De Alchemia continentur haec. Gebri Arabis, Philosophi solertissimi, rerumque naturalium, praecipue metallicarum peritissimi De inuestigatione perfectionis metallorum. Liber I. Summae perfectionis metallorum, siue perfecti magisterii. Libri Ii. Quae sequuntur, omnia nunc primum excusa sunt. Eiusdem De inuentione ueritatis seu perfectionis metallorum. Liber I. De Fornacibus construendis. Liber I. Item. Speculum Alchemiae, doctissimi uiri Rogerii Bachonis. Correctorium Alchemiae doctiss. uiri Richardi Anglici. Rosarius minor, de Alchemia, Incerti authoris Liber Secretorum Alchemiae Calidis filii lazichi Iudaei. Tabula Smaragdina de Alchemia, Hermetis Trismeg. Hortulani philosophi, super Tabulam Simaragdinam Hermetis Commentarius. Omnia collatis exemplaribus, emendatißima, nouoque modo ad mentem authorum distincta & argumentis atque picturis necessariis illustrata, ita ut merito iam renata uideri queant. Norimbergae apud Ioh. Petreium, Ni Polydori In Libellos Aliquot Περι Χηεμειας Praefatio ad Lectorem. Cum selectos aliquot ueterum libellos περι χημειασ, e bibliotheca nostra Typographis ermittere uellem excudendos, quo maior inde ad Philosophiae studiosos permanaret utilitas, non nihil praefandum mihi esse sum arbitratus. Non enim dubito, quin plerique; boni quidem uiri, sed naturae tamen rerum imperiti, totum hoc genus artis omnino aspernandum, & silentio tegendum esse censeant: siue quia illam penitus falsam, siue quia difficiliorem opinentur, quam ut magnis laboribus, incerto euentu sit inuestiganda. Ego uero, etsi aliquando in eadem opinione fui, discendi tamen cupiditare allectus, hoc genus authorum per occasionem diligenter inspexi, tantumque cognitionis rerum inde tuli, ut & mihi non parum gratuler, & aliis, ut eosdem & ipsi cognoscant, author esse non dubitem. Cum enim omnis Philosophia, aut sermonem dirigat, aut mores formet aut occulta naturae inquirat. & sermonis cura propter aliud sit morum autem regula iam aliunde, quam e Philosophia petatur, quis non uidet, eam Philosophiae partem, quae naturas rerum atque causas explicat, esse praestantissimam? Sunt autem metalla non minima portio rerum naturae, quibus nulla pars humanae uitae sine detrimento carere potest, cum sint omnium artificum instrumenta, omnium rerum precia, & omnium dignitatum ornamenta. Taceo quod & medicinam copiose instruunt, & picturae uarios colores subministrant. alioqui uel sola contemplatione sui magnae admirationi futura. Quare utilior ne, an iucundior sit eorum naturae cognitio, mecum ipse constituere nondum possum. Scripserunt de his Aristoteles & Theophrastus, exacte haud dubie uterque ( ita enim credi par est ) quae si extarent, nihil fortassis opus erat, ut Philosophiae studio si, ad hoc genus authorum sese demitterent. Uerum cum illa nunc desyderentur, nihil iam aliud superest, unde certam & exactam eorum cognitionem hauriamus. Quod si quem dictionis impuritas, siue inculta barbaries in hoc scriptorum genere offenderit, cogitare debet, paucissimos, qui insignem rerum cognititionem cum eloquentia coniunxerint, tanto aeuo extitisse: nec thesaurum tam preciosum propter sermonis incommoda esse negligendum, aut etiam abiiciendum. Est enim operae precium audire homines ingeniosissimos, partim Philosophiae principiis, partim experientiae documentis, partim uero utrisque fretos, de hac arte, atque adeo de omni metallorum natura disputantes, quae scilicet prima & propinqua sit materia metallorum, quae illorum causa efficiens, quomodo inter sese differant, substantiali ne aliqua forma, an uero accidentalibus tantum, quae habeant affinia, an possit unum in alterum transformari, & quomodo ad summam perfectionem debeant perduci. Quae omnia, & alia huius generis multa, dum uel inquirunt, uel iam olim inuenissese, magna constantia & authoritate asseuerant, tantum lucis afferunt, & cognitionis, ut equidem non illibenter dubitem, an uel Aristoteles, uel Theophrastus tantundem potuerint praestare. Non debet igitur haec Philosophiae accessio tam insignis, a studiosis negligi, aut contemni, utcunque sit e Barbaro scriptorum genere passim emendicanda, & quasi aurum e stercoribus, colligenda. Est & alia causa non parua, cur eosdem cognoscere uelis. Nam postquam fama huius artis orbem terrarum iam semel impleuit, multi passim uagantur nebulones, qui eam profitentur, cum nihil sciant minus, ac simplices, tam lucri, quam artis admirandae auidos, inani spe lactatos, uel furto uel fraude compilant. Quorum nequitiam, fraudem, & praestigia, nemo citius depraehendet, neque efficacius conuincet, quam qui in huius artis adyta penetrauit. Haec enim ars, si ne Philosophiae cognitione, ( quam illi simulare non possunt ) nemini contingit, & examina ueri auri & argenti tam certa & efficacia tradit, ut nulla fraus, neque tam scita, neque tam tecta illis adhiberi queat, quam illa non detegant, ac penitus disperdant. id quod Reipublicae quoque plurimum interest. Cum igitur hoc genus authores, Philosophiam locupletent, & falsarios, Reipublicae noxios, prodant, cognitione digni erant, etiam si ars ipsa in se nulla esset. Quanquam causam nullam uideo, cur eam non esse ueram existimemus. Nam ab hominibus in Philosophia exercitatissimis probabiliter asseritur. Et artifices quidam sine ulla manifesta fallendi causa, eam se reperisse, per omnia sacra, etiam aeditis libris, iurando confirmarunt. Quibus testimonium perhibent affectus animi, laeticia & gaudio inuentae artis apud se gestientis, tam uehementer erumpentes, ut nulla arte tantam simulationem fingi posse credibile sit. Habet & historiae testimonia. Nam Suidas author minime contemnendus, Aegyptios, opibus ex hac arte, fretos, rebus nouandis studuisse, & a Diocletiano coercitos fuisse scribit. Sed uerba eius recensebo: Χημεία ( inquit ) ἡ τοῦ χουτοῦ κὶ ἀργυροῦ κα τὰ σκευὴ, ὡς τὰ βιβλία διόρευνησάμενος ὁ Διοκλετιανὸς ἕκαυ σε. διὰ τὰ νεωτορισθέντα αἰγυπτίοις Διοκλετιανῷ. Τούτοις ἀὐημόδως καὶ φωνικῶς ἐχρῆσατο. ὅτε δὴ καὶ τὰ πορὶ χυμείασ τοῦ χρυσοῦ καὶ αἰγυροῦ. τοῖς παλαιοῖς γεγραμμένα βιβλία διερευνησάμενος ἐκαυσε, πρὸς τὸ μήκατι πλοῦτον αἰγυπτίοις ἐκ τῆς τοιαύτης προσγίνεσθαι τέχνης, μηδὲ χρνμάτων αὐτοὺς θαῤῥουῦτας πόριουσία, τοῦ λοι ποῦ τοῖς ῥωμαίοις αἰταίρόν. Id est, Chemia, est auri & argenti confectio, cuius libros Diocletianus perquisitos exussit, eo quod Aegyptii res nouas contra Diocletianum moliti fuerant. Duriter atque hostiliter eos tractauit. Quo tempore etiam libros de Chemia auri & argenti a ueteribus conscriptos, conquisiuit & exussit, ne deinceps Aegyptiis diuitiae ex arte illa contingerent, neue pecuniarum affluentia confisi, in posterum Romanis rebellarent. Haec ille. Nec abludunt a reliquis historiographis Diocletianum describentibus. Ueteres autem Poetae, hanc non solum extitisse, uerum etiam quomodo exercenda sit, fabulis lepidissimis absolutissime, sed αἐνιγματικῶς tamen insinuauerunt. Quid enim aliud est, Uellus aureum ab Argonautis ex Colchide petitum, quam huius artis indagatio & adumbratio. De quo Suidas alibi: τοῦτο δὲ οὐχʼ ὡς ποιητικῶς φόνεται, δννα βιλίον ν ἐν δέρμασι γεγραυμένον. πόλιεχον ὅπως δεῖ γίνεσθαι διὰ χημείασ χρυσός. εἰκότως οἱῶ. οἱ τότε χρυσουν ὡνο μα ζον αὐτὸ δέρασ, δὰ τὴν ὀνελγε ιαν, τὴν ἐρ αὐτοῦ. Id est, Hoc autem non ut ficticie dicitur, sed liber erat, in uelleribus conscriptus, continens quomodo per Chemiam fieri debeat aurum. Merito igitur eius seculi homines Aureum uellus nominabant, propter efficaciam, quae ex eo hauriebatur. Non datur uellus aureum lasoni, nisi prius certos & periculosos labores obierit, hoc est, nisi prius πράξιν suis manibus exercendo didicerit. Frustra enim possidet librum, de hac arte conscriptum, qui πράξιν ignorat. Caeterum, periculosa nauigatio, difficultatem indagandae materiae lapidis philosophorum ( ut uocant ) indicat. ea, quia telluris uicem obtinet, & metalli a est, a Marte metallorum deo, Ager martius apellatur: & quia in igne purganda, praeparanda, & perficienda est, ut sit idonea ad recipiendum semen, fingitur a Tauris ignem spirantibus exaranda & excolenda. Hi Tauri fornaces sunt, qui nisi rite constructi fuerint, & ignem continuum debita quantitate exhibuerint, aut materia corrumpitur, aut uasa destruuntur, & artifex odore noxio afflatur, aut incendio etiam perit. Deinde Draco peruigil Argentum uiuum est. Dentes Draconis, sunt Mercurius sublimatus, eo quod eboris candorem, ossium duriciem, & incredibilem mordacitatem, non sine ueneno possideat. Is dum sublimatur, in uase uitreo, galeae simillimo, ( Arabes alembicum uocant ) excipitur: itaque dentes Draconis lasoni in Galea afferuntur, ut seminis eos loco in agrum martium spargat. Nam Mercurius ex ea terra toties sublimari debet, donec in ea figatur. Quod dum fit, hastularum modo e terra surgit, quarum quaedam erectae, quaedam inclinatae, quaedam omnino transuersae, & quasi iugulis hostium intentae, continue in longum crescunt, ut moueri uideantur, & speciem confertissimi exercitus iamiam accerrime confligentis exhibere. Ideo uiri armati finguntur enasci, qui mutuis uulneribus cadant, id est, tandem in ea terra sepulti figantur. Et nisi uasculum esset uitreum, seu siliceum, si ne poris, artifex odore afflatus periclitaretur. Ideo lason apud Ouidium, silice periculum a se, in hostes conuertisse fingitur. Hactenus lapis philosophorum perfectus est, super est, peruigilem sopire draconem, id est, Argentum uiuum illius efficacia conuertere in aurum uel argentum: quod ubi succedit, uellus aureum lason uictor aufert, id est, hanc artem preciosissimam Artifex assequutus est. Sed antequam hoc fiat, Hecati apud Orpheum sacrificant. in quo sacrificio, magnum latet mysterium. Porro quia idem lapis philosophorum, etiam corporibus humanis mederi, eaque sana & incolumia usque ad uitae extremum conseruare dicitur, ideo Medea, patrem lasonis in iuuentutem restituere fingitur. Hanc artem, & horti Hesperidum, & Cadmi fabula insinuant, & Cadmus immensis opibus ex ea quaesitis, Thebas Aegyptias condidit. ne quis miretur hanc artem in Aegypto potissimum uiguisse. Haec magna sunt huius artis testimonia, sed longe maiora, quae Iudaei ex Sacris literis, iuxta Hebraeae linguae proprietatem afferunt. Aiunt enim, hanc quoque Cabalae suae partem esse. Et principem Tyri, apud Ezechielem, eam exercuisse. ideoque prophetam illi ex probrare, quod eius artis fiducia, Deus sibi esse uideretur. nam propheta ( ut ipsi aiunt ) narrat, quod aurum & argentum, quod in thesauris suis haberet, non e terra effodisset, non a subditis exegisset, nec hostibus eripuisset, sed sibi ipse fecisset, hac scilicet arte fretus. Ideoque Daniele sapientior esse, & omnia secreta naturae perlustrasse illic dicitur. Itidem de patribus suis asserunt, Oseam prophetam huius artis abusum illis exprobrasse, quum sub persona Dei diceret ad eos: Multiplicaui eis Argentum, & ipsi fecerunt idolo suo Aurum. Quoque magis hoc credas, aiunt Dauidem Psalmo iuxta ipsos duodecimo, gustum quendam huius artis tectim exhibere, dum dicit: Uerba Dei uerba pura, argentum in aludele exustum in terram, seu puluerem, refusum septies. sic enim illi de uerbo ad uerbum interpretantur. ( recte an secus, eius linguae periti iudicent. ) Et addunt. Nemo tam stultus est, ut argentum sic tractare uellet, cum sit maximi laboris, & summae industriae, nisi sic tractatum preciosius esset. Nec propheta uerbum Dei argento tali, sed sincero potius auro, compararet, nisi tale argentum auro aequipolleret. Et hoc sane ualde consentit cum uerbis Gebri, de argento dicentis: Qui nouit ipsum magis subtiliare, & post subtiliationem inspissare & figere, cum auro coniunget & c. Haec sic diximus, ut non admodum cupiamus persuadere. Nam si quid solidae ueritatis hic est, ingenia philosophica non segnius eam agnoscent & appraehendent, quam sanus oculus lucem, & ferrum Magnes. Scriptorum huius artis, quatuor fere genera sunt. Quidam Methodum sequuntur, sine figuris & aenigmatibus, more philosophico. sed materiam lapidis ita tegunt, ut nemo, nisi Dei munere quid uelint, assequatur. Hoc ingenere primas tenet Geber, quem recentiores quidam longo sequuntur interuallo, ut Rogerius Bachon, cuius etiam Picus Mirandulanus noster meminit, & alii plerique. Quidam artem methodice informatam, totam aenigmatibus inuoluunt, ut poetae in Cadmi, Hesperidum, & Argonautarum fabulis, & quidam recentior in dialogo, de libello aureo. Quidam omisso methodo, praecipua tantum, figuris & aenigmatibus ita adumbrant, ut solum ab iis intelligi uelint, qui in Philosophia tantum profecerunt, ut hanc artem per se ipsos propemodum coniiciant: huius generis est Hermes, Maria prophetissa, Morienus, & Turba philosophorum. Quartum genus πράξιν tantum scribit, sed tam simpliciter ac rustice, ut nihil omnino abstrusi inesse appareat. Uerum in eo genere, prorsus οὐδὲν ὑγιὲς ( ut in prouerbio dicitur ) sed omnia erronea, falsa, & mendacia reperiuntur. Studiosis a Gebro potissimum incipiendum. Is quatuor scripsit opuscula, mutuo sibi testimonium perhibentia, Inuestigationis scilicet, Inuentionis, Fornacum, & Summam perfecti magisterii. Hanc quidam uarie corrupere, uel in tres, uel in quinque, uel in septem libros diuidentes, cum sint duo tantum. Nos collatis exemplaribus, quam fieri potuit, emendatissimum, diligentissimeque distinctum, amicis communicauimus, addidissemus & Librum radicum eidem a plerisque asscriptum. sed alterius esse, manifestissime deprehendimus. Super est, ut lectorem etiam de uocabulo artis admoneamus. quam miror ab Erasmo barbaro & prodigioso nomine Alcumisticam appellari. Dicitur autem uero nomine a Graecis Xhmeia, id est Fusoria, eo quod metalla, & illis affinia, sales scilicet, alumina, & atramenta, quae in igne fluunt, & in hac arte potissimum tractantur. ἀγὰὸ τοῦ χεω, χῷ, χηματα, id est fusilia, ( sicut ἀγὸρ τοῦ χόω, χδ, χίματα ) dicuntur. Arabes autem hoc nomen a Graecis mutuati, suo more articulum praeposuerunt, & Alchemiam dixerunt. Sicut & Ptolemaei compositionem Μεγίστην Almegistum uel Almagestum uocauerunt. Habet autem haec ars, ut reliquae omnes, sua quaedam peculiaria uerba & uocabula, uulgo non satis nota, partim quia barbara sunt & exotica, ut Aludel, Alembicus, Botus barbatus, Sal alkali, Elixir, & similia. Partim quia καταχρηστικα, seu abusiua sunt, ut Imbibere, pro irrigare: Figere & Fixare, pro efficere, ne materia in igne corrumpatur, aut euaporet: Descendere, pro conflare & eliquare & alia huius generis multa, quae sola diligenti authorum lectione innotescent. Haec praefatus, beneuolum & studiosum lectorem, ad huius admirandae artis adyta, iamdudum ( nisi fallor ) gestienti animo anhelantem, diutius non remoraborfinis praefationis. Quae In Singulis Capitibus Libri De Inuestigatione Perfectionis, continentur. Caput I. Praefatio, in quam explicat cur hunc librum scripserit. Folio 1. Ii. De rebus corpora metallica perficientibus & corrumpentibus. Iii. De lapide philosophorum, quod unus tantum sit ad album & ad rubeum, & ex quibus rebus extrahatur, deque possibilitate perfectionis. 4 Iiii. De rebus praeparationem iuuantibus, & earum mundatione. 5 U. De praeparatione & melioratione corporum in genere. 8 Ui. De praeparatione Iouis. 10 Uii. De praeparatione Saturni. 12 Uiii. De praeparatione Ueneris. 13 Ix. De praeparatione Martis. 14 X. De praeparatione Solis. 15 Xi. De praeparatione Lunae. ibidem. Xii. De proprietatibus Elixiris maioris. 16 Xiii. Epilogus & conclusio operis. 17 Finis libri inuestigationis. Index Eorum, Quae In Singulis duorum librorum Summae perfectionis capitibus continentur. Libro primo haec continentur. I. Praefatio, de modo tradendi huius artis, & de idoneis discipulis. 20 Ii. Diuisio huius libri primi in quatuor partes. 28 In prima parte de impedimentis haec continentur. Iii. Diuisio impedimentorum. 23 Cap. Iiii. De impedimentis huis operis ex parte corperis artificis. ibidem U. De impedimentis ex parte animae artificis. folio 24 Vi De impedimentis externis huio artis opus impedientib. 26 Vii Epilogus huius primae partis, qualem oporteat esse artificem. 27 In secunda parte de negantibus artem haec continentur. Uiii. Diuisio dicendorum generalis. 30 Ix. Rationes uariae artem simpliciter negantium. ibidem in omnibus different iis proprietatum actionis imitetur, X. Occupatio, fieri nec posse, nec debere, quod ars naturam & quaedam de principiis metallorum erudita. 34 Xi. Confutatio rationum artem simpliciter negantium. 36 Xii. Confutatio rationum praecedentium. 45 Xiii. Diuersae opiniones eorum, qui artem esse supponunt. 42 Xiiii. Rationes negantium artem in sulphure suppositam. 44 Xu. Rationes negantium artem in Arsenico suppositam, eorumque confutatio. 46 Xui. Rationes negantium artem suppositam in Sulphure, Argento uiuo, Tutia, Magnesia, Marchasita, & sale ammoniaco, earumque confutatio. ibidem Xuii. Rationes negantium artem suppositam in spiritibus, una cum corporibus figendis, & eorum confutatio. 48 Xuiii. Rationes negantium artem in corporibus suppositam, & primo in plumbo albo, id est, stanno, seu Ioue, & earum confutatio. 49 Xix. Rationes negantium artem in plumbo nigro suppositam. 51 Xx. Rationes negantium artem in mixtione durorum cum duris, & mollium cum mollibus corperibus suppositam. ibidem Xxi. Rationes negantium artem in mixtione durorum cum mollibus, & perfectorum cum imperfectis suppositam. 52 Xxii. Rationes negantium artem in extractione animae, uel ignis regimine suppositam. 53 Xxiii. Rationes negantium artem in uitro & gemmis suppositam, & eorum confutatio. ibidem Xxiiii. Rationes negantium artem in mediis mineralibus, uel uegetabilib. uel quarumcumque rerum commixtione suppositam. 54 In tertia parte de principiis naturalibus, & eorum effectu haec continentur. Xxu. De principiis naturalibus corporum metallicorum, secundum opinionem antiquorum. 55 Xxui. De principiis naturalibus metallorum, secundum opinionem recentium & authoris. 56 Xxuii. Diuisio dicendorum de tribus principiis, Sulphure scilicet, arsenico, & argento uiuo. 60 Xxuiii. De sulphure. 61 Xxix. De Arsenico. 63 Xxx. De argento uiuo, siue Mercurio. ibidem Xxxi. De effectibus principiorum naturae, quae sunt corpora metallica. 64 Xxxii. De Sole, siue auro. 65 Xxxiii. De Luna, siue Argento. 67 Xxxiiii. De Saturno siue Plumbo. 68 Xxxu. De loue siue Stanno. 69 Xxxui. De Uenere, siue aere. ibidem Xxxuii. De Marte, siue Ferro. 70 In Quarta parte de principiis artificialibus haec continentur. Xxxuiii. Diuisio dicendorum in hac parte, cum insinuatione perfectionis in secundo libro tradendae. 72 Xxxxixx. De Sublimatione, cur sit inuenta. 74 Xl. Quid sit Sublimatio, & de tribus gradibus ignis in ea obseruandis. 76 Xli. De fecibus corporum me tallicorum spiritibus in sublimatione addendis, & earum quantitate. 78 Xlii. De moderando igne in Sublimatione. 80 Xliii. De erroribus circa quantitatem secum, & disposinem fornacis, in sublimando Sulphure & arsenico uitandis. Item de fornace construen do, & lignis eligendis. 81 Cap. Xliiii. Ex qua materia, & qua forma uas aludel sit faciendum. folio. 85 Xlu. De sublimatione Mercurii siue argenti uiui. 88 Xlui. De sublimatione Marchasitae. 91 Xluii. De uase, in quo Marchasita recte possit sublimari. 92 Xluiii. De sublimatione Magnesiae & Tutiae, item corporum imperfectorum, & de additione materiae subleuantis ea. 95 Xlix. De descensione, & modo purificandi per pastillos. 97 L. De distillatione, & causis eius, ac de tribus eiusdem generibus, scilicet per alembicum, per descensorium & per filtrum. 100 Li. De calcinatione tam corporum quam spirituum cum causis & modis suis. Lii. De solutione. 111 Liii. De coagulatione & eius causis, deque diuersis modis coagulandi Mercurii & medicinarum solutarum. 114 Liiii. De fixione & causis eius, deque diuersis modis figendi corpora et spiritus. 121 Lu. De Ceratione. 124 Libro Secundo Summae perfectionis continentur haec. Lui. Praefatio diuidens secundum librum in tres partes. 126 In prima parte de cognitione rerum, ex qua perfectionis possibilitas & modus depraehendi potest, haec continentur. Luii. Quod cognitio perfectionis huius artis a cognitione naturae spirituum & corporum dependeat & quod de utrisque copiose uelit tradere. 127 Luiii. De natura Sulphuris & Arsenici. ibidem Lix. De natura Mercurii siue Argenti uiui. 229 Lx. De natura Marchasitae, Magnesiae & Tutiae. Lxi. De natura Solis siue Auri. folio. 133 Lxii. De natura Lunae siue Argenti. 135 Lxiii. De natura Martis siue ferri. Item de effectibus sulphuris & Mercurii, deque causis corruptionis & perfectionis. 136 Lxiiii. De natura Ueneris, siue aeris. 139 Lxu. De natura Iouis siue Stanni. 143 Lxui. De natura Saturni siue Plumbi. 146 In secunda parte de medicinis & necessitate perfectionis & c. haec continentur. Lxuii. Uniuscuiusque corporis imperfecti, similiter & Argenti uiui necessario fore duplicem medicinam, unam scilicet ad album, alteram uero ad rubeum, a quibus tamen omnibus excusamur per unicam perfectissimam. 150 Lxuiii. Unicuique imperfectorum corporum suam praeparationem esse adhibendam. 153 Lxix. Imperfectorum metallorum defectum medicina suppleri, superfluum uero praeparatione tolli oportere. 155 Lxx. De praeparatione Saturni & Iouis. 157 Lxxi. De praeparatione Ueneris. 161 Lxxii. De praeparatione Martis. ibidem. Lxxiii. De mundificatione Argenti uiui. 163 Lxxiiii. Quinque differentes proprietates necessario afferre medicinam perfectissimam, scilicet mundiciem, colorem, fusionem, perpetuitatem, & pondus, unde coniectura sumenda, ex quibus rebus eliciatur. ibid. Lxxu. De praeparationibus medicinae adhibendis, ut differentias proprietatum debitas acquirat. 165 Lxxui. De differentiis medicinarum, scilicet quod quandam suntprimi ordinis, quandam secundi, quaedam uero tertii. 166 Lxxuii. De medicinis primi ordinis Uenerem dealbantib. 168 Lxxuiii. De medicinis Martem dealbantibus. 171 Lxxix. De medicinis Lunam citrinantibus. 173 Lxxx. De differentiis proprietatum medicinae secundi ordinis. 175 Cap. Lxxxi. De medicina Lunari & Solari pro corporibus imperfectis. folio. 177 Lxxxii. De medicina coagulante Argentum uiuum. 179 Lxxxiii. Quomodo medicinis ingressio per artem concilietur. 181 Lxxxiiii. De medicina tertii ordinis in genere. 182 Lxxxu. De medicina Lunari tertii ordinis. 183 Lxxxui. De medicina Solari tertii ordinis. 185 In tertia parte, de probationibus perfectionis, haec continentur. Lxxxuii. Diuisio dicendorum. 187 Lxxxuiii. De cineritio, quare quaedam corpora in eo perdurent, quaedam non. ibidem Lxxxix. Cinericii examen quomodo sit exercendum. 190 Xxc. De Cemento, quare quaedam corpora plus, quaedam uero minus illud perferant. 191 Xci. Cementi examen, quomodo componendum & exercendum. 193 Xcii. De ignitione. 195 Xciii. De fusione. 196 Xciiii. De expositione super uapores acutorum. 197 Xcu. De extinctione ignitorum. 199 Xcui. De adurentis Sulphuris admixtione. 200 Xcuii. De calcinatione & reductione. 202. Xcuiii. De facili susceptione Argenti uiui. ibidem. Xcix. Recapitulatio totius artis. 203 Quem modum author in arte tradenda seruauerit. 204 Finis Summae perfectionis. Index Eorum Quae In Singulis capitibus Libri de inuentione ueritatis, continentur. I. De sex proprietatibus rerum, ex quibus medicina elicitur. 206 Ii. De septem medicinae proprietatibus. 207 Iii. Diuisio totius libri in quatuor particulas. 209 Iiii. Prima particula, de mediorum mineralium praeparationibus. Folio 210 U. Secunda particula praefatiuncula de spirituum mundificationibus. 213 Ui. De Sulphuris praeparatione. 214 Uii. De Arsenici praeparatione. 21 Uiii. De Argenti uiui praeparatione. ibidem. Ix. De Marcasitae praeparatione. 216 X. De Tutiae praeparatione. ibidem Xi. Tertiae particulae praefaciuncula, de corporum praeparatione. 217 Xii De praeparatione Saturni. ibidem Xiii. De praeparatione louis. ibidem Xiiii. De praeparatione Martis. 219 Xu. De praeparatione Ueneris. ibidem Xui. Quartae particulae praefatiuncula, de medicinis. 225 Xuii. De medicinis albis pro loue & Saturno. ibidem Xuiii. De medicinis solaribus pro Ioue, & Saturno. 223 Xix. De medicinis albis pro Uenere & Marte. 224. xxx. De medicinis rubeis pro Uenere & Marte. ibidem Xxi De medicina tertii ordinis ad album. 225 Xxii De medicina Solari tertii ordinis. 226 Xxiii. De aquis solutionis, & aliis inceratiuis. 227 Finis Inuentionis ueritatis. Index Eorum, Quae In Singulis capitibus Libri fornacum continentur. I. Praefatio diuidens librum fornacum in quatuor partes. In prima parte de modis operandi haec continentur. 229 Ii. De furno Calcinatorio. 230 Iii. De furno Sublimatorio. 231 Iiii. De furno Distillatorio. 233 U. De furno Descensorio. 234 Cap. Ui. De furno fusorio. Folio 235 Viii De furno Athannor, uel fixatorio. 237 In secunda parte, De rebus praeparandis haec continentur. Ix. De praeparatione spirituum, mediorum mineralium, & aluminum. 238. X. De Calcinatione Iouis. 239 Xi. De calcinatione Saturni. ibidem. Xii. De Calcinatione Ueneris. 240 Xiii. De Calcinatione Martis. ibidem Xiiii. De Calcinatione mediorum mineralium. ibidem Xu. De ablutionibus corporum combustorum. ibidem Xui. De incerationibus Calcium ablutorum. 241 Xuii. De reductione Calcium in solidam massam. ibidem Xuiii. De solutionibus corporum praeparatorum, & de eorum coniunctionibus certis, cum proportione certa, ut meliora appareant cum fulgore, post eorum reductiones. 242 In tertia parte, De perficiendis, & alteratiuis, haec continentur. Xix. De modo perficiendi tertii ordinis. 245 xx. De regimine Iouis & Saturni. 246 Xxi. De regimine Ueneris & Saturni. 247 Xxii. De regimine Martis. ibidem Xxiii. De regiminae Lunae. 248 Xxiiii. De regimine Mercurii. 249 Xxu. De fermento Lunae ad azymum. ibidem Xxui. De fermento Solis ad rubeum. 250 Xxuii. De fermento fermenti, tam albi quam rubei super Mercurium. ibidem Xxviii Recapitulatio experimentorum authoris. 251 Xxix. Ludi Mercuriales. Xxx. Citrinatio Lunae. 254 Finis libri Fornacum. 255 Index Eorum, Quae In Speculo Alchemiae doctissimi uiri Rogerii Bachonis continentur. Cap. Praefatiuncula. folio 257 I. De definitionibus Alchemiae. ibidem. Ii. De principiis naturalibus & procreationibus mineralium. 258 Iii. Ex quibus propinquius materia elixiris sit elicienda. 260 Iiii. De modo agedi, & igne moderando & continuando. 264 U. De qualitate uasis atque fornacis. 266 Ui. De coloribus accidentalibus & essentialibus in opere apparentibus. 267 Uii. De modo proiiciendi medicinam super quodlibet imperfectorum. 269 Finis Speculi. Index Eorum, Quae In Correctorio Richardi Anglici, continentur. I. Praefatio, quomodo ars imitetur naturam. 272 Ii. Studium philosophiae esse necessarium ad hanc artem. 274 Iii. De principiis naturalibus. 275 Iiii. Quot sint partes mineralium. 276 U. De metallis, quam originem ducunt ex Mercurio in gene. ibid. Ui. Quomodo metalla ex Mercurio fiant in specie. 277 Uii. De generatione Mercurii, & quam ex eo oriant metalla. 278 Viii De formatione mineralium, quae originem ex Mercurio non ducunt. 280 Ix. De generatione sulphuris uulgi & simplicis, & Mercurii. 282 X. Quod impossibile sit media mineralia, artificialiter fi eri metalla. 284 Xi. De differentia sulphuris uulgi, & philosophorum simplicis non urentis. folio. 287 Xii. Quomodo sulphur album & rubeum existat in Luna & Sole. 29 Xiii. Quod in aliis corporibus aegris non est utile hoc Sulphur quaerere. 292 Xiiii. Quod aurum curet infirmitates, & alia corpora metallica. 294 Xxu. Quod duo particularia tantum sint uera in hoc arte, quorum primum est in Mercurio. 298 Xui. De secundo particulari quod est in Luna. 303 Xuii. De particularibus sophisticis. 304 Xuiii. De uia uniuersali, sermo generalis. 307 Finis Correctorii Richardi Anglici. Index Eorum, Quae In Rosario minore continentur. Praefatio habet § tres. § I. Aenigma de arte Alchemiae, & de modo tractandi authoris. 309 Ii. Admonitio, cauenda duo genera seductorum, & quod ars consistat in Mercurio fixo. 311 Iii. De eodem, quod Mercurius fixus perficiat, & diuisio operationum & libelli in duas partes siue in duo capita. 313 Caput primum habet § uiginti unum. § I. Promissio & diuisio dicendorum de operationib. Alchemiae. 314 Ii. De calcinatione Saturni & Iouis. ibidem Iii. De calcinatione Ueneris & Martis. 313 Iiii. De calcinatione Solis & Lunae. 316 U. De calcinatione aliarum rerum & mixturarum. ibidem Ui. De sublimatione spirituum. ibidem Uii. De sublimatione corporum imperfectorum. 317 Uiii. De sublimatione corporum perfectorum. ibidem § Ix. De Fixatione fol. 318. X. De Distillatione. ibidem Xi. De Solutione. ibidem Xii. De Ceratione. 319 Xiii. De coagulatione. ibidem Xiiii. De Particularibus ad album in genere. ibidem Xu¬ De particularibus ad album in specie. 321 Xui. De particularibus ad rubeum in genere. 323 Xuii. Particulare ad rubeum in specie. 324 Xuiii. Apostrophe ad lectorem, & oratio ad Deum. 325 Xix. Compositio aquae fortis, quae est clauis Rosarii. 326 Xx. Laudes aquae fortis praedictae. 327 Xxi. Reclusio Rosarii per eandem aquam. 329. Caput secundum habet §. sex. § 1. Perfectionis causam solum Mercurium esse. 330 Ii. De differentia Mercuriorum. 332 Iii. Similitudo, uiam uniuersalem insinuans. ibidem Iiii. Practica caligine obducta. 333 U. De tincturae perfectae proprietatibus. 335 Ui. Epilogus seu recapitulatio omnium dictorum. 336 Finis Rosarii minoris. Index Eorum, Quae In Libro secretorum Calidis continentur. Praefatio de difficultate artis 336 I. De quatuor magisteriis artis, scilicet Solutione. Congelatione, Albificatione, & Rubificatione. 342 Ii. De rebus & instrumentis huic operi necessariis & oportunis. 346 Iii. De naturis rerum ad hoc opus pertinentium. 347 Iiii. De decoctione & eius effectu. 348 U. De Subtiliatione, Solutione, Coagulatione, & Commixtione lapidis, & eorum causa, atque fine. ibidem. Ui. De Fixione spiritus. 350 Uii. De decoctione, contritione & ablutione lapidis. 251 Uiii. De quantitate ignis, & eius commodo & incommodo. 352 Ix. De separatione Elementorum lapidis. ibidem. X. De natura lapidis, & eius origine. 354 Xi. De commixtione Elementorum separatorum. ibidem Xii. De solutione lapidis compositi. 356 Xiii. De coagulatione lapidis soluti. 357 Xiiii. Quod unus tantum sit lapis, & de eius natura. 358 Xu. Modus operationis lapidis ad album. 399 Xui. Conuersio praedicti lapidis in rubeum. 361 Finis libri secretorum Calidis. Tabula Smaragdina Hermetis Trismegisti. 363 Index Eorum Quae In expositione Hortulani continentur. Precatio Hortulani. fol. 364. Praefatio. ibidem I. Quod ars Alchemiae sit uera & certa. 365 Ii. Quod lapis debeat diuidi in duas partes. ibidem Iii. Quod lapis habeat in se quatuor elementa. 366 Iiii. Quod lapis habeat patre & matrem.s. Solem & Lunam. ibi. U. Quod coniunctio partium lapidis dicatur impregnatio. 367 Ui. Quod lapis perfectus sit, si anima in corpere fixa fuerit. ibidem Uii. De mundificatione lapidis. 368 Uiii. Quod pars lapidis non fixa, debeat superare partem lapidis fixam, eamque eleuare 369 Ix. Quomodo lapis uolatilis sit iterum figendus. 370 X. De fructu artis, & efficacia lapidis. ibidem Xi. Quod Magisterium hoc imitetur creationem uniuersi. 371 Xii. Insinuatio aenigmatica, quae sit natura lapidis. Xiii. Quare lapis dicatur perfectus. 372. ibidem Finis expositionis Hortulani, ac totius etiam indicis. Bis Philosophi Solertissimi, Rerumque Naturalium ( praecipue metallicarm ) peritissimi, Περὶ Χυμείας libellus, quem inscripsit, De inuestigatione perfectionis. Incerto interprete. Praefatio, in qua explicat, cur hunc librum scripserit. Cap. 1. Inuestigationem huius nobilissime scientiae, ex continua, & frequenti operis sedulitate, & huic compari studio nimio, necnon cogitationibus nostris profundissimis, & uariis annexis, emissam uobis tradam: ut melius & apertius a uobis uolumina subsequentia intelligantur, & ut intellecta, & circa eadem ingeniata & perscrutata, facilius & promptius ad effectum perducantur. Et quia est aliud, artis inuestigare rationem, quam attentare & probare subtilitates & ingenia horum: donec operando, & perscrutando, & experiendo, ad intentum perueniatur completum. Ideo in hoc nostro libro, quecumque per narrata inuestigauimus, secundum nostrae mentis rationem scripsimus, artem dico perficientia. Non putet tamen quis, quod hanc inuestigationem composuerimus ante librum nostrum, qui Summa perfectionis magisterii est intitulatus: in quo quaecunque uidimus & tetigimus, complete, secundum scientiae ordinem determinauimus, secundum experientiam & cognitionem certam, quam scrutatione nostra, de naturalium, & mineralium effectibus, & transformantibus diuersis, in opere apparentibus notauimus. Et ingeniati sumus scientiam nostram prius compositam cum hoc inuestigationis commento, quod super ipsam declarandam composuimus, denudare. Ergo de iure haec illam praecedit, cum per hunc librum inuestigare quaeram de cognitione rei perficientis. De rebus corpora metallica perficientibus, & corrumpentibus. Cap. Ii. Cum ergo haec scientia de imperfectis tractet corporibus mineralium, in quantum ea perficere deceat. In primis circa haec, duo considerauimus, Imperfectionem scilicet, & Perfectionem. Circa haec duo nostram fundamus intentionem. De rebus autem perficientibus, & corrumpentibus, secundum quod per nostram inuestigauimus experientiam, hunc librum componimus, quia opposita iuxta se posita, magis elucescunt. Res autem quae perficit in mineralibus, est substantia argenti uiui & sulphuris proportionabiliter commixta, per longam & temperatam decoctionem, in uisceribus terrae mundae inspissata & fixa, cum conseruatione suae humiditatis radicalis, non corrumpentis, sed ad substantiam solidam cum ignitione debita fusibilem, & sub malleo extendibilem producta. Per diffinitionem naturae huius perficientis, leuius peruenire possumus ad cognitionem rei corrumpentis. Et est illa, quae a contrario sensu habet intelligi, uidelicet substantia impura argenti uiui & sulphuris, sine proportione debita commixta, uel minus decocta in uisceribus terrae immundae, nec recte inspissata, nec fixa, humiditatem habens combustibilem & corrumpentem, & rarae substantiae, & porosae: uel habens fusionem sine ignitione debita, uel nuliam, nec patiens malleum sufficienter. Primam autem diffinitionem inueni intrusam in his duobus corporibus, uidelicet in Sole & Luna, secundum cuiuslibet perfectionem. Secundam uero in his quatuor, scilicet instanno, plumbo, cupro, & ferro, secundum cuiuslibet imperfectionem. Et quia haec corpora imperfecta ad sanitatem & perfectionem non sunt reducibilia, nisi contrarium in eis operetur, id est, quod manifestum occultetur, & occultum manifestetur: quae operatio uel contrariatio fit per praeparationem, igitur praeparatio est eis adhibenda. Est ergo praeparare, superflua demere, & absentia supplere, & sic notam eis immittere perfectionem: hac autem praeparatione non indigent corpora perfecta. Indigent uero praeparatione tali, quod eorum partes magis subtilientur, & a corporalitate sua ad spiritualitatem reducantur fixam. Cuius intentio est ex eis facere corpus spirituale fixum, hoc est, multo magis attenuare & subtiliare, quam erat prius. De horum omnium praeparationibus, secundum nostram inuestigationem in loco suo tractabimus sufficienter in hoc lipro. Quae postquam praeparata fuerint sufficienter. erunt apta, ut de eis elixir album, uel rubeum fiat magnum. De lapide Philosophorum, quod unus tantum sit, ad album & ad rubeum, & ex quibus rebus extrahatur. Deque possibilitate ac modo perfectionis. Caput Iii. Inuenimus autem modernos nobis unicum tantum scribere lapidem ad album uel rubeum completum, quod & uerum esse concedimus. Nam ex quacunque elixir conficiatur album uel rubeum, nihil tamen ibi aliud est, quam argentum uiuum & sulphur, quorum unum sine altero nihil agit, nec esse potest. Et ideo unus lapis a philosophis nuncupatur, quamuis a multis extrahatur corporibus siue rebus. Extrahere enim a re in qua non est, hoc stultum cogitare esset & uanum, ut quidam fatui putauerunt, quod nunquam erat intentio philosophorum. Dicunt tamen multa per similitudinem. Et quia omnia corpora metallica ex argento uiuo composita sunt, & sulphure, puris uel impuris, per accidens, & non in prima sua natura innatum, etiam per praeparationem conuenientem tolli est possibile. Nam expoliatio accidentium non est impossibilis. Est ergo praeparatio superfluum demere, & defectum supplere in corporibus imperfectis, quae fieri non potest sine adiuuatione operis, & rerum purificantium. Diuersificatur enim praeparatio, secundum diuersitatem rerum indigentium. Experientia enim nobis dedit modos agendi, scilicet calcinationem, sublimationem, descensionem, solutionem, distillationem, coagulationem, fixationem, & cerationem. De quibus singulis narrationem fecimus in Summa perfectionis magisterii sufficienter. Ista enim sunt opera ad praeparationem iuuantia. De rebus praeparationem iuuantibus, & earum mundatione. Cap. Iiii. Res autem preparationes iuuantes sunt iste, scilicet omnia genera salium, aluminum, atramentorum, etiam uitrum, borax, & quae huius naturae sunt, & acetum acerrimum et ignis. Et cum istis proponimus corpora imperfecta praeparare, sed conuenit ea prius mundare, si aliqua immundicia in his extiterit, secundum nostram experientiam, in qua certi fuimus per praedicta. Mundatio salis communis. Mundatur enim sal commune, per hunc modum: Primo comburatur, combustum in aqua communi calida soluatur, solutum per filtrum distilletur, distillatum per lentum ignem in parapside uitreata congeletur, congelatum calcinetur per diem & noctem in igne mediocri, & serua ipsum sic sufficienter mundatum. Mundatio salis alcali. Sal alcali sic mundatur ut sal commune, & est sagimen uitri. Primo teratur, & totum soluatur in aqua communi calida, postea distilletur per filtrum, & conteletur, & calcinetur cum igne lento. Mundatio salis gemmae. Primo teratur, deinde de illo fiat, ut de sale communi. Mundatio salis amoniaci. Teratur primo cum praeparatione salis communis mundati. Postea sublimetur in alto aludel, donec totaliter fuerit extractum purum. Postea soluatur super porfidum, sub diuo, si de eo uis aquam facere, uel seruetur ipsum sublimatum & purum sufficienter. Mundatio aliorum salium. Diuersa autem adhuc inueniuntur salium genera quae praeparantur per modum iam dictum, & mundantur. Mundatio aluminum. Primo de alumine glaciali. Multa possunt per ipsum praeparari sine ipsius mundatione aliqua. Tamen in hunc modum mundatur. Ponatur in alembico, & extrahatur inde tota humiditas, quae multum in arte ista ualet. Feces in fundo uasis remanentes, uel dissoluantur supra lapidem in aliqua parte humida, uel in aqua inde extracta, uel reseruentur Mundatio aluminis lameni. Alumen lameni, quemadmodum glaciale praeparatur, excepto quod in hac arte maioris est uirtutis. Mundatio aliorum aluminum. Plura adhuc inueniuntur alumina, quae omnia, ut iam dicta praeparantur, & mundantur. Mundatio atramentorum. Primo de nigro atramento. Nigrum sic mundatur: Primo soluatur in aceto mundo, post distilletur, & coaguletur. Uel ponatur primo in alembico, & humiditas totalis extrahatur. Feces in hac distillatione calcinatae super porfidum, uel in sua aqua soluantur, & coagulentur. Uel ipsa aqua secundum uelle artificis re seruetur. Mundatio cuperosae. Cuperosa, siue uitriolum mundatur ut atramentum nigrum. Habet tamen atramentum nigrum maiorem atramento uiridi terrestreitatem Mundatio aliorum atramentorum. Diuersa sunt atramenta, & inueniuntur diuersi coloris, quae ut praedicta mundantur. De uitro, & boracibus. Uitrum & boracia si debito modo fuerint facta, non indigent praeparatione. Mundacio aceti acerrimi. Acetum autem & cuiuscunque generis, acutum seu acerbum, subtiliantur & depurantur, & illorum uirtus siue effectus per distillationem melioratur. De eorum mundatione, & depuratione sufficienter tractauimus, cum quibus corpora imperfecta praeparari possunt, & depurari, & meliorari, & subtiliari, igne semper debito mediante. De praeparatione, & melioratione corporum in genere. Caput U. Praeparantur autem & depurantur per ista ad intentionem ignis, per hunc modum, Habent enim haec corpora imperfecta humiditates superfluas, & sulphureitatem ad ustibilem, nigredinem in ipsis generantem, ipsaque corrumpentem. Habent etiam terrestreitatem immundam, feculentam, & combustibilem, nimis grossam, in gressionem impedientem & fusionem. Ista & talia sunt superflua in his corporibus praedictis, quae in ipsis nostra experientia, & inuestigatione certa & ingeniosa sunt inuenta. Et quia haec superflua accidentaliter his superueniunt corporibus, & non radicaliter, & spoliatio accidentalium possibilis est, oportet nos cum igne artificiali his praedictis mundatis, superflua demere acocidentia cuncta, sola substantia argenti uiui & sulphuris radicalis permanente. Et haec est integra praeparatio imperfectorum, & depuratio perfecta. Melioratio, depuratio, & subtiliatio horum, substantiae purae remanentis, fit multis modis, secundum quod indiget elixir. Praeparationis ergo & depurationis in generali modus est hic. Primo enim eleuanda est cum igne proportionali tota humiditas superflua & corrupta, in illorum essentia, etiam superfluitas subtilis & comburens, & hoc calcinando. Deinde totalis substantia remanens corrupta, in illorum calce superfluae humiditatis comburentis & nigredinis corrodenda est cum his mundatis praedictis corrosiuis, acutis seu acerbis, donec calx fuerit alba siue rubea, aut secundum corporis naturam & proprietatem colorata, & munda, & pura ab omni superfluitate, seu corruptione praenarratis. Et haec cum his corrosiuis mundantur, terendo, imbibendo, & lauando. Postea uero delenda, seu deponenda est totalis terre streitas immunda, & feculentia combustibilis & grossa, cum rebus praedictis, mundatis uel puris, fusionem metallicam non habentibus, cum calce praedicta, modo praedicto deputata, commixtis & bene tritis, quae in fusione, seu calcis reductione retinebunt secum terrestreitatem grossam & immundam praedictam, remanente corpore puro, ex omni superfluitate corrumpente mundato. Ex hoc totum descendendo, Meliorationis & subtiliationis horum substantiae pure in generali modus hic est. Primo hoc corpus purgatum & reductum, est iterum calcinandum cum igne, & adiutoriis mundatiuis predictis, deinde cum his quae sunt solutiua soluendum. Haec enim aqua lapis noster est, & argentum uiuum de argento uiuo, & sulphur de sulphure, ex corpore spirituali abstractum & subtiliatum, siue attenuatum, quae meliorari potest, confortando in ipsam uirtutes elementales, cum aliis praeparatis, quae sunt ex genere sui generis: & augmentando colorem, fixionem, pondus, puritatem, fusionem, & alia omnia, quae pertinent ad elixir perfectum. Et iste est modus, per solos nos inuestigatus, praeparationis, depurationis, subtiliationis, & meliorationis corporum mineralium in generali. Nunc transeamus ad specialem, seu particularem cuius libet corporis imperfecti praeparationem, cum omnibus modis suis, etiam perfecti corporis mineralis. Et primo de Ioue. De praeparatione Iouis in speciali. Caput Ui. Preparatur autem Iupiter multipliciter, melius tamen per hunc modum. Et est, ut ponatur in furno calcinationis, in uase ad hoc apto, & proiiciatur subtus ignis usque ad corporis ipsius fusionem bonam, mouendo tunc ipsius corpus liquefactum cum spatula ferrea perforata: scoriam quae super ipsum creatur contrahendo, iterumque corpus mouendo in ignis calore aeque perdurante, donec in superficie bona quantitas ipsius pulueris fuerit congrega ta. Deponatur tunc illa, & iterum moueatur, quousque alternata uice totum corpus in puluerem subtilissimum fuerit reductum. Cribretur ergo puluis ille, & reponatur in furno, addendo illi ignem bonum, ipsius fusionem non superantem, & mouendo multoties. Stet ergo in igne suae calcinationis sic per diem naturalem, uel circiter, donec tota humiditas accidentalis, & superfluitas fuerit deleta, cum sulphure combustibili & corrumpente. Postea extrahatur calx alba mundata. Nam ignis omnem fugitiuam substantiam, & inflammabilem eleuat, & consumit de praedictis, scilicet cum sale communi mundato, & alumine, & cum aceto purificato & acerbo multum lauando, & ponatur ad solem, uel ad aerem, & iterum teratur, & lauetur, & desiccetur, & hoc alternatim per uicem reiteretur, donec per acuitatem salium, aluminum, atque aceti, tota eius humiditas, nigredo, & immundicia fuerint consumpte, corrosae, & deletae. Tunc apponatur de uitro trito cum his praedictis. Cumque totum impastatum fuerit, descendatur per Botum barbatum, cum sufficienti igne. Descendit enim corpus purum & mundum, remanente cum uitro & salibus, siue aluminibus, tota substantia terrea & feculenta. In illo enim corpore mundo descenso, & reducto, est aequalis & perfecta proportio argenti uiui mundi, & sulphuris albi non urentis. Nam ignis & corrosiua totam humiditatem, & substantiam fugitiuam, inflammabilem, & corrumpentem, atque nigredinem diuiserunt, & per descensorium ipsius, siue per pastillum salium & aluminum, et uitri, diuisa est tota substantia terrea feculenta, substantia pura & temperata cum sua proportione remanentem. Postea uero calcinetur iterum hoc corpus reductum purum, cum solo sale ammoniaco puro, mundato, donec fuerit in pondere aequali, uel circiter. Cum autem bene & minutissime fuerit calcinatum, tunc illud totum peroptime, & bene diu teratur super porfidum, & ponatur sub diuo, in loco frigido & humido: uel in uesicis uitreis in furno solutionis, uel in uentre equino, donec totum fuerit dissolutum, augendo sal, si fuerit necesse, Quam aquam honorare debemus, ipsa enim est quam quaerimus ad album. Et haec de praeparatione louis dicta sufficiant. De praeparatione Saturni. Caput Uii. Praeparatur & Saturnus sic: Ponatur simili ter in furno calcinationis, mouendo ut louem, donec conuertatur in puluerem tenuissimum: Cribretur, & reponatur ad furnum, Stet in igne suae calcinationis per modum praedictum, donec fugitiua substantia, & inflammabilis fuerit deleta. Postea extrahatur calx rubea, quae imbibatur, & teratur frequentissime & minutissime, cum sale communi mundato, & atramento, & aceto purificato, & acerbo multum. De istis uero ad rubeum utaris, sicuti ad album fecisti, cum sale communi, & alumine lameno, & aceto. Tunc multoties, ut de loue dictum est, desiccetur, & imbibatur, & teratur, donec per beneficium dictorum, dicta immundicia fuerit deleta. Tunc apponatur de uitro cum his praedictis, & descendat per Botum barbatum corpus purum, descendendo reductum. Iterum calcinetur cum sale ammoniaco puro, ut de loue, teratur subtilissime, & dissoluatur per modum praedictum. Ipsa enim est aqua argenti uiui, & sulphuris, proportionabiliter facta, qua utimur in rubei elixiris compositione. Et haec de Saturni praeparatione dicta sufficiant. De praeparatione Ueneris. Caput Uiii. Praeparatur etiam Uenus optime per hunc modum: Ponatur stratum de sale communi optime mundato in crusibulo, & desuper ipsius lamina, & desuper salis stratum, & desuper lamina, & sic uicissim, donec uas fuerit plenum, & cooperiatur, & lutetur, & collocetur in furno calcinationis per diem naturalem. Deponatur & abradatur quod calcinatum fuerit, & reponantur lamina cum sale nouo. Et sic alternata uice calcinetur, donec omnes laminae fuerint consumptae, seu corrosae, per beneficium salis & ignis. Quia sal corrodit superfluam humiditatem, & sulphureitatem combustibilem: ignis eleuat substantiam fugitiuam & inflammabilem, cum proportione debita. Teratur omnino puluis ille minutissime, & lauetur cum aceto, donec nigredine careat aqua exinde emanans: hinc alterna uice de sale nouo & aceto imbibe, & tere, & post contritionem, ad furnum calcinationis in uase aperto reponatur, stetque ibi per tres dies naturales. Deinde extrahatur, & teratur bene, & subtiliter, & abluatur cum aceto bene & diu, donec ab omni immundi cia fuerit mundatum & purgatum. Desiccetur ad solem bene, tunc apponatur medietas eius de sale ammoniaco, bene & diutissime terendo, donec substantia impalpabilis fuerit. Ponatur sub diuo, uel in resolutionis fimo donec quicquid ibi est subtile, fuerit solutum: renouando sal ammoniacum mundatum, si fuerit necesse, donec aqua totum fiat. Hanc aquam honora, quam aquam sulphuris fixi nominamus: cum qua tingitur elixir usque ad infinitum. Et haec sufficiant de Ueneris preparatione. De praeparatione Martis. Caput Ix. Ars autem per hunc modum melius preparatur: Calcinetur, quemadmodum Uenus, cum sale communi mundato, & cum aceto puro lauetur. Lotus ad Solem siccetur: desiccatus iterum cum nouo sale & aceto teratur & imbibatur, & ad eundem furnum ponatur per tres dies, ut de Uenere dictum est. Solutum honora, aquam uidelicet sulphuris fixi, mirabiliter colorem Elixiris augmentantem. Et haec de imperfectorum corporum praeparatione dicta sufficiant. De praeparatione Solis. Caput X. Perfecta uero corpora non indigent praeparatione, quantum ad perfectionem, cum perfecta sint, sed ut magis subtilientur, & attenuentur, talis eisdem praeparatio est adhibenda: Accipiatur Sol in laminas tenues productus, & ponatur cum sale communi optime praeparato soliariatim in uase calcinationis, & collocetur in furno, calcinando bene per tres dies, uel donec totum fuerit subtiliter calcinatum. Deinde extrahatur, multum bene teratur, cum aceto lauetur, & desiccetur ad Solem. Postea teratur bene cum medietate sui salis ammoniaci mundati, & ponatur ad dissoluendum, donec totum fuerit per beneficium salis communis, & ammoniaci in aquam clarissimam dissolutum. Hoc est fermentum ad elixir rubeum, preciosum, & uerum corpus spirituale factum, De praeparatione Lunae. Cap. Xi. Subtiliatur autem argentum & tenuatur, & ad spiritualitatem reducitur per modum iam dictum. Ergo per omnia & singula fac in ipsa subtiliatione sicut de Sole fecisti. Et aqua Lunae dissolutae, est fermentum ad elixir album spirituale factum. De proprietatibus Elixiris maioris. Caput Xii. Iam imperfectorum preparationem, & perfectorum subtiliationem, sufficienter determinauimus, ut de eis quilibet discretus possit adimplere intentionem. Attendat ergo quis proprietates & actionis modos compositionis Elixiris maioris. Nos enim quaerimus substantiam unam facere, tamen ex pluribus aggregatam, coadunatam, fixam, quam super ignem positam, ignis non exprimat, & liquatis permisceatur, & liquescat cum ipsis, cum eo quod est in ea de substantia ingressibili, & permisceatur cum eo quod est in ea de substantia permiscibili, & consolidetur cum eo, quod est in ea de substantia consolidatiua, & figatur cum eo quod est in ea de substantia fixatiua, & non comburatur ab his, quae non comburunt aurum & argentum, & afferat consolidationes & pondus cum ignitione debita & persecta. Non tamen eatenus breue tempus intelligas, ut paucis diebus, uel horis possit prima uice confici. Sed quia respectu aliorum medicorum modernorum, respectu etiam naturae operationis ueritas hoc modo citius terminatur. Unde dixit philosophus: Medicina est cuius temporis longum spacium anticipauit. Quare uobis dico, ut sustineatis patienter, quia forte moratur, & festinantia qui dem ex parte diaboli est. Ergo qui patientiam non habet, ab opere manum suspendat, quia impediet eum festinantem credulitas. Omnis nanque actio naturalis suum habet modum, & tempus determinatum, in quo maiori uel minori spacio terminatur. Ad haec tria necessaria sunt: patientia, mora, & instrumentorum aptatio? de quibus in Summa nostri magisterii perfecti artificem allocuti sumus, in Capitulis diuersis, in quibus experiri potest, si in nostris dictis fuerit sufficienter uersatus. In quibus manifesta probatione & aperta concludimus, lapidem nostrum nihil aliud esse, quam spiritum fetentem, & aquam uiuam, ( quam & siccam aquam nominauimus ) & per naturalem proportionem mundatam, & unitam unione tali, quod sibi neutiquam abesse possunt. Quibus addi debet & tertium, ad opus abbreuiandum, hoc est corpus perfectum attenuatum. Epilogus, & conclusio operis. Cap. Uiii. Ex praemissis igitur patent res, in quibus ueritas est propinqua: & perficientes ipsum opus, inuestigatione uera nostra, qua certi sumus, & per experientiam manifestam considerauimus, omnia uerba uera esse, que iam per nos solos in nostris uoluminibus scripta sunt: secundum quod uidimus per experimentum & rationem, in uoluminibus istis relata. Ea uero quae per nostram experientiam digitis extraximus, & uidimus oculis, & manibus tetigimus, scripsimus in Summa nostri perfecti magisterii. Sapiens ergo artifex in nostris studeat uoluminibus, colligendo nostram dispersam intentionem, quam in diuersis locis proposuimus, ne malignis seu ignaris publicetur: & collectam probet, donec ad cognitionem studendo, & experimentando cum laboris ingenio si instantia peuenerit totalem. Exerceat ergo se artifex, et inueniet huius iam modum inuestigationis, ( commotis amore uisceribus ) per nostram considerationem, ueritatis cognitionem etiam dare plenariam, perficientis & corrumpentis materiae & formae. Considerauimus enim inuestigatione nostra, perfectorm materiam cum forma, a radice suae commixtionis usque ad complementum, puram esse, sine corruptione superuenienti aliqua. Considerauimus etiam a contrario sensu imperfectorum substantiam, & perfectorum unam esse ubique, scilicet argentum uiuum & sulphur: quae ante commixtionem suam, pura sunt & munda. Et per hanc considerationem per nostrum exercitium inuenimus, corruptionem imperfectorum accidentaliter superuenisse, quae materiae nouam & corruptam dedit formam. Nam cum corpora imperfecta, per nostram experientiam, & per ingenium nostrum uidimus praeparata, & mundata ab omni superflua corruptione, & immundicia fugitiua seu terrestri deliberata. Inuenimus ipsa maioris claritatis & fulgoris, seu puritatis, quam ipsa corpora naturaliter perfecta. Per quam considerationem peruenimus ad finem huius scientiae perfectum & completum, quam perfecte & complete scripsimus in codicibus nostris. Studeas ergo in illis, & inuenies totam nostram scientiam, quam ex antiquorum libris abbreuiauimus Finis libri de Inuestigatione Gebri Arabis Philosophi Solertissimi, Rerumque Naturalium ( praecipue metallicarm ) peritissimi, Περὶ Χημείας Libri duo, quibus titulum fecit: Summa perfectionis, siue perfecti magisterii. Ex Arabico in Latinum translati, incerto interprete. Summae Perfectionis Gebri Liber Primus. Praefatio de modo tradendi huius artis, & de idoneis discipulis. Caput 1. Totam nostram Περὶ χυμείας scientiam, quam ex libris antiquorum compilatione diuersa in nostris uoluminibus ab breuiauimus, hic redegimus in summam unam. Et quod in aliis libris a nobis scriptis est diminutum, id sufficienter in hac traditione huius nostri libri compensauimus, & ipsorum defectum suppleuimus sermone breui. Et quod occultatum fuit a nobis in parte una, manifestum fecimus illud in parte eadem, in hoc nostro uolumine, ut sapientibus pate fiat complementum tam excellentis, nobilisque partis philosophiae. Scias ergo charissime fili, in hoc opere totam eius artis operationem in capitulis generalibus, uniuersali disputatione, sine diminutione aliqua sufficienter contineri. Per Deum, qui secundum hunc librum operatus fuerit, uerum finem huius artis se adinuenisse laetabitur. Sed scias charissime, quod qui principia naturalia in seipso ignorauerit, hic iam multum remotus est ab arte nostra, quoniam non habet radicem ueram, supra quam intentionem suam fundet. Et qui principia sua sciuerit naturalia, & causas mineralium omnes, nondum tamen adeptus est uerum finem & proficuum huius artis occultis simae, habet uero faciliorem aditum ad artis huius principia, quam cui ignorantia cadit super intentionem eius de modo huius nostri operis, & hic parum remotus est ab artis introitu. Qui uero sciuerit omnium principia, & causas mineralium, & generationis modum, qui ex intensione naturae consistit, parum quidem aufertur ab eo de operis complemento, sine quo tamen non potest scientia nostra perfici, quoniam ars imitari non potest naturam in omnibus operibus, sed imitatur eam sicut rite potest. Charissime igitur fili, secretum tibi pandimus, quod in hoc artifices errant, qui naturam in omnibus differentiis proprietatum actionis imitari desiderant. Labora itaque studere in nostris uoluminibus, & saepissime in mente tua reuoluere nitaris, ut intentionem ex nostrae loquelae modo ueram acquiras, quia in eis inuenies, super quae mentem tuam fundare debeas, & scies ex eis errores a te repellere, & in quibus imitari naturam possis in tui operis artificio. Diuisio huius libri primi in quatuor partes. Caput Ii. Ponemus igitur tibi breuiter primo impedimenta omnia, quibus in opere impeditur artifex, ne uerum finem adipiscatur, dicemus etiam conditiones artificis huius artis. Secundo uero disputabimus contra ignorantes & sophistas, qui propter suam ignorantiam & imperitiam huius artis magisterium & proficuum inquirendo, artem interimunt, & eam nullam esse contendunt. Ponemus autem omnes rationes illorum, & postea ipsas destruemus euidentissime: ita ut prudentibus satis aperte patefiat, nullam illorum sophismata ueritatem continere. Tertio disputabimus super principiis naturalibus, quae sunt de intentione naturae: & ibidem super modo generationis & mixtionis eorum adinuicem ab opere naturae, & super eorum effectu, secundum antiquorum philosophorum sententiam. Quarto uero monstrabimus principia, quae sunt ad intentionem huius nostri operis, in quibus imitari naturam possumus, & modum miscendi, & alterandi, scilicet congruum naturae cum causis suis, ad intentum nostri operis reducendis. Prima Pars Huius Primi Libri De Impedimentis, quibus impediuntur artifices, quo minus uerum huius artis finem adipiscantur Diuisio impedimentorum. Caput Iii. Sunt ergo impedimenta huic operi superuenientia, duo generaliter: Naturalis scilicet impotentia, & necessariae impensae defectus, uel occupationes & labores. Naturalem tamen impotentiam multiplicem esse dicimus. Ex parte scilicet organi artificis, & ex parte animae. Ex parte etiam organi artificis multipliciter. Uel quia organum sit debile, uel ex toto corruptum. Ex animae denique impotentiis multipliciter, uel quia sit anima peruersa in organis, propter organa nil rectitudinis, uel rationis in se habens, sicut anima insani, uel fatui. Uel quia sit fantastica, contrariarum facile formarum susceptiua indebite, & de uno scibili ad eius oppositum extensiua subito, & de uno uelle ad eius oppositum similiter. De impedimentis huius operis, ex parte corporis artificis. Caput Iiii. Iam tibi generaliter determinauimus huius operis impedimenta. Nunc uero specialiori sermone te alloquemur in hoc capitulo, & magis aperte narrabimus tibi omnia illa impedimenta plenissime, seriatim. Dicimus igitur: quod si quis non habuerit sua completa organa, non poterit ad huius operis complementum paruenire per se, uelut si caecus fuerit, uel extremis truncatus, quoniam non iuuatur a membris, quibus mediantibus, ars haec perficitur, tanquam naturae ministrantibus. Si uero fuerit artificis corpus debile & aegrotum, sicut febrientium, uel leprosorum corpora, quibus membra cadunt, & in extremis uitae laborantium, & iam aetatis decrepitae senum, ad artis complementum non perueniet. His igitur naturalibus corporis impotentiis impeditur artifex in intentione sua. De impedimentis ex parte animae artificis. Caput U. Praemisimus tibi capitulum unum, in quo narrauimus sermone absoluto & manifesto impedimenta, ex parte corporis artificis de pendentia. Restat nobis narrare breuiter impedimenta ex parte ipsius animae, quae maxime impediunt huius operis complementum. Dicimus igitur quod qui non habuerit ingenium naturale, & animam perscrutantem subtiliter principia naturalia, & naturae fundamenta, & artificia, quae consequi naturam possint in suae actionis proprietatibus, non inueniet huius praeciosissimi scientiae ueram radicem. Sicut sunt multi, qui duram habent ceruicem, in omni perscrutatione uacuam ingenio, qui & uix communem intelligere queunt sermonem, opera similiter cum difficultate discunt uulgo communia. Praeter hos etiam multos inuenimus animam habere facile opinantem fantasiam quamlibet, sed quod credunt se uerum inuenisse, fantasticum est totum, & a ratione deuium, & errore plenum, & semotum a principiis naturalibus, quoniam eorum cerebrum, multis repletum fumositatibus, non potest recipere ueram rerum naturalium intentionem. Sunt etiam praeter istos alii, qui mobilem habent animam, de opinione in opiniones, & de uoluntate in uoluntates, sicut qui modo credunt hoc, & idem uolunt, sine rationis illius fundamento. Paululum uero post illud, & aliud credunt similiter, & aliud uolunt. Et hi tam mobiles sunt, ut uix minimum eius ad quod intendunt, possint consummare, sed diminutum potius illud relinquunt. Sunt similiter & alii, qui non possunt uidere ueritatem aliquam ex rebus naturalibus, non magis quam bestie, uelut mente capti, insani, & pueri. Sunt & alii, qui contemnunt scientiam, & ipsam non putant esse: quos similiter hec scientia contemnit, ipsosque ab huius preciosissimi operis fine repellit. Et sunt, qui serui sunt, pecuniae deseruientes, hanc scientiam mirabilem & ipsi affirmantes, sed ipsa dispendia interponere timent. ideoque licet ipsam affirment, & secundum rationem ipsam inuestigent, tamen ad operis experientiam non perueniunt, propter pecuniae auariciam. Ad hos igitur non peruenit haec scientia nostra. Qualiter enim qui ignorans fuerit, uel scientiam inuestigare neglexerit, faciliter ad ipsam per ueniret? De impedimentis externis huius artis opus impedientibus. Caput Ui. Reduximus ad duo capitula, omnia impedimenta, huius artis finem retardantia, quae sunt ex principiis radicalibus, secundum naturam artificis huius preciosissimi negotii. Expedit ergo nos tandem narrare impedimenta exterius superuenientia, ex contingentibus fortunis & calibus, quibus impeditur hoc opus gloriosissimum. Uidemus ergo quosdam astutos & ingeniosos, minime ignorantes opera naturae, & ipsius, in quibus est possibile, sequaces principiis & operibus, quibus est etiam inuestigatio non fantastica, in omnibus rebus, quae naturae regulantur motibus & actionibus infra lunarem circulum. Hi tamen ultima paupertate oppressi, ex dispensationis indigentia, hoc tam excellens Magisterium coguntur postponere. Sunt & multi alii praeter nunc dictos, curiosi, uariis huiusmodi curis, & solicitudinibus detenti, se omni negocio seculari totos occupantes, a quibus haec nostra scientia preciosa prorsus refugit. Iam ergo tibi satis ex praemissis capitulis patet, quae sint ab hac arte distrahentia impedimenta. Epilogus huius primae partis, qualem oporteat esse artificem. Caput Uii. Concludimus igitur ex iam dictis, quod oportet artificem huius operis in scientiis philosophiae naturalis eruditum & perfectum esse, quia quantamcunque pecuniam, & ingenium naturaliter profundum habuerit, & desiderium in hoc artificio, non tamen ipsius finem acquiret: nisi ex doctrina philosophiam naturalem adeptus fuerit, quia quod per ingenium naturale non adipiscitur, huius defectui per doctrinam subuenitur. Oportet igitur altissima perscrutatione & industria naturali artificem iuuari. Propter doctrinam enim, quantamcunque scientiam acquisiuerit, nisi ab industria etiam iuuetur naturali, ad epulas tam preciosi non inuitabitur. In puncto enim errorem suum emendaret, per suam industriam: cui remedium ignoraret adhibere, si sola doctrina fundatus foret: & errori similiter subueniret in puncto ex acquisita scientia per doctrinam naturalem, quem per solam industriam euitare non posset: quoniam ars ab ingenio iuuatur, & ingenium ab arte similiter. Et ipsum similiter necessarium est constantis uoluntatis in opere fore, ut non modo hoc modo illud attentare presumat: quia in rerum multitudine ars nostra non consistit, nec perficitur. Est enim lapis unus, medicina una, in quo magisterium consistit, cui non addimus rem extraneam aliquam, nec minuimus, nisi quod in praeparatione superflua remouemus. Oportet etiam ipsum sedulum operi usque ad consummationem ipsius insistere: ut non opus detruncatum dimittat, quia nec scientiam, nec proficuum ex opere diminuto acquireret, sed potius desperationem, & damnum. Expedit etiam ipsum huius artis principia & radices principales, quae sunt de esse operis, non ignorare: quoniam qui principium ignorat, finem non inueniet. Et nos dicemus tibi principia illa omnia sermone completo, necnon & prudentibus sufficientur aperto & manifesto, secundum huius nostrae artis exigentiam. Expedit similiter artificem temperatum & tardum ad iram esse, ne subito propter irae impetum, iam incepta dissipet & destruat. Similiter & pecuniam suam custodiat, ne praesumptuosus eam uane distribuat, si forte artem non inuenerit, relinquatur in miseria, & desperatione paupertatis: uel ne forte, cum iam ad finem huius magisterii per suam indagationem approximauerit, consumpta sint ipsius impendia, & uerum finem miser uiolenter ob paupertatem relinquat. Sicut cum in principio, qui ignorant, prodigaliter suum thesaurum totum exterminant, cum autem huic affines fuerint, non habent ulterius ex quo laborent. Unde dupliciter hi tales in moerore sepeliuntur, & quia pecuniam suam dissipauerunt in rebus inutilibus, & quia scientiam, quam protinus indagassent nobilissimam amittunt. Non enim oportet tua bona consumere, quoniam uili precio ( si artis principia non ignoraueris, & ea quae tib tradidimus, recte intellexeris ) ad complementum magisterii peruenies. Si ergo aes tuum perdideris, non attendendo nostra monita, quae tibi in hoc libello scripsimus aperta & manifesta, nos non inique corrodas, nec nobis blasphemias iniungas, sed tue imputa ignorantiae & praesumptioni. Igitur haec scientia non bene couenit pauperi uel indigenti, sed potius est ei inimica & aduersaria. Nec etiam adinuenire nitatur sophisticam metam operis, sed soli sit complemento intentus, quoniam ars nostra in potentia diuina seruatur, & cui uult, elargitur & subtrahit, qui est gloriosus, & sublimis, & omni iusticia & bonitate repletus, forte enim ex sophistici uindicta operis, tibi artem denegaret, & in deuium erroris te crudeliter detruderet, & ex errore in infoelicitatem, & miseriam perpetuam. Miserrimus enim & infoelix est, cui Deus semper post operis sui atque laboris finem, ueritatem denegat conspicere: quoniam uitae suae spacium semper in errore concludit & terminat, hic enim in labore constitutus, perpetuo omnique infortunio, & infoelicitate obsessus, totam huius seculi consolationem, gaudium, & delectationem amittit, & uitam suam in merore sine proficuo consumit. Studeat similiter, cum in opere fuerit, omnia signa, quae in qualibet decoctione apparent, in mentem sigillare, & illorum causas inquirere. Hec itaque sunt, que necessaria sunt artifici, ad artem nostram idoneo. Si uero alterum eorum, quae narrauimus, eidem defuerit, huic arti non adhaereat. Ius Primi Libri, In Qua Recensentur rationes, hanc artem negantium, deinde uero confutantur. Diuisio dicendorum generalis. Cap. Uiii. Quoniam summa una huius libelli nostri iam praemisimus tibi omnia huius operis impedimenta, & doctrinam tibi dedimus ad artis huius adherentiam iufficientem, expedit modo secundum nostri propositi intentionem, contra sophisticos & ignorantes disputare. Primo ipsorum rationes ponentes, secundum quod promisimus a principio nos determinaturos esse. Ultimo uero eas omnes interimemus, ut manifesta demonstratione sapientibus patefiat, nihil ueritatis illas continere. Rationes uariae, artem simpliciter negantium. Caput Ix. Sunt autem diuersi, qui eam negant & destruunt. Alii enim simpliciter, alii uero ex dictis a supponente eam esse. Sunt enim aliqui asserentes artem non esse simpliciter, suam opinionem sophistice taliter corroborantes, dicunt enim: Distinctae sunt rerum species & diuersitates, quia diuersae sunt & distinctae elementorum adinuicem in commixtione proportiones. Est enim asinus diuersus ab homine in specie, quia multo diuersam habuit elementorum in sui compositione proportionem: sic & in caeteris rerum diuersitatibus est inducere, ergo & in mineralibus. Ignota igitur miscibilium proportione, qua adipiscitur forma, & rei perfectio, quomodo & mixtum & miscendum formare sciemus? Sed ignoramus Solis & Lunae ueram elementorum proportionem, ergo & formare ipsa ignorare debemus. Ex his itaque concludunt: Igitur inutilis est ars ista & impossibilis. Similiter etiam aliter arguunt, magisterium nostrum interimentes. Dicunt enim: Etsi proportionem elementorum scires, modum tamen mixtionis adinuicem eorum ignorares, quoniam in cauernis, & mineris & absconsis locis haec natura procreat, ergo cum modum mixtionis eorum ignoras, & hoc facere similiter ignoras. Similiter iterum arguunt: Etiamsi hoc debite scires, attamen in mixtionis actione ignorares calorem aequare agentem, quo mediante res ita perficitur. Certam enim habet natura caloris quantitatem, qua metalla inesse deducit, cuius mensuram ignoras. Similiter & alias naturae causarum differentias agentium ignoras, sine quibus non posset natura ueraciter intentum perfice re: his ergo ignoratis, & totus similiter agendi modus huius artis ignorabitur. Praeterea etiam rationem & experientiam tibi adducunt. Tam diu enim, inquiunt, est a uiris sapientibus haec perquisita scientia, ut si possibile esset ad eam per aliquam uiam perueniri, iam eam millies compleuissent. Similiter etiam, Cum philosophi uisi sint in suis uoluminibus eam tradere, nec tamen in eis ueritatem reperiamus, manifestum satis per hoc est, & probabile, hanc scientiam non esse. Similiter & multi huius mundi Principes & Reges, thesaurus infinitum, & philosophorum compiam habentes, hanc artem adinuenire desiderauerunt, non tamen ad hunc preciosissimae artis fructum pertingere potuerunt. Hoc utique satis sufficiens est argumentum, quod ars sit friuola probatione. Similiter etiam in debilibus mixtionibus specierum, sequi naturam non ualemus. Asinum enim fingere ignoramus, & caetera similia, quarum mixtiones sunt debiles, & manifestae quasi sensibus. Quare & multo magis metallorum mixtionem ( quae est fortissima ) fingere ignorabimus: quae est etiam nostris sensibus & experientiis occultata penitus. Cuius signum est difficultas resolutionis elementorum ex ipsis. Similiter etiam non uidemus bouem in capram transformari, nec aliquam aliam speciem, in aliam transmutari, uel per aliquod aliud artificium reduci. Quomodo igitur cum metalla differant specie, niteris inuicem secundum speciem transformare, ut de tali specie talem speciem facias? Absurdum satis hoc nobis uidetur, & a ueritate illata ex principiis naturalibus semotum. Similiter etiam, in millibus annorum natura metalla perficit: quomodo autem tu in artificio transmutationis per annorum millia durare poteris? cum uix annorum centum metam pertingere ualeas? Si tamen ad hoc ita responderetur: Quod non potest natura perficere in maximo temporis spacio, id in breui per artificium nostrum implemus: quoniam artificium in multis naturae defectum complet. Dicimus iterum, quod & hoc impossibile est, & in metallis specialiter, cum sint fumi subtilissimi, qui temperata decoctione indigent, ut in seipsis secundum aequalitatem inspissetur humiditas propria, & non fugiat ab eis, & relinquat ipsa omni humiditate priuata, qua concussionem & extensionem suscipiunt. Si igitur per artificium tuum uolueris tempus decoctionis naturae in mineralibus, & metallicis corporibus abbreuiare, oportebit per excessum caloris hoc facere, qui non adaequabit, sed potius humiditatem dissoluendo ex eorum corporibus dissipabit & destruet. Solus enim temperatus calor humiditatis est spissatiuus, & mixtionis perfectiuus, non ignis excedens. Similiter etiam, esse & perfectio datur a stellis, tanquam a primis perficientibus, & mouentibus naturam generationis & corruptionis ad esse & non esse specierum. Hoc autem fit subito, & in instanti, cum peruenit una stella aut plures ex motibus, ad situm determinatum in firmamento, a quo datur perfectionis esse: quia una quaeque res ex certo situ stellarum acquirit sibi esse in momento. Et non est solum unus situs, imo plures, & sibi inuicem diuersi, quemadmodum ipsorum effectus sunt diuersi. Et horum diuersitatem, & distinctionem ab inuicem pernotare non possumns, cum nobis sint incogniti & infiniti. Quomodo ergo supplebis defectum in opere tuo, ex ignorantia diuersitatum situum stellarum, ex motu earum? Et tamen si situm unius, aut plurium stellarm certum, quo datur in metallis perfectio, scires, non tamen opus ad intentum tuum perficeres. Non est enim alicuius operis praeparatio ad suscipiendum formam per artificium in instanti, sed successiua. Ergo operi forma non dabitur, cum praeparatio non sit in instanti. Similiter etiam in rebus naturalibus iste est ordo: quod facilius est eas destruere, quam construere. Sed uix aurum possumus destruere, quomodo igitur & construere praesumimus? Propter has igitur rationes sophisticas, & alias his minus apparentes, credunt hanc se artem diuinam interimere. Hae omnes sunt per suasiones sophistarum, artem nostram simpliciter esse negantium. Rationes uero eorum, qui ex suppositione negant artem, ponam cum destructionibus illarum in sequentibus. Ab hinc uero ad har interemptiones nunc positarum, transeundum a nobis est: prius ponentibus nobis super has ueram intentionem, ad operis complementum, Occupatio, fieri nec posse, nec debere, quod ars naturam in omnibus differentiis proprietatum actionis imitetur, & quaedam de principiis metallorum erudita. Caput X. Discimus itaque, quod principia, super quae actionem suam natura fundat, sunt durissimae compositionis, atque fortissimae: & sunt sulphur & argentum uiuum, ut dicunt quidam philosophi. Igitur quia durissimae & fortissimae compositionis, difficillimae sunt etiam resolutionis, sed ut fiat inspissatio eorum ad inuicem & induratio, taliter, quod fiat in eis concussio & extensio per mallei compulsionem, & non confractio: non est nisi per hoc, quod humidum uiscosum in eorum ad inuicem commixtione, saluatur per successiuam in minera decoctionem. Sed regulam tibi tradimus, charissime fili, generalem: quod non fit inspissatio alicuius humidi, nisi prius fiat ex humido partium subtilissimarum exhalatio, & conseruatio ex humido partium magis grossarum, si sit humidum in commixtione superans siccum, & uera mixtio sicci & humidi: ut humidum contemperetur a sicco, & siccum ab humido, & fiat haec substantia una in suis partibus homoeomera, & temperata inter durum & molle, & extensiua in concussione. Sed hoc non fit, nisi per diuturnam mixtionem humidi uiscosi, & subtilis terrei per minima, quousque humidum idem cum sicco, & siccum cum humido fiat. Et huiusmodi subtilis uaporis non fit resolutio subito: imo paulatim, & in millibus annorum, & illud id eo, quia uniformis est substantia principiorum naturae, ergo si subito ficret ab eis superflui humidi resolutio, cum non differat humidum a sicco, propter fortem mixtionem, quam habent, huius utique rei solueretur humidum cum sicco, quare totum in fumum euanesceret, nec separari posset humidum a sicco in resolutione, propter fortem unionem, quam habent ad inuicem. Huius itaque uidemus manifestam experientiam in spirituum sublimatione, quia cum in eis per sublimationem fiat subita resolutio, non separatur humidum a sicco, nec siccum ab humido, ita ut diuidantur in partes totaliter mixtiones eorum, sed tota ascendit eorum substantia, aut parum ex eorum componentibus dissoluitur. Resolutio ergo humidi subtilis fumosi, successiua, & diuturna & aequalis, est caussa inspissationis metallorum. Hanc quoque facere non possumus inspissationem per hunc modum. Ergo in hac sequi naturam non ualemus. Non enim possumus naturam in omnibus differentiis proprietatum actionis imitari. Nostra igitur intentio non est, in principiis naturam sequi, nec in proportione miscibilium elementorum, nec in modo mixtionis ipsorum adinuicem, nec in aequatione caloris inspissantis. Cum haec omnia sint nobis impossibilia, & penitus ignota. Restat ergo rationes sophistarum interimere, hanc excellentissimam scientiam per ignorantiam negantium. Confutatio rationum, artem simpliciter negantium. Caput Xi. Si dixerint, ergo nos proportionem elementorum, & modum mixtionis eorum ad inuicem, aequationem caloris metalla inspissantis, causasque alias multas, & accidentia nature actionem consequentia, ignorare. Concedimus eis utique, sed non propter hoc nostram scientiam diuinam interimunt, quia nec scire uolumus illa, nec possumus, nec ad opus nostrum possunt peruenire. Sed aliud ad hoc nobis principium assumimus, aliumque generationis metallorum modum, in quibus sequi naturam possumus. Si dixerint etiam philosophos & Principes huius mundi hanc desiderasse scientiam, & ipsam non inuenisse. Respondemus, eos mentiri, quoniam & quosdam Principes ( licet paucos ) & maxime antiquos, & sapientes, nostro tempore repertos, iam ex sua industria hanc constat indagasse scientiam, sed talibus, necore, nec scripturis eam tradere uoluerunt, cum indigni sint eius. Ergo cum non uiderunt aliquos hanc scientiam possidere, cecidit super mentes illorum error, ut aestiment nullos hanc inuenisse. Ad hoc, etiam si arguant fantastice, asserentes impotentiam nostram non posse saltem in debilibus mixtionibus naturam imitari, sicut in mixtione asini uel bouis, ergo nec in fortibus: detegimus eis errorem suum multiplicem, quod in arguendi modo non esse cadat necessitas, qua coartemur artem nostram non concedere, quia a simili, uel a maiori ad minus, suam corroborant fantasiam & errorem, in quibus non continetur necessitas, sed contingentia, ut in pluribus. Ostendemus quoque per aliam uiam, demonstrando illos nullam assignare apparentem similitudinem, inter debilem commixtionem, & compositionem animalium, & mineralium firmam & fortem. Et hoc ideo, quia in animalibus & aliis uiuentibus, in quibus compositio est debilis, non est perficiens solum proportio, nec miscibilia proportionis, nec qualitates miscibilium, nec commixtio, quae sequitur ex illarum actione adinuicem & passione, que est ex aggregatione illarum primarum qualitatum, sed est anima secundum opinionem plurium, quae est ex occultis naturae, sicut ab essentia quinta, uel a primo motore, & hoc etiam secundum sententiam plurium dicimus, & huius occultum ignoramus. Ideo haec talia licet in eis sit debilis mixtio, perficere nescimus, quia perfectiuum, quod est anima, infundere ignoramus. Per hoc utique patet, quia non est defectus ex parte mixtionis, quod non perficiamus bouem uel capram, sed ex defectu infusionis animae: quoniam sicut debilem & magis debilem, sic etiam fortem & magis fortem compositionem facere, uiam & cursum naturalem imitantes, secundum artificium nostrum sciremus. In metallis igitur perfectio minor est, quam in eis, & uersatur illorum perfectio magis circa proportionem & compositionem quam circa aliud. Ideo cum in eis minor sit perfectio quam in aliis, quae iam narrauimus, liberius ipsa per ficere possumus, illa uero non. Diuersificauit ergo Deus altissimus & gloriosus perfectiones ab inuicem multiformiter. Nam in quibus compositio, quae est secundum naturam fuit debilis, in illis maiorem & nobiliorem perfectionem posuit, scilicet eam, quae est secundum animam. Sed quaedam fortioris condidit compositionis & firmioris, sicut lapides & mineralia, sed in eis posuit minorem perfectionem & ignobiliorem, & que est ex mixtionis modo. Patet itaque, quod non est eorum similitudo bona, quia non ignoramus bouem uel capram formare ratione compositionis, sed formae perfectiuae, quoniam perfectio in boue uel in capra nobilior est, & magis occultata, quam quae in metallo consistit. Si autem aliter arguant, quod non mutetur species in speciem. Dicimus eos mentiri iterum, sicut consueuerunt potius, quam uerum dicere super his, quoniam & species mutatur in speciem, secundum hanc uiam, cum indiuiduum speciei unius in alterius mutatur speciei. Uidemus nanque uermem, & naturaliter, & per artificium naturale, in muscam uerti, quae ab eo differt specie, & uitulum strangulatum in apes, & frumentum in lolium, & canem strangulatum in uermes per ebulitionis putrefactionem. Sed hoc non facimus nos, facit autem natura, cui administramus. Similiter & metalla non mutamus, sed natura, cui secundum artficium illam materiam preparamus, quia ipsa per se agit, non nos. Nos uero administratores illius sumus. Et, si per aliam rationem similiter taliter arguunt, & suam corroborant sophistice opinionem, quod in millibus annorum natura metalla perficit, tu uero millibus perdurare non potes. Dicimus quod natura super principia sua secundum opinionem antiquorum philosophorum agens perficit in millibus annorum, sed quia principia illa sequi non ualemus, ideoque siue in millibus annorum, siue in pluribus, siue in paucioribus, uel momento, haec natura perficiat, non tenet illorum persuasio. Quod autem in principiis imitari naturam non possumus, iam ex praecedenti negatiuosermone satis abbreuiato determinauimus, & completiore sermone in subsequentibus demonstrabimus. Secundum tamen opinionem aliquorum prudentium & perspicatium, intentum suum subito natura perficit, scilicet una die, uel breuiori tempore. Etsi hoc uerum sit, non tamen ualemus in principiis naturam imitari, id quod manifestius ostensione sufficiente probauimus, residuum tamen huius quaestionis confitemur, quia totum uerum concedimus esse. Et si dicant, quod a situunius uel plurium stellarum datur metallis perfectio, quam ignoramus: Dicimus hunc situm nos scire non oportere, quia non est species generabilium & corruptibilium, quin ex indiuiduis eius alicuius fiat generatio & corruptio omni die, per quod patet utique situm stellarum esse omni die perfectiuum cuius libet speciei indiuiduorum & corruptiuum. Non igitur necessarium est stellarum situm expectare, esset tamen utile, sed sufficit solum naturae disponere, ut & ipsa, quae sagax est, disponat sitibus conuenientibus, mobilium corporem: Non enim suum motum potest natura perficere sine motu & situ mobilium. Unde si naturae artificium disposueris, & consideraueris, quaecunque ex contingentibus huius magisterii fuerint debite, perficietur sub debito situ per naturam sibi conuenientem, absque consideratione illius. Cum enim uidemus uermem ex cane uel alio animali putrescibili deductum in esse, non consideramus immediate situm stellarum, sed dispositiones aeris circumstantis, & alias causas putrefactionis perfectiuas, praeter illum. Et ex tali consideratione sufficienter scimus, uermes secundum naturam in esse producere. Natura enim sibi inuenit conuenientem situm, licet a nobis ignoretur. Et si dicant, perfectionem in instanti dari, & praeparationem nostram non in instanti fieri, & concludunt ex hoc, non perficietur per artificium, ergo nec ars. Dicimus capita illorum fatua, uacuaque esse ratione humana, eosque magis bestiis, quam hominibus assimilari. Concludunt enim ex praemissis, nulla se haben tibus habitudine ad id quod illatum est. Tantum ergo tenet haec argumentatio, Asinus currit, ergo tu es capra, quantum & ipsorum. Et hoc ideo, quoniam etsi non fiat praeparatio in instanti, non prohibetur tamen hoc, quod forma uel perfectio non possit preparato dari in instanti. Non enim praeparatio est perfectio, sed habilitatio ad suscipiendam formam. Sed si dicant etiam quod facilius est, res naturales destruere, quam construere illas per artificium, & uix aurum possumus destruere, & concludant, impossibile esse, construere illud. Respondemus eis taliter: quod non concludunt de necessitate, qua coartemur concedere aurum non posse construi. Nam cum difficulter destruitur, difficilius construitur, non autem impossibile est, illud posse construi, huius autem assignamus causam, quia fortem habuit compositionem, ideoque difficiliorem habuit resolutionem, ideoque difficulter destruitur. Et hoc est, quod facit eos opinari, impossibile esse illius constructionem, quia destructionem artificialem ex cursu naturae ignorant. Attentauerunt forte, quod sit fortis compositionis, sed quam fortis compositionis sit, non attentauerunt. Sufficienter itaque tibi charissime fili sophistarum fantasias attulimus. Restat ergo, ex quo te attentum promissione fecimus, secundum illam promissionem ad ea quae determinanda sunt, ex rationibus artem negantium, a datis transire. Quae cum debite determinata fuerint, tu ad ea uenire determinanda, quae sunt principia de intentione naturae, quorum essentiam nos oportet disputare sufficientius in insequentibus. Post illam uero determ inationem, etiam de ipsis sermonem faciemus, quae sunt principia nostri magisterii. In prima tamen traditione uniuersalem, in sequenti uero singularem de unoquoque principiorum faciemus sermonem. Nunc uero ad praesens rationes negantium a datis, & ipsarum interemptiones in primis afferamus. Diuersae opiniones eorum, qui artem esse supponunt Caput Xii. Hanc itaque artem supponentes, multiplices ex intensione diuersa esse comperimus, Alii quidem in spiritibus. Alii uero in corporibus. Alii in salibus, & aluminibus, nitris & boracibus. Alii uero in omnibus rebus uegerabilibus hanc inueniri artem & magisterium affirmant. Ex his autem omnibus, hi quidem secundum partem bene, et secundum partem male, hi uero secundum totum male, hoc diuinum magisterium aestimantes illud fradiderunt posteris. Ex ipsorum autem errorum multiplicitatibus ueritatem nos collegisse, difficilis & laboriosae cautelae coniectura, longaque & taediosa experientia, multorumque sumptuum interpositione contigit, & illorum error per nostrae mentis dispositionem, & rationem saepissime militauit, & quasi desperationem adduxit. blasphemati sint ergo in eternum, quia blasphemias & maledictionem posteris reliquerunt, & ex errore suo super philosophantes perfuderunt, non ueritatem, sed diabolicam instigationem potius post mortem suam dimiserunt. Et ego blasphemandus sim, nisi errores illorum corrigam, et ueritatem tradam in hac scientia, prout melius exigit haec ars uera. Hoc enim magisterium occulto sermone non indiget, nec manifesto penitus. Trademus igitur eam sermone tali, quem latere prudentes non accidet: hic autem mediocribus profundissimus erit, fatuis autem utrosque terminos irreserabiliter concludet in hac una, & eadem nostra traditione. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus eos, qui in spiritibus eam esse ponunt, diuersos esse multipliciter. Alii quidem ex Argento uiuo, Alii autem ex Sulphure, & huic affini Arsenico, lapidem philosophorum perquiri asserunt necesse esse. Et alii quidam ex Marchesita, quidam ex Tutia & Magnesia, & ex sale Ammoniaco quidam. Qui uero in corporibus, alii quidam in Plumbo, alii in quolibet aliorum corporum esse dicunt, alii utique in Uitro, & quidam in Gemmis, & alii in diuersitatibus salium & aluminum, & nitrorum & boracium: & alii in omni genere rerum uegetabilium. Et illorum unicuique supponenti alius est aduersarius, secundum suam suppositionem. Et his aduersans credit se arti simpliciter aduersari. Et secundum plurimum utriusque sectam inuenimus rationibus uacuam, Rationes negantium artem in sulphure suppositam. Caput. Xiii. Quidam igitur in sulphure supponentes eam inueniri, in sulphure laborem impenderunt, & ignorantes eius praeparationis perfectionem, ipsam praeparationem diminutam reliquerunt. Crediderunt enim solam mundationem, & purificationem, praeparationem perfectionis fore, haec autem per sublimationem fit, ideoque adductum est intentioni eorum, ut existimarent, quod sola sublimatioin sulphure, sit perfectio praeparationis ipsius, & similiter in suo compari, uidelicet in arsenico autumantes induxerunt. Uenientes igitur ad proiectionem, quae est ad intentionem alterationis, uiderunt illud aduri, & euanescere, & non longam in corporibus moram trahere, & corpora relinqui ab eis magis immunda, quam prius fuerunt ante proiectionem illius: quia ergo uiderunt hanc delusionem in operis sui complemento, & longissimis fuit temporibus reuolutum in illorum pectoribus, ex solo sulphure hanc scientiam reperiri, & in illo non inuenissent, arguunt, non posse in alio hanc inueniri, quare cum nec in hoc, nec in alio inueniatur, arguunt nusquam inueniri. Confutatio rationum praecedentium. Cap. Xiiii. Respondemus eis itaque breuiter, & dicimus eos in hoc parum intelligere, & minime sapere, quia supponunt solum sulphur esse materiam nostram: Et si uera haec esset suppolitio, tamen in modo utique praeparationis decipiuntur quia solam sublimationem credunt sufficientem esse. Sunt enim tanquam puer, qui ex principio natiuitatis suae usque ad senectutem in domo concluditur, non putans mundi latitudinem extendi, ultra suae domus latitudinem, uel ultra, quam oculo possit in domo conspicere. Non enim hi in multis lapidibus laborem suum adhibuerunt, non igitur potuerunt sentire, ex quo medicina nostra eliciatur, & ex quo non, ex quo manus suas etiam a laborum copia excusauerunt: quis ergo laborum perfectiuus sit uel non, merito ignorare debuerunt. Sed quare fuerit opus illorum diminutum, dicicimus, quia adurentiam in sulphure dimisarunt & fugam, quae non solum non perficiunt, uerum etiam dissipant & destruunt. Rationes negantium artem in Arsenico suppositam, earumque confutatio. Caput Xu. Alii uero in eodem & suo compari Arsenico hunc lapidem inueniri existimantes necesse esse, & profundius ad operis consummationem attendentes, non solum per sublimationem mundauerunt adurentem sulphureitatem uerum etiam remouere conati sunt terrestreitatem, relicta in illo fuga. Ad quorum proiectionem similiter delusio superuenit, quia non adhaesit stabiliter in his ipsis corporibus, sed successiue & paulatim euanuit, relicto tali corpore in priori sua dispositione. Qui & similiter arguerunt interimentes ut primi, & eisdem ut primis respondentes, artem affirmamus, & eam scimus esse, quia uidimus, & ueritatem tetigimus. Rationes negantium artem suppositam in Sulphure, Argento uiuo, Tutia, Magnesia, Marchesita, & sale Ammoniaco, eorumque confutatio. Caput Xui. Alii quidam profundius in ipso uiderunt, et mundauerunt illud, & fugam & adustionem abstulerunt, & factum est eis fixum & terreum, nullam dans in ignis calore fusionem bonam, sed solam uitrificatoriam, & ideo non potuerunt in proiectione corporibus permisceri, ideoque arguunt ut primi, & eisdem respondemus sicut primis, quia opus diminutum dimiserunt, nec illud complere sciuerunt. Ingressionem enim, quae est perfectiuum ultimum, inquirere ignorauerunt. In omnibus similiter spiritibus aliis est idem modus praeparationis, nisi quod in argento uiuo & Tutiis excusamur a maiori labore, qui est ex remotione adustionis, haec enim sulphureitatem adustibilem & inflammabilem non habent, sed solam fugam. Magnesieuero & Marchesitae omne genus sulphureitatis habent, plus Marchesita, minus uero Magnesia, fugam tamen omnes habent, plus argentum uiuum & sal ammoniacum, minus uero sulphur, adhuc uero minus compar illius, quarto uero adhuc minus marchesita: quinto uero magnesia minus illa, sexto uero & ultimo, minime omnium Tutia. Utraque autem fuga participans est, alia tamen plus, alia uero minus, & ideo propter illorum fugam quibusdam experimentatoribus superuenit delusio uehemens in operatiouibus praeparationum illorum, & ipsorum proiectionibus similiter. Ideoque & ipsi arguunt, & interimunt ut in sulphure supponentes, & eisdem, ut in sulphure supponentibus, respondemus Rationes negantium artem suppositam in spiritibus, una cum corporibus figendis, & eorum confutatio. Caput Xuii. Sunt & alii nitentes spiritus in corporibus figere, nulla alia praeparatione huic praeueniente, sed eisdem delusio angarians similiter moerorem attulit & desperationem, & coacti sunt ex ea, non esse hanc scientiam credere, & contra ipsam arguere. Est enim turbationis illorum causa ac incredulitatis haec, quod in fusione corporum spiritus illa dimittunt, nec eis adhaerent, imo asperitatem ignis refugiunt, permanentibus in ea solis corporibus, quoniam pressuram impietatis ignis illi compati propter fugam non possunt, quae ab eis non est ablata. Accidit similiter quandoque delusio, quia & cum eisdem corpora ignem effugiunt, & hoc est, cum non fixi spiritus corporibus in profundo inseparabiliter adhaeserunt, quoniam uolatilis summa, summam fixi superat. Unde & similiter ut primi arguunt, & similiter ut primis eis respondeamus. Tota ergo illorum reprobatio haec est: Si corpora filii doctrinae uultis conuertere, tunc si per aliquam materiam fieri hoc possibile sit, per spiritus ipsos utique fieri necesse est: sed ipsos non fixos corporibus utiliter adhaerere non est possibile, imo fugiunt, & immunda relinquunt illa, ipsos autem fixos non est possibile ingredi, cum terra facti sint, quae non funditur: & cum inclusi corporibus fixi apparent, non tamen sunt, aut ab eis recedunt ipsis manentibus, aut ambo simul aufugiunt. Cum igitur in materia magis affini nullis modis hanc artem inuenire sit possibile, in magis remota non inuenietur, ergo nusquam. Responsio utique nostra haec est, quod quicquid scibile circa hoc est, non totum sciunt, ideo nec operatum ex eo totum inueniunt, consequentis igitur uitium per insufficientiam ponunt ipsorum robur. Rationes negantium artem in corporibus suppositam, & primo in plumbo albo, id est stanno, seu Ioue, & earum confutatio. Cap. Xuiii. Quidam autem posuerunt in corporibus illam. Cum tamen ad opus peruenerunt, illusi sunt, ut existimantes Plumbum utrumque, liuidum scilicet & album, albedine non pura, multum naturae solis & lunae assimilari & approximare: liuidum quidem multum Soli, Lunae uero parum: album uero Lunae multum, Soli uero parum. Propterea horum aliqui autumantes stannum, seu Iouem multum Lunae assimilari, & stridore, mollicie, & liquefactionis uelocitate solummodo differentem, credentes ex superfluitate suae humiditatis, liquefactum esse facile, & molle similiter, ex substantia uero fugitiua argenti uiui in illo intercidente partes stridorem possidere, exposuerunt illud igni, & calcinantes ipsum tenuerunt in igne, quem potuit tollerare, quousque album factum est in calce sua, quem postea uolentes reducere non potuerunt, sed aestimauerunt impossibile fore. Et horum aliqui reduxerunt ex illo aliquid, & stridorem, ut prius, & mollitiem in illo inuenerunt, atque liquefactionis uelocitatem. Ideoque crediderunt hoc impossibile per uiam hanc, & adducti sunt in incredulitatem, ut putarent artem indurationis illius inueniri non posse, Horum uero aliqui calcinauerunt, & reduxerunt, & iterum scoriam illius subtrahendo cum maioris ignis expressione calcinauerunt & reduxerunt, & sic saepe reiterantes opus ad illud, uiderunt iam illud induratum, atque sine stridore: quia uero uelocitatem liquefactionis non omnino remouerunt, errauit mens illorum, & existimauerunt ad illud non posse perueniri. Horum itaque & alii uolentes eidem duriciem & retardationem liquefactionis cum administratione durorum corporum praestare, in delusionem ceciderunt, ut frangeret illis quodcunque durorum corporum admixtum ei fuerit, nec iuuit in hoc eos ulla praeparatio. Ideoque cum nec duris, nec igne illum praeparare potuerunt, exculauerunt sede longa mora inuentionis artis, quia eam impossibilem crediderunt & dixerunt, per hoc & contra artem arguentes instanter, posuerunt illam non esse. Praeterea, & alii quidam addentes multa medicamina, uiderunt illa nullam immutationem facientia, nec ei conuenientia, sed potius corrumpentia, & contra illorum propositum agentia, & ideo libros abiecerunt, & capita retorserunt, & artem ueram & diuinam friuolam esse dixerunt. Quibus obuiantes respondemus responsione prima. Rationes negantium artem in plumbo nigro suppositam. Caput Xix. Eundem etiam est in Plumbo nigro reperire illusionis modum, solo excepto, quod corpora non frangit, & quod citius redit a calce sua, quam lupiter, liuiditatem uero eius remouere non possunt, quia ignorant, ideo per illud dealbare non possunt dealbatione bona, nec per suam fantasiam potuerunt illud stabilibus corporibus tam stabiliter associare, quin contingat illud per fortem ignis expressionem recedere a commixto. Et illud quidem maxime decipit illos, in huius praeparatione supponentes, in nullo posse scientiam inueniri, nisi in ipso, quia post duas reductiones a calce sua nullam duriciem suscipit, sed maiorem potius mollitiem quam prius habuerat, & in aliis similiter non uiderunt illud emendari differentiis. Et ideo cum in ipso putantes propinquius & melius inueniri, non inuenerunt, coguntur per hoc credere & argumentari, scientiam non esse, sed delusionem, & ideo peccant hi ut priores. Rationes negantium artem in mixtione durorum cum duris, & mollium cum mollibus corporibus suppositam. Caput Xx. Alii uero componentes dura cum duris, & mollia cum mollibus, propter conuenientiam uoluerunt corpora sese inuicem transmutari & transmutare, & illud non potuerunt, propter suam ignorantiam, ut permiscentes Solem uel Lunam cum Uenere, uel alio quocunque metallorum, non transmutant illa in Solem, uel Lunam transmutatione firma, quin experiantur ignis expressione forti unumquodque illorum a commixtione separari, & comburi, uel ad priorem sui naturam redire. Quaedam uero ex eis plus durant in commixtione, quaedam uero minus, ut a nobis sufficienter determinatum est. Hae itaque delusiones superuenientes propter ignorantiam, faciunt hos tales dehac diffidere arte, & illam arguere non esse. Rationes negantium artem in mixtione durorum cum mollibus, & perfectorum cum imperfectis suppositam. Caput Xxi. Alii autem intimius & profundius super hoc inquirentes, cogitauerunt & ingeniati sunt, & uiam uoluerunt inuenire, ut dura mollibus unita, ea stabiliter indurarent, & perfecta imperfectis, ad perfectionem ea reducerent, & generaliter a seinuicem transmutarentur & transmutarent, transmutatione firma. Et ideo uoluerunt similitudinem & affinitatem illorum inuenire, tum quidem per medicinas, tum uero per ignis administrationem attenuando grossa, sicut Uenerem & Martem, & inspissando subtilia, sicut est lupiter, & similia illi. Et aliqui eorum credentes hanc administrationem perficere, delusi sunt in commixtione horum durorum corporum, uel quia frangibile fecerunt omnino, uel omnino nimis molle non alteratum a duro, uel nimis durum non alteratum a molli. Et sic conuenientiam non inuenerunt, & ideo artem esse negauerunt. Rationes negantum artem in extractione animae, uel ignis regimine suppositam. Cap. Xxii. Alii uero adhuc intimius & profundius inspicientes alterare uoluerunt corpora cum animarum suarum extractione, & cum extracta anima omnia alia similiter. Et ad id non potuit eorum experientia peruenire, sed delusi fuerunt in intentione sua, per hoc aestimantes artem non posse inueniri. Alii uero solo igne ipsa perficere conantes delusi in opinione sua fuerunt, quia ad illud peruenire nescierunt. Et hi eam ex hoc non esse putauerunt. Quibus omnibus obuiamus ut primis Rationes negantium artem in uitro, & gemmis suppositam, & earum confutatio. Cap. Xxiii. Qui uero in Uitro, & Gemmis illam posuerunt, experti sunt, per Uitrum & Gemmas in corporibus alterationes fieri non posse, quia non alterat quod non ingreditur, at nec Uitrum quidem, nec Gemmae ingrediuntur, ideoque non alterant. Sed & si conati sunt Uitrum cum illis unire, cum tamen uix hoc fieri possit, non tamen propositum habent, quoniam Uitrum ex corporibus faciunt, & propter hoc estimant hunc errorem super totam artem cadere, & sic eam arguunt non esse. Quibus respondemus, eos operari in non debita materia, ideoque indebite terminantes, non possunt hanc ex suis erroribus interimere. Rationes negantium artem in mediis mineralibus, uel uegetalibus, uel quarumcunque rerum commixtione suppositam. cap. Cap. Xxiiii. Sunt & alii supponentes eam artem inueniri in Salibus & Aluminibus, Nitris & Boracibus, qui possunt quidem in his experiri, sed eam inueniri minime putamus in eis. si post suam experientiam paucam utilitatem transmutationis inueniunt, scilicet soluendo, coagulando, et assando, tamen non interimant hanc artem diuinam, cum necessaria sit & scita. Possibile est tamen in his omnibus aliquam alterationem inueniri, sed remota est ualde, & maxime laboriosa. Adhuc uero & in aliis crescentibus omnibus supponentibus, magis laboriosa fore probatur. Ideoque qui eam in omnibus uegetabilibus ponunt, possibile quidem ponunt, sed non eis, quoniam prius deficerent in labore, quam laboratum perfici sit possibile, ideoque si tales artem non inueniunt suis laboribus, artem nullis laboribus inueniri posse argumentari non licet. Omnes autem prius dicti, errantes, unam materiam suam posuerunt, & nullam aliam supposuerunt praeter illam. Et hi quidem iam redarguti sunt omnes. Alii uero multi, & quasi infiniti, harum rerum omnium compositionem, aut quarundam sub diuersa proportione facientes, ignoranter & inscienter in cedunt, & error illorum in infinitum extenditur, quoniam infinita est diuersitas proportionis rerum miscibilium, & infinita est diuersitas materierum miscibilium, & in his ambabus infinitatibus infinite contingit errare, aliquando ex superabundantia, aliquando ex diminutione, & in his possibilis est correctio. Sed nos quidem longitudini & prolixitati sermonum parcentes. super infinitis insistere nolumus, quoniam scientiam uniuersalem trademus breuibus locutionibus, qua euidenter infinitatem suorum errorum emendare potuerunt, & illos corrigere. Nunc uero prius naturalia principia disseramus, secundum eorum causas, ut ex principio te attentum fecimus & commemoratione illorum. Sequitur Tertia Pars Huius Libri Primi, De Principiis naturalibus, & eorum effectu. De principiis naturalibus corporum metallicorum, secundum opinionem antiquorum. Cap. Xxu. Inuimus ergo tibi secundum antiquorum opinionem, qui fuerunt de secta nostra artem imitantium, quod principia naturalia in operae naturae sunt spiritus foetens, & aqua uiua, quam & siccam aquam nominari concedimus. Spiritum autem fetentem diuisimus, est enim albus in occulto & rubeus & niger uterque, in magisterio huius operis. In manifesto autem, uterque tendens ad rubedinem. Dicemus igitur sermone breui, nec non & similiter completo & sufficienti generationem uniuscuiusque istorum, & modum similiter generationis. Expedit igitur nos ampliare sermonem nostrum, & dilatare, & singulum Capitulum de singulo naturali principio tradere. In genere tamen dicimus, quod unumquodque ipsorum est fortissimae compositionis, & uniformis substantiae, & illud ideo, quod in eis partes terre taliter partibus aeriis, aqueis & igneis per minima sunt unitae, ut nulla ipsarum alteram in resolutione possit dimittere, imo quaelibet cum qualibet resoluitur, propter fortem unionem, quam habuerunt ad inuicem per minima, & paulatim a calore naturali & aequali in mineralibus in terrae uisceribus condensato, multiplicato, & aequato secundum debitum cursum naturae, ad exigentiam illorum essentiae, secundum opinionem quorundam antiquorum philosophorum. De principiis naturalibus metallorum, secundum opinionem recentiorum, & authoris. Caput Xxui. Alii autem aliter dixerunt, quod principium non fuerit argentum uiuum in natura sua, sed alteratum & conuersum in terram suam, & sulphur sim iliter alteratum, & in terram mutatum. Unde dixerunt quod aliud fuerit principium, quam spiritus foetens, & spiritus fugitiuus in intentione naturae. Et ratio qua moti sunt, ea fuit, quia non inueniunt in mineris argenteis, uel aliorum metallorum aliquid quod sit argentum uiuum in natura sua, & aliquid quod sit sulphur similiter, immo per se inueniunt unumquodque illorum separatum in propria sua minera in sua natura. Et similiter per aliam rationem hoc quoque affirmant. Non est transitus inquiunt, a contrario in contrarium, nisi per dispositionem mediam. Ergo cum sic sit, coguntur confiteri & credere, quod non sit transitus a mollicie argenti uiui ad duriciem alicuius metallorum, nisi per dispositionem, quae est inter duritiem & mollitiem illorum: sed in mineris non inueniunt aliquid, in quo saluetur haec media dispositio, ideo hac ratione compelluntur credere, argentum uiuum, & sulphur in sua natura non esse principium de intentione naturae, Imo aliud quod sequitur ex illorum essentiarum alteratione, in radice naturae ad terream substantiam. Et est iste modus, quod prius unumquodque eorum conuertitur ad terream naturam, & ex his ambabus terreis naturis resoluitur fumus alias et missas tenuissimus a calore multiplicato in uiscere terrae, & hic duplex fumus est in materia metallorum immediata. alias emissus Furnus Calcina torius. Hic fumus cum a calore temperato minerae decoctus erit, conuertitur in naturam cuiusdam terrae, ideoque fixionem quandam suscipit, quam deinde fluens aqua per uiscera minerae, & terrae spongiositatem dissoluit, & ei uniformiter unitur unione naturali & firma, Ideoque sic dixerunt sic opinantes, quod aqua fluens per meatus terrae inuenit substantiam dissolubilem ex substantia terrae in uisceribus illius, & illam soluit, & uniformiter cum illa unitur, quousque & substantia terrae in uisceribus dissoluta, & aqua fluens dissoluens, unum fuerint unione naturali, & ad talem mixtionem ueniunt omnia elementa secundum debitam naturalem proportionem, & miscentur per minima, quousque faciant uniformem mixtionem. Et haec mixtio per successiuam decoctionem in minera inspissatur & induratur, & fit metallum. Et hi quidem quamuis sint affines ueritati, non tamen ueritatem coniiciunt puram, Diuisio dicendorum de tribus principiis, Sulphure scilicet, Arsenico, & Argento uiuo Cap. Xxuii. Iam sermone uniuersali determinauimus de metallorum principiis naturalibus. Restat igitur ut nunc ponamus uniuscuiusque principii capitulum. Cum ergo tria sint, Sulphur, Arsenicum, & Argentum uiuum. Primo ascribemus capitulum de Sulphure. Secundo de Arsenico. Tertio de Argento uiuo. Deinde uniuscuiusque metallorum quae sunt effectus eorum, ponemus capitulum determinatum, secundum quod est ex opere naturae. Dehinc ad ea quae huius magisterii sunt fundamenta, & illorum operationes transeundo, horum omnium causas assignabimus. De Sulphure. Caput Xxuiii. Dicimus igitur quod Sulphur est pinguedo terrae, in minera terrae per temperatam decoctionem inspissata, quousque induretur, & sicca fiat, & cum indurata fuerit, Sulphur uocatur. Habet siquidem sulphur homogeniam & fortissimam compositionem, & est uniformis substantiae in suis partibus homoeomera, quia homogenium est. Ideoque non auferetur eius oleum ab ipso per distillationem, sicut ab aliis rebus oleum habentibus. Qui ergo quaerunt ipsum calcinare non perdendo de illius substantia aliquid, de quo sit curandum, in uanum laborant, quoniam non calcinatur nisi per magnam industriam, & multum de illius substantia dissipando. Excentum enim partibus uix tibi tres sufficienter reseruabis post calcinationem. Figi similiter non potest nisi calcinetur prius, commisceri attamen, & aliquantulum illius fuga retardari, & illius potest adustio reprimi, & cum commixto facilius calcinatur. Qui ergo quaerit ex eo opus elicere, illud per se praeparando non eliciat, quoniam cum mixto perficitur, & sine illo protelatur magisterium usque ad desperationem. Et cum suo compari fit tinctura, & dat pondus completum uuicuique metallorum, & ipsum a foeditate depurat & illustrat, & perficitur cum magisterio, sine quo nihil horum praestat, sed potius corrumpit & denigrat, non igitur sine magisterio ipso utaris. Qui etiam in praeparatione ipsum commiscere & amicari corporibus nouerit, sciet unum de secretis naturae maximum, & uiam perfectionis unam, cum multae sint uiae ad unum effectum, & unum intentum. Et quodcunque corpus ex ipso calcinatur, acquirit pondus sine dubio. Aes quoque assumit ex eo solis effigiem. Mercurio quoque associatur, & per sublimationem fit Usifur. Calcinantur denique omnia corpora ex eo facile, praeterquam Sol & lupiter. Sol uero difficillime. Et non coagulatur argentum uiuum ex eo in Solem uel Lunam, in quibus sit utilitas per artificium debile, sicut Philosophorum quidam fatui putauerunt. Et ita dicimus quod quaecunque corpora minus habent de humiditate facilius per sulphur calcinantur, quam quae multam, Per Deum altissimum, ipsum illuminat omne corpus quoniam est aliud in tinctura alumen & tinctura. Difficillime quoque soluitur, quia non habet partes salsuginosas, sed oleagineas, quae non facile in aquam soluuntur. Quae autem facile uel difficile soluuntur in aquam, in Capitulo solutionis monstrabimus satis aperte. Sublimatur uero, quia spiritus est. Et si commiscetur Ueneri, & adunatur secum, fit mirabile uiolaceum. Cum Mercurio quoque miscetur similiter, & fit ex eis per decoctionem coelestinus color & delectabilis. Non putet tamen quis, quod sulphur per se opus compleat Alchimiae, non enim esset hoc nisi uanum credere, hoc autem satis lucide probabimus in sequentibus. Eligitur autem crassum & lucidum. Et de Sulphure haec dicta sufficiant. De Arsenico. Caput Xxix. Restat nos de Arsenico determinare ad praesens. Dicimus igitur quod est de subtili materia, & simile cum sulphure, iccirco non oportet illud aliter diffiniri, quam sulphur: in hoc autem diuersificatur a sulphure, quia est albedinis tinctura de facili, rubedinis autem difficillimae: sulphur uero rubedinis de facili, albedinis autem difficillimae. Est autem sulphuris & Arsenici duplex genus, citrinum scilicet, & rubeum, quae sunt huic arti utilia, reliqua autem multa genera non. Figitur autem Arsenicum sicut sulphur. Utriusque uero sublimatio ex metallorum calcibus melior est. Non sunt autem sulphur & Arsenicum materia perfectiua huius operis. Non enim completa sunt ad perfectionem, habent autem adminiculum perfectionis in casu. Eligitur autem lucidum, & squamosum, & scissile. De Argento uiuo, seu Mercurio. Cap. Xxx. Agentum autem uiuum, quod etiam Mercurius appellatur antiquorum usu, est aqua uiscosa in uisceribus terrae, substantiae subtilis albae terrae per calorem temperatissimum unita totali unione per minima, quousque humidum contemperetur a sicco, & siccum ab humido aequaliter. Ideoque fugit superficiem planam de facili, propter suae aquae humiditatem. Non autem adhaeret, uiscosam licet habeat humiditatem, propter siccitatem illius, quae illam contemperat, & non adhaerere permittit. Est etiam ( ut qui dam dicunt ) materia metallorum cum sulphure. Adheret quoque tribus mineralibus de facili, Saturno uidelicet, & loui, & Soli, Lunae autem magis difficulter. Ueneri uero difficilius quam Lunae, Marti autem nullo modo, nisi per artificium. Ex hoc itaque maximum elicias secretum. Est enim amicabilis, & metallis placabilis, & medium coniungendi tincturas, & non submergitur aliquid in Argento uiuo, nisi Sol. Soluuntur tamen Iupiter & Saturnus, Luna & Uenus ab eo, & commiscentur, & sine ipso aliquod metallorum deaurari non potest. Figitur & est tinctura rubedinis exuberantissime refectionis, & fulgidi splendoris, & non recedit a commixto, donec est in natura sua. Non est tamen medicina nostra in natura sua, sed iuuare quandoque potest similiter in casu. De effectibus principiorum naturae, quae sunt corpora metallica. Caput Xxxi. Dicamus de metallicis corporibus, quae sunt effectus horum naturae principiorum. Sunt autem sex numero. Aurum, Argentum, Plumbum, Stannum, Aes & Ferrum. Dicimus igitur quod metallum est corpus minerale fusibile, sub malleo ex omni dimensione extendibile. Est autem metallum ( ut diximus ) densae substantiae, & fortissimae compositionis & firmae. Habent autem affinitatem magnam metalla adinuicem, non tamen perfectum diminutum perficit per eius commixtionem. Si enim aurum cum plumbo admisceatur fusione, non fit ex hoc plumbo au rum, sed euanescit plumbum ab admixtione, & aduritur, Aurum autem in examinatione remanet. Similiter in reliquis inducendo cadit secundum communem cur sum. Secundum uero nostrum magisterium perfectum imperfectum adiuuat, & imperfectum in nostro magisterio per se perficitur sine administratione alicuius rei extraneae, & imperfectum hoc eodem magisterio per fi citur. Et per Deum, seinuicem alterant & alterantur, & se inuicem perficiunt & perficiuntur, & per se tantum unumquodque perficitur, sine alicuius adminiculo. De Sole, siue Auro. Caput Xxxii. Attulimus tibi in generali capitulo summam de intentionibus metallorum, specialem tibi tamen faciemus de unoquoque sermonem. Et primo de Auro. Dicimus ergo quod Aurum est corpus metallicum, citrinum, ponderosum, mutum, fulgidum, aequaliter in uentre terrae digestum. aqua minerali diutissime lauatum, sub malleo extensibile, fusibile, examinationem cineritii & cementi tolerans. Ex hac diffinitione itaque elicias, quod aliquod non est aurum, nisi causas diffinitionis & differentias omnes habeat auri. Quicquid tamen metallum radicitus citrinat, & ad aequalitatem perducit & mundat, ex omni genere metallorum aurum facit. Ideoque per opus naturae perpendimus, & artificio aes in aurum mutari posse. Uidimus nanque in mineris aeris, a quibus emanabat aqua, secum ad ducens eris squamas tenuissimas. Ipsaque diuturno & continuo lapsu lauit & mundauit. Deinde uero aqua cessante fluere, uidimus cum sicca arena has squamas per triennium in solis calore excoqui, inter quas est inuentum aurum uerissimum. Aestimauimus itaque per aquae beneficium illas mundatas fuisse, per Solis autem calorem in arenae siccitate aequaliter digestum, & ad aequalitatem peruenisse. Imitantes autem naturam cum possumus, similiter alteramus, non tamen in hoc se qui naturam ualemus. Aurum quoque est preciosissimum metallorum, & est tinctura rubedinis, quia tingit ac transformat omne corpus. Calcinatur autem & soluitur sine utilitate, & est medicina laetificans, & in iuuentute corpus conseruans. Frangitur facillime cum Mercurio, & odore plumbi teritur. Non est autem in actu aliquid quod magis in substantia illi conueniat, quam lupiter & Luna. In pondere autem & surditate, & putrescibilitate Saturnus, in colore autem Uenus, in potentia quidem magis Uenus, deinde Luna, deinde lupiter, & deinde Saturnus, ulti mo uero Mars. Et hoc est unum de secretis naturae. Cum ipso similiter commiscentur spiritus, & figuntur per ipsum maximo ingenio, quod non peruenit ad artificem durae ceruicis & pectoris. De Luna, siue Argento. Caput Xxxiii. Solis itaque Capitulo praemisso, dicamus sermonem nostrum de Luna, communi uocabulo argento. Dicimus igitur quod argentum est corpus metallicum, album albedine pura, mundum, durum, sonans, perdurans in cinericio, sub malleo extendibile, ignibile, fusibile. Est itaque albedinis tinctura, & indurat louem per artificium, & conuertit ad se, & commiscetur Soli, & non frangit, sed in examinatione sine artificio cum eo non perseuerat. Qui nouit ipsum magis subtiliare, & post subtiliationem inspissare & figere cum auro associatum, cum eo manet in pugna, & ipsum non dimittit penitus. Positum super fumum acutorum, sicut aceti, salis Ammoniaci, & agrestae, fit coelestinus color mirabilis. Et est nobile corpus. sed diminutum a nobilitate auri. & inuenitur eius minera determinata, & aliquoties habet confusam mineram cum aliis corporibus, & illud non est ita nobile. Calcinatur autem similiter, & soluitur labore magno cum nulla utilitate. De Saturno, siue Plumbo. Cap. Xxxiiii. De Plumbo similiter tradamus capitulum, & dicamus, quod plumbum est corpus metallicum, liuidum, terreum, ponderosum; mutum, parua participans albedine, cum uiditate multa, cinericium & cementum refugiens, molle, facile omni sua dimensione parua compressione extensibile, & facile fusibile sine ignitione. Plumbum autem quidam fatui putant, & dicunt multum in natura sua auro approximare. Sed quia sunt durae ceruicis, omni ratione uacui, nullam ueritatem coniicere, quantum in se est, ex subtilissimis rebus queunt, sed de eis secundum sensum iudicant. Et quia uident illud ponderosum, & mutum, & non putrescere, credunt illud Soli multum approximare, sed hoc totum est erroneum, ut latius a nobis in sequenti negocio probatur aperte. Plumbum quoque multum habet de substantia terrea, ideo lauatur, & in stagnum per lauacrum uertitur. Per hoc ergo patet stannum magis perfecto assimilari. Et plumbum similiter aduritur, & fit minium, & ponitur super uapores aceti, & fit cerussa. Et licet non multum perfectioni approximet, ex eo tamen per nostrum artificium de facili argentum facimus, & non seruat pondus proprium in transmutatione, sed mutatur in nouum pondus. Et hoc totum in magisterio acquirit. Est etiam Plumbum argenti examen in cineritio, cuius causas dicemus. De Ioue, siue Stanno. Caput Xxxu. Iouis ergo traditione non omissa, significamus filiis doctrinae, quod est corpus metallicum, album, non purum, liuidum, & sonans parum, terreitate pauca participans, stridorem molliciem liquefactionis sine ignitione, uelocitatem in radice possidens, cinericium & cementum non expectans, submalleo extensibile. Est ergo Iupiter inter diminuta a perfectione, corpore magis perfecto in radice suae nature affinis, Soli scilicet & Lune, Lunae magis, Soli uero minus. Hoc itaque in sequentibus lucide narrabitur. Iupiter quia albidinem multam ex radice suae generationis suscepit, ideo omnia non alba corpora dealbat. Uitium est tamen ei, quod omne corpus frangit, praeter Saturnum, & purissimum Solem. Et Iupiter multum Soli & Lunae adhaeret, & ideo ab eis per examina non de facili recedit. Suscipit tincturam rubedinis, & splendet in eo fulgore inaestimabili, & pondus acqrit in magisterio huius artis. Induratur uero & mundatur facilius quam Saturnus. Et qui sciuerit eius uitium fractionis auferre, subito ex eius proficuo perfrui letabitur. Conuenit enim Soli & Lunae, nec separabitur ab eis unquam. Do Uenere, siue Aere. Caput Xxxi. De Uenere uero sermo noster sit ad praesens. Et est corpus metallicum, liuidum, rubedine fusca participans, ignibile, fusibile, sub malleo extensibile, cineritium & cementum refugiens. Uenus itaque ( ut narratum est ) in profundo suae substantiae colorem & essentiam auri pretendit, malleatur uero & ignitur ut argentum & aurum. Ideoque secretum ex ea assumas, quia est medium Solis & Lunae, & facile ad utrumque conuertere naturam illius accidit, & est bonae conuersionis, & pauci laboris. Conuenit cum tutia uehementer, quae illam citrinat citrinitate bona, & ex hoc proficuum elicias. Excusamur itaque per eam a laboribus indurationis et ignitionis illius. Assumas igitur eam prae caeteris imperfectis in opere minori & medio in maiori uero minime. Hoc tamen prae loue uitium habet, quod liuescit de facili, & infectionem ex acribus & acutis suscipit, & eradicare illud non est facile artificium, imo profundum. De Marte, siue Ferro. Caput Xxxuii. Martis uero narratio, & secretum illius totum est ex operae naturae, quia est corpus metallicum liuidum multum, parum uero rubeum, albedine non pura participans, durum, ignibile, fusibile fusione non recta, sub malleo extensibile, & multum sonans. Est autem Mars durae tractationis, propter impotentiam suae fusionis, qui si medicina illius naturam immutante fundatur, coniungitur Soli & Lunae, & non separatur per examen, sine magna industria, sed si praeparatur, coniungitur, & non separatur per aliquod artificium, si eius natura fixionis non immutetur ab eo, sola remota immundicie illius. Est ergo tinctura rubedinis de facili, albedinis uero difficulter. Et cum coniungitur non alteratus, non immutat colorem commixti, sed auget illud in quantitate. Inter omnia igitur corpora lupiter in splendidius, & lucidius, fulgidius & perfectius in solare & lunare transformatur corpus. Sed in eo est opus facilis tractationis, & longi laboris. Post illum uero Uenus minus perfectae mutationis eligitur, difficilioris tractationis, breuioris uero quam lupiter laboris. Saturnus uero post Uenerem perfectionem in transmutatione ab illa diminutam habet, facilis tractationis, longissimi uero laboris. Mars uero inter caetera minimae perfectionis in transmutatione consistit, tractationis utique difficillimae, & laboris longissimi. Quaecunque igitur a uelocitate liquefactionis corpora remotiora sunt, difficilioris inueniuntur in transmutationis opere tractationis. Et sunt huiusmodi Uenus & Mars. Quae uero magis, magis: & quae maxime, maxime: Quaecunque uero maioris liuiditatis & infectionis de terra sunt participantia, & haec laboris maioris inueniuntur, & minoris perfectionis. Quaecunque autem perfectionum diuersitates paulo prius a nobis determinatae sunt, in minoris & medii operis artificio repertae sunt, in maiori uero unius perfectionis sunt omnia, non autem unius tractationis aut laboris sunt. Remanet enim dicere, & quae tractationis facilitas & difficultas, & quae breuitas laboris, & longitudo, in radice in natura corporum inuenta sunt. Iam ergo principia naturalia ipsorum corporum, traditione uera, quae est ex intentione naturae perscripsimus, & ipsorum corporum similiter determinatos sermones in singulis Capitulis ueraciter exposuimus, & secundum sententiam eorum, qui intima naturae uidere potuerunt, & secundum nostram, qui ad ea peruenimus cum instantia laboris. Nunc uero secundum quod innuimus, expedit huius artis defectum supplere, & principia omnia huius magisterii tradere in huius nostri sermonis ultima parte, & perfectionem quam uidimus, secundum eius exigentiam, cum causis suis monstrare. Quarta Pars Huius Primi Libri, De Principiis artificialibus huius artis. Diuisio dicendorum in hac parte, cum insinuatione perfectionis, in secundo libro tradendae. Cap. Xxxuiii. Sunt duo quae determinanda sunt. Principia scilicet huius magisterii, & perfectio eiusdem. Sunt itaque huius artis principia modi operationum ipsius, quibus applicatur, artifex ad hoc magisterium. Qui quidem a se inuicem, sunt diuersi. Est enim unus modus Sublimatio, & Descensio alter, & unus etiam Distillatio, & unus ex modis est Calcinatio, & alius Solutio, & alius Coagulatio, Septimus uero modus est Fixatio, Octauus uero Ceratio. De quibus singulis singulas narrationes faciemus. Perfectio uero consistit ex consideratione eorum, quibus peruenitur ad eam, & ex consideratione rerum iuuantium, & ex consideratione ipsius rei, quae ultimo perficit, & ex qua cognoscitur, an in perfectione fuerit magisterium, uel non. Consideratio eorum, qui bus peruenitur ad operis complementum, est consideratio substantiae manifestae, & colorum manifestorum, & ponderis in unoquoque corporum mutandorum, & eorum corporum, quae non mutanda sunt ex radice sue naturae absque illo artificio, & consideratio illorum similiter in radice sua cum artificio, & consideratio principiorum corporum, secundum suum profundum, occultum & manifestum, secundum naturam suam, sine artificio, & eorum similiter cum artificio. Quoniam si non cognoscerentur corpora & illorum principia in profundo suae naturae & manifesto, cum artificio, & sine, nesciretur quod superfluum in eis, & quod diminutum, qua ratione necesse foret nos nunquam ad perfectionem transmutationis illorm peruenire. Consideratio autem rerum iuuantium perfectionem, est consideratio naturarum, illarum rerum, quae corporibus sine artificio uidemus adhaerere & mutationem facere. Et sunt Marchesita, Magnesia, Tutia, Antimonium, & lapis lazuli, & consideratio eorum, quae sine adhaerentia corpora mundificant, & sunt scilicet sal & alumina, nitra & boracia, & quae illorum naturae sunt, atque consideratio uitrificationis mundantis per consimilem naturam. Consideratio uero rei quae perficit, est consideratio electionis purae substantiae argenti uiui, & est materia, quae ex materia illius assumpsit originem, & ex illa creata est. Non est autem ista materia argentum uiuum in natura sua, nec in tota sua substantia, sed est pars illius, non est autem nunc, sed cum lapis noster factus est. ipse enim illustrat, & ab adustione conseruat, quod perfecti onis significatio est. Consideratio uero rei ex qua cognoscitur, utrum magisterium in perfectione sit, uel non, est consideratio cinericii, cementi, ignitionis, expositionis super uapores acutorum, extinctionis, commixtionis sulphuris adurentis corpora, reductionis post calcinationem, & susceptionis argenti uiui. Haec autem omnia deinceps narrabimus cum causis suis, & cum experientiis facilibus, quibus poteris manifeste cognoscere, sermones non errasse nostros. Et haec experimenta erunt tibi penitus nota. De Sublimatione, cur sit inuenta. Cap. Xxxix. Prosequentes igitur nostrum propositum, dicimus de sublimatione. Et fuit causa inuentionis eius, quia non inuenerunt antiqui nostri, nec nos, nec qui post nos erunt aliquid, quod uniretur corporibus, nisi spiritus solos uel aliquod, quod naturam corporis & spiritus in se contineret, & hos proiectos super corpora sine illorum mundatione, uiderunt uel non perfectos colores dare, uel ex toto corrumpere, adurere, denigrare & defoedare. Et hoc secundum diuersitatem ipsorum spirituum. Quidam enim sunt adurentes, ut sulphur & arsenicum & marchesita, & hi quidem corrumpunt ex toto. Alii uero non adurunt, ut omne genus tutiae, & hi quidem imperfectos colores dant, & illud ideo, qui quae adurunt, & denigrant & foedant. Duplici de causa haec faciunt. Una, quia unctuositas adustiua sulphuris, de cuius proprietate est, de facili inflammari, & per inflammationem denigrari, & per consequens denigrare, ab eis non est ablata. Altera uero causa est terreitas, quae ab eis similiter ablata non fuit. In his autem, in quibus non datur perfectus color, est causa terreitas, liuidum faciens eum. Potest etiam adustio liuidum creare colorem. Ideoque ingeniati fuimus hos mundare ab unctuositate uidelicet adurente, eam habentes scilicet, & a terrea superfluitate omnes. Et ad hoc per nullum magisterium potuimus peruenire, nisi per solam sublimationem. Ignis enim cum eleuat, subtiliores partes semper eleuat, ergo dimittit grossiores. Ex hoc patet, per sublimationem spiritus a terreitate mudari, quae & ingressionem impediebat, & colorem immundum dabat. Experientia uero notum tibi facit satis per uisum tuum, illos ab ea absolutos esse. uides enim eos splendidiores & magis peruios, & eos facilius corporum densitatem subintrare & penetrare, & non foedum ut prius, colorem facere. Quod uero per sublimationem adustio remoueatur, patet experimento, quoniam arfenicum quod prius ante sui sublimationem, impium & pronumerat ad adustionem, post eius sublimationem inflammari se non permittit, sed solummodo sine inflammatione recedit- & hoc idem in sulphure ( si experieris ) inuenies. Quia autem in nullis aliis quam in spiritibus uidimus adhaerentiam ad corpora cum alteratione, per nullam aliam causam fuimus ab eis excusati, quin necessarium fuerit, illos preparasse, cum mundatione illorum, quae est per sublimationem, ideo huius fuit causa necessaria inuentionis. Sublimationis igitur narremus ordinem totum sine diminutione, & ipsius causam, Quid sit sublimatio. & de tribus gradibus ignis in ea obseruandis. Cap. Xl. Dicimus igitur, Sublimatio est rei siccae per gnem eleuatio, cum adhaerentia sui uasis. Sublimatio uero diuersificatur propter diuersitatem spirituum sublimandorum. Quaedam enim fit cum forti ignitione, quaedam uero cum mediocri, quaedam uero cum igne remisso. Si igitur sublimetur arsenicum uel sulphur, necesse est illa per remissum ignem sublimari, quoniam cum habeant partes subtilissimas coniunctas uniformiter grossis, ascenderet utique illorum tota substantia sine purificatione aliqua, imo denigrata & combusta. Ut igitur separet quis Immundam terream substantiam, necesse est ingeniaduorum inuenire generum, proportionem scilicet ignis, & mundificationem cum commixtione fecum, quoniam commixtio cum fecibus partes comprehendit grossas, & tenet illas in aludelis fundo depressas, nec eas scandere permittit. Unde & necesse est, artificem triplicem ignis gradum sublimationi applicare. Unum proportionatum taliter, quod per eum ascendant alterata tantum & mundiora & lucidiora, donec per hoc manifeste uiderit ipsa mundari a terrea feculentia. Alter uero gradus est, ut quod in fecibus remansit de pura illorum essentia, sublimetur cum maiori expressione ignis, uidelicet cum ignitione aludelis & ipsarum fecum, quam uidere poterit oculis suis. Tertius uero gradus est, ut administretur ignis debilissimus sine fecibus, ei quod sublimatum a fecibus, & iam depuratum est, ita ut uix aliquid de illo ascendat, & quod ascendet de illo sit res subtilissima, quae in hoc opere nihil ualet, quia illa est res, mediante qua adustio fit in sulphuribus. Est igitur tota sublimationis intentio haec, ut remota terreitate illius per ignis administrationem debitam, & abiecta similiter ex ea subtilissima & fumosa illius parte, quae adustionem cum corruptione adducit, relinquatur nobis pars illa, quae in aequalitate consistit, quae simplicem fusionem super ignem facit, sine adustione aliqua de igne fugiente sine inflammatione illius. Quod uero subtilissimum sit ad ustiuum, manifestissimis argumentationibus probatur. Quia ignis ad suam conuertit naturam ununquodque eorum quod magis affini illi est, quia ex unaquaque re adustibili magis affine est, quod ex illa est subtile, & ad huc magis affine est, quod subtilius est, Ergo & maxime affine quod subtilissimum est. Ab experientia similiter, quoniam sulphur uel arsenicum non sublimatum uelocissime inflammatur, Sulphur uero facilius. Sublimatum uero directe non inflammatur, sed euolat & extenuatur sine inflammatione, praecedente tamen fusione. His ita que patet, sermonem nostrum ueridicum esse. De fecibus corporum metallicorum, spiritibus in sublimatione addendis, & earum quantitate ac qualitate. Cap. Xli. Probatio uero administrationis fecum, cum proportione sua est, ut eligatur materia illa cum qua plus conueniant spiritus sublimandi, & cui permisceantur profundius, quoniam illa cui magis uniuntur, potentior est in retentione secum sublimandorum, quam cui non. Huius rationabilis satis est & manifesta probatio. Probatio uero quod necessaria sit fecum administratio, est, quia si non coniungerentur sulphur uel arsenicum sublimandum, cum fece de aliqua re fixa, tunc necesse esset ea cum tota sui substantia ascendere, non mundata. Experientia uero sciunt, nos uerum dicere, qui in sublimationibus exercitati sunt. Probatio uero, quod necessaria sit talium fecum administratio, quibus sublimanda conueniant & uniantur in profundo suo, quia si feces non permiscerentur per minima tunc idem contingeret, sicut si fecem non haberent, scilicet ut ascenderet tota illorum essentia sine mundatione aliqua, sicut ascendunt sine fecibus cum tota substantia, ergo & similiter a fecibus sublimata quibus non uniuntur accidere necesse est. Experientia scit uerum hoc esse, qui hoc uidit & nouit, quia cum sublimauit a re extranea a corporum natura, sublimauit in uanum, ut nullo modo depurata post ascensionem illorum inueniret. Si uero cum calce alicuius corporum sublimauit, tunc bene sublimauit & perfecte mundare potuit, cum facilitate. Est ergo intentio fecum, ut administrentur de calcibus metallorum. Est enim in illis facilis operationis sublimatio, cum rebus autem aliis difficillima. Non est ergo aliquid, quod locum illorum possit obtinere. Non autem dicimus sublimationem impossibilem sine calcibus corporum, sed eam difficilimam & longissimi laboris & protelationis usque in desperationem. Sed in hoc tamen aliquid bonitatis habet, quia quod sublimatur absque fecibus, uel sine corporum calcibus, est quantitatis multae, quod uero cum fecibus, minoris. Adhuc uero & quod cum corporum calcibus, minime est quantitatis, sed facillimi laboris & breuissimi. Illud uero quod plus nos excusat a fecibus de corporibus, est omne genus salis praeparati, & huius consimilium in natura. Et est nobis cum eis sublimatio multae quantitatis etiam possibilis, quia facilis fit ab eis sublimandarum secum separatio per salium solutionem, quod in nullis aliis rebus esse contingit. Proportio uero fecum est, ut quantitas fecum quantitati sublimandorum aequetur. In hoc enim etiam rudis artifex errare non poterit. mediocrem uero artificem, ponere medietatem ponderis sublimandorum ex fecibus, sufficiens esse contingit, & in hoc errare non debet. Exercitato uero & maxime experto, minima illarum pars sufficit. Quanto enim minores secum sunt quantitates, tanto & maioris exuberantiae sublimationem necesse est esse, dummodo & secundum diuersitatem subtractionis fecum, fiat propotionalis illi subtractio ignis. In parua enim quantitate, paruus ad perfectionem ignis eliciatur, in magna magnus, in maiori maior. De moderando igne in Sublimatione. Capit. Xlii Sed quoniam ignis non est res quae mensurari possit, ideo contingit in illo errare saepissime, cum quis exercitatus non est, tam ex diuersitate fornacum & lignorum adurendorum, quam uasorum & coaptationis illorum, De quibus omnibus expedit artificem attentum solicitare. Sed communem adducimus regulam. Quod in primis expedit cum paruitate ignis, solam aqueita: est ex sublimandis exprimere, qua remota, si quid ascendit per illum, tunc in principio hic non augeatur ignis, ut per debilissimum ignem subtilissima pars tollatur, & seorsum ponatur, quae est causa adustionis. Cum autem iam nihil uel modicum ascenderit ( quod experiri poteris cum intromissione bombacis lycinii in superius foramen aludelis ) uigoretur ignis sub eo, & quanti uigoris debeat esse ignis, tibi experientia lycinii ostendet. Si enim parum de sublimando uel mundum exierit, adhuc paruus erit ignis, augeatur igitur. Si uero multum & immundum, tunc superfluus est, subtrahatur igitur. Si uero mundum & multum, proportio iam inuenta est. Immundum autem uel mundum per extractionem lycinii, quod in foramen aludelis positum est, cognoscetur. secundum enimquam quantitatem mundiciem uel immundiciem ex sublimando respexerit artifex adhaesisse lycinio, syllogisare poterit, & in tota sublimatione necessario proportionalem ignem, & ex hoc ignis rectificationem inueniet sine fallacia. Melior uero modus fecum est, ut sumantur ferri squamae, uel aeris combusti. Et haec quidem propter priuationem malae humiditatis, de facili sulphur aut arsenicum sibi imbibunt, & secum uniunt. Huius autem uiam scit exercitatus solus. De erroribus circa quantitatem fecum & dispositionem fornacis in sublimando sulphure & arsenico uitandis. item de Fornace construendo, & lignis eligendis. Cap. Xliii. Expedit ergo nos rectificare artificem in omnibus, in quibus contingit errare ignoranter, in horum duorum spirituum sublimatione. Narremus igitur primo, quod si multas feces posuerit, tunc si non augmentauerit ignem proportionalem, nihil ex sublimando ascendet. Quomodo autem illum inueniat, iam ei sufficienter narratum est. Et si paucam fecum quantitatem, uel non ex corporum calce posuerit, tunc si illius proportionem non inuenerit, ascendit sublimandum cum tota substantia. Et huius tradidi similiter inuentionem sufficientem. Ex fornace uero similiter contingit errare. nam magna fornax magnum dat ignem, paruum uero parua, si ligna & foramina auricularum eius proportionantur. Si igitur posuerit multam rei sublimandae quantitatem in paruam fornacem, ignem eleuationis sufficientem non poterit exhibere. Si uero paucam quantitatem in magnam fornacem, sublimationem exterminabit propter ignis excessum. Similiter uero spissa fornax condensatum & fortem dat ignem, tenuis uero rarum & debilem, in quibus similiter errare contingit. Similiter uero cum spaciosis auriculis furnus, & clarum & magnum dat ignem, cum strictis uero debilem. Item si maior fuerit uasis in coaptatione ad furnum distantia a spondilibus eius, magnum dabit ignem, si uero minor, minorem. In quibus omnibus contingit errare maxime. Rectificatio ergo horum est, ut furnus scilicet construatur secundum intentionem ignis quam quaerit, spissus scilicet cum liberis auriculis, cum distantia uasis aludelis multa a spondilibus furni, si magnum quaerit ignem. Si uero mediocrem, mediocrem in his omnibus inueniat proportionem: si uero debilem, proportionem in his eandem inueniat. Et has proportiones omnes docebimus te inuenire cum proportione uera & experientia determinata. Si igitur uolueris multam sublimationis quantitatem eleuare tunc uas aludel tantae capacitatis inuenias, quod illam suscipiat super fundum, ad eleuationem unius palmae. Ad illud coaptes furnum ut suscipiat aludel in medio sui cum distantia parietum suorum per duos digitos. Et furno facto, facies illi decem auriculas aequedistantes proportione una, ut una aequalitas sit ignis ad omnes partes illius. Tunc uero stipite ferreo in medio fornacis ex transuerso in spondilibus eius firmato, qui a fundo fornacis distet ad extensionem unius palmae cum pollice suo, & ad spissitudinem unius digiti, super eo firmetur uas aludel, & circumlinatur ad furnum, quem sequens demonstrat descriptio. Tunc uero aduerte, si bene & libere se expediuerit de fumositatibus, & flamma libere per totum furnum transiuerit in circuitu aludelis, tunc bene proportionatum est, si uero non, non. Et tunc dilata eius auriculas, & si emendatur, bene quidem, si uero non, tunc necessario relinquitur, quod distantia aludelis a parietibus nimis parua est, radantur ergo tunc parietes, & amplietur distantia, & postea tentetur. Reiteretur ergo ampliatio auricularum & rasura spondilium, quousque libere se absoluat a fumo, & flamma in circuitu aludelis sit lucida, & fumus libere per auriculas exeat. Ista est sufficiens experientia ad omnem sublimationis quantitatem de inuentione magnitudinis furni, & dilatationis auricularum eius, & distantiae aludelis a parietibus eius. Inuentio uero spissitudinis furni est. quod si quaesieris magnum ignem, maior spissitudo illius sit, ad mensuram extensionis palmae cum pollice suo. si uero mediocrem, ad mensuram unius palmae. si uero minorem, ad spissitudinem duorum digitorum formetur. Similiter uero ex lignis eliciatur proportio, quoniam ligna solida fortem dant ignem, spongiosa uero debilem, image_1 sicca magnum & cito terminabilem. Uiridia paruum & multum durantem. & similiter solida multum durantem. spongiosa uero de facili terminabisem dant ignem. Consideratione ergo distantiae aludelis & magnitudinis & paruitatis auricularum, & spissitudinis & tenuitatis furni, & diuersitatis lignorum praemissis, accidet omnium ignium diuersitates perquiri, cum experientia sua uera. Ex conclusione uero maiore uel minore auricularum, uel fenestrae furni, per quam ligna intromittuntur, & administratione diuersitatis lignorum, & additione & subtractione illorum, accidet inueniri determinatum spacium temporis durationis ignis, scilicet ut scientia determinata sciatur, quantum unusquisque ignis in suo gradu perdurare poterit in aequaelitate. Et haec inuestigatio est maxime tibi utilis & necessaria, quantm per eam excusaberis a multitudine laboris immensi. Exerciteris igitur in ea & in omnibus a nobis nunc nouissime determinatis, quia qui se exercuerit, inueniet, qui uero non, non. Ex qua materia & qua forma uas Aludel sit faciendum. Cap. Xliiii. Intentio uero uasis Aludelis est, ut fingatur uas de uitro spissum. de alia enim materia non ualet, nisi forte similis esset substantiae cum uitro spissum. solum enim uitrum & ei simile, cum poris careat, potens est spiritus tenere ne fugiant & exterminentur ab igne. Alia autem materia nulla, quia per poros eorum successiue diminuuntur & euanescunt spiritus. Nec metalla in hoc ualent, quoniam spiritus propter amicitiam eorum & conuenientiam illa penetrant & cum illis uniuntur, quare per illa transeuntes euanescunt, quod per ea, quae a nobis determinata sunt, aperte probatur. Necessario & experientia repertum est, hoc nos uerum dixisse, ergo per aliquod non excusamur a susceptione uitri in compositione Aludelis. Fingatur ergo concha uitrea rotunda, cuius fundus sit paruae curuitatis, & in medio spondilium eius formetur zona uitrea circundans eam, & super illam zonam fundetur paries rotundus aequedistans a conchae pariete ad grossitudinem cooperculi ipsius conchae, ita ut in distantia hac cadat paries coopertorii large sine pressura. Altitudo uero huius parietis sit ad mensuram altitudinis parietis conchae, aut paulo plus, aut paulo minus. Formentur uero duo coopertoria ad mensuram huius concauitatis duorum parietum, aequalia, quorum longitudo sit aequalis, & sit unius spannae, & figura eorum figura una, scilicet piramidalis, in quorum capitibus duo aequalia sint foramina, unum scilicet in uno, alterum in altero, in quibus ambobus possit cadere maior gallinae penna, ut hic paulo post clarius cernere licebit. Est ergo conchae uasis intentio, ut possit moueri secundum artificis uoluntatem coopertorium illius, & quod iunctura sit ingeniosa, per quam sine lutatione aliqua non pateat spiritibus egressio. Qui ergo in hoc potest magis ingeniari, non excuset se ab hoc per nostram traditionem. Et est specialis intentio super hoc, scilicet ut concha interior cum spondilibus suis usque ad medium subintret coopertorium suum. Cum enim fumorum sit ascendere & non descendere, per hoc inuenimus inuentione prima, spiritus non habere ad consumptionem exitum, & propter hoc excellit modos alios, quos inuentione nostra quaesiuimus. Et hoc experiendo, uidebunt nos uerum aestimasse de illo. Intentio uero & una est, ut saepissime euacuetur aludelis caput, ne prae nimia sublimandorum multiplicatione in illud, cadant ad illius fundum, & detineat multitudo reiterationis sublimationis occupatum longo tempore. Est & similiter intentio altera, ut semper seorsum separetur, quod sursum ad propinquitatem foraminis capitis aludel ascendit in puluerem, ab eo quod fusum & densum in frustis, & apud fundum illius, peruium, & clarum, cum adhaerentia ad uasis spondilia conscendisse inuenitur, quoniam hoc minus habet de adustione, quam quod prope foramen reperitur scandisse. hoc autem in superioribus aperta probatur ratione uidelicet, & experimento. Probatio uero bonitatis & perfectionis sublimationis est iam dicta. Et est, ut inueniatur clara & lucida, & non aduratur cum inflammatione. Haec est ergo perfectio intentionum sublimationis, sulphuris uidelicet & arsenici. Et si non inuenta est sic, reiteretur opus super illa, cum consideratione omnium suarum intentionum, quousque sic inueniatur. De sublimatione Mercurii siue Argenti uiui. Caput. Xlu. Nnc uero totam intentionem sublimationis irgenti uiui determinemus. Est igitur completa, summa illius depuratio terreitatis, & remotio aqueitatis illius. Excusamur enim image 2 89 a labore remotionis adustionis eius, quoniam eam non habet. Dicimus igitur, quod in genium separationis superfluae terrae ipsius est, ipsum commiscere rebus, cum quibus affinitatem non habet, & sublimationem eius reiterare ab eis multoties. Et harum genus est talk, & calx corticum ouorum, & marmoris albi. Similiter & uitrum minutissime tritum, & salis omne genus praeparati. Ab istis enim mundatur, Ab aliis uero rebus habentibus affinitatem cum eo, nisi sint perfectionis corpora, corrumpitur potius, quia sulphureitatem habent omnia talia, quae ascendens cum eo in sublimatione ipsum corrumpit. Et in hoc experientiam uides, quia si sublimas illud a stanno, uel a plumbo, ipsum post sublimationem infectum conspicies nigredine. Ergo melior est eius sublimatio per ea cum quibus non conuenit. Cum quibus autem conuenit melior esset, si sulphureitatem non haberent. Ideo a calce melior est sublimatio, quam a rebus omnibus, quoniam illa parum conuenit, & sulphureitatem non habet. Modus uero remotionis aqueitatis ipsius superfluae est, ut quando commiscetur calcibus, a quibus sublimari debet, teratur & commisceatur illis cum imbitione, quousque de illo nihil appareat, & postea super ignem lentissimum aqueitas imbitionis remoueatur, Qua recedente, etiam argenti uiui aqueitas cum ea recedit. Sit tamen ignis tam lenis, ut per eum argenti uiui tota substantia non ascendat. Ex multiplici igitur reiteratione imbitionis cum contritione, & leni assatione, aqueitas illius maior deletur, cuius residuum per sublimationis reiterationem remouetur. Et cum uideris illud albissimum, excellens niuem albedine sua, & quasi mortuum aludelis spondilibus adhaerere, tunc super ipsum reitera sublimationem eius sine fecibus. Quoniam adhaeret pars illius fixa cum fecibus, & nunquam per ingeniorum genus aliquod ab illis separari posset. Aut post illud figas partem illius, & modum fixionis eius in sequentibus narratum tibi expresse trademus. Et cum fixeris illam, tunc reitera sublimationem residuae partis super eam, ut illa similiter figatur, & serua, quod tentabis super ignem. Si fusionem bonam dederit, tunc sufficientem sublimationem illi administrasti. Si uero non, adde illi de argento uiuo sublimato partem aliquam. & reitera sublimationem, donec fiat. Quod si lucidum & albissimum habuerit colorem, & peruium, tunc bene mundasti: si non, non. Igitur ne sis in praeparatione illius quae per sublimationem fit, negligens, quia qualis erit mundatio, talis & perfectio per illud sequitur, in proiectione illius super ununquodque imperfectorum corporum, & super ipsum uiuum non praeparatum. Unde & quosdam contingit ferrum, quosdam uero plumbum, & quosdam per illud uenerem, & quosdam stannum formare. Quod contingit propter purificationis negligentiam, quandoque illius solius, quandoque in sulphuris sibi admixti, uel eius comparis. Si igitur directe sublimando mundaueris, & illud perfeceris, erit albedinis tinctura firma & perfecta, cui non est par. De sublimatione Marchesitae. Cap. Xlui. Sufficienter igitur sublimationis argenti uiui summa intentionis tradita, nunc ad ipsius Marchesitae sublimationem accedamus Duae autem sunt illius sublimationes. Prima quidem sine ignitione perficitur, alia cum ignitione. Et illud ideo. habet enim duplicem substantiam. Unam, scilicet sulphur purum in natura sua, aliam uero argentum uiuum mortificatum. Prima utilis est, sicut sulphur. Secunda uero utilis, ut argentum uiuum mortificatum, & mediocriter praeparatum. Assumamus igitur hanc ultimam, quia per illam excusamur a superiore argenti uiui & a labore mortificationis eius. Est igitur totus modus sublimationis illius, ut teratur, & in aludele ponatur, & sublimetur sine ignitione sulphur eius, semper remouendo quod ex illo sublimatur, saepissime propter causam dictam, & augendo ignis uigorem usque ad ignitionem aludelis. Et prima sublimatio marchesitae debet fieri in uase sublimationis, quousque sulphur recesserit, & postea in isto successiue & ordinate procedere, quousque totum quod in ea de sulphure constat, exierit. Quod probare poteris his manifestis experientiis. Nam cum totum illius sulphur fuerit eleuatum, uidebis colorem eius, quod post illud sublimabitur, mutari in albissimum, mixto coelestino eidem colore clarissimo & amoeno. Aliter etiam, quia quod erit de sulphuris natura comburetur, & flammam dabit ut sulphur. Quod uero secundo post illud sublimatum fuerit, nec inflammabitur, nec proprietates sulphuris ostendet aliquas, sed uiui argenti mortificati in sublimationis reiteratione. De uase, in quo Marchasita recte possit sublimari. Cap. Xluii. Illud ergo colligamus per suum sublimationis modum, qui est, ut fiat uas terreum solidissimum, & bene coctum, ad longitudinem mediae stature uirilis. Ad latitudinem uero, per quam manus subintrare possit. Et fiat fundus eius qui separari & coniungi possit ad similitudinem unius planae parapsidis profundae multum. Et mensuretur ab orificio illius uasis, usque prope fundum, ad mensuram longitudinis unius manus cum digitis suis. Et de illo locousque ad caput eius uitrificetur interius uas uitrificatione spissa multum. Et super caput illius ponatur alembicus cum laxo naso. In tali enim uase sublimatur illud. Coniungatur igitur fundus uasi suo per lutum firmae tenacitatis, & super ipsum fundum spargatur Marchesita & super caput uasis alembicus laxi nasi, & ponatur infurnum, de cuius proprietate sit fortem ignitionem dare, fusionis scilicet argenti, uel ueneris, si artifex indiguerit, quem in summa nostri operis, ubi diuersitates omnium instrumentorum narrabimus, tibi sufficienter trademus, & caput furni circunda cum rota habente foramen in medio sui, ad magnitudinem uasis, per quod illud uas intrare possit, & luta iuncturas in circuitu uasis & furni, ne ignis exiens impediat te in sublimationis adhaerentia, relictis tantum quatuor fenestris paruis in rota, quae claudi & aperiri possint, per quas mittantur carbones in furnum, & in lateribus fornacis similiter aliae quatuor sub illis intermediae, per quas & similiter carbones mittantur, & sex uel octo foraminibus ad magnitudinem digiti minoris, quae nunquam claudantur, ut per illa furnus a fumositatibus se libere possit expedire. Et sint foramina illa in iunctura furni cum rota sua. Furnus uero magnae ignitionis est, cuius spondilia sunt ad altitudinem cubitorum duorum. In medio sit rota, minutissimis & creberrimis perforata foraminibus, cum luto fortiter annexa. Capita foraminum superius sint stricta, inferius uero lata, ut cinis uel carbones possint liberius ex illis cadere, & relinquat ipsa continue ad susceptionem aeris liberius aperta. Nam aeris libera & multa susceptio per inferiora foramina, est causa una magnae ignitionis per furnum. exerciteris ergo in eo, & ipsum inuenies. Causa uero longitudinis uasis est, ut extra ignem multa quantitas eius extendatur, & infrigidetur, ut fumi sublimationis locum refrigerii inueniant & adhaereant, & non inueniant uiam fugae, & suae exterminationis. Hoc autem nouit ille, qui dum sublimasset in breuibus aludelibus, nihil ex sublimato inuenit, quoniam propter breuitatem aludelis aequalis fuit; totum ipsum ignis. Ideoque semper in fumi substantiam conuersum sublimandum stetit, & non alicubi adhaesit, sed successiue per poros uasis euanuit. Uas ergo in omnibus sublimandis ad maiorem sui partem in loco sui refrigerii extendatur. Causa uero uitrificationis uasis est, nefumi ascendentes in loco suae ascensionis, porosum inueniant aludelis parietem, & illum penetrantes aufugiant. Uitrificatur ergo locus ascensionis illorum, ut obseretur illis uia fugae. fundus uero aludelis non, quoniam ipsius fundus in igne consistit, qui uitrificationem ipsius funderet, qua fusa, & fundus eius, & similiter subsimandum funderetur, & uitrum fieret. Est enim uitri proprietas, omnia uincere, & ad se conuertere. His igitur omnibus consideratis cum causis eorum, fiat ignis sub aludele quo usque certificatus fueris experientia ueridica, illud totum ascendisse. Est autem experientia, intromissio baculi terrei bene cocti, habentis foramen paruum in capite suo usque ad medium eius ueniens, ad quantitatem digiti minoris prope ipsam rem a qua fit sublimatio. Et si foramini aliquid adhaeserit ex sublimando, non est totum sublimatum, si uero non, tunc sublimatum est. Et hac ea dem exercitatione in omnibus sublimandis certificari poteris. Descriptio uero uasis aludelis sublimationis Marchesitae ultimae, & cum fornace & baculo suae experientiae haec est. De sublimatione Magnesiae & Tutiae. item corporum imperfectorum, & de additione materiae subleuantis ea. Cap. Xluiii. Sublimationis uero Magnesiae & Tutiae est eadem intentio cum intentione ultimae sublimationis Marchesitae. Non enim possunt haec omnia sine ignitione sublimari, ideoque omnia unam intentionem habent cum causis iisdem & ex image 3 perientiis eisdem, & habent unum ordinem generalem. Quia sine fecibus sublimari debent, quaecunque sublimari cum ignitione necessario contigerit. quia in seipsis feces habent sufficientes, imo superfluas, & huius signum est difficultas sublimationis ipsorum. Sublimantur etiam similiter omnia corpora a perfectione diminuta hoc eodem ordine, et non cadit diuersitas aliqua, nisi quia ignis sublimationis uehementior est in corporibus, quam in Magnesia, Marchesita, & Tutia. Et non diuersificantur similiter corpora in sublimationibus suis, nisi quod quaedam indigent admixtione rei subleuantis ea, quaedam uero non, ut facilior fiat eorum eleuatio. Sed una tamen specialis in corporum sublimatione considerationis experientia reperta est bona, uidelicet ut in fundo aludelis non sit multa corporis sublimandi quantitas, Quia multitudo sublimationem impedit. Et planicies sit in fundo aludelis sublimationis, & non concauitas, ut possit aequaliter & tenuiter super fundum sparsum corpus aequaliter & multum in omnibus suis partibus eleuari. Corpora uero indigentia admixtione rei eleuantis, sunt scilicet Uenus & Mars, propter sue fusionis tarditatem. Uenus itaque Tutia indiget, Mars uero Arsenico, & cum his eleuantur de facili, quoniam cum eis maxime conueniunt. Fiat igitur post illorum considerationem sublimatio, ut in Tutia, & illi similibus in sublimatione, & disponatur eorum sublimatio hoc eodem ordine cum causis suis & experientiis. De Descensione, & modo purificandi per pastillos. Caput Xlix. Narratis itaque sublimationis intentionibus cum causis suis omnibus, restat nos Descensionis modum monstrare, cum causis suis similiter & suo ordine determinato, & completo. Fuit ergo inuentionis illius causa triplex. Una scilicet ut cum materia aliqua inclusa est in illo uase quod uocatur descensorium Chemiae, post fusionem suam descendat per foramen illius, & per eius descensionem simus certi, fusionem suscepisse. Alia, ut corpora debilia per eam a combustione praeseruentur post reductionem a calcibus eorum. Nam cum a calcibus corpora debilia tentamus reducere, non omnem illorum partem tempore uno reducere possumus. Si igitur pars illa, quae primo in corpus reducta est, reductionem totius expectaret, per ignem euanesceret maior illius quantitas. Necesse igitur fuit ingeniari, ut statim cum reducta est pars, ab igne deponatur. Hoc autem per descensorium fit. Est & tertia causa inuentionis illius corporum depuratio ab omni re extranea. Descendit enim corpus fusum mundum, & omnem rem extraneam in concauitate illius dimittit. His itaque tribus necessitatibus inuenta descensione, determinetur modus illius cum instrumento suo prius notificato cum causis suis. Dicimus igitur, quod forma eius talis erit, ut fundus illius sit acutus, & parietes illius sine scrupulo aequaliter sint terminantes in fundi acuitatem, ut possit ununquodque fusibilium libere sine adhaerentia ad fundi illius foramen descendere, & coopertorium eius ( si necesse sit ) ad similitudinem planae parapsidis, & bene conueniat illi, & sint debona & firma terra, & non de facili per ignis pressuram findente. Mittatur igitur res, cuius intentio sit descendere, in illud, super baculos rotundos ex terra factos, ut magis fundo superiori approximent, & cooperiatur cum eo, & iunctura firmetur, & in igne de carbonibus ponatur, & super ipsum suffletur, quousque tota res descendat in uas sibi suppositum. Potest tamen ( si res fuerit difficilis fusionis ) poni super tabulam planam, uel paruae concauitatis, a qua possit de facili descendere cum inclinatione capitis descensorii, si fusa fuerit. Purificantur enim per hoc corpora. Sed per pastillum melius purificantur, cuius modus purificationis est idem cum modo purificationis descensorii. Et ideo per illum excusamur ab eo. Tenet enim feces corporum, ut descensorium, & melius, & ideo narramus modum illius. Dicimus igitur, quod accipimus corpus, de cuius intentione est mundari, & illud in grana minutissima, uel limaturam, uel in calcem ( quod perfectius est ) redigimus, & ei commiscemus calcem aliquam de cuius intentione non sit fundi, & postea illud fundimus. Inuenimus enim per illud corpora mundari multa iteratione, sed non mundificatione perfecta, quam perfectionem scimus esse, sed mundificatione utili, ut medicina perfectionis suscepta, melius & perfectius per eam transformentur corpora. Est enim administratio praecedens eam, omnem autem administrationem sufficienter in sequentibus tibi narrabimus. Nunc uero Descensorii ponamus descriptionem. image 4 De Distillatione & causis eius, ac de tribus eiusdem generibus, scilicet per alembicum per descensorium, & per filtrum. Cap. L. Conueniens est igitur, ut sequentes propositu nostrum, sermonem de distillatione tradamus cum causis suis. Est igitur distillatio uaporum aqueorum in suo uase eleuatio. Diuersificatur itaque distillatio. Nam quaedam est per ignem, quae dam uero sine igne. Quae uero per ignem fit, duorum generum inuenitur. Quaedam est per eleuationem in alembicum, quaedam per descensum Chemiae, qua mediante oleum ex uegetabilibus elicitur. Causa quare inuenta sit distillatio, & causa generalis inuentionis cuiuslibet distillationis est purificatio liquorosi a fece suae turbulentiae, & conseruatio illius a putrefactione. Uidemus enim rem distillatam quocunque distillationis genere puriorem effici, & melius a putrefactione custodiri. Causa uero specialis inuentionis illius, quae per ascensum fit in alembicum, est inquisitio aquae purae sine terra. Cuius experientia est, quod uidemus aquam sic distillatam, nuliam fecem habere. Causa inuentionis aquae purae, fuit imbitio spirituum & medicinarum mundarum, ut si quando scilicet indigemus imbibitione, aquam puram habeamus. quae fecem post ipsius resolutionem non dimittat, qua fece medicinae nostre & spiritus mundati possint infici & corrumpi. Causa uero inuentionis eius, quae per descensum fit, fuit olei puri in natura sua extractio, quia per ascensum oleum in natura sua combustibili haberi non poterat, & huiusmodi inquisitio fuit scilicet, ut color eius, qum cum substantia sua permixtus est habeatur. Hic enim iuuare potest in casu. Distillationis uero quae per filtrum sine ignitione perficitur, causa inuentionis, fuit aquae sola serenitas. Dicamus igitur nunc omnium distillationum modos, cum causis suis. Eius itaque quae per ascensum fit, est duplex modus. Alia enim fictili olla cineribus plena perficitur. Alia autem cum aqua in uase suo cum graminibus uel lanositate, ordine suo disposita, ne cucurbita uel distillatorius alembicus rumpantur, antequam ad perfectionem deducatur. Ea uero quae cum cineribus, maiori, & fortiori, & acutiori perficitur igne, quae autem cum aqua, maniueto igne & aequali. Aqua enim acuitatem ignitionis non suscipit, quemadmodum cineres. Ideo per eam quae cum cineribus fit, colores & grossiores terrae partes eleuari solent. Cum ea uero quae cum aqua fit, subtiliores & sine colore, & ad naturam aqueitatis simplicis approximantes magis eleuari contingit. Subtilior ergo fit separatio per eam quae aqua perficitur, quam per eam, que cineribus elicitur. Experientia hoc nouit uerum esse, qui cum distillasset oleum per cineres, oleum uix alteratum suscepit in recipientem. Uolens uero partes eius separare, ad id necessitate paruenit, ut contingeret per aquam distillare. Et tunc per eius reiterationem separauit oleum in partes suas elementales, ut albissimam & serenissimam aquam ex rubicundissimo extraxerit oleo, remanente in fundo alembici totaliter illius rubore. Per hoc ergo magisterium ad omnis rei uegetabilis, & eius que ex uegetabili processit in esse, & omnis rei consimilis, ad omnium determinatam elementorum separationem peruenire necesse est. Per eam uero quae per descensum fit, ad cuius libet rei oleum perueniri determinate potest, scilicet uegetabilium omnium, & eorum consimilium. Per eam uero quae per filtrum fit, ad cuiuslibet liquorosi serenitatem perueniri potest. Haec autem omnia etiam parum uel minimum scientibus sunt manifesta & nota. qui uero hec ignorat, nihil ex hoc nouit magisterio. Exercitetur igitur, & defacili ea inuestigabit. Dispositio igitur eius quae per cineres fit, est ut sumatur olla fortis ex terra, & coaptetur in furno, simili sublimationis furno praefato, cum eadem distantia a furni spondilibus, per eandem inuestigationem, & similibus auriculis, super cuius fundum ponantur cineres cribellati ad digiti spissitudinem, & super ipsos cineres ponatur uas distillationis, & cooperiatur in circuitu eius cum eisdem, usque prope collum alembici, postea uero infundatur in illud res, de cuius intentione sit sic distillari. Uitimo uero cooperiatur illud cum alembico, cuius collum suscipiat collum cucurbitae inferioris intra se, usque ad curuitatem cannalis ipsius alembici, ne uiam fugae inueniat distillandum. Et postea lutetur alembicus cum cucurbita sua, & firmetur eorum iunctura, & supponatur ignis quousque distillet. Alembicus uero & eius cucurbita de uitro sint. Ignis uero illius augeatur ei secundum exigentiam distillationis, quo usque uideatur totum distillandum cum magna ignis expressione distillatum esse. Secundae uero intentionis distillationis dispositio, quae per aquam fit, est similis huic in uase & alembico. Differt tamen ab ea in hoc, quod in hac sumitur olla ferrea uel aenea, & coaptatur ad furnum, ut dictum est. Postea super fundum illius ollaestratum de graminibus, uel lana, uel re consimili construatur, ad spissitudinem trium digitorum, ne cucurbita frangatur, & eisdem graminibus, uel rebus consimilibus cooperiatur in circuitu cucurbita, usque prope collum alembici, & super ipsa stramina uirgae subtilis superspargantur, & super uirgas ponantur lapides ponderosi, qui suo pondere cucurbitam, & alembicum, & ipsa stramina deprimant, & depressa firmiter & stabiliter teneant super olle fundum, ne natent leuata per ipsam aquamet sit leuatio haec causa fracturae uasis, & distillandae rei perditio. Postea uero super stramina fundatur aqua usque ad ollae plenitudinem, & supponatur ignis, quousque distilletur totum. Dispositio uero eius quae per descensum fit, est, ut fiat descensorium uitreum, cum coopertorio eius, & lutetur utrunque, & intromittatur quod sic distillari quis intendit. Et fiat super caput illius ignis. Descendet enim distillatio eius. Dispositio uero eius quae per filtrum fit, est, ut ponatur liquor distillandus in concham lapideam, & filtri bene abluti & madidi. ponatur pars latior in dictum liquorem usque adfundum conchae. Pendeat uero exilior pars eius ab orificio conchae extra. Et sub capite illius filtri ponatur uas recipiens distillationem. Cum ergo distillare ipsum filtrum incipiet, primo aqua distillabit, qua madidum fuit. qua cessante, succedit illi liquor distillandus. Qui si nondum serenus fuerit, totiens ad concham reuertatur, quousque serenissimus distilletur. Hec autem quia facilia sunt omnia, magna probatione non indigent, ideoque eorum probationem siluimus. Descriptio uero omnium uasorum distillationis cuiuslibet, a nobis nunc tradite, est hec: image 5 De Calcinatione, tam corporum, quam spirituum, cum causis & modis suis. Caput Li. Post igitur distillationis narrationem, sermonem nostrum tradamus de calcinatione. Est ergo calcinatio, rei per ignem puluerisatio, per priuationem humiditatis partes consolidantis. Causa inuentionis eius est, ut sulphureitas adustiua corrumpens & defoedans, per ignem deleatur. Diuersificatur uero secundum diuersitatem rerum calcinandarum. Calcinantur igitur corpora, & calcinantur spiritus, & res aliae extraneae a natura horum, diuersa tamen intentione. Quia igitur sunt corpora imperfecta, duorum scilicet generum, Dura uidelicet, ut Uenus & Mars. Mollia uero, ut Iuppiter & Saturnus, quae omnia calcinantur. Necesse fuit illa diuersa intentione calcinari, generali scilicet, & speciali. Generali attamen una intentione calcinantur. Et est, ut sulphureitas illa corrumpens & defoedans deleatur per ignem. Sic enim comburitur omnis ex quacunque re sulphureitas adustiua, quae sine calcinatione deleri non potest. Quoniam ipsum corpus solidum est, & propter soliditatem & latitationem occultatae sulphureitatis in continuitate substantiae argenti uiui defenditur per illud ab adustione. Ideoque necesse fuit continuitatem eius separare, ut ignis liberius ad quamcunque minimam eius partem perueniens, sulphureitatem ex eo comburere possit, & non defendat ipsum continuitas argenti uiui in illo. Et est communis intentio similiter in illa depuratio terreitatis. Inuentum est enim, quo corpora per reiterationem calcinationis & reductionis mundantur, ut monstrabimus in sequentibus. Specialis uero calcinatio corporum mollium est, ut cum his duabus intentionibus sit intentio per eam illa indurare & ignire. ad quod peruenitur cum ingeniosa reiteratione calcinationis super illa, De qua in sequenti traditione determinare nos expedit. Inuenimus enim per id ingenium manifeste ipsa indurari. Sed manifestius & citius Iuppiter induratur. Causa uero inuentionis calcinationis spirituum est, ut ipsi melius figantur, & facilius soluantur in aquam. Quoniam omne calcinati genus fixius est, quam non calcinati, & facilioris solutionis. Quia partes calcinati magis subtiliatae per ignem facilius cum aquis commiscentur, & in aquam conuertuntur. Et hoc si expertus fueris, sic inuenies se habere. Calcinatio uero aliarum rerum, facit ad exigentiam praeparationis spirituum, & corporum. De qua latius a nobis determinabitur in sequentibus. Non autem est de perfectione harum aliquid talium. Modus igitur ipsius calcinationis est diuersus, propter diuersitatem calcinandorum. Calcinantur enim corpora aliter, quam spiritus uel aliae res. Et corpora a se inuicem diuersa, similiter diuersimode calcinantur. Corpora enim molalia unum modum habent generalem ad calcinationis, intentionem, scilicet, quod ambo per solum possunt calcinari ignem, & per salis acuitatem, praeparati uelnon praeparati ambo similiter. Primus igitur modus per ignem solum sic perficitur, ut sumatur uas ferreum, uel terreum ad similitudinem parapsidis formatum, cuius structura sit firma, & coaptetur ad furnum calcinationis horum, taliter, quod sub illo possint carbones proiici & sufflari. Proiiciatur uero in fundum uasis illius plumbum uel stannum, quod super tripodem ferreum, uel tres lapideas columnas sedeat firmiter, & ad furni sui parietes similiter firmetur, quatuor uel tribus lapidibus coartantibus illud ad eos, ne uas moueri possit. Furni uero figura eadem fit cum forma furni magnae ignitionis, de quo narratum est iam, & narrabitur similiter sermone completiori. Accendatur igitur in illo furno ignis sub uase calcinationis, ad ipsius calcinandi corporis fusionem potens. Et cum ipsum corpus cutem nigram super se creauerit ignis calore, subtrahatur illa ab eo cum pala ferrea uel lapidea, quae se non permittit comburi ad infectionem calcis. Haec autem exscoriatiotam diu continuetur, quousque ipsum corpus in puluerem conuertatur. Quod si Saturnus fuerit, ad maiorem ponatur ignem, quousque in citrinissimum mutetur colorem calx eius. Si uero luppiter, similiter exponatur, & dimittatur, quousque in albedinem mutetur completam. In hoc tamen sollicitum reddimus artificem, quod Saturnus de facili a calce sua redit ad corpus. Iupiter uero difficillime. Ideoque ne contingat illum errare in expositione Saturni, post primam eius pulucrisationem, ad maiorem ignem, ne illius calx prius redeat in corpus, quam perficiatur. quoniam temperantia ignis indiget, & successione augmenti illius paulatim cum cautela, quousque in calce firmetur sua, ne de facili redeat in corpus, ut possit illi maior ignis administrari, ad suae calcis perfectionem. Similiter ne contingat errare in Ioue, propter difficilem eius reductionem, ut si quando posuerit in reductionem calcem eius, eueniat ei, quod non reducat, sed inueniat eam prioris dispositionis aut in uitrum redactam, & aestimet reductionem eius impossibilem. Dicimus enim, quod si in louis reductione magnum non adhibuerit ignem, non reducet. Si uero magnum, non necessario illum reducere contingit, sed possibile est illum in uitrificationem reducere. Et illud ideo, quia lupiter in profundo suae naturae argenti uiui fugitiuam inclusam habet substantiam. Quae si longam in igne traxerit moram, fugiet, & corpus priuatum humiditate relinquet, ita ut potius aptu ad uitrificationem, quam ad corporis metallici fusionem conuerti reperiatur. Omne enim propria priuatum humiditate, nullam nisi uitrificatoriam dat fusionem. Ideoque necessario relinquitur, ut cum ignis impetu maxime ueloci, reducere celeriter festinet. Aliter enim non reducitur. Exercitetur ergo ad illud, & sciet. Modus uero calcinationis horum duorum corporum, quae a salis acuitate perficitur, est, ut proiiciatur super faciem illorum salis quantitas, post quantitatem saepissime in fusione sua, & permisceantur agitatione multa per baculum ferreum, super ignem, quousque per salis mixtionem in cinerem uertantur. Et postea per eundem modum perfectionis perficiatur illorum calx, cum suis considerationibus. Sed in hoc est etiam differentia in horum duorum corporum calcinatione. Quia plumbum ex primis calcinationis laboribus ad puluerem conuertitur facilius quam lupiter, non tamen perficitur illius calx facilius quam louis. Dependet autem huius causa ex eo, quod Saturnus humiditatem magis fixam habeat, quam Iupiter, Ueneris uero & Martis est idem modus, diuersus tamen a primis, & illud propter liquefactionis eorum difficultatem. Et est, ut laminati ponantur ad fortem ignitionem, de cuius intentione non sit fundere. Propter multam enim terreitatis eorum in illis quantitatem, & multam sulphureitatis adustiuae & fugientis mensuram, de facili per hunc modum adducuntur in calcem. Et illud ideo, quia ex multa terreitate argenti uiui substantiae intermixta, turbatur argenti uiui debita continuatio. Et ideo porositas in eis causatur, per quam & sulphureitas transiens euolare potest, & ignis ex causa illa ad eam accedens, comburere, & eam eleuare potest. Per hoc igitur relinquitur, & partes rariores fieri, & in cinerem per discontinuitatem raritatis conuerti. Manifesta igitur experientia huius est, quia exposita ad ignitionem lamina Ueneris, flammam dabit sulphuream, & squamam in superficie sua causabit puluerisabilem. Et illud ideo, quia ex propinquioribus partibus necesse est faciliorem sulphuris combustionem fieri, Modus uero furni calcinationis huius, est idem cum modo furni distillationis, nisi quod foramen solummodo unum magnum debet super caput suum habere, unde a fumositatibus se libere absoluat. Et situs calcinandorum in medio furni sit, ut in circuitu libere ignem suscipiant. Uas uero eius sit terreum ad formam parapsidis factum, Modus autem calcinationis spirituum est, ut eis ad fixionem approximantibus, administretur ignis successiue & paulatim, illum augendo, ne fugiant, quousque maximum eos tollerare ignem contingat. Etuas eorum sit rotundum, undique clausum, & furnus idem cum nouissime dicto. Cum consimili autem furno, & consimili uase, omnis similiter res calcinatur. Excusamur tamen a maiori labore, quam qui adhibetur in custodia fugae. Quoniam alia res non fugit, nisi spiritus, & quod spirituum naturae approximat. Descriptio uero omnium, quae narrata sunt nouissime est haec: De Solutione. Cap. Lii. De Solutione sermo noster ampliatus innuit, solutionem rei siccae in aquam esse redactionem. Dicimus igitur, quod omnis solutionis perfectio adducitur cum aquis subtilibus, & maxime acutis, & acribus, & ponticibus, fecem nullam habentibus, sicut est acetum distillaimage 6 tum, & uua acerba, & pira multae acritudinis, & mala Granata similiter distillata, & his similia. Fuit autem causa inuentionis eius subtiliatio eorum, quae nec fusionem nec ingressionem habent. de quibus magna utilitas amittebatur spirituum fixorum, & eorum, quae ipsorum naturae sunt. Nam omne quod soluitur, necesse est salis, aut aluminis, uel eorum consimilium naturam habere. Est autem natura eorum, quod fusionem dant, ante illorum uitrificationem. Ergo & spiritus soluti fusionem praestabunt similiter similem. Cum ergo multum ex natura sua, corporibus & sibi inuicem conueniant, habita fusione, necesse est per illam corpora penetrare, & penetrando transmutare. Ad hoc uero ut penetrent & transmutent, sine magisterio non peruenitur, quod est scilicet, ut post solutionem & coagulationem illius administretur illi aliquis ex spiritibus purificatus, non fixus. Et totiens ab illo sublimetur, quousque secum maneat, & illi uelociorem praestet fusionem, & ipsum in fusione a uitrificatione conseruet. De natura enim spirituum est, non uitrificari, & a uitrificatione commixtum saluare, donec in eo fuerint. Spiritus ergo qui magis naturam seruauit spiritus, magis a uitrificatione defendet. Magis autem seruauit spiritus, solummodo purificatus, quam purificatus, fixus, calcinatus, atque solutus ideo necesse est talem illi admisceri. Resultat enim ex his bona fusio, & ingressio, & fixio stans. Ex operibus autem naturae probare possumus, sola salium & aluminum, & similium naturam seruantia, solubilia esse. Non enim in operibus illius omnibus considerantes, inuenimus alia solui, praeter illa. Igitur quaecunque soluuntur, necesse est per illorum naturam solui. Sed quia uidemus omnia uere calcinata solui per reiterationem calcinationis & solutionis, Ideoque probamus per illud, omnia calcinata ad salium uel aluminum naturam approximare, ideo sese in proprietatibus necesse est concomitari. Modus uero solutionis duplex est, scilicet per fimum calidum, & per feruentem aquam. Quorum est una intentio & unus effectus. Modus ergo per fimum est, ut ponatur calcinatum in ampullam uitream, & super illud fundatur quantitas aceti distillati, uel consimilis, duplum eius, & obturetur caput ipsius bene, ne respiret, & sub fimo tepido solui dimittatur, & postea per distillationem filtri solutum remoueatur. Non solutum uero iterato calcinetur, & post calcinationem iterato similiter soluatur, donec per reiteranem operis super illud, totum soluatur. Modus uero qui per bullientem aquam fit, uelocior est. Et est ut calcinatum in ampullam similiter ordinetur cum aceto, obturato foramine, ne respiret. quae in caldario pleno aqua & stramine sepeliatur, ut in distillationis modo per aquam praeceptum attulimus per ordinem. & postea succendatur sub ea ignis, donec aqua per horam ferueat, Post hoc uero solutum distilletur, & seorsum seruetur. Non solutum uero iterato calcinetur, & iterato eodem ordine soluatur, donec per reiterationem totum soluatur Descriptio uero eius, quod nunc dictum est, haec est: De Coagulatione, & eius causis, deque diuersis modis coagulandi Mercurii, & medicinarum solutarum. Caput. Liii. Coagulatio uero est rei liquorosae ad solidam substantiam, per humidi priuationem reductio. Est autem duplex causa inuentioimage 7 onis illius. Una scilicet argenti uiui induratio. Altera uero inuentionis caussa est, medicinarum solutarum ab aqueitate illis admixta absolutio. Diuersificatur ergo secundum ipsorum coagulandorum multiplicitatem. Alia enim argentum uiuum coagulatione indiget, alia uero solutae medicinae. Est tamen ipsius argenti uiui duplex coagulatio. Una quidem per ablationem totius ab illo humidi innati. Alia uero per inspissationem ipsius humidi, quousque induretur. Congelare attamen illud difficillime atque laboriose accidet, cum profunditate perspicacis industriae, & nos narrabimus omne ingenium coagulationis illius. Ingenium uero coagulationis illius cogitauerunt quidam fore per conseruationem illius in ignis temperamento. Qui cum illud putassent se coagulasse, post remotionem eius ab igne, inuenerunt illud fluere sicut prius. Per hoc igitur in stuporem & in admirationem adducti sunt, uehementer arguentes, ad hoc perueniri non posse. Alii uero necessario ex principiis naturalibus supponentes, humidum quodlibet ab ignis calore in siccitatem conuerti, conati sunt cum perseuerantiae instantia continuare illius conseruationem in igne, & per hanc continuationem ad hoc deuenerunt, ut ex eis aliqui in album, aliqui uero in rubeum conuerterunt lapidem, aliqui uero in citrinum, cui non fuit fusio nec ingressio. Et harum diuersitatum causam non potuerunt aestimare, indeoque illud abiecerunt. Alii uero cum medicinis illud coagulare conati sunt, & ad hoc non peruenerunt, sed accidit eis illusio, aut quia non coagulauerunt, aut quia insensibiliter extenuatum est, aut coagulatio eorum non fuit in forma alicuius corporis. Et horum diuersitatis causam ignorauerunt. Alii medicinas artificiosas componentes, illud in proiectione coagulauerunt, Sed eorum non fuit coagulatio utilis, quoniam ad imperfectum corpus illud conuerterunt. Et causam huius similiter uidere non potuerunt. Horum igitur nos narrare causas expedit, ut ad coagulationis illius magisterium artifex perueniat. Ut autem iam a nobis sufficienter narratum est, uniformis est substantia argenti uiui. Quare non est possibile in breui spacio temporis per conseruationem illius in igne, aqueitatem remouere illius. Nimia igitur festinatio, causa fuit primi erroris, Cum uero subtilis sit substantiae, ab igne recedit. Ignis igitur excessus, est caussa erroris illorum, a quibus fugit. Commiscetur cum sulphure, arsenico, & marchesita de facili, propter communitatem in natura sua. Ideoque per illa apparet coagulatum non in forma corporis, sed argenti uiui cum plumbo mixti. Non enim haec cum fugitiua sint, possunt illud in ignis pugna tenere, quousque ad corporis naturam perueniat, Sed fugiunt cum eo per ignis incussionem, & ideo illud est causa erroris eorum, qui sic coagulant. Habet similiter argentum uiuum humiditatem multam sibi unitam, quam ab illo separari non est possibile, nisi per ignis cautam uiolentiam, per conseruationem eius in suo igne. Et est suus ignis, quem illi augmentando, fecundum exigentiam suae tollerantiae, illius humiditatem tollunt, non relicta sibi parte ad fusionem metallicam sufficiente, qua remota non funditur. Et haec est causa erroris illorum, qui in lapidem illud coagulant non fusibilem. Habet similiter partes sulphuris naturaliter sibi admixtas, quoddam tamen plus, quod dam uero minus, quod remouere per artificium contingit esse possibile. Cum igitur sit sulphuris proprietas, cum argento uiuo rubeum uel citrinum colorem ( secundum mensuram suae quantitatis ) creare, eius ablatione proprietas argenti uiui erit, albedinem dare per ignem. Haec igitur est causa uarietatis colorum illius post coagulationem eius in lapidem. Habet similiter terreitatem sulphuris admixtam, qua quidem infici omnes suas coagulationes necesse est. Et haec est causa erroris illorum, qui illud in corpus imperfectum coagulant. Ex diuersitate igitur medicinarum illius coagulationis accidit, diuersa in coagulatione illius creari corpora, et ex diuersitate illius similiter quod coagulandum est. Nam si medicina, uel illud, habuerint sulphur non fixum, necesse est corpus molle ex illo creari. Si uero fixum, necesse est durum. Et si album, album. Si uero rubeum rubeum. Et si remissum ab albo uel rubeo, remissum similiter necesse est fieri. Et si terreum, imperfectum. Si uero non, non. Et omne similiter non fixum, liuidum creat, fixum uero non, quantum in illo est. Pura uero illius substantia purum creat corpus, non pura uero e contra. Accidit autem et similiter in solo argento uiuo, absque sulphuris commixtione, diuersitas eadem propter diuersitatem mundationis. & praeparationis illius in medicinis. Ideoque contingit ex parte medicine diuersitatis illusio, ut quandoque in coagulatione illius plumbum, quandoque uero lupiter, quandoque autem Uenus, & quandoque Mars fiat, quod propter impuritatem accidit. Quandoque uero Sol, quandoque Luna, quod ex puritate uenire necesse est, & consideratione colorum. Coagulatur igitur ex frequenti illius praecipitatione cum uiolentia ad ignis asperitatem. Asperitas enim ignis aqueitatem illius de facili remouet. Hoc enim fit per uas, cuius figura sit multae longitudinis, in quo inueniat locum refrigerii, adherentiae, & quietis in eius spondilibus, propter suam longitudinem, & non fugae uiam, quousque iterata uice ad illius fundum praecipitetur multa caliditate ignitionis, cum reiteratione multa, quousque fiat fixum. Coagulatur similiter ex diuturna retentione in suo igne, in uase uitreo, cuius collum sit multae longitudinis, & in uentre figuram ampullae habeat, cum continua colli eius apertione, ut per illam possit humiditas eius euanescere. Coagulatur uero per medicinam illi conuenientem. Et nos illam tibi narrabimus in sequentibus apertius. Hic uero similiter, ut intentionem nostram super illo narremus completam, secundum quod per nostrum inuenimus experimentum. Et est medicina illius, quae maxime illi in profundo eius adhaeret, & ei per minima commiscetur ante illius fugam. Ex rebus ergo ei conuenientibus, necesse est illam colligere. Sunt autem huiusmodi corpora omnia, & sulphur, & arsenicum. Sed quia non uidemus corporum aliquod in natura sua illud coagulare, sed ab eis ipsum fugere, quantumcunque fuerint suae conuenientiae, ideoque considerauimus, nullum corpus illi in profundo adhaerere. Subtilioris ergo substantiae & liquidioris fusionis necesse est medicinam illam esse, quam ipsa corpora. Ex spiritibus etiam non uidemus, illis in natura sua manentibus, firmam & stabilem coagulationem fieri illius, sed fugitiuam, & multae infectionis. Quod quidem contingit, alterum propter spirituum fugam, alterum uero ex terreae & adustibilis substantiae illorum commixtione. Ideoque ex hoc manifeste relinquitur, ex quacunque re medicina illius eliciatur, ipsam necessario debere esse subtilissimae, & purissimae substantiae, illi adherentis ex natura sua, & facillimae liquefactionis, & tenuissimae ad modum aquae, & fixae super ignis pugnam. Haec enim ipsum coagulabit, & in naturam solarem uel lunarem conuertet. Modos ingeniorum medicinae tibi dedimus, ad quam per illos paruenire potes, & ipsam sermone sibi proprio determinauimus. Sollicite igitur ad illam exerciteris, & eam inuenies. Sed ut nos non increpare possis ex eius insufficientia, dicimus quod ex ipsis corporibus metallicis cum suo sulphure uel arsenico preparatis, haec medicina elicitur, similiter ex solo sulphure, uel arsenico praeparatis, & ex solis similiter corporibus elici potest. Ex solo uero uiuo argento facilius, & propinquius, & perfectius inuenitur. Quoniam natura propriam naturam amplectitur amicabilius, & ea gaudet magis, quam extranea. Et est in ipso facilitas extractionis illius substantie subtilis, cum iam in actu subtilem habeat substantiam. Modi uero inuentionis huius medicine sunt per sublimationem, ut a nobis narratum est suffici enter. Modus uero fixionis illius in capitulo suo similitur narratus est. Coagulationis uero solutorum modus est, per ampullam in cineribus usque ad collum cum temperato igne, quisque aqueitas euanescat. Descriptio uero longorum uasorum, & eorum in quibus fit omnis coagulatio haec est: De Fixione, & caussis eius, deque diuersis modis figendi corpora, & spiritus. Cap. Liiii. Fixio uero, est rei fugientis ab igne conueniens ad tolerantiam eiusdem adaptatio. Causa uero inuentionis ipsius fixionis est, ut omnis tinctura, omnisque alteratio, perpetuetur in alterato, & non mutetur. Diuersificatur uero & ipsa secundum rerum figendarum multiplicitatem, quae sunt uidelicet corpora quaedam a perfectione diminuta, Sicut Saturnus, Iupiter, Mars, & Uenus. Et secundum diuersitatem ipsorum spirituum, qui sunt scilicet sulphur & arsenicum, inpradu uno, & argentum uiuum in alio, in tertio uero marchesita, magnesia, & tutia, & horum similia. Figuntur igitur corpora haec a perfectione diminuta per suam calcinationem, eo quod absoluuntur per eam a sulphureitatue uolatiua & corrumpente. Et hanc sufficienter in sua narrauimus oratione, scilicet in capitulo calcinationis. Figuntur uero sulphur & arsenicum duobus modis, scilicet per reiterationem sublimationis super illa in uase aludele, quousque stent. Est igitur ex hoc intentio festinationis fixionis illorum, ut ingenieris ad inuentionem reiterationis multiplicis sublimationis in breui tempore, quod per duo fit aludela, cum duplicibus suis cooperculis, hoc ordine scilicet, ut nunquam ab actu sublimationis desistas, donec fixa fuerint. Proiiciantur ergo cum in uno ascenderunt, in aliud aludel, & sic alternata uice fiat, Et nunquam ociosa permittantur aludelis spondilibus adhaerere, quin in continua sint ignis eleuatione, qusque cesset illorum eleuatio. Quantocumque enim in breuiori tempore poteris multiplices sublimationis reiterationes multiplicare, tanto celerius & melius continget ipsius fixionis tempus abbreuiare. Ideoque fuit secundus fixionis modus inuentus, qui est per ipsius sublimandi praecipitationem, ad calorem, ut continuo in illo sit, donec figatur. Et hoc fit per longum uas uitreum, cuius cuius fundus sit terreus, & non uitreus ( quia scinderetur in partes ) illi artificialiter cum clausura bona connexus, & per spatulam ferream, uel lapideam, cum ad spondilia eius adhaeserit, deiiciatur ad ima, caloris continue, per alternas uices, quousque figatur. Fixionis uero modus argenti uiui, est idem cum modo fixionis sulphuris & arsenici, & non diuersificantur inter se, nisi in hoc, quod non possunt sulphur & arsenicum figi, nisi prius eorum partes inflammabiles tenuissimae, subtili diuisionis artificio ab eis separentur, per hunc ultimum fixionis modum. Argentum uero uiuum hanc considerationem non habet, & ad hoc similiter temperatiori calore, quam argentum uiuum indigent in hoc modo. Similiter diuersificantur, quia in longiori figuntur tempore, quam argentum uiuum. In eo similiter, quoniam altius eleuantur propter suam tarditatem, quam argentum uiuum. Ideoque longiori uase indigent quam argentum uiuum ad suam fixionem. Fixio uero marchesitae, magnisiae, & tutiae est, ut cum post primam illorum sublimationem acquisiuerimus quod ex eis uolumus, abiectis illorum fecibus, reiteremus super ea sublimationem, totiens conuertendo quod superius ascendit ad id quod inferius remansit, ex unoquoque illorum, quousque figantur. Horum uero descriptio uasorum iam tradita est. De Ceratione. Caput Lu. Ceratio, est durae rei non fusibilis mollificatio ad liquefactionem. Ex hoc igitur manifestum est, quod causa inuentionis huius fuit, ut quod ingressionem ex priuatione suae liquefectionis non habebat in corpus, ad alterationem mollificaretur ut flueret, & ingressionem haberet. Ideo putauerunt aliqui, cerationem debere de oleis liquidis & aquis fieri. Sed erroneum est illud, & a principiis huius magisterii naturalis semotum penitus, & ex manifestis naturae operibus reprobatum. Naturam enim non uidemus in ipsis corporibus metallicis humiditatem cito terminabilem, imo diu durabilem, ad illorum fusionis & mollificationis necessitatem posuisse. Si enim talem illis posuisset, relinqueretur necessario ut citissime scilicet ignitione una, corpora totaliter humiditate priuari contingeret. Quare ex illo sequeretur, post unam ignitionem corpus quodlibet nec malleari nec fundi posse. Quamobrem imitantes naturae opera in quantum possumus, necesse est nos modum naturae in cerando sequi. Cerat autem ipsa in radice cerationis fusibilium humiditate, quae super omnes est humiditates, expectans ignis calorem. Igitur etiam nos consimili cerare humiditate necessario expedit. In nullis autem rebus melius & possibilius, & propinquius haec humiditas ceratiua inuenitur, quam in his, uidelicet sulphure & arsenico propinque, propinquius autem & melius in argento uiuo. Horum igitur humiditatem non uidemus terram illorum relinquere, propter fortem unionem, quam in opere mixtionis naturae habuerunt. In omnibus autem rebus aliis humiditatem habentibus, experimento inuenies, eam in resolutione a terrea sua substantia separari, & post illius separationem omni humiditate priuari. In spiritibus autem praedictis hoc minime contingit. Ideoque non est aliud, per quod ab illorum in cerando, acceptione excusari possimus. Modus ergo Cerationis est per illos, ut totiens super rem cerandam multiplicetur eorum sublimatio, quousque in illa cum humiditate sua manentes, fusionem bonam praestent. Hoc autem non fiet ante illorum perfectam mundationem, ab omni re corrumpente. Sed mihi melius uidetur, ut eorum olea prius figantur, per oleum tartari, & cum illis fiat omnis ceratio competens, & necessaria ad hanc artem, Finis libri primi Summae perfectionis Gebri Περὶ Χημείας Summae Perfectionis Gebri Περὶ χημείας liber Secundus. Praefatio. Diuidens hunc Secundum librum in tres partes. Caput Lui. Principiorum itaque huius magisteri discussione tradita, necesse est ex promissione nostra intentum huius artis complete prosequi, sermone illi conueniente. Et est scilicet consideratio omnis rei, per quam perfectio huius operis apertius ostendatur. Et consideratio necessitatis perfectionis medicinae, scilicet ut discutiatur, ex quare melius uel propinquius eliciatur illa, ad omnem imperfecti perfectionem. Et consideratio similiter artificiorum, per quae cognoscamus, an perfectio sit completa. His tribus itaque traditis, & tota erit perfectionis tradita cognitio, secundum nostrae artis indigentiam. Prima Pars Huius Secundi Libri, De Cognitione Rerum, ex qua perfectionis possibilitas, & modus deprehendi potest. Quod cognitio perfectionis huius artis, a cognitione naturae spirituum, & corporum dependeat, & quod de utrisque copiose uelit tradere. Caput Luii. Cognoscere uero non est possibile transmutationes corporum, uel ipsius argenti uiui, nisi super mentem artificis deueniat uera cognitio illorum naturae, secundum suas radices. Prius igitur corporum principia notificabimus, quid scilicet sint secundum causas suas, & quid boni uel mali in se contineant. Postea uero ipsorum omnium corporum naturas, cum suis omnibus proprietatibus monstrabimus, quae uidelicet sint causae corruptionis illorum, cum suis experientiis comprobantes, De natura Sulphuris, & Arsenici. Cap. Luiii. Ergo in primis spirituum naturam, qui ipsorum corporum sunt principia, afferentes que sunt uidelicet Sulphur, & eius compar & argentum uiuum. Dicimus quod Sulphur & arsenicum pinguedo sunt terrae, ut a nobis narratum est. Cuius experientiam & manifestam probationem elicias per illius facilem inflammationem, & facilem eius liquefactionem, per calidum. Non enim inflammatur, nisi quod oleaginum est, nec liquescit per calidum facile, nisi quod illius naturam habet. Sulphur itaque & illius compar, causam corruptionis habent, inflammabilem substantiam, & terream feculentiam. Causam uero perficientem habent mediam, inter hanc uidelicet & illam. Est igitur causa corruptionis in illo terreitas. per hoc, quod neque fusionem, neque ingressionem habet. Et similiter inflammabilis substantia, quia neque stat, neque stare facit, & quod nigredinem ex omni genere eius praestat. Causa igitur perfectionis in illis est mediocris illarum substantia, quia per illius terreitatem non turbatur ab ingressione, quae per fusionem bonam perficitur. Et per illius subtilitatem non remouetur eius impressio de facili propter fugam. Non est autem mediocris illorum substantia perfectionis causa corporum uel argenti uiui, nisi figatur. Quae cum non fixa sit, licet eius impressio non remoueatur de facili, non tamen stabiliter perpetuatur. Ex his itaque elicitur illius mediocrem substantiam artificem diuidere, necesse esse. Diuidere autem putauerunt quidam impossibile esse, propter fortem illius mixtione. Et illi quidem suis operibus manifestis aduersi sunt. Nam ipsum sulphur calcinauerunt, licet non multum, quod nullam fusionem nec inflammationem dedit. Sed illud per diuisionem necesse est euenisse, quia sulphur in sua naturali commixtione permanens, necesse est inflammari & comburi. Ergo per diuisionem diuersarum substantiarum in illo, relinquitur, partem in ipso magis inflammabilem, a partibus non inflammabilibus seorsum in artificio separari. nam si possibile est, per calcinationem ad remotionem omnium inflammabilium partium in illo perueniri, necesse est ex eorum naturalibus operibus, eos confiteri, ad omnem partium diuisionem posse perueniri. Sed quia hoc dependet ex subtilissimo artificio, cogitauerunt fore impossibile. Patet itaque ex praemissis in capitulo, quod non est sulphur de ueritate nostrae artis, sed pars eius, Et nos iam deduximus te in cognitionem artificii, per quod ad illius diuisionem possibile est deuenire. In arsenico uero, quia in radice suae minerae, per actionem naturae resolutae sunt multae illius partes inflammabiles, ideo artificium separationis eius est facile. Sed ipsum est albedinis tinctura, sulphur uero rubedinis. In sulphuris igitur diuisione magnam adhibere cautelam, necesse est. De natura Mercurii, siue Argenti uiui. Cap. Lix. In argento uiuo similiter necesse est superflua demere. Habet enim corruptionis causas, uidelicet terream, & adustibilis absque inflammatione aqueitatis substantiam. Putauerunt tamen aliqui illud non superfluam habere terram, uel immunditiam. Sed uanum est quod cogitatur ab eisdem. Uidemus enim ipsum multae liuiditatis & non albedinis. Et similiter per leue artificium uidemus ex illo terram nigram & feculentam emanare, per lauationem uidelicet, cuius modum narrabimus. Sed quia duplicem est per illud perfectionem elicere, medicinam scilicet ex eo facere, & illud perficere, ideoque necesse est ipsum duplicis mundationis gradu praeparare propierea duae mundationes Mercurii necessariae. Una per sublimationem ad medicinam, & haec hic innuitur. Alia per lauacrum ad coagulationem, & illa innuetur, Si enim uolumus medicinam ex illo creare, tunc necesse est eam a feculentia suae terreitatis mundare per sublimationem, ne in proiectione creet colorem liuidum & ipsius aqueitatem fugitiuam delere, ne totam medicinam fugitiuam in proiectione faciat, & mediocrem illius substantiam saluare pro medicina, De cuius est proprietate non aduri, & ab adustione defendere, & quae non fugit, & fixum facit. Probamus itaque perfectiuum esse illud manifestis experientiis. Nam uidemus argentum uiuum, argento uiuo magis adhaerere, & eidem magis amicari, post illud uero aurum, & post haec argentum. Ideo ex hoc relinquitur, ipsum esse suae naturae magis. Alia uero corpora uidemus non ad illa tantam conformitatem habere, & ideo ipsa ueridice inuenimus minus de illius natura participare. Et quaecunque uidemus plus ab adustione saluare, illa consideramus plus suam naturam possidere. Ideoque relinquitur, ipsum argentum uiuum esse perfectissimum, & adustionis saluatiuum quod est perfectionis ultimum. Secundus uero mundationis gradus est ad ipsius coagulationem. Et est ut sufficiat illi solummodo lauatio suae terreitatis per unam diem. Cuius modus hic est: Sumatur patella terrea, & in ea mittatur argentum uiuum, super quod fundatur aceti fortissimi pauca quantitas, uel alterius rei consimilis, quae sufficiat ad cooperiendum illud. Post immittatur ad ignem lentum, ne ferueat, & agitetur continue cum digitis super fundum patellae, ut diuidatur argentum uiuum in similitudinem subtilissimi pulueris albi, donec totum acetum euaporauerit, & ipsum argentum uiuum redeat. Postea uero quod feculentum & nigrum uideris ex illo emanasse, laua & abiice. Et hec iterata uice multiplica, quousque uideris colorem suae terreitatis in clarum, mixtum albo & coelestino colore per fecte mutari, quod perfectae lauationis est signum. Cum igitur paruenerit ad illud, proiiciatur super ipsum medicina sue coagulationis, & coagulabitur in solificum, & lunificum secundum quod ipsa praeparata extiterint. Et ipsius narrationem in sequentibus ponemus. Ex iam igitur dictis patet similiter argentum uiuum non esse perfectiuum in natura sua, sed illud quod ex ipso producitur per artificium nostrum. Et similiter in sulphure & eius compari est inducere. Non ergo in his possibile est naturaliter naturam sequi, sed per nostrum artificium naturale. De natura Marchesitae, Magnesiae, & Tutiae. Cap. Lx. De aliis autem spiritibus naturalem necesse est nos facere traditionem, qui sunt scilicet Marchesita, Magnesia, & Tutia, impressionem magnam in corporibus facientes. Et ideo dicamus quid sint cum probationibus suis in hoc capitulo. Dicimus igitur, quod Marchesita duplicem habet in sui creatione substantiam, argenti uiui scilicet mortificati, & ad fixionem approximantis, & sulphuris adurentis. Ipsam autem habere sulphureitatem comperimus manifesta experientia. Nam cum sublimatur, ex illa emanat substantia sulphurea manifesta, comburens. Et sine sublimatione similiter perpenditur illius sulphureitas. Namsi ponatur ad ignitionem, non suscipit illam priusquam inflammatione sulphuris inflammetur & ardeat. Ipsam uero argenti uiui substantiam manifestatur habere sensibiliter. Nam albedinem praestat Ueneri meri argentiquemadmodum & ipsum argentum uiuum, & colorem in illius sublimatione coelestinum praestare, & luciditatem manifestam metallicam habere uidemus, quae certum reddunt artificem, illam has substantias continere in radice sua. Magnesia uero sulphur plus turbidum, & argentum uiuum magis terrcum & feculentum, & ipsum sulphur similiter magis fixum & minus inflammabile habere, per easdem probare experientias manifeste poteris, & ipsam magis naturae Martis approximare. Tutia uero, est fumus ipsorum corporum alborum, & hoc manifesta probatione perpenditur. Nam proiecto fumo mixtionis louis & Ueneris, adherente in spondilibus fabricae fabrorum, eandem impressionem facit cum ea. Et quod fumus Metallicus non redit, nec ipsa similiter sine alicuius corporis admixtione. Ideo cum fumus ipsa sit alborum corporum, alba non citrinat corpora, sed rubea. Nam citrinitas non est aliud, quam rubei & albi determinata proportio. Ideoque ipsa propter sui subtilitatem magis ad profundum corporis penetrat. Et ideo magis alterat quam suum corpus, & magis adhaeret in examine pauco artificio, quod iam tibi narratum est. Quaecumque igitur alterantur, per argenti uiui uirtutem, uel sulphuris, aut horum similium necesse est alterari, quoniam haec sola communicant in natura ad ipsa corpora. De natura Solis, siue Auri. Cap. Lxi. De corporibus nunc, ampliato sermone eorum intimam narremus essentiam. Et primo de Sole, postea de Luna, ultimo uero de aliis, secundum quod uidebitur expedire cum suis probationibus, quae per experimentum habentur. Est igitur Sol creatus ex subtilissima substantia argenti uiui, & clarissima fixura: & ex substantia pauca sulphuris mundi & purae rubedinis, fixi, clari, & a natura sua mutati, tingentis illam. Et ideo, quia contingit diuersitas in coloribus ipsius sulphuris, necesse est & auri citrinitatem diuersitatem habere similiter. Est enim quoddam magis, quoddam uero minus in citrinitate intensum. Quod autem sit ex subtilissima argenti uiui substantia, perpenditur & ipsum, quia argentum uiuum de facili illud suscipit. Non enim argentum uiuum aliud quam sue nature suscipit. Quod uero claram & mundam illius substantiam habuit, per splendentem eius fulgorem & radiantem manifestatur, non solum in die, uerum etiam in nocte se manifestantem. Quod uero fixam & sine sulphureitate comburente habeat, patet per omnem operationem illius ad ignem: nam nec minuitur, nec inflammatur. Quod uero ipsum sit sulphur tingens, patet per hoc, quod admixtum argento uiuo, ipsum in colorem transformat rubeum: & quod sublimatum forti ignitione de corporibus, ita quod illorum ascendat subtilitas, cum ea citrinissinum creat colorem. Patet igitur, quod cum pura eius substantia purum colorem generat, cum non pura non purum. Qui uero probationis suae citrinitatis ostensione indiget, sensum non habet: quia per uisum percipitur. Subtilissima igitur argenti uiui substantia ad fixionem deducta, & puritas eiusdem, & subtilissima sulphuris materia fixa, & non adurens, tota ipsius auri materia est essentialis. Maior uero argenti uiui, quam sulphuris in illo probatur quantitas, ideo maiorem argentum uiuum habet ingressionem in illud. Igitur quaecunque uolueris alterare, ad huius exemplar altera, ut ipsa ad aequalitatem eius perducas. Et modum iam ad illud nos dedimus. Et quia subtiles & fixas habuit partes, ideo potuerunt partes eius mulium densari. Et haec fuit causa ipsius magni ponderis. Per multam uero operatam a natura decoctionem, facta est ex illo paulatiua resolutio, & inspissatio bona, & ultima mixtio, ut cum ignitione liquescat. Ex praecedentibus igitur patet, quod multa quantitas argenti uiui est causa per perfectionis: multa uero sulphuris causa corruptionis, Et uniformitas in substantia, quae per mixtionem fit in decoctione naturali. Diuersitas uero in substantia, est causa corruptionis. Et induratio & inspissatio, quae per longam & temperatam perficitur decoctionem, est causa perfectionis, oppositum uero corruptionis. Igitur siceciderit super ipsum argentum uiuum sulphur non debite, necesse est secundum diuersitatem illius diuersas corruptiones adduci. Potest enim sulphur quod super illud cadit, fixum, non adustibile esse totum, aut totum adustibile, & fugiens in natura sulphuris: aut fugiens & non in natura sulphuris, aut partem fugientis, partem uero fixi tenere: sed in parte naturam sulphuris tenere, in parte uero non: aut totum mundum, aut medium immundum: aut multae quantitatis, aut paucae, superans in commmixto: aut paucae quantitatis superatum in illo, aut nec superans nec superatum: aut album, aut rubeum, aut mediocre. Ex his itaque omnibus diuersitatibus necesse fuit in natura diuersa creari corpora, & his similia: quas omnes oportet narrare nos cum probationibus manifestis. De natura Lunae, siue Argenti. Cap. Lxii. Iam ergo patet ex praecedentibus, quod si ceciderit sulphur mundum, fixum, rubeum, clarum, super substantiam argenti uiui puram, non superans, imo paucae quantitatis, & superatum, creatur ex hoc aurum purum. Si uero fuerit sulphur mundum, fixum, album, clarum, quod ceciderit super substantiam argenti uiui, fit argentum purum. Si in quantitate non superet, diminutam tamen habet puritatem ab auri puritate, & spissitudinem grossiorem, quam aurum. Cuius signum est, quod non densantur partes eius, in tantum ut auro componderet, nec ita fixam substantiam habet, ut illud. Signum est diminutio eius per ignem, & sulphur eius, quod non est fixum, nec incombustibile, causa est illius. Et quod sulphur in illo huius sit dispositionis, per illius paululam inflammationem probatur. Idem autem fixum & non fixum ad aliud quidem & ad aliud relatum esse, impossibile non est autumandum. Lunae enim sulphureitas ad auri sulphureitatem relata, non fixa, & commburens est. Ad aliorum uero sulphur corporum fixa, & non comburens. De natura Martis, siue Ferri. Item de effectibus Sulphuris, & Mercurii, deque causis corruptionis, & perfectionis. Cap. Lxiii. Iuero fuerit sulphur fixum terreum, argento uiuo fixo terreo commixtum, & haec ambo non purae, sed liuidae albedinis fuerint, cuius superantiae quantitas sit sulphuris fixi summe, fit ex his ferrum. Quoniam superantia sulphuris fixi fusionem prohibet. Ideoque ex hoc relinquitur, sulphur uelocius liquefactionis festinantiam per opus fixionis perdere, quam argentum uiuum. Non sixum uero uidemus citius quam argentum uiuum liquescere. Ex his uero manifestatur causa uelocitatis fusionis & tarditatis in corporum unoquoque. Nam quod plus de fixo habet sulphure, tardius, quod uero plus de adurente, facilius & citius fusionem suscipit. Quod satis aperte relinquitur a nobis esse monstrandum. Quod uero ipsum fixum tardiorem faciat fusionem, manifestatur per hoc, quod ipsum nunquam, nisi calcinetur, figitur, & calcinatum nullam dat fusionem. Ergo in omnibus illam impedire debet. Quod uero nisi calcinetur non figatur, patet experimento illius, qui illud figit non calcinatum, quoniam ipsum inuenit semper fugere, donec in terram uertatur. Cuius similitudo est calcis naturae. Hoc autem minime in argento uiuo contingit, quoniam figi potest absque hoc, quod in terram uertatur, & figi similiter cum conuersione illius in terram potest. Nam per festinationem ad eius fixionem, quae per praecipitationem perficitur, figitur, & in terram mutatur. Per successiuam uero illius iterata uice sublimationem figitur similiter, & non in terram uertitur, imo fusionem dat metallicam. Hoc autem manifestum est, & illi probatum, qui utrasque fixiones illius expertus est, usque in illius consummationem per festinam praecipitationem, & tardam, per successiuas sublimationes. Uidit enim & inuenit sic, ut a nobis scriptum suscepit. Et illud ideo quoniam uiscosam & densam habet substantiam: cuius signum est contritio illius, cum imbibitione & mixtione cum rebus aliis. Sentitur enim in illo manifeste uiscositas illius per multam adhaerentiam. Densam autem substantiam illud habere, manifeste uidet monoculus per illius aspectum, & per ponderationem sui immensi ponderis. Auro enim praeponderat, cum in natura sua est, & est similiter fortissimae compositionis, ut narratum est. His igitur relinquitur, ipsum posse figi sine illius humiditatis consumptione, & absque in terram conuersione. Propter enim bonam partium adhaerentiam, & fortitudinem suae mixtionis, si quo modo partes illius inspissentur per ignem, ulterius non permittit se corrumpi, neque per ingressionem fumosae flammae in illud se in fumum ulterius eleuari permittit: quoniam rarefactionem sui non patitur, propter suam densitatem & carentiam adustionis, quae per sulphureitatem combustibilem, quam non habet, perficitur. Per hoc igitur inuentum est inuentione ueridica duorum secretorum genus mirabile duplex. Unum scilicet, Causae corruptionis uniuscuiusque metallorum per ignem: quarum una est inclusio adurentis sulphureitatis in illorum substantiae profundo, per inflammationem illa diminuentis, et exterminantis in fumum ultima consumptione, quantumcunque in illis argentum uiuum bonae fixionis extiterit. Altera uero est multiplicatio flammae exterioris super illa penetrantis, & secum in fumum resoluentis, cuiuscumque fixionis in eis ipsum sit. Tertia uero est rarificatio ipsorum per calcinationem. Tunc enim flammauel ignis in illa penetrare potest, & ipsa exterminare. Si igitur omnes corruptionis causae conueniant, maxime corpora corrumpi necesse est. Si uero non omnes, remittitur corruptionis uelocitas uniuscuiusque corporis, secundum remissionem illarum. Secundum genus est bonitas, quae per ipsum consideratur in corporibus. Quia igitur argentum uiuum propter nullas causas exterminationis, se in partes compositionis suae diuidi permittit ( quia aut cum tota sua substantia ex igne recedit, aut cum tota in illo permanens stat ) notatur in eo necessario perfectionis causa. Laudetur igitur benedictus & gloriosus Altissimus: qui creauit illud: deditque illi substantiam, & substantiae proprietates, quas non contingit ex rebus ullam in natura possidere, ut in illa possit inueniri haec perfectio, per artificium aliquod, quod in illo inuenimus potentia propinqua. Ipsum enim est, quod ignem superat, & ab igne non superatur: sed in illo amicabiliter requiescit, eo gaudens. De natura Ueneris, siue aeris. Cap. Lxiiii. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus, quod si fuerit sulphur immundum, grossum, fixum, secundum sui maiorem partem: secundum uero sui minorem non fixum, rubeum, liuidum secundum totum non superans neque superatum, & ceciderit super argentum uiuum grossum, ex eo aes creari necesse est. Horum itaque omnium probationem adducere per data ex natura illorum contingit. Nam cum illud ad inflammationem deponitur, flammam ex eo sulphuream discernere poteris, quae sulphuris non fixi est signum. Et deperditio quantitatis eius per exhalationem, per frequentem eius combustionem, sulphur illud fixum habere significat. Nam ex ea, fit illius fusionis retardatio, & induratio substantiae ipsius, quae signasunt, multitudinis fixi sulphuris ipsius. Quod illud autem sit rubeum immundum, adiunctum argento uiuo immundo, significatur per sensum: unde alia probatione non indiget. Experimento itaque elicias secretum. Uides enim omnem rem caloris actione in terram mutatam, cum facilitate solui, & ad aquae naturam redigi. Hoc autem contingit propter partium subtiliationem ab igne. Res igitur magis subtilis in natura propria ad hanc terream naturam reducta, magis subtiliatur. Igitur magis soluitur: ita & quae maxime, maxime. Ex his igitur patet causa corruptionis, & infectionis horum duorum corporum, Martis scilicet & Ueneris: quia est per sulphur multae quantitatis fixum, & non fixum paucae in Uenere minimae uero in Marte, Cum igitur sulphur fixum in fixionem deuenit per calorem ignis, eius partes subtiliantur: sed pars illa que est in aptitudine solutionis suae substantiae soluitur: cuius signum est expositio horum duorum corporum ad uaporem aceti. Nam per illud floret in superficie illorum sulphuris eorum aluminositas, per calorem in illo creata subtiliatiuum. Et si posueris haec duo corpora in liquorem ponticum, soluentur de facili per ebullitionem multe illorum partes. Et si respexeris in mineris horum duorum, manifestam inuenies ex eis solutam aluminositatis substantiam distillare, & in illis adhaerere: quae aluminositas per ponticitatem & facilem solutionem in aquam mutatur. Non enim ponticum, & facile solubile reperitur aliud quam alumen, & quod illius nature est. Nigredo uero in utroque horum duorum corporum ad ignem creatur propter sulphur non fixum, quod in illis concluditur: multum quidem in Uenere, parum uero in Marte, et ad naturam fixi approximans. Ideoque non de facili talem impressionem de Marte remoueri est possibile. Iam igitur patuit, ex sulphure non fixo fusionem fieri, & fusionem adiuuari: ex fixo uero fusionem non fieri, & fusionem impediri. Ex argento uero uiuo fixo non est necesse fusionem non fieri, & fusionem impediri. Illud scit necessario uerum esse, qui nullo ingeniorum fusionis, sulphur potuit conseruare in fusione post illius fixionem. Argentum uero uiuum figi potuit per frequentem sublimationis reiterationem ad illud, eo bonam fusionem suscipiente. Ex hoc itaque manifestum est, corpora esse maioris perfectionis, quae plus argenti uiui sunt continentia: quae uero minus, minoris perfectionis. Studeas igitur in omnibus tuis opeibus, ut argentum uiuum in commixtione superet. Et si per solum argentum uiuum perficere poteris, preciosissimae perfectionis indagator eris, & eius perfectionis, quae nature uincit opus. Mlundare enim poteris intime, ad quod natura non peruenit. Probatio uero eius, quod ea quae maioris argenti uiui quantitatem sunt continentia, maioris sint perfectionis, est scilicet facilis susceptio argenti uiui. Uidemus enim corpora perfectionis amicabiliter argentum uiuum suscipere. Ex praecedentibus itaque sermonibus relinquitur, duplicem esse in corporibus sulphureitatem. Unam quidem in profunditate argenti uiui conclusam, in principio suae mixtionis, alteram uero superuenientem. Quarum altera cum labore tollitur, alteram uero nullo artificiorum ingenio, quod per ignem perficitur, possibile est tolli, ad quod possit nostra operatio congrue ac utiliter peruenire, cum iam cum eo ad eandem cerationem unitum factum est. Et hoc experimento probatur, quod sulphurcitatem adustibilem uidemus per ignem deleri, sulphureitatem uero fixam minime. Si igitur dixerimus corpora calcinatione mundari, intelligas utique a terrea substantia, quae non in radice suae naturae unita est. Quoniam unita mundare per ignis ingenium non est possibile, nisi adueniat argenti uiui medicina occultans & contemperans illam, aut illam de commixto separans. Separatio autem terreae substantiae in radice naturae metallo unitae ab eius commixto fit. Aut per eleuationem cum rebus substantiam argenti uiui eleuantibus, & sulphureitatem dimittentibus propter conuenientiam cum eis, ut est Tutia & Marchesita, quoniam fumi sunt, quorum maior pars argenti uiui est quantitas, quam sulphuris. Et huius experientiam uides, quoniam si forti & subita fusione haec coniunxeris cum corporibus, spiritus secum adducent corpora in fuga sua. Ideoque cum eis eleuare poteris. Aut cum lauatione per argenti uiui commixtionem, quam narrauimus. Argentum enim uiuum tenet quod suae naturae est alienum uero respuit. De natura Iouis, siue Stanni. Caput. Lxu. Hac igitur inuestigatione proposita, nostrum propositum sequentes innuimus, quod si sulphur fuerit in radice commixtionis, fixione pauca participans, album albedine non pura, non superans, sed superatum, cum argento uiuo secundum partem fixo, secundum partem uero non fixo albo non puro commixto, sequetur ex eo stannum. Et horum probationem per praeparationem inuenies. Quia si stannum calcinaueris, senties ex illo sulphuris foetorem: quod signum est sulphuris non fixi. Et quia flammam non dat, ne putes illud fixum. Quia non propter fixionem, sed propter superantiam argenti uiui, in commixtione saluantis a combustione flammam non dat. Probatur itaque duplex in stanno susphureitas: duplex item argenti uiui substantia. Una quidem sulphureitas quae est minus fixa, qui cum calcinatur foetet ut sulphur. Per primam probatur mixtionis experientia, Altera per continuationem illius in calce sua ad ignem, quam habet, quia magis fixa non foetet. Probatur uero duplex argenti uiui substantia in illo, quarum una est non fixa, altera fixa: quia ante illius calcinationem stridet, post uero triplicem ipsius calcinationem non stridet, quod est, quia eius argenti uiui fugitiui substantia stridorem faciens euolauit. Quod uero argenti uiui substantia fugitiua sit causa stridorem faciens, probatur per lauationem plumbi cum argento uiuo. Quia si cum argento uiuo plumbum lauetur, & post lauacrum eius illud fuderis cum igne, non superante suae fusionis ignem, remanebit cum eo argenti uiui pars, quae plumbo stridorem adducit, & illud in stannum conuertet. E conuerso uero, per mutationem stanni in plumbum illud considerare potes. Nam per multiplicem calcinationis reiterationem ad illud, & ignis illi magis conuenientis ad reductionis administrationem, in plumbum conuertitur, maxime uero cum per subtractionem suae scoriae cum magno calcinatur igne. Et de harum substantiarum diuersitatibus certificari poteris per ingenia conseruationis illarum in instrumentis propriis, & ignis modo eas diuidentis: ad quem nos peruenimus cum instantia, & uidimus cum certificatione nostra, nos uerum per illud esti masse. Quid igitur sit quod post remotionem duorum non fixorum ex loue, scilicet sulphuris & argenti uiui remansit, te certum reddere nos expedit: ut complete cognoscas ipsius Iouis compositionem. Est igitur illud liuidum, ponderosum, ut plumbum: maiori tamen albedine plumbo participans. Est igitur plumbum purissimum. Et est in ipso aequalitas fixionis duorum componentium, argenti uiui scilicet, & sulphuris. Non autem aequalitas quantitatis: quoniam in commixtione uincit argentum uiuum: cuius signum est facilitas ingressionis in illud argenti uiui in natura sua. Igitur si non maioris argenti uiui in illo esset quantitas, non adhaereret illi in natura sua sumptum de facili. Id eoque non adhaeret Marti, nisi subtilissimo ingenio: nec Ueneri propter paucitatem argenti uiui in illa, in commixtione sua. Ex hoc igitur patet, quia difficillime Marti adhaeret. Ueneri uero facilius propter maiorem copiam argenti uiui in ea: cuius signum est fusio illius facilis, Martis uero difficillima. Fixio uero harum duarum substantiarum, ad firmam approximat fixionem: non autem fixa propterea est perpetuo. Et huius est probatio, ipsius corporis calcinatio: & post calcinationem ad fortissimum ignem expositio. Nam per eum non fiet diuisio, sed tota ascendet substantia: purificata tamen magis. Uidemus ergo substantiam sulphuris in stanno adurentem facilius separari, quam in plumbo. Et huius experimentum uides per facilem louis indurationem, calcinationem, & meliorationem sui fulgoris. Ideoque considerauimus haec corrumpentia in radice illius non fuisse, sed ei postea aduenerunt. Et quia in prima commixtione non fuerunt illi multum coniuncta ideo facile possunt separari. Ideoque alterationes in eo sunt uelocis operis, mundificatio uidelicet, induratio & illius fixio, Et hara causas per ea quae iam a nobis tradita sunt, manifeste considerare potes. Et quia post has operationes, calcinationem scilicet & reductionem considerauimus in fumo suo per magnam eleuationem. & ignis expressionem, & uidimus illum ad citrinitatem pertingere, cum hoc sit de proprietate Sulphuris calcinati, aestimauimus aestimatione uera, in qua fuimus certificati, sulphuris fixi naturam illud secum multam continere. Qui igitur uoluerint in hac nostra scientia uidere ueritatem, inuestigationem horum omnium perstudeant cum sedulitate operis, donec per eam principia ipsorum corporum, & proprietatem spirituum inueniant inuentione certa non coniecturali, quam tradidimus in hoc nostro uolumine sufficienter ad artis exigentiam. De natura Saturni, siue Plumbi. Cap. Lxui. Restat nos igitur de Saturno descriptionem ponere. Et dicimus, quod non diuersificatur a loue post calcinationis reiterationem ad illius naturam reductio, nisi quod immundiorem habet substantiam a duabus substantiis commixiam grossioribus, sulphure scilicet & argento uiuo. Et quod sulphur in illo comburens, est sui argenti uiui substantiae magis adhaesiuum, & quod plus habet de substantia sulphuris fixi ad compositionem suam, quam Iupiter. Et harum probationes per experientias manifestas adducemus. Quod igitur ipsum sit maioris terreae feculentiae, quam lupiter, manifestatur per uisum, & per lauacrum eius ab argento uiuo, in hoc, quod plus per lauacrum emanat feculentiae ab eo, quam a loue, & quod primum gradum calcinationis suscipit facilius quam Iupiter quod est signum multae terreitatis. Nam corpora pluris terreitatis facilioris inuenimus calcinationis, & terreitatis paucae difficilioris calcinationis. Et huius est probatio, difficillima Solis calcinatio completa. Et quod non rectificatur eius foeditas per calcinationis reiterationem sicut in Ioue, quod est signum maioris foeditatis in principiis eius ex natura sua, quam louis. Quod uero sulphuris quantitas combustibilis magis sit argenti uiui substantiae adhaesiua in eo quam in loue, significatur per hoc, qui non separatur de eo in fumum quantitas notanda, quin sit citrini coloris multae citrinitatis, cuius similiter est quod in fundo inferiori ex eo remansit, id quod necessario unius trium horum esse signum relinquitur, aut nullius quantitatis sulphuris combustibilis in eo, aut paucissimae, aut multum coniunctae, in principiorum propinquitate ad radicem commixtionis. Sed certificati sumus per illius odorem, ipsum alicuius esse quantitatis, & non paucae, immo multae, quia non remouetur ab eo odor sulphureitatis in breui tempore. Ideo considerauimus consideratione qua certi sumus, sulphur comburens illius sulphuri non comburenti ad naturam fixi approximanti. in argenti uiui substantia uniformiter esse commixtum. Ideo cum scandit fumus eius, necessario cum sulphure non comburente scandit, de cuius proprietate est citrinitatem creare. Quod uero maior quantitas sulphuris non adurentis sit in ipso quam in Ioue, a nobis adductum est cum ueritate, per hoc quod uidemus totum colorem ipsius in citrinum mutari, louis uero in album, in calcinationibus suis. Et ideo in hoc nobis aperta est uia causae inuestigationis huius operis, per quod in calcinatione mutatur Iupiter facilius in durum quam Saturnus, non autem in tarditatem liquefactionis uelocius quam Saturnus. Et illud ideo, quoniam causa duritiei naturae est sulphur, & argentum uiuum fixum. Causa uero liquefactionis est duplex argentum uiuum scilicet, & sulphur combustibile, quorum alterum, quo ad fusionis perfectionem, sufficit in unoquoque gradu eius, cum ignitione scilicet, & sine ignitione, scilicet argentum uiuum. Quia igitur in loue est multa argenti uiui quantitas non uere fixi, remanet in illo multa liquefactionis uelocitas, & non remouetur ab illo faciliter. Causa uero mollificationis est duplex, argentum scilicet uiuum, & sulphur combustibile. Quia igitur remouetur sulphureitas comburens ex loue facilius quam ex Saturno, ideo ex eo altera causarum molliciei remota, necesse est illud indurari calcinatum. Saturnus uero quia utriusque mollitiei causas fortiter habet coniunctas, non facile induratur. Est tamen diuersitas in mollitie per argentum uiuum, & mollitie per sulphur: quia mollities per sulphur est cessiua, mollities uero per argentum uiuum extensiua est. Et hoc necessario probatur per hoc, quod uidemus corpora multi argenti uiui multae extensionis esse, corpora uero pauci, paucae. Et ideo Iupiter facilius & subtilius extenditur quam Saturnus, Saturnus facilius quam Uenus, Uenus quam Mars, Luna subtilius quam lupiter, Sol uero quam Luna subtilius. Patet igitur, quod causa indurationis est argentum uiuum fixum, aut sulphur fixum. Causa uero mollitiei est opposita. Causa uero fusionis est duplex, sulphur non fixum, & argentum uiuum cuiuscunque generis. Sed sulphur non fixum necessario est causa fusionis sine ignitione. Et manifeste uides huius rei experientiam, per proiectionem arsenici super corpora difficilis fusionis: facit enim ea facilis fusionis, & sine ignitione. Causa uero fusionis facilis est & similiter argentum uiuum. Causa uero fusionis cum ignitione est argentum uiuum fixum. Causa igitur impedimenti fusionis cuiuscumque est sulphur fixum. Per hoc itaque maximum poteris elicere secretum. Quod cum plurimae argenti uiui quantitatis corpora maximae perfectionis sint inuenta, pluris utique quantitatis argenti uiui corpora a perfectione diminuta perfecto magis approximare necesse est. Itaque & multae sulphureitatis corpora plurimae corruptionis esse contingit. Quam ob rem igitur ex iam dictis patet, louem maximae perfecto approximare, cum perfectionis plus participet, Saturnum uero minus, minus uero ad huc Uenerem, minime uero Martem, eo ex quo perfectio dependet. Aliter autem ex medicina complente, & defectum supplente, & perfectius attenuante ad profundum, corporum spissitudinem, & sub splendentis fulgoris substantia eorundem palliante fuscedinem, se habere contingit. Ex hac enim maximae perfectibilis Uenus existit, minus uero Mars adhuc minus Iupiter, minime uero Saturnus. Ex his igitur repertum est laboris inuestigatione ueridica, ex corporum diuersitate, diuersas inueniri cum praeparatione medicinas. Alia enim eget medicina, durum ignibile, alia uero molle & non ignibile corpus. Hoc quidem mollificante, & ad profundum attenuante, & in sua aequante substantia. Illud uero indurante & inspissante occultum eius. Ex his igitur nos expedit ad medicinas transire, cum manifestis experientiis, ponentibus nobis causas inuentionis diueriarum medicinarum, & quod diminutum relinquant, & quod ad complementum deducant. Secunda Pars Huius Secundi Libri, De Medicinis in genere, & de necessitate perfectionis medicinae, omnia imperfecta perficiente, atque ex quare melius & propinquius eliciatur. Uniuscuiusque corporis imperfecti, similiter & argenti uiui necessario fore duplicem medicinam, unam scilicet ad album, alteram uero ad rubeum, a quibus tamen omnibus excusamur per unicam perfectissimam. Cap. Lxuii. Probamus igitur, spiritus corporibus mais assimilari, per hoc, quod magis corporibus uniuntur & amicabilius, quam alia in natura. Per hoc ergo adductum est nobis inuentione prima, hoc esse corporum alterationis medicinam ueram. Ideoque omni quo potuimus ingeniorum genere nos ipsos exercuimus ut per illos, imperfectorum unumquodque corporum, mutatione firma in perfectum lunare & solare transformaremus corpus. Quamobrem ex eisdem medicinam diuersam ex diuersa alterandorum intentione creari necesse accidit. Cum sint igitur duplicis generis metalla alterationis, argentum uiuum scilicet perfectione coagulabile, & a perfectione diminuta corpora. & haec iterum multiplicia, alia quidem dura ignibilia, alia uero mollia non ignibilia. Dura quidem ignibilia, ut Mars & Uenus. Mollia uero, ut lupiter & Saturnus. Necesse est & materiam similiter perfectiuam multiplicem esse. Alia etenim eget argentum uiuum materia perficiente. alia uero corpora transformanda. Quinetiam alia egent dura ignibilia, ut Uenus & Mars, alia uero mollia non ignibilia, ut Saturnus & lupiter. Et haec utraque utriusque generis cum ad se inuicem differant in natura, similiter diuersam ea egere medicinam necessario accidit. Unius aetenim generis sunt Mars & Uenus, sed in speciali quadam proprietate differunt. Etenim hic non fusibilis: illa uero fusibilis. Ideoque alia quidem Mars, alia uero Uenus medicina perficitur: & hic quidem ex toto immun dus est, illa uero non. Et hic quidem quadam albedine fusca, illa uero rubedine & uiriditate participat: quae in medicina diuersitatis necessitatem imponunt consimiliter. Alterius etiam generis mollitiei corpora, scilicet lupiter & Saturnus, cum hic & similiter differant, diuersa medicina ea similiter egere necesse est. Est enin hic quidem mundus scilicet Iupiter: ille uero non. At uero & haec quidem mutabilia omnia, nunc Lunaria, nunc Solaria efficiuntur corpora: ideoque necesse est uniuscuiusque duplicem materiam fore. Unam quidem citrinam, in citrinum mutantem solare corpus: alteram uero albam in album Lunare corpus mutantem similiter. Cum ex quatuor igitur imperfectorum corporum unicuique duplex materia adinueniatur, Solaris uidelicet & Lunaris, Octo in summa erunt medicinae omnes corpora perficientes. in forma bona. Perficitur & similiter argentum uiuum in Solare & Lunare: ideoque & medicinae alterantis illud duplicem differentiam esse contingit. Decem igitur erunt omnes medicinae, quas inuenimus cum totalitate sua ad cuius libet imperfecti alterationem completam. Uerum utique cum diuturni laboris instantia, et magnae indagationis industria excusari uolumus ab inuentionis labore harum decem medicinarum per unius beneficium medicinae: & inuenimus inquisitione longa, necnon & laboriosa maxime, & cum experientia certa, medicinam unam, qua quidem durum mollescit, & molle induratur corpus, & fugitiuum figitur, & illustratur foedum splendore inenarrabili, & eo qui supra naturam consistit. Ideoque omnium harum medicinarum expedit singulum sermonem adducere, cum causis suis, & manifestis probationum experientiis. Primum igitur medicinarum decem seriem, & dehinc quidem corporum omnium, deinde uero argenti uiui, dehinc uero & ultimo ad perficientis magisterii medicinam transeundum, cum tamen praeparatione indigeant imperfecta. Ideo ne propter insufficientiam traditionis artis mordeamur ab inuidis, afferamus in primis narrationem de imperfectorum praeparationibus, earum inuentionis causae necessitatem ponentes, quibus quidem in nostro artificio efficiantur congrua, perfectionis albedinis & rubedinis in unoquoque gradum medicinam suscipere, & ab eadem perfici. Dehinc uero addendum medicinarum omnium narrationem sufficientem & congruam. Unicuique imperfectorum corporum suam praeparatio nem esse adhibendam. Caput. Lxuiii. Exiam ergo a nobis narratis sermonibus apparet quid superfluum quidue diminutum ex operibus natura relinquat in unoquoque eorum, quae imperfecta sunt corpora, secundum sufficientem partem: secundum uero complementum quae in superioribus obmisimus, hic complebimus sufficienti sermone. Primum igitur, cum corpora imperfectionis mutabilia duplicis generis esse contingat mollia scilicet, & ignibilia, ut Saturnus & Iupiter Dura & non fusibilia, aut cum ignitione fusibilia, ut Mars & Uenus: hic quidem non fusibilis, illa uero cum ignitione: necessario nos natura informando edocuit, ex illorum diuersitate essentiarum, in radice naturae diuersas praeparationes secundum exigentiam illis administrare. Sunt itaque unius generis transformanda imperfectionis corpora duo necessario: plumbum scilicet, quod μέλαν id est nigrum dicitur, & per artem Saturnus: & plumbum stridens, quod λευκὸν id est album dicitur. Et in hac sententia Iupiter, quae a se inuicem sunt diuersa in sui occulti profundo ex radice suae naturae innata, & in manifesto similiter: quia Saturnus, fuscus, liuidus, ponderosus, & niger, fine stridore totaliter mutus. Iupiter autem albus, liuens parum, multum uero stridens, & modico sono tinnitum adducens: quorum differentiam in profundo illorum tibi cum manifestis experientiis monstrabimus ex illarum causis necessariis. Ex quibus secundum magis & minus, praeparationis ordinem colligere bonae mentis artificem contingit. Primo igitur secundum ordinem corporum praeparationem narremus: postea uero & ipsius argenti uiui coagulabilis. Sed & primo unius generis, molliciei scilicet, post hoc uero & alterius. Primi quidem generis corporum ponatur Saturni praeparatio & louis: postea uero & aliorum, secundum suum ordinem determinatum. Quia in praeparatione corporum nihil superfluum ex profundo ipsius remouendum: sed ex manifesto potius. Imperfectorum metallorum defectum, medicina suppleri, superfluum uero praeparatione tolli oportere. Cap. Lxix. Saturni uero praeparatio multiplex adhibetur essentiae, & louis similiter, secundum ipsorum multiplicis perfectioni approximationis, aut elongationis ab ea gradum. Cum sit igitur aliud ex corrumpentibus quidem illorum profundo adueniens ex ipsorum naturae radice innata, sulphureitatis scilicet terreitas, atque impuritas terrae argenti uiui, illorum creationis principiis essentiali natura commixta. Aliud uero superueniens post primam illorum mixtionem, corruptionem adducens, & sunt primi generis sulphureitas comburens, & illius impuritas, & argenti uiui substantia foeda: quae omnia sunt Saturni & louis perfectionis substantiam corrumpentia. Sed horum quidem alterum impossibile est remoueri per alicuius industriae medicinam, primi ordinis. Alterum uero paruo adminiculo remoueri contingit. Hoc quidem remouendum esse impossibile aduenit, propter hoc, quod in principiis naturae propriae huius generis corporum in ueram essentiam commixta fuerunt, & uera essentia facta sunt. Ideoque cum non sit possibile ueram rei cuiusque in natura remouere essentiam, re permanente, non fuit possibile ab eis haec corrumpentia delere. Quamobrem igitur putauerunt quidam Philosophorum, per hoc ad artem non posse perueniri. Sed nos quidem & nostro tempore hanc inquirentes scientiam, peruenimus ad hoc idem, quod & similiter nullo ingeniorum praeparationis modo potuimus corpora illustrare, cum complemento sui fulgoris lucidi, quin contingeret illa ex toto infici, & denigrari potius. Propter hoc igitur & nos similiter in stuporem adducti, multi temporis spacio sub desperationis umbraculo delituimus. Redeuntes tamen in nos ipsos, & nosipsos torquentes immensae cogitationum meditationis afflictionibus, respeximus a perfectione corpora diminuta in profundo suae naturae foeda existere, & nihil ex eis fulgidum inueniri, cum in eis secundum naturam non sit. Non enim inuenitur in re quod in illa non est. Cum igitur nihil perfecti in illis inueniatur, necessario & in eisdem nihil superfluum inueniri relinquitur in diuersarum substantiarum separatione in illis, & in profundo suae naturae. Ideoque per hoc inuenimus aliquid diminutum in illis fuisse, quod compleri necessario accidit per materiam sibi conuenientem, & diminutum complentem. Est igitur diminutum in illis scilicet paucitas argenti uiui, & non recta spissatio eiusdem. Igitur complementum erit in illis argenti uiui multiplicatio, & spissatio bona, & fixio permanens. Hoc autem per medicinam ex illo creatam perficitur. Haec enim cum ex argento uiuo sit in esse deducta, per beneficium illius luciditatis & splendoris, illorum fuscedinem palliando celat & tegit, & splendorem educit, & in fulgorem conuertit. Cum enim argentum uiuum in medicina praeparatum per nostrum artificium sit mundatum, & in substantiam purissimam & fulgidissimam redactum, proiectum super diminuta a perfectione illustrabit, & sua fixione perficiet. Hanc uero medicinam in sua narrabimus oratione. Relinquitur itaque ex praeiacentibus necessario, duplicem fore perfectionis inuentionem necessariam, unam quidem per materiam quae de mixto substantiam foedam separat, alteram uero per medicinam quae illam sui fulgoris splendore palliando tegat, & illustrando decoret. Cum nihil igitur superfluum, sed potius diminutum, in profundo corporum contingat reperiri: si quid omnino superflui remoueri expedit, necesse est id ex manifesto suae naturae superueniens, & tolli & moueri diuersis cum praeparationibus, quas in hac oratione nos expedit enarrare: primum quidem in eadem oratione Iouis & Saturni, ultimo uero & aliorum secundum ordinem. De praeparatione Saturni & Iouis. Cap. Lxx. Praeparantur igitur Saturnus & lupiter praeparationibus multiplicibus secundum maioris perfectioni approximationis necessitatem, communi scilicet, & speciali praeparationis modo. Communis quidem est, per gradus approximationis ad perfectionem multiplices. Est enim unus gradus approximationis, scilicet fulgor ex substantia munda: alter uero durities, cum suae fusionis ignitione: tertio uero fixio, per remotionem fugitiuae substantiae. Mundificantur igitur & fulgida finnt tripliciter: aut per res mundificantes, aut per calcinationis modum & reductionis, aut per solutionem. Per res igitur depurantes mundantur dupliciter: aut in calcem redacta, aut in natura corporum. In calcem uero redacta, purificantur in hunc modum: aut per sales, aut per alumina, aut per uitrum. Et est, ut cum corpus calcinatum extiterit, tunc infundatur super eorum calcem aluminum aut salium aqua, aut commisceatur cum ea uitrum, & reducatur in corpus. Hoc igitur toties super haec corpora alternata uice reiteretur, quousque munda complete se ostendant. Nam cum sales & alumina & uitrum fundantur fusione alia quam corpora, ideo ab illis separantur, & secum terream substantiam ducunt, relicta sola corporum puritate. In natura uero corporum similiter, & per eundem depurantur modum. Et est, ut limentur subtilissime haec duo corpora: post hoc uero cum eisdem ad ministrentur aluminibus, salibus, & uitro uidelicet, & postea in corpus reducantur. Et sic alternata uice reiteretur, quousque mundiora appareant. Mundantur & per argenti uiui lauacrum, cuius modum attulimus. Mundificantur & haec similiter utriusque generis corpora per reiterationis uicem calcinationis ad illa, & reductionis similiter, cum sufficientia sui ignis, quousque mundiora appareant. Per hanc enim mundantur a perfectione haec diminuta corpora, a duplici corrumpente substantia, hac quidem inflammabili & fugitiua, illa uero terrea feculentia. Et illud ideo, quia ignis omnem fugitiuam substantiam eleuat & consumit. Et idem ignis similiter in reductionis modo omnem substantiam terrae diuidit cum proportione sua. Et hanc proportionem in alio nostro uolumine, quod de persectionis inuestigatione intitulatur conscripsimus: quod secundum ordinem hunc praecedit librum. In illo enim quaecunque inuestigauimus, secundum nostrae mentis rationem scripsimus, hic uero quod uidimus & tetigimus complete, secundum scientiae ordinem determinauimus. Mundificantur & haec utique similiter per solutionem suae substantiae, cuius modum iam diximus, & per reductionem similiter eius, quod ex eis dissolutum extiterit. Inuenitur enim illud mundius & perfectius quam alio quopiam praeparationis genere, hoc eodem praeparationis modo. Et huic modo non comparatur modus, nisi qui per sublimationem perficitur, & ideo huic aequipollet. Est & similiter praeparatio illis, induratio suae mollis substantiae, cum ignitione suae fusionis. & est, ut ingeniemur illis permiscere argenti uiui substantiam fixam in profundo illorum: aut sulphuris fixi, aut sui comparis, aut cum rebus duris, & non fusibilibus, sicut est calx Marchesitae & Tutiae. Haec etenim cum illis uniuntur & amicantur, & illa indurant, quousque non fundantur, antequam igniantur. Et per medicinam perficientem hoc idem completur similiter cuius narrationem ponemus. Et est similiter alius praeparationis modus, per remotionem suae fugitiuae substantiae. Et hic quidem perficitur per conseruationem illorum post primum calcinationis gradum, in igne illis proportionali. Et quia ordo in modis praeparationis contingit necessario, ideo ponemus ordinem completum ex illis. Primo igitur mundetur ex eis omnis substantia fugitiua & adustiua corrumpens. Dehinc uero terrea superfluitas deleatur. Post hoc soluantur & reducantur, aut per lauacrum argenti uiui lauentur complete. Et hic ordo utilis & necessarius est. Specialis attamen horum corporum praeparatio, primum quidem Iouis est multiplex. Una quidem per calcinationem: & per hanc induratur eius substantia magis, quod Saturno non euenit. Etiam per alumina similiter: haec enim proprie Iouem indurant. Altera uero per conseruationem eius in igne suae calcinationis. Per hanc enim stridorem amittit, & corporum similiter fractionem: quod Saturno similiter non contingit, quia stridorem non habet, nec corpora frangit, & per calcinationis reiterationem similiter ab acuitate salis stridorem amittit. Saturni uero secundario est praeparatio specialis, scilicet per calcinationem a salis acuitate: per hanc enim induratur, & per talck specialiter dealbatur, & per Marchesitam & Tutiam. Modos uero omnes praeparationum determinauimus completius, in libro qui de perfectionis inuentione intitulatur, quoniam in hoc abbreuiauimus summas illarum. De praeparatione Ueneris. Cap. Lxxi. Imitantes igitur praemissorum ordinem, durorum corporum praeparationes narremus. Primo igitur Ueneris, deinde uero Martis. Est igitur Ueneris multiplex praeparationis modus. Alius quidem per eleuationem: alius uero sine eleuatione perficitur. Per eleuationem uero est modus, scilicet, ut accipiatur tutia, cum qua Uenus magis conuenit, & cum ea per ingenia uniatur. Deinde uero in suo sub limationis uase ponatur ad sublimandum, & per excellentissimum gradum ignis, eius eleuetur pars subtilior, quae fulgidissimi splendoris inuenta est. Uel cum sulphure misceatur per minima, & postea eleuetur per modum suum eleuationis iam dictum. Sine sublimatione uero praeparatur, aut per res mundificationem facientes, aut in calce sua, aut in corpore, uelut tutia, sales, & alumina: aut per argenti uiui lauacrum, cuius modum attulimus: aut per calcinationes & reductiones, ut in aliis narratum est: aut per solutiones & reductiones eius quod solutum est ad naturam corporis: aut per argenti uiui lauacrum mundificatur, sicut & corpora reliqua a perfectione diminuta. De praeparatione Martis, Cap. Lxxii. Martis uero praeparatio est similiter multiplex. Quedam enim per sublimationem, quandam uero sine sublimatione completur, quae uero per sublimationem fit cum arsenico, cuius modo hic est. Ingeniemur quam profundius possumus eidem arsenicum non fixum unire, ut cum fusione cum eo liquescat. Postea uero sublimetur in uase propriae sublimationis. Et haec praeparatio melior & perfectior inter caeteras reperitur. Est & alia praeparatio ipsius Martis per arsenicum, sublimatum ab eo multoties, quousque maneat quantitas aliqua ipsius arsenici. Hoc enim si reductum fuerit, emanabit album fusibile mundum praeparatum. Est & similiter modus tertius praeparationis eiusdem per fusionem illius cum plumbo & tutia. Ab his enim fluit mundum & album. Sed quoniam ne minus sufficienter dixisse uideamur, cum nos determinaturos esse promisimus de duorum corporum ingeniosa mollificatione, atque mollium induratione, per calcinationis modum, ideo illum non omittamus: sed mollium quidem primo, durorum uero postea. Et est scilicet, ut soluatur argentum uiuum praecipitatum, & soluatur corpus calcinatum, de cuius intentione sit indurari. Et hae ambae solutiones misceantur, & ex eis alternata uice calcinatum corpus misceatur, terendo, & imbibendo, & calcinando, & reducendo, quousque durum fiat & cum ignitione fusibile. Hoc idem & cum corporum calce, & tutia & marchesita calcinatis, solutis, & imbibitis, perfici complete contingit. Et quanto quidem haec mundiora, tanto & perfectius mutant. Mollificantur similiter & dura corpora cum ingenio consimili. Et est scilicet, ut cum arsenico toties coniungantur & sublimentur, & post arsenici sublimationem assentur cum proportione sui ignis, cuius modum narrauimus in libro fornacum. Et ultimo reducantur cum expressione sui ignis, in oratione sua dicti, quousque in fusione mollescant, secundum exigentiam duritiei corporis. Et hae quidem alterationes omnes sunt primi ordinis, sine quibus non perficitur magisterium. De mundificatione Argenti uiui. Cap. Lxxiii. Igitur ex praemissis necesse est argenti uiui mundificationem complete narrare. Dicimus igitur quod Argentum uiuum mundatur dupliciter. Aut per sublimationem, cuius attulimus modum. Aut per lauacrum, cuius modus hic est. Fundatur argentum uiuum in patella uitrea uel lapidea, & super ipsum aceti quantitas superfundatur, quae sufficiat ad illud cooperiendum. Dehinc uero super lentum ignem ponatur, & calefieri permittatur, in tantum, ut digitis tractari patiatur. Deinde uero digitis agitetur, quosque in partes minutissimas diuidatur, in pulueris similitudinem: & tam diu agitetur, qusque aceti totum quod in illo infusum est consumetur omnino. Deinde uero quod in eo terreitatis inuentum sit, lauetur cum aceto, & abiiciatur. Toties igitur super illud opus reiteretur, qousque terreitas illius in coelestinum mutetur colorem perfectissimum quod perfectae lauationis est signum. Ab his igitur ad medicinas est transeundum. Quinque differentes proprietates perfectionis necessario afferre medicinam perfectissimam, scilicet mundiciem, colorem, fusionem, perpetuitatem, & pondus, unde coniectura sumenda sit, ex quibus rebus eliciatur. Cap. Lxxiiii. Afferamus igitur in primis sermonem uniuersalem de medicinis, cum causis suis, & experientiis manifestis. Innuimus igitur, quod nisi quidem omne superfluum, siue per medicinam, siue per praeparationis modum auferatur ab imperfectis, scilicet ut ab illis tollatur omnis superflua sulphureitas, omnisque terreitas immunda, non perficientur, ita scilicet, quod de commixto non separantur in fusione, post proiectionem medicine alterantis illa. Cum hoc quidem inueneris, iam ex perfectionis differentiis, unam habes. Similiter utique nisi & medicina illustret, & alteret in colorem album aut citrinum, secundum intentionem quam queris, quae fulgoris splendorem, & amoenitatis luciditatem adducat, non perficiuntur a perfectione corpora diminuta in complemento totaliter. Amplius autem, nisi fusionem Lunarem aut Solarem determinate adducat, non est in complemento alterabile, quia in iudiciis non quiescit, sed de commixto separatur omnino, & recedit. Hoc autem a nobis latius determinatum in sequentibus demonstratur in capitulo de cineritio. Amplius autem, & nisi perpetuetur medicina cum impressionis alteratione firma non ualet ipsius mutatio, quia non permanet, sed euanescit impressio. Amplius autem, & nisi pondera perfectionis adducat, non mutat sub complemento naturae firmo & uero; cui non sit fraus per credulitatis errorem. Est enim pondus naturae unum ex perfectionis signis. Patet igitur, quod cum perfectionis differentie quinque sint, necesse est & medicinam nostri magisterii has scilicet adducere in proiectione differentias. Per hoc igitur patet, ex quibus medicina nostra eliciatur. Nam per ea elicitur, quam maxime corporibus adiunguntur, & amicabiliter eisdem in profundo ad haerent alterantia. Ideoque cum in rebus caeteris exquirentes, non inuenimus inuentione nostra rem aliam magis quam argentum uiuum corporum naturis amicari, per hoc opus nostrum in illo impendentes, reperimus ipsum esse ueram alterabilium medicinam in complemento, cum alteratione uera, & non modice peculiosa. De praeparationibus medicinae adhibendis, ut differentias proprietatum debitas acquirat. Cap. Lxxu. Restat igitur nos substantiam ipsius & proprietatis substantiae differentias determinate adscribere. Et cum non inuenerimus ipsum sine alterationis naturae illius administratione mutare, inuenimus & similiter ipsum praeparari debere necessario, cum non permisceatur in profundo, absque illius preparationis modo. Et est scilicet, ut talis fiat illius substantia, quod permisceatur in profundo, usque ad profundum corporis alterabilis, sine separatione in aeternum. Hoc autem non fit, nisi subtilietur ualde cum praeparatione certa & determinata in capitulo sublimationis. Et non permanet eius impressio iimiliter, nisi figatur: nec illustrat, nisi fulgidissima ex illo eliciatur substantia, cum sui modi ingenio, & modo suae operationis per ignem congruum. Ea non ponstat fusionem perfectam, nisi in illius fixione adhibeatur cautela, cum hac dura remollire, & mollia indurare. Est tamen talis, ut cum sufficientia seruetur suae humiditatis proportionatae, secundum exigentiam eius quae quaeritur fusionis. Per hoc ergo patet, quod ipsius talis preparetur & administretur praeparatio, qua fulgidissima & mundissima substantia ex illo creetur. Deinde uero figatur & cautela eidem exhibeatur, ut scilicet exercitetur artifex in administratione ignis, in modo suae fixionis, quo possit ex illo deleri humiditas in tantum, quod sufficiat ad fusionem perfectam complendam. Et est scilicet, ut si quaeris per hanc corpora fusionis dura mollificari, in principio suae creationis lentus adhibeatur ignis. Ignis enim lentus humiditatis est conseruatiuus, & fusionis perfectiuus. Si uero mollia indurare, ipsius componatur ignis uehemens. Talis enim ignis humiditatis est consumptiuus, & fusionis turbatiuus. Et has quidem regulas omnes in omni medicina bonae mentis artificem necessario considerare expedit. Et multas similiter alias in ponderis mutatione considerationes adducere necesse est, cum causis suis & ordine congruo. Est igitur causa ponderis magni, subtilitas substantiae corporum, & uniformitas in essentia. Per hoc enim tantum illorum possunt densari partes, ut nihil intercidat, & partium densatio ponderis est adductio, & illius perfectio. De differentiis medicinarum, scilicet quod quaedam sunt primi ordinis, quaedam secundi, quaedam uero tertii. Cap. Lxxui. Patet igitur, quod tam in corporum administrationis praeparatione, quam ipsius perficientis medicinae modo per operis artificia subtilitatem perquirere necessario contingit. Quia quanto maioris ponderis sunt corpora transmutata, tanto & maioris sunt perfectionis inuenta, inuestigatione per artem. Completur igitur sermo utilis de medicinis, si omnium medicinarum differentias narremus. Innuimus quidem quod medicinarum triplicem differentiam esse necessario accidit. Alia est primi ordinis, alia uero secundi, alia uero tertii. Dico autem primi ordinis medicinam, omnem praeparationem mineralium, quae super diminuta a perfectione corpora proiecta, alterationem imprimit: quae non adducit complementum sufficiens, quin contingat alteratum mutari & corrumpi, cum euaporatione impressionis medicinae illius totali. Sicut est omnis sublimatio dealbatiua Ueneris, aut Martis, quae fixionem non suscepit. Et huiusmodi est omne additamentum coloris Solis, & Lunae, aut Ueneri commixtorum, super furnum cementi positum, ut ziniar, & similium. Hoc enim mutat immutatione non stante, sed potius diminuente se per exhalationem Secundi uero ordinis medicinam dicimus omnem praeparationem, quae quando super diminuta a perfectione corpora proiecta est, alterat in differentiam aliquam complementi, relictis differentiis aliquibus corruptionis omnino, uelut est calcinatio corporum, qua omne fugitiuum deletur. Et est huius generis medicina perpetue Lunam citrinans, aut perpetue Uenerem dealbans, relictis aliis in eis corruptionis differentiis. Tertii uero ordinis medicinam appello, omnem praeparationem, quae quando corporibus aduenit, omnem corruptionem cum proiectione sua tollit, & cum omnis complementi differentia perficit. Haec autem est unica sola. Et ideo per illam excusamur a laboribus inuentionis decem medicinarum secundi ordinis. Primi igitur ordinis opus minus appellatur: Secundi uero medium: tertii tandem maius. Et haec est omnium medicinarum differentia sufficiens. De medicinis primi ordinis Uenerem dealbantibus. Cap. Lxxuii. Ex ordinis igitur determinati promissione secuta ( cum quidem alia sit medicina corporum, alia uero Argenti uiui, Et corporum quidem alia primi ordinis, alia uero secundi, alia uero tertii, & Argenti uiui consimiliter ) Narremus omnium medicinarum differentias, primo primi ordinis, deinde uero secundi, postremo tandem tertii: & corporum quidem primo, postea uero Argenti uiui medicinae, cum sermone completo & ordine congruo, narrationem tradamus. Dicimus igitur, quod primi ordinis medicina corporum, alia est durorum corporum, alia mollium. Durorum quidem corporum alia Ueneris, alia Martis, alia uero Lunae. Ueneris quidem & Martis, est pura illorum substantiae dealbatio, Lunae uero rubificatio, cum citrinitate fulgoris amoeni. Quia Ueneri & Marti rubificatio non adducitur primi ordinis medicina cum fulgoris apparatione, quia ex toto immunda sunt, non apta rubedinis fulgorem recipere, priusquam illis adueniat praeparatio fulgorem adducens. Narremus igitur in primis Ueneris medicinas omnes: postea uero Martis, quae cadunt in ordine primo. Est igitur medicina Uenerem dealbans, alia per Argentum uiuum, alia per Arsenicum. Per Argentum uiuum quippe sic completur medicina dealbans illam. Soluitur etenim primo Argentum uiuum praecipitatum, & soluitur similiter Ueneris calcinatio, & hae ambae solutiones commiscentur in unum. De hinc uero coagulantur, & super ipsius corpus proiicitur eorum medicina, haec enim dealbat & mundat. Amplius autem & aliter. Soluitur Argentum uiuum praecipitatum, & soluitur litargirium, & hae ambae solutiones coniunguntur in unum, & soluitur corporis calcinatio, de cuius intentione sit dealbari, & coniungitur cum praedictis solutionibus, & deinde coagulantur: de hinc uero super illius corpus proiiciuntur, dealbatur enim per hanc. Aliter autem. Sublimatur alternata uice ex illius corpore Argenti uiui quantitas, quousque cum illa permaneat Argenti uiui pars, cum ignitione completa. De hinc uero ex aceto distillato saepissime imbibendo teritur, ut in profundo illius melius commisceatur, ab hinc uero assetur, & ultimo consimiliter ab eo Argentum uiuum sublimetur, & iterato imbibatur & assetur. Et sic totiens reiteretur opus super illa, quousque multa Argenti uiui quantitas in eo cum ignitione completa quiescat. Haec enim primi ordinis bona est dealbatio. Aliter autem super argentum uiuum praecipitatum toties sublimetur argentum uiuum in natura propria, quousque in illo figatur & fusionem praestet. Dehinc uero super Ueneris substantiam proiiciatur, & dealbatur peculiose. Aliter autem soluitur Luna, & soluitur litargirium, & coniunguntur solutiones. Ex his Ueneris substantia dealbatur. Sed & melius quidem dealbatur, si in omnibus medicinis perpetuetur argentum uiuum. Dealbatur uero per arsenicum sublimatum: ut si accipiatur calcinatio Ueneris, & super illam iteretur eiusdem sublimatio, quousque cum eo maneat, & illam dealbet. Sed nisi exercueris teipsum cum modis sublimationum, non perseuerabit in ea arsenicum alteratione aliqua. Et est scilicet, ut post primum sublimationis gradum secundario reiteres, quem narrauimus in marchesitae sublimatione. Dealbatur uero & aliter, ut sublimatum arsenicum in Lunam proiicias: dehinc uero hoc totum super Uenerem dealbat enim peculiose. Aut commisce prius litargirium uel plumbum ustum solutum cum Luna: deinde uero super hoc arsenicum superiactes, & hoc totum super Uenerem proiectum dealbat, & est primi ordinis bona dealbatio. Aut solum super litargirium solutum & reductum, proiiciatur arsenicum sublimatum, & hoc totum super Ueneris fusionem, quoniam dealbat eam cum curialitatis aspectu. Aut commisceantur Luna & Uenus, & super has proiiciatur omnis medicina dealba tiua. Luna etenim amica est arsenici magis quam corporum aliquod. et ideo fractionem ab eo tollit. Secundario uero Saturnus, & ideo cum illis eum commiscemus. Aliter autem Arsenicum fundimus sublimatum, quosque fiant frusta: deinde uero frustum post frustum super Uenerem proiicimus. lubemus etenim in frustis potius quam in puluere proiici, quoniam facilius inflammatur puluis quam frustum: & ideo facilius euanescit quam frustum, & consumitur prius quam super corpus cadat ignitum. Tollitur autem & aliter rubedo illius cum tutia uidelicet, & dealbatur. Sed quia Tutiae dealbatio non sufficit, ideo solum citrinat. Et citrinatio quaelibet albedini est affinis. Et est modus huius scilicet, ut soluatur & calcinetur omne genus Tutiae, deinde uero Uenus: & hae ambae coniungantur solutiones, & cum his citrinetur Ueneris substantia, & cum Tutia si exercueris, proficuum inuenies. Dealbatur uero per sublimatam Marchesisam, quemadmodum cum sublimato Argento uiuo, & est modus idem. De medicinis Martem dealbantibus. Cap. Lxxviii Prestat ergo, & dealbationes Martis ex medicinis sibi propriis creatas narrare, quae sunt secundum essentiam primi ordinis, secundum quem fusionem non habet rectam, ideo expedit nos cum medicina fundente illam dealbare. Est igitur omnis medicina Ueneris dealbatiua, & Martis similiter, cum eiusdem ordinis praeparatione. Sed fusiua illius specialis, est Arsenicum cuiuscunque generis. Cum quocunque igitur dealbatur & funditur, expedit quod cum Argento uiuo coniungatur & lauetur, quousque omnis impuritas tollatur amb illo, & fiat album & fusibile, aut calefiat cum ignitionis uehementia, & super ipsum proiiciatur Arsenicum, & cum fusum fuerit super illum proiice Lunae quantitatem. Quia quando cum eo unitur, non separatur ab eo per leue artificium. Aut calcinetur & lauetur omnis ex ipso solubilis aluminositas, corruptionis infectionem adducens, per modum solutionis iam dictum. Dehinc uero ab illo sublimetur Arsenicum mundatum per sublimationem aliquam, & reiteretur multoties, quousque cum eo aliquid ex illo figatur. Dehinc uero cum solutione litargirii alterna uice imbibatur, commiscendo, & agitando, & assando alterna uice, & ultimo reducendo cum igne, quem docuimus in louis reductione a calce sua. Ex hac enim exibit albus, mundus, & fusibilis. Aut solum cum Arsenico sublimato in calce sua reducatur, & exibit albus, mundus, & fusibilis. Sed eandem artificem expedit adhibere cautelam, quemadmodum in Ueneris reiteratione sublimationis ab ea Arsenici figentis se in illius profundo docuimus. Dealbatur & similiter per Marchesitam & Tutiam, cum ingenio & industria, quae tibi narrauimus, Sed horum dealbatio aut mundatio non est sufficiens. De medicinis Lunam citrinantibus. Cap. Lxxix. Prosequentes igitur premissorum ordinem. Medicinam Lunae substantiam citrinantem in ordine primi generis narremus cum ueritate certa. Et est scilicet medicina, que eidem in adhaeret, & adhaerendo colorat, siue per naturam propriam, siue per artificium huius magisterii. Narremus igitur medicinam, quae ex sua radice innata illi adheret. Deinde uero artificia, per quae facimus rem cuiusque generis adhaerere, cum ingressione firma. Elicimus aut illam aut ex Sulphure, aut ex Argento uiuo, aut ex amborum commixtione. Sed per Sulphur diminute quidem magis, per Argentum uero uiuum perfectius. Elicitur autem & similiter per quasdam res minerales, quae non sunt huius generis, quemadmodum est Uitriolum & cuperosa, quod & guma Cupri, aut eiusdem stillicidium nuncupatur. Afferamus igitur in proximis modos omnes medicinarum, quae ex Argento uiuo consurgunt. Deinde uero quae ex Sulphure, aut ex amborum commixtione. Ultimo uero & eam quae ex guma Cupri, au similium. Est igitur modus eius quae per Argentum uiuum fit talis. Sumatur praecipitatum, per praecipitationem mortificatum & fixum. Deinde uero ponatur in furnum magnae ignitionis, admodum conseruationis calcium, quem docuimus, donec rubescat in similitudinem usifur. Si uero non rubuerit, tolle Argenti uiui non mortificati partem, & cum Sulphure reitera sublimationem illius. Sit tamen Sulphur ab omni impuritate mundatum, & Argentum uiuum similiter. Et postquam uigesies illius sublimationem reiteraueris super ipsum praecipitatum, illud dissolue cum aquarum acumine dissoluente, & iterato illud calcina, & iterato dissolue, donec exuberanter sufficiat. Post hoc Lunae partem dissolue, & cum soluta fuerit, solutiones commisce & coagula, & super Lunae fusionem proiicias. Citrinabit enim citrinitate multum peculiosa multum. Si uero Argentum uiuum in praecipitatione rubuerit, ad proiectione suae perfectionis, sufficit administratio dicta sine commixtione rei tingentis illud. Per Sulphur uero rubificatur, sed illius est rubificatio difficilis & laboriosa immense. Citrinatur uero & Luna cum Martis solutione similiter. Ad hoc autem nos inducit operis necessitas, ut prius calcinemus illum & figamus, quod laboris est copia. Dehinc uero hac eadem prepatione administremus, & eadem proiectione super Lunae substantiam infundamus. Et tamen non resultat eius citrinatio fulgens, imo fusca & liuens, citrinitate mortifera. Eius uero quae per Uitriolum aut cuperosam perficitur, citrinationis modus est talis. Tollatur illorum uniuscuiusque quantitas certa, & illius sublimetur pars quae sublimari potest, donec cum expressione sublimetur totali. Post hoc uero iterato quod sublimatum est, sublimetur cum modo ignis illi appropriati, ut ex eo figatur pars post partem, donec maior illius figatur pars. Postea uero calcinetur cum ignis cautelae intentione, ut possit illi maior ignis ad perfectionem administrari. Post hoc uero soluatur in aquam rubicundissimam, cui non est pardehinc uero ingenieris, ut illi ingressum in Lunare corpus exhibeas. Et haec ingenia tibi sufficienter monstrata sunt, si perfecti fueris operis exquisitor, quod scripsimus. Et quia res huius uidemus Lunae profunde & amicabiliter adhaerere, considerauimus, & est certum, has esse de illorum radice: & ideo per illas alterari contingit. Hae utique sunt medicinae omnes primi ordinis quas attulimus. Possunt tamen illarum plures multiplicari modi, salua pigmentalium rerum in modorum uarietatis essentia. Argenti quippe uiui non est medicina in hoc ordine primo, cum non sit medicina ipsum alterans unica differentia: imo in complemento totali omnino. Quidam uero plures inuenerunt medicinas, sed unum ex duobus mecessario euenire contigit. Quod aut ex eisdem, aut ex eandem naturam habentibus, illos medicinam creare necessarium est. Aut medicinam componunt, quae ei quod non est, aequipollet cum alteratione sua, & quae nec mundo confert, nec mundi partibus, donec motor in sublimi naturae mobili quieuerit incorruptus. De differentiis proprietatum medicinae secundi ordinis. Caput. Lxxx. Restat igitur ad secundi ordinis medicinas transire, cum sermonis sui exigentiae sufficientia uera, & manifestis probationibus, cum experientia uera. Cum sit igitur medicina alia corporum mutandorum, alia uero argenti uiui perfecte coagulabilis: prius omnium medicinas corporum narremus complete. Dehinc uero ad ipsius eiusdem argenti uiui medicinam coagulabilis in Solificum Lunificumque uerum. Est igitur secundi ordinis medicina, quae quidem imperfecta, sola perfectionis unica differentia complet. Uerum cum multae sint corruptionis causae in unoquoque imperfectorum corporum, uidelicet in Saturno quidem sulphureitas uolatiua, & argenti uiui fuga, per quae corruptionem adduci necessario accidit, & illius terreitas. Fiat medicina, quae quidem alterum eorum aut ex toto tollat, aut palliando decoret, relictis solis aliis imperfectionis causis. Quia igitur corporum est aliquid impermutabile, quod in corporum radice innatum est, quod per secundi ordinis medicinam tolli non potest: ideo omnis illa medicina quae illud de commixto tollit, non secundi ordinis, sed tertii, & maioris ordinis appellatur medicina. Et quia superfluitates fugientium inuenimus per calcinationis modum tolli, & per reductionis reiterationem terreitatem non innatam: ideo necesse fuit medicinam secundi ordinis inuenire, quae quidem innatum palliet; & durum remolliat, & molle induret, in duris scilicet & mollibus, secundum complementum non Sophisticum, sed Solificum, aut Lunificum uerm imperfectorum corporum, perfecte constituat. Cum pareas igit in corporibus solis quidem mollibus per ingenia artificiorum huius operis non posse liquefactionis festinantiam tolli, nec impuritatem in principiorum sui radice innatam, necessario euenit medicinam percunctari, quae quidem in proiectione illorum tenuitatem inspisset, & in spissando ad suae liquefactionis ignitionis sufficientiam induret, in duris spissitudinem attenuet, & attenuando ad fusioonis uelocitatem sufficientem cum proprietate ignitionis adducat, & utriusque generis corporum fuscedinem palliando decoret: & hoc in album, illud uero in citrinum transformet perfectissimum. Non autem diuersificatur haec medicina a tertii ordinis medicina, nisi per minoris praeparationis imperfectionem. Et non diuersificatur a se, quod in diuersorum corporum proiectione & pigmentorum acceptatione constat, sed in modo praeparationis. Similiter & alia eget praeparationis industria corporum mollium medicina tenuitatem inspissans, alia uero durorum attenuans spissitudinem. Haec quidem ignis consumptiui modo illa uero humiditatis conseruationis administratione eget. De medicina Lunari & Solari pro corporibus imperfectis. Caput. Lxxxi. Afferamus igitur sermonem uniuersalem de medicinis huius secundi ordinis completum, cum determinatione certa & uera & prius omnes Lunares omnium a perfectione diminutorum corporum, cum differentiis praeparationis eorum. Dehinc uero Solares, cum propriis similiter differentiis. Probauimus autem iam ex nostris sermonibus, sulphur cuiusque generis perfectionis esse corruptiuum. Argentum quippe uiuum, perfectiuum est in operibus nature completis regiminibus. Igitur & naturam mutantes minime, sed imitantes, in quibus nos sequi est possibile operibus. Et argentum similiter in huius operis magisterio uiuum assumimus, in cuiusque perfectionis medicina, lunari scilicet & solari, tam quidem imperfectorum quam & ipsius argenti uiui coagulabilis. Cum autem iam ex nouissime dictis sermonibus duplicem medicinae differentiam diximus: aliam quidem corporum, aliam uero argenti uiui uere coagulabilis. Hinc quidem corporum prius, deinde uero argenti uiui narrationem medicinae tradamus certam. Est igitur per se huius medicinae materia cuiusque generis unica: & est, quod iam sufficienter notum est. Assume igitur illud, & si uis ad Lunarem, secundum ordinem tibi promissum, exercitatum te redde & praeparato illud cum modis huius magisterii notis. Quorum intentio est, ut puram ex illo substantiam diuidas, & partem quidem figas, partem uero ad cerandum omittas: & sic totum magisterium prosequendo, donec compleas tentatam illius fusionem. Quod si se subito fuderit in duris, perfecta est: in mollibus uero econtra. Haec enim medicina super imperfectorum unumquodque proiecta, in Lunare perfectu mutat corpus, si quidem praeuenient huic medicinae praeparationes notae. Si uero non, diminutum relinquit: sed perficit in altera perfectionis differentia tantum, quantum ex huius generis medicinae ord inis administratione dependet. Quantum uero ex tertii, non praeueniente administratione aliqua, perficit in proiectione sola. Solaris uero huius secundi ordinis medicina imperfectorum cuiusque corporum est eadem materia, & administrationis eodem regimine communicans. In hoc tamen differentiam habet, scilicet in maiore partium per modos proprios digestionis subtiliatione, atque Sulphuris subtili praeparationis regimine administrati commixtione, cum materia modo nota additio. Et est regimen scilicet ipsius, purissimi Sulphuris fixio, & solutio eius per modum. Cum hoc enim tingitur medicina, & cum hoc proiecta super unumquodque a perfectione diminutorum, commplet in complemento solari, quantum ex huius secundi ordinis medicinae praeparatione dependet, administratione praeueniente nota & certa ipsius a perfectione diminuti corporis. Et super Lunam quoque proiecta, perficit eam in complemento solari peculioso multum. De medicina coagulante Argentum uiuum, Cap. Lxxxii. Secundum igitur praemissorum ordinem restat ex operis complemento, quod in primis nos determinaturos exhibuimus, ad medicinae Argenti uiui coagulantis ipsum, narrationem transire. Dicimus igitur, quod ex eiusdem illius elicitur materia, scilicet ex noto in capitulis huius operis multiplicibus. Et illud ideo, quia cum fugitiuum sit Argentum uiuum de facili, absque inflammatione aliqua medicina eget, quae subito ante fugam eius in profundo illi adhaereat, & illi per minima coniungatur, & illud inspisset, & sua fixione illud in igne conseruet, quousque adueniat illi maioris ignis tollerantia, eius humiditatem consumentis, & conuertat illud per hoc beneficium in momento in Solificum & Lunificum uerum, secundum illud ad quod medicina fuerit praeparata. Cum igitur non inueniamus aliquid magis illi conuenire, quam ipsum, quia suae naturae est, ideo propter hoc aestimauimus cum eo medicinam illius posse compleri, & ingeniati sumus formam medicinae illi per ingenia praestare. Et est scilicet, ut praeparetur cum modis suis iam dictis cum diuturnitatis laboris instantia: qua omnis illius subtilis substantia & purissima, alba quidem in Luna citrina uero intensa in Sole perhibeatur perfecte. Et hoc quidem non completur, ut citrinum creet, sine mixtione rei tingentis illud, que suae est naturae. De hinc uero cum hac purissima Argenti uiui substantia, perficiatur cum huius magisterii operis ingeniis, medicina, quae maxime Argento uiuo adhaereat, & fundatur facilime, & illud coagulet. Conuertet enim hoc in Solificum & Lunificum uerum, cum praeparatione illius praehabita. Sed ex quibus maxime haec Argenti uiui substantia elici possit, solet quaeri. Et nos quidem respondentes narramus, quod in quibus est, ex illis elicitur. Est autem tam quidem in corporibus, quam & in ipso Argento uiuo secundum naturam, cum unius sint reperta naturae. Sed in corporibus difficilius: in uiuo autem argento propinquius, non autem perfectius. Igitur cuiuscunque generis sit medicina, tam quidem in corporibus, quam in ipsios Argenti uiui substantia, lapidis preciosi indagatur medicina. Quomodo medicinis ingressio per artificium concilietur. Cap. Lxxxiii. Sed quoniam contingit quandoque medicinam commisceri, quandoque uero non, ideo modum permiscendi narrabimus, scilicet qualiter unaquaeque res in corpus profundissime ingressum acquirat, aut unaqueque medicinal non intrans. Et est modus per dissolutionem eius quod ingreditur, & per dissolutionem eius quod non ingreditur, & per commixtionem ambarum solutionum. Facit enim ingressiuum esse omne illud cuiusuis generis, quod illi per minima coniungitur. Hoc autem per solutionem commpletur, & completur per solutionem fusio in rebus non fusibilibus: & ideo magis apta sunt ingredi & alterare. Et hec est causa, quare quasdam res calcinamus, quae non sunt de natura harum, scilicet ut melius soluantur, & ob hoc soluuntur, ut melius ab eis corpora impressionem suscipiant, & ab eis similiter per haec praeparentur & mundentur. Aut ingressum damus his quae sua spissitudine ingredi non permittuntur, cum multiplici sublimationis reiteratione spirituum non inflammabilium super illa, Arsenici uidelicet, & Argenti uiui non fixorum, aut cum multiplici reiteratione solutionis eius, quod ingressum non habet. Est tamen bona cautela ad ingressum rebus impermiscibilibus dandum, ut soluatur corpus, de cuius sit intentione per has mutari & alterari, & soluantur res, quarum intentionis sit ingredi cum alteratione. Non fiat tamen omnium partium solutio, sed quarundam: de hinc illud & non aliud imbibatur corpus uice post uicem. Per hoc enim beneficium in id solum ingressum habet necessario non autem in quocunque alio corpore necessario hoc contingit. Ex his igitur modorum ingeniis, necesse est rem quamlibet ingressum, quo ex illius naturae pendet beneficio habere, & alterare cum permixtione inuenta. Per hunc igitur sermonem, decem medicinarum completur numerus, cum suae traditionis sufficientia. De medicina tertii ordinis in genere. Cap. Lxxxiiii. Restat igitur nos ad tertii ordinis medicinam transire. Est autem huius ordinis medicina duplex, scilicet Solaris & Lunaris. Et est tamen in essentia una, & agendi modo similiter: & ideo unica medicina nuncupatur a nostris ueteribus, quorum scripta perlegimus. Est tamen additamentum citrinantis coloris, qui a Sulphuris fixi mundissima perficitur substantia. Differentia inter hanc & illam, Lunarem scilicet & Solarem, haec quidem id in se continet, illa uero non. Est tamen hic ordo tertius maioris operis ordo appellatus: & illud ideo, quia maioris sagacitatis industria in illius administratione, & perfectionis praeparatione est, & labore longiori ad ueritatis complementum indiget, Et ideo non diuersificatur huius ordinis medicina a secundi ordinis in essentia ullatenus, nisi per subtillissimos praeparationis gradus in creatione illius, & per diuturniorem laboris instantiam. Et hos gradus omnes narrabimus, cum complemento sermonis, & praeparationis modum complete cum causis suis, & experientiis manifestis: & modorum gradus administrationis pluris huius tertii ordinis. Alio etenim gradu eget Solaris medicina in pigmentorum praeparatione completa, alio uero Lunaris. Haec quidem Sulphuris administratione tingentis eam: illa uero non. De medicina Lunari tertii ordinis. Cap. Lxxxu. Primo igitur administrationis modum Lunaris medicinae narremus. Et est, ut accipias lapidem illius notum, & per separationis modum illius purissimam partem diuidas, & seorsum ponas. Dehinc uero eius quae purissima est partis aliquid figas, & aliquid ex illa relinquas: & cum fixafuerit, solue quod ex illa solubile fuerit: quod uero non fuerit solubile ad calcinationem mittas, & abhinc super idem solutionem reitera, donec iterum quod ex ea solubile est, soluatur omnimode. Sic igitur ordo iste seruetur, quousque maior soluatur quantitas. Post haec uero solutiones omnes simul commisce, & coagula. Dehinc uero leuiter assando, in ignis temperamento conserua, quousque illi maior ad illius exigentiam ignis ministrari possit. Post hoc uero primum solutionis ordinem serua, quousque iterato totum soluatur quod ex eo est solubile, & iterato coagula, & iterato in ignis temperamento conserua, quousque iterato illi possit ignis maior ad eius perfectionem administrari. Omnes igitur hos ordines preparationis super illa quater reitera, & ultimo calcina per modum suum: & sic preciosissimam lapidis terram sufficienter administrando rexisti. Deinde uero seruate partis non fixae cum hac terrae parte administratae quantitatem per ingeniorum subtilem coniunge modum per minima. Et sit ingenium hoc intentionis leuationis eius per modum sublimationis dictum, quousque fixum cum non fixo leuetur totaliter. Quod si non eueniat, addatur illi iterato uicissim non fixae partis quantitas, quousque ad eleuationem illius sufficiat. Cum igitur eleuata fueris, reiteretur illius sublimatio, quousque per hanc administrationis reiterationem figatur totum. Cum igitur totum fixum fuerit, iterato cum non fixae partis quantitate post quantitatem combibe, per ingenium tibi notum, qusque totum iterato leuetur. Igitur iterato figatur, quousque fusionem praestet facilem, cum ignitione sua. Haec enim medicina est, quae omne a perfectione diminutum corpus, omneque cuiuscunque argentum uiuum generis, in Lunare perfectissimum transformat corpus. De medicina Solari tertii ordinis. Cap. Lxxxui. Solaris igitur huius medicinae preparationis non adurentis fit additamentum Sulphuris, per modum figentem & calcinantem, cum astutiae industria administrati perfecte, atque solutionis modum multiplicem, cum reiteratione multa, quousque mundum fiat: his quidem administratione perfecta praeueniente, quae per sublimationem perficitur, Et est huius scilicet additamenti modus, per reiterationem partis non fixi lapidis, sublimationis, cum ingenio coniungendi quousque eleuetur cum ea, & iterato cum illa figatur ut stet, & quanto huius complementi exuberantiae ordo reiteratur pluries, tanto & huius exuberantia medicinae multiplicatur magis, & illius magis augetur bonitas, & multiplicatur illius augmentum perfectionis maxime. Et nos quidem, ne mordeamur ab impiis, complemenitum narramus totum huius magisterii, sub breui sermone completo & noto. Et est illius intentio, ut per sublimationis modum mundetur perfectissime lapis & illius additamentum: & ab hinc quidem cum ingeniorum modo uolatiuum ex eis figatur. Dehinc uero fixum uolatile fiat, & iterato uolatile fixum. Et in hoc ordine completur arcanum preciosissimum, quod est super omne huius mundi scientiarum arcanum, & thesaurus incomparabilis. Et tu quidem exerciteris ad illum, cum laboris instantia maxima, & cum diuturnitate meditationis immensae. Cum illa enim inuenias, & sine illa non. Et huic quidem medicinae reiteratio bonitatis administrationis, cum talis cautelae industria potest in praeparatione lapidis euenire, quousque argentum uiuum mutet in infinitum Solificum uerum & Lunificum, & non dependet nisi in multiplicatione illius. Iam igitur laudetur sublimis naturarum Deus benedictus & gloriosus, qui nobis omnium medicinarum reuelauit seriem, cum illarum experientia, quam illius instigationis bonitate, & nostri laboris instantia perquisiuimus, & oculis uidimus, & manu tetigimus complementum illius nostro magisterio indagatum. Sed & si quidem hanc palliauimus, non miretur doctrinae filius. Non enim illi palliauimus, sed malis & improbis eam tali sermone tradidimus, quem latere insipientem ne cessario accidit: & eodem ad illius inuentionis perquisitionem prudentes allicio. Filii igitur doctrinae perquirite, & hoc excellentissimum Dei donum uobis solis seruatum inuenietis. Filii insipientes nequitiae & maliuole prauitatis, immense ab hac scientia fugite, quoniam est uobis inimica & aduersa, & uos in miseriam pauperitatis constituet: qniam uobis penitus hoc Dei donum diuinae prouidentiae iudicio est occultum, & denegatum omnino. Perquisitis ergo omnium medicinarum modis, nostri propositi prosequentes initium, ad eas quae huius magisterii perfectionem notificant, cum probationum causis ab hinc transeundum est. Tertia Et Ultima Pars Huius Secundi Libri de probationibus perfectionis. Diuisio dicendorum. Cap. Lxxxuii. Praetermissis igitur manifestis experientiis, de quibus narrationem non facimus, cum omnibus sint notae & certae absque ullius sagacitatis ingenio, ponderis scilicet, & coloris, & extensionis per malleum: artificiorum experientias tentemus, cum cautela, an sit huius artis administrationis proiectio, complementum cum ueritate adducens, quae sunt scilicet Cineritium, Cementum, Ignitio, Fusio, Super uapores acutorum expositio, Adurentis Sulphuris mixtione probatio, Extinctio, Calcinationis & reductionis reiteratio, & Argenti uiui facilis aut difficilis susceptio. Primum igitur secundum ordinem inchoandum: dehinc uero secundum eundem ad alia, secundum promissionem perfecte curramus cum causis eorum notis. De Cineritio, quare quaedam corpora in eo perdurent, quaedam non. Cap. Lxxxuiii. Dicamus igitur sermonem de Cineritio, cum suis omnibus causis manifestis, & suae fixionis modo. Est autem sola Solaris & Lunaris substantia, in cineritii perdurans examine. Perquirentes igitur horum corporum perfectorum ueras substantie differentias, & causas similiter cineritii, quare quaedam magis, quaedam uero minus in huius magisterii examine a perfectione diminutorum perdurent, percunctabimur. Est tamen a nobis sufficienter narratum horum duorum secretum corporum in profundo illorum substantiae. Et est scilicet, quod illorum prima radix multa fuit Argenti uiui quantitas, & purissima illius essentia, & subtilissima prius, postea uero inspissata, donec cum ignitione fusionem suscipiat. Quaecunque igitur a perfectione diminuta plus terreitatis habent, minus in hoc perdurant examine: quaecunque uero minus, plus. Quoniam haec quidem magis adhaerent, propter eorum partium subtilitatem, maxime se permiscentem & unientem. Et similiter quae maioris tenuitatis sunt corpora aut econtra quidem, quae maioris spissitudinis corpora, quam quae in perfectione consistunt, necesse est de commixto separari omnino, quia non sunt eiusdem fusionis, & ideo separantur. Et quidem quae minoris sunt Argenti uiui quantitate participantia, facilius de commixto separantur. Patet igitur, quod cum sit multae terreitatis Saturnus, pauceque Argenti uiui quantitatis, facilisque tenuitatis liquefactionis, que maxime perfectioni examinis cineritii sunt opposita, ideo inter caetera corpora minime in cineritii artificio in commixto perdurat, imo citissime separatur & cedit. Ideoque cum inter caetera a perfectione diminuta corpora magis cedat, per hoc magis proprius est huius magisterii examini, & illud ideo quia citius cedit, & citius imperfectorum unumquodque secum de commixto trahit. Et propter hoc saluatur maior perfecti quantitas ab ignis examinis combustione forti, quia non quiescit spacio temporis longo perfectum in consumptione examinis: & ideo ex eo per Plumbi examen minus comburitur, & facilius depuratur. Quia uero louis substantia, pluris Argenti uiui capax extitit, & minore terreitatis quantitate, maioreque puritate illius, atque subtiliore substantia participans, ideo magis in commixto saluatur quam Saturnus & Uenus, quia magis commixto in profundo adhaeret. Et haec est causa, quare multa perfecti deletur quantitas, priusquam ab illo separetur coniunctus. Uenus uero fusionem cum ignitione praestat. Sed quia tardior est illius quam perfecti fusio, ideo separatur de commixto: tardius tamen quam Saturnus, propter ignitionem substantiae suae fusibilis. Quia uero minoris est Argenti uiui quantitatis quam Iupiter, & maioris terreitatis, & substantie spissioris, ideo facilius quam Iupiter de commixto tollitur, quoniam in profundo magis lupiter quam Uenus adhaeret. Mars uero fusionem non habet, & ideo non permiscetur, quod propter suae humiditatis priuationem contingit. Sed & si propter ignis uehementiam illum permisceri contingat, quia humiditatem non habet, Lunae aut Solis humiditatem combibendo, ei per minima unitur, ideo licet terreitatem multam, & Argenti uiui paucitatem, & fusionis carentiam habeat, non separatur ab eis per artificium leue. Per hoc igitur artificis dilatatur industria, ad cuiusque corporis rectificationem ueram, si recte eius quod scripsimus efficaciam nouerit. Si uero fantastice super illud intellectum contraxerit, nihil ex eo ueritatis cognoscet, Sunt autem duo in huius examine perdurantia perfectionis corpora, Sol scilicet & Luna, propter bonam compositionem, quae per bonam mixtionem resultat, & illorum puram substantiam. Cinericii examen, quomodo sit componendum & exercendum. Cap. Lxxxix. Narremus igitur modum illius. Et est ut tollatur cinis cribellatus, aut calx, aut puluisossium animalium combustorum, aut horum omnium commixtio, aut quorundam De hinc itaque cum aqua madefiat, & super illud prematur manus, & fiat stratum firmum & solidum, & in medio strati fiat rotunda fouea & solida, & super illius fundum spargatur uitri triti quantitas aliqua. Deinde uero exsiccari permittatur, & cum sicca fuerit, ponatur illud de cuius intentione sit tollerare huius examen, in foueam dictam, & super illam carbonum ignis fortis succendantur, & super faciem examinabilis suffletur corporis, donec fundatur. Quo fuso, Saturni partem post partem proiiciamus in illud, & super illud suffletur cum flamma fortis ignitionis. Et dum uideris illud agitari, & moueri motu concussionis forti, non est purum. Expecta igitur, donec totum euanescat plumbum. Quod si euanuerit, & non cessat illius motus, non est depuratum. Iterato igitur super illud plumbum proiice, & super illius faciem iterato suffla, donec plumbum separetur. Quod si non quieuerit, iterato post plumbi proiectionem, sufflationem in illius faciem procura, quousque quiescat, & uideas illud mundum & clarum in superficie sua. Post hoc uero carbones aperi, & ignem dissipa, & in faciem eius aquam perfunde: hoc enim perfecte examinatum inuenies. Et si quandoque in sufflatione huius examinis uitrum proieceris, melius & perfectius depurabitur: quoniam sordes tollit, & illas infiscat. Potest tamen loco uitri sal proiici, aut borax, aut alumen aliquod. Similiter & confici potest huius examen cineritii in crucibulo terreo, & in circuitu illius sufflari, & super faciem eius similiter, ut citius confletur examinandum. His igitur sufficienter narratis, ad cementi examen transeamus cum causis suis, & suis experientiis manifestis & notis. De Cemento, quare quaedam corpora plus, quaedam uero minus illud perferant. Cap. Xc. Diximus autem, quod corpora quaedam magis, quaedam uero minus, per ignis comburuntur calcinationis modum: ut quae pluris sunt Sulphuris quantitatem combustibilis continentia, magis: quae uero minus, minus. Quia igitur Sol inter caetera corpora minoris est Sulphuris quantatis: ideo inter caetera omnium mineralium corporum minime per ignis inflammationem comburitur. Luna uero post Solem inter omnia corpora reliqua minus est Sulphuris quantitatis participans, pluris autem quam Sol, Igitur minus potest secundum hoc inflammationis ignitionem temporis spacio longo tollerare quam Sol, & res per consimilem comburentes naturam. Minus Uenus: quia Sole & Luna pluris est Sulphuris, & terreitatis maioris, ideo minus inflammationem ignis tollerat. Iupiter uero minus Uenere, plus uero Sole & Luna sulphureitatis & terreitatis participat, & ideo minus per inflammationem Uenere comburitur, plus uero Sole & Luna. Saturnus uero plus terreitatis & sulphureitatis per naturam in commixtione seruauit, quam nunc dicta corpora: & ideo citius & facilius omnibus dictis inflammatur corporibus, & per inflammationem comburitur uelocius propter hoc, quod sulphureitatem maxime habet coniunctam & loue magis fixam. Mars uero non per se, sed per accidens non comburitur. Cum enim cum multae humiditatis commiscetur corporibus, combibit illam, propter suae humiditatis carentiam: & ideo coniunctus non inflammatur, nec comburitur, si non inflammabilia nec combustibilia sint corpora sibi unita. Si uero combustibilia sint illi commixta corpora, secundum naturam suae combustionis, necessario euenit Martem comburi & inflammari. Cum igitur ex rebus constituatur inflammabilibus cementum, patet causa illius inuentionis necessaria: & fuit, ut omnia combustibilia adurerentur. Cum igitur unum solum sit corpus incombustibile: solum illud, aut ad illius naturam praeparatum, in cemento soluatur. Durant tamen quaedam magis, quaedam uero minus in cemento. Quae uero magis, & quae minus, nota sunt cum causis dictis. Durant igitur plus Luna, minus uero Mars, adhuc uero & minus Iupiter, minus uero & adhuc Uenus, minime uero Saturnus, Cementi examen quomodo sit componendum & exercendum. Caput. Xcl. Narremus igitur Cementi modum. Cunque cognitu nobis sit maxime necessarius in perfectionis examine, dicimus quod illius compositio est cum inflammabilibus rebus. Et sunt huius generis res omnes denigrantes, & fugientes, & penetrantes, & comburentes: sicut est uitriolum, sal ammoniacum, & aeris flos, & lapis fictilis antiqui contriti, & sulphuris minima quantitas, aut nihil, & uirilis urina, cum similibus acutis, & penetrantibus. Incementantur igitur haec omnia cum urina uirili, & super corporis illius tabulas tenues ponuntur, de cuius intentione sit probationis examinari iudicio. Dehinc uero tabulae conclusae in fictili uase extendantur super cratem ferream, ita tamen, quod una ex eis alteram non tangat, ut libere ignis uirtus ad illas percurrat aequaliter, & sic triduo in igne forti conseruetur fictile. Cautela tamen adhibeatur, ut igniantur tabelle, sed non fundantur. Post tertiam autem diem tabellas omni impuritate mundas inuenies, si in perfectione illarum extiterit corpus. Si uero non, corruptas omnino & calcinatione combustas. Quidam tamen ponunt ad inflammationem tabellas, absque compositionum cemento, & depurantur similiter, si perfectionis sint corpora. Si uero non, comburuntur omnino. Longiori tamen combustionis spacio in hoc ultimo egent examine, quod sola ignis inflammatione perficitur, quam quae cementi examinantur iudicio. Sed cum Luna quidem a Solis natura non multa distet differentia, pauco administrationis modo in iudicio cum illo quiescit: Et neque separatio corporum fit ab inuicem in his duobus examinis generibus, nisi propter diuersitatem compositionis substantiarum eorum: quia ex eo resultat fusionis diuersitas, & spissitudo & raritas: quae quidem separationis sunt causae, quia propter fortem illorum compositionem non corrumpitur illorum substantia a substantia corporis extranei, cum non fiat illorum per minima mixtio. Et ideo necesse est, illa de commixto a se inuicem separari, sine corruptione totali illorum essentiae. Quamobrem administratio corporum imperfectorum completa, dignoscitur, cum eiusdem fusionis, & ignitionis, & soliditatis, administrationis reperta sunt ingenio. De Ignitione. Caput. Xcii. Restat igitur ut capitulum de Ignitione tradamus. Dicimus igitur, quoniam corpora maximae perfectionis cum ignitione determinata, reperta sunt ignem suscipere, ante fusionem illorum. Et ideo dicimus, si alterationem illorum completam adinuenire conamur, necesse est ad fusionem illorum corpora administrata redigere. Et est scilicet, ut priusquam fundantur perfectionis corpora, ignitionem suscipiant cum inflammatione, coelestini coloris amoenitatis, priusquam perueniat illorum ignitio ad albedinem ignis, quam oculus nequaquam possit conspicere. Patet igitur ignitionem illorum perfectam compleri ante fusionem, cum rubore intenso, & non cum albedine, quam non possit conspicere oculus. Si enim priusquam igniantur administrata fundantur corpora, in complemento non sunt. Si uero & igniantur cum labore & ignis expressione forti, non est illorum administratio uera. Et hoc quidem in mollibus. Idem uero in solo Marte contingit colligi. Non enim non ignibilia de facili ignitionem praeparationis modo suscipiunt, neque non fusibilia fusionem rectam, quam in perfectis secundum naturam inuenimus. Et si cum ignitione flammam amoenitate coelestini coloris non praetendant administrata, non est illorum completa administratio. Et si minuitur aliquid ponderis, coloris, pulchritudinis, ignitionis, & similium expraeparamenti differentiarum bonitatis inuentum astutia, non fuit sufficiens artificis indagatio. Reiterato igitur inquirat, donec inueniat cum modis diuina bonitate collatis. De fusione. Cap. Xciii. In fusionis igitur narratione sufficientiam tradamus, secundum quod examen est corporum omnium ad ignitionem illorum certam. Dicimus igitur quod unica est perfectionis fusio cum ignitione, sed non cum cuiusque ignitionis genere, sed cum ignitione in qua non albescit omnino corpus, & cum ignitione in qua non fit fuscedo igni ad ueniens, & in qua non subito post ignitionem fundatur, & liquescat corpus ut fluat. Igitur cum se fuderit corpus ex minima ignis pressione debilis, aut sine ignitione, aut cum ignitione fusca, huius praeparationis necesse est corpus imperfectionis esse, unumquodque imperfectorum corporum, in artificio diminuto. Et si post fusionem infrigidari omittatur, & omnino subito in nigredinem illius uertatur ignitio, & ob hoc quidem prius quam durescat, ignitionem perdat, non est in complemento corpus, cuiuscunque generis illud extiterit. Sed iudicari quidem expedit mollitiei hoc corpus existere ex imperfectionis corporum generibus. Et siquidem cum ignis laboriosa expressione fortis & uiolenti fiat illius ante fusionem ignitio & radio fulgoris inaestimabilis albescentis omnino, iam non perfectionis, sed duritiei alteratum est corpus. Et ob hoc quidem si post illius fusionem ab igne tollatur, & subito induretur, ut non fluat, manente illius ignitione fulgida, iam non Lunaris aut Solaris perfectionis corpus existit, cuiuscunque generis & praeparationis corpus fuerit administratum, sed sub Martis differentiarum natura ponatur. Patet igitur ex iam dictis, triplicem in fusibilibus ignitionem ante liquefactionem substantiarum illorum experimento recolligi: Unam scilicet fuscam, alteram uero rubeam & claram, albissimam uero tertiam, radio fulgentem. Prima quidem est mollium: secunda perfectorum: tertia uero durorum corporum ratione & experimento probatur. Sed & qui harum omnium ignitionum desiderat gradum perquirere, omnia fusibilia conflet corpora, & ignis consideret sufficientiam ad fusionis perfectionem completam, & considerando recolligat omnium signorum fusionis gradus differentiam, & sic quidem inueniet: aliter uero non. Et hoc quidem tibi adducatur exemplar in omnibus a nobis determinatis atque determinandis examinationis maneriebus. Et haec itaque de fusione dicta sufficiant. De expositione corporum super uapores acutorum. Cap. Xciiii. Prosequentes igitur sermonis complementum, de corporum expositione super acutorum uapores narremus. Dicimus igitur, quod perfectionis uidemus corpora super acutorum uaporem exposita, acrium uidelicet, ponticorum & acetosorum, similiter omnino aut nihil florere, aut amoenissimum coelestinum florem emittere. Sed Solem purissimum non florere: Lunam uero, aut Solem non purum, super acutorum uapores exposita, florere comperimus, & coelestinum amoenissimum, amoenius Solem quam Lunam. Et ob hoc igitur naturam imitantes, & nos similiter in praeparatis colorem coelestinum creemus corporibus, qui per argenti uiui bonitatem perficitur, ut sufficienter a nobis narratum est in praecedentibus nostri sermonis. Quaecumque igitur praeparata corpora super uapores acutorum extiterint, & coelestinum non creauerint amoenitatis colorem, non sunt in praeparationis complemento totali. Itaque est ex corporibus quoddam, quod rubeum fuscum, aut citrinum fuscum uiriditati admixtum colorem in examine ponticorum floret in superficie sua, ut huius generis est Mars. Quoddam uero uiride fuscum in superficie floret, coelestino admixtum turbido, & huius generis est Uenus. Quoddam uero album fuscum, & huius generis Saturnus comperitur. Quoddam uero album clarum, & huius generis est Iupiter. Quia igitur maxime perfectum corpus, minime floret, aut nihil: & si quid floret, tardissimo temporis floret spacio: Et Iupiter quidem omnium tardissime inter diminuta a perfectionis complemento corpora gummositatem suam floret. Ideo per huius magisterii examen consideramus louem, maxime perfectioni approximare in opere maioris ordinis. Per hoc igitur examen perquiri poterit, in quo pertractatum temperamenti genere consistat corpus, si recte horum consideraueris ordinem, quae narrauimus in hoc capitulo. Sin autem non, tuae imputa temeritatis insipientiae, De Extinctione ignitorum. Caput. Xcu. Inextinctionis igitur examine narrationem adducamus totalem. Est tamen multiplex illius experientia, in qua cognoscitur utrum in perfectione magisterium consistat. Primum igitur, si ignitum corpus in liquore extinguatur, & Lunare quidem album non fiat, & Solare citrinum fulgidum, sed in alienum mutetur colorem, non est in complemento alteratio magisterii. Ut si quidem in reiteratione suae ignitionis & extinctionis in aquis salium aut aluminum cuiuscunque generis administratione creatis, scoriam nigredini affinem in sua superficie praetenderat: aut extinctione illius in Sulphuribus, & ab extinctione, ignitionis reiteratione multa, euanuerit: aut nigredine foeda se in fecerit: aut omnino per mallei compulsionem se confregerit, fallax est operis artificium. Aut si ex Salis ammoniaci, & uiridis aeris, & puerilis urinae mixtionis cementatione, aut in natura consimilium, & ad ignitionem positum, & post ignitionem & extinctionem sui, ad extensionem siniliter Lunare uel Solare ex toto colorem amiserit proprium, aut scoriam creauerit, in corruptione constat corpus adhuc permanere Sophistica. Unam tamen generaliter tibi tradimus regulam certam, quod tam in dictis quam a nobis dicendis examinibus, si quid ex perfectionis differentiis alteratum commutauerit corpus ponderis, uidelicet aut coloris, non recte, sed fantastice indagauit artifex opus: quod non peculiosum, sed perditionis est potius. De adurentis Sulphuris admixtione. Cap. Xcui. Ex sulphuris igitur mixtione, utrum in perfectione consistat magisterium, approbatur similiter, quia experientia nostra inuenimus sulphur corporibus commixtum, quaedam magis, quaedam uero minus comburere: & quaedam a combustione illius redire: quaedam uero non, nostro conperimus artificio. Et ex hoc itaque differentia notari potest inter ipsa a perfectione diminuta corpora praeparata in complemento sophistico. Igitur cum inter caetera corpora cuiusque inuenimus generis, Solem minime per Sulphur comburi. Abhinc uero & postea lupiter, deinde uero Luna, post hoc Saturnus, & facilius quidem his omnibus Uenus: facillime Mars per Sulphuris oleaginitatem comburitur. Ideo per hoc notatur quod magis, quod minus naturae perfecti approximat. Et ex diuersitate colorum post corporum combustionem perquiri potest, in quo alteratum genere ex suae naturae radice corpus consistat: quoniam Sol quidem citrinum intensum, aut rubeum clarum, Luna uero nigrum coelestino admixtum, lupiter uero nigrum, modica rubedinis tinctura admixtum, Saturnus uero nigrum fuscum, multo rubori & liuiditati admixtum, Uenus uero nigrum, liuiditati admixtum, multa praeexistente combustione Sulphuris, pauca uero praeexistente combustione nitidissime, & amoenum uiolaceum protendit ex Sulphuris commixtione colorem. Mars uero in omni combustionis genere nigerrimum fuscum colorem creatum. Ex reductione autem a Sulphu- ris comubstione notatur similiter diuersitas in corporibus. Quaedam uero redeunt, quaedam ignis expressione a reductione cum sulphure recedunt, aut totaliter, aut eorum quantitas maior: quaedam uero in suae naturae corpora, quaedam uero in aliud quam suae naturae redeunt a combustione ad corpus. Redeunt ad proprii naturam corporis a Sulphuris combustione Sol & Luna, recedunt lupiter & Saturnus. Iupiter autem aut totaliter aut secundum sui maiorem partem. Saturnuero non ex toto recedit, sed quandoque maior quandoque uero minor illius deletur pars. Horum autem contingit diuersitatem existere propter naturam rerum & corporum, & administrationis eorum in opere praeparationis differentiam, quia scilicet ex subita ignis expressione de reductione louem deleri contingit. Ex successiua uero & paulatiua, & Saturnum & louem saluari. Eorum tamen reductio in alieni corporis potius que propriis naturam uergit. In clarum quidem uidelicet antimonium Iouis, in fuscum uero Saturni conuerti reductionem repertum experientia nostra extitit. Uenerem uero minus, in ignis reductionis impressione: Martem uero magis contingit. Sed Ueneris quidem est reductio ponderosa, & citrina fusca, & mollis, nigredinem participans, cum sui augmento ponderis corporis. Ex his igitur perquiri poterit omnium alteratorum natura corporum. De Calcinatione & reductione. Cap. Xcuii. De calcinationis igitur & reductionis reiterationis examine dehinc perquirendum. Innuimus igitur, quod perfectionis reperta sunt corpora in calcinationis & reductionis reiteratione ex bonitatis differentiis, nihil coloris, ponderis aut quantitatis, de qua curandum sit nimium: aut fulgoris perdere, quantumcunque reiteretur ad illa operationis illarum multiplicitas. Et ideo, si per reiterationem modorum calcinationis & reductionis a calce, ex omni metallorum alteratorum genere, bonitatis differentiis perdant aliquid, aestimandum putes sophistice perquisitionem artificem indagasse. Quamobrem igitur ad illas exerciteris, ut eas cognoscas. De facili susceptione Argenti uiui. Caput Xcuiii. Iam ingitur uobis patuit ueridice, maximam argenti uiui quantitatem continentia perfectionis existere corpora: & ideo maxime argento uiuo amicari. Quamobrem autumanlum, corpora magis perfectioni approximare, quae magis amicabiliter argentum uiuum combibunt. Et huius est signum argenti uiui facilis susceptio a Solari aut Lunari perfectionis corpore. Ob huius igitur rationis causam, si quidem alteratum corpus de facili in sui substantiam Argentum uiuum non suscipiat, a perfectionis maxime complemento distare necesse est. Recapitulatio totius artis. Caput. Xcix. Quia pertractauimus huius magisterii causarum sufficientiae experientias notas, secundum nostri propositi sermonis exigentiam. Restat nos ad complementum totius operis diuini peruenire in capitulo uno, & in summam contrahere sermonis abbreuiati in Capitulis dispersum magisterium. Dicimus igitur, quod totius operis intentionis summa non est, nisi ut sumatur lapis, in Capitulis notus: deinde uero cum operis instantia assiduetur super illum opus sublimationis primi gradus: & per hoc mundatur a corrumpente impuritate, & est scilicet sublimationis perfectio, ut cum ea subtilietur lapis, donec in ultimam subilitatis puritatem deueniat, & ultimo uolatilis fiat. Ab hinc uero cum fixionis modis figatur, donec in ignis asperitate quiescat. Et hic secundi praeparationis gradus mea consistit. Sed & tertio similiter lapis administratur gradu, qui in ultimo consistit praeparationis complemento, scilicet ut iam fixum lapidem cum modis sublimationis uolatilem facias, & uolatilem fixum, & fixum solutum, & solutum iterato uolatilem, & iterato uolatilem fixum, quousque fluet & alteret in complemento Solifico & Lunifico certo. Ex reiteratione igitur praeparationis huius gradus tertii in medicina, resultat bonitatis alterationis multiplicatio. Ex diuersitate igitur reiterationis operis super lapidem in gradibus suis resultat multiplicationis bonitatis alterationis diuersitas, ut ex medicinis quaedam quidem sui centuplum, quaedam uero ducentuplum, quaedam trecentuplum, quaedam uero millecuplum, quaedam uero infinitum Solificum & uerum perfectionis Lunificum transmutet corpus. Abhinc igitur & ultimo tentetur, utrum in perfectione consistat magisterium. Quem modum Author in arte tradenda seruauerit. Cap. C. Sed ne nos quidem mordeamur ab inuidis, narramus quod non tradidimus scientiam nostram sermonis continuatione, sed eam sparsimus in diuersis capitulis. Et hoc ideo, quod eam tam probus quam improbus, si continue fuisset tradita, usurpasset indigne. Et eam similiter occultauimus, ubi magis aperte locuti fuimus, non tamen sub aenigmate, sed sub plana sermonis serie artificem allocuti fuimus, & tali sermonis modo eam ascripsimus, quam solius Dei altissimi, benedicti, sublimis & gloriosi, & nostrae, qui illam scripsimus, menti recolligi accidet: aut diuinae gratia bonitatis perfusi, quae cui uult largitur, & subtrahit. Non desperet igitur doctrinae filius, quia si illam quaeret, eam inueniet: non doctrinae, sed proprii motus indagatione naturae. Quia qui per suae industriae bonitatem quaeret, scientiam inueniet. Qui uero per librorum insecutionem quaesiuerit, tardissime ad hanc perueniet artem preciossimam. Quia nobis solis, artem per nos solos inuestigatam aedidimus, & non aliis, uerissimam tamen & omnino certam. Solum igitur prudentes ad artem allicuimus, & per ingenia a nobis tradita uiam inuestigationis eisdem exposuimus. Non autem eam inuentam nisi solis nobis scripsimus, sed & inuentionis modum & modorum ingenia. Per ea igitur quae tradidimus, exerceat se bonae mentis artifex, & Dei donum altissimi se adinuenisse laetabitur. Ad artis igitur excelsae per quisitionem haec dicta fufficiant. Libri Secundi summae perfectionis Gebri, Finis. Gebri Arabis Philosophi Solertissimi, Rerumque Naturalium peritissimi Περὶ Χημείας liber. quem inscripsit De inuentione ueritatis siue perfectionis. Incerto interprete. De sex proprietatibus rerum, ex quibus medicina elicitur. Cap. 1. Considerauimus in nostris uoluminibus ex secretis principiorum naturalium proprietatibus, quin etiam per experientiam nostram & inuestigationem inuentionis nostrae omnimode certam, quod ea, ex quibus elicitur nostra medicina, in corporibus transmutandis habeant in se has qualitatum proprietates. Primo, quod habeant terram subtilissimam in se, & incombustibilem, aptamque ad figendum, omnimode fixam cum suo proprio radicali humore. Secundo, humiditatem aeream & igneam uniformiter illi terrae coniunctam sic: quod si unum fuerit uolatile, sit & reliquum. Et quod ipsa humiditas sit super omnes humiditates expectans ignis calorem, usque ad sui sufficientis inspissationis terminum completum quo ad indigentiam completionis ipsius cum permanentia inseparabili terrae sibi annexae, sine euaporatione. Tertio, quod humiditatis dispositio naturalis sit talis, quod per beneficium suae oleaginitatis in omnibus suarum proprietatum differentiis, terram sibi annexam, conuersione utriusque in alterum homogenice, sic comtemperet unctuose, & unione totali, & uinculo coniunctionis inseparabilitatis aequaliter, ut post finalis praeparationis gradum fusionem bonam praestet. Quarto, quod haec oleaginitas sit tantae puritatis essentiae, & ab omni re combustibili seu urente artificialiter emundata, quod omnia cum quibus per minima coniungitur, non comburat, sed a combustione praeseruet. Quinto, quod claram & splendidam habeat tincturam in se, albam uel rubeam, mundam & incombustibilem, stabilem & fixam, quod ignis nequaquam ualeat ipsam permutare, neque sulphurea adustiua seu acuta corrodentia ipsa corpora corrumpere & defoedare. Sexto, quod totum compositum inceratum cum suo complemento finali, sit tantae subtilitatis, materiaeque tenuitatis, quod post finalem suae decoctionis terminum, in proiectione tenuissimae maneat fusionis admodum aquam & penetrationis profunde, usque ad ultimum rei permutabilis, cuiuscumque fixionis ipsum extiterit in complemento, & cum uicinitate sua seu affinitate adhereat suo simili naturaliter, cum inseparabili consolidatione contra impressionem ignis in ipsa hora, sua spiritualitate corpora in uolitum reducens. De septem medicinae proprietatibus. Cap. Ii. His consideratis, inuenimus inuestigatione nostra, septem proprietates rerum in nostro lapide necessarias & oportunitas, & sunt hae, oleaginitas, materiae tenuitas, affinitas, radicalis humiditas, puritatis claritas, terra figens, & tinctura. Prima uero differentiarum proprietas, est ipsa oleaginitas, dans in proiectione uniuersalem fusionem, & apertionem materiae. Nam primum quod necessarium est post medicinae proiectionem, est ipsius medicinae subita & conueniens fusio, quam cum oleaginitate minerali perficitur ac inuisceratur. Secunda est materie tenuitas, siue ipsius subtilitas spiritualis, tenuissime fluens, in fusione ad instar aquae penetrans in profundum rei alterabilis, qui secundo post fusionem medicinae, necessaria est ingressio eius immediate. Tertia est affinitas siue uicinitas inter elixir & rem transmutandam, dans adhaerentiam in obuiatione sui similis & retentione, quia tertio post medicinae ingressionem immediate adhaerentia conueniens est & necessaria. Quarta est radicalis humiditas, ignea, congelans, & consolidans partes retentas cum adhaerentia sui similis, unione omnium partium consimilium inseparabiliter in aeternum, quia quarto, post adhaerentiam, oportuna est partium consolidatio cum sua radicali humiditate uiscosa, & necessaria. Quinta est puritatis claritas mundificatiua, dans splendorem eminentem, in combustione existenti, non adurentis. Nam post consolidationem partium purificatarum relinquitur, quo ignis actualis habet comburere omnes superfluitates extraneas, non consolidatas, quare sequitur purificatio immediate, & est necessaria. Sexta est terra figens, temperata, tenuis subtilis, fixa, incombustibilis, dans fixionis permanentiam in solutione adhaerentis cum eo, stans & perseuerans contra ignem, quia sexto necessaria est immediate fixio, post purificationem & oportuna Septima est tinctura dans colorem splendidum & perfectum, album, aut citrinum intensum, & lunificationem, seu solificationem rerum transmutabilium. quia septimo post fixionem necessaria est tinctura splendida, & ulterius color tingens, seu tinctura colorans materiam conuertibilem in uerum argentum, uel aurum cum omnibus suis differentiis certis & notis. Diuisio totius libri in quatuor particulas. Cap. Iii. Sufficienter ad artis exigentiam disputauimus contra negantes artem, & de principiis naturalibus, quam sunt de intentione naturae in metallorum procreationibus, & de corporibus, & eorum procreationibus, & praeparationibus, & ultimo de medicinis, & examinationibus eorum transmutatorum, utrum in perfetione steterit complementum, in Summa nostra perfecti magisterii, Et ibidem scripsimus modum inuentionis artis nostre, & nostrorum ingenia, secundum ueritatem quam uidimus, & tetigimus. Hic uero nunc de perfectionis inuentione tractabimus & declarabimus speciali modo ea que necessaria sunt in hoc nostro magisterio, & modum praeparationis eorum pondere & mensura, & probatione certa non coniecturali. Uolumus autem hunc librum nostrum in quatuor particulas diuidere. Et primo de mediis mineralibus, & eorum praeparationibus tractare sufficienter, ut sint apta in extractione spirituum, & corporum imperfectorum. In secunda de spirituum mundificationibus, & praeparationibus integris eorundem. In tertia de imperfectorum praeparationibus diuersis secundum exigentiam operis complementi. In quarta de omnibus medicinis specialiter pro quolibet corpore in Solem & Lunam transformando, cum proiectione, pondere, & mensura, secundum necessitatis exigentiam ad operis complementum. Prima Particula De mediorum Mineralium praeparatione. Cap. Iiii. Sal commune dissoluatur in aqua fontis clara, & per filtrum destillatur, & congeletur in uase terreo, uel plumbeo, uel alio metallo. Sal petrae dissoluatur in aqua fontis, & per filtrum destillatur, congeletur in uase uitreo usque ad ipsius fusionem cristallinam. Sal nitri sic praeparatur, dissoluatur in aqua fontis clara, & distilletur per filtrum. Sal gemmae dissoluatur, ut prius, congeletur in terreo uase uitreato. Sal alkali uerum, fit de zoza dissoluta & per filtrum distillata & cocta ad tertiam partem, & descendit sal in paruo tempore ad fundum uasis ad modum cristalli, & est praeparatum. Similiter fit Sal alkali apud aliquos. Accipiunt cinerem clauellatam, pondera quinque, & calcis uiuae unum, & extrahunt totum lixiuium, & distillant & congelant, hoc reiterant semel, & est praeparatum. Sal ammoniacus fit ex quinque partibus urinae humanae, & parte una sudoris eiusdem, & parte una Salis communis, & parte semis fuliginis lignorum, his simul coctis usque ad consummationem humiditatis, sublima Salem ammoniacum uerum & utilem, hunc iterum in sudore dissolue, & congela, & sublima a Sale communi semel, & est praeparatus. Sal tartari fit de fecibus uini distillati calcinatis, tartaro ex eis dissoluto & congelato, & est preparatum. Sal urinae, fit ex fecibus urinae distillatae calcinatis, & iterum in aqua sua dissoluitur & congelatur, & est praeparatum, & magni iuuamenti. Multi diuersi mode tractant de Salium praeparationibus, nos autem inuentione nostra inuenimus has praeparationes Salium breuiores, subtiliores, & utiliores ad nostrum propositum prosequendum, cum ex omnibus rebus uere calcinatis Sales; solutionem extrahantur, quae per uiam praelibatam praeparari tenentur. Sufficiat igitur nos transire cum his magis usitatis. Alumen glaciale uel rochae, duplicem habet praeparationis modum, unum pro corporibus calcinatis abluendis: alium pro spiritibus sublimandis. Primo modo sic praeparatur: Dissolue ipsum in aqua clara fontis, & destilla per filtrum, & coque ad eius tertiam partem, & pone in parapsidibus uitreatis, & descendit circa latera uasis, & in profundo alumen praeparatum cristallinum. Secundus modus est, ut alumen in uase terreo coquatur, quousque humiditas euanescat, & inuenies album spongiosum, & leue praeparatum pro sublimationibus, & aliis diuersis operationibus. Alumen plumosum, dissoluitur & congelatur ut prius, & est praeparatu. Nunc de praeparationibus atramentorum inuestigare expedit, cum multum necessarium sit illud, quod per ea colligimus in tincturis & ligamentis spirituum, & aliorum quae ad illud spectant. Atramentum nigrum dissoluitur in aqua bulliente, & per filtrum distillatur, & congelatur, & est aptum. Cuperosa dissoluenda est in aceto distillato, clarificanda per filtrum, & congelanda, & sic est munda. Uitriolum Romanum alia praeparatione non indiget, nisi quod in aliquibus casibus tenetur in igne mediocri & rubificatur. Amplius est certum, quod a corporibus imperfectis extrahuntur densa nobis necessaria, & sunt adminicula perfectionis in casu, quae indigent praeparatione, & primo de Cerussa plumbi. Cerussa plumbi diluenda est in aceto distillato purificanda deinceps a grossioribus, & illud quod ut lacemanauit, congelandum in Sole, uel lento igne, & est praeparatum. De albo hispanico, Stanni, minio, eodem modo fit, sunt enim in urina distillata diluenda, & admodum Cerussae praeparanda, & sunt praeparata. Uiride aeris in aceto distillato, soluatur, & rubificatum limpide congelandum erit lentissimo ignis calore, & est praeparatum & aptum. Crocus ferri dissoluendus est in aceto distillato, & clarificandus, hec aqua rubicunda croci congelata, dat tibi Crocum aptum. Aes ustum tritum & ablutum cum aceto distillato, per modum quem insinuauimus in praeparatione Cerussae, tibi subueniat. Litargirium in aceto distillato solutum, clarifica & congela, quia bene praeparatum est, quod iterum quemadmodum alia praenotata dissoluere poteris, & eis uti, dissolutis & congelatis, & in hoc est inuestigatio profunda. Antimonium calcinatur, dissoluitur, clarificatur, & congelatur, & teritur, est praeparatum. Lapis lazuli calcinatur & abluitur tritus, & est purificatus. Lapis Aemathites, ignitur, & extinguitur saepius in felle taurino. Bolus armenus teritur & dissoluitur ut Cerussa, & congelatur. Cinnabori semel sublimandum est a Sale communi, & sic est praeparatum. Tutia calcinatur & soluitur in aceto distillato, & est optime praeparata. Secunda Particula De spirituum mundificationibus. Cap. U. Tractauimus in prima particula, de eis, quae nobis necessaria uidebantur in inuentione nostra certa, ad spirituum & imperfectorum corporum praeparationem sufficienter. In tendimus hic nunc ampliare sermonem de spirituum sublimationibus seu praeparationibus cuiusque speciei, quo ad nostri magisterii indigentiam completam. Ne discedas ab hac nostrae inueitionis doctrina, quam in meditatione profunda, & in operibus uidimus maxime nobis necessariam, & omnino certam. Hic uero pondera & specialem modum in eorum praeparationibus & sublimationibus inuestigamus, cum experientia omnino certa, & primo de Sulphure, & de suo compari, & sic de aliis per ordinem. De Sulphuris praeparatione. Cap. Ui. Sulphur uiuum, clarum, & gumosum tere subtilissime, & coque in lixiuio facto de cineribus clauellatis & calce uiua, colligendo superius combustibilitatem eius oleagineam extrahendo, quousque clarum uidetur: quo facto extrahe, & moue cum baculo, & caute extrahe illud, quod cum lixiuio egressum habuerit, partes grossiores inferius relinquendo. Illud autem extractum, infrigida parum, & impone ei quartam eius de aceto bono, & ecce totum congelabitur ut lac. Lixiuium extrahe clarum quo ad poteris, residuum ad lentum desicca ignem & serua. De fecum admministratione hunc modum serua. Ad libram unam Sulphuris huius praeparati, accipe de squamis ferri bene calcinatis rubeis libram unam, Aluminis rochae bene calcinati libram unam, & Salis communis praeparati libram semis. Hoc totum incorpora bene terendo cum aceto, ut sit liquidum, quod coque, mouendo quousque totum bene denigratum fuerit, & desicca, tere optime, & pone in aludele cum largo cooperculo, & sit cooperculum alembici cum magna zona & larga, ad eleuationem spirituum conseruandam, sitque aludel altitudinis pedis unius cum dimidio, ne calor ignis alembici zonam attingat, & sic sublima, ut docuimus in summa perfectionis nostrae. Collige autem quod in zona collectum fuerit densum, quod uero ad latera uasis superius in alembico adhaeret leue & puluerisabile, proiice, quia combustibile & foedum ac defoedans est. Collectum uero, per se pone in phialam, & coque super cineres tamdiu donec humiditas combustiua paulatim deleatur, & serua munde, quia perfecte mundificatum est. De Arsenici praeparatione. Caput. Uii. Eius compar Arsenicum, post contritionem buliendum est in aceto, & ibidem tota pinguedo combustibilis extrahenda & desiccanda. Sume deinde libram unam cupri calcinati, & semis aluminis calcinati, & salis communis praeparati tantum ut aluminis, & tere cum aceto ut sit liquidum, & coque ut in sulphure, & sublima in aludeli sine alembico, & sit longitudinis unius pedis, collige album & densum clarum, & lucidum, & serua, quia satis est aptum, De Argenti uiui praeparatione. Cap. Uiii. Argentum uiuum sic sublima. Sume de eo libram unam, uitrioli rubificati lib. duas, aluminis rochae calcinati lib. unam, & salis conmunis lib. semis, & salis petrae quartam partem, & incorporatum sublima, & collige album densum clarum & ponderosum, quod circa uasis spondilia inuentum fuerit, & serua ut tibi de aliis scripsimus. Sed si in prima sublimatione inuentum fuerit turbidum uel immundum, quod tibi accidere poterit, propter tuam negligentiam illud cum eisdem fecibus noueris iterum sublimare & serua. De Marchasitae praeparatione. Cap. Ix. Marchasita trita ponatur in aludel magni fundi ad digiti spissitudinem, & primo Sulphur cum sento igne collige, & cum cessauerit, uigora ignem, renouato cooperculo, & ascendet quod Argenti uiui locum obtinet, ut tibi plenarie scripsimus in perfectionis nostrae summa completa. De Tutiae praeparatione. Cap. X. Tutia puluerizata in aludele posita magnae ignitionis administratione, sublimatur & fit bona. Sal ammonicus sublimatur a Sale communi, ut in practica de salibus tibi scripsimus. Argentum uiuum ita sublimatur rubicundissimum: Recipe libram unam Mercurii, & libras Uitrioli rubificati duas, & libram Salis petrae simul mortificato, & sublima etiam ab alumine rochae calcinato, & Sale petrae cum eisdem ponderibus. Et est magnum nostrae inuentionis secretum, feces praemittendum, quin consideratio fecum sit notanda in Sulphuris sublimatione & sui comparis, quod Sulphur sublimatum a calce cupri, magis dealbatur, quam a calce ferri. Et sic inuestigandum est de Arsenico, nam a ferro sublimatur magis rubeum. Possunt etiam sublimari a Uitriolo & alumine calcinato, & cum Sale communi & Sale petrae commixtis, & ita sufficienter tradidimus spirituum praeparationes artificiose non modice. Tertia Particula huius libri, quomodo corpora sint praeparanda. Cap. Xi. Tertiam nostram particulam ponimus imperfectorum corporum praeparationem completam, & inuestigamus modum, qualiter praeparari debeant ut perficiantur, quo ad complementum primi ordinis uel secundi per se, sine medicina. Secundo preparationem eorum ad recipiendam medicinam albam, uel rubeam De praeparatione Saturni. Caput Xii Saturnum calcina cum sale communi praeparato fusum, cum spatula ferrea agitando qusque in cinerem uertatur, coque per diem naturalem, & sit aliquantulum ignitus, & non multum, ablue cum aqua dulci complete, deinde calcina per triduum, donec intime rubificetur, & si uis ad album, cum aqua aluminis albi imbibe, & reduc cum oleo tartari, uel eius sale. Si uero ad rubeum, imbibe cum aqua croci ferri, & uiridis eris praedicto, & reduc cum sale tartari ut prius, & hoc itera quousque sufficiat. De praeparatione Iouis. Caput Xiii. Quem calcina ut Saturnum. Et albifica eius calcem, per triduum ut in Saturno, nec errabis in eis reductione, quia difficilis est, nisi fiat in furno illorum qui per cinericia uel cementa reducunt, & fit ad libitum. Scias tu inuestigator huius operis, quod preparationes fecum reductibilium plenarie in hoc libro conscripsimus, cum totus iste liber sit practitus cum inuestigatione certa compilatus. Sed in summa nostra praeseruauimus nobis alium stilum magis Philosophicum, cum ibidem ut Theoricus, hic uero ut Practicus purus, artem complete inscripsimus. Ut autem artifex errare non possit, subiunge illud, quod reducere quaeris, scilicet tantum, quantum illud quod prestare habet reductionem, & calcem diuisam codunare. Sed in tincturis est alia consideratio. Nam tingens multiplicandum est super tingendum, donec tinctura appareat, quod considerabis in corpore uel medicina: & hoc est unum de secretis nostris. Postquam reduxeris hec duo plumba, & inueneris splendorem & colorem, & omnia alia ad uolitum tuum forte ignitione carebunt, & ut consequaris intentum incipe sic. Dissolue tutiam calcinatam, & stannum calcinatum, & has aquas misce, & cum hac aqua imbibecalcem stanni, uice post uicem, sic cum induxeris octauam partem tutiae in totam calcem, reduc in corpus, & uide si ignitionem habuerit, bene quidem, si uero non reitera, donec ignitionem habuerit. Et omnes aquas dissolutiuas spirituum & corporum ponam in fine libri huius. & quodlibet eius pro suo genere: nec mireris quod dispersimus huius practice specialia in diuersis uoluminibus cum ab improbis hanc artem fugere conamur. Cum talk uel Mercurio praecipitato, uel utilius cum Luna pura ad hoc deducta calcinando & soluendo peruenimus ad horum duorum corporum, ignitionem & duritiam completam cum splendore inenarrabili. Scias tamen quod sola speculatio, quae multum ualet in Summa nostra, in hac nostra inuentione parum prodest. Sed terere, coquere, assare, inhumare, calcinare, fundere, destruere, construere, corpora emundare, cum his clauibus aperies occultas seraturas arcani nostri, sine quibus ad huiusmodi conuiuii epulas non uocaberis. Destrue sine ira, & complebis cum leticia. De praeparatione Martis. Cap. Xiiii Martem sic praepara: Tere libram unam limaturae eius, cum libra semis Arsenici sublimati. Imbibe illud cum aqua Salis petre & alkali, ter reiterando, funde uiolenter, & habebis ferrum album, itera quousque sufficienter liquescat, cum dealbatione peculiosa. De praeparatione Ueneris. Cap. Xu. Ueneris purgatio duplex est, una quidem ad album, alia uero ad rubeum. Ad album purgatur sic. Calcina ipsam solo igne, quemadmo dum tradidimus in Summa nostra perfectionis. Sume ipsam calcinatam, tere libram unam cum unciis quatuor Arsenici sublimati, & imbibe cum aqua litargirii ter uel quater, & reduc cum Sale petrae ac oleo tartari, Et inuenies corpus eius album splendidum pro medicina suscipienda. Est et alia praeparatio eius ad rubeum. Tere libram unam limaturae eius cum unciis quatuor Sulphuris, uel laminas eius cum Sulphure cementando, & sic calcina & ablue cum Salis aqua & aluminis, & cum reducentibus reduc in corpus mundum, aptum ad tincturam rubeam. Est etiam tertia praeparatio eius. Calcina ipsam solo igne, & tunc dissolue partem eius, & tantum Tutiae calcinatae dissolue, & cum dissolutione imbibe quater uel pluries, residuum calcis uel cum sola Tutia dissoluta, sic quod intret Tutia ultra calcis medium, & sic reduc cum reducentibus, & habebis corpus mundum & splendidum, & cum paruo adminiculo ducitur ad statum altiorem, si uerus inquisitor fueris ueritatis. Est et quarta praeparatio eius ex se ipsa calcinata rubea, solo dico igne, facias uiride intensum, quod flos cupri nuncupatur. Illud autem uiride dissolue cum aceto distillato, & congela, congelatum cum reducentibus reduc, quod aptum erit ad multa, si inuestigatio tua non erit negligens, in operibus similibus per nos datis. Hunc uero librum composuiums, ut sit introductorius Summae nostrae, uel ea absente sit totius conclusio finalis, ad complementum utriusque medicine. Nam hic ponimus practicam gradatim, illic uero theoricam speculationis nostrae, modo magis generali, cum demonstrationibus manifestis ordinatam. Quarta Particula huius libri de medicinis. Cap. Xui. Secundum ordinem praemissorum practicabimus in hac quarta particula nostra, iterum inuestigationis modum componendi medicinam quamlibet, albam uidelicet & rubeam secundum naturam & proprietatem corporis transmutandi, uel ipsius Mercurii cum omnibus suis pertinentiis occultis & manifestis. Et in secundo uel tertio ordine nihil sophisticum recipit hic liber noster, cum de ueritatis inuentione intituletur. Quamobrem primo de Elixiriis albis incipiemus. De medicinis albis pro Ioue & Saturno. Cap. Xuii. Medicina alba pro loue praeparato. Sume Lunae purissimae libram unam, Mercurii uiui libras octo, & amalgama, quo facto, lablue cum aceto distillato & sale communi praeparato usque ad colorem coelestinum, uel lazurii, quo abluto, extrahe de Mercurio quantum poteris, exprimendo per pannum spissum, & appone Mercurii sublimati duplum Lunae, tere sufficienter, & coque in phyala uitrea cooperta per diem & noctem, extrahe, tere. & iterum coque, frange phyalam, & separa illud quod sublimatum est ab inferiori puluere quasi rubeo, & caue de nimio igne, alias totum funderetur in massam nigram, puluerem pone super porphyriten, & adiunge ei duas partes Ammoniaci praeparati, & partem unam Mercurii sublimati, tere trituratione bona, & imbibe cum aqua Salis alkali uel aqua Salis petrae, si zozam non inueneris, & pone ad distillandum cum imbibitum fuerit cum lento igne, & ex trahe totam aquam, sic ut remaneat sicut pix fusa, redde illi aquam, & sic ter faciendo. Deinde extrahe, & tere super lapidem, & desicca multum, imbibe cum oleo ouorum rectificato uel desiccato, uel cum oleo Salis alkali uel petrae, uel tartari, donec fundatur cum ingressu, & proiice unam partem super quinque Stanni praeparati, & est Luna perfecta in secundo ordine, absque errore. Item alia medicina super louem. Sume talk calcinatum, & tere cum sale ammoniaco, ana, & sublima ter uel quater, & dissolue cum aqua, qua imbibe Lunam calcinatam, ut in prima medicina fecisti, toties donec bibat suum pondus, & da ei ingressum cum oleis praedictis, & proiice unam partem super decem partes Iouis praeparati, & uidebis intentum. Tertia medicina Iouis fit cum una parte Lunae dissolutae in aqua sua, uidelicet stillicidii Cupri & Salis petrae, ut in fine habetur, cui adiunge duas partes talk dissolutae, uel Tutie calcinate, & dissolutae. recipiendo aquam ter uel quater, congela, & incera cum Arsenico sublimato, quousque fundatur, & proiice unam partem super octo partes louis praeparati. Et si uis has medicinas proiicere super Saturnum praeparatum ad album, tunc minue Saturnum in suo triduo, & fac ut in Ioue. De medicinis Solaribus, pro loue & Saturno. Cap. Xuiii. Prima igitur medicina Solaris sic fit: Calcina Solem, amalgamando prius cum Mercurio, uelut in luna, extrahe Mercurium per pannum, tere cum duplo salis communis preparati, pone super lentum ignem, ut recedat Mercurius, extrahe salem cum aqua dulci, & desicca, & sublima ab eo tantum salis ammoniaci, reddendo sibi quater, tunc dissolue in aqua uitreoli, & petrae, & iameni, ut in fine libri huius habetur. Solue crocum a ferro extractum per calcinationem, uel cuprum calcinatum rubeum. lunge has aquas ana, extrahe aquam per distillationem, & redde sibi quater. Ultimo desicca, & imbibe cum oleo tartari rectificato, ut in fine libri huius, quousque fluat ut cera, & tingit quatuor partes obrise. Secunda fit in sole soluto, ut in prima, & uiridi facto de cupro, calcinato & dissoluto, ana, mixtis & inceratis, distillando & reiterando, & in fine incera cum sulphure praeparato, quousque fundatur ut cera, & tingit octo partes Saturni splendide. Tertia fit ex auro soluto, & sulphure soluto, & uiridi dissoluto, mixtis & praeparatis ut in secunda, & in fine inceratis cum oleo capillorum praeparato, uel ouorum, quia una est uia, & cadit una pars super decem Saturni. Possunt etiam hae medicinae proiici super Iouem praeparatum in rubeum, & erit ita splendidissima perseuerans materia. ut opus finissimum, secundum eius gradum. Nam hae medicinae alterant in secundo ordine, ut retulimus. De medicinis albis pro Uenere, & Marte. Caput Xix. Transeamus nunc ad Ueneris medicinas, & Martis, & primo de medicinis horum ad album Sume argenti, ut supra calcinati, partem unam, tere cum duabus partibus arsenici praeparati & una parte Mercurii praecipitati, & imbibe cum aqua salis petrae, litargirii, ammoniaci, ana, qusque pondus suum biberit, desicca & incera cum oleo albo, ut in aliis, qusque fluat, & cadit una pars super quatuor Ueneris, uel Martis praeparatorum. Secunda medicina fit ex Luna calcinata, & tantum louis calcinati & soluti, misce, desicca, & incera, cum duplo horum arsenici sublimati, quousque fundatur. Tertia fit ex Luna calcinata, ut supra, arsenici & sulphuris sublimatis & tritis, cum tantum salis ammoniaci, quod sublima ter ab eis, & proiice unam partem super sex horum duorum corporum praeparatorum. De medicinis rubeis, pro Uenere & Marte. Caput Xx. Solaris uero medicina fit, ut sumas thutiae libram unam, calcina & dissolue in aqua uitrioli & petrae, tum cum ea aqua imbibe calcem Solis, ut bibat eius duplum, distilla, recipiendo aquam, & hoc quater reddendo. Ultimo incera cum oleo capillorum, uel felle taurino, & uiridis aeris praeparato, & erit excellens, purum, & laudabile. Tu autem porrige manum ad nostra dicta, aliter inuanum studes, & recipe in corde, in nostris uoluminibus intentionem nostram, & uidebis nos uerum inuestigasse. De Medicina tertii ordinis ad album. Caput Xxi. Hinc uero ad tertii ordinis gradum ascendemus, Et primo de Medicina Lunari, tam pro corporibus imperfectis perficiendis quam pro ipso Mercurio in ueram Lunam coagulando. Primo dissolue Lunam calcinatam in aqua dissolutiua ut prius, quo facto, coque eam in phiala cum longo collo, non obturato ore per diem solum usquequo consumetur ad eius tertiam partem aquae. quo peracto, pone in loco frigido, & deuenient lapilli ad modum cristalli fusibiles, & hoc est argentum reductum ad Mercurium nostrum fixum & fusibilem, de quo recipe uncias quatuor, de arsenico albo praeparato uncias sex, & de sulphure praeparato uncias duas, & misce simul bene terendo cum eo salis petrae, uel ammoniaci, & pone in phyala cum longo collo per septimanam, & indurabitur ut pix, extrahe, & iterum incera ut prius coquendo per quatuor dies, & iterum incera tertia uice, & inuenies illud oleum fusum infra triduum, & cum infrigidatum fuerit frange, & extrahe, & inuenies laminam fixam, fluentem ut cera, & est primus gradus. Iterum appone tantum ut prius de noua materia, & iunge cum isto fermento, & fac ut prius, & sic tertio, & quarto. Et inuenies medicinam cuius bonitas est magna & excellens, cadit enim super decem cuiuslibet corporis, uel ipsius Mercurii in lunam ueram. Hunc autem lapidem custodi, & ratiocinare per modum a nobis traditum in summa nostra, & peruenies ad altiora. Nec enim proposuimus, cuncta in uno solo monstrare uolumine, cum liber librum exponat & declaret. De medicina Solari tertii ordinis. Cap. Xxii. Medicina uero Solaris fit ex Sole dissoluto & praeparato ad modum Lunae, cui appone sulphuris soluti partes tres, arsenici partem unam, ut in fine habetur, per omnia faciendo ut in Lunari capitulo, & erit medicina tingens omne corpus, & ipsum Mercurium in uerum solem, uel amplius, secundum modum iam tibi traditum. Lege & perlege Summam perfectionis nostram, & inuenies modum regiminis tibi ordinatum, ut in infinitum tingas, si ingenium acutum possideas, nec discurre hinc inde in diuersis philosophorum dictis ambiguis. Nam omnes ad unam tendunt perfectionem, tibi a nobis sufficienter traditam. Experiri poteris, si tantum ualeas, sin autem, recede, quia damnum incurres & inanitionem. De aquis solutiuis, & oleis inceratiuis. Cap. Xxiii. Fili doctrinae perquire experimenta, nec desine, quia fructum in eis inuenies millecuplum, quia tibi soli hunc librum scripsi, quem complere uolo cum aliquibus aquis & oleis, in nostro magisterio multum necessariis, cum iis sigillabimus librum nostrum de perfectionis inuentione. Et primo cum aqua nostra dissolutiua, de qua mentionem fecimus in Summa nostra, cum loquuti fuimus de Dissolutione cum aquarum acumine. Primo sume libram unam de Uitriolo, de Cupro, & libram semis Salis petrae, & uinam quartam aluminis lameni, extrahe aquam cum rubigine alembici. nam dissolutiua est multum, & utere ea in capitulis praelibatis: fit autem multo acutior, si cum ea dissolueris quartam Salis ammoniaci, quia soluit Solem, Sulphur & Argentum. Aqua alia philosophica nostra inceratiua. Sume oleum distillatum ab ouorum albuminibus, tere cum medietate Salis petrae, & Ammoniaci, ana, & fit optime, uel cum Sale alkali misce, et distilla ut prius, & in quantum hoc plus reiteraueris, tanto melius incerat: aut cum oleo tartarino, coniunge oleum praedictum, & distilla oleum inceratiuum album. Oleum inceratiuum rubeum. Sume oleum uitellorum, seu capillorum humanorum, cui adiunge tantum Salis ammoniaci, & iterum distilla, & hoc ter, & erit oleum rubicundissimum inceratiuum. Oleum uiridis aeris fit, cum uiride aeris dissoluitur in aqua salis Ammoniaci, & cum illo congelato, admisce oleum uitellorum, & distilla, & hoc ter renouando, & habebis oleum uiridis aeris ad incerandum aptum & utile. Oleum fellis fit, extrahendo a felle oleum, ut a capillis humanis, per omnia faciendo ut in aliis. Et non dico, quod ista dent humiditatem radicalem mineralem, ut probauimus in Sulphure & Arsenico, sed saluant tincturam a combustione, donec ingrediatur, & postea fugiunt in expressione ignis, ut a nobis alibi narratum est. Quicunque artifex secundum dicta nostra, in hoc libro nostro tradita, perfecte & studiose fuerit operatus, inueniet post complementum operis sui, nos uerum inuestigasse, & in hoc liber noster terminatur, qui de inuentione ueritatis seu perfectionis intitulatur. Gebri Arabis Philosophi Solertissimi, Rerumque Naturalium peritissimi Liber Fornacum ad exercendam χημείαν pertinentium. Interprete Rodogero Hispalensi. Praefatio, diuidens librum in tres partes. Cap. 1. Considerauimus consideratione non fantastica, nos totam artem tradidisse in uoluminibus nostris. Sed ne ob inuidiam mordiamur, hunc librum Fornacum praescripsimus, in quo tractabimus practicam manualem, tam in spirituum quam corporum praeparationibus, ut artifices leuius contingere ualeant ad operis complementum. Cum ergo ultima consideratio in rerum cognitione magis propinquarum consistat, & in modo operandi, & res a rebus regimine ignis extrahi possunt. Et cum ad hanc rem peruenire non possumus nisi separando superflua a contento desiderato, scilicet sulphuris combustibilitates & territates corpus quodlibet infoedantes. Hinc est quod primo singulos operandi modos tractabimus, utpote qualis furnus cum suis instrumentis spectet ad quamlibet rem praeparandam, usque ad operis complementum cum regimine ignis illi appropiato, & qualia uasa pertineant ad propositum, ut artifex perficere possit suam operationem. Secundo, quae res praeparandae sunt, ut ex simplicibus seu commixtis uerum Solem uel Lunam generare ualeat cum splendore. Tertio narrabimus illa quae perfici possunt cum alteratiuis, & quae naturaliter alterantur cum complemento totali, Et modum permiscendi cum proportione debita, & cum medicinis longo tempore ad haec praeparatis. In fine autem pertractabimus recapitulationem omnium experimentorum nostrorum, cum quibus peruenimus ad noticiam ueritatis huius. Prima Pars Huius libri de modis operandi. De furno calcinatorio. Cap. Ii. Fiat furnus calcinatorius quadratus in longitudine quatuor pedum, in latitudine trium pedum, & sit spissitudo parietum dimidii pedis in hunc modum. Ponantur ergo Luna, Uenus, Mars, uel aliae res calcinandae in patellis terreis de fortissimo luto, de quo crusibula fiunt, ut possint in ignis asperitate stare, usque ad calcinandi totalem combustionem. Calcinatio thesaurus rei est, nec te tedeat calcinationis. Studeas autem in nostris uoluminibus quae diximus. Per calcinationem mundificantur corpora imperfecta, & per reductionem calcinati in solidam massam. Et tunc proiiciatur medicina nostra super ea, & gaude. De furno sublimatorio. Caput Iii. Fat furnus sublimatorius, uidelicet per modum in Summa nostra de spirituum sublimatione prius traditum complete secundum hanc formam. image 10 In sublimatione sulphuris debes cooperculum sublimatorii facere cum magno libero concauo cannali interius ad modum alembici sine naso. Furnus Sublimatorius. Nam aliter descenderet totum sublimatum ad fundum uasis prae nimio calore: Nam in fine sublimationis non ascendit sulphur, nisi cum expressione, usque ad ignitionem aludelis, & nisi sublimatum in cannali retineretur superius cum leuiter fundatur, descenderet iterum per uasis latera, usque ad fundum, & sic nihil inueniretur sublimatum, ut notum est expertis. image 10a De furno distillatorio. Caput Iiii. Furnus distillatorius est idem cum furno sublimatorio, fit autem uas diistillatorium ad modum istius figure, Ignis autem administrandus est secundum exigentiam rei distillandae. Modum autem sufficienter descripsimus distillatorium tam mineralium aluminum, quam uegetabilium, in Summa nostra perfectionis. De image 11 De furno descensorio. Caput U. Furnus autem descensorius fit in hunc modum. Et est apud nos inter fusores cineritiorum, & cementorum, mirabilitur usitatus. Reducuntur autem omnia corpera calcinata, combusta, soluta, & coagulata per hunc furnum in solidam massam. Imo cineritia & cementa, & testae seu crusibula, in quibus saepius fusum est argentum ad recuperationem illius metalli imbibiti. image 12 235 De furno fusorio. Cap. Ui. Urnus fusorius, in quo omnia corpora leui ter funduntur per se, & est furnus iste multum usitatus inter fusores monetarios, nec non & Haurichalcum in his furnis funditur, & tingitur cum Tutia uel Calamina, ut notum est expertis, & sic fit. image 12 De furno solutorio. Cap. Uii. Furnus dissolutorius fit cum cacabo aquae pleno cum instrumentis ferreis, in quibus artificiose tenentur alia instrumenta, ne cadant, in quibus fit omnis dissolutio, & haec est forma furni & uasorum, ut sequitur. image 13 Gebri. 237 De furno fixatorio uel Athannor. Cap. Uiii. Fiat furnus fixatorius ad modum furnum calcinationis, & sit patella profunda terrea plena cineribus cribellatis. Sit autem uas cum materia fixanda bene sigillatum in medio cinerum situata, sic quod spissitudo cinerum subtus & superius & in circuitu sit ad spissituimage 14 dinem quatuor digitorum, uel secundum illud, quod fixare desideras, Quia maior ignis requiritur in uno quam in alio fixando per hunc furnum, & per hanc uiam peruenerunt antiqui philosophi ad opus magisterii, quod notum est uere philosophantibus, quod per nos est satis monstratum sufficienter in libris nostris, illis qui fuerunt ueritatis inuestigatores. Et haec super est figura Athannor. Qui uero in huiusmodi potest magis ingeniari, non excuset se ab hoc, per nostram traditionem. Secunda Pars De Rebus Praeparandis. De praeparationibus spirituum mediorum mineralium & aluminum, Cap. Ix. In hoc capitulo dicam praeparationes spirituum, & primo Mercurii. Si autem perfecte desideras eum sublimare, ad libram eius pone salis communis libras duas et semis, & salis petrae libram semis, mortifica totum, simul terendo cum aceto, quousque non appareat in eo de uiuo aliquid, & sublima ut scis, quia utile. Sublimatur autem Mercurius rubeus, scilicet libra una eius, ab una libra salis petrae, & libra una uitrioli, cum quibus optime teritur, & sublimatur rubeus & splendidus. Sublimatur autem Arsenicum, scilicet libra una, a libra una limaturae Ueneris, & salis communis libra semis, aluminis calcinati quarta librae unius. Mortificentur cum aceto super ignem mouendo, quousque totum denigretur, & iterum imbibe, desicca mouendo, & hoc tersublima azymum, & utile. Sulphur autem decoctum in lixiuio et exsiccatum sublimatur cum eisdem fecibus sicut arsenicum, excepto, quod loco limaturae Ueneris ponitur limatura Martis, uel batitura squamae eius, in uale praedicto. Sal autem amoniacum a sale communi sulimatur, aequis ponderibus impositis. Tutia uero, & Marchasita, atque corpora imperfecta sublimantur, ut narratum est in Summa nostrae perfectionis. Sales uero & alumina praeparantur, & bauratia, & uitriola, ut in libro nostrae inuestigationis sufficienter scripsimus. De calcinatione Iouis. Caput X. Iupiter specialiter calcinatur sic: Sit testa magna super furnum situata, & stanno imposito, cumtantundem salis communis preparati, & aluminis roche calcinati. Moueas semper cum spatula ferrea perforata, quousque totum fuerit incineratum, Cribra & pone in igne, & sit semper ignitum, quousque optime dealbetur, & serua. De calcinatione Saturni. Caput. Xi. Saturnus eodem modo calcinatur ut lupier, sed calx eius rubificatur ut minium, quod serua. De calcinatione Ueneris. Caput Xii. Uenus sic calcinatur: Ponitur in furno calcinationis predicto, uel in sua limatura, uel per se, uel cum arsenico puluerisato, uel cum sulphure inungendo cum oleo communi, Et sic calcinatur, per tres uel quatuor dies igne fortissimo. Calcinatum percute, ut cadat a tabulis, residuum calcina, calcinatum & tritum recalcina, quousque optime rubificetur, & serua. De Calcinatione Martis. Caput X1i Mars quidem calcinatur per eius limaturam in praedicto furno, quousque optime rubificatus fuerit, ut puluis impalpabilis sine tactu. Et dicitur crocus Martis. De calcinatione mediorum mineralium. Caput Xiiii. Omnia atramenta, sales, alumina, & Thutiae genera cum tartaro, & aliis diuersis calcinantur in furno dicto Calcinatorio, cum igne mediocri, uel forti, secundum exigentiam rei calcinandae, ut patet in libro De inuestigatione perfecti magisterii, sed omnia corpora calcinantur ut in testamento nostro. De ablutionibus calcium, corporum combustorum. Cap. Xu. Ablutio omnium corporum combustorum & calcinatorum sic fit: Habeas primo uas terreum uitreatum, magnum, impletum aqua dulci calida. Cum qua ablue calcem quamcumque corporis calcinati, fricando sepius, ut totum sal & alumen dissoluatur, tunc cum residentiam fecerit, euacua aquam cautem, ne aliquid de corpore exeat lotionem. Calcinatum iterum impone in aquam calidam, & reitera ut prius, quousque bene & perfecte ablutum fuerit, & serua. De incerationibus calcium ablutorum. Caput Xui. Incerationes Calcium ablutorum fiunt sic: Calcem ablutam desicca, post dissolue in aceti distillati libris duabus, salis communis aluminis glaciei, salis gemmae, ana, uncias duas, & quatuor libras calcis ablutae praedictae, desiccatae imbibe, quousque totam imbiberit aquam praedictam, desicca, & serua. De reductione Calcium in solidam massam. Caput Xuii. Reductio illius calcis ablute & incerate sic fit: Calcem inceratam ablue cum urina distillata, quousque extraxeris sales, & alumina cum spurcitia corporis calcinati, qua desiccata. ipsam imbibe cum oleo tartari, in quo dissolue ad libram unam olei, uncias duas salis Amoniaci, & unciam unam salis petrae. Sint autem calcis librae quatuor. & talis imbibitio fiat per uices desiccando & imbibendo & desicca, & descende in descensorio magno, & reduc in solidam massam, corpus purgatum, a sulphureitate combustibili, uirtute ignis calcinantis, Et a terrestreitate foetida, uirtute salium, quae in reductione secum retinent terrae feculentiam, corpore purificato ab immundiciis accidentalibus, quae ei superuenerunt in minera sua. Quod autem in radice suae generationis ei innatum fuerat spurcitiae, palliari poterit cum medicina, cuius maior pars argenti uiui substantiam in se contineat, ut a nobis monstratum est saepius, in summa nostra, ad artis exigentiam. De solutionibus corporum praeparatorum, & de eorum coniunctionibus certis, cum proportione certa, ut meliora appareant cum fulgore, post eorum reductiones. Caput Xuiii. Cum dupliciter corpora ad perfectionem reducantur, aut per praeparationis modum. & commixtione perfectorum cum imperfectis, aut per medicinam ad hoc praeparatam. Hic uero narrabimus, quare perfectum imperfectum perficit. Et etiam imperfectum ad perfectu reducitur cum praeparationibus a nobis generaliter demonstratis. Et has praeparationes in hoc capitulo specialius tractare proponimus sufficienter. In primis narramus quod corpus, ut praedictum est, mundatum per calcinationis & reductionis modum, uel limari oportet, uel ingranulas diuidi, ut notum est. Quoniam post fusionem proiicitur super tabulam minute perforatam super aquam frigidam, dictam aquam fortiter mouendo. Et iste est modus noster. Hanc granulaturam dissolue in aqua dissolutiua nostra, quae fit ex sale petrae & uitriolo, quantum eius medium, uel limaturam eius dissolue in aquam limpidam, Appone fermenti praeparati tertiam eius partem, Extrahe aquam & redde, & hoc septies. Et postquam reductum est in corpus affina per suum examen, & gaudebis de hoc quod generasti. Et quia pertractauimus de corporum imperfectorum administratione perfecta, nunc speciales regulas de quolibet corpore dabimus, ueriores & certas. Primo de Ioue incipientes dicimus. Postquam praeparaueris louem & reduxeris eum, dissolue illum in aquarum acumine, quo dissoluto, ut praediximus, ad eius nouem partes, adiunge de talk calcinato & soluto partem unam aquas claras commiscendo. Hoc autem rectifica, aquam per alembicum septies, extrahendo & reddendo. Et cum ultimo rectificatum fuerit, da ei de aqua salis petrae imbibendo & desiccando, & reduc in corpus mundum, ignitionem & cineritium expectans. Si enim Argentum uiuum praecipitatum & dissolutum, cum Luna dissoluta coniunxeris, & loui dissoluto, ut dixi mus, apposueris, inuenies post reductionem corpus nobile pertractatum, sub proportione praenominata. Saturni autem regimen, completur eo praeparato & dissoluto, cum tertia eius fermenti rubei dissoluti quibus ut prius praeparatis, corpus quidem pulchrum te inuenisse laetaberis. Ueneris quidem regimen specialius pertractantes, narrauimus quod eam praeparatam & dissolutam rectificabis septies uel pluries, aquam ab ea distillando & reddendo. Qua coagulata, fac inde uiride nobilissimum, cum sale ammoniaco in aceto distillato. Illud autem uiride in uase Martis rubifica & dissolue iterum, cui adiunge Lunae praeparatae & dissolute tertiam partem eius, fermenti aquam post extrahendo & reddendo septies, hoc autem reduc in corpus, & gaudebis. Martis aut regimen est, ut Ueneris, sed propter eius maximam foeditatem nihil boni in eo expectabis. Lunae uero regimen est, quod eam dissoluas & coagules septies, uel ad minus quater. Et ad eam dissolutam, adiunge aquas fixas rubificantes, quas narrauimus, & inuenies corpus aptum solare, quia cum Sole conuenit, & remanet cum eo quiete. Et sit tuum adiutorium Uenus optime purgata & dissoluta, cum ab ea extrahatur sulphur mundissimum, tingens & fixum. Et dico tibi quod Mercurius purificatus & fixus, habet palliare foeditatem corporum imperfectorum. Fixum uero Sulphur extractum a corporibus purum, colorare cum splendore. Et ex hoc magnum secretum tibi elicias, quod ipse Mercurius atque Sulphur extrahi possunt, tam a perfectis quam imperfectis corporibus debite praeparatis. Sunt enim ad hoc adminicula, spiritus purificati & media mineralia, ut opus ad perfectionem reducatur congrue, necnon & peculiose multum. Tertia Pars De Corporibus perficiendis & medicinis alteratiuis. De modo perficiendi tertii ordinis. Cap. Xix. Cum autem sufficienter pertractauimus omnes modos imperfectorum corporum cadentes in secundo ordine, nunc ad tertii ordinis metas est transeundum. Quae autem sunt medicinae, & quales secundi & tertii ordinis, sufficienter demonstratum est in libro nostro perfecti magisterii, ubi demonstrauimus demonstratione competenti & uera, lapidem nostrum de Argenti uiui substantia esse procreandum, & hoc sufficienter ut theoricus speculatiuus. Hic uero practicam manifeste reserabimus enodatam, & est, ut studeas Lunam uel Solem resoluere in aquam suam siccam, quam uulgus Mercurium uocat. Et hoc, ut duodenaria proportio contineat partem solam corporis perfecti. Nam si cum igne lento, haec bene rexeris, inuenies per quadraginta dies corpus illud in meram aquam conuersum. Signumque suae perfectae dissolutionis est nigredo desuper apparens. Si uero utrunque opus album & rubeum perficere conaris, utrumque fermentum per se modo iam dicto dissolue & serua. Et est nostrum Argentum uiuum de Argento uiuo extractum, quod uolumus pro fermento. Pastam uero fermentandam extrahimus more solito ex imperfectis corporibus. Et ex hoc tibi tradimus regulam generalem, quod pasta alba extrahatur de Ioue & Saturno, Pasta uero rubea ex Uenere & Saturno. Est autem ut in fermento corpus quodlibet per se dissoluendum. De regimine Iouis & Saturni. Cap. Xx Et quia in hoc capitulo demonstrabimus regimen louis & Saturni. Primo innuimus quod hoc caput est ad album, & est modus talis: Accipe libram unam louis mundissimi & funde, quo fuso impone duodecim libras Mercurii bene mundati, mouendo totum ut commisceatur, quod pone in phialam cum collo unius pedis, in furno Athannor. Et aliam phialam Saturni sic praeparati, & subiice ignem sentum per septimanam, Et habebis pastam dissolutam, aptam ad fermentandum a fermento albo, secundum proportionem quam monstrabimus ad praesens. Sint pastae louialis quatuor partes, Saturni tres, fermenti albi pars una, Ista dissoluta, ut diximus misceantur per minima, & ponantur in putrefactione, in modum dissolutionis nostrae ignis mediocris per septem dies, quibus extractis & bene mixtis per pannum liquidiora exprime, quod uero remansit spissum, in Chimia bene sigillatum, pone in Athanor, sicut prius, per tempus praedictum, & sic ter quousque biberit totam aquam suam. Tunc pone in Chimiam in furno fixationis per duodecim dies, tunc extrahe, & reduc cum reducentibus. Et illud inuenies, quod antecessores nostri maximo studio inuenerunt, generans generatum. Idem autem in cineritio cum plumbo affina. Et inuenies corpus albedine perfectum, generans perpetuo suum simile. Cuius expositionem una cum caeteris meis antecessoribus, cum eo quod scripsimus, successoribus relinquo. De regimine Ueneris, & Saturni. Caput Xxi. Sint pastae Ueneris librae tres, Saturni libre duae, fermenti libra una, his optime dissolutis, fiat commixtio per minima, quam serua calore, ut in albo dictum est, extrahe aquam et quod in panno remansit, pone in Chimiam optime sigillatam per tres septimanas. Extrahe reddendo sibi tertiam partem aquae suae reseruatae, & coque ut in capitulo praecedenti, Et sic ter. Cum autem biberit totam aquam suam, pone in orobo ad figendum. Et cum fixu fuerit, reduc cum reducentibus corpus paratum ad augmentandum & tingendum. De regimine Martis. Caput Xxii. Cum Martis solutio nimium inueniatur difficilis, propter quam plures modos, & diuerla etiam alia experimenta per nos facta, in fine huius libri pertractabimus. Sint ergo Martis pastae librae duae, Ueneris librae quatuor, Saturni librae quatuor, misceantur sine fermento, & coque per septem dies, & inuenies totum siccum. fige, & pone cum medietate eius Litargirii triti, & commixti simul in reductorio, & inuenies corpus minerale, & multum utile, si ea sapias, quae pertractauimus saepede regimine Lunae. Caput Xxiii. Regimen Lunae est, ut reducatur de minera sua ad nobilius, & hoc ut dissoluas eam, de qua accipe libras tres, Ueneris dissolutae libras quatuor, fermenti dissoluti libram unam, coniunge aquas, coque per septem dies cum lento igne, in Orobo clauso, ut in Marte, cum tota aqua sua, deinde fortifica ignem paulatim per alios septem dies, & sit quasi sublimationis. Sed per alios septem dies da sibi parum fortiorem ignem, ut figatur tota aqua secum, quem puluerem in pauca quantitate reduc, & si retinuerit secum partem Mercurii ( quod leuiter scire poteris, si calcinare sciueris ) bene quidem. Si uero non, iterum ad figendum impone quousque sufficiat, hoc autem reduc cum reducentibus rubeis. Et Lunam coloratam, transmutatam, & fixam inuenies, quam honora. Nam si bene studueris in nostris uoluminibus, inuenies per considerationem nostram, super quae actionem suam fundare debeat uerus inquisitor. De regimine Mercurii. Caput Xxiiii. Regimen Mercurii fit duobus modis. Primo ipsum bene lotum, & purificatum, amalgamabis cum nostra subscripta proportione certa. Secundus modus est, ut ipsum distilles, & inde aquam uitae facias. Quantum ad primum modum, haec est proportio. Sint Mercurii unciae quadraginta octo, Solis uncia una, Lune uncia una, Ueneris uncia una, Saturni uncia una. Funde haec corpora, primo Uenerem & Lunam Scdo Solem. Tertio Saturnum. Extrahe ab igne, & sit in magno crusibulo, habeasque dictum Mercurium bene calefactum in alio, & cum indurare ceeperit, infunde paulatim Mercurium, mouendo cum baculo, & reimponendo super ignem, et mouendo quousque bene fuerit amalgamatum cum Mercurio toto. Pone ad dissoluendum per septem dies, extrahe aquam cum panno, residuum fac uolatile, supponendo ignem ignitionis. Istud iterum imbibe cum aqua sua tota, & pone ad generandum, iterum ad ad desiccandum per quandraginta dies, & inuenies lapidem, quem pone ad figendum, & habebis lapidem augmentabilem, usque in infinitum. Custodi ergo hunc librum a filio tuo, quia iste exponit cuncta, quae scripsimus in diuersis libris nostris. De fermento Lunae ad azymum. Cap. Xxu. Fermentum Lune ad azymum, fit, cum Luna dissoluta fuerit, in aqua sua corrosiua. Et si hanc aquam decoxeris ad tertiam, & in aere posueris ipse in balneo, uel in fimo per aliquot dies, erit o & ipsum fermentum, quod serua ad album. leum Lunae De fermento solis ad rubeum. Caput Xxui. Fermentum Solis, fit cum Sol dissolutus fuerit in aqua sua, & decoctus atque praeparatus secundum capitulum praedictum fermenti Lunae, Erit fermentum solis ad rubeum, quod serua. De fermento Fermenti, tam albi, quam rubei, super Mercurium. Cap. Xxuii. Compositio medicinae nostrae, quae dicitur fermentum fermenti super Mercurium, fit per hunc modum ad album: Accipe fermentum Lunae, quod est eius oleum, & appone duplum eius arsenici sublimati, & in aqua dissoluti, quibus appone Mercurii dissoluti quantum arsenici, commisce aquas, easque pone super ignem per diem ad in corporandum. deinde extrahe aquam per alembicum, & redde. Et hoc quindecies sic incerando, & erit currens, ut cera fusibilis. Tunc appone tantum cerae uirgineae fusae, & commisce, & proiice super Mercurium lotum, secundum quod tibi uidebitur expedire. Nam illud resolutum augmentatur in uirtute & pondere. Si autem ad rubeum sit hoc fermentum fermenti, dissolue solem in aqua sua, ( compositiones autem omnes aquarum illarum, & aliarum rerum, sufficienter sunt traditae in libro nostro, De perfectionis inuentione, & dissoluendi modus, quare hic omisimus ) quo Sole dissoluto, ad partem eius appone duas partes Sulphuris dissoluti, in eadem aqua simul, & tres partes Mercurii dissoluti. Sintque omnia ista ueraciter dissoluta in aquam clarissimam, quibus mixtis coque per diem, ut fermententur, deinde extrahe aquam, quindecies semper reddendo, incera cum cera crocea uirginea.i. oleo sanguinis, uel oleoouorum, ad medium, proiice super Mercurium crudum, secundum quod uidebitur tibi expedire. Scias utique si hanc medicinam perfeceris, secundum modum tibi traditum in tertio ordine Summae nostrae de medicina Mercurii congelatiua, inuenies per reiterationem operis, & per subtiliationem eius, quod una pars tingit Mercurii infinitas partes, in Solem altissimum nobiliorem omni soli naturali. Recapitulatio experimentorum authoris. Cap. Xxuiii. Cum intendamus in hoc nostro uolumine declarare cuncta dubia, quae accidere possunt cuilibet artifici, concludam librum meum, cum omnibus ueris experimentis per me probatis, & expertis. Et per has operationes ueras percipere poterit inuestigator nouus, ueritatem seu falsitatem receptorum diuersorum sophisticorum, ne tempus suum exponat uiliter, & bona similiter, in falsificorum receptionibus. Et primo de spiritibus Solis, postea de aliis consequenter modis suis, tam de corporibus quam de spiritibus. Sed istud capitulum diuisum est in duo. Primo narramus experientiam antiquorum per nos expertam. Secundo rectificationes eorum omnium. Sed ad ea quae sunt albedinis, est prius insistendum, pro ut nos incepimus. Bona dealbatio. Recipe Realgaris unciam unam, Argenti uiui sublimati uncias tres & semis, Tartari calcinati unciam unam, tere & incorpora, & pone in phialam cum longo collo unius pedis, sic quod duo digiti intrare possint, & sit lutata, & pone super ignem coopertam cum panno. Fac primo ignem lentum per quartam horae, deinde subtus & incircuitu, augmenta ignem, quousque furnus ulterius ardescat cum ignitione, infrigi datum frange, & quod metallinum inueneris, extrahe & collige magnam copiam. Quia iam dicam tibi modum, qualiter haec medicina rectificetur utiliter. Dealbatio artificiosa. Super Tutiam sublimato unam partem Mercurii sublimati, & duas partes Arsenici sublimati, quousque habuerit ingressum. hoc Uenerem dealbat clare, & speciose multum. Item alia. Cum litargirio dissoluto imbibe Mercurii sublimati partes tres, Arsenici sublimati partes duas, quousque fiant octo pondera. Cui adiunge Arsenici sublimati alia octo, tere simul, & funde cum oleo tartari & dealbabis Uenerem praeparatam ad libitum. Item alia. Arsenicum metallinum cum tantundem calcis Lunae, tere, & imbibe cum aqua salis ammoniaci, & desicca & tere, & post dissolue salem tartari in aqua salis petrae, cum quo oleo imbibe medicinam, desicca eam ter incerando, & desiccando, & gaudebis de hoc, quod nunc narrauimus. Item alia nostra. Iouem calcinatum, ablutum, & desiccatum, toties imbibe cum Arsenico metallino, cum medietate eius Mercurii sublimati, quousque fundatur, & intret Uenerem. nam ipsam dealbat splendide, praeparatam. Item. Super Tutiam calcinatam, dissolutam, & coagulatam, sublima Arsenicum sublimatum album, sic quod Arsenici sint tres partes, Tutiae uero una, reiterando sublimationem super ipsum quater. nam habet ingressum cum illis. adiunge Mercurii sublimati medietatem totius, terendo & incerando quater cum aqua salis ammoniaci, petrae & tartari, ana, cum quo coagulato. Cementa laminas Ueneris praeparatas, & funde, & erit res ualde pulchra. Item alia. Uenerem calcinatam & inceratam tere, cui adiunge Arsenici sublimati, & dimidiam partem Mercurii sublimati, quibus benetritis, & mixtis, adiunge parum de aqua Ammoniaci, incerando super marmore, post desicca & sublima. Sublimatum redde fecibus iterum imbibendo. Et sic ter, in quarta uice imbibe cum aqua petrae, & sublima id, quod sublimari patitur, reitera, donec fusum maneat in fundo, illud autem in cupro praeparato, resplendebit cum nitore. Item. Super calcem Ueneris praeparatam, toties sublima Arsenicum sublimatum, quoad aliqua pars Arsenici remaneat, cum eo in asperitate ignis. Illud autem imbibitum cum aqua petrae, & ultimo inceratum cum aqua Lunae & Mercurii praecipitati, in fine cum oleo tartari rectificati, quousque fluat, Martem dealbat mirifice. Et intrat secundum ordinem, si sagaciter ambulaueris in conuallibus huius artis. Dixi nanque alibi, quod si Mercurii ubique praecipitati obtineat in commixto, splendidius ambulabis, praecipue si fermentum album dissolutum, cum Mercurio dissoluto, post aliqualem eius fixionem, adiunctum fuerit per medium incerationis, inuenies te iuxta uiam ambulasse. Et quia probauimus louem qualitercunque praeparatum, in toto primo ordine totaliter inutilem, qualecunque sibi magisterium superuenerit etiam Saturnum & Martem: propter hoc in Summa nostra, dedimus eum medicinae tertii ordinis subseruiturum, quia excellentissime ibi decoratur, ut saepius est, batum in Summa perfectionis nostrae, & iam infinitos modos de facto probauimus, & sciuimus. Aptiora tamen descripsimus de ipsius Ueneris dealbatione. Ludi Mercuriales. Cap. Xxix. Nunc autem incipiam de Ludis Mercurialibus. Fac cementum de litargirio argenteo & sale alkali de zoza, hoc pone in crusibulo ad spissitudinem digiti, ibidem pone globum amalgamationis Mercurii & Lunae, superpone residuum cementi, ut sit globus in medio cementi. Desicca, luta, et pone in lento igne per medium diem, paulatim ignem uigorando, sicque de uespere, usque ad crepusculum calere incipiat, cum modica ignitione extrahe, & in cineritio affina, & erit Luna in pondere, & surditate, & fixione multum melior. Item. Lunam amalgama cum mercurio, cui adiunge tantum Saturni, quantum est Lunae. pone in crusibulo alio, sic, quod tres quartae sint uacuae superpone oleum sulphuris, & coque usque ad olei consumptionem, post tene per duas horas in igne mediocri, & generabitur ibi lapis niger, cum paruo rubore, hunc lapidem fac transire per cineritium, & Lunam inuenies augmentatam in pondere, surditate & fixione. Item aliud praemeditandum. Lunam amalgamatam cum Mercurio tere cum duplo eius arsenici metallini. Cui adiunge Ueneris amalgamatae proportionem decuplam, Lunae scilicet & arsenici, tere totum, & fige & reduc in corpus, & bene tibi erit. Citrinatio Lunae. Caput Xxx. Postquam duximus in cognitionem illorum albantium cum magisterio, Nunc ad citrinationem Lunae accedamus, specialius quam in Summa nostra. Zyniar nostrum philosophicum ex Uenere praeparata deductum, dissolue cum aqua dissolutionis Lunae, cui adiunge medium eius Mercurii rubificati per sublimationem, & aliqualitur fixati & dissoluti. Lunae aut dissolute, quantum ipsum zyniar appone, quibus fermentatis per diem, extrahe aquam per distillationem & redde, & hoc decies. In fine coagula & reduc in corpo, & gaudebis ab inuento. Afr. Solue ipsum zyniar & crocum nostrum praeparatum cum Mercurii sublimatione, quosque rubescat, adiunge tantu salis amoniaci, & sublima ter ab illo croco, quod dissolue. Sint autem crocus & zyniar ana, cui adiunge tum Luna dissoluta, quantum de duobus, fac ut in praecedenti incerando, & reduc, quia leue. Item. Alium modum tibi tradimus leuiorem. Recipe croci & zyniar dissolutorum ana, adiunge tantum auri dissoluti, incera ut prius. In fine congela, & da illi quartam eius de oleo salis petrae, & piice tantum Lunae, & erit tinctura cum citrinali aspectu. Aliter autem & optime. Fac aquam de zyniar nostro, et de illo croco nostro, & imbibe calcem Solis & Lunae ana, qusque biberint eorum pondus. In fine incera cum oleo amoniaci & petrae, et reduc in corpus nobile. Item. Sublima amoniacum a uiridi nostro, cui tunc adiunge crocum & zyniar, ex quibus bene commixtis, sublima bis uel ter, amoniacum extractum de praedicto, & in fine dissolue totum, cui adiunge tertiam auri dissoluti, Incera ut prius, & congela. Et proiice supra Solem & Lunam, ita quod Lunae sint duae partes, Solis autem una, & erit bonum. Finis libri Fornacum. Doctissimi Uiri Rogerii Bachonis De Alchemia Libellus, Cvi Titulum fecit, Speculum Alchemiae, Praefatio. Multifariam, multisque modis loquebantur olim philosophi per sua scripta, quum uelut in enigmate, & quasi nebulosa uoce, scientiam quandam prae caeteris nobilem, nobis penitus obumbratam reliquerunt, & sub desperationis uelo negatam omnino, & hoc non sine causa. Quare ego praecipio, ut prae omnibus aliorum scriptis, super ista septem capitula, trans formationem metallorum in se continentia, mentem tuam firmiter fundes, & eorum principium, medium, & finem saepius in corde reuoluas, & subtilitatem talem in eis inuenies, qua adimplebitur animus tuus. De diffinitionibus Alchemiae. Caput. I. In pluribus antiquorum codicibus plures inueniuntur istius artis diffinitiones, quarum intentiones nos in hoc capitulo considerare oportet. Nam Hermes de hac scientia dicit: Alchemia est scientia corporea, ex uno & per unum simpliciter composita, preciosiora ad inuicem per cognitionem et effectum coniungens, & eadem naturali commixtione in genus melioris conuertens. Alius quidam dicit. Alchemia est scientia docens transformare omne genus metalli in alterum. Et hoc per medicinam propriam, sicut patet in multis philosophorum libris. Quare Alchemia est scientia, docens facere, & generare quandam medicinam, quae elixir nuncupatur, quae quando proiicitur super metalla, seu corpora imperfecta, perficit ipsa complete in momento proiectionis. De principiis naturalibus, & procreationibus mineralium. Caput. Ii. Secundo principia naturalia, & procreationes mineralium perfecte declarabo. Unde primo notandum est, quod principia mineralia in mineris sunt Argentum uiuum et sulphur. Ex istis procreantur cuncta metalla, & omnia mineralia, quorum multae sunt species, & diuersae. Sed dico quod natura semper proposuit, & contendit ad perfectionem auri. Sed accidentia diuersa superuenientia trans formauit metalla, sicut in multis inuenitur philosophorum libris satis aperte. Nam secundum puritatem & impuritatem praedictorum duorum, scilicet Argenti uiui, & sulphuris, pura & impura metalla generantur uidelicet: Aurum, argentu, stannum, plumbum, cuprum, ferrum. De quorum natura, uidelicet puritate et impuritate, uel immunda superfluitate, & defectu talia accipe uera. De natura auri. Aurum quidem est corpus perfectum, ex Argento puro, fixo, claro, rubeo, & ex Sulphure mundo, fixo, rubeo, non adurente generatum, & nullum habet defectum. De natura Argenti. Argentum est corpus mundum, purum, fere perfectum, ex Argento uiuo puro, fere fixo, claro, & albo, & de tali Sulphure procreatum, & deficit ei pauca fixatio, & color cum pondere. De natura Stanni. Stannum est corpus mundum imperfectum, ex Argento uiuo puro, fixo, & non fixo, claro, albo in suo manifesto, & rubeo in suo occulto, & de tali sulphure creatum, & deficit ei sola decoctio siue digestio. De natura Plumbi. Plumbum est corpus immundum & imperfectum, ex Argento uiuo impuro, non fixo, terreo, feculento, aliquantulum albo in manifesto, & rubeo in occulto, & ex tali sulphure adustibili ex aliqua parte procreatum. et deficit ei puritas, fixatio, cum colore & ignitione. De natura cupri. Cuprum est corpus immundum & imperfectum, ex Argento uiuo impuro, non fixo, terrestri, adurente rubeo non claro, & ex tali sulphure generatum, & deficit ei fixatio, & puritas cum pondere, habetque nimis de colore impuro, & terrestreitate non adurente. De natura Ferri. Ferrum est corpus immundum & imperfectum, ex Argento uiuo impuro, nimis fixo, terrestri adurente, albo & rubeo, non claro, & ex tali sulphure generatum, & deficit ei fusio, puritas, & pondus. et nimis habet de sulphure fixo immundo, & terrestreitate adurente. Haec ergo iam dicta Alchemista quilibet notare debet. Ex Ex quibus propinquius materia elixiris sit elicienda. Cap. Iii. In iam dictis, sufficienter determinata est procreatio, tam perfectorum quam imperfectorum metallorum. Nunc ad materiam imperfectam perficiendam eligendamque redeamus. Cum ex capitulis praecedentibus satis notum sit, quod ex Argento uiuo & Sulphure cuncta procreentur metalla, & quomodo ipsorum impuritas immundiciaque corrumpit, & cum nulla res metallis adhiberi debeat, quae non ex ipsis sit composita seu orta, satis nobis aperte relinquitur, quod nulla res extranea, quae ex his duobus non sumpsit originem, potens est & sufficiens ipsa perficere, uel eorum transmutationem facere nouam. Quare admirandum est, quod aliquis prudens suam fundat intentionem super animalia, siue uegetabilia, quae ualde sunt remota, cum inueniantur mineralia satis propinqua. Nec credendum est omnino, quod aliquis philosophorum, posuerit artem in praedictis remotis, nisi similitudinarie. Sed ex praedictis duobus fiunt metalla cuncta, & nihil eis adhaeret, nec eis coniungitur, nec ea transmutat, nisi quod ex illis est. Et sic de iure oportet nos accipere Argentum uiuum & sulphur, pro lapidis nostri materia. Nec Argentum uiuum per se solum, nec sulphur per se solum, aliquod generat metallum, sed ex amborum commixtione diuersa metalla diuersimode procreantur, & mineralia multa. Ergo ex amborum commixtione materia nostra constat eligenda. Sed finale nostrum secretum, est excellentissimum et maxime occultum. Ex qua re minerali debeat fieri, pinquius & uicinius, Et hoc ipsum eligere sollicite tenemur. Pono igitur, quod eligatur materia nostra, primo ex uegetabilibus, ut sunt herbae, arbores, siue omne progrediens e terra. Tunc oportet inde prius fieri Argentum uiuum, & sulphur, per longam decoctionem, a quibus, & a quorum operatione excusamur. Cum nobis natura proponat Argentum uiuum & Sulphur. Etsi eligeremus ex animalibus, ut sunt sanguis humanis, capilli, urina, egestio, oua gallinarum, & omnia quae ex animalibus procedunt, oporteret etiam ex ipsis fieri Argentum uiuum & Sulphur decoquendo, a quibus excusamur, ut prius. Sin eligeremus ex mediis mineralibus, ut sunt omnia genera Magnesiarum Marchasitarum, Tutiarum, Atramentorum, seu uitriolorum, aluminum, Baurach, salium, & aliorum multorum, oporteret similiter, ut ex praedictis, Argentum uiuum inde fieri & Sulphur decoquendo, a quibus, ut ab aliis praecedentibus excusamur. Et si eligeremus aliquem ex septem spiritibus per se, ut solum Argentum uiuum, aut Sulphur solummodo, aut Argentum uiuum, & unum e duobus sulphuribus. aut sulphur uiuum, aut auripigmentum, aut Arsenicum citrinum, aut rubeum solum uel compar, nequaquam perficeremus, quia cum nunquam natura perficit aliquid, sine amborum commixtione aequali, nec nos, a quibus tunc, ut a praedictis Argento uiuo, & Sulphure, in sua natura excusamur Finaliter, si eligeremus ipsa, quodlibet sicut est, oporteret nos commiscere secundum debitam proportionem quam humanum ignorat ingenium, & postmodum de coquere, ad coagulationem in solidam massam. Et ideo excusamur a receptione amborum in sua propria natura, uidelicet Argenti uiui & Sulphuris, cum ignoremus dictarum proportionem, & inueniamus corpora in quibus inuenimus praedicta proportionata, coagulata & coadunata debito modo. Hoc secretum tene secretius. Aurum est corpus perfectum & masculinum sine superfluitate aliqua aut diminutione. Etsi imperfecta, sola liquefactione sibi commixta perficeret, esset elixir ad rubeum. Argentum est etiam corpus fere perfectum & foemineum, quod si etiam imperfecta fere perficeret sola fusione uulgari, esset elixir ad album. quod non est, nec esse potest, quia solummodo perfecta sunt. Quod si illa perfectio esset commiscibilis imperfectis, non imperfectum cum perfectis perficeretur sed potius illorum perfectio cum imperfectis diminueretur, & imperficeretur. Sed si essent plusquam perfecta, uel in duplo, uel in quadruplo, centuplo, uel ultra, interim perficerent imperfecta. Et quia natura semper operatur simpliciter. Perfectio in eis simplex est, & inseparabilis, & incommiscibilis, nec arte ad opus abbreuiandum ponerentur in lapide pro fermento, & reducerentur tunc in pristinum, quum summa uolatilis superat summam fixi. Et quia aurum est corpus perfectum, ex argento uiuo rubeo, claroque, & ex tali sulphure, ideo non eligimus ipsum pro materia lapidis ad Elixir rubeum, eo quod ita simpliciter est perfectum, sine mundificatione ingeniosa, & tam fortiter digestum, & coctum naturali caliditate, quod cum igne nostro artificiali uix in aurum & argentum operari ualemus. Et quamuis natura aliquid perficiat, tamen intime mundificare, seu perficere, ac purificare ignorat, quia simpliciter operatur super illud quod habet. Quare si eligeremus aurum uel argentum pro materia lapidis, uix aut difficulter inueniremus ignem in eis agentem. Et licet non ignoremus ignem tamen ad intimam sui mundificationem & perfectionem peruenire non possemus, propter sui fortissimam compactionem, & compositionem naturalem quare excusamur a receptione primi ad rubeum, seu secundi ad album, cum inueniamus rem, uel corpus aliquod, ex tam mundo, uel mundiore sulphure, & argento uiuo, super quod natura parum, uel minimum est operata, quod cum igne nostro artificiali, & experientia artis nostrae, ad congruam sui decoctionem, mundificationem, colorationem & fixationem cum ingenioso nostro opere, super hoc continuato, ualemus peruenire. Eligenda est ergo materia, in qua est argentum uiuum mundum, purum, clarum, album, & rubeum, non ad complementum perductum, sed commixtum aequaliter & proportionabiliter, per modum debitum cum sulphure tali, & in massam solidam congelata, ut cum ingenio & prudentia nostra, igneque nostro artificiali ad mundiciam sui intimam, & ad ipsorum puritatem peruenire possimus, & talem efficere, quod ipsa post operis complementum sit millies millesies fortior & perfectior, quam ipsa corpora simplicia caliditate naturali decocta. Esto igitur prudens. Nam si in capitulis meis subtilis & ingeniosus fueris, in quibus manifesta probatione, & aperte materiam lapidis cognoscendam demonstraui, gustabis illud delectabile, super quod philosophorum intentio cadit tota. De modo agendi, & igne moderando, & conti nuando. Caput Iiii. Credo te inuenisse, si non es durissimae ceruicis, & uelo ignorantiae totaliter perfusus, uel insipientie, per uerba iam dicta, certam philosophorum materiam, lapidis benedicti preitorum, super quam operatio Alchemiae est adhibenda, cum imperfecta conamur perficere, & hoc cum plus quam perfectis. Et cum nobis natura tradidit imperfecta solummodo cum perfectis, oportet nos plusquam perficere, materiam in capitulis notam cum nostro opere & labore artificiali. Et si ignoramus agendi modum, quid est in causa, quod non uidemus qualiter natura, quae olim metalla perfecit, frequenter operatur? Uidemus ne quod in mineris per continuatam caliditatem que in montibus mineralium est, aquae grossities in tantum decoquitur & inspissatur, ut fiat per tempus argentum uiuum? Et ex pinguedine terre per eandem decoctionem & caliditatem generatur sulphur? Et quod per illam caliditatem perseuerantur super ipsa continuatam, ex praedictis secundum ipsorum puritatem et impuritatem. cuncta generantur metalla? Et quod natura tam perfecta quam imperfecta cuncta, sola decoctione perficit, siue facit metalla? O nimia dementia, quid uos, rogo, cogit per aliena regimina melancholica & fantastica uelle perficere praedicta? Quemadmodum quidam dicit: Uae uobis qui uultis superare naturam, & metalla plusquam perficere nouo regimine seu opere orto ex capitositate utrea insensata. Et Deus nature dedit uiam linearem, scilicet decoctionem continuam, & uos insipientes ipsam imitari spernitis, uel ignoratis. Item. Ignis & azot tibi sufficiunt. Alibique. Calor omnia perficit. Et alibi. Coque, coque, coque, & non te taedeat. Et alibi, fiat ignis uester blandus & mitis, qui per singulos dies semper aequalis ardendo perduret, nec inualescat, sin alitur, sequetur maximum dannum. Et alibi. Patientur & continue. Et alibi. Tere ipsum septem uicibus. Et alibi. Scias quod una re, uidelicet lapide, una uia, scilicet coquendo, & uno uase totum magisterium terminatur. Et alibi. Igne teritur. Et alibi. Hoc opus multum creationi hominis assimilatur. Sicut enim infans in principio leuioribus nutritur cibis, ossibus autem confortatis, semper fortioribus. Sic & magisterium istud, primo indiget igne lento, quo semper in decoctionis essentia qualibet est agendum. Et quamuis semper loquamur de igne lento, reuera tamen sentimus, quod in operis regimine paulatim & uicissimusque ad finem augmentandus & maiorandus est ignis. De qualitate uasis atque fornacis. Caput U. Terminum, modumque agendi iam determinauimus, nunc de uase ac fornace, qualiter & ex quibus fieri debeant, audire licet. Cum natura naturali igne in mineris metalla decoquat, decoctionem illam sine uase ad hoc apta denegat. Et si naturam sectari proponimus in coquendo, qua re uas eius esset reiiciendum? Uideamus ergo primo qualis locus sit generationis metallorum. Manifeste percipitur in mineralium locis, quod in fundo montis est calor aequaliter perdurans, cuius natura est semper ascendere, qui in ascendendo semper desiccat ubique & coagulat aquam spissiorem, seu grossiorem in uentre, seu uenis terrae siue montis absconditam in argentum uiuum. Et si illius loci pinguedo mineralis ex terra huius modi calefacta fuit congregata in uenis terre, currit per montem, & est sulphur. Et ut uidere licet in uenis praedictis illius loci, illud sulphur ex pinguedine terre, ut pretactum est, generatum, obuiat etiam argento uiuo ( ut etiam scriptum est ) in uenis terrae, & aquae spissitudinem mineralis procreat. Ibi per calorem in monte aequaliter perdurantem, longo generantur tempore diuersa metalla, secundum loci diuersitatem. In mineralium uero locis inuenitur caliditas semper durans. Ob haec de iure nobis notandum constat, quod mons mineralis externus est ubique clausus in se ipso & lapideus, quia si calor exire ualeret, nequaquam metalla procrearentur. Si ergo naturam imitari intendimus, habemus necesse tali modo furnum, ad instar montium, non magnitudine, sed caliditate continua prouidere, ita quod ignis impositus cum ascendit exitum non inueniat, & reuerberet calor uas, materiam lapidis continens in se, firmiter clausum. Quod uas rotundum debet esse cum paruo collo, de uitro, uel de terra aliqua, naturam siue compactionem uitri repraesentantem, cuius os cum tali coopertorio & bitumine debet esse signatum uel sigillatum. Et sicut in mineris calor immediate non tangit materiam Sulphuris & Argenti uiui, quia terra montis inter est ubique. Sic immediate ignis tangere non debet uas in se materiam continens praedictorum, sed in alio uase similiter clauso, illud est ponendum, ut ita materiam superius & inferius, & ubicunque sit, melius & aptius, calor temperatus attingat, unde Aristoteles dicit in lumine luminum, quod Mercurius in triplici uase est coquendus, Et quod uas de uitro sit durissimo, uel, quod melius est, de terra naturam uitri possidente. De coloribus accidentalibus & essentialibus in opere apparentibus. Cap. Ui. Exquisita lapidis materia, modum agendi certum cognosces, per quem modum, per quod regimen lapis decoquendo in coloribus diuersis saepius transmutatur. Unde quidam ait: Quot colores, tot nomina. Secundum diuersos colores in opere apparentes per philosophos eius nomina uariata sunt. Unde in prima lapidis nostri operatione, est putrefactio appellata, & fit lapis noster niger. Unde quidam dixit: Cum inueneris ipsum nigrum, scias quod in nigredine illa albedo occultata est, & tunc oportet illam extrahere a subtilissima illa nigredine eius. Post uero putrefactionem rubescit, non rubedine uera, de quo quidam ait: Saepius rubescit & saepius citrinescit, & saepius liquescit, & saepius coagulatur, ante ueram albedinem. Et seipsum etiam dissoluit, se ipsum coagulat, seipsum putrefacit, seipsum colorat, seipsum mortificat, seipsum uiuificat, seipsum denigrat, seipsum dealbat, seipsum rubore decorat cum albedine. Fit etiam uiridis. unde alius ait: Coque cum donec natus uiridis tibi appareat, & est eius anima. Et alius. Scias quod in uiriditate anima illa dominatur. Apparet etiam ante albedinem color pauonis, unde quidam sic ait: Scias quod omnes colores qui in mundo sunt, aut excogitari possunt apparent ante albedinem, & deinde albedo sequitur uera, unde quidam ait: Cum autem purus decoquatur donec ueluti oculi piscium elucescat, eius ut ilitas expectanda erit, & tunc lapis in rotunditatem est congelatus. Alius autem ait: Cum inueneris albedinem supereminentem in uase, esto certus quod in albedine illa rubedo occultata est, & tunc oportet te illam extrahere: ueruntamen coque, donec totum rubeum fiat. Est enim inter ueram albedinem & ueram rubedinem, quidam cineritius color, de quo dicitur: Post albedinem errare non potes, nam augmentando ignem ad cinericium peruenies, de quo alius dicit: Ne cinerem uilipendas nam Deus reddet tibi liquefactum. Et tunc ultimo rex diademate rubeo coronatur, Nutu Dei. De modo proiiciendi medicinam super quodlibet imperfectorum. Cap. Uii. Rei promissae finem perfecte compleui, uidelicet magisterii magni, ad elixir excellentissimum rubeum & album faciendum. Finaliter de modo proiectionis, quae operis est complementum, & laeticia desiderata & expectata, tractare nos oportet. Et rubeum quidem elixir, citrinat in infinitum, ac omnia metalla transmutat in aurum purissimum. Album uero elixir dealbat usque in infinitum, & quod cunque metallum ducit ad albedinem perfectam. Sed sciendum est, quod unum metallum magis est remotum a perfectione quam aliud. Et aliud propinquius alio, & uicinius. Et quamuis quodlibet metallum per elixir ad perfectionem reducatur, tamen leuius citius, & melius, & perfectius propinqua reducuntur, quam multum remota. Et cum inueniamus metallum propinquum & uicinum perfectioni, excusamur per ipsum a multis remotis. Quae uero metalla remota & propinqua, & quod propinquius & uicinius perfectioni sit, In capitulis meis, si sapiens & ingeniosus fueris, satis aperte inuenies, & ueraciter determinatum. Et proculdubio qui in hoc meo Speculo intantum est ingeniatus, quod sua industria inuenire scit materiam ueram, bene sapit super quod corpus ad perfectionem sit proiicienda medicina. Nam precursores istius artis, qui eam per suam philosophiam inuenerunt, demonstrant digitis satis manifeste uiam linearem, & denudatam cum dicunt: Natura naturam continet: Natura naturam superat: Et natura obuians suae naturae laetatur, & in alienas transmutatur naturas, Et alibi. Omne simile applaudit suo simili, quia similitudo dicitur causa amicitiae, de quo multi philosophi notabile secretum reliquerunt. Scias quod anima corpus suum cito ingreditur, quae cum corpore alieno, nullatenus coniungitur. Et alibi. Anima enim cito corpus ingreditur suum, quam si cum alieno corpore coniungere statueris, incassum laborabis. Nam & ipsa uicinitas magis est lucida. Quia enim corporea, in regimine fiunt incorporea, & econuerso, incorporea corporea, & in complemento totum corpus fit spirituale fixum, & quia elixir illud spirituale euidenter, siue album, siue rubeum ultra naturam suam tam multum est praeparatum & deductum, non est mirum, quod incommiscibile est corpori, super quo solummodo proiicitur liquefacto. Graue est etiam proiicere super mille milia & ultra, & illa in continenti penetrare & transmutare. Quare uobis unum secretum magnum & occultum iam tradam. Commiscenda est pars una cum mille corporis uicinioris, & hoc totum includatur firmiter in uase apto, & pone in furno fixionis, primo cum igne lento, & semper augmentando ignem per tres dies, donec inseparabiliter sint coniuncta. Et hoc est opus trium dierum. Tunc iterum & finaliter proiicienda est pars quaelibet istius una super alias mille partes cuiuslibet corporis uicinioris. Et istud est opus unius diei, seu unius horae, uel momenti. De quo semper mirabilis est laudandus Deus noster in aeternum. Richardi Anglici Libellus Utilissimus Πepi Xhmeiaς. Cui titulum fecit, Correctorium. Praefatio. Quomodo ars imitetur naturam. Cap. I. Cum omnis rerum emendatio illius rei naturam augmentet, cuius est. Ideo in multis philosophorum datis, per artem emendatur natura, ultra suum motum, quem habuit in prima forma. Et tamen nulla res laborare potest, nisi mediante natura, cum ipsa natura in arte occulte & intrinsece laboret per artis administrationem, per hoc sequitur, emendationem naturae uirtutis esse augmentationem, & artis laborem, illius rei emendationem. Quoniam natura perficit suum gradum, quem naturaliter perficere potest, & illum praeterire nequit, nisi ipsa natura impedita fuerit per artis impedimentum. Quamuis enim ars naturam non transcendat, faciens nouam naturam, per simplicem laborem, tamen ars transcendit naturam, quo ad illam naturam, quam potest proprie subtiliare. Et ideo dicitur: Ars imitatur naturam, non quod nouam aedificet, sed quod illius naturae uirtutem subtiliet. Ad haec incipit ars proficere, ubi natura deficit, subtilem naturam in re inclusam detegere, & ipsam manifestare. Cum natura generat metalla, tincturas generare mequit, quamuis bene tincturam in se plenam occulte contineat. Unde philosophus: Natura continet in se, quibus indiget, & non perficitur, nisi moueatur arte & operatione. Quare in nostro opere ars non est aliud, quam adiuuamen naturae. Quod patet in multis artium operibus laicorum. Ubi natura primum producit lignum. Secundo, ustio ignis de ligno cinerem. Tertio, ars de cinere uitrum. Et hoc taliter intelligendum est. Si in cineribus ista prima materia uitri occulta non fuisset, ars nequaquam uitrum inde produxisset, aut perfecisset, sine natura praehabita. Et sic perpendes, quod e nullis rebus aliquid elici potest, quod in ipsis non existit. Ideo omnis species, in sua specie, & omne genus in suo genere, et omnis natura in sua natura, naturaliter uirtutis affectat augmentum, & fructum affert iuxta naturam suam, & non in alia natura sibi contraria, cum omne seminatum suo semini correspondeat, hoc dicimus quo ad generationem. Non generatur ab homine, nisi homo, nec ab aliquo tali, nisi simile sibi, & quo ad naturam imitandam per artem, non facit hoc aliqua res simpliciter laborans per ministerium naturae, nisi per naturae illius commplexionem, quoniam si aliena natura peior introducitur, immediate ars simpliciter non imitatur naturam, sed ille peiores naturae extraneae inficiunt illam naturam, & statim non fit ex ea, quod fieri credebatur. Quoniam omne peius laborans in aliqua re, nititur melius destruere, & omne melius laborans in aliqua re, nititur peius perficere. Et ideo unicuique artifici naturam imitari necesse est, & illius naturam cognoscere, cuius rei naturam ars sua imitatur, alioqui fatue per artem, ipse naturam dinoscitur emendare. Studium philosophiae esse necessarium ad hanc artem. Caput Ii. Studium secundum doctores, ammonet ignorantiam, & reducit humanum intellectu ad ueram scientiam, & cognitionem cuius libet rei. Ergo in primis necesse est, per studium huius suauis operis scientiam acquirere, & per philosophica dicta ingenium acuere, cum in ipsis sit cognita uia ueritatis. Si ergo laborantes laborem non despexerint, fructum inde prouenientem dulciter gustabunt. Qui uero studere abhorruerint, laborando perpendant in suis cogitationibus. Utrum ars ipsorum sit naturae imitatio, praecipue illius rei, cuius naturam ars illorum emendare debet. Nam praeter naturae imitationem impossibile est ipsis secreta philosophorum ad perfectum finem perpetrare. Sicut de his loquitur philosophus. Hi transeunt ad practicam; sicut Asinus ad foenum, nesciens ad quid porrigat rostrum, nisi in quantum sensus exteriores, sine intellectu, per uisum & gustum ad pabula deducunt. Sic ipsi asini sine ueris principiis, & studiis fructuosis, ac naturarum cognitione, querunt perficere opera naturae, & secretum secretissimum totius naturalis philosophiae, ac opus optimum, quod hominem ornat moribus, ditat beneficiis, auxi liatur pauperi, & corpus humanum incolume conseruat praebens ei sanitatem. Et postea subditur, de illius occultae naturae medicina. Et ideo omnes huius artis beneficium diligentes, studiis insistere tenentur, & ex libris ueritatem exhaurire, & non ex fabulis fictis & operibus mendosis, cum haec ars nullatenus ueraciter inueniatur, ( quamuis hominibus multae sophisticationes appareant ) nisi post terminum studii, & philosophicorum dictorum cognitionem, seuper scientes fidelem informationem cum dicitur. Qui enim in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus promptus esse non poterit. & ultra, Non bene potest de leui practicae assuescere, cuius mens in studiis renuit desudare. De principiis naturalibus. Cap. Iii. Non est autem haesitandum, hanc artem habere uera principia naturalia, cum ipsa natura corpora metallica formet in minera quod patet per Aristotelem quarto Metheoron, ubi distinguit corpora mineralia in quatuor species. In lapides, in liquefactiua, in sulphura, & sales. Et horum quaedam sunt rarae substantie, & compositionis debilis, & quedam fortis substantiae, & quaedam eorum ductilia, & quaedam non. Et quae illorum rationes generationis sint, patet ibidem, ergo hic non est necesse poniquot sint partes mineralium. Cap. Iiii. Distinguuntur autem corpora mineralia specialiter in duas partes, scilicet In partem metallicam, id est in metalla, quae originem ex Mercurio ducunt, ut Aurum, Argentum, Cuprum, Stannum, Plumbum & Ferrum, & dicuntur mineralia maiora. Et in partem mineralem, quae originem ex Mercurio non ducunt, ut sales, atramenta, alumina, uitriolum, arsenicum, auripigmentum, sulphur, & similia, & dicuntur mineralia minora, sunt tamen corpora non metallica. Cum manifestum sit, quod maiora mineralia, id est, corpora metallica, originem habeant ex sulphure & Argento uiuo, secundum magis & minus depurato. Et nunc ponam differentiam eorum generationis, & dicam unde originem habeant, quod tamen sufficienter patet in multis philosophorum libris. De metallis, quae originem ducunt ex Mercurio in genere. Cap. U. Sunt autem ductibilia, omnia liquabilia metalla, quae originem ducunt ex Mercurio. Uam materia eorum est substantia aquea mixia cum substantia terrae, commixtione forti, & non potest unum ab altero separari, quare congelatur substantia aquea illius cum frigore magno post actionem caloris, & ideo ductibilia sunt, & fabricabilia. Sed non congelatur sola aqua, nisi siccitate, quae alterauit aqueitatem & terrestreitatem, cum in ipsis humor non est nimis unctuosus, nam congelatio eorum est ex siccitate terrestri, ideo non faciliter soluitur, nisi per actionem caloris uehementem in ipsis, secundum quod sunt fortius ac fortius commixta. Quomodo metalla ex Mercurio fiant, in specie. Cap. Ui. Rerum natura omnium liquabilium genera, naturaliter operata est ex Mercurio, uel Argento uiuo, & sui sulphuris substantia, eo quod proprium est Argenti uiui quod coagulatur ex uapore, siue ex calore sulphuris albi, uel rubei non urentis. Unde Aristoteles in quarto Metheoron: Si sulphur album non urens fuerit, congelat Mecurium in Argentum bonum. Si sulphur purum cum rubore clarum, & in eo uis igneitatis simpliciter non urentis, congelat Mercurium in Aurum purissimum, quoniam omne siccum naturaliter ebibit suum humidum, ut in suis partibus sit consumatum. Uapor ergo sulphuris, Argentum uiuum coagulantis ex sua substantia, est terreus subtilis, aereus decoctus, & digestus a commixtione prima sibi unita a coctione caloris, postea eleuata decocta & digesta, donec habeat uim sulphuream, coagulandi Mercurium in corpora metallica, secundum quod sulphur fuit simplex uel adurens, quod perfectionem uel imperfectionem in metallis causat, ut postea apparebit. Exemplum de his, quod ipsorum prima materia, sit Argentum uiuum, quoniam cum liquefit per calorem, conuertitur in ipsum. Certum quippe est, ipsa antea fuisse Argentum uiuum, quia omnis res, de eo, in quod resoluitur, est. Nam glacies conuertitur in aquam calore mediante, necessarium est ergo, prius aquam glaciem fuisse. De generatione Sulphuris, Mercurii, & quae ex eis oriantur metalla, in generali, & quomodo perfecta ab imperfectis differant. Cap. Uii. Hic notandum est, quod Sulphur prouenit ex pinguedine terrae, in minera per temperatam decoctionem inspissata, quousque induretur & sicca fiat. Et cum indurata fuerit Sulphur uocatur. Argentum uero uiuum in sua radice prima, est compositum ex terra alba, subtili, nimium Sulphurea, cum aqua clara fortiter admixta, & unitatali unione per minima, quousque humidum temperetur a sicco, & siccum ab humido aequaliter, donec fiat substantia una, non quiescens in superficie plana nec adhaereat tangenti propter siccitatem, quae alterauit aqueitatem in ipso. Est autem homogenium in natura, quia aut totum remanet in igne, & fixum aut totum euolat in fumum, cum sit incombustibile & aereum, & hoc est signum perfectionis, & ideo cum postea de terra sulphurea decurrit, calefactum supesuperius ascendit. Unde in sua natura est, ut per calorem sublimetur. Ueruntamen continua sublimatione nimium sublimando depuratur, decoquitur, & inspissatur, ac per sulphur album & rubeum gradatim congelatur quod quidem sulphur dissoluitur multotiens, & postea congelat argentum uiuum, & illius sublimatione inceratur caloris actione, donec uix in millibus annorum successiue, & operatione naturae in perfectum metallum congeletur. Et sic quidem ipsa natura in uasis mineralibus mediante calore operatur metalla. In istis ergo operibus naturam imitari oportet quicunque uult medicinam perficere ad imperfectorum perfectionem, licet ista corpora differant in compositione sua ab argento uiuo, quae ab eo generantur eodem modo, quo ipsum fuerit purum uel impurum, & sulphure mundo uel immundo, sibi extraneo, ut dictum est. Si enim argentum uiuum coagulatur a sulphure albo, non urente, erit argentum. Si coagulatur ex sulphure puro, in quo est uis igneitatis, similiter non urentis, erit aurum. Si uero sulphur fuerit malum & debile, & Mercurius bonae substantiae, conuertit ipsum in aes. Si uero argentum uiuum fuerit porosum, terreum, & immundum, & sulphur etiam immundum, foetidum, & terreum, & fixae substantiae, fit ex ipso ferrum, quod postea non funditur. Stannum uero uidetur argentum uiuum bonum habere, sulphur uero malum, non bene mixtum, & quasi non bene congelatum. Plumbum uero habet argentum uiuum malum & grossum, mali saporis et foetidum, ac debilis uirtutis. Unde assidue per ignis uiolentiam corrumpitur. Sic differunt corpora metallica ab argento uiuo, secundum quod ipsis inest sulphur extraneum, uel adurens, uel simplex. Et sic consideratur, quae uirtus sit in ipsis. Cum enim multa quantitas sulphuris sit infectio, & multa quantitas argenti uiui in ipsis dinoscitur esse perfectio, cum sit incombustibile & aerium, quoniam sulphur comburit & comburitur, & perfectionem omni tempore impedit. Haec de uerbo ad uerbum sunt philosophorum dicta super Aristotelem in quarto Metheoron. Credendum est aut, quod ipsorum philosophorum ueritas in aliquo mendacio nunquam est reperta. Sic faciens ars sequitur uiam naturae, ex quibus elici ueritas potest, nec est credendum fabulis fictis, nec operibus mendosis, ab opere naturae omnino extraneis, ut dicitur: Qui credit in mendacium, & non secretis philosophorum, perdit tempus cum opere, & labores. De formatione Mineralium, quae originem ex Mercurio non ducunt. Caput. Uiii. Sunt autem media mineralia secundum quod dictum est, quae originem ex Mercurio non ducunt, id est, ex Mercurio propinquo, & debilis substantiae, & horum quaedam sunt sales, quam liquefiunt humido faciliter, ut alumen & chalcantum, sal simplex, & sal amoniacus, sal petrae lapidis, & omnia genera salium. Et quaedam sunt unctuosa, nec liquefiunt solo humore faciliter, ut auripigmentum, arsenicum, sulphur & alia sulphurea. Nam aque itas sulphurorum est commixta cum terra fiscosa, commixtione forti, cum feruentia caloris donec facta sunt unctuosa, & postea coagulata sunt ex frigore. Atramenta uero composita sunt ex sale & sulphure & lapidibus. Creditur in eis esse uis mineralis aliquorum liquabilium, quam ex eis fiunt, ut chalcanthum & calcatar quae generantur ex maioribus granis atramenti, & non soluuntur, nisi soluatur salsedo cum ipsis, que est in ipso sulphure, & postea congelatur in frigore, & istud iam accipit uim mineralem, ab aliquibus corporibus naturaliter in terra, quod accipit uim ferream erit rubeum, uel terreum, & calcatar. Quod autem uim aeream accipit, hoc erit uiride aeris, uel chalcanthum. Unde est possibile ista duo, scilicet calcatar & chalcanthum ab ipso generari. Quamuis autem omnia praedicta participent in ui minerali cum metallis, tamen corpora metallica artificialiter ex ipsis fieri non possunt, cum alterius sint naturae, & cum eis ex una materia propinqua originem non duxerint. Non tamen nego, quin cum ipsis possint metalla purgari aut dissolui, ac sophistica forma per ea introduci, ut in ipsis errent homines. Potest quoque plumbi nigredo siue immundicia abstergi, uerumtamen plumbum semper manet plumbum, quamuis uideatur argentum, & introducant in eo nouas qualitates alias, ut appareat argentum. Sic artifices etiam possunt facere congelationes per ea, id est, ex Mercurio humidum extrahere cum rebus siccis, ut uideatur Mercurius comagulatus, sed ista coagulatio est pessima. Philosophorum autem coagulatio, non humidum exiccat, sed Mercurium suae radicalis humiditatis consumptione coagulat. Audi quid dicat Aristoteles. Sciant artifices Alchemiae, species rerum transmutari non posse, sed similia illis facere possunt, & tingere rubeum citrino, & album tingere colore rubeo, donec fiat multum simile auro, uel argento, ut hi qui coniungunt stannum, cuprum, & Mercurium, & inde faciunt aurum sophisticum. Sic expolitio, per minera mineralia non est impossibilis, at uapor caloris, ponderis, etiam diminutio contra haec non stant, sed contra uerum aurum & argentum, quae nequaquam in natura & arte conceduntur fieri, nisi reductione corporum in primam materiam, sic ipecies rerum transmutari possunt, ut postea Aristoteles subdit, & hoc non fit per solam liquefactionem, sed per congelati Mercurii resolutionem, cum admixtione sui spiritus, corpus in Mercurium transformatur. De generatione Sulphuris uulgi, & simplicis, & Mercurii Caput Ix. Cum uiam dictum sit, quod sulphur in metallis est impedimentum, nunc pono differentiam in Mercurii generatione & sulphuris quamuis ex utraque parte causent metallum, scilicet Mercurius essentialiter, & sulphur ex parte accidentali, tamen illud sulphur adhuc est duplex, uiuum & adurens. Uiuum causat metalla, quamuis unum differt ab alio secundum quod plus existit uiscositate terrae infectum, cum tamen Sulphur simplex uiuum, causans Aurum & Argentum, non est nisi uapor calidus & siccus, generatus ex purissima siccitate terrestri, in quo omnibus modis praedominatur ignis, & illud dicitur elementum cum Mercurio metallorum. Sed generatio sulphuris uulgi differt a generatione Mercurii, ut dictum est, quod aqueitas sulphuris uulgi est commixta cum terrestreitate uiscosissima, cum feruente calore, & facta sunt unctuosa. Sic generatio Mercurii differt in parte secunda a generatione sulphuris istius, cum sit generatus ex terra subtilissima, albissima, sulphurea, cum limpidissima aqua, quam terra parit, admixtione fortissima, ita quod unum ab altero separari non possit, donec non quiescat in superficie plana, nec adhaereat tangenti propter siccitatem terrae, que alterat aqueitatem ratione fortis admixtionis, & ideo est elementum cum sulphure simplici, omnium ductibilium. Uel proprie, simile est aliquibus ductibilibus, & ideo propter concordiam aliquam ipsorum generationum, commiscetur sulphur Mercurio, & unum alterat aliud in natura. Quare unumquodque corpus metallicum, in se sulphuris expresse habere dinoscitur & Mercurium. Cum liquescit calore mediante, apparet Mercurii substantia & sulphuris, maxime in colore, & cute rubea superius natante, Sed proprium nature unius est adhaerentia alterius, cum unum sine alio, metallum generare non possit. Et inquantum sulphur fit magis simplex, intantum magis gaudet & coheret Mercurio simplici ac mundo, ut fortius unum cum alio coniungatur, & sic tunc perfectiora ex ipsis generantur metalla. Quod impossibile sit media mineralia artificialiter fieri metalla. Cap. X. Sed quia in praecedente capitulo determinatum est minora mineralia artificialiter non posse fieri metalla. Ideo propter maiorem ueritatem, restat hoc fortius probandum. Primo sic: Quia minora mineralia de prima metallorum materia, quam est Mercurius, non sunt generata. Cum autem generatio eorum cum generatione Mercurii in primo differat in forma, & materia & compositione, Ideo etiam metalla fieri non possunt. Quia unius speciei una est materia prima, & sperma ex quo generatur. Sed prima pars antecedentis patet, quia minora mineralia non sunt generata ex Mercurio, ut patet per Aristotelem, & Auicennam. Ideo si deberent fieri metalla, oporteret quod primo transirent in materiam primam metallorum. Sed quia artificialiter id fieri non potest. Ideo metalla minime erunt. Sic secunda pars antecedentis sufficienter patet, ut declaratum est in praecedenti capitulo. Secundo ad idem. Quia minora mineralia principium artis artificialiter fieri non possunt, quod est Mercurius, ideo etiam medium & finem non pertingunt, quam sunt metallum & tinctura. Consequentia tenet. Quia nutrimentum in homine per generationem non potest fieri homo, nisi prius conuertatur in sperma, & sic addito suo simili nouus generatur homo. Sed quia minora mineralia a metallis extraneae sunt naturae, quamuis in aliqua ui minerali participent, tamen debilioris sunt uirtutis, & adustibilia. Ideo natura metallica de ipsis non gaudet, sed ea respuit. Conseruat aut ea quam sue nature sunt. Uerbi gratia. Si miscerentur aqua & terra, tunc separantur ab inuicem, quia terra petit fundamentum, cum sit grauis & sicca, aqua uero superficiem. Et nequaquam artificialiter sic possunt coniungi, quod istae due naturae stent in una natura coniunctim, quam uis aqua possit abluere & mundare terram. Sed quod siccitas terrae artificialiter mutetur in humidum aqueum, credi impossibile est, licet terra madefiat aquam. Sic minora mineralia possunt coniungi cum metallis, & ea purgare, & aliquo modo iiouam formam introducere, sed cum ipsis permanere, & illud immaturum maturare natura non concedit. Quare fatui sunt, qui tot & tam diuersa negocia, & sophisticationes ad decipiendum homines adducunt.s.res improportionabiles, quam nec naturam dant, nec eam recipiunt. s. secundinas, testas ouorum, crines, sanguinem ruffi hominis, basiliscum, uermes, herbas, stercus humanum, & sic de infinitis generibus stercorum, uolentes cum pessimis optintia perficere, & naturae defectum cum his adimplere. Sed quia in his naturalibus, nec aliquatenus talium unquam ueram materiam imaginando sunt perscrutati, uolentes stercus seminare & meteretriticum, quod satis uidetur impossibile, ut dicitur: Quae seminauerit homo, haec & metet. Ergo si stercus seminat, stercus inueniet. Quare non est mirum, quod nullus in tali stercore perficit, cum sint delusi, & omnes ipsis adhaerentes. Semina igitur Aurum & Argentum, ut afferant fructum, cum labore tuo, mediante natura, quia ipsum habet, & est illud quod quaeris, & nulla alia res mundi. Cum alia omnia sint foetida, & nature cedant per ignis assiduitatem & examen. Sunt & aliqui Alchemiste in minoribus mineralibus laborantes, scilicet in quatuor spiritibus, ut in sulphure uulgi & arsenico, auripigmento, & sale ammoniaco, uolentes ex his tincturas perficere, sed illud minime facere possunt, ut patet per diffinitionem naturae. Quia tingere non est aliud, quam tingens tinctum in naturam suam transformare, & secum sine ulla separatione permanere, docens naturam preliari contra ignem persequentem, & ita, ut natura tingentis & tincti concordent, uerbi gratia: Si ex Auro uel Argento tinxeris plumbum uel stannum, uel aliquod tale, quod concordat in naturis, quia originem ex utraque parte ex Mercurio duxerunt, & cum maturum immaturo coniungitur, cum maturo perficietur in tali uia. Sed cum isti quatuor spiritus sint alterius nature cum metallis, ut sufficienter prius dictum est. Ideo si tingunt, tunc quaero, utrum debeant conuertere, uel conuerti? Si conuerti, tunc tinctura non est, ut prius patuit per eius diffinitionem. Si autem conuertere, tunc tingendum conuertet in suam naturam, & haec est terrena, naturae metallicae contraria, ideo tingendo, metallum facere non potest. Quod autem tingens tingendum conuertat in suam naturam, probatur, quia omne generans naturaliter generat sibi simile, sed quia natura quantuor spirituum generans, est terrea, igitur generabit sibi simile, quod etiam erit terrea materia sicut ipsum. Sic etiam omnem aliam tincturam fatuam, quam non inuenitur in proprietate metallicae naturae, despicias cum uiis aliis naturae extraneis, quia in ipsis non est aliud, nisi rerum consumptio, temporis perditio & laboris, cum omnia ista apparenter sint metalla, & non existenter, quae per minora mineralia, uel consimilia sunt praeparata. Et ergo stultum est, quaerere in re, quod antea non fuit in illa, sicut uerum aurum & argentum in rebus foetidis & adustibilibus. De differentia sulphuris uulgi, & philosophorum simplicis, non adurentis. Caput Ii. Nunc querendum est de differentia Sulphuris simplicis philosophorum non adurentis, & sulphuris uulgi. Cum philosophus generaliter loquatur: Sulphur coagulat Mercurium. Utrum omne sulphur Mercurium coagulet? Dicendum est, quod non. Quia omne sulphur uulgi, secundum philosophum, metallis est contrarium. Item Auicenna: Non intrat in magisterium nostrum, quia non est ortum ab eo, cum semper inficiat, denigret, & corrumpat. quocunque modo per artificium praeparetur. Est enim ipsum ignis infectus. Ergo si figitur, fusionem impedit, nec est impossibile corpori coniungi. Cuius exemplum cernitur in ferro, quod sulphur fixum, grossum, immundum in se habere dinoscitur. Si uero calcinatur in terream redit substantiam, ut puluis mortuus, & quo modo posset aliis metallis uitam inspirare? Habet enim duplicem superfluitatem, inflammabilem substantiam, & terream feculentiam. Igitur per hoc considera sulphur uulgi, & non philosophorum, cum sit ignis simplex, uiuus uiuificans alia corpora mortua, & ea maturans, & ita, quod naturae defectum supplet, cum ipsum sit per se superfluae maturitatis, secundum quod in sua natura est perfectum, & per artificium magis ac magis depuratum. Unde iterum Auicenna: Tale sulphur non reperitur super terram, nisi quantum existit in istis duobus corporibus Sole & Luna. In Sole autem perfectius, quia magis est digestum, & decoctum. Philosophi autem subtiliter sunt imaginati, quomodo ex istis corporibus perfectioribus sulphura illa elici possent, & ipsorum qualitates melius purgari per artem, ut hoc fieret in arte, mediante natura, quod antea in ipsis non apparuit, quamuis plenarie occulte habuerint. Et hoc nequaquam fieri concedunt sine corporis solutione, & in primam materiam reductione, quod est argentum uiuum, ex quo facta sunt ab inintio, & hoc sine ulla admixtione rerum extranearum, cum extraneae naturae lapidem nostrum non emendent, quoniam nihil conuenit rei, nisi quod propinqus est ei, cum sit medicina simplicis, ac mineralis naturae, ex aqua Mercuriali producta, in qua aurum & argentum prius sunt soluta. Uerbi gratia. Si in simplici aqua congelata glacies ex niue ◉ creauit uirtus, in ea soluitur per calorem, & redit in primam substantiam aqueam, & sic aqua tingitur ex uirtute, quae occulta fuit in glacie. Si autem glacies non resoluitur per calorem, in aquam, non coniungitur aquae, in qua iacet, nec illa aquam tingit sua uirtute, quae in ea ante coagulata fuit ex parte specierum. Sic eodem modo, si corpus non resolueris in Mercurium per Mercurium, occultam uirtutem ex eo habere non potes, puta, sulphur digestum, & decoctum per opus naturae in minera. Sic lapis est unus, una medicina, quae secundum philosophos, dicitur Rebis, id est ex bina re, scilicet ex corpore & spiritu albo uel rubeo, in quo multi fatui errauerunt, diuersimode exponentes illud: Est Rebis in dictis rectissima norma figuris. Id est, duae res, & hae duae res sunt una res, id est, aqua coniuncta corpori, qua corpus soluitur in spiritum, id est, in aquam Mineralens, ex qua factum est ab initio: & sic ex corpore & spiritu, fit una aqua Mineralis, quae dicitur elixir, id est fermentum, quia tunc aqua & spiritus est una res, ex qua fit tinctura, & medicina omnium corporum purgandorum, quod multis fatuis uidetur impossibile Igitur ex una re, quae est aqua corporis, & spiritus, medicina perficitur. Unde uersus. Haec fallit multos sua per probinemata stultos. Ars unam pascit rem, quam quiuis bene noscit. Hanc optant plura rem, res sic est tamen una. Illi non similis prae est, precio quoque uilis, Nec contemnenda, nam perficit illa stupenda. Hanc tu fixare debes, & in igne domare. Sic quod & ascendat, & rursus ad infima tendat, Dissipa rem captam, per rem prius hanc satis aptam. Leniter extractam, sic massam contere factam Haec non festinet, sed temporis ordine fiat. Item alii uersus, quod corpus grossum fiat spiritus subtilis, id est, fixum uolatile. Et e conuerso, uolatile fit fixum. Aspera res lenis quoque fit uasis in amoenis Quae dum calcatur, tamen a doctis adamatur. Alii uersus, quod uice uersa fit fixum, Sed dum fixatur haec res, & in igne domatur, Hanc tegit umbra sua, rerum substantia quinta. Id est fermentum secundum, qualiter incepisti, taliter finias cum fermento. Alii uersus de Inceratione, cum funditur, tunc omnia cum eo funduntur. Omnia coniungit, si funditur, omnia fundit. Et sequuntur plures uersus secundum Albertum, ad quos remitto studiosos. Et sic exposui tibi quid sit Rebis, & elixir, & medicina, & unde dicantur, & quae sit aqua philosophorum, ex qua uiua fiunt elementa postea, & econuerso unum fiant. Uersus. Quatuor ex uno fiunt, & quatuor unum. Haec sunt secreta, sic gaudebis sine meta. Et sic secundum philosophos, habemus naturam sulphuris & Mercurii super terram, ex quibus aurum & argentum factum est sub terra. Ex his dictis uidetur quomodo ars imitatur naturam, & per nullum alium modum, Quomodo sulphur album & rubeum existat in Luna & Sole. Caput Xii. Cum sit dictum, quod sulphur philosophorum rubeum existat in Sole, per maiorem digestionem, & sulphur album in Luna per minorem digestionem. * Unde philosophus: Citrinatio non est aliud quam completa digestio. Nam calor agens in humidum primo generat nigredinem, & agens in siccum, generat albedinem, quam albedine ignis transcendit, agens in eo purissimam citrinitatem causat. Et haec omnina in plumbi calcinatione attendi possunt. Etiam dicit philosophus, quod iam actu unum quodque prfectorum corporum suum sulphur bonum cum Mercurio contineat, scilicet, aurum aureum, & argentum argenteum. Ideo sulphur album, per citrinitatem fit aureum, eo quod sulphur rubeum, id est ignis substantia est ibi, qui hoc album plus digessit, & sic sulphur album & rubeum ex utraque parte existit in Sole. Quare ignis est summa eius perfectio, ut in igne generati. Et indeo amicabilitur congaudet natura sue ignee naturae. Unde quaritur: Utrum aliquae res extranee hoc i corporibus possint causare? Cum ars non sit aliud mediante natura, nisi coctio, & digestio illius naturae per simplicem laborem. Uerbi gratia. De mane cum surrexi, & uideo urinam meam albam, iudico me nimis parum dormiuisse, repono igitur me ad dormiendum, & accepto somno, urina fit citrina, & hoc nullo alio modo fit, nisi per digestionem caloris naturalis in me existentis. Sic sequere naturam per artem similitur de coquendo, digerendo, & maturando, & subtiliando, cum iam actu contineat natura in se ignem naturalem, quo maturatur, hunc aliae res non habent, et eum dare non possunt. In Luna uero non est, nisi sulphur simplex album, non tantum digestum sicut rubeum, cum non sit nigredine priuatum per actionem caloris, quem in se naturaliter continet, sed ignis species est obtecta, & occulta, agens tam in arte quam in natura, & econuerso. Et ideo non est impossibile, quod ars mediante natura, hoc plus digerat & perficiat, cum naturaliter natura appetat perficere: sed per se non potest nisi iuuetur arte & operatione: quamuis isti labores, ut credo, non perueniant ad hominem durae ceruicis. Quia boni laboratores raro inueniuntur. Et ideo non fit uerum Argentum & Aurum nisi fiat ita digestum & decoctum, uel ut medicina, cum qua tingitur & in melius melioratur peius. Quia omnium philosophorum intentio est, cum meliori peius perficere. Quod fatui contrarie intelligunt, quia cum peiori melius perficere nituntur, & hoc quaerunt in re, quod nunquam fuit in illa, scilicet Aurum & Argentum in stercoribus, & in rebus adustibilibus, & hoc faciunt sophistice, ut appareant hominibus uera, ut dictum est prius. Quod in aliis corporibus aegris, non est utile hoc sulphur quaerere, cum in ipsis non sit. Cap. Xiii. Quaeri uero non immerito potest, utrum in aliis aegris corporibus, hoc sulphur, scilicet album & rubeum, ad Mercurium tingendum elici possit? Dico quod non. Quia prius dictum est, quod in ipsis non est aliqua materia maioris temperantiae, & minoris fecis, quam in istis duobus corporibus quibus insunt radii tingentes, quibus uti possis ad tingendum, sed cum aliis non tinges, cum prius dictum sit, quod in se contineant sulphur foetidum & adustibile, & non uirtualis naturae, sicut in istis, cum omnis ars non ualeat nisi praehabita natura quam sequatur. Posses tamen purgare metalla imperfecta cum minoribus mineralibus, & cum purgata essent, non haberent auream uel argenteam naturam in se, quia decoctio, uel digestio, aurea non fuit in eis, sicut in istis duobus corporibus, nec sulphur ita maturum, & ideo ipsis immaturis succurrendum est cum maturo, ut maturentur. Igitur non tingunt, sed tinguntur, quia tinctura auri uel argenti, in ipsis habet proportionabilem naturam, quia cum eis originem ex Mercurio duxerunt. Ex iis manifeste patet, quod minora mineralia tingere non possunt. Quia si corpora imperfecta metallica, quae conueniunt cum Auro & Argento ex parte Mercurii tingere non possunt, nec naturam auream siue argenteam infundere, quomodo tandem illa facere possent, quae non conueniunt in aliqua natura cum eis? & ideo non est tingendum, nisi cum illis quibus inest uirtus tingendi. Tinge ergo cum Auro & Argento, quia aurum aureum, & argentum argenteum tribuit colorem & naturam. Quare omnia alia despicias cum in ipsis nullus fructus sit, sed solum rerum perditio, necnon temporis & laboris. Quod aurum curet infirmitates, & alia corpora metallica. Cap. Xiiii. Cum autem inter uulgares & dictos philosophos aurum famam teneat, quod in prima sua dispositione manens, lepram curet, & plures alias uirtutes habeat, hoc non est nisi propter completam eius digestionem, quia excellentia ignis in eo agens omnes malos humores consumit in corporibus aegris existentes, tam in calidis quam in frigidis causis. Sed hoc Argentum facere non potest, quia tantam superfluitatem ignis non habet, & tantum non est digestum & coctum naturali maturitate. Tamen isto non obstante igneitatem in se occulte & uirtualiter habet, sed non ita plene, quia adhuc ignis non uincit alias qualitates elementares sicut in auro. Et ideo Argentum in sua prima dispositione manens, non currat lepram ita potenter, nisi plus per artem digeratur, quousque habeat summos gradus Auri, & omnem maturitatem. Quare alia egra corpora metallica, minus curant infirmitates, secundum quod magis differunt in perfectione & maturitate ab eis. Alid minus, aliud magis differt, & secundum hoc minus curant, quod est ex defectu sulphuris infecti, foetidi & urentis, ex quo in genere coagulationis facta sunt ab initio & ideo non curant, cum ignis in ipsis ita infectus sit, elementaribus fecibus, & urens, cum admixtione aliarum elementarium qualitatum. Nunc ad propositionem primam uirtutis auri curantis. Cum autem tanti uigoris sit promulgatum, & hoc in prima sua dispositione manens. Quid est mirum, si in medicinam ( sicut expertum est ) per artis ministerium sequentis naturam, redigatur, & eius uirtus subtilietur per digestionem decoctionis, & qualitatum purgandarum, quod plures ac infinitas, seu omnes aegritudines tunc habeat curare. Quod patet per Arnoldum de Noua uilla expertissimum medicum huius summi operis, qui Dominum Apostolicum, Dominum Innocentium a peste incurabili cum hac medicina tinctum, & opere naturae per artis ministerium, non est aurum, aut argentum uulgi, quoniam additur eis additio magna, in prosperitatibus multarum utilitatum, ad omnem aegritudinem cuiuslibet generis expellendam. Et nominanter has assignauit uirtutes. De sene facit iuuenem, & senem reuirescere facit naturam, conseruat sanitatem, roborat infirmitatem, omnem corporis expellit aegritudinem, uenenum declinat a corde, arterias humectat, liuidam immundiciem a pulmone dissoluit, uulneratum consolidat, sanguinem mundificat, lapidem frangit, contenta in spiritualibus purgat, si caput reumaticum est, purgat a fluxu, stomachum in calore naturali confortat. Et si aegritudo fuerit unius mensis, sanat eam in uno die, uel hora. Si uero aegritudo fuerit unius anni. sanat eam in octo diebus. Si uero morbus fuerit antiquus longo tempore, cum aliis medicinis incurabilis, sanat eam in dimidio mense. O foelix scientia cum sciente. Quare non immerito haec medicina super omnes alias medicorum medicinas est quaerenda, qua qui habetur eam, incomparabilem habet thesaurum, & in salubri constellatione natus est, in hoc seculo diues, diuitiis infinitis super reges & principes huius seculi. Quis non diligeret talia, quae sanum & longaeuum se utentem, supra omnes medicorum medicinas conseruant? cum ipsum ditent, & alios non depauperent. Haec sunt bona iusta coram Deo & hominibus, non per usuram acquisita, seu fraude & deceptione mendacium, ac per mercimonia in deceptionem plurimorum, ut in omnium aliorum bonorum acquisitione, quia haec ars est speciale donum Dei, ut dicitur: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, & bene tibi erit. Sed econtrario ait beatus Augustinus ad omnes alios Alchemistas, qui homines sophisticationibus deludunt: Uos deceptores estis, & sententia excommunicationis aggrauati, cum uestra opera, elementa falsa sint, & mala. Et excludens seu saluans artifices naturam imitantes, quamuis pauci huius artis ueritatem summe cognoscere ualeant, ut supra ad propositum dictum est de uirtute huius medicinae. Sic truffatores in stercore aurum & argentum quaerentes in libris ipsorum propriis, quos & ipsi proprie composuerunt, & ipsos tamen composuisse philosophos testantur, quod ueritas non testatur, quoniam ueritatem posuerunt. Cum ueritas philosophorum ( ut dictum est ab aliquo ) in forma mendacii non cernitur unquam fuisse reperta, sed semper naturae motum & modum imitantur. Sic enim in libris uestris scribitis in arte Alchemiae. Caueas tibi ab odore eius, ne te interficiat. Ecce qualis medicina, quae cum uiuificare deberet, mortem inducit. Quare hoc non est mirum, quod sit res iutoxicatiua, cum antea ex stercoribus & uenenosis receptis sit composita. Uidete fatui, quomodo uestra opera differant ab operibus nature. Quare tantum fatigamini in huiusmodi rebus altis, ad quae paeruenire non poteritis talitur laborando? nisi miraculose fieret contra naturam, ut accidit beato loanni, qui de uirgis fecit aurum & argentum, confisus in potentia Dei, & de arena maris lapides preciosos. Dico enim uobis, qualis est medicina, tale fit & aurum & argentum. Cum merdam seminaueritis, merdam metere uisi estis, & apparentias sophisticationum. Reuertamini fratres ad uiam ueritatis, qui eam ignoratis, quoniam propter uosmetipsos consulo studere & laborare, sapientum dicta reuoluendo, ex quibus ueritas elici potest, & non casualiter, aut temere opera accedite, per hos quod scribitur: Recipe hoc uel illud, id est, merdam, & fac stercus. Scitote quod haec ars a philosophis occulte tradita est, propter eius nobilitatem, & non aestimate eam in foro esse uenalem, aut uendendam & emendam, sicut libri uestri multarum falsitatum continent. Unus emit, alter uendit discas mihi merdam, & ego te docebo stercus. Sic permerdatus alium permerdat, & omnis mundus existit quasi permerdatus. Uolentes ergo alios ditare, uosipsi infinitis paupertatibus estis subiecti. Fratres reuertamini, cum sapientia cognoscat uos errare cum libris uestris. Philosophorum uero libros perlegite, & perlectos repetite. Si autem repetitos non intellexeritis, non doctores, seu philosophos reprehendatis, sed uestrae ignorantiae calumniam reddatis. Quod duo particularia tantum sint uera in hac arte, quorum primum est in Mercurio. Cap. Xu. Primum uniuersaliter omnibus intuentibus, ad quas praesentes peruenerint declaro, qui in totius huius artis serie, non sunt nisi duo particularia, quae particulariter perficiuntur secundum philosophos & naturam. Quamuis deceptores infinitas sophisticationes, dealbationes, & rubificationes faciant, quibus fideles deluduntur. Primum particulare, tam in albo, quam in rubeo, existit in Mercurio, sine administratione medicinae perfecte, licet corpus, cum quo perficitur, in se ipsius tincturam contineat particulariter, si moueatur arte & operatione, ueluti natura requirit. Primum quod in natura particulariter ex utraque specie perficitur est, cum Mercurius sit prima materia omnium metallorum, compositus ex terra albanimium sulphurea, & aqua clara, & ideo albedo terrae transpareat limpiditatem aquae, & sit color in eo albissimus, ut docet experientia, & hic sit immaturus, possibile est, ex eo fieri Solem & Lunam. Unde philosophus: Admisceatur aliis corporibus metallicis, quia sunt de materia eius, & ipsa generata sunt ab eo, & ideo per artificium illud sibi potest mittere digestam naturam in eum ut cum eis perficiatur. Et sic quibus complectitur metallis fit similis ipsis, sine aliqua admixtione extranea, cum simpliciter natura congaudeat suae naturae, & non per aliud medium extraneum, scilicet cum sole Sol, cum Luna Luna, cum Uenere Uenus, & sic de aliis, quia unumquodque mittit in illum uim suam, etiam, quia continet in se sulphur suum bonum immaturum, quod per artem maturatur. Quare alia metalla sic coagulata & infecta per sulphur, particulariter, sicut ipsum Sol & Luna fieri non possunt. Prima ratio est, si enim corpora imperfecta metallica transformarentur & admiscerentur cum Sole & Luna, tunc ipsorum Mercurius haberet illud in se praehabitum sulphur malum, & si purgarentur, adhuc in tantum purgari non possent, qui reducerentur in Mercurium, sicut ante talem superfluitatem, nec etiam posset corpus perfectum in eo dissolui. Et cum in eo dissolui non posset, naturis ex utraque parte seratis, unum quodque in examinatione ab altero separetur, ex quo non haberet in se naturam perfectam occulte, cum qua solutiones proprie ipsorum perficere possent, mediante arte, ut alia corpora perfecta subuenirent cum natura sua, quae naturaliter est perfecta. Secunda ratio. Si insoluta adiungerentur perfectis corporibus, minus Aurum & Argentum fieri possent, cum naturaliter per congelationem ex utraque parte, naturae eorum seratae sint, & cum non sit medium aperiens illas naturas, & nec una uis in aliam coniungi possit naturali coniunctione, nec mitti, ita ut redeant in Mercurium, ex quo ex utraque parte originem duxerunt. Ideo, asperitatem ignis ab inuicem separantur, scilicet per combustionem naturae imperfectae, & per resistentiam naturae fectae, ut bene cernitur. Sed cum coniungere uolueris, facias medium per Mercurium, qui dissoluit & aperit naturas ut simpliciter unum possit transire in aliud, & perfectam uim mittere in imperfectum, ut secum perficiatur. Et hi sunt labores uie particularis, quibus Aurum & Argentum fieri potest, sed uniuersaliter no. Nota. Mercurius crudus dissoluit corpora, & reducit ea in primam materiam, sed Mercurius corporum hoc facere non potest. Est enim propter cruditatem sui sulphuris, quod in prima habuit alba terra, ex qua cum aqua clara factus est ab initio, quia illud crudum semper appetit corrodere, quod suae naturae uicinius est. Primo aurum, secundo argentum, & sic de caeteris. Quare alter Mercurius corporum sic facere non potest, quia per congelationem illud crudum sulphur, quod antea fuit in illo, est alteratum in natura, & ideo non corrodit sicut primum, nec seratum aperit, & ideo una uis non mittitur in aliam, sed unuquodque manet per se, quamuis confluctualiter sint coniuncta, secundo naturaliter ex utraque parte sunt serata. Quare in examinatione, & per asperitatem ignis imperfectum comburitur, cum una natura alteri succurrere non possit. Sed cum Argentum uiuum crudum hoc facere possit, scilicet naturas seratas aperire, ut unaqueque res suae naturae uicinae sit ad iuuamen. Id eo si dissoluerit argentum, inueniet argenteam naturam, Et si Aurum, inueniet auream naturam, Si plumbum plumbeam, & sic de aliis, per ipsorum sulphur congelatur, ut dicit philosophus, & simile fit illis. Si uero ista corpora quae suam naturam participant, scilicet imperfecta, non possunt ipsum perficere, minime ista quae suae naturae non sunt, nec in ui minerali cum eo participant, sicut tu quaeris in multis stercoribus. Et ideo est particulariter possibile ex eo fieri argentum & aurum, & in aliis corporibus non, ut audiuisti. Nota. Duplex est solutio corporum in Mercurium. Per Mercurium scilicet in Mercurium, & in aquam Mercurialem. Prima solutio requiritur ad particularia. Secunda ad uniuersalia. Prima solutio corporum in Mercurium, non est aliud, nisi congelati resolutio, id est, quod per solam solutionem seratum aperitur, propter ingressum unius naturae in aliam, & ista resolutio est in particularibus. Secunda solutio est in aquam Mercurialem, & haec est in uniuersalibus, & ista non fit per solam solutionem sulphuris immaturi in Mercurium, sed per putrefactionem corporis & spiritus in calido & humido. Cum putrefactio omnium rerum naturam, adinuicem ligatarum, sit solutio & separatio, & sic separentur partes adinuicem ligatae, ut unaquaeque pars separetur ab alia. Et hoc fit per solutionem elementorum, quam in generatione Mercurii sunt connexa.s. aquae & terrae. Et eaedem partes cum purgatae fuerint in natura per conuersionem coniunguntur, & plus se diligunt, propter ipsorum mundificationem quam antea. Quamuis ista separatio fieri non possit in corporibus, nisi per spiritum. Et sic ars transcendit naturam in una uia, quod artificialia subito fiunt, cum tamen naturalia antea prolixe facta fuerint. Non credas, quod sint elementa uulgaria, sicut aqua nubis, & consimilia, sed humidum aqua, frigidum terracalidum aer, siccum ignis. Et sic sunt in naturis rerum elementatarum, cum nequaquam ars possit partes ita naturaliter separare, quod simpliciter in elementa, secundum quod fuerint, transmutentur, cum primo natura mutauit unam qualitatem in aliam. Taliter ars bene separari potest ut humidum a sicco, frigidum a calido separetur. Sed tamen una qualitas adhuc de naturali commixtione possidet naturam alterius in aliqua parte, per hoc possunt per artem uiceuersa coniungi, sicut diuisa sunt. Si enim una qualitas non participaret naturam alterius, scilicet aqua naturam terre infrigiditate, & aer aquae in humiditate, & sic de ceteris. Tunc sequeretur, quod naturale opus esset totaliter destructum, cum simplicia essent elementa, sicut antea fuerunt ante Mercurii generationem. Et ars destruxisset naturam, a capite incipiens, scilicet ab Auro & Argento, usque ad primum, id est Argentum uiuum, & ultra ista principia ad simplicia elementa, secundum quod antea fuerunt ante Mercurii generationem, quod tamen ita remote in arte est impossibile. Etsi esset possibile, tunc sequeretur quod de nouo extra primam materiam, Mercurii scilicet metallorum, ars componeret elementa, & uiceuersa generaret Mercurium sicut destruxisset, quod est impossibile artificialitur fieri. Sed bene ars destruit a capite, usque ad pedes, id est Mercurium, a pedibus aedificans usque ad caput, in subtiliori forma naturalis substantie, quam antea fuit. Sic diuiduntur species rerum cum in aliam formam transmutantur, quam antea fuerunt, quod dicit Aristoteles. Sciant artifices Alchemie species rerum transmutari non posse, quod uerum est, ut ipse confirmat, nisi in primam materiam conuertantur, id est in argentum uiuum, & ultra hoc non consulo, cum fieri sit impossibile. De secundo Particulari, quod est in Luna. Cap. Xui. Cum superius dictum sit, quod Luna contineat in se sulphur album, sicut aurum, cum ignis species sub albedine in eo obtecta sit, ideo omne argentum est possibile fieri aurum, ut dicit philosophus. Non est aurum, quod non prius fuerit argentum. Sic argentum continet in se aliquas qualitates indigestas, quae possunt ab eo purgari, ita quod per artem particulariter transeat in Mercurium fixum, id est, in uicinissimam naturam auri, quia tunc omne illud continet in se, quod & aurum, per appositionem sulphuris rubei philosophorum, per hoc plus digeritur, & citrinatio in eo causatur in adiunctione corporis perfecti, cum fuerint simpliciter unius naturae. Hoc autem in aliis corporibus fieri est impossibile, cum tantam uicinitatem naturae perfecte non habeant, sicut ipsum. Quia est impedimentum in generatione ipsorum per sulphur adustibile & foetidum, nec ipsa sunt medium, de quo loquitur philosophus: Non fit transitus ab extremo in extremum, nisi per medium, id est ex Mercurio non generatur aurum, nisi prius fuerit argentum, nec in se habent sulphur ignis simpliciter non urentis, sed sulphur adurens, & ideo in Mercurium fixum particulariter transformari non possunt, cum semper praedictum sulphur ea comburat per ignis examinationem. Et sic habes rationes, quomodo particulariter aurum & arentum fieri possunt. De sophisticis particularibus. Cap. Xuii. Aristoteles dicit: Sciant artifices Alchemiae, species rerum transmutari non posse, sed similia illis facere possunt, & tingere rubeum citrino, ut uideatur aurum, & album tingere donec sit multum simile auro uel argento. possunt quoque plumbi immundicias abstergere, uel alterius corporis, ut uideatur aut & argentum, ueramtamen plumbum semper manet plumbum, cum in se non habeat aurum & argentum, sicut prius dictum est, ut hi qui accipiunt salem amoniacum, uel alia minora mineralia, ut in ipsis errent homines, sed aurum & argentum sophisticum faciunt Coniungunt enim stannum & cuprum cum Mercurio, ut appareat hominibus argentum, & aliquo modo fabricabile, & in igne examinabile, secundum eos, qui in igne experti sunt, qui tamen in hoc deluduntur, & in examinatione naturae, Adustibile & foetidum, secundum quod est, ueram naturam argenteam non habet in se, sicut apparet in colore & in examinatione aliqualiter. Prima ratio est Cuprum continet in se Mercurium mundum aliqualiter, nisi in quantum in sulphure existit defectus, quia sulphur foetidum & adustibile habet, quod in quantum adustibile, comburit, & rubedinem non ratione digestionis habet, sed ratione sulphuris rubei & immundi, tamen Mercurius habet substantiam prae sulphure, & ideo tardius in igne deficit, quam plumbum uel stannum, quoniam Mercurius resistit, nisi inquantum uiolentiam patitur a sulphure sibi commixto. Et quod per plumbum citius comburitur, hoc est ratione Mercurii plumbi imperfecti, quia infectus Mercurius cum infecto sulphure, sicut plumbum est, quaerit aliquid uicinum suae imperfectioni, & cum argentum & cuprum commixta sunt, in argento non inuenit aliquam rem infectam, sicut in cupro, ubi inuenit primo sulphur adurens, cui citius commiscetur. Et in commixtione uniuersali Mercurius cupri magis inficitur, cum plumbum sit ex utraque parte, scilicet Mercurii & sulphuris, infectum & plus malum, citius adhereat malo, quam bono. Et inquantum maius malum malo cohaeret, intantum debilius & peius erit. Et ideo citius coadhaeret cupro, quam argento, inficiens & comburens illud, cum natura cupri & argenti, ut audiuisti, ex utraque parte sint serate, peiori subuenire non possunt. Et ideo comburitur cuprum ab argento, quam fluctualitur coniuncta fuerunt. Natura litur autem ex utraque parte naturae eorum sunt serate. Et sic bonum plumbum comburit cuprum ab argento, quod tardius separatur sine plumbo, qouniam inquantum magis comburitur, in tantum debilius erit, et combustibile. Sed in coniunctione stanni cum cupro & Mercurio, Mercurius aperit aliquo modo naturas seratas, & coniungit haec duo, scilicet stannum & cuprum. Nam cum ex utraque parte aliquo modo mundum habeant Mercurium, & sulphur malum debiliter commixtum, coniungitur Mercurius Mercurio, sed quia habet potentiam sulphuris, uariando colorem cupri, qui existit in sulphure, ita quod noua forma appareat, & iam ita cito sulphur comburi non possit, sicut ante ipsum Mercurium, & Mercurius crudus coagulatur per ea, & alteratur cum ipsis in natura, sic ut aliquo modo appareat argentum, quamuis uerum argentum non est, cum in eo non fuerit debita digestio, & decoctio, & sulphur non sit ita simplicis & uirtualis naturae, sicut ipsum argentum uiuum, cum aurum & argentum ex utraque parte sui Mercurii & sulphuris, sufficienter sint digesta, & bonae maturitatis, & in omni digestione perfecta. Sic habes argentum sophisticum ex stanno, cupro, & Mercurio, & si tunc admiscerent aliquos pulueres minorum mineralium, tunc magis debilitarent sulphur, & sic non esset impossibile, qui Mercurius ageret super potentiam naturalem, sed semper in fine diminuitur, & comburitur in igne, cum sulphur non sit uirtualis naturae, sicut ipse Mercurius, sed semper occulte comburens, & inficiens Mercurium, quamuis Mercurius sit suppeditatus, & sic postmodum in stercus redeat, secundum quod stercus fuit. Sic intellige, quomodo uerum aurum & argentum differant ab auro & argento sophistico, quamuis plures sophisticatimones fiant eodem modo per alia metalla, in rubeo uel in albo, ad iunctis mediis mineralibus, uel aliquot ipsorum. Sunt uero ipsi laborantes delusi, aestimantes bonum, secundum apparentiam, hoc facit ipsorum ignorantia, quod non cognoscunt naturas metallorum. De uia uniuersali, sermo generalis. Cap. Xuiii. Determinato prologo huius artis, & particularibus eius: nunc dicemus de uia uniuersali, in quam ars imitatur naturam. Est autem uia uniuersalis, ut audiuisti superius, possibilis in naturis metallorrum, plantare ramos, in quibus crescunt flores miri odoris & rosulae tam albae, quam rubee. Primum autem incipere, est soluere lapidem in suam primam materiam, & est coniunctio corporis & spiritus, ut ex eis fiat una aqua Mercurialis. Unde Auicenna: Primumque incipere, est soluere lapidem in suum Mercurium. Unde Rasis philosophus: Nisi corpora soluas, in uanum laboras.s. Argentum & Mercurium, ad elixir album: & Aurum & Mercurium ad elixir rubeum. Et hoc in balneo rorido, ratione putrefactionis, ut corpera uiscositate aqua Mercurialis soluantur. Unde Parmenides: Cum coniuncta est in unum permanens aqua, cum qua fuit ab initio, postea sequitur elementorum diuisio, & ipsorum purgatio. Unde Albertus Magnus: Quatuor ex uno fiunt & quatuor unum. Id est, ex aqua Mercuriali. Tertium est terre mundificatio de quo dicit Morienus philosophus. Hec aqua cum terra sua putrescit, per hoc magisterium totum dirigetur. Unde Rasis philosophus iunge siccum humido, humidum est aquam, siccum uero terra. Postea sequitur terrae sublimatio, de qua dicit Parmenides philosophus: Ipsum dealbatum cito igne sublimate, ut exeat ex eo spiritus, quem in ipso inueneris, & terra maneat calcinata, de qua terra dicit philosophus Parmenides, & Morienus: Sic cinerem qui est in fundo, ne uilipendas, quia est diadema corperis tui, & permanentium cinis. Sic sunt quatuor elementa sic praeparata, ut superius intellexi sti. Nec coniunxeris ea ante ipsorum mundificationem, cum pter eorum immudiciam separentur, quod dicit Ascanius: Spiritus non coniunguntur corpori, donec a suis immundiciis perfecte fuerint denudati. Et fermentum album & rubeum coniunguntur secundum quod elementa sunt alba uel rubea. Si alba, tunc requiritur ignis. Si rubea, tuc elementa per ignem rubificantur, ut ipsa digerat, maturet, consolidet, & absorbeat sordes aquarum in coniunctione. Habeat proportionabiles uirtutes quamtuor elemen: orum, terre in frigiditate & siccitate, aqua in frigiditate & humiditate, aeris in humiditate & caliditate, ignis in caliditate & siccitate. Ignis & terra extrema sunt elementa. Aqua & aer, sunt media elementa, quam coniunge per debita & uera pondera, ut plus diligant se quam antea. Primo terram cum aquam. Secundo aerem cum igne. Et sic couerte naturas & quod quaeris, inuenies. Tunc terra habilis est ad soluendum, aqua efficax ad mudandum, oleum uel aer in quo portatur spiritus admiscendum. Ignis ad tingendum. Sic corpus retinet spiritum sicut spiritus retinet animam, cum adiunctione fermenti. Sequitur Libellus Alius Περι Xhmeiaς Utilissimus, Et Rerum metallicarum cognitione refertissimus, Rosarius Minor inscriptus. Incerti quidem, sed harum tamen rerum non imperiti authoris. Praefatio. Aenigma de arte Alchemiae, & de modo tractandi authoris. §. 1. Inquit author libri, qui Rosarius dicitur. Descendi in hortum meum, ut uiderem plantas diuersorum nascentium, & inter flores caeteros Rosarii mei, inueni rosam niueam seu albam, * itemque sanguineam seu rubedine decoratam, elegi pulcherrimam, & inspexi, quod paucae & rarae, quia non germinauerant mala punica. Dixique uoce non tacita: Reuertere, reuertere Hortulane, reuertere & augmenta Rosarium meum, per totum hortum multiplica, seu de nouo construe & planta, ut decoretur hortus albis & rubeis rosis splendentibus, superfluisque abstractis & reiectis, utilibus & necessariis diligenter intende. Ipse autem Hortulanus rosarum plantas separauit, & replantauit, augmentauitque duplicando, triplicando, quadruplicando, & sic uicissim multiplicando, usque ad albedinem plenam, & deinde ad rubedinem perfectam. Sed hoc totum per augmentationem plantarem, quod mihi placuit. Innuebat autem adhuc non satisfecisse. Quicquid tamen circa hoc erat scibile, mihi plenarie demonstrauit. Posuitque idem tempore debito rosas albas & rubeas in terra sua, dimisitque eas increscere in terram suam, dico propriam, unde egrediebantur. Et in primo anno subsequenti, egressa est planta, quae annuatim mille milia rosarum produxit. Et ecce hortus meus iam rosariis impletus est, educentibus sufficienter pro me rosis, & pro omnibus intrantibus annuatim. Deo itaque reddo laudes, & gratias Hortulano gratas. Et in hoc codice, caeteris meliori, qui non sine causa Rosarius intitulatur, cuncta quae uidi, & uera probaui, intelligentibus, sapientibus, & artifici idoneo perfecte scribam, ut quicunque per portas Hortulano mediante, ad hunc Rosarium ingressus fuerit, non solum de rosis partem habebit, sed uidebit etiam artes cunctorum operantium in Rosarium album uel rubeum, & per consequens acquiret discretionem discernendi circa hoc intentionem scripturarum omnium ubicumque magisterium obscurum uidebitur & manifestum. Nam in hoc est ueritas omnino nuda, & etiam uestita. Nuda scientibus & discretis in propinquioribus naturis minerarum. Uestita autem stultis, in remotioribus, imo impossibilibus naturis uegetabilium, & animalium, secundum solum textum magistrorum, artem inuide obscurantium laborantibus. Perfectam enim uobis scribo ueritatem, & operationes certas, & ueras & integras, sine deuiatione aliqua. Admonitio, Cauenda duo genera seductorum, & quod ars consistat in Mercurio fixo. §. Ii. Sed uere uere, multi uenient pseudophilosophi post me, qui seducent operantes, quorum in genere, tantummodo duos inuenio, scientiam istam cooperientes. Primus est ignorans artem, & sophisticus. Secundus uero sciens, & philosophus inuidus. Primus componit libros deceptorios, deceptiones suas & sophistica testificantes, & scribit super capita ipsorum titulos philosophorum bonorum, ut uideantur habere bonam artem, & elixir perfectum. Et ut magis credantur ab hominibus, ferunt pulueres lapidum, albi uel rubei, & tractant aurum & argentum, sed sequentes deficiunt in operationibus, dum probant scripta illorum. Secundus est totus inuidus, & composuit libros de illis, quae magis remota sunt a ueritate, ad prolongandum homines a uia uera, in quantum potest, studetque probare dicta sua per solas rationes, quae uidentur insipientibus esse certissimae, ille ponit artem in herbis, & plantarum fructibus, & in multis uegetabilibus extraneis & remotis. Uel ut uideatur nobis relinquere ueram artem, magis philosophice loquitur, accipiens fundamentum super quatuor elementa, quae sunt materiae philosophicae, eaque a multis extrahit, uelut a uegetabilibus, et animalibus, & a multis aliis extraneis, uidelicet ab ouo, a capillis, a sanguine, a stercore, ab urina, a spermate, a bufonibus, & ab aliis multis, quemadmodum scripta illorum demonstrant, & declarant. Uel ponit unum pro alio, uel similitudinarie uel ad planum, & ponit totam artem uel in principiis praedictis, uel in mediis mineralibus remotis, ut est atramentum, sal borax, alumen, Marcasita, Magnesia, Tutia, & aliamineralia multa. Et quamuis praedicta iuuant ad festinationem quandoque, & ad mundificationem, seu ad coloris augmentationem, tamen inuident, qui ea ponunt pro materia philosophica completa. Et sic detegunt artem uel etiam operiunt, & seducunt insipientes, ut uilipendant artem, aut quamuis accipiant ueram materiam & naturam mineralem, tamen per diuersas eorum operationes fictas & impossibiles, seu ineptas, prohibent insipientem peruenire ad complementum. Et o nouelli Alchemiae artem comparantes per totum ut supra, Creditis expectandum bonum, & transmutationem bonam, & ueram, ab eo quod cito ab ignis combustione, destruitur, & in cineres redigitur? An non dicitur, quod sulphur & auripigmentum cito comburuntur? & ab ignis combustione cito consumuntur? Sed azot semper diutius maner incombustum. Perfectum in metallis est argentum uiuum fixum, ut supra, De eodem quod Mercurius fixus perficiat, Et diuisio operationum, & libelli in duas partes. §. Iii. Iam probaui aperte, & secundum rectam ueritatem quod defectus in metallis, est defectus argenti uiui, fixi, & puri, & quicquid eligitur in hac arte ad perficiendum est causa illius, & ergo in ipso est perfectio, & non in aliquo alio. Scias hoc, ne trade obliuioni, ubicunque inueneris ipsum, tene pro lapide maiori, cui nulla res similis existit, nec potest facere quod facit. Si est correctum, corrigit: si fixum, figit: si liquidum, soluit: si spissum, coagulat: si tinctum, tingit. ipsum enim praecellit cuncta corpora in puritate. Et qui posset poenam sustinere ignis, faceret ex eo cum sulphure suo congelato, elixir excellentissimum. Accipitur uiuum & mortuum, sed purum est semper eligendum, quod uiuum est. Multae operationes ex eo fiunt, quae diuiduntur per duo. Prima fit cum adiuuamine. Secunda ex se solo, sed natura procedit cum suo sulphure. In duobus uero capitulis binas operationes perfecte complebo. Et scribam quicquid probaui, uel feci uel uidi. Ex dictis philosophorum nihil teneo ad praesens, nisi quod affirmant dicta mea, quia ueritatem dicam, & liber factus sum ab inuidia, intelligat ergo qui uult dicta mea. Primum Caput. Promissio & diuisio dicendorum de operationibus Alchemiae. §. 1. In primo capitulo dicam cunctas operationes, quae egrediuntur de materia cum auxilio diuino & c. Nullum sophisticum hunc librum intrabit, ponam semper regimen, ad perfectionem perducens. Multa siquidem sunt coadiuuantia. Dico breuiter, quod adiuuamen calcinationis est hoc. ( et primo dicam de corporibus ) De Calcinatione Saturni, & Iouis. §. Ii. Saturnus & Iupiter calcinantur cum adiutorio ignis primo, & cum industria artificis, & hoc igne non superante suam fixationem, in uase terreo, forti, mouendo cum baculo ferreo, donec sint incinerata. Cineres imbibuntur cum aquis acutis mundantibus. Ad rubeum ualet urina humana purificata, aqua sanguinis, uel acetum rubeum. Ad album ualet acetum album, aqua salis communis, & aluminis, & alia acerba multa post imbibitionem desiccantur ad ignem uel Solem, donec peruenerint ad calcem albam uel rubeam. Item calcinantur cum adiutorio salium, & illa calcinatio bona est, & per adiutorium uitrioli & aliorum acutorum. Calcinantur etiam cum adiutoriosulphuris, seu auripigmenti, & illa est melior. Sed optime calcinantur cum Mercurio sic: Primo amalgamantur, & terantur, & abluantur cum acutis, usque ad emendationem perfectam, deinde misceantur cum salibus acutis terendo, & cum aluminibus & aliis acerbis, & exiccentur & eradantur, deinde deponatur salsedo, cum ablutione. Sit tamen Mercurius, priusquam desiccatur, cum sale per sublimationem extractus, & sic remanet calx alba, qua melior esse non potest. Et regulam tibi do generalem, quod qualitercumque calcinetur Iupiter cum igne, facit calcem albam, Saturnus semper rubeam, nisi cum acutis fuerit dealbata. De calcinatione Ueneris & Martis. §. Iii. Uenus & Mars cum adiutorio ignis calcinantur, primo in furno reuerberationis, si ponatur intus limatura illorum, per flammae reuerberationem calcinatur, & fit de Marte crocus ferri, quod dicitur ferri cementum. De Uenere, aes ustum simplex, uel χάλκος κικαυμένος. Calcinantur etiam per ignitionem & extinctionem in acutis, donec totaliter conuertantur in squamas, quemadmodum Iupiter & Saturnus calcinantur per abstractionem suae scoriae, deinde imbibitur calx cum acutis & salsis, donec fuerit rubeum & mundum. Potest etiam Ueneris calx dealbari & Martis. Calcinantur etiam cum sulphure & auripigmento, mixtis cum laminis, uel cum limatura illorum, quin etiam cum salibus, aluminibus, & aliis corrosiuis. Et praeparatur calx cum ablutione, & desiccatione, donec fuerit ad libitum. Calcinantur etiam multum bene per ignitionem & extinctionem in Mercurio, & quicquid in qualibet extinctione abradi potest abraditur cum cultello, & iteratur opus, donec sit ad libitum. Et preparatur cum ablutione & desiccatione cum salibus, & abstrahendo Mercurium, & fiet calx optima. Et scias, quod calx corporis non figitur, nisi calcinetur cum igne. Et hoc dico, quia omnia corpora possunt calcinari super uapores acutorum uel cum acutis. Sed malior calcinatio corporum fit cum Mercurio. De calcinatione Solis & Lunae. §. Iiii Sol & Luna calcinantur ad modum Ueneris & Martis sed quod melius est, & optimum, per amalgamationem cum Mercurio, & ablutionem, & desiccationem, uel per abstractionem Mercurii per sublimationem, sicut est narratum. Spiritus uero non possunt calcinari, nisi prius sint fixi. De calcinatione aliarum rerum & mixturarum. §. U. Calcinantur & aliae res multae ad extrahendam tincturam ex illis, & ut subtilientur illarum partes & mundentur. Et scias quod quodlibet corpus per se calcinatur, & si aliqua coniungantur, & calcinentur simul, fit calx mirabilis in effectu. Ne obliuiscaris hoc, tenta, & optimum retine. Hoc de his sufficit. De sublimatione spirituum. §. Ui. Sublimantur & spiritus & media mineralia, cum addiuuamine. Spiritus sublimantur uel a salibus, uel ab atramentis, uel ab aluminibus, uel a corporibus, uel ab istis mixtis. Et nota, quod sublimatio fit causa purificationis & fixationis tincturae. Si sublimantur spiritus cum immundis, immundantur. Si cum adhaerentibus, remanent magis fixi cum tinctura inferius, quod quaerimus. Unde de necessitate oportet ut mundentur prius per acuta, & per lauacrum, aut per unicam separationem impuri a puro. Cogitate diligenter super hoc. Nam illud medium est secretum. Spiritus mundificatos cum calcibus puris corporum snblimate, donec figantur, & uidebitis me uerum dixisse. De sublimatione corporum imperfectorum. §. Uii. Sublimantur corpora cum adiutorio ignis, & hoc expressione ignis. Et hoc fit ad habendam materiam munde temperatam. Nam quod nimis est uolatile, & terrestreitas immunda, diuiduntur per sublimationem, & remanet substantia temperata, ut dixi, quam quaerimus. Sublimantur etiam cum rebus eleuantibus, cum sulphure, auripigmento, Mercurio, & aliis spiritibus. Et illud dico cum corporibus non fixis, ut sunt Iupiter & Saturnus, qui sine fece, uel re aliqua possunt sublimari, & cum quolibet praedictorum. Et Uenus & Mars quae sublimantur cum praedictis De sublimatione corporum perfectorum. §.UIII. Sed notandum praecipue, quod corpora fixa possunt etiam sublimari, scilicet Sol & Luna. Sed causa suae eleuationis est, ut haec purificemus, uel sulphure uel auripigmento, uel argento uiuo, quod ea facit ascendere citius per reiterationem, & uelocius figantur. Et hoc est secretum intimum, quod dico pro certo, & omnes fere celant. Dico tamen: Corpora debent fieri incorporea in ascendendo, & incorporea corporea in descendendo. Maxima industria est, de corpore facere spiritum, & econuerso. Sed uerum est, quod si summa uolatilis superat summam fixi, finaliter reuertetur in corpus spirituale, uel album, uel rubeum. Uere non sum inuidus, nam denudaui omnino. De fixatione. §. Ix. Figitur autem omne uolatile cum mundatur per iuuamen ignis, uidelicet decoctione diurna, & hoc est meum secretum, aut per alicuius rei fixae adiutorium hoc est per imbibitionem, & reiterationem praedictorum, ut in sublimatione narraui satis aperte. Et hoc est unum de secretis meis magnis. Corpora etiam figuntur, ut praefiguraui calcinando uel coquendo solo igne. De distillatione. §. X. Distillantur autem multa pro adiuuamine operis istius. Distillatur aqua a Uitriolo uiridi uel Romano, a sale petri, & alumine plumoso, quae maxime ualet pro adiutorio istius operis, cum ipsa enim soluuntur mirabiliter omnia corpera cruda & calcinata, & spiritus calcinati uel fixi, solutione mirabili & pulchra. Distillantur & aliae aquae multae, & olea, de salibus, atramentis, aluminibus, & aliis rebus multis, mineralibus uegetabilibus & animalibus, sicut inuenitur in libris philosophorum de hac arte tractantium. De solutione. §. Xi. Soluuntur omnia corpora & spiritus cum adiutorio aquae corrosiuae supradictae, uel cum aliis aquis corrosiuis, quae multis fiunt modis, & quia talia in multis inueniuntur philosophorum libris satis ueraciter & aperte, excusamur de illis in hoc nostro Rosario tractare. Sed hoc teneas amice mi, quod melior fit solutio in igne in fimi calore, & cum Mercurio uiuo, & aqua uitae, dum ablutus est, sed in primo dicitur uenenum seu res mortifica. De Ceratione. §. Xii. Cerantur corpora calcinata cum corporibus resolutis, & hoc imbibendo & cerando, & quamuis multae sint imbibitiones corporum, tamen melior fit cum Mercurio, scilicet quando est aqua uiua depurata. Et melior inceratio fit cum azot uiuo, & gutta saponis. Nam aqua corporis, cum corpus redactum sit in Mercurium, dicitur sanguis, & qualicunque modo aliquid cum oleis dicitur, non ualet quicquam, nisi oleum prius sit fixum & incombustibile factum, & istud oleum non habetur nisi ex metallis fixis, scias hoc excellentissimum secretum, & quod magis carum apud philosophos inuenitur. De Coagulatione. §. Xiii. Coagulantur cuncta resoluta cum adiutorio ignis & hoc in uasis firmiter clausis, sed tene a me hoc secretum, quod res perfecte coagulata est, quae fluit cum ignitione conuenienti, & cum expectatione examinis ignis. Sin autem non, reitera opus, & peruenies per rei terationem ad propositum, Domino annuente. De Particularibus ad album in genere. §. Xiiii. Ecce narraui tibi cunctas operationes ueras & necessarias in opere huius artis ad laborem abbreuiandum, & adiuuandam naturam generaliter. Modo ut satis faciam, specialia & particularia meliora enodabo in hoc capitulo. Primo ergo quomodo corpora augmentantur, & postea de abbreuiatione temporis & laboris, & elixir. Et quia nullo modo potest fieri rubeum uerum, nisi praecedat album, talia uero ad augmentandas rosas albas, ut fiat Luna perfecta, tibi dono. Primo desiccandum est corpus Lunae, & hoc per calcinationem quam narraui. Et ista est causa, ut humiditas istius, cum quo proponimus augmentare ipsam, radicabilius & firmius illi adhaereat sine separatione, deinde calcinandum est aliud corpus non fixum, cum quo proponis operari, & hoc ut per eam figatur. Nam uolatile in ipsis euolat per calcinationem ignis, & remanet terra azyma & munda. Per eandem etiam calcinationem deletur unctuositas glutinosa, & immunditia de corpore, & reducitur in statum pristinum, & remanet terra munda, non adurens, nec denigrans corpora. Deinde resolue calcem Lunae in aquam mundam & claram, sicut demonstraui tibi in.§. Dissolutionis. Secundo calcem azymam cuiusuis corporis similiter resolue, aquas coniunge, & illam bene commixtam congela in massam albam, & in fine congelationis descende per botum. Et melior modus est iste, quem unquam probaui. Accepi unam partem corporis fixi, & tres partes non fixi, Item resolutam calcem Lunae, & aquam etiam corporis non fixi, iterum coniungebam istam aquam, coniunctam composui cum prima massa praedicta iterum calcinata, & resoluta, & erat tunc augmentata prima pars, & tres sui partes, illud totum congelatum feci secundo descendere;, illud opus reiteraui quindecim uicibus, nec meliorem Lunam Deus unquam creauit, tenui ipsam auro cariorem. linueni etiam alium modum leuiorem multum, uidelicet imbibendo calcem corporis non fixi, cum aqua calcis Luneterendo uel cerando super marmor, bene desiccando, & descendendo. Et iterum secunda uice nouam calcem non fixi, imbibendo, cum resoluto calcis nouae Lunae, apponendo calcem primae massae, uidelicet unam partem istius cum tribus partibus alterius, deinde desiccando & descendendo, & reiterando per quindecim uices. Sic enim parueni ad Lunam multo meliorem naturali. Propterea probaui & alium modum adhuc multo leuiorem, uidelicet resoluendo Lunam calcinatam in aquam, & imbibendo cum illa aqua calcem corporis non fixi, terendo & desiccando, & descendendo. Iterum reiteraui hoc opus de noua materia, & quando desiccatum erat, posui super tres partes, de nouo desiccato, cum parte una massae praecedentis generatae, nihil tamen de reiterationibus obmisi, & inueni in decima quinta uice Lunam bonam, aequipollentem naturali. Homo etiam bene potest transire, si uult melius, cum decem reiterationibus, uel circiter, quanto plus tamen reiteratur opus metallicum, tanto melius. Et scias quod praedictae resolutiones optime fieri possunt cum aquis corrosiuis, sed semper melior resolutio fit cum Mercurio. Scias hoc, O quam multa bona procedunt ex corporibus cum Mercurio amalgamatis. Haec iam dixi in generali, nunc uero de quolibet corpore simpliciter tractabo. De particularibus ad album in specie. §. Xu. Accipe unam partem Lune, & quinque partes uel sex Mar Atis, & descende simul per botu, ut praetaertum est, & habebis bonam Lunam. Accipe unam partem Lunae, & duas partes, uel tantundem de Uenere, & descende per botum simul, ut predictum est, & habebis bonam Lunam. Accipe partem unam Lunae, & tres partes Saturni, & fac descendere per botum simul, per modum praedictum, & habebis meliorem Lunam. Accipe unam partem Lunae, & tres partes louis, & fac descendere ista adinuicem per botum, sicut narratum est ante, & est Luna optima, aequipollens naturali in omni examine sine fine. Si fidelis est sermo meus, estote memores animae meae, propter ea, quae dixi. Item, aliter etiam fieri potest optima operatio per amalgamationem Mercurii Lunam desiccatam amalgama cum Mercurio, ana. sed sint in duplo, Mercurii uel amalgamationis Martis, & pone sex partes istius cum una parte primae, totum amalgamatum simul decoque, donec Mercurius sit separatus, & descende, & reitera hoc opus quindecim uicibus, & erit Luna bona. Amalgamatur etiam Luna cum Mercurio, sicut predixi, & Uenus etiam amalgamari debet ad modum Martis. duae partes istius, & una amalgamationis sublimetur, & descendatur per modum iam dictum, & cum hoc opus iam quindecies reiteratum est, erit Luna bona. Amalgamatur Luna praecipue cum Mercurio, & Saturnus cum eodem ana, & tres partes ipsius cum Luna pone, sublimando & descendendo, & reiterando per praescriptum modum, & peruenies ad Lunam meliorem. Amalgamatur praecipue Luna cum Mercurio, & lupiter cum eodem, ana, & sint de ipso tres partes, cum una parte Lunae, & per reiterationem sublimationis, pro Mercurii separatione, & per reiterationem descensionis operis peruenies ad Lunam meliorem de mundo. Predicta uero sufficiunt in albarum rosarum augmentatione. De particularibus ad rubeum in genere. §. Xui. Adaugmentandas rosas rubeas procedamus. Prima regula generalis est: ponem in omni opere rubeo Solem quemadmodum Lunam in azymo. Sed notandum, quod calces quorundam corporum solo ignis adiutorio rubificantur, quorundam non. Quorum rubificantur, sunt haec: calx Martis, Ueneris, & Saturni. Calx uero Lune, louis, & Mercurii fixi, non rubificatur solo adiutorio ignis, in hoc capitulo primo. Sed in capitulo nostro secudo, & ultimo, in magno uidelicet magisterio, calx illorum rubificatur ad libitum, & tingunt sine mensura. Ecce thesaurus philosophorum. Rubificantur tamen in hoc capi tulo primo, cum rebus tingentibus, sicut sunt sulphur, atramentum, aqua ferri, & oleum rubicundum philosophicum a mineralibus seu uegetabilibus, uel animalibus extractum. Et talis modus est operandi, sicut in albo Lunae, sed in hoc opere Sol est calcinandus & dissoluendus. Soluentur et omnia corpora non fixa calcinata. Et per eandem calcinationem rubificata in aquis corrosiuis uel dissoluentibus, dico rubicundioribus, aquas coniunge & congela, & descende in massam rubeam, ut de albo fecisti, et reitera hoc opus, ut de azymo fecisti, qundecim uices, & habebis operationem perfectam. In hoc enim opere seruare poteris omnem modum operandi, quem in albo narraui, & istud est in his quae rubificari possunt cum adiutorio ignis. Et quod omnes calces corporum rubificari possunt, cum adiuuamine multarum rerum tingentium, restat hic nobis declarare. Sed quia de talibus, quam plurima bona & uera reperiuntur in libris philosophicis istius artis, & aquae rubedine tingentes, pulueres, & olea, cum quibus calces tam saepe imbibuntur, desiccantur, soluuntur, & congelantur, & descenduntur, usque ad rubedinem. Ergo uidetur nobis superfluum de illis tractare. Solis tamen tincturam specialem, ad satisfaciendum, a me accipiatis. Particulare ad rubeum in specie. §. Xuii. In aquam salsam calidam, postea in dulcem calidam finaliter in acetum multoties, puta uiginti uicibus limaturam Martis lauate, quousque fit clara, bene munda, & ponite eam in uase uitreo, uel uitreato, cum optimo aceto albo, per plures dies, quousque per hoc multum rubescat, quod erit cito. Tunc totum ponitur in distillatorium uitreum, & distilletur saepius, quousque illa limatura totaliter euanescat. Nam sublimabitur proculdubio cum aceto iam dicto, & transibit tota illa limatura in aquam rubeam, stetque preterea in quiete per aliquot dies, haec aqua Lunam praeparatam & fusam tingit mirabiliter in colorem rubeum. & in qualibet reiteratione operis, calces cum hac aqua imbibe, & exsicca, solue, congela, & descende, donec tinctura si sufficiens, & ista aqua est mineralis & corporea. Fit & alia bona per hunc modum: Sumantur de uitellis ouorum libra una, & de sanguine humano recenti libra una, & due librae de capillis humanis bene mundis, permisce ista in uitreata rotunda. Deinde recipe salis ammoniaci bene triti, duas libras, & commisce omnia simul & illa uitreata ponatur in illa cum cinere cribellato, & accendatur sub ea ignis lenis, & cum totum resolutum fuerit in aquam, tunc proiice de sulphure citrino super illud, quantum est medietas omnium medicinarum, remoueatur tunc uas ab igne uelociter, mouendo totum simul, postea proiice totum in cucurbitam ad distillandum, & toties distilla super fecibus, commiscendo cum aqua, quae ab eis distillatur, donec omnia remaneant in fundo sicca. Istud mixtum & tritum cum calcibus dissolutis congelatum, tingit peculiose, & ista est tinctura uegetabilis seu animalis. Apostrophe ad lectorem, & oratio ad Deum. §. Xuiii. Ecce amice mi dilecte, ecce quam multa bona iam nareraui, ex his quae in Rosario meo continentur. Non uales tamen ad huc per praedicta, ex illo aliquas accipere rosas. Nam fossatis profundissimis, murisque fortissimis, ac propugnaculis multis Rosarius meus tam fortiter est firmatus, quod nemo per aliquod ingenium intrare ualet, nisi per septem portas firmissimas & metallicas, multis clauibus mirabiliter clausas. O clementissime Deus ac misericors, si iam aliquid peccaui, respice super me oculis benignitatis tuae, quia tu solus cognoscis corda hominum, & me iam istud dixisse ex fonte misericordiae solo. Et depraecor te humiliter & deuote coelestis pater, ut non intret in corda iniquorum, sciant autem filii sapientiae & intellectus, quod Hortulanus meus, gratia Spiritus sancti paracleti infusus & repletus, solam mihi clauem demonstrauit, per quam cunctae portae in ictu oculi mirabiliter, & quasi miraculose aperiuntur, in mei Rosarii capitulo primo. Et gratiam, quam mihi Hortulanus meus fecit sua benignitate, pie & amicabiliter scribam omnibus doctis & intelligentibus. Compositio aquae fortis, quae est clauis Rosarii. §.xix. Accepit enim Hortulanus tres herbas, quas generatas inuenit in loco Rosarii ex eadem terra, de qua Rosarius est egressus, & erant Chelidonia, Portulaca marina, & Mercurialis. Ex his tribus composuit clauem praedictam quem modum componendi uobis perfectissime enodabo, Recipe duas libras uitrioli uiridis, & duas salis petrae & unam libram aluminis plumosi, terendo quodlibent per se. Deinde coniunge. Postea habeas aludel uitreum bene lutatum, exterius circumquaque luto sapientiae, & pone in eo puluerem praedictorum, & alembicum desuper uitreum, iuncturas firmiter cum bono luto sigilla, ut respirare non ualeat, & pone super furnum distillationis dando illi lentum ignem. Distillatur enim prima aqua primo, quam recipias in phialam uitream cum longo collo, sitque phiala cum alembico sigillata cum luto praedicto, continua ignem lentum, donec alembicus intus colore citrino sit coloratus, & istud est signum aquae secundae. Primam deinde aquam cum sua phyala depone, & obstrue cum cera, & appone nouam phyalam, quam firmiter sigillabis augmentando ignem, donec alembicus intus rubescat, quod signum est aquae tertiae fortissimae. Depone phyalam cum aqua secunda, & sigilla, & appone nouam phyalam spissam cum collo multum longo, sigillando firmissime cum luto optimo, & augmentando ignem semper, donec tota aqua fuerit egressa, quam depone, & sigilla firmiter os cum luto figulorum, & usui reserua. Laudes Aquae fortis praedictae. §. Xx. Ista est aqua fortis praeciosissima, uirtuosa, quae dicitur aqua corrosiua, & uere clauis est, per quam solam cunctae septem portae metallinae, uidelicet Rosarii mei aperiuntur in momento. Cum ista claue minerali potes reserare septem portas praedictas, & intrare Rosarium, & accipere rosas albas uel rubeas de quacunquaem planta uolueris, in uelle tuum. Et indubitanter qui clauem istam secum habuerit, cuncta in Rosario existentia, ipsi comgnita erunt. Intellige quod dico, & praepara ei hospitium in medio cordis tui, ut intus per aeuum hospitetur. Cum ista aqua laudabili corrosiua potes in momento resoluere cuncta corpora, tam cruda quam calcinata, omnes spiritus, & omnia mineralia, necnon lapides preciosos, & congelare quando uolueris, ut praedictum est, in una hora. Ista enim aqua tales habet effectus mirabiles & laudabiles, quod resoluit solidum, & reddit liquidum, mundat immundum, corrodit superfluum, figit fugitiuum, consolidat disgregatum, augmentat tincturam azymam optime, & rubeam. omnia penetrat, durum mollificat, & molle indurat, & discordantes concordat, & est clauis totius huius artis, in hoc capitulo nostro. Quid dicam de ipsa? Eius laudes inueniuntur interminabiles. Ualet & aqua prima & secunda ad multa in hac arte, Coniunge ambas simul, nec meliorem rem habere potes in mundo, ad abluendum calces corporum quascunque. Quia omnis immunditia, nigredo, corruptio, & sulphureitas adurens, per eam tollitur. In fecibus uero est maxima tinctura, studeas in ipsis, nam in eis est magnum arcanum. Imbibe feces cum tota aqua, prima & secunda, & dimitte stare, & incorporari per quantuor dies, & iterum distilla per praescriptum modum, & habebis plus de aqua forti corrosiua, quam prius habuisti, & hoc est finale secretum. In hac enim aqua resoluuntur cunctae tincturae coadunandae, earum enim aqua tunc admisceri potest cum aquis corporum calcinatorum & resolutorum. In ea enim resoluuntur Saturnus & lupiter, Mars, & Uenus, Mercurius, Luna, & Sol. Per ipsam etiam melioratur ziniar, & multa alia, cum quibus opus abbreuiatur, coloratur, augmentatur. Et haec de prima parte primi capituli sufficiunt, Ad ipsam tamen complendam, de secunda ipsius parte, & ultima tractabo. Nam bene sequitur Elixir cum iuuamine, post omnium corporum perfectam augmentationem. Reclusio Rosarii per eandem aquam. 5. Xxi. Corpus putrefactum, & deinde cum calore temperato, cumque retentione seu reseruatione suae humiditatis radicalis philosphice calcinatum, dissolue. Sitque tamen prius mundatum ab omni re corrumpente, & hoc erit in principio operis, & istud est de azymo, sitque calx alba corporis uicinioris imperfecti, fermentum quoque azymum bene mundatum, & calcinatum azymum resolue ut primum. Aquae mundandae sunt ab immunda fece, cum coniungendo in phyalam uitream cum stricto collo & alto, cuius os firmissime sigilletur. Pondus etiam est notandum, suntque semper partes quatuor imperfecti, & una perfecti. Ponenda est autem phyala cum aqua in furno coagulationis, donec totum coaguletur in lapidem coagulatione bona, & fixa. Et habes tunc plantas Rosarii tui unius anni. Item secunda uice resolue nouam materiam, ut prius in eadem proportione, lapidemque coagulatum iterum resolue, sitque ana de istis. Aquas resolutas coaduna, & unitas congela per praetactum modum, & habebis plantas duorum annorum. Tertio resolue de materia noua, ut prius in pondere lapidis anni primi, & coniunge cum lapide duorum resoluto, congela ut prius, & habebis Rosarium tenerrime florentem, & decem rosas producentem. Quarto nouam resolue materiam ut prius, semper in proportione aequali lapidis primi anni, & coniunge aquas anni tertii lapidis, & congela ut prius, & habebis lapidem quadriennii uiginti flores rosarum producentem, & hoc fac quinto, & Rosarius quinquennis triginta producit rosas. Sexto, & producet centum rosas. Septimo, ducentas rosas. Octauo, trecentas rosas. Nono, mille. Decimo, duo milia. Undecimo, tria milia. Duodecimo centum milia, Decimo tertio, ducenta milia. Decimoquarto, trecenta milia. Decimo quinto, mille milia. Et sic in die decima quinta, habebis opus Lunae perfectum. In rubeo, siue ad rubeum, semper operaberis in calcibus corporum rubificatis, & resolutis, & cum resolutione Solis. Sed tene hoc meum finale secretum. In quantum plus tinctura cum adiutoriis augmentatur, tanto altius tingit. Stude & proba in arte praedicta, & eris breuiter fortunatus. De cunctis autem iuuantibus & auxiliis huius artis, manifeste satis in prima parte istius capituli primi dictum est, ideo mei Rosarii capitulum finio. Secundum Caput Perfectionis causam solum Mercurium esse. §. I. Dictum est superius, quod huius artis praeciosissimae finalis intentio est, meliorare metalla imperfecta, & ad gradum perducere supremum. Et imperfectio & corruptio eorum progreditur ex defectu boni & puri argenti uiui fixi, sicut multoties dixi, & omnes dicunt philosophi periti. Relinquitur itaque ipsum solum esse perfectiuum. Eligamus ergo ipsum, & perficiamus, quemadmodum tunc fecerunt philosophi, qui perfectionem habebant. Ipsum solum, quicquid scribitur, est lapis quem philosophi laudant ubique, quem occultant in infinitis parabolis, & scripturis fictis & similitudinibus, & detegunt eum cum magnis suis philosophiis. Et iam talem inspirauit mihi spiritus Dei gratiam, quod cum duobus uerbis eius, omnes libros philosophicos, de hac arte exponam. Ecce uerbum Spiritus sancti: Mercurius, Est Lapis Quem Honorant Philosophi. Diuisum est cor meum & sicut librum aperiens legat quilibet & intendat. Solum Argentum uiuum quaerimus. In ipso enim totum est quod desideramus, ergo suam in se continet tincturam. O quam preciosissima creatura est illa, & delectabilis, Deus enim meliorem non creauit, praeter animam rationalem. Habet in se corpus, animam, & spiritum. Corpus stat, anima uiuificat, spiritus tingit. Ista sunt in Mercurio solo, ex aquae grossitie ui sulphuris puri non urentis congelato. Mercurius ergo lapis noster est, nec alia res esse potest, quem aquam siccam nominamus, eo quod ui sulphuris azymi, uel rubri uniformiter est inspissatus, a quo cuncta corpora trahunt originem, ex ipso enim fiunt, & in ipsum reuertuntur. Uerbi gratia: Sol ex Mercurio uiuo puro fit, & iterum reuertitur in Argentum uiuum per ingenium, & sic de cunctis corporibus habet fieri. De differentia Mercuriorum. §. Ii. Sed dico uobis istud, quod Argentum uiuum ex Sole factum maioris est uirtutis imcomparabiliter, & uelociorem dat fixionem, quam illud quod non erat corpus, semper tamen est Argentum uiuum de argento uiuo, & est calidum & humidum, & masculinum. Argentum uero uiuum ex Luna factum, dat fixationem uelocem, quod est frigidum, siccum, & foemineum. Argentum uero uiuum quod non erat corpus, ex quo tamen generantur corpora, non differt ab alio argento uiuo, nisi in sola digestione, & per ipsum solum, non aliter, omnia corpora in Argentum uiuum reuertuntur. Similitudo uiam uniuersalem insinuans. §. Iii. Cuncta nascentia seu plantae ex terra egressae, nonne semper ad terram reuertuntur? & hae postquam in eadem terra fuerint iterum per tempus putrefactae tunc totum est terra. Sed non qualem uirtutem illa terra habet. Uidemus enim quod ex terra frumentum nascitur, habens stipulam & grana multa, & si tunc artificialiter stipulae in terram reponuntur cum fimus factae fuerint, uidemus quod totus fimus reuertitur in terram per putrefactionem. Sed grana reseruata, si iterum ponantur in eadem terra stipilarum suarum praedicta, multo magis augmentantur, quod expertis agricolis constat. Sic corpora submersa in Mercurium per conuenientem putrefactionem reuertuntur in Argentum uiuum, quod prius fuerunt, & postea grana metallica, in eadem terra putrida proiecta, multiplicantur, & innumerabiliter crescunt. Practicae caligine obducta. §. Iiii. Modus uero agendi talis, est admodum naturae. Argentum uiuum nostrum ui sulphuris azymi uel rubei non urentis congelatum seu inspissatum, in primis est mundandum ab omni sorde & superfluitatem, quae per ingenium deleri potest, & illud ingenium est sublimatio, quae sic sit. Ponatur lapis in uase aperto super mediocrem ignem, agitando ipsum Mercurium, ut tota humiditas superflua euolet, quae est in eo accidentalis, ex qua opus corrumperetur, & hoc non obmittas, & tunc remanebit ( Postquam totum aquosum & indigestum, quod nimis erat uolatile, erit depositum, cum igne non superante suam radicalem fixionem ) substantia temperata inter fixum & non fixum, apta pro opere isto complendo. Sitque semen seu fermentum mundissime purgatum, cuius una pars, sufficit ad duodecim lapidis purgati, fiat amborum ingeniosa amalgamatio, deinde totum amalgamatum ponatur in uase fortissimo, uitreo, cum collo stricto, aut interreo, uitri densitatem seu compactionem sustinens. quod melius est, sitque os firmiter sigillatum. Fiatque furnus magnus philosophicus, & spissus, in cuius medio ponatur uas fortissimum, amplum, terreum, potens in igne durare, in illo sunt locanda cuncta uasa, materiam continentia, & tunc coomperiatur furnus, sitque superius cum spisso cooperculo clausus, sintque in illius summitate foramina tria, uel quatuor ad furnum delegandum, subiiciatur ignis lentus perseueranter. Ignis lentus dicitur, qui lapidis fixationem nequit superare. De tincturae perfectae proprietatibus. §. U. Multa quidem in hoc Rosario meo narrata sunt, ad operis cognitionem habendam, & ignorantes ad magisterium ueritatis introducendos. Et quia nihil in eo ponitur superfluum, nec ipsum uolo mittere diminutum * Respice rubeum completum, & rubeum a sua rubedine diminutum, & omnem rubedinem fixi & non fixi, mortui & uiui, mineralium, uegetabilium & animalium, respice uiuum uiuificantem, & mortuum mortificantem, album albificantem, & rubeum rubificantem, atque imperfectum perficientem. In quantum autem albedo perfecti augmentatur, in tantum tingit in albedinem, & sic de rubeo. Sed nota, & considera qualia sint corpora, & quid eis in sua liquefactione adhiberi possit, & secum perseueret, & permaneat in ex amine, neque enim omne azymum, nec rubeum tingit corpora in Lunam & Solem. Tinctura corporis talis esse debet, quod ipsa cum corpore liquefacto commisceatur, & ipsum liquefactum ingrediatur, quemadmodum ipsum met corpus faceret cum eodem. Tinctura ergo debet esse substantia corporea, ex corporibus extracta, uel per beneficium mediorum mineralium uegetabilium, seu animalium augmentata, in re semper corporea. Uerissima ergo tinctura albedinis est sulphur, ex Luna uera albissimum & perfectissima tinctura rubedinis, est sulphur: ex Sole uero rubicundissimum. Est ergo unum possibile, sicut & aliud. Hoc scit artifex prudens & discretus Epilogus seu recapitulatio omnium dictorum. §. Ui. Si per iuuamen argenti uiui crudi frigidi, & humidi, & per ipsius beneficium extrahitur sulphureitas calida, sicca & munda, comburens omnia causa suae uirtutis adurentis, remanet argentum uiuum purum, & coctum in corporibus, ui sulphuris congelatum. Sic per iuuamem alicuius argenti uiui, extrahitur a Luna uel Sole sulphur purissimum, & remanet sulphur azymum uel rubeum, tingens nigredines & fixum. Cuius una pars tingit duas, uel tres, uel quatuor uel sex partes cum iuuamine primae partis in Lunam. Pars uero una rubei tingit argenti uiui cocti in primo capitulo secundum puritatem ipsius argenti uiui partes duas uel tres, uel quatuor, uel sex, ut de albo. In secundo uero capitulo & ultimo tingit una pars sulphuris Lunae uel Solis partes mille corporis, id est argenti uiui cocti, & uis istius sulphuris per artificis industriam intantum augmentatur cum igne uel cum iuuamine, quod post complementum tingit super mille, uel mille milia & ultra, tamen solo igne cuncta perficiantur. Nam omnis tinctura alba uel rubea debet recipere colorem ab igne, aliter non ualet. Iuuamenta autem sunt lapides tales, cum quibus tincturae puritas, & fixio augmentatur, uidelicet oua, capilli, sanguis, argentum uiuum, sulphur, auripigmentum, sal ammoniacus, atramentum, alumen, sal nitri, tinkar, tutia, marcasita, magnesia, & caetera. Non tamen putes aliquod istorum sufficiens pro opere per se solum complendo. Sunt enim adminicula, & quasi adiutores, cum quibus, & cum quorum iuuamine, corpora mundantur & rectificantur, tinguntur & complentur, & sunt quasi coadiutores & mediatores corporum coniungendorum, quorum preciosiora & meliora apud nos semper sunt inuenta, oua & capilli, & sanguis iuuenis masculi, ex quibus quatuor extrahuntur elementa, quae postquam rectificata sunt, supplent defectum elixiris ex metallis preparati, nec metalla per se, nec lapides perficiuntur. Sed ex his quatuor elementa extracta pro oleo ponuntur in lapide, aut pro anima tincta. Calx uero corporum metallorum praeparata, pro corpore azymo uel rubeo. Spiritus uero albus uel rubeus ex corporibus extrahitur, uel figitur & praeparatur ab ipsis met spiritibus. Si caeteris autem lapidibus abluitur lapis & mundatur, figitur & tingitur, & rectificatur, in operis festinatione. In commixtione uero proportionata prae dictorum praeparatorum resultat noua forma, & sic fit elixir, inquantum materia plus quam Sol naturalis est digesta & tincta. Finis Rosarii minoris, inliber Secrettorum Alchemiae, Compositus Per Calid, Filium Iazichi, translatus ex Hebraeo in Arabicum, & ex Arabico in Latinum, incerto interprete. Praefatio de difficultate artis. Gratiae sint Deo omnium creatori, qui nos conduxit & recoluit, & docuit, & intellectum & scientiam nobis dedit. Nisi Dominus nos custodiret & conduceret, essemus sine custodia, & sine doctore tanquam erronei, imo huius mundi nihil sciremus, nisi ipse nos doceret, qui principium est, & scientia omnium, sua potentia & bonitate super populum. Qui dirigit & erudit quem uult, & reducit sua misericordia ad uiam iusticiae. Misit enim nuncios suos ad tenebras, & uias explanauit, & sua misericordia repleuit suos diligentes. Scias frater, quod hoc nostrum magisterium de lapide secreto, & officium honoratum, est secretum secretorum Dei, quod celauit suo populo, nec uoluit ullis reuelare, nisi illis, qui fideliter tanquam filii meruerunt, & qui eius bonitatem & magnitudinem cognouerunt. Qui enim secretum Dei postulat, necesse est ei hoc secretum magisterii plus quam aliud. Et sapientes qui illud assequuti fuerunt, aliqua de ipso celauerunt, & aliqua reuelauerunt. Sic enim inueni sapientes antecessores, in hoc conuenientes, in suis libris honoratis. Unde scias, quod discipulus meus proprius, Musa, honorabilior omnibus apud me, in ipsorum libris multum studuit, & in opere magisterii laborauit, unde aggrauauit ipsum eiusdem compositio, & in ea multipliciter dubitauit, & ignorauit similiter rerum compositionis naturas. Et supplex ac humilis pro ipsa, a me explanationem petiit, & directionem eiusdem. Ego autem eidem nihil in ea respondi. Nec uolui discernere, sed praecepi ei, ut libros philosophorum legeret, & in eis quod a me petierat, indagaret. Ipse uero abiens, legit plusquam centum libros, pro ut inuenire potuit, libros uidelicet ueridicos, secretos, nobilium philosophorum, & in eis quod petiit, non potuit inuenire, qui tunc remaniit ideo stupefactus, & quasi extra mentem positus, etiam per annum continue in ea perscrutando. Ex quo igitur discipulus meus Musa, qui inter philosophos, in gradum & modum sapientiae meruerat computari, sic in compositione eius dubitauit, & hoc ei contigit in ea. Quid faciet ignarus, uel insipiens, rerum naturas non intelligens? neque rerum complexiones cognoscens? Cum autem hoc uiderem de meo discipulo preelecto, & charissimo, motus pietate, & dilectione eiusdem, quin etiam nutu & uoluntate diuina, aedidi hunc meum librum in obitu meae mortis, in quo praetermisi dicere quaedam, quae anteces lores philosophi retulerunt in suis libris. Et dixi quaedam quae ipsi caelauerunt, & nullo modo dicere, aut reserare in scriptis suis uoluerunt. Et explanaui, & exposui quaedam, quae ipsi cooperuerunt, suis dictis obscuris & figuratis: Et uocaui hunc meum librum Secretorum Alchemiae. In quo nominaui quicquid necesse est inquisitori huius scientiae, siue magisterii iuxta linguam eius intellectu conuenientem, atque sensui inquirentis: Et nominaui in hoc libro, quatuor magisteria magis alta, & meliora, quam sapientes fecerunt. Quorum sunt Elixir, unum minerale, & aliud animale, alia uero duo residua sunt mineralia, & non sunt elixir. Unum quorum est artificium lauandi, quod uocant corpora. Alterum quidem est, facere aurum ex azot uiuo, cuius factura & generatio, est secundum generationem siue ordinem generationis in mineris, in corde & interioribus terrae existentibus. Et haec quatuor magisteria atque artificia, explanauerunt sapientes in libris suis de compositione huius magisterii. Sed de eis defuit multum, & de eius operatione noluerunt in libris suis ponere, uel si inuenit, non potuit intelligere, & nihil grauius inuenit quam illud. Et ideo dicam in hoc meo libro, ipsam, eiusque factum. Qui ergo hunc meum librum legerit, legat aliquid geometriae, & eius mensuras addiscat, ut clibanorum fabricam recte componat, nec modum eorum excedat, per augmentum uel diminutionem, & quantitatem ignium sciat, & modum siue etiam gradum uasis operis. Similiter uideat & cognoscat, quid sit radix penitus & principium magisterii, & est eidem, tanquam matrix animalibus, quae in ea generantur, & capiunt creationem pariter ac nutrimentum, quod praedictum est. Nisi res magisterii inueniat sibi idoneum, destruetur factum atque opus eius, & eius operarii quaesitum non inuenient, nec ipsa res proderit in effectum generationis, quia cum non inuenerit causam generationis, siue radicem, & ipsam caliditatem, continget in operationibus casus destructionis. Hoc idem in quantitate ponderum est contingens, quae cum disconuenit in composito, partibus quidem eiusdem naturae terminum transcendentibus. per augmentum uel diminutionem, destruitur cum ea proprietas compositi, & fit effectus compositi cassus atque uacuus. Et ego ostendo tibi unum exemplum: Nonne uides quod in sapone, cum quo panni abluuntur & mundificantur, & fiunt albi, generatur in sui recta compositione, haec proprietas, propter aequalitatem, & rectas compositiones, & debitas compositi, quae participant in longitudine & latitudine, unde propter hanc participationem conuenerunt, & tunc apparuit, quod erat in ea de ueritate ad factum, & nota fuit inde uirtus quae prius latebat, quam uocant proprietatem, & est uirtus ablutionis, in composito generata. Cum uero quantitas ipsius compositi transcendit suum terminum, & per additionem uel diminutionem, transgreditur ipsa uirtus aequalitatis terminum, & exit ad contrarium, secundum distemperantiam compositi. Et ita in compositione nostri magisterii intellige. De quatuor magisteriis artis, scilicet, solutione, congelatione, albificatione, & rubificatione. Cap. I. Et incipio dicere artificium maius, quod uocant Alchemiam, & certificabo dictum meum, & nihil celabo, nec tacebo hic dicere de eo, nisi illud quod non conuenit dicere, nec est nominare. Dicimus igitur, quod artificium maius sunt quatuor magisteria, prout dixerunt sapientes, uidelicet, Soluere, Congelare, Albificare, & Rubificare. Et hae quatuor quantitates sunt participes, quarum duae similiter sunt inter se participes, similiter & aliae duae. Et utraque harum duplicium quantitatum habet aliam quantitatem participem, quae est maior quantitas particeps post has duas. Et uolo dicere, pro iis quantitatibus, quantitatem naturarum, & pondus medicinarum, quae soluuntur & congelantur per ordinem nec intrat diminutio, nec additio. Sed hae ambae, scilicet solutio & congelatio, erunt in una operatione, & unum factum meruerunt, & hoc ante compositionem. Sed post compositionem ipsarum opus erit diuersum, sed hec solutio & congelatio, quas nominaui, sunt solutio corporis & congelatio spiritus, & sunt duo, & habent unam operationem. Quia spiritus non congelatur, nisi cum solutione corporis, & similiter corpus non soluitur, nisi cum congelatione spiritus. Et corpus et anima, quando coniunguntur in simul, agit uterque eorum in suum socium, factum sibi similem. Et exemplum est huius, aqua & terra, quia aqua cum terrae coniungitur, conatur ad soluendum eam cum sua humiditate, & sua uirtute & proprietate, quae in ea sunt, & facit eam subtiliorem, quam prius erat, & reddit eam sibi consimilem, nam erat aqua subtilior terra. Et similiter facit anima in corpore, & eodem modo inspissatur aqua cum terra, & fit consimilis terrae in densitate, quia terra spissior est aqua. Et scias, quod inter solutionem corporis, & congelationem spiritus, non est differentia temporis, neque opus diuersum, ita quod sit unum sine alio, si cut non est inter aquam & terram in sua coniunctione pars temporis diuersa, quod cognoscatur, uel uesperetur una ab alia, in eorum operationibus, sed eorum est unus terminus, & unum factum, & una & eadem operatio circuit super ipsa duo, & simul, ante compositionem. Et ideo dixi ante compositionem, ne putet, qui hunc librum legerit, & audierit solutionem & congelationem, ut dixi, quod sit compositio quam nominauerunt Philosophi, quia sic esset in errore sui facti, & suae scientiae. Quia compositio in hoc artificio seu magisterio, est coniunctio siue matrimonium congelati spiritus cum corpore soluto, & eorum coniunctio, & eorum passio est super ignem. Nam caliditas est eius nutrimentum, & anima non dimittit corpus, nec cum eo coniungitur omnimoda coniunctione, nisi per mutationem utriusque a sua uirtute & proprietate, & post conuersionem suarum naturarum. Et haec est solutio & congelatio, quam prius philosophi uocauerunt. Et scias, quod hanc solutionem & congelationem iam, caelauerunt sapientes, & loquuti fuerunt in ea subtili ratione, ex dictis obscuris & coopertis, ut sensus inquisitoris ab ipsorum intellectibus elongaretur. Et hoc esto exemplum dicti philosophorum cooperti & obscuri ineis. Ungite folium cum toxico, & uerificabitur in eo uobis principium officii, siue magisterii eiusdem. Et, Operamini corpora fortia cum iure soluto, quousque utrumque eorum conuertatur ad suam subtilitatem. Similiter & dictum sapientis in eisdem est. Nisi conuerteritis corpora in subtilitatem, ut sint subtilia, & tactu impalpabilia, non dirigetur uobis, quod quaeritis. Et si trita non fuerint, reuertamini ad operationem, quousque terantur, & fiant subtilia, quod si hoc feceritis uobis quod cupitis dirigetur. Et hoc modo plura uerba talia de eis posuerunt. Nec ullus probantium potuit attingere ullatenus hoc factum talis caelamenti quousque apparuit ei bona aperitio documenti ostensiua, remoto dubio praecedenti. Et similiter nominauerunt compositionem, post solutionem atque congelationem. Postea etiam dixerunt, quod compositio non completur, nili cum matrimonio & putrefactione. Et iterum ipsorum dictum postea docuit pro solutione & congelatione & diuisione, & pro matrimonio & putrefactione & compositione. Et hoc est, quia compositio rei est origo & uita. Nisi enim esset compositio, non produceretur res in esse. Et diuisio est separare partes compositi. Et sic separatio fuit sua coniunctio. Et dico quod in corpore non morabitur spiritus, nec in eo erit, nec cum eo ullatenus remanebit, quousque ipsum corpus habeat ex subtilitate & tenuatione, ut habet spiritus. Et cum iam ipsum attenuatum fuerit & subtiliatum, & exierit a sua densitate, & spissitudine ad tenuitatem, & a grossitie & corporeitate, ad spiritualitatem, commiscebitur tunc spiritibus subtilibus, & imbibetur in eis, & sic uterque euadent unum & idem, & non separabuntur, sicut nec aqua mixta aquae. Ponatur quod duae quantitates participes, quae sunt in solutione, & congelatione, maior sit anima & minor sit corpus, postea adde quantitati, quae est anima, quantitatem, quae est in corpore, & participabit quantitati primae, & erunt in uirtute participes solummodo, & operare eas, sicut operati fuimus, & inde habebis quod cupis, & uerificabitur tibi linea, sicut dixit Euclides. Posteam accipe eius quantitatem, & scias eius pondus, & adde ei de humiditate, quantum possit bibere, cuius humiditatis non habemus hic pondus determinatum. Postea operare eas operatione dissimili, primo uidelicet imbibendo & sublimando, & haec operatio est illa, quam uocant albificationem, & uocant eam Yharit, id est argentum, & plumbum album. Et cum iam albificabitur hoc compositum, adde ei de spiritu quantum est medium totius, & reduc ad operationem, quousque rubefiat, & erit tunc de colore alsufir, quod est nimis rubeum, & assimulauerunt eum sapientes auro. Et effectus huius ducit te ad dictum Aristotelis, qui dixit suo discipulo Arda. Lutum quando albificatur, nominamus ipsum Yharit, id est, argentum, & quando rubificatur, nominamus ipsum Temeynchum, quod est aurum. Et albedo est, quae tingit cuprum, & facit eum Yharit. Et illa rubedo est, quae tingit Yharit, id est argentum, & facit eum Temeynchum, id est, aurum. Unde qui poterit soluere illa corpora, & subtiliare, & albificare, & rubificare, & ut tibi dixi, componere imbibendo, & ad idem conuertere, consequetur magisterium, & faciet factum, quod dixi, sine dubio. De rebus, & instrumentis huic operi necessariis, & oportunis. Cap. Ii. Et oportet te scire uasa in hoc magisterio, scilicet Aludela, & sapientes uocant coemeteria, seu cribratoria, quia in eis diuiduntur partes, & mundantur, & in eis perficitur & completur, & depuratur res magisterii. Et quodlibet horum habeat Clibanum sibi conuenientem, & utrumque eorum habeat similitudinem & figuram operi competentem. Et iam omnia nominauit, & modum & formam eorum docuit Mezleme, & plures philosophorum in libris suis. Et scias quod sapientes in hoc conuenerunt in suis dictis, & celauerunt per signa, & fecerunt inde plures libros, & instrumenta, que sunt necessaria, in his quatuor predictis. Et sunt duo. Unum est cucurbita cum suo alembico: & alterum est aludel, quod est bene factu. Et similiter que sunt eis necessaria, sunt quatuor. Et sunt corpora & animae, & spiritus, & aquae. Et ex his quatuor, est magisterium, & factum minerale. Et sunt explanata in libris sapientum, & abstuli ab hoc meo libro, & nominaui in eo, quod non nominauerunt philosophi. Et qui aliquantulum intellectus habuerit, sciet quae sunt illa. Et non feci huc librum ignaro, & nescienti, sed composui ipsum prudentibus, & sensum & sapientiam habentibus & scinentibus. De naturis rerum ad hoc magisterium pertinentium. Cap. Iii. Et scias quod philosophi nominauerunt ea pluribus nominibus. Unde quidam eorum nominauerunt ea mineras, & quidam animale, quidam autem herbale, & quidam per nomen naturarum, hoc est naturale. Alii quidam uocauerunt ea quibusdam nominibus ad libitum, secundum quod eis uidebatur. Etiam scias, quod earum medicinae sunt naturis propinquae, pro ut dixerunt philosophi in libris suis, quod natura propinquat naturae, & natura assimilatur naturae, & natura coniungitur naturae, & natura submergitur in natura, & natura dealbat naturam, & natura rubificat naturam: & generatio cum generatione retinetur, & generatio cum generatione uincit. De decoctione & eius effectu. Cap. Iiii. Et scias, quod philosophi nominauerunt in suis libris decoctionem. Et dixerunt, quod faciant decoctionem in rebus. Et illud est, quod eas generat, & mutat a suis substantiis & coloribus ad alias substantias, & ad alios colores. Et non transgrediaris, quod dico tibi in hoc libro, & procedes recte. Respice frater semen, quod est in uita hominium, qualiter in ipsum operatur Solis caliditas, qusque exit ex eo granum, & commedunt homines, & alia animalia. Postmodum operatur in ipsum in homine natura cum sua caliditate, & reddit carnem & sanguinem. Et nostra operatio magisterii est sic. Unde nostrum semen, quod a sapientibus est sic, quod sua perfectio, suusque processus est ignis, qui est causa uite & mortis, qui non tribuit ei uitam, nisi cum intermedio, & sua spiritualitate, quam non commiscentur nisi cum igne. Iam uerificaui tibi ueritatem, quam uidi atque feci. De subtiliatione, solutione, coagulatione, & commixtione lapidis, & eorum causa, atque fine. Cap. U. Et scias, quod nisi subtiliaueris corpus, quosque fiat aqua totum, non rubiginabitur, nec putrefiet, & non poterit congelare animas fugaces, cum tetigerit eas ignis, quia ignis est qui eas congelat, cum auxilio ipsius ad ipsas. Et similiter praeceperunt philosophi soluere corpora, & soluimus, ut adhaereat caliditas eorum profunditatibus. Postea reddimus ad soluendum ipsa corpora, & ad congelandum post eius solutionem, cum re quae ei appropinquauit, qusque coniungamus omnia commixta bona & idonea, commixtione, quae est quantitas temperata. Unde coniunximus ignem & aquam, & terram, & aerem, & quando commiscuit se spissum cum subtili, & subtile cum spisso, remansit alia cum aliis, & conuersae fuerunt suae naturae pares, cum prius essent simplices, quia pars quae est generatiua, addit & tribuit suam uirtutem in subtili, quod est aer, quia adhaesit cum suo consimili, & est pars generationis, Unde accepit potestatem admouendum & ascendendum. Et potuit frigiditas in spisso, quia amisit caliditatem, & exiuit ab eo aqua, & apparuit res super ipsum. Et exiuit humiditas ascendendo, & subtile aeris, & commiscuit se cum eo, quia est suum consimile, & suae naturae. Et quando corpus spissum amisit caliditatem & humiditatem, & potuit super ipsum frigiditas & siccitas, & comminuerunt se suae partes, & diuisae fuerunt, & non fuit humiditas, quae coniungeret ipsas partes diuisas, elongauerunt se partes. Et postea pars quae contraria frigiditati, quia continuauit, & immisit suam caliditatem & suam decoctionem ipsis partibus, quae sunt terrae, & in eis ipsius posse ualuit, siue potuit, & habuit dominium & uictoriam super frigiditatem, & latuit frigiditas, quae prius erat in corpore spisso per uictoriam caliditatis super eam, conuersa fuit pars suae generationis, & facta fuit subtilis & calida, & conata fuit siccare cum sua caliditate. Et postea subtile, ascensor naturarum, cum amisit calorem accidentalem, & accidit ei frigiditas, tunc conuersae fuerunt, & inspissauerunt se, & descenderunt ad centrum, & coniuncte sunt naturae terrestres quae se subtiliauerunt, & conuersae fuerunt in suam generationem, & imbiberunt se in eis, & coniunxit humiditas illas partes diuisas, & conata est terra siccare illam humiditatem. & obsedit eam, & prohibuit ne exiret ab ea, & apparuit quod erat absconsum super eum. Et non potuit humiditas separari retentione siccitatis. Et similiter inuenimus, quod quicquid est in mundo, retinetur per suum contrarium, uel cum suo contrario.s.caliditas cum frigiditate, & siccitas cum humiditate. Postea cum quilibet eorum obsedit suum socium, commiscuit se subtile cum spisso, & factae fuerunt illae res una substantia scilicet sua anima calida & humida, & suum corpus frigidum & siccum. Postea conata fuit soluere & subtiliare cum sua caliditate, & sua humiditate, que est sua anima. Et conata fuit claudere & retinere, cum suo corpore quod est frigidum & siccum. Et sic super hoc circuit & conuertitur officium huius. Iam asserui tibi ueritatem, quam uidi & feci, & praecepi tibi, ut conuertas naturas, a sua subtilitate, & suis substantiis cum caliditate & humiditate, quousque conuertantur ad aliam substantiam, & ad alios colores. Et non transgrediaris quod in hoc libro dicitur, & procedas recte in magisterio, prout cupis. De fixione spiritus. Cap. Ui. Et scias, quod corpus cum commiscet se cum humiditate, & ipsum inuenit ignis caliditas, conuertitur humiditas super corpus, & soluit ipsum, & tunc non potest spiritus ab eo exire, quia imbibit se cum igne. Et spiritus sunt fugaces, quousque corpora cum eis commiscentur, & conantur pugnare cum igne, & eius flamma. Et parum tamen conueniunt istae partes, nisi cum operatione bona, & continuo & longo labore, quia naturae animae est tendens sursum, ubi centrum animae est. Et quis est ille ex probatoribus, qui ualeat duo, uel diuersa coniungere, quorum centra sunt diuersa, nisi post conuersionem naturae earundem, & mutationem substantiae, & rei a sua natura, quod est graue querere. Ergo qui potuit conuertere animam in corpus, & corpus in animam, & commiscere cum eo spiritus subtiles, tinget omne corpus. De decoctione, contritione, & ablutione lapidis. Cap. Uii. Et scias illud, quod est multum necesse in hoc secreto atque magisterio, est decoctio, contritio, atque cribratio & mundificatio, atque cum aquis dulcibus ablutio. Unde qui aliquid huius operatus fuerit, mundificet ipsum bene, & abluat atque mundificet ab eo nigredinem, & tenebras quae apparent super ipsum in eius operatione. Et corpus subtiliet, quanto plus poterit, postea miscebit cum eo animas solutas, & spiritus mundos, quousque sibi placeat. De quantitate ignis, & eius commodo & incommodo. Caput Uiii. Et cognoscat similiter quantitates ignium, & commodum rei huius, & incommodum eiusdem. Prouenit a commodo & incommodo ignis. Unde dixit Plato in suis sermonibus, in libro suo. Ignis addit perfecto commodum seu profectum, & corrupto incommodum seu corruptionem. Unde cum fuerit eius quantitas bona & idonea, proficiet, & cum multiplicauerit in rebus, ultra modum corrumpet ambo, scilicet perfectum atque corruptum. Et hac de causa oportuit sapientes mittere medicinas suas super Elixir, ad prohibendum & remouendum ab eis combustionem ignium, & eorum caliditatem. Et dixit Hermes patri suo. Pater timeo ab inimico in mea mansione. Et dixit: Fili, accipe canem masculum Corascenen, & caniculam Armeniae, & iunge in simul, & parient canem coloris coeli, & imbibe ipsum uno siti ex aqua maris, quia ipse custodiet tuum amicum, & custodiet te ab inimico tuo & adiuuabit te ubicumque sis, semper tecum existendo, in hoc mundo & in alio. Et uoluit dicere Hermes, pro cane & canicula, res quae conseruant corpora a combustione ignis & eius caliditate. Et sunt illae res aquae ex calcibus & salibus, quarum facturae inueniuntur in libris sapientum de hoc magisterio. Et aliqui ex sapientibus nominauerunt eas aquas marinas, & lac uolatilium, & his similia. De separatione elementorum lapidis. Cap. Ix. Inde oportet o frater, quem Deus honoret, ut accipias lapidem honoratum, uel preciosum quem nominauerunt sapientes, & magnificauerunt, & absconderunt & celauerunt. Et ponas ipsum in cucurbita cum suo alembico, & separa eius naturas, hoc est, quatuor elementa, terram, aquam, aerem, & ignem. Et sunt ea, corpus & anima, spiritus & tinctura. Et cum separaueris aquam a terra, & aerem ab igne, serua utrumque duorum per se, & accipe quod descendit ad fundum uasis, & illud est fex, & ablue ipsam cum igne calido, qousque auferatur eius nigredo, & recedat eius spissitudo, & albifica ipsam albificatione bona, & fac ab ea euolare additiones humiditatum, & tunc conuertetur, & deueniet calx alba, in qua non erit obscuritas tenebrosa, nec immundicia, nec contrarium. Postea redi ad naturas primas, que ascenderunt ab ea, & mundifica eas similiter ab immundicia & nigredine atque contrarietate, & reitera super eas multotiens, quousque subtilientur, & purificentur & attenuentur. Et cum hoc feceris, iam misertus est tibi Deus. Et scias frater, quod hoc officium est unus lapis, super quem non intrat Garib, id est, aliquid aliud. Cum eo omperantur sapientes, & de eo exit, cum quo medicatur, quousque compleatur. Non commiscetur cum eo aliquid, nec in eius parte, nec in toto. Et hic lapis inuenitur in omni tempore, & in omni loco, & apud omnem hominem, cuius inuentio non aggrauat inquirentem, ubicunque sit. Et est lapis uilis, niger & foetens, non emptus praecio, & sine aliquo, non existit leuis in pondere, & uocant eum Origo mundi, quia oritur sicut germinantia. Et haec est eius reuelatio, atque apparitio inquirenti. De natura Lapidis & eius origine. Caput X. Accipe ergo ipsum, & operare ipsum, ut dixit philosophus in suo libro, quando nominauit eum sic: Accipe lapidem non lapidem uel qui non est lapis, nec est de natura lapidis. Et est lapis, cuius minera generatur in capite montium, & philosophus uoluit dicere montes pro animali. Unde dixit, Fili uade ad montes Indiae, & ad suas cauer nas, & accipe ex eis lapides honoratos, qui liquefiunt in aqua, quando commiscentur ei. Et illa aqua est ipsa uidelicet, quae sumitur ab aliis montibus & illorum cauernis. Et sunt fili lapides, & non sunt lapides, sed nominamus eos per similitudinem, quam habent ad eos. Et scias quod radices minerarum ipsorum sunt in aere, & eorum capita in terra, & quando euelluntur a suis locis, audietur, & erit rumor magnus, & uade fili cum eis, quia cito euanescunt. De commixtione elementorum separatorum. Cap. Xi. Et incipe compositionem, quae est circuitio totius facti, nam compositio non erit, nisi cum matrimonio, & putrefactione. Et matrimonium est, commiscere subtile cum spisso. Et putrefactio est assare, terere, & rigare, quousque commisceantur in simul, & fiant unum, ita quod non sit in eis diuersitas, nec separatio, de aqua mixta aquae. E tunc conabitur spissum retinere subtile, & conabitur anima pugnare cum igne, & pati ipsum, Et conabitur spiritus submergi in corporibus, & fundi in eis. Et oportuit hoc esse, quia corpus solutum, cum commiscuit se cum anima, commiscuit se cum ea, cum omnibus suis partibus, & alia in aliis intrauerunt cum sua similitudine, & conuersa fuerunt unum & idem. Et ideo oportuit, quod accidat animae de commoditate, & de durabilitate, & permanentia, quae accidit corpori in loco commixtionis. Et similiter spiritui in hoc statu uel permanentia animae & corporis, conueniens fuit accidisse. Quia spiritus cum commiscetur cum ea, cum labore operationis, & commixtae fuerint partes eius cum omnibus partibus aliorum duorum, quae sunt, uid elicet anima & corpus, tunc conuersa fuerunt, spiritus & alia ambo unum quid, & indiuisibile, secundum substantiam integram, cuius saluae fuerunt suae naturae, & conuenerunt suae partes, unde cum obuiauerit istud compositum corpori soluto & ipsum consequuta fuerit caliditas, & apparuit super faciem eius, quod erat in eo ex humiditate, & liquefactum fuerit in corpore soluto, & transiuit in ipsum, & commiscuit se cum eo, quod est de natura humiditatis, incendit se, & defendit se ignis cum eo. Unde cum tunc ignis uoluerit cum eo suspendi, prohibebit eum apprehendere se, id est, adhaerere cum spiritu admixto aquae suae. Et ignis non adhaerebit ei, quousque sit purum. Et similiter aqua, ex sua natura fugit ab igne, & quando ipsam consequitur ignis, & uult eam auolare, & sic fuit corpus causa retinendi aquam, & aqua causa retinendi oleum, quod non comburetur nec consumetur. Et fuit oleum causa retinendi tincturam, & fuit tinctura causa faciendi apparere colorem, & causa demonstrandi tincturam, in qua non est lumen, nec uita. Unde haec est uita recta & rei perfectio, & Magisterii, & hoc est quod quaesiuisti. Scias igitur & intellige, & inuenies quod quaeris, si Deo placuerit, De solutione lapidis compositi. Cap. Xii. Sed postea philosophi subtiliauerunt se ad soluendum ea, ut bene se commiscerent, corpus & anima. Nam omnia quae simul sunt in contritione & assatione, & rigatione, habent uicinitatem & colligationem adinuicem, ideoque potest ignis assumere naturam a debiliori, quousque deficiat & euanescat, & similiter reuertitur super partes fortiores, quousque remaneat corpus sine anima. Unde quando sic soluuntur & congelantur, accipiunt partes adinuicem, partes suas magnas uidelicet atque paruas, & fuit hoc ex eis complexio, & est eorum assumptio, & sic conuersa fuerunt illa duo unum & idem. Et quando sic fuit, assumit ignis ab anima, quantum assumit a corpore, nec addit nec diminuit, unde fuit per ea perfectio. Ex eo necesse est ei capitulum proprium in scientia elixiris, scilicet dictum, de soluendo corpora & animas simplices. Quia corpora non intrant super animas, & erunt retinacula eis, & excusabunt eas ab omni opere sublimandi, figendi, atque retinendi, & commiscendi, & his similia, nisi cum mundificatione prima. Et scias quod solutio non transcendit hos duos modos, aut enim est extrahere interius rerum ad suam superficiem, & erit pro hoc solutio, & est exemplum ad hoc, quod Argentum est frigidum & siccum in sua apparentia, & quando apparet suum interius, est solutum, quia est calidum & humidum. Aut dicta solutio est corpus acquirere humiditatem accidentalem, quam non habebat, & addit suam humiditatem cum ea, & ideo soluunt se suae partes, & erit pro eo solutio. De coagulatione lapidis soluti. Cap. Xiii. Et dixerunt aliqui ex sapientibus: Congela in balneo congelatione bona, quam tibi dixi, & est sulphur luminosum in tenebris, & est Hiacynthus rubeus, & toxicum igneum, & interficiens, & est elixir, quod super nullum remanet. Et leouictor malefactor, & ensis scindens, & tyriaca sanatrix, uel sanans omnem infirmitatem. Et dixit Geber filius Hayen: Quod omnes operationes huius magisterii sub sex contineantur rebus, quam sunt fugare, fundere, & incerare, & dealbare, ut est marmor: & soluere & congelare. Et illud fugare, est fugare & remouere nigredinem a spiritu & anima. Et fundere, est liquefactio corporis. Et incerare, est proprie corpris & eius subtiliatio. Et dealbare est fundere cito corpus proprie. Et congelare, est congelare corpus cum anima praeparata. Rursum, fugare cadit super spiritum & animam, & fundere & dealbare, & incerare & soluere, cadit super corpus. Et congelare cadit super animam, & intellige. Quod unus tantum sit lapis, & de eius natura. Cap. Xiiii. Dixit Bauzan philosophus Graecus, cum interrogauerunt eum: Nunquid germinans potest fieri lapis? Dixit sic: Duo scilicet primi lapides, Lapis alkali, & lapis noster, qui est uita illi, qui ipsum scit, & eius factum. Et qui nesciuit & non fecit, & non certificabitur, quomodo nascatur, aut putabit lapidem, aut qui non compraehendit super omne quod de modis huius lapidis dixi, iam parauit se morti & pecuniam suam perditioni. Quia nisi hunc lapidem honoratum inuenerit, non consurget alius suo loco, & non uincent naturae super ipsum. Eius natura est caliditas multa cum temperamento. Unde qui ipsum sciuit, iam docuit ipsum, & qui ipsum ignorauerit, non docuit ipsum. Habet autem proprietates & uirtutes multas. Nam ipse mundificat corpora ab additionibus accidentium aegritudinum, & conseruat substantias saluas, ita quod non appareant, neque uideantur in eo turbationes contrariorum, nec fugimentum sui uinculi. Hic est enim sapo corporum & eorum spiritus, & eorum anima, quando commiscetur cum eis, soluit ea sine detrimento. Hic est uita mortuorum & eorum resurrectio, medicina conseruans corpus, & purgans superfluitatem. Et qui ipsum sciuerit, sciat, & qui nescierit, nesciat. Nam huius officium non consurgit precio, nec associatur uenditioni, seu emptioni. Intellige eius uirtutem & ualorem atque honorem, & operare. Et dixit quidam sapiens: Non est tibi datum a Deo hoc magisterium solum pro tua audacia, fortitudine & calliditate, sine omni labore. Nam laborant homines, & Deus tribuit fortunam hominibus. Adora ergo Deum creatorem, qui tibi tantam gratiam suis operibus benedictis uoluit exhibere. Modus operationis lapidis ad album. Cap. Xu. Cum ergo uolueris hoc magisterium honoratum facere, accipe lapidem honoratum, & pone eum in cucurbita, & cooperi cum alembico, & claude eam bene cum luto sapientiae, & dimitte exsiccari, quod sic facies, quotiescunque claudes cum luto sapientiae, postea mitte in stercore calidissimo, deinde distillabis eum, & pones sub eo recipiens, in quod distilletur aqua, & dimittes sic, quousque tota aqua distilletur, & exsiccabitur humiditas, & poterit siccitas super eum. Postea extrahes eum siccum, & seruabis aquam, quae distillauit ex eo, quousque tibi sit necessaria. Accipiesque corpus siccum, quod remansit in fundo cucurbitae, & teres ipsum, ponesque in uase Chalcofolario, cuius quantitas sit secundum quantitatem medicinae, & subhumabis eam in stercore equino humido ex cellentissime calido, prout potest, & sit ipsum uas clausum bene cum pila & luto lapientiae, & sic dimittas ipsum esse ibi. Et cum noueris quod uoluerit infrigidari stercus, parabis aliud calidissimum, & in eo pones dictumuas. Sic facies cum eo quadraginta dies, renouando saepe stercus calidum, cum necesse fuerit, & soluetur medicina in se, & fiet aqua spissa alba, & cum sic eam uideris, scias eius pondus, & adde eidem quantum est medietas ponderis ipsius de aqua, quam prius seruasti, & claude tunc ipsum uas cum luto sapientiae, & iterum reduc ad stercus equinum calidum, quia in eo est humiditas & caliditas, & non omittas ( ut prius diximus ) renouare stercus, cum infrigidari inceperit, quousque compleantur quadraginta dies. Quia tunc medicina congelabitur in simili quantitate dierum, quibus soluta fuit prius. Postea accipe eam, & scias pondus eius integre, & accipe quantitatem eius de aqua, quam prius formasti, & tere corpus, & subtilia, & pone aquam super ipsum. Et iterum remitte in stercore equino calido, per unam septimanam & dimidiam, & sunt decem dies, tunc extrahes, & inuenies corpus iam bibisse aquam. Postea tere ipsum & pone super ipsum de ipsa aqua, quantum praedictum est. Et subhuma eum in stercore, & dimitte ibi per alios decem dies. Postea extrahe, & inuenies ipsum corpus, quod iam biberit aquam. Postea, ut prius, tere, & pone super ipsum de praedicta aqua, iuxta quantitatem praedictam, & iterum subhumabis in stercore praedicto, & dimittes ibi per decem dies, & postea extrahes. Et sic facies quarta uice, tunc cum iam quarto complebitur hoc, extrahe & tere, & subhumabis eum in stercore, quousque soluatur, deinde extrahe, & reitera adhuc semel, quia tunc est origo perfecta, & iam compleuit suum factum. Tunc uero cum sic fuerit, & adduxeris rem o frater, ad hunc statum honoratum. Accipe ducentas quinquaginta drachmas plumbi uel stanni, & funde ipsum. Deinde cum liquefacta fuerit, proiice super ipsum unam drachmam de Cinnabari, id est de hac medicina, quam adduxisti ad hunc statum honoratum, & huc ordinem altum, & retinebit ipsum stannum seu plumbum, ne euolet ab igne, & albificabit ipsum, & extrahet ab eo iprsius detrimentum, & eius nigredinem, & conuertet ipsum in tincturam permanentem perpetuo. Deinde accipe unam drachmam de istis ducentis quinquaginta, & proiice super ducentas quinquaginta, stagni aut latonis seum cupri, & conuertet ipsum in argentum melius quam de minera, & hoc est maius quod facere potest, & ultimum, si Deus uoluerit. Conuersio praedicti lapidis in rubeum. Cap. Xui. Et si uolueris hoc magisterium ad aurum conuertere. Accipe de hac medicina, quam ( ut dixi ) adduxisti ad hunc statum honoratum, & ad hunc ordinem altum pondus unius drachmae, & hoc secundum modum exempli tui superius dicti. Et pone eam in uase chalcofolario, & subhumabis eam in stercore equino per quadraginta dies, quia soluetur, postea dabis ei ad bibendum aquam corporis soluti, primo quantum est medietas sui ponderis, postea usquequo congeletur, subhumabis in stercore calidissimo, ut prius dictum est. Deinde per ordinem facies in hoc capitulo auri, sicut fecisti superius in capitulo argenti. Et erit aurum, & operabitur aurum, si Deus uoluerit. Custodi fili hunc librum secretissimum, & non ponas ipsum in manus ignorantium secretum secretorum Dei, quia perficies quod uolueris, Amen. Finis. Tabula Smaragdina Hermetis Trismegisti Περὶ χημείας. Incerto interprete. Uerba Secretorum Hermetis, quam scripta erant, in tabula Smaragdi, inter manus eius in uenta, in obscuro antro, in quo humatum corpus eius repertum est. Uerum sine mendacio, certum, & uerissimum. Quod est inferius, est sicut quod est superius. Et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius. Sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione. Pater eius est Sol, mater eius Luna. Portauit illud uentus in uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis telesmi totius mundi est hic. Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suauitur cum magno ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, & recipit uim superiorum & inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus hic est. Itaque uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est, quod dixi de operatione Solis. Hortulani Philosophi, ab hortis Maritimis, Commentariolus in Tabulam Smaragdinam Hermetis Trismegisti Περὶ χημείας. Precatio Hortulani. Laus, honor, uirtus, & gloria, sit tibi Domine Deus omnipotens, cum dilecto filio tuo Domino nostro Iesu Christo, & Spiritu sancto paracleto. Trinitas sancta, qui es solus Deus et unus homo perfectus, tibi gratias ago. Quia cum aduersarii huius mundi transitoria pernouissem, ne suis delectationibus prouocarer, me ab eodem tua summa misericordia sustulisti. Sed quia uideo infinitos in hac arte deceptos, o directam non ingrediuntur semitam, placeat tibi Domine Deus meus, ut de scientia quam mihi tradidisti, charos meos ab hoc errore diuertam, ut cum perceperint ueritatem, laudent nomen tuum sanctum & gloriosum, quod est benedictum in aeternum, Amen. Praefatio. Ego dictus Hortulanus. ab hortis maritimis nuncupatus, pelle lacobina inuolutus, indignus uocari discipulus philosophie. Motus dilectione chari mei. Declarationem certissimam Sermonis patris philosophorum Hermetis intendo dicere. Qui sermo, quanquam sit occultus, tamen exercitium ueri operis in fatigatione meorum digitorum totam expositionem declarauit uerissime. Nihil enim prodest occultatio philosophorum in sermonibus, ubi doctrina Spiritus sancti operatur. Quod ars Alchemiae sit uera & certa. Cap. I. Dicit aut philosophus: Uerum, scilicet est, quod nobis data est ars Alchemie. Sine Mendacio. Hoc dicit ad detestationem illorum, quorum dicunt artem esse mendacem, id est falsam. Certum, id est expertum. Nam quicquid est expertum, certissimum est, Et Uerissimum. Quia uerissimus Sol per artem procreatur. Et dicit uerissimum in superlatiuo gradu, quia Sol generatus per hanc artem excedit omnem Solem naturalem, in omnibus proprietatibus medicinalibus & aliis. Quod lapis debeat diuidi in duas partes. Cap. Ii. Consequenter tangit operationem lapidis dicens: Quod Est Inferius, Est Sicut Quod Est Superius. Et hoc ideo dicit: Quod iste lapis diuiditur in duas partes principales per magisterium. In partem superiorem, quam superius ascendit, & in partem inferiorem, que inferius remanet fixa & clara. Et tamen istae duae partes concordant in uirtute. Et ideo dicit: Quod Est Superius, Est Sicut Quod Est Inferius. Illa autem diuisio necessaria est. Ad Perpetranda Miracula Rei Unius, scilicet lapidis. Quia pars inferior est terra, quae Nutrix dicitur & fermentum. Et pars superior, est anima, que totum lapidem uiuificat, & resuscitat, & ideo facta separatione & celebrata coniunctione, multa miracula perpetrantur in opere secreto naturae. Quod lapis habeat in se quatuor elementa. Cap. Iii. Et Sicut Omnes Res Fuerunt Ab Uno Meditatione Unius. Hic dat exemplum dicens: Sicut omnes res fuerunt ab uno, scilicet globo confuso, siue massa confusa, meditatione, id est cogitatione & creatione. Unius, id est omnipotentis Dei. Sic Omnes Res Natae Fuerunt, id est exiuerunt. Ab Hac Una Re, id est, ex una massa confusa. Adaptatione, id est solo praecepto Dei & miraculo. Ita lapis noster est natus, & exiuit ab una massa confusa, in se continens omnia elementa, quae a Deo creata est, & suo solo miraculo lapis noster est inde natura. Quod lapis habeat patrem & matrem, scilicet Solem & Lunam. Cap. Iiii. Et sicut uidemus quod naturaliter unum animal generat plura animalia sibi similia. Ita artificialiter Sol generat Solem, uirtute multiplicationis lapidis praedicti. Ideo sequitur Pater Eius Est Sol, id est aurum philosophorum. Et quia in omni generatione naturali debet esse receptaculum idoneum & conueniens, cum quadam consonantia similitudinis ad patrem. Ita et in ista generatione artificiali oportet quod Sol habeat sui spermatis, & suae tincturae idoneum receptaculum, & sibi consonans, & hoc est argentum philosophorum. Et ideo sequitur, Mater Eius Luna. Quod coniunctio partium lapidis dicatur impregnatio. Cap. U. Quae duo, cum sese receperint in coniunctione lapidis, impregnatur lapis in uentre uenti, & hoc est quod postea dicit: Portauit Ililud Uentus In Uentre Suo. Planum est, quod uentus est aer, & aer est uita, & uita est anima. Et ego iam superius loquutus sum de anima, quae totum lapidem uiuificat. Et sic oportet, quod uentus portet totum lapidem & reportet, & pariat magisterium. Et tunc sequitur quod alimentum recipiat a nutrice sua, id est, a terra. Et ideo dicit philosophus: Nutrix Eius Terra Est. Quia sicut infans sine alimento nutricis nunquam ad aetatem perueniret. Ita lapis noster sine fermentatione suae terrae nunquam parueniret ad effectum. Quod quidem fermentum alimentum dicitur. Sic enim generatur ex uno patre, cum coniunctione matris. Res, id est, filii similes patri, qui si longa decoctione caruerint, erunt matri similes in albedine, & patris pondus retinebunt. Quod lapis perfectus sit, si anima in corpore fixa fuerit. Cap. Ui. Postea sequitur: Pater Omnis Telesmi Totius Mundi Est Hic, hoc est, in opere lapidis est uia finalis. Et nota. Philosophus uocat operationem patrem omnis telesmi, id est omnis secreti, uel omnis thesauri, totius mundi, id est omnis lapidis inuenti in hoc mundo. Est hic. Quasi dicat ecce ostendo tibi. Postea dicit philosophus: Uis quod te doceam, quando fortitudo lapidis est perfecta & completa? quando scilicet fuerit in suam terram uersa. Et ideo dicit: Uis Eius Integra Est, id est, perfecta & completa. Si Uersa Fuerit In Terram, id est, si anima ipsius lapidis, de qua superius facta est mentio ( quod anima dicatur uentus & aer, in qua est tota uita lapidis & fortitudo ) conuersa fuerit in terram scilicet lapidis, & fixetur ita quod tota substantia lapidis sic sit cum nutrice sua, scilicet terra, quod totus lapis uertatur in fermentum, Sicut in operatione panis, modicum fermentum nutrit & fermentat magnam copiam pastae, & ita totam substantiam pastae conuertit in fermentum. Ita uult philosophus, quod lapis noster sic sit fermentatus, quod ad multiplicationem lapidis, sit fermentum. De mundificatione lapidis. Caput Uii. Consequenter ponit, quomodo debeat multiplicari. Sed primo ponit lapidis mundificationem, & partium separationem, dicens: Separabis Terram Ab Igne Subtile A Spisso, Suauiter Cum Magno Ingenio. Suauiter, id est paulatim, non per uiolentiam, sed cum ingenio, scilicet in fimo philosophico. Separabis, id est, dissolues. Quia dissolutio est separatio partium. Terram ab igne, subtile a spisso. Id est, feces & immundicias, ab igne, aere & aqua, & a tota substantia lapidis, ita quod lapis ibi remaneat mundissimus sine sorde Quod pars lapidis non fixa, debeat superare partem fixam, eamque eleuare. Cap. Uiii. Et lapis sic praeparatus, est idoneus ad multiplicandum. Et nunc ponit eius multiplicationem, & facilem liquefactionem in uirtute ingressibili, tam in duris corporibus, quam mollibus, dicens: Ascendit A Terra Incoelum, Iterumque Descendit In Terram. Hic est ualde notandum, quod quamuis lapis noster in prima operatione diuidatur in quatuor partes, quae sunt quatuor elementa, tamen sicut dictum est superius, Duae eius sunt partes principales. Una quae ascendit superius, quae dicitur non fixa, & alia que remanet inferius fixa, que dicitur terra, siue fermentum, que totum lapidem nutrit & fermentat, ut dictum est. De illa uero parte non fixa oportet habere magnam quantitatem, & dare lapidi, qui factus est mundissimus absque sorde, toties per magisterium, donec totus lapis uirtute spiritus deferatur superius, sublimando & subtiliando. Et hoc est, quod philosophus dicit, ascendit a terra in coelum, Quomodo lapis uolatilis sit iterum figendus. Caput. 1x Postmodum, hunc ipsum lapidem sic exaltatum oportet incerari cum oleo ab ipso lapide in prima operatione extracto, quod dicitur aqua lapidis, & toties assare sublimando, donec uirtute fermentationis terrae cum ipso exaltatae, totus lapis iterato descendat de coelo in terram, & remaneat fixus & fluens. Et hoc est quod dicit philosophus: Iterumque Descendit In Terram, Et sic Recipit Uim Superiorum sublimando, Et Inferiorum descendendo, id est, quod corporeum est, fiet spirituale sublimando, & quod spirituale est, fiet corporeum descendendo. De fructu artis, & efficacia lapidis. Cap. X. Sic Habebis Gloriam Totius Mundi. id est, hoc lapide sic composito, gloriam huius mundi possidebis. Ideo Fugiet Ante Omnis Obscuritas. Id est omnis inopia, & aegritudo. Quia lapis sic factus, omnis aegritudinis est curatiuus. Hic Est Totius Fortitudinis Fortitudo Fortis. Quia nulla est comparatio aliarum fortitudinum huius mundi, ad fortitudinem huius lapidis. Quia Uincet Omnem Rem Subtilem, Et Omnem Rem Solidam Penetrabit. Uincet, id est uincendo conuertet Mercurium uiuum congelando, qui subtilis est, & alia corpora dura, solida, & firma penetrabit. Quod Magisterium imitetur creationem uniuersi. Cap. Xi. Postea dat exemplum philosophus de Compositione lapidis sui, dicens: Sic Mundus Creatus Est, hoc est, Sicut mundus creatus est, ita & lapis noster factus est. Quia primitus totus mundus, & omne quod fuit in mundo, fuit una massa confusa, seu chaos confusum, ut superius dictum est, & postea per artificium summi creatoris, diuisa est ista massa in quatuor elementa, mirabiliter separata & rectificata, propter quam separationem diuersa fiunt. Ita possunt fieri diuersa, aptatione nostri operis per separationem diuersorum elementorum a diuersis corporibus. Hinc Erunt Adaptationes Mirabiles. Id est, si separaueris elementa, fient mirabilia composita, apta nostro operi in nostri lapidis compositione, per coniunctionem elementorum rectificatorum. Quarum, id est, de quibus mirabilibus aptis ad hoc Modus, scilicet operandi datus, Est Hic. Insinuatio aenigmatica, quae sit materis lapidis. Cap. Xii Itaque Uocatus Sum Hermes Trismegistus. Postquam philosophus docuit compositionem lapidis, hic docet occulto modo, de quo fiat lapis noster. Praenominans seipsum, ut discipuli sui ad hanc scientiam peruenturi, de eius nomine perpetuo recordarentur. tum tangit, de quo sit, dicens: Habens Tres Partes Philosophiae Totius Mundi. Quia quicquid est in mundo, habens materiam & formam, compositum est ex quatuor elementis. Unde infinitae sunt partes mundi, quas omnes philosophus in tres partes principales diuidit, scilicet in partem Mineralem, Uegetabilem, & Animalem, de quibus coniunctim uel diuisim, philosophus habuit scientiam ueram in opere Solis. Et ideo dicit, habens tres partes philosophiae totius mundi, quae partes continentur in unico lapide, scilicet Mercurio philosophorum. Quare lapis dicatur perfectus. Cap. Xiii. Et ideo uocatur lapis iste perfectus, quia in se habet naturam mineralium, uegetabilium, & animalium. Est enim lapis trinus & unus, quatuor habens naturas, scilicet quatuor elementa, & tres colores, scilicet nigrum album & rubeum. Uocatur etiam granum frumenti quod nisi mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et si mortuum fuerit, ut dictum est superius, cum coniungitur in coniunctione multum fructum affert, uidelicet completis operationibus supra dictis. O lector chare, Si scis operationem lapidis, tibi dixi ueritatem, & si nescis nihil tibi dixi. Completum Est Quod Dixi De Operatione Solis, Id est, completum est, quod dictum est de operatione lapisu trium colorum, & quatuor naturarum existentium, ut dictum est, in unicare, scilicet in solo Mercurio philosophico. Finis. Excusum Norimbergae per Ioh. Petreium, anno M. D. Xli. Phus Studioso Lectori S. Habes in praesentiarum pauca quidem, sed minime uulgaria χρυσοποιία, studiose lector opuscula, que si grata fuisse intellexero, plura & praecipua ex iis, quae penes me sunt, huius generis, paulo post in lucem edam. Uerum cum exemplaria partim uerustate & situ corrupta, partim inscitia librariorum deprauata sint, ut sine multorum exemplariorum collatione, corrigi & emendari non possint. Rogo, ut si quis aliquid horum habeat, siue Latine, siue Germanice, mihi liberaliter impartiri uelit, quo collatis multis exemplaribus, emendatiora in studiosorum manus perueniant. Quod qui faciet, gratiam apud huius artis candidatos, non uulgarem inibit, & a me exemplaria aliquot typis excusa, una cum suo archetypo illibato, pro munere accipiet. Sunt autem haec quae penes nos habemus, quorum optimum quodque asterisco notauimus. Septem tractatus Hermetis Trismegisti. * Dialogus Mariae prophetissae. * Turba philosophorum. * Morienus. Liber Distinctionum. Auicenna de mineralibus. Alphidius. Lumen luminum. Lambardus philosophus. Liber Saturni. Rogerii Bachonis alius liber ad Cardinalem quendam. Speculum Alchemiae fratris Helie Ordinis Minorum. Eiusdem Epistola Solis ad Lunam. * Theosophiae palmarium. Rosarius Arnoldi de Noua uilla. Quaestiones eiusdem. Uetus testamentum eiusdem. Nouum testamentum eiusdem. Lilium Magistri Blasii de Parma. Lilium aliud incerti authoris * Margarita nouella. Liber radicum. Rosa aurea. Iohannes de Rupescissa. * Dialogus de libello aureo. Petrus de Zeleuco. Practica philosophorum. Scotus Subtilis. Thomas Aquinas ad fratrem Reinaldum. Iohannes Tecenensis. Dicta Alani. Liber Trinitatis. Speculum elementorum lohannis Uuienensis. * Raimundi Lullii pleraque, quam i primis cuperemus integrum Pagina 3. uersu 5. lege. extensibilent ibidem ultimo uer. qua eorum. 4. 16. ex quocunque. 5. 7. Diuersificatur autem. 6. 18. aludele. 8. 5. dele punctum. 9. 24. depurata. 10. 1. Et hoc. 16. 1. in ipsius. 21. 17. tertione. ibidem 22. quod naturam. ibidem. 24. & ea. 24. 25. praeciosissime. 25. 2. & opa. ibidem. 12. ratione ulli us. 26. 21. huius mundi. 27. 25 praeciosas. 28. 11. sufficienter. ibidem 15. nec. ibidem 15. ne si. 31. 15. & haec. 33. 9. contusionem. 35. 5. contusio. ibidem. 17. contusione. 36. 22. Si dixerint ergo: 37. 15. Ad hoc etiam: ibidem 19. dele esse, ibidem 20. non es se concedere 38. 12. quod non. 42. ult. intentione. 49. 19. liquefactu. 55. 17. potue rint. 59. 25. dele, in. 62. 19. dele, aliud in tinctura. 63. 11. difficillime. ibidem 13. difficillime. 65. 3. extensibile. 67. 11. extensibile. 69. 6. molliciem: ibidem dele punctum. ibidem 9. dele punctum, & lege corpora: ibidem 12. albedinem. 73. 26. Lazuli. 75. 8. quia quae. 78. 2. affine. 81.4. bombicis. 83. 2. praparatione uera. 90. 1. imbibitionis. 91. 14. argento uiuo. ibidem. 18. saepissime: 93. 17. uero laxa. 115. 24. conuerterent. 123. 19. Magnesiae. 130. 20. plus illius naturam. ibidem 22. perfectiuum. 131. 14 extiterit. 136. 2.si.ibidem 14. non. 143. 21. quia cum. 151. 2. hos esse. 174. 9. dele, multum. 181. 5. ipsius. 186.1. inuenies. ibidem 24. prosequentes intentum. 187. 22. & suae confectionis. 193. 3 saluatur. 199. 14. praetenderit. ibidem 22. similiter. 208. 1. opportunas. 210. 14. destilletur. 212. 10. extrahuntur diuersa. 213. 8. Cinnabari. 216. 13. ammoniacus. ibidem, 19. secretum. nec est praetermittendum. 219. 1. fugare. 220. 11. calcis: 223. 9. uitrioli 227, 11. dele, de cupro. 229. emenda numerum chartae. ibidem 11. mordeamur. ibid. ult. appropriato. 237. 3. furni 238. 3. Per hunc. ibidem 6. fuerint. 245. 8. sint. 246. 2. extrahitur. 261. 12. humanus. 264. 18. perito rum. 274. 9. amouet. 275. 13. scientis 289. 15. mineralem. ibid 23. poscit. 302. 7. separare. 305. 17. sulphuris infectum. Et plus malum citius. 310. 3. plan tarum 314. 22. amalgamentur. ibid. 26. erodantur. 316. 6. sint fixi. 318. 11. petrae 323. 23. Soluantur. 324. 16. sit. 329. 9. tum coniungendae. 333. 25. fumum ablegandum. 340. 8. intellectui ibidem. 12. elixir unum. 352. 2. eiusdem prouenit. A C lao Gomh 30 2 I5 L= Iiil E — 4 3EIII... 12 11124 4EIII. nsrllem8 12 5e11 6e Σ Bayerische sss Eob auiblotas οθ 2007 digitalioto - trainer. de Oe Ipa