemineant aliquantulum supra os barilis. Postea in aliquo uase pone quatuor libras mellis, & fortiter cum uino misce, ita ut totum satis clarum sit. Tum uinum super species colando infunde, & postremo uinum cum melle. Demum clauso barili species in eo relinque cum panno per biduum. Tandem aufer fortiter comprimendo: & habebis nectar optimum. Si uero pro principe aut praediuite aliquo parare uolueris, adde supradictis ligni aloes optimi, folii, utriusque semunciam, moschi drachmam semis, & loco mellis pone saccharum minutissime tritum in mortario, deinde solutum in uino. Aliud nectar optimum, cum eisdem speciebus, sed ponderibus diuersis. Recipe cinnamomi uncias duodecim semis. Zinziberis, galangae, granorum paradisi, caryophyllorum, cubeb. macis, cardamomi, ana drachmas duas. piperis longi scrupulum: spicae nardi, schoenoanthi, nucis moschatae, ana scrupulum semis. croci ad pondus ( denarii ) Turonensis, uel paulo plus. Haec omnia minutissime trita misce, & habebis species abunde pro loto nectaris ciuitatis Burgensis. Deinde accipe libram mellis cum 568 Euonymi pinta aquae fontanae decoctum usque ad consumptionem aquae: & refrigerandam sepone. Tunc accipe circiter lotum boni uini, & sacco cum praedictis speciebus in uas immisso, uinum percolando, infundito paulatim, mel etiam cum uini parte prius mixtum paulatim infundendo, ita ut succus non comprimatur. Quod si pretiosius facere uoles, saccharum pro melle pones in uino dissolutum, similiter pondere librae aut amplius. Percolabis autem ter uel quater, ut fortius & melius euadat uinum. Addes etiam praedictis agallochi optimi, folii, ana grana duo, & moschi aliquantulum. ¶aliter: Suspende species in sacculo in uino mixto cum melle uel saccharo, & post duos aut tres dies extrahe bene comprimendo. Sed superior modus melior & pulchrior Ad faciendum nectar, modi tres. quorum duo priores Gratia Dei uocantur, tertius manus Dei, ex codice manuscripto. R. Cinnamomi drachmas nouem zinziberis drachmas quatuor. nucis moschatae, piperis longi ana drach. tres. galangae, granorum paradisi, macis uel folii, cubebarum ana drach. duas. caryophyllorum drachmam. spicae nardi scrupulum integrum. croci dimidium. sacchari libram, uel mellis pintam quod bullierit in pauca aqua ad consumptione aquae, bene despumati. Misce in sesquilotum uini. Aliqui addunt cardamomi & carui ana drach. duas. Et hoc est melius claretum. Adidem. R. Aristolochiae rotundae, cinnamomi, utriusque unciam. zinziberis semunciam. galangae, granorum paradisi, caryophyllorum, cubebarum, macis nucis muschatae, ana. drach. duas. piperis longi drach. tres. spicae nardi scrupulum. croci dimidium, sacchari libram, uini lotum. Quod si pro diuite fuerit, adde agallochi optimi grana duo, & moschi dimidium granum. Uel, secundum alios. R. Cinnamomi electi unc. duas. zinziberis unam, granorum paradisi, piperis longi, utriusque semunciam. nucis moschate, caryoph. macis, ana drach. duas cubebarum, cardamomi, ana drachm. spicae nardi, schoenoanthi, calami aromatici, ana scrupulum. Trita commisce cum tribus libris mellis, & loto uini, ut dictum est. Potus qui dicitur Manus Dei. R. cinnamomi sescunciam. zinziberis drach. tres. cardamomi drach. duas. folii, galangae, ana drachmam. spicae nardi, carui, ana semidrachmam. piperis longi uel nigri drachmas quatuor. Si fiat pro diuitibus, adde caryoph. nucis moschatae, macis, granorum paradisi, ana drach. duas. Mellis despumati pintam. Uini bonilotum Burgense. Et si potes, loco mellis pone sacchari libram. Si recte paretur hic potus, utilis erit aduersus multos affectus praecipue frigidos, & in senibus, ac illis qui imbecilliores sunt ad Uenerem. Conueniet phlegmaticis, & melancholicis mirifice, ut merito Manus Dei uocetur. Tristitiam soluit, laeticiam confert. Splenis & hepatis obstructiones aperit. Hydropem curat: & lapidem de renibus potenter educit, si addatur parum saxifragae & lapidis lyncis. Species pro uino zedoartico. R. Zedoariae, cinnamomi, utriusque semunciam, galangae drach. duas. misce, fiat puluis. Ad uinum quod a scapis denominatur ( zu einem rappis. ) R. Zodoariae semunciam. coriandri uncias tres. galangae uncias quinque. cinnamomi caryophyll. ana drach. duas. fiat puluis crassiusculus. Aliter, pro zedoartico uino species, quae sufficiunt pro mensura uini quae oma uulgo Argentinae uocatur. Cinnamomi uncias tres. caryophyllorum, nucis mosch. granorum paradisi, cardamomi, ana semunciam. zedoariae drach. sex. cubebarum, piperis longi, ana drach. duas. Contunde crassiuscule, misce pro sacculo. Ad idem. Cinnamomi uncias duas. zinziberis semunciam. caryoph. piperis longi, cardamomi, cubebarum, zedoarie, ana drachmam unam. galangae, granorum paradisi, ana drachmam semis. Trita crassiuscule misce pro sac¬ culo. De uinis aromaticis cum aqua ardente. Aquam ardentem facile cum aliorum medicamentorum tum aromatum, odorem & uim omnem imbiber, si paucis horis trita in ea maduerint, & exiguum eius deinde uino simplici affundatur, & posse hoc modo uaria odore & sapore uina ex tempore parari, supra scripsimus ex Arnoldo in aquae ardentis simplicis descriptione. Apparatus uini quod Hippocraticum uulgo uocant. In aquae ardentis ter quaterue aut amplius destillatae uncias duas cinnamomi inii cito, & gingiberis dimidiam. granorum paradisi, piperis, ana sesquidrachmam. caryophyllorum drachmam, nucem muscata dimidiam. Trita omnia in uas bene clausum per quatuor dies indito, & bis aut ter quotidie agitato, demum colato & reseruato. potest autem longo tempore seruari. Huius mediocre cochleare plenum immittes in generosi uini rubei mensuram, & sacchari libram addes. Si tamen uinum dulce sit, saccharo opus non est, Furnerius. Maluatici modus. R. galange optimae. caryoph. zinziberis, macis, ana drachmam. Haec omnia crassiuscule trita in uase ligneo bene operculato infusa in aqua ardente relinques horis uiginti quatuor. Deinde in linteo suspendes a filo in uas capax summae, ut uocant, aut dimidiae summe uini clari per tres dies. Et habebis uinum tam bonum & forte quam ipsum natiuum Maluaticum aut Traminium est, Liber manuscriptus Germanicus. Uinum sapore Rhaetici. In uase uitreo uel fictili uitreato, linteolum aromatibus iam dicendis plenum suspende, & reple aqua ardente, diligenter obstrue: & relinque, saltem per horas duodecim. Cum uti uolueris, linteolum exprime in magnum aliquod poculum uitreum, cui infundendum est uinum, ita ut latera poculi aromatica illa aqua ardente conspergantur: aut liquor in fundum expressus, inclinato poculo latera undique madefaciat. deinde uinum infunde quod habebit saporem Rhaetici. Aromata haec sunt. Cinnamomi, zinziberis, caryophyllorum, de singulis semidrachma. crassiuscule trita misceantur, linteolo illiganda. Eodem modo fit sapor moschati uel muscatelli uini. accipe nucem moschatam cum pauco macis. trita misce ut supra. Caryophyllatum. Caryophyllorum semidrachmam cum pauco cinnamomotere, & in linteolo liga, ut supra. Alsatici sapor. Sac charum candi in linteolo liga ut supra. Aut mel diligenter despumatum cum aqua ardente misce in uasculo bene obstructo: & cum uti uolueris, linteolum hoc liquore intinctum in poculum exprime. Haec omnia ex libro quodam Germanico manuscripto mutuati sumus. De aliis quibusdam uinis aromaticis, praesertim quae fiunt sacculo in uase suspenso. ¶ Uinum caryophyllatum fit, caryophyllis in sacculo suspensis in uase cum musto: Multum desiccat, dissoluit, consumit, attrahit, iuuat asthma antiquum, & tussim in senibus cum humorum corruptione: utile etiam in epilepsia & syncope. concoquendi et retinendi uim confirmat. anhelitum reddit odoriferum. Multum autem de siccitate eius remittunt saccharum & glycyrrhiza, Arnoldus in libro de uino. Eodem modo quaelibet aromata ( & remedia ) tum frigidatum sicca in sacculo suspendi possunt, & uino uel musto immitti, quod eorum ui & qualitate imbui uolumus, Ibidem. Aromaticum uinum fit ad iuuentutis conseruationem, si in sacculo lineo immittantur species non tritae, sed particulatim scissae, ita quod substantia specierum sit in sacculo uaga, & ponatur in uino, ore uasis diligenter obstructo, Arnoldus de conseruanda iuuentute. Alius aromatici uini modus, ad confirmationem temperamenti et iuuentutis. Cubebarum, caryoph. nucis mosch. passularum, de singulis drachmae tres, in sacculo bulliant in honi uini libris tribus usque ad tertiae partis consumptionem. adde saccharum. & inde mane ac uesperi propina uncias singulas, plus minus. Uel fiat sicut claretum, Arnoldus ibidem. Uinum crocatum laetitiam affert, & aufert melancholiam, Arnoldus de conseruanda iuuentute cap. 3. Eius uero componendi modum docet eiusdem libri tractatu secundo, his uerbis: Pone modicum croci bene siccuiu sacculo amplo de panno lini subtilissimi rari, & sacculus ponat in colatorio de staminea uel panno lineo, et superfundatur uinum ( uel etiam oleum pro oleo crocato ) ad modum lixiuii, & repetatur donec placeat color & sapor. Possunt & aliae species admisceri pro arbitrio. De uinis artificiosis quae saporem peregrinorum referunt, propter aromata & species in sacculo intra uas suspensas. & peregrinorum quorundam sapor fictitius cum aqua ardente & aromatib. superius ostensum est: hic addemus quomodo peregrina quaedam uina homines industrii absque aqua ardente imitentur: non ut imposturas inde addiscant homines auari, sed ut medici aegrotis praesertim delicatioribus, simul & gratificari interdum & prodesse possint. Decerpsimus autem quae sequuntur omnia, ex Germanico libro manuscri¬ pto. Graecum uinum sic fit. Zinziberis, galangae, utriusque selibram. granorum paradisi, caryophyllorum, ana uncias tres, in sacculo suspende in dolio uini mediocri, ( in ein fuder. ) Uinum Maluaticum. R. Moschi, agallochi, utriusque drachmam. cinnamomi, cardamomi ( si recte lego, ) ca ryophyllorum, ana drach. duas. sacchari candi semunciam. Uinum de Romania. Recipe, succi glycyrrhizae, cinnamomi, utriusque drachmas duas. anisi drachmam. macis drachmas semis. sacchari drachmas tres. Uinum muscatellum. R. polypodii, liquiritiae, anisi, singulorum drachduas. nucis moschatae drach. tres. calami ar. drachmam. Muscatellum rubrum sic facies. Florum sambuci unciae quatuor. cinnamomi semuncia, bulliant in musto rubeo. Muscatelli odorem facere putantur quaecumque moschum referunt odore suo, & quae a moscho denominantur, ut nux moschata, & cortex eius qui macis uocatur. item flores sambuci praecipue, & coriandrum. Multi & sclaream herbam in uino suspendunt, nimirum folia cum floribus: cuius odor uehemens & non ingratus est. aliqui tamen insalubrem esse & caput grauare putant. Sed compositiones huiusmodi infinitae fieri possunt: & satis est homini industrio, & simplicium medi580 Euonymi camentorum, aromatum, & condimentorum naturae gnaro, paucas aliquot ueluti formas praescriptas habere, quas ipse multis modis pro occasione & uariis circunstantiis uariabit. Nos Deo immortali gratias agentes, a quo omnis remediorum successus pendet, huic libro in praesentia finem imponimus. Capita Praepraefatio. 1. De liquorum & oleorum stillatitiorum inuentione, pag. 5. 2. De scopo huius libri. 3. Laus eorum qui quae optima et efficacissima habent remedia, communia esse uolunt. 4. Quantum in omnire apparatus referat. Authores in hoc libro citati, pag. 21. De destillatione eiusque differentiis in genere, pag. 25. De uiribus liquorum destillatorum in genere, pag. 32. De multiplici usu liquorum destillatorum, tum in re medica, tum extra illam, pag. 43. Forma purgandi aquas turbidas, ex Bulcasi, 45. De balneo Mariae in genere, & de iis destillationibus, quae fiunt in uapore aquae feruentis, & in fimo equino, 46. Egregiae quadam aquae simplices in Balneo M. destillatae, ordine alphabeti enumeratae: primum ex plantis, pag. 52. Deinde ex animalibus pag. 69. & 72. De uasis & instrumentis diuersis ad destillationem pertinentibus, 76. De materia uasorum ad destillandum: & primum contra plumbea & aenea uasa, 82. De fornacibus, 87. Uasa quomodo claudantur & muniantur, tum luto tum aliter, 92. De praeparatione ad destillationem 95. De rectificatione liquorum destillatorum 102. Destillatio per filtrum 102. De aqua ardente seu aqua uitae simplici, eiusque uiribus & usu multiplici, 106. De iis quae aridr destillantur in liquore aliquo infusa 122. De quinta essentia remediorum 131. Uini 141. Quinta essentia frigidaias. De chelidoniae essentiis omnibus extrahendis 152. Quinta essentia ex fructibus 166. Ex floribus, herbis, radicibus 165. Ex sanguine humano, ouis, carnibus, & melle 162. De quinta essentia metallorum 168. Ex antimonio, plumbo, cerussa 169. De aquis uitae compositis 172. Ex eisdem, ex Lullio 336. De remediis quae aquae uitae miscentur citra destillationem 198. Aquae ardentis usus cum aliis medicamentis extra corpus 203. De aquis destillatis compositis, sed aliis quam cum aqua uitae 206. Aquae compositae quadam uel ex remediis per se, uel cum aqua fontana destillandis, ex Rogerio 215. De aquis uirtutum siue Aureis, & aliis quibusdam compositis ex pluribus remediis cum uino destillatis 217. Aquae compositae nonnullae cum aceto destillatae 232. Caponum aquae 235. Aquae compositae, ad uarios affectus, intra corpus praecipue, quarum quaedam ex recentibus adhuc pharmacis & succulentis fiunt: aliae uero infusae in plantarum succis aut aquis destillatis, sero lactis aut sanguine 238. Ex sanguine maialis 245. De purgantibus medicamentis compositis destillatis 246. Aurum potabile 248. Aquae aliquot compositae ad oculorum affectus 258. Ex Rogerio 260. De aquis odoris 263. Ex Furnerio 270. Aquae destillatae cosmeticae, hoc est ad ornatum pertinentes 275. Ex Furnerio 281. Ex Gordonio 291. Aquae ad tinoendos capillos & alios pilos 293. Dentibus purgandis 296. Per descensum quomodo destillentur aquae ex herbis, floribus & radicibus 296. Destillatio in cineribus, uel arenis, aut scoriatrita, & c. 300. Extemperaneus quidam modus 306. Resina per fundum tenuiss. 307. De rosariis, id est instrumentis, quibus ex rosis & aliis medicamentis liquor stillatitius elicitur, igne subiecto plerunque immemediate, ex carbonibus aut segmentis lignorum 307. De oleis destillatis, & primum in genere, deinde particulatim. De oleis ex plantis, floribus, herbis, gummis, resinis, seminibus, corticibus, lignis 312. Ex aromatibus, ut caryophyllis, nuce moschata, croco, macis, et aliis 316. et deinceps. Olea ex seminibus et fructibus 332. Ex baccis iuniperi 339. De oleis ex gummis, lachrymis, seu liquoribus densatis, & resinis 345. De oleo terebinthinae siue larignae resin. 348. Oleum ex tartaro 351. Olea de corticibus 352. De oleis ex lignis 356. Oleum capnistum 363. Ex papyro 365. De balsamo uero, 366. Antibalsama 369. Balsamelaea arte composita 376. De balsamis quae extra corpus usurpantur, De oleis ex animalium partibus uel excrementis 405. De oleis ex metallis, lateribus, gagate, succino 407. De aqua forti & similibus 450. De liquoribus gemmarum 459. De quibusdam, ut argento uiuo praecipitato, eodemque & arsenico sublimatis 460. Pars Ii. De aliis quibusdam non alchymicis, siue non destillatis aut sublimatis remediis, sed per alios diuersos modos ingeniose praeparatis, & c. 478. De oleis diuersis 479. & primum ex plantis. Ex tartaro 497. De oleis ex uitellis ouorum, lumbricis, scorpionib. 500. & c. Ex sulf. 512. De fomentis & suffitibus 512. De succis quibusdam: & plurima de succo elleboris 519. Iterum de succo ellebori, & extrahendis uiribus ex medicamentis purgantibus ac aliis quibusdam 530. De succo iridis & rapi, & c. 535. De decoctis 518. De uinis factitiis & medicatis 542. Index Alphabeti Cus. Notandum Est Numeros paginarum 176. 177. 455. 456. a librariis in ipso opere omissos esse: quorum nos quoque errorem secuti iisdem omißis indicem con fecimus, quod hoc in loco monemus, ne quis paginarum numeros frustra emendet. Litera r. remedium significat. A Absithii aqua 35. 52. 126 absinthii uinum 201 & deinceps. abscessus rumpit 115. 208. 223. aceti usus aquae compositae cum aceto destillatae 232 acetum candidum reddere 308 acetum conuertere in aquam 307 acteum destillatum 42 adustio oleorum quomodo emendetur 323 adustione caret quinta essentia uini 144 adustionum ab igne r. 58.68.171.458.503 aether calidior igne 134 affectib. medetur 386 affectus animi immu¬ A 4 Index. laterum, seu costarum & deinceps. 17.18 habet bunc. appetitum excitantia, 150. 209. antibalsama 369 de antiballomenis 372 373 antimonii oleum 411 deinceps. antimonii rubedo 411 ani dolorum r. 501. 502 370 apobamma 245 appetitum confirmans 60 ut dulcescat 45 aqua dulcis communis ut salubris reddatur 54 aquae turbidae quomodo purgentur 45 ex remediis per se, uel ex aqua fontana destillandis 215 rat 421. 447. 216 cta a quae destillatae quomo quo scribitur 49. 44 do seruandae 91. 92 35. 126. 173. 108. unde aquarum simplicium, fiat 106.107 in balneo M. destilla aqua ardens destillatiotarum ratio 52. et dein. ne quaterrepetita per aquae recentes praeferen fecta 113 dae 128 aquae ard. in singulis de catalogus aquarum prae stillationibus quancipuaru 70. 71. 72. tum decedat 112. 113 de aquis destillatis com¬ quo meliora sunt uipositis 206. & dein. na, tanto melior 112 diuisio earum, ibidem. quando satis destilla aquae compositae, ad ua¬ ta sit uo. destillata sae rios affectus, intra pius magis acuiturio7corpus. 238 aquae ard. tres diuersae aqua ex foliis 216 liquores 114 aqua e floribus 217 aquae ard. qualitat. 117 aqua fortis, uide for¬ aquae ard. usum qui de tis aqua. scripserint 116 aqua mortua 112 de aqua ard. eiusque uiaqua philosophica 49 rib. et usu multiplici aqua ardens & aqua 106. & deinceps. uitae eiusdem liquorisaquae uitae uires ex duo sunt nomina, de Arnoldo & 114 aquae uirtutum, Arnoldo aliae quadam compo aqua uitae omnium metallorum uirtutem, in se sitae, & cum uino de217 stillatae 169 conprehendit aquae ardentis usus in aranea si comedatur, 299 ne noceat 44 bello araneam interimit 389 aqua ard. pro ientacu201 arbores interficit 448 lo sumitur per arenas destill. 306 aquae ardentis mixtio, argentum dissoluere, 120. 121. 452 aquae uitae quae remedia argentum dealbare 500 misceantur citra de argenti uiui sublima¬ 198 stillationem 473 tio aquae ard. usus cum aargentum uiuum ab ar¬ liis medicamentis exgento uero separat222 203 tra corpus argentum ( uiuum ) prae¬ aquae uitae compositae cipitatum quomodo diuersae 151. & dein. fiat 461. aliter 462. aqua ex frigidis com197 uide Mercurius. posita aqua mirabilis quae con aqua cosmet. ex argen 277 trarium efficit, quam to uiuo tur 123 atramentum sutorium, arida quando & quo 447 modo destillandae 128. atri bili uarios affectus & deinceps. tollit 547. uide bilis aromatum maceratio atra. 123. auditui prodest ii8. 193. aromatum uim con¬ auditus orauitas 421 seruare 223 auena destillata 39. 310 ex aromatibus oleum auenae stramen 99 quomodo extraha. aues allicere 143 tur 316 aureae aquae 217 arsenicum, uide auri¬ auriginem depellit 224 pog. auripigmenti oleum 408 artemisite uinum 547 auripigmenti sublima arthritidis r. 193. 360. tio 474 363. 393. 415. 484. aurium dolorib. 501. 502 518. 538. aurium fluxus 394 articulorum uitiis pro¬ aurium noxae medetur dest 362 422. ascaridibus infestatos aurion tinnitus 59. 419 prodest 528 aurium uermes interi asthmatis r. 393. 229. mit 423 astrantia 125 auri multip. usus 256 17 balsama arte composi auri spiritus 376 aurum dissoluere 452. ta de balsamo uero, & 459. 254. 365 antibalsamis 132. aurum potabile balsama quae extra 135. 147. 152. 248. 233. corpus usurpantur, aurum quomodo pur400. 253 gatur balsamum ad cicatri¬ B 401 ces 29. Balneum Mariae 30 balsamum Dornstet¬ attenuat teri 399 balnei M. fornacis de46 Bartolomaei 382. Lullii. scriptio 394. Petri Aponens. 82. 83 balnei M.laus tractatio in genere, 383. balsamum uerum in¬ 46. quomodo calefi367 teriit 47 balsamum qualis uox balsami ueri nota 371 belzoi oleum 347 365 de ben oleum 335 balsama qui liquores 173 benedicta dicantur 370. et dein. benedictum balsamum, balsamelaeon 374 400. balsami destillatio benedictum oleum quo¬ 377. 375. modo fiat 322 calculi r. 210. 214. 231. berchile quid 87 232. 234. 239. 350. 381. beronica 207 392. 419. 422. 424. berylli spiritus 172 431. 435. 437. 459. betonicae uinum 547 460. 484. 505. 547. bilem corruptam pur¬ calculus uesicae, uide gat 210 in uesica. bilis adustionem tollit, calefacientia r. 211. 233. 156. 375. 417. bilis atrae r. 210. uide caloris praeter naturam Atra bilis. r. 54. 58. 67. 246 bilis atrae r. 158. 210. 228 calorem natiuum con 468. fortat 117 bilis amara, ibidem. caliginis oculorum r. 311 Boracis uis contra cal calx oleo restincta 415 culum uesicae 41 camphorae aqua 55. 56. bubo 185 camphorae oleum 55 buglossatum uinnm, camphoram dissolue547. 548. re 117 cancri r. 75. 150. 242. Cadauera conseruan¬ 263. 329. 358. 392. 458. tia r. 118. qua ardeat 454 74 385 cancrorum lapides 39 caecum alembicum 78 ut candela etiam in ano caniciem excludit 118caponum aquae 235. 236. 237. canis rabidi morsus r. capitellum quid 25. 77 75. 120. 310 capitis dolorum reme. cannabis folia 118. 150. 193. 218. 221. cantharidum aqua 69 capilli, uide crines. 233. 435. capillos augere3u. re¬ capitis infirmitatis r. gignere 240. 501. lon 217. 244. capitis scabeir. 240. gos facere 294 263. uide ulcera ca. capillorum colorem mu tare carbones quales esse de 275 28 beant ad capillos & alios picarbunculi r. 392. uide los tingendos aqua, anthrax. 293. & deinceps. cardiacae prodesse 193 capillos uiridos facit, carnes decoquere 116. 296. 117. 208. capillorum defluuii r. carnium destillatio 5i. 311. capnisti oleum 13.363. 52. quinta essentia 163 e capisci siliquis oleum carnis mortuae reme¬ 482 aqua ex lacte capri¬ dia 392 carnem producit 312 cerussa, uide plumbum. a corruptione conser chelidonia 32. 139. 147. uat 222 uires innumeras poscassoletta 270 152 sidet cataplasmata 313 de chelidoniae essentiis catulae aqua extrahendis 152. & 72 centaurii minoris aqua deinceps. & 157. 210. chelidoniae diuersorum cepae aqua liquorum uires 156. 54 cera uasa uitrea illi¬ & dein. 159. nare chelidoniae lac collige¬ 94 cerasorum aqua re 54 537 uisulorum, ibid. chiragrae r. 193 e cerasorum nucleis o¬ cholericorum r. 209. leum 227. 48 cerebri affectuumr. 117. chrysocolla 41 cerebrum calfacientia, Chymistica quid r. 203. 423. Confirma. cibaria omnia a corru tia 220. 224. 233. 329. ruptione conseruat, cerebri imminuti re- 222. medium 209 cicendulae cerebri membranas con ciconiae aqua 73 tusas sanat 303 per cicures destillatio, colli affectuum r. 389 300. & deinceps. collisionis lapidis uel cinnamomi macerabacculi in corpore r. tio 123. oleum. 352 389. 392. aqua, & destillandi mo colorem bonum faci¬ dus, ibid. & 354. entia 209. 210. 211. 401. Cicatricum r. 240. 277. Uide in Fa 469. 502. 504. cie. cicatricem inducit 360 columbinum stercus, cicatrices delent r. 351 40. 381. cuti aßimilans 75 circulatio, eiusque usus comitialis r. quem & epilepsiam, & cadu 155. & praestantia cum & malum mor 198. 199. bum appellant 53. 54. citri succus quomodo 59. 68. 115. 193. 118. 130 105 destilletur. 210. 215. 233. 240. 242 76 claua 256. 376380. 385.339 clauis philosophorum. 393. 415. 417. 421. 148. 423. 447. 538. coelo stellas infigere 35 conceptum promouen 118 coitum auget tia 358. 415. con¬ colicorum r. 188. 193. 56 fortans 436. 469. 488. 515. concoquens r. 370 546. concoctionem promo¬ dein. usque ad 201. uentia 209. 217. 233. crines, uide capilli & Constantinopolitana pili. aqua uitae 226 crines auro similes, ut contractorum r. 73. 227. fiant 293 cordis affectuum rem. ex croco oleum. 326 224. 383. 120 crustas sanat corrbborantia 61. 118 crystallinus glob. 100 159. 254. 267. 329. cucurbita quid 76 cordis substantiam illu¬ cucurbitae quomodo lu minat et confortat 255 to muniantur. 94 synceram reddit 257. cucurbitas balnei pan a corde aquam depel¬ no induunt 94 lens r. cuprum dealbat 388 500 cor. tremoris r. 68. 246 cutim abstergens r. 220 corpus totum roborantia 495. 501. 502. r. 165. 389. renouans, cutis infectionum r. 358. 393. extenuatum con macularum 290. fortans. 385 fissurarum 484. 502 e corticibus olea cutim albam reddens r. 352 cosmetica non impro¬ 300. albam et subt. 277 bantur. 280. 286. mollem 120. 275 cosmeticae aquae earumque cyanei praeparat. 476 differentiae. ibid. & Dadi D dentium uermes eradi Dadi quid care 370 294 daemoniacos iuuat 415 destillandos liquores qui de decoctis 538 descripserint 21. 22. decoctiones in aceto, 23. 24. 539. 541. destillatio quid 25 dentes dealbantes aquae, destillatio, uide liquor 457. 194. 275. 457. destillatio eiusque diffedentes purgans 296. rentiae in genere 25 380. destillatio optima midentibus utiler. 388 xtio 198 dentium dolores miti¬ destillatio quaedam inest gantia 58. 119. 118. meteoris & animan 208. 210. tibus a natura 25. 26 pro dentium doloribus destillatio quo ordine r. 214. 294. 224. 358. ascendentium liquorum, 395. 423. 453. 501. 514. quorum alii aliis redentes infirmos, cor¬ spondent elementis, ruptos, & concauos fiat 2628 curans & clarificans destillationem omnem ma remed. 215 teria contritae, super dentium putredinem tol faeces suas refusa repe lit 214 ti, consultum 38 B 2 destillationis repetitae destillatione uulgari o dor & sapor remedi uis augetur praeserorum perditur 32 tim in craßiorib. 39 destillatio quot modis destillatorum liquorum usus multiplex tum fiat 27 in re medica, tum a¬ destillatio per ignem gra lias uiora reddit 43 30 193 destillatio per ascen- Diabetaer. 178 25 dianthos sum quid destillandi modus per digerentia 375. 417. descensum 296. & 485. digestio deincps. 95 digestionis tempus 100 destillatio quae a putre dine fit medicis fugi- dioptrae descriptio 91 diploma Galeni 46 enda 97 dolores mitigans r. 488 destillata uapore aquae dormientia menbra ex¬ calentis qualia 305 citans r. destillatio aridorum in 338 dyscrasiam alterat 216 liquore aliquo infuso dysenteriam excitat 84 rum 122. & dein. E destillatio ex tempore, Ebrium reddere 310 306. 38 elementa cuncta in destillatio e succis quintam essentiam per exhilarare, Uide in Hi mutare 154. 155 laritate elementaris materia experientia requiritur 20 cum iudicio quomodo conuertatur in inelementa--- exuirtuare & excorporare quid 19 142 rem exulcerationumr. 361 elixir uitae 159.257 elleborus 133. Faciem ornantes aquae, ui cum elleboro aqua 248 de Cosmeticae. ellebori catapotium 525 ad faciei formam r. 282. ellebori nigri succus, 283. 292. 519. 530. 526. faciei colorem bonum fa empyreuma quomodo cientia, uide in colo¬ 104 separetur re. epilepticorum r. Uide ad faciei coloremr. 275. in Comitiali. nitorem & colorem esthiomenir. 475 224. 227. esulae lac quomodo col faciei candorem conci ligatur 537 liantia r. 69. 73. 115. cuphragiae aqua 262 209. 220. 281. 289. 391. excrementosam mate 473. Colorem rose¬ riam consumens r. 279. 292. um 417. faciem purgantia 223. 338. 358. 379. 385. 389. 500. 431. 433. 437. 469. ad faciei lentigines re. 507. 529. 278. 406. maculas, fermentatio 96 69. 120. 209. 275. 278. ferrea uasa probantur 280. 284. 285. 286. 287. 87. 288. 329. 391. 406. mo ficorum r. 165 lestias 283. pannos 329. per filtrum destillatio, scabritiem 275. 278. 27. 104. & dein. 106 faciei nitorem concili¬ fimus equinus 29. 144. ant r. 273. 278. 281. 145. 283. 450. fimi equini usus 51. faciem clarificant re. 153. 114. 289. 293. 294. a. fistularum r. 67. 75. Sole praeseruat 275 150. 252. 262. 329. 389. adfaciei rugas r. 497. 392. 395. 398. 426. squammas 277 465. 475., 484. faciem odoriferam red flatus discutientia re. dens r. 391 60. 546. fascinir. 470 ex floribus oleum, febris r. 58. 67. 74. 119 325. 150. 193. 209. 210. 227 florum quinta essen233. 243. 244. 246. tia quomodo extra161 fortis aqua 44. 450 hatur fortis aquae species non¬ 119 ad flores uterir. nullae, earumque com¬ foecundas mulieres red positio 451. 452. & 119 dens r. deinc. 426. 465. ubi e foeno oleum 484 separationis aqua uo 261 foeniculi aqua catur. de fomentis 512. quofolia quae odore carent modo adhiberi debequomodo destillen¬ ant 514. & deinc. 47 tur de fornacibus 28.87. fraga quomodo destil¬ & deinceps. 36 lentur. fornax balnei M. 46. fragrantia requiritur 48 acediae summa in quinta es¬ Fornaces ad olea ex135 sentia trahenda 317. 319. ad fraxini cortice li¬ oleum iuniperi 343 quor 57 ad destillandum per fraxinum oleum 360 cineres 301. 302. 303. ad frigidos affectus r. ad uitrioli oleum 440 227. 277. 396. 419. alia 433. ad rosas de422. stillandas 63. 64. 65. ex fructibus oleum 332 66. si quid per ignem frumenti oleum 335. 484. ualidum destillari de B 4 bet 88. & deinceps. furfurum r. 224 ad glandulas r. 280 G glutinans 375 Gagatis oleum goacomax 415. 368 418. 421. gonagraer. 419 Gallicana aqua 278 grauidis nocens 119 Gallici morbir. 227. guaiacum oleo abun359. 425. 463. 464. dat 315 468. 525. gummi praeparatio ad in Gallico morbo pur destillationem. 345 gatio 205 ex gummis oleum 345 gangrenae r. 426. 464. gummi ex aqua 216 Geber Arabs quid de gummi purgantia quo destillatione sentiat zu modo exhibeantur, gemmarum liquores, 537. 459. gutta rosacea 115 ad genitalia nimis ca¬ guttae r. 193. 209. 211. lefacta r. 150 224. 227. 243. 263. gentiana 200 295. 338. 393. gentianae aqua 125 gutturis affectus 389 gibberis inunctio 538 H gingiuas confirmans r. Haemorrhoidum rem. 380. 252. 374. 389. gingiuas curans209 Halicaccabi acinorum hilaritatem inducen¬ aqua 57. uinum 547. tia 115. 118. 165. 208. 166. hecticorum r. 225. 227. 254. 548. 386393. hircinus sang. 40. 69 hederae baccarum olehirundinum aqua 232 484 um hominem ab omni cor ole¬ ex hederae lignis ruptione praeseruan¬ um 358 tia 156. 164. 188. 190. helxines aqua 57 hominem semimortuum Henricus piger quid, 156 recreans r. 47. humani excrementi a¬ hepar, uide Iecur. qua 75. oleum 406 118 hepati utiliter ad humores malos 223 ad hepatis obstructio246 151. 158. 234. nes humores superfluos re herbarum uirtutes ex stringens r. 394 116 trahere humores pellens r. 244 herbarum quinta eshydropis r. 75. 209. 161 sentia 210. 224. 233. 241. ex herbis oleum 324 246. 338. 393. 437. herbae & flores quan471. 544. do colligi debeant 32 hermetis uas 80. 141. hydropis hyposarca. hieracii minoris aqua 193 A 5 17. hydrorosarum 335. 357. 484. 500. hyperici oleum 485. et 501. 502. 504. deinceps. ad Inflammationem, in hypocaustis germa¬ 61. 67. norum destillatio 99 Ingenium acuunt re. hyssopi aqua 58 115. 208. 220. Insanorum reme. 436. Iasminum 482 523. Iecoris r. 68. 193. 172. ad Intestinorum fluxum 223. 246. 257. Uide 62. uitia. 223 Hepar. Intybi aqua 58 Ignem attenuare 29 Inulae uinum 542 Ignis ad destillandum ex Ioannis Bracesci senqua materia sit, re¬ tentia de quinta es¬ fert 27 sentia 138 Ignis qualis esse debeat Ioannes de Rupe scissa ad rosaria 308. 309 quando claruerit 23 Ignis sacrir. 241 Iracundiam remittens Ignis calorem innoxi¬ remed. 225 um reddere 149 Iris 125 Ilei reme. 193. 208. 469 Ireos puluis 265 488. Iridis radicum aqua, Impetiginum rem. 171 212. L succus 535 Lac destillatum 39. ad Iridis uinum 544 41 boracem Ischiadis r. 393. 419. Lactis aquae usus 74 453. 485. 488. Iuncturarum affects 117 lac coagulare 394 170 lac Uirgineum. Iuniperi baccae 126. ea ad lachrymas oculorum rundem aqua 211. o. 56. 115. cohibendas leum 334. 487. 299. 261. 262. Iuniperigummi destil. lachrymas extrahere 347. lignis 537 Iuniperi e lignis oleum ex lachrymis oleum, 357. destillatum per ascensum & descen¬ 345. ad laetitiam r. uide in sum 339. & dein. 319 Hilaritate. ex Iuniperi uernice olapis philosophicus, leum 331 159 Iuuentutem conciliant lapis, uide Uesicae. conseruant ac restaulapides confringens a¬ rant r. 115. 131. 133. 156. qua 39. & deinceps. 159. 168. 178. 189. 248. lapides dissoluere, 282. 291. 329. 387. 393. 452. 500. ad laterum dolores 150 lichenum in facie r. 252 436. 252. laterum ignitorum u- lien, uide splen. sus 350 lienis r. 117. 151. 437 Lauendulae florum ole ad lienis dolorem 417. um inflammationem 246. 331 lauendulae aqua 58. 265. obstructionem 234 ex lauri baccis oleum, ex ignis olea 317. 356. 334. 487. limonum succus 42 laxare 217 destillatus per filtrum, lazuli, uide Cyaneus. 106. ad lentigenes faciei u5 linguae usum restituens 483. uide etiam in fa r. 54. 165. 208. cie. lippitudinis r. 299. 458 leporis pellis 40 liquor, uide aqua & ad lepram seu S. Laxa destillatio. ri morbum r. 57. 18. liquores destillati quid 159. 165. 190. 209. 256. differant a suis sim257. 380. 393. 425. 431. plicibus 33. an retine 449. ant uires pristinas 35 lepram auertentia 225 uires eorum in gene 228. re 32 lethargir. 436 liquores qui similem suis simplicibus, quique dis macerationis tempus, 124. 125. similem uim retine35. 36 macularum r. 483. Ui ant liquorum ab omni re de in facie. eiusdem facultatis ef macrum reddens r. 222 37 ex maialis sanguine a¬ fici posse 245 qua liquorum inuentio maniacorum r. 116. 523 oleorum 6. & dein. 193. Lullius quando clarue margaritas soluere 310 rit mater balsamii 73. 399 lumbricos necantiar. mater remediorum 197 118. 208. 221. 244. 419. matricem confirmans 423. remed. 358 lumbricorum oleum 504 matricis suffocatio 385 lumborum doloris r. 117. obstructio 234 lupi abscessus r. 119. 150. 263. 295. 392. 475 medicamentis quibusdam compositis, cur lutare quid 92 eulogia addantur pro luti praeparatio 93 19. 20 lixa lutum sapientiae 84. 92 469 medici boni & erudi¬ lymphaticorumr. ti eligendi 17 M 95 melancholicorum re. Maceratio 16. 156. 386. 436. 469 Mercurius uegetabilis 144. 148 521. 548. mel cum destillatur ne Mercurius intra corredundet pus quomodo detur, 311 Melis sanguis 69 471. melissa 207. Uinum Mercurii puluis, siue Mercurius praecipi¬ eius 542 tatus aut rubeus 465. membra alleuians re. 339. corroborans. 466. 467. 470. 242. exhilarans 243 metalla singula in om168 ni metallo 117 laesa curans ex metallis diuersis a¬ ut membra absque dolo re incidantur 448 qua 449 metallorum destillat. 29 memoriam augent, con metallicum oleum quo firmant uel restau 408 modo fiat rant r. 115. 208. 224. ex metallis olea 407 396. 423. 435. metallica olea grauio¬ menses promouentiar. 408 ra 56. 119. 210. 208. 244. metallorum quinta es¬ 365. 423. sistens rem. 169 sentia 150. metalla in lapidem con¬ Mercurius, uide Aruertere 159. resoluere gentum uiuum. 310. separare 451 Mures necans r. 300 metallica uasa cuncta musa cornuta 79 improbantur 84. 85 muscas interimunt re, mixtio quae lente fit 116. 209. probatur 200 e myropsica nuce olea morbo uel iufirmita um 488. te liberantia r. 158. 163 myrrhae oleum. 145 ad morbos siue corru¬ myrrha loco balsami ptiones omnes. 156. ponitur 369 N 169. 178. 430. 433. Nares ulceratas foue 435. 208. ap morbos omnes ex re 515 putredine nascentes ad narium obstructioremed. nes 470 423 moribundos restituere narium foetori r. 224 uel iuuare 157. 393 nasus quid 25.77 morpheaer. 120. 165. natura incorruptibilis ad morsus uenenosos inest quintae essentiae 211 remed. 144 moschatae nucis oleum naturam augmentari 488. remed. 5. 6. 233. de moschatae nucis cor naturam confortant. tice ( macis uocant ) remed. 386. oleum 355 neruos confirmant re. r. 223. 227. 260. 252. 209. 233. 240. 329. 294. 436. 395. 495. ad oculorum affectus ad neruorum affectus, 258 omnes 117386. oculos corroborant r. ad neruorum resolutio 242 62.159. nem ad oculorum caliginem, ad neruos contractos, 449. 393. oculos rubentes & ca neruorum dolentium ligantes emendant r. r. 398. 398. 417. 115. 193. 209. ruben¬ ad noli me tangerer. 259. 261 tes 295. 389. 392. 395. 475. oculorum dolentium re. nubes magnas facere, 68. 150. 241. 337. 392. 150 nucum iuglandium a¬ 458. ad oculorum fluxus 118 qua oculorum inflammati ex nucibus moschi ole 62 onemr. um quomodo fiat 321 ad oculorum lippitudi 259. 261 nes r. 417 Obliuionis r. obstructionum r. 580. oculis tumidis & lip311 pis r. 118. 435 ad oculorum affectus ad oculorum maculas r. 56. 118. 258. 261. 262 de oleis diuersis 479 uide etiam balsama. 307. 365. 449. oleorum differentiae 312 ad oculorum suffusiooleum omnibus rebus nes seu catarractas mixtis inest 313. omni r. 259. 307. 423. 454. bus lignis ad oculos ulcerosos r. 315 de oleis destillatis in ge 311. nere 312. & deinc. odor suauißimus omolei in balneo M. destil nium quinta essentia 49. 50 latio ex aqua ardente 143. oleum de nonnullis ar¬ odor quomodo conciboribus quomodo fi¬ lietur destillandis 33. at 323 50. 51. oleum ab aqua quomo odoratum liquorem red 126 do separetur. 340 dere oleum odoratum de odoratis aquis 263. 355 oleoru metallis extra¬ & deinceps. ctorum uis 407 odorifera aqua 267 oleum benedictum & deinceps. 313 164 oleum sanctum odoratae aquae Andreae olea destillata miscen¬ Furnerii 27c. et dein. 496 tur odorata aqua ex tem265 oleum quomodo expri pore matur 480 r. 261. 262. opobalsamum 375. fa - palpebras inuersas ectitium 376 mendat 298 orchis aqua 959 panni maculas aufert, ad Orthopnaeamr. 519 459. 500. ad Oris uitia 224. 435 pannus ardens ne com buratur 446. 149. 457 oris putredinem extra parabola 100 hens r. 215 paralyticis lauandis a ossa educens r. qua 405 204 oßibus fractis r. 119 paralysis r. 54. 115. 164. oua fracta coqui posse 165. 194. 204. 220. in aqua uitae 120 233. 240. 243. 244. oua soluere 310 277. 294. 329. 338. ouorum testas facere 358. 389. 393. 395. 400 per aera uolare 149 415. 423. 417. 419. ouorum oleum quomo 436. 437. 485. do fiat 500. 501. 321. parietaria 40 & deinceps. paronychia 515 ouorum quinta essen¬ paroxysmi rem. 54. 58. tia 163 215. 385. 417. ozaenis r. 224 ad Paßones frigidas re media 117. Palpebrarum tumoris 193. 193. 197. pectori obstructo r. 93 passulae quomodo prae¬ pectori salubre r. 209 parandae ad purgan¬ pectus mollificans, dum, 538 233. Patauii monumen¬ penetrans r. 417 tum pellicanus 141. 80 pectoris abscessus rum persicorum aqua 60 pens r. 519 pestis r. 57. 59. 69. ad Pectoris affectus, 178. 186. 188. 203. 210. 243. 225. 246. 358. 431. pectoris caliditatem re 469. 471. 506. 539. primens r. 216 petralis aqua 239 pectoris humores de¬ petroselini aqua 60 pellens r. 60 picae aqua 73 pectoris siccitatem e pili, uide Capilli & mendans 216 Crines. pectoris uulnera ex pilos dealbans remed. causa calida consoli¬ 295. dans 216 pilos prolixos faciens, pectori dolenti remed. 295. 221. pilos prohibens Ex. phthisicorumr. 210. 393 plagarum r. 170. renapectori nocet plum¬ sci 72 bum 83 pilos remouens 233 Pilularum extractio, 532. ex Pimpinellae seminibus 210 plantaginis aqua 60 plantae quo tempore col161 oleum 339 ligendae 436 pleuresis Plinii locus examina250 ex Pineis nucleis ole¬ um 345 pinguem faciens r. tus 221 423 pisces alliciens pisces a putredine seruantia 16. 117. 208. plumbioleum 424 plumbi qualitas nocet 83. 222. pituitam capitis emen 118. 210 dantiar. plumbi quinta essentia 170 plumbum philosophorum 170 podagrae r. 193. 419. philosophica aquaz27 philosophorum oleum, 417. 495. 496. phlegma sals. 115. porcellanae quomodo soluantur 43 156 phlegmaticos humo res consumens r. 216. porriginis r. 120. 224. uide Furfur. phlegma separans 104 phlegma curans 120. 158. 329. 398. portulacae, sedi & aliarum succum extra phreniticis r. 299. 233. tur here 96 537 de Purgantibus medi¬ de Praeparatione ad de camentis compositis stillationem 95. & di 246 uerso eius nomine. purgantis electuarii ex ut Praeuenias morbos. tracti descriptio 472. 533 pus expurgans r. ptisana intempestiue ex¬ 321 pustulas sanantia 56 hibita mortis causa, 224. 17. 96 putrificatio ad Pudendorum ab putrificatio in fimo 204 scessus aqua quino puerperis utile 237 putrificatione indigent pulegii aqua, cum salcrassa, densa, sicca, uiae 211 ( 423 101. 102 cruda pulmorum purgans r. 126 pyretrum pulmonis r. 68. 156. 158. pyretri radicis aqua, 246. 214 punctiones sanat 208 putrificationis uaria purgantiar. 532. 436 genera purgantia destillata pro 99 bantur 247 Quinta essentia quid, purgantia quomodo per liquorum exhibean¬ 131 quintae essentiae effecta quinta essentia cheli132. & deinceps. doniae 147 uirtus 136 mellis 147. frigida de Quinta essentia re¬ 148. 149. mediorum 131. & de quintae essentiae scripto inceps. quomodo ex¬ res 131. 136. 137. trahatur 136. & de¬ R inceps. quomodo fa¬ Radicum essentia quin cilius, et minore sum 161 ta ptu extrahatur 144 radices siccae macera & deinceps. aliter tae aquam reddunt per uas uitreum, eiusdem facultat. 212 radicum quae in uino 146. per fumum, destillantur enumera 145. 212 quinta essentia quomo tio do fiat 305. Eius ex raphani syluestris auino extractio 141. qua 214 147. ex plantis quo¬ 60 raporum aqua modo efficacior 162. rapi succus 536 a fructibus 160. & receptorium quid 25. deinceps. metallorum, 77. 80. 168. 169. simplex 132 rectificatio, per repecomposita 132 titam destillationem collectio, destillatio, 103. 108. & rectificatio, ibi¬ rectificatio aquae in dem. praestantia ibi¬ balneo Mariae destildem. 103 latae rori per se uis quadam rectificatio liquorum medicandi inest ibi¬ 103 destillatorum dem. regii morbi r. 351. 389. rosarum destillatio 32. Uide Aurigio, Icte297. 298. rus. 60.274 ad Renum dolores 208 aqua quot modis appare¬ 417. obstructionem 62. 63 tur 437. ulcera 240. rosis unica destillatio calculos, uide in Cal 38 sufficit culo. reptilia interimere16 rosarum siccarum a127 qua per Resina destill. 307. rosarum aqua compo rhabarbari extractio sita cum aliis 266. 531. 267. 388. ad Rheuma de Rosaaiis 307. & de 436. inceps. roborans remed. 485. rosaceum oleum eiusque 329. 129. 130 praeparatio 492 roris aqua ob casum aut ictum sol & deinceps. uere 68. 190. 423 rosmarini e floribus oleum 328. quomodo sanguinem sistere 60. fiat 330. uicem gerit 62. 244. 338. 371 sanguinem e naribus si balsami stens r. ruberta 338 437 sanguinem purgantia r. ad Ruborem faciei 389 151. 156. 193. 210. 211. rugae faciei quomodo 227. 240. 246. 255. tollantur 69. 275. 280. sanguinem nutriens r. 368. Uide in Facie. 118. 159. rupturam corporis sa338 sanguine humano uti nat cum remediis, non rutaceum oleum 331 164 consultum e Rutae seminibus oleex Sanguine humano um 337 aquae quatuor 164 sanguis humanus 132. Salis oleum 425. praepa139. 148. sublimatus, ratio 476. usus 52. 165. 166. 163. 102. 163. 166. 252. sanguinis humani quin saluiae aqua 67 162 ta essentia saluiae aqua et pule. 211 de Sambuci floribus sanguis humanus alleoleum gorice 167 493 sanguinem concretum ad ad Saniem ulcerum 312 olea, ex Raimundo, saniem digerit 464 336. 332. sanitatem corporis com seminum maceratio 123 seruans r. 193. 208. 210 senectam differunt re. 131. 159. 165. 189. 190. sapientiae oleum 417 saponis aqua quomodo separationis aqua, Uide Fortis aqua. 107 fiat sermonem restituit re. ad Scabiem r. 117. 120. 437. 209. 211. 224. 240. 338. serpentes interimens r. 357. 389. 425. 435. 500. 380. 529. 546. 113 serpentina 295 ad Scabiem capitis serpiginis remed. 484. 67 scabiosae aqua 501. 504. 406 ad scabritiem 417 siccans r. 299 scillae destill. sigillum Hermetis 94 scopae operis 12. et dein. sitim sedantia 256. 445 scorpiorum cinis 67 solani aqua ex Scorpionibus oleum, 135 solificari 505. & deinceps. in Sole destill. 145. 100 per Scorias destill. 306 solis calorem mitiga¬ contra Scrophulas, 150 re 208. 280. 238 somniferae aquae sedi minoris aqua 67 ex Seminibus quadam somnum facilem praestan stercus per os eiicientia 233. 243. 436 tes r. 469 spasmir. 119. 358. 380. stomacho nocet plum 415. 419. 423. 436. bum 83 100 specula caua stomachum inaniens spicae oleum 331. 495 remed. 210 superat omnes odo¬ stomachir. 118. 150..res 328 151. 217. 221. 267. 432. ex Spica olei modi tres 436. 546. 547. 326. & deinc. 328. stomachum confortant spiritus confortat r. 218 r. 61. 150. 193. 202. 256 spiritus figere 159 purgant 233. 241. splenicorum r. 360 244. 388. ad Splenis aposte. 423 stranguriaer. 393 humores separandos strumas abolens r. 402 210. obstructionem, de Styrace oleum 348 193. uitia 223 sublimare 79 per Spongiam aquae ar sublimatio quomodo fi dentis destillatio iu at. 460 sponsae solis oleum 337 de Sublimatis quibusstellas coelo infigere 35 dam solidis 460 sputum attenuans re. succini oleum 424 216. de Succis quibusdam, ne ebulliat 349 519. & deinceps. tergens r. sudorem prohibens re. 375 84 150. promouens 60. terrea uasa bona tetanicis r. 415 516. 517. 536. 201 thoracis r. suffitus 516. & deinc. thoracis intemperiem 121. 425 sulfur frigidam emendan¬ 426 sulfuris oleum 216365 tia 426. quomodo fiat thoracis uulnera ex 427 ut clarescat frigida causa consoli superfluitates desiccans 216 dat 255 remed. tiliae florum aqua 68 ad Surditatem 389. 194 115 tineam capitis curan¬ syuanches r. 117. 194. 227 tia. 393 syucope r. ad Tremorem membro¬ T rum 263 395. 436 Talpae aqua 497. tribuli, id est trifolii o¬ tartari oleum 267 dor & deinc. ex Tartaro oleum sub tuberculorum r. 277. 351 280. 361. limatum 39 tumorum r. 120. 246. Tecolithus 120. 365 280. 486. tenesmir. 375. 485 turbulentas aquas pur tenuantia 104 terebintinae oleum 348 gare tußilaginis folia 519 uersa forma 108 tußis remed. 227. 243. uasorum optimorum 519. 436. ordo 85. 86 Tyri caro 133 uasorum orificia ape¬ V riens & purgans re. Uasa quomodo clau¬ 118 dantur & munian¬ uenarum ora aperitur, tum luto, tum ens 423 aliter uenas cordis tempe¬ 9293 uasis ( ad extrahendam rans 156 quintam essentiam ex uenenorum r. 56. 69. 116. platis ) descriptio 162 127. 156. 158. 165. 187. uide in Fornacibus. 193. 200. 224. 241. uasis ( ad destillationem 246. 248. 332. 337. per descensum ) descri 370. 380. 395. 409. prio 297 424. 436. 447. 471. de Uasorum materia ad 506. 507. destillandum Uenerem excitans r. 490 uasorum et instrumen ad Uentriculi uitia re torum ad destillatio¬ med. 223 nem descriptio 76. uentriculum confirmans 777879. et calefaciens r. 490 uasorum ad destillan¬ uentriculum confirmantia dum aquam uitae di¬ 118. 208. 230. 310. 118. 120. 227. 517. ad Uentriculos frigi¬ in Uinaciis destillare, dos 145 398 pro Uentris doloribus uini destillatio 309. 211. 221. quo ordine fiat 28 uentris fluxum sisten¬ uini destillati perfecte iudicium ad quintam tia 217. 244. 370. 436. uerbasci florum ole¬ essentiam 142 um e Uino turbido aut cor 496 uermes interimentia, rupto, efficax sit a117. 209. uide in lum qua uitae 107. 145 bricis. uinu aromaticum 277 uermes expellentia, uino diuersos sapores, 119. 120. & odores reddere, 121. 122. uertiginis remed. 193. 417. 435. uina medicata quomo uerrucas abolentia 252 do fiant in genere 542 280. 447. 450. 465. & deinceps. ad Uesicas cholericas, uinum medicatum diu 171. ut seruetur 542 ad Uesicae ulcera 240 uinum additur oleo 481 uesicae lapidem constrin uinum ne corrumpatur 125. 121. ne contur gentia 39. 42. 54. 57. betur 122 69. 75. 119. 172. 196. uinorum uitia emen222 uitam producentia 132. dans r. 190. 211. ad Uitrariorum encau starum usum, aqua uinum corruptum, pendulum, acetosum, pu trefactum restituitur 121. 116. 208. 108 ardens uitrum 40 uiolatum oleum 496 uires restituunt 163. 165. 235. 355. uitrea uasa optima 84 de Uitrioli adustione, 445. 446. uitrioli quinta essentia 172. 446. uires quorundam in su perficie, aliorum tota substan. diffusae 36. 37. uitrioli oleum 428. 429. uirgae ulcerum r. 151. 430. 431. 434. 437. 464. 465. uires eius 433. uirtus uniuscuiusque rei latet in quinta essen134 435 uiuificans aqua Lullii 387. tia uirtutum aquae 189. 217. et dein. usque ad 225. ad Ulcera gutturis, pa lati, gingiuarum 454 ad Ulcera siccanda, 447. 462. uisum acuentia, clarificautia, confirman293. 299. 450. ad Ulcera renum & 240 ad ad Ulcerosum sensum, ri dolores 68. 392. 119. 417. fluores 119. suffo cationem ulcerum r. 58. 59. 75. 415 117. 119. 165. 224. 358. uteri fluxionem pro359. 389. 392. 404. 411. mouens r. 237 426. 486. 501. uterum expurgans r. 210 ad Ulcera pudendorum ad Uuam humore flac r. 118. capitis 500. pue cidam 115 rorum 503. putria 252 uulneribus curandis, ad ulcerum dolores 502 uel glutinandis r. 58. uomicae nucis aqua, 120. 165. 194. 209. 211. 127. 128. 223. 273. 338. 368. 373. uomitum arcentiae 62 380. 389. 392. 398. 400 436. 472. 485. 486. 503. uomitum prouocan¬ ut Uulnera exiccen¬ tia 128. 187 tur 170 urina humana destill. ad Uulnera abluenda, 75. 310. 459. 243. urinam mouent aut re uuluae r. 151. 210 tentam ducunt 60. 196. 208. 233. 256. 419 Zedoariae uinum 542. 422. 431. 547. uteri r. 227. 518. ad ute Finis. In S Q ri potest. Uulnus cum eo factum non inflam matur, in electuariis confortat uisum, & synceram reddit supra omnia substantiam cordis & principium uite. lepram palliat & refraenat. Sed hae uirtutes auro uero & naturali, non chymistico attribui debent. Elixir uitae, quod nuper amicus quidam nobis communicauit per literas his uerbis. Huius remedii descriptio Roma ad me missa est, quod an tantum possit quantum pollicetur nondum exper tus sum. Extingue aurum ter uel quater in uino, uel saepius pro quantite uini. Deinde destillabis in Balneo Mariae quater, & uteris in uariis morbis tam calidis quam frigidis, addendo calida uel frigida remedia, & interdum aliquid bonae theriacae, prout morbus postulauerit. Spiritum siue quintam essentiam auri, quidam ad uitia iecoris sananda extollunt.