De Alchemia Quorum prior, Genuinam librorum Gebri sententiam, de industria ab authore celatam, & figurato sermone inuolutam retegit, & certis argumentis probat. Alter Raimundi Lullii Maioricani, Mysteria in lu- cem producit. Quibus praemittuntur, propositiones centum uiginti nouem, idem argumenttum compendiosa breuitate complectentes. Norimbergae apud lohan. Petreium, Anno M. D. Xluiii. Typographus Lectori Didi superioribus annis, aliquot Gebriatque Raimundi Lullii opuscula de Alchemia, que utraque longe aliud habent in recessu, quam prima fronte prae se ferant, Unde facile fieri potest, ut non modo rudes, uerum etiam paulo doctiores in illis intelligendis, caecutiant, & a uero scopo aberrent. Quod cum minime fieri uelim ( nam prodesse, non obesse cupio. ) statui hos dialectos eius artis studiosis communicandos esse, quorum ductu ceu filo quodam freti, hunc Labyrinthum audaciter ingrediantur, & salui regrediantur. Author enim eorum, quisquis fuit, tanta diligentia atque industria non modo libellos illos perscrutatus est, uerum etiam res ipsas experiundo tractauit. Ut etiam si non omnia illorum mysteria eruerit ( superbum enim esset id asseuerare ) plurimum tamen eruditis ad intelligendos & obseruandos illorum figuratos sermones contulerit, ut quaedam etiam ipsi, eius exemplo sint inuenturi. Gebri Et Rai. Indoctioribus autem uel in hoc profuerit, ut ostendendo, in hac arte, longe aliud quam uerba sonent, significari, eos absterreat, ne se arti, cui idonei non sunt, in suam perniciem immerlibrorum mundi, ex Tuscanico idiomate traducta. Centum uiginti nouem propositiones Gebri ac Lullii, libris recte intelligendis conducibiles, incerto Authore. 1 Geber ingeniose suos libros conscripsit, sermone tali, qui prudentes minime lateret, mediocribus profundissimus esset, Ignorantibus autem & imperitis utrosque terminos irreserabiliter concluderet, una & eadem traditione. 2 Uili precio ad finem perducitur operatio haec. 3 Principia naturae etiam huius magisterii principia sunt. 4 Qui non habuerit ingenium naturale, & animam perscrutantem subtiliter principia naturalia, & naturae fundamenta, & artificia, quae consequi naturam possint, in suae actionis proprietatibus, non inueniet huius preciosissimae scientiae ueram radicem. 5 Principiorum naturalium Metallorum, triplex est differentia. Sunt enim quaedam remotissima, quaedam remota, fiue media mineralia, alia uero immediata. 6 Omnia metalla ex Sulphure & Uitriolo generantur. 7 Argentum uiuum, & Sulphur commune, non sunt prin¬ cipia metallorum. 8 Materia prima, in hac arte, ea dicitur, quae proxime accedit ad naturam metallicam. 9 Uitriolum proxime accedit ad naturam metallicam, quia sulphureum est, & in se habet uirtutem mineralem, ut con uertatur in metallum. 10 Uirtus mineralis, generandi metalla, est in sulphure loto, sine quo metalla nunquam generari possunt. 11 Hae res, quae naturam salis & aluminis habent, tantummodo solubiles sunt. 12 Ex uitriolo soluto duplex fumus resoluitur, & hi duo fumi a Philosophis Sulphur & Mercurius dicuntur. 13 Sulphuris species, in metallis uirtutem proximam acquirunt metallationi. 14 A metallis imperfectis diuersa uitriola accipimus, nobis & utilia & necessaria. 15 Species sulphuris praeparatae, aptissimae res sunt, ut ipsorum argentium uiuum, in Mercurium, aurum, siue argentum conuertant. 16 Quando uapores exhalantes cadunt in certam terram rubram, conuertuntur in argentum uiuum commune. 17 Quum duplex fumus, penetrando per saxa, sulphur inuenit, ipsum soluit, & ipsi commiscetur firmiter, & per successiuam decoctionem in minera, conuertitur in metallum. 18 Omnia metalla, ex eadem & simili materia generantur. Diuersitas autem inter ipsa, procedit ex diuersitate, loci mineralis, & ex diuersis accidentibus, & contrarietate sulphuris loti, & diuersa digestione. 19 Omnia accidentia, materiae radicali superuenientia, possunt remoueri, facturi uerum Elixir, quod metallum est plus quam perfectum, necesse est, illud fieri ex proprio semine naturae. 20 Elementa lapidis Philosophorum, naturam propinquam, conuertendi se in metallum, adepta sunt, quod elementis aliarum rerum minime conuenit. 21 Uitriolum commune, principium remotum est ab arte. 22 Principia artis, non sunt in rebus uegetabilibus, siue animatis, neque in his rebus, quae ab his sumuntur, quia aliena sunt a natura metallorum. 23 Sulphur, & argentum uiuum commune, non sunt principia naturae, ergo neque artis principia erunt. 24 Sulphur solum non potest generare neque Metallum neque Elixir. 25 Qui ita nouerit praeparare Sulphur, ut Metallis commisceri & uniri possit, maximum naturae secretum tenebit, & uiam breuem perfectionis ingressus est. 26 Elixir fit duobus modis, ut per calcinationem & solutionem, & sine calce & distillatione. 27 Argentum uiuum, suis Sulphuribus coniunctum, & coagulari & fixum reddi potest. 28 Argentum uiuum cum solis herbis non redditur fixum, 29 Nostrum argentum uiuum, siue Mercurius noster, sal est, uirturem habens uerae calcis. 30 Mercurius, siue argentum uiuum metallorum, per calcinationem conuertitur in sal. 31 In corporibus metallicis sunt duae sulphureitates. 32 Nostrum Arsenicum, sulphure & argento uiuo participat, quare Hermaphroditon appellant, attamen per se non potest metallum aut Elixir generare. 33 Tutia fumus albus est, nostri Iouis, propterea cupro colorem citrinum inducit. 34 Sulphur & argentum uiuum redduntur fixa, per conuersionem in terram, & fine hac conuersione. 35 Sulphur cum suo sale & aceto calcinatur & lauatur. 36 Noster Iuppiter & Saturnus sales sunt simul iuncta, ante distillationem. 37 Sulphur in praeparatione plures supra sese pelliculas creat. 38 Sub Marchasitae nomine Geber de lapide philosopho¬ rum loquitur. 39 Uasa putrefactionis, & praeparationis sulphuris, similia sunt & eadem, hoc est, in fundo plana. 40 Artis principia inueniuntur in metallis. 41 Elixir, & lapis Philosophorum, uegetabiles & animales, & minerales sunt. A iii 42 42 Necessarium est, ut inueniatur medicina metallica, quae imperfecta metalla transmutare possit in uerum aurum & argentum. 43 Metalla perfectissime transmutari possunt, unum in alterum. 44 Ars plerunque unicit naturae operationem. 45 In uno solo lapides, toti magisteris huius artis. 46 In generatione metallorum & Elixir, sulphur semini pa¬ terno simile est, Argentum uiuum uero foemineo menstruo. 47 Lapis Philosophorum, habet in se omnem naturalem praeparationem, & totum hoc, quod ad perfectionem requiritur. 48 Elixir, aurum potabile, quinta essentia, & semen, ex eadem materia fiunt. 49 Opinio quorundam: qui Elixir fieri uolebant ex auro communi. 50 Elixir ex auro communi fieri non potest, quia ipsius sulphur iam ad ultimum, permanentemque tincturam peruenit, & ipsius tinctura hoc non excedit, quod sibi necessarium erat. Propterea aurum & completum & determinatum dicitur, neque ( ut maxime necessarium erat ) debite ad primam materiam reduci potest. 51 Humidum radicale, in caeteris metallis aeque uirtuosum, incorruptum & incombustibile est, ut auri. 52 In lapide Philosophorum, aurum & argentum sunt in potentia & uirtute. 53 Per corpora perfecta Geber sulphuris praeparati species intelligit. 54 Aurum Philosophorum, & aurum potabile, sulphur sub tilissimum radicale sunt, quod anima dicitur. 55 Fumus albus, in suo uentre fumum rubrum portans, est uera quinta essentia. 56. Quinta essentia, actu nullam qualitate habet elementalem. 58 Sulphur, mediante igne, dulcerat aquam amaram, 59 Colum nostrum ornari debet Sole nostro & stellis. 40 Nostra quinta essentia, uariis nominibus appellatur: appellatur per niciosorum & ferocium animalium, ut ursi, leonis, & similium. 61 Aquae coagulantes & figentes, duae sulphuris sunt species, Ueneris & Martis nomine designatae. 62 Uitri nomine in ista arte saepe sulphur intelligitur. 63 Differentia est inter coagulationem quintae essentiae, & fixum Elixir. Operantur enim diuersos effectus. 64 In medicina potabili pars animalis habetur. 65 In omni metallo singula Philosophorum metalla continentur. 66 In ista arte necesse est, occultum manifestari, & manife¬ stum occultari. 67 Cum praecipitur, corpora in aquam esse resoluenda: in¬ telliguntur species sulphuris. 68 & Praeter sulphur & argentum uiuum, non sunt alia Philo¬ sophorum metalla. 69 Ars imitatur naturam in multis rebus. 70 Sulphur rubrum, ut uinum, quando calcinatione nigrescit, nigrum nigro nigrius dicitur. 71 A colore nigro ad albedinem, multi & uarii colores ap¬ parent in sulphure. 72 Elixir primo fit nigrum, secundo dealbatur, postea colo¬ rem citrinum assumit, ultimo uero rubrum. 73 Elixir coagulatur in forma oui. 74 Nigredo durat quadraginta dies. 75 Ueteres, sub uelo fabularum poeticarum, occultauerunt hanc artem. 76 Sub fabula Herculis & Anthei, occultauerunt praepa¬ rationem sulphuris. 77 Dixerunt ueteres, Iouem sese conuertisse in pluuiam auream, hac fabula occultantes distillationem auri philosophici. 78 Per Argi oculos, in Pauonis caudam conuersos, significarunt nostrum sulphur, quod de colore in colorem mutatur. 79 Sub Orphei fabula, occultauerunt dulcedinem quintae essentiae, & auri potabilis. 80 Si Empedocli credimus, occultauerunt ueteres totam huius artis praxin, sub fabula Pirrhi & Deucalionis. 81 Sub fabula de Gorgone, qui omnes se conspicientes in lapides conuertebat, occultauerunt fixionem Elixir. 82 Distillationem occultantes dixerunt, louem conuersum in Aquilam, subuolasse cum Ganimede in coelum. 83 Sub fabula Dedali & Icari, putrefactionem & distillationem occultauerunt. 84 Distillationem, auri Philosophorum, occultauerunt, dicentes, ramo aureo exciso, alium statim subnasci similiter aureum. 85 Hanc distillationem occultauerunt etiam, dicedo: Io¬ uem patris sui Saturni genitalia excidisse. 86 Aqua Mercurialis currus est Phaetontis. 86 Per Mineruam armatam, intellexerunt eam aquam di¬ stillatam, quae partem habeat subtilissimi sulphuris, quod sulphur ferrum dicitur. 88 Per Uulcanum, quam Mineruam sequitur, significatur sulphur, quod hanc aquam sequitur, & suum sal in putrefactione. 89 Per nubem spissam, cum qua Iupiter circumdedit losignificatur pellicula in coagulatione Elixir apparens. 90 Pelliculae nigrae, apparentes in calcinatione sulphuris, sunt uela nigra, cum quibus Theseus rediit Athenas. 91 Sub nomine diluuii & generationis animalium, descripserunt distillationem, & generationem sulphuris. 92 Per Martem significarunt nostrum sulphur, & per Iunonem elementum aeris, & interdum elementum terrae. 93 Per Latonam, in Delo insula compressam a loue, significauerunt nostrum cuprum, quod in bocciam positum, Solem & Lunam generat, praeparationem sulphuris occultauerunt, dicentes: Uulcanum propter definitatem deiectum in insulam Lemnon. 94 Atalantos, hoc est aqua nostra uelocissima, & leuissima, cum sulphuribus & coagulatur & firmatur. 95 Boli, quibus Theseus ora Minotauri inuiscauit, sunt sulphuris species In Labyrintho, hoc est, in nostro uase, siue boccia, aquam mercurialem inuiscantes, 96 96 Per Phoenicem, qui semper reuluiscit, intellexerunt multiplicationem Elixir. 97 Sub nomine & fabula Demogorgonis, occultauerunt materiam & praxin huius artis. 98 Chaos ueterum, est noster Saturnus. 99 Elixir ex argento fieri non potest. 100 Elixir fit ex metallis imperfectis. 101metalla imperfecta, media mineralia sunt. 102 Opinio illorum, qui Elixir ex plumbo communi faciebant. 103 Opinio quorundam, Elixir ex stagno faciendum affirmantes. 104 Elixir neque ex stagno neque ex plumbo communi fieri potest, cum sint immunda in radice. 105 Primus ordo praeparationis est, secundus est fixionis, tertius uero multiplicationis Elixir. 106 Ex secibus adustis extrahitur Mercurius noster, cum quo multiplicatio fit. 107 Cuprum, & ferrum commune, in eorum radice pura & munda sunt. 109 Nostri cupri minera sal est, dictum Saturnus. 110 Opinio Elixir fieri non posse ex ferro communi. 111 Ex traditione Gebri, & omnium Philosophorum probatur amplius; Elixir fieri ex ferro communi. 112 Uas distillationis Mercurii, simile esse debet tabulae planae, aut paruae concauitatis. 113 Elixir fit ex ferro communi, quod hoc plus sulphuris fixi habeat prae caeteris metallis, Et quod sui spiritus uirtuosiores sunt, & quod sua terrestreitas ab eo facile separetur, & facile ad materiam primam reducatur, & quod ipsius ferri Mercurius praeparatus, suum sulphur melius a combustione defendat, & quod hoc incompletum sit, & medium minerale, in quo extrema in uirtute continentur, & quod minera sit auri philosophici. 114 Antiqui Philosophi per uaria aenigmata & similitudines significarunt, Elixir ex ferro componi, 115 Ferrum, hominem dixere ueteres, quod habeat animam, corpus & spiritum. 116 Ferrum generatur in terra specialiter per uirtutem stellae polaris. 117 Lapis ille, qui uili precio uenditur, ferrum est, si caeteris metallis comparaueris. 118 Ferrum uegetabile dicitur. 119 Fit Elixir ex lapide uilissimo. 120 Lapis uilissimus Philosophorum uegetabilis, animalis & mineralis est. 121 Elementorum separatio. 122 Ferri spuma, quae a fabris ferrariis abiicitur, uilissimus lapis Philosophorum est. 123 Humidum radicale, metallorum igne non aduritur. 124 Ex scriptis Gebri probatur, spiritus ex calce ferri, sublimandos esse. 125 Calx ferri, ignis uehementia conuersa in naturam Uitri coloris quasi uiridis, aut caelestini obscuri, siue Saphirini obscuri, uirtuosissimus Philosophorum lapis est. 126 Uitrum hoc, humidum radicale ferri est, uariis Philo¬ sophorum sententiis probatur, lapidem, Philosophorum igne non aduri. 127 Ferrum a multa terrestreitate mundificatur, cum in na¬ turam uitri reducitur. 128 Ueteres Philosophi conuertebant uitrum in naturam metallicam. 129 Uitrum est maior lapis uilis, repertus & famosus & c. Dialogus Trimus, Ueram Et Genuinam librorum Gebri sententiam explicans. Demogorgon, Geber. Demo: Salue magni Machumetis sapientis¬ sime nepos. Geber. Saluum te aduenisse gaudeo, Sed quae causa est tam longinqui itineris? Demo: Naturalis & innata cupiditas, in¬ dagandi & cognoscendi profundissima naturae secreta, quae diuina mente ex abditissimis naturae arcanis eruta, per te docte quidem & ingeniose literis tradita sunt, Tanta uero sermonis obscuritate conscripta, ut etiam post grauissimos labores, & singularem studiorum assiduitatem, ad uerum sensum penetrare, & animi tui intentionem colligere haud possim. Quamuis multum temporis, ad uirilem usque aetatem, bona ex parte in his rebus consumpserim, & in euoluendis tuis scriptis fere 35 annos transegerim. Quare iam olim apud me constitutum erat, orbem terrarum mihi peragrandum, ut tandem obueniret uir sapiens, qui hanc diuinam, secretissimamque naturalis Philosophiae partem ita teneret, ut me facile tam profundae cogitationis posset facere participem. Uerum in hac mea peregrinatione infinitos artifices audiebam, temerario ausu affirmantes: se intentionem tuam & uerissimum sensum tuorum scriptorum ad unguem cognouisse, praeter laborem tamen & graue dispendium nihil penitus consecutos, omnem culpam in te reiicientes. Ego uero ex singulari amore erga te, quem semper colui reuerenter, & magnifeci, & famam & honorem tuum defendere non dubitaui, contra impudentissimorum detractatorum futiles ac inanes oblocutiones & morsus. Sciebam enim, te caeteris omnibus, qui hanc subtilissimam secretioris Philosophiae partem aggressi sunt, cum apud ueteres tum recentiores, ab omnibus uerae Philosophiae studiosis praeferri. Inde captus summo desiderio, uisendi te, & coram de hisce rebus disserendi, meum iter ex Italia, huc in Persiam deflexi, maxime, ut apud te impetrarem, ut me in consortium & numerum tuorum discipulorum recipere non recusares. Tantum enim apud me discendi amor & studium praeualuit, ut neque itineris longinquitas, neque tot pericula subeunda, absterrere me posse uiderentur, sed fortiter haec contemnenda putarem. Geber. Petis sane honesta, desideriumque tuum generosi animi certissimum indicium est. Quare non grauabor, te & in discipulorum & amicorum meorum numerum recipere. Feceris autem rem haud ingratam mihi, si eorum rationes, qui uanis oblocutionibus meae aestimationi detrahere student, indicaueris. Demo: Exorta est saepe grauis uerborum concertatio internos, sceleratosque tuae famae & nominis ( detractores, qui te acerbe accusabant & uituperabant, ex scriptis tuis se delusos & deceptos, supplantatosque praedicantes, quod in hanc sententiam, in prooemio libri, summae perfectionis, scripseris: Per Deum, qui secundum hunc librum operatus fuerit, uerum finem huius artis se adinuenisse laetabitur: His uerbis fidentes, maxime adducti sunt, ut neque labori, sumptui, aut tempori parcerent, omnia ut aiunt, ex libri tui instituto operantes, tamen nihil unquam consecutos, praeter grauissimam rerum suarum iacturam, & temporis & laboris dispendium. Et quod grauius ferunt, nominis & famae iacturam fecisse, omnibus ludibrio esse, cum digito, ut in prouerbio est, subnotari, ut minime tuto aut tranquille inter caeteros homines conuersari possint aut audeant. Hac ratione exercrantur, maledicunt, uituperant, & contumeliosis con- uitiis spargendis nullum finem faciunt, falsarium, impostorem, ac hominem uersutum, fallacemque te clamitantes, Cui id unum semper cordi fuerit, ut quamplurimos faceret cum ratione in¬ sanos. Gegeber. Quis, obsecro, adeo diuinus & sapiens inter homines uixit unquam, qui sceleratos & malignos non aliqua ex parte offenderit: Demo: Quid autem dicis, de multis sapientissimis, & uitae quasi inculpatae, qui in eodem errore uersantur? Geber. Scripsimus lib. primo, cap. 7. summae nostrae, Hanc artem in diuina potentia Dei, qui eam subtrahit aut largitur, cui uult, seruari, qui est gloriosus & sublimis, & omni iusticia & bonitate repletus. Adhaec adiecimus quoque in calce, huius libri, hanc artem nos eo artificio tradidisse, ut a nullo intelligi possit, nisi cui diuinitus datum sit, aut a nobis, qui eam tradidimus, in hac edoctus. Demo: Quid opus erat, ea scribere aut publicare, quae a nemine intelligerentur? Geber. In fine, quarti libri, aperte ostendi, me hanc artem tradidisse sermone claro & aperto prudentibus, & huius doctrinae filiis, ut diligentes artifices eam facile comprehendere & intelligere queant. Ignorantes uero admonui, ut eam fugerent, tanquam ipsis noxiam, inimicam & maxime aduersariam, quae facile ad extremam paupertatem summamque miseriam perducat. Si tam fideli ac paternae admonitioni non credunt, uel eam nihili faciunt, inique nos accusant, cum omnis error illorum ignorantiae, & praesumptioni potius imputandus sit. Ergo si ad inopiam & miseriam isti redacti sunt, nostra culpa factum, minime putato. Nam lib. primo, cap. 5. disertis uerbis ostendimus, uili precio ( si artis principia cognouerint, & ea, quae tradidimus, recte intellexerint ) ad perfectionem magisterii peruenire posse. Quid hoc aliud est, quam fideliter commonefacere, ut pecuniam suam custodirent, & non praesumptuosi uane dilapidarent? Ut uero ea, quae tradidimus, recte intelligant, necesse est, sermonem huius doctrinae, non ex nuda litera, sed altiori indagatione considerare, & ad medullam sensus allegorici penetrare, mentemque & intentionem nostram, hinc inde dispensam, & data opera improbis obscuratam, & uelatam, magna industria colligere, ut tandem ad ueram cognitionem principiorum naturae & artis perueniant. Demo: Si tua scripta recte intelligo, naturae principia, huius artis quoque principia sunt. Scribis enim cap. 9. quarti lib. te post determinationem principiorum naturalium, etiam de principiis huius artis uerba facturum, & particulatim loquendo, de naturalibus metallorum principiis. Cap. 12. lib. primi, dicis, principia naturalia, in opere naturae spiritus esse foetentes, & uiuam aquam, quam etiam siccam aquam nominari concedis. Haec eadem uerba repetuntur ultimo cap. lib. inuestigationis magisterii, quo loco concludis, lapidem nostrum esse spiritus foetentes, & aquam uiuam, quam etiam aquam siccam recte dixerimus. Ergo quum principia naturalia metallorum, etiam artis principia sint, neminem puto ambigere, ex recta cognitione principiorum naturalium, etiam artis principia posse inueniri. Quare rogo, ut certo ordine mihi naturalia principia demonstrare uelis, ut huius magisterii principia, mihi quoque fiant manifesta. Geber. Et hoc requirit maxime doctrinae ordo, Propterea scripsimus in prooemio, primi libri, eos, qui principia naturalia in seipsis ignorauerint, multum remotos esse ab arte nostra, cum ueram radicem non habeant, supra quam intentionem suam fundare possint. Et eodem libro, cap. 3, scripsimus, eum, qui non habuerit ingenium naturale, & animum, ingeniose & subtiliter perscrutantem principia naturalia, & naturae fundamenta, & artificia, quae naturam assequi possint, in suae actionis proprietatibus, non inuenturum huius preciosissimae artis & magisterii ueram radicem. Dlligenter igitur considerandum, principiorum naturalium metallorum, tres esse differentias. Sunt enim, quaedam remotissima, alia remota, & media mineralia, & tertia differentia immediatorum. Demo: Distincte hanc triplicem principiorum differentiam explica, ut omnem naturae ordinem, procreandis siue generandis metallis exquisite comprehendam, & naturam artificio aliqua in parte imitari possim. Geber. Tametsi remotissima metallorum principia & radices ( secundum operationem Hermetis ) quatuor elementa creduntur, attamen cum denominatio ex praedominante fiat, minime dubitandum est, terram, aquae commixtam, uerum principium & fundamentum esse omnium mineralium, idem affirmante Aristotele 4. Metheororum, qui tradidit, Metalla, quae liquescunt aut funduntur igne, originem habere ex terra & aqua, quod 3. Metheo, libro quoque confirmat: In hac sententia sequuntur Aristotelem, Auicenna, Albertus & S. Thomas, in libris mineralium & Metheororum. Demo. Admodum desidero intelligere iam & cognoscere, quo pacto terra aquae commixta, in metallum transmutari aut conuerti possit. Geber. Sol & omnes stellae cum fixae tum erraticae, lumine a Sole mutuato, terram assidue percalefaciunt, supra, infra, interius & exterius, circulari ipsorum motu, radiorum reuerberatione & subtilitate, praepotenteque ui penetrandi. Quum uero omnis res combusta siue excocta facile corrumpatur & transmutetur, & corruptio unius, alterius generatio sit, necesse est, terram, aquae commixtam, & longo tempore sic exustam & inde transmutatam, tandem conuerti in aliam naturam terream. Ita uidemus, ligna & lapides, fortiter exusta, in cinerem & calcem con¬ uerti. Demo: Terra, sic exusta, in quam naturam terream trans¬ mutatur. Geber. Conuertitur in terrae speciem, aliquid substantiae salis aut aluminis in se habens. Id enim experientia docemur, Percipimus enim cineres, calcem, sudorem, urinam, & maris aquam, Sole excoctam, salsedinem in se continere. Propterea diximus in principio testamenti, ex omni re adusta posse fieri sal. Demo: Quo nomine appellatur uulgo istud tuum sal, in hac terra, sic exusta, occultatum? Geber. Uitriolum uulgo dicitur. Demo: Oho, generantur igitur metalla ex uitriolo? rum fit generatio. Demo: Quomodo approbas hoc, ut tibi fidem habeam? Geber. Certum est, omnem rem in id resolui, ex quo composita est. Quare si metalla in ipsorum priorem materiam resoluere nosti, haud dubie reducentur in uitriolum, quod etiam aquam siccam uocari diximus. Propterea in lib. inuestigationis, cap. de uitriolo, certo affirmauimus, a diuersis metallis, diuersas uitrioli species separari posse, nobis maxime usui futuras, & in operatione huius artis summe necessarias. Illud idem confirmauimus lib. 3. cap. 7. Demo. Mihi uidetur ( ut ingenue fatear, quod sentio ) in tuis uerbis haud paruam esse contradictionem. Geber. Quam mihi contradictionem narras? Demo; Multis locis tradidisti, & scriptis tuis affirmasti, sulphur & argentum uiuum omnium metallorum uera esse naturalia principia, quod nunc uitriolo tribuis, hoc facit me non parum suspiciosum. Geber. Argentum uiuum & sulphur, non esse metallorum prima principia, sufficienter probauimus, cap. 12. lib. 1. Eum locum si recte intelligis, cognosces, me manifeste tradidisse, haec in sua natura minime uera principia metallorum, sed aliud quiddam, quod sequitur ex alteratione substantiae, eorum in radice naturali ad substantiam terream. Demo; Obscurus est hic sermo: non intelligo. Geber. Meministi haud dubie, me dixisse iam, terram, aquae commixtam, radicem esse, & fundamentum omnium metallorum? Demo: Memini. Geber. Haec autem eorum alteratio, in substantiam terream, minime fit in ipsa essentia, aut substantia sulphuris, aut argenti uiui communis, Sed in ipsorum radice, scilicet in terra, aquae commixta, per calorem mineralem & coelestem decocta & transmutata, ut satis aperte ostendimus. Demo: Nunc, si libet, etiam de mediis mineralibus, & principiis remotis pauca refer. Geber. Medium minerale, ex quo omnia metalla & argentum uiuum, & Marchasita & Antimonium generantur, est illud ipsum uitriolum, quod in terra, aquae commixta, siue decocta & exusta, occultatum esse diximus. Et cum metalla reduci debent in ipsorum materiam primam, hoc est: Quanto propius ad naturam metallicam accedere possunt, ad naturam uitrioli & sulphuris reducenda sunt. Demo. Quare ex isto uitriolo metalla magis generantur, quam ex alio sulphure aut alumine? Geber. Quia magis sulphureum est, & ad metalli naturam propius accedit. Ex coelesti influxu, ipsius uirtus quoque habilior & promptior est, ut conuertatur in metallum, consentiente & promouente loco minerali: sulphure & calore sufficiente. Demo: Quem mihi locum mineralem narras? Geber. Saxum, in quo uirtus mineralis indurandi & fixandi continetur. Demo: Quae est haec uirtus mineralis? andi metalla, occultata in certo sulphure loto, & sicut argentum lucido. Demo: Nullum sulphur, quod lotum & lucidum fit, ego noui. Geber. Animaduertisti ne aliquando, arenae & saxis, quae ex terra eruuntur, quasdam lucentes aquamulas intermixtas esse, argento similes? Demo. Animaduerti saepius, sed credebam, substantiam esse argenti. Geber. Erras: Sulphur est natura lotum, decoctumque, & pro parte fixum, habens in se naturam, splendorem & fusionem metallicam, sine hoc metalla generari nullo modo queunt. Ubicunque uero in copia abundauerit, ibi generantur metalla, idem testante Alberto de Metheo: Demo: Nascitur igitur uitriolum inter saxa? Geber: Minime, sed in terra. Demo: Quomodo intrabit igitur saxa, ut ibidem inueniat dictum sulphur lotum? Geber. Montes metalliferi, in profundo non sunt petrosi, quemadmodum in superficie. Quare metallici cum fodiendo terram & alumen inueniunt, scilicet uitriolum, non descendunt altius, sed eas mineras, siue metalli uenas relinquunt. Sciunt enim, ibi metalla deficere. Idem asserit Plinius lib. 33. Accidit tamen, ut aliquando haud longe ab eiusmodi uenis, siue mineris desicientibus, aliae, quae metallum habeant, reperiantur. Cum uero ex naturae operationibus ( quemadmodum lib. 2. cap. 15. aperte monstrauimus ) sufficienter probare possimus, solum modo eas res, quae naturam salis & aluminis habent, & similium: solubiles esse, Manifestum erit, etiam nostrum hoc uitriolum, per caloris subterranei uirtutem solui posse, quod solutum duplicem fumum exalat ( ut lib. 1. cap. 12. dixi. ) Quia calor commixtibilis est, & fortissime unit, ligat & compingit in simul subtile terreum, & humidum aqueum inuicem digesta. Calor uero coelestis, pro sua natura humidum aqueum subtile attrahendo, subtilis terrei etiam aliquid abducit. Quod Aristoteles lib. 5. Metheororum his uerbis affirmauit, cum dicit: quod uapor humidus includens, & uapor siccus inclusus, simul sursum eleuantur. Id enim accidit, ut Galenus & Auicenna affirmant, per calorem eleuantem unum atque alterum uaporem, Quia semper commixtibilis est, & motum causat unius essentiae in essentiam alterius, Isti duo fumi siue uapores a Philosophis sulphur & argentum uiuum nuncupantur. Cum uauor terreus, subtilis, unctuosus, & aliquantulum digestus, sit materia essentialis sulphuris, quamuis nos eum Arsenici nomine appellauerimus. Humidum uero aqueum uiscosum, & terreo subtili commixtum, materia proxima fit argenti uiui, hoc affirmante Aiberto lib 3. de mineralibus, cap. 4. Demo: Confluunt igitur in metallorum generatione duae sulphuris species, scilicet sulphur ex uitriolo resolutum, & illud, quod sulphur lotum dicis, inuentum in saxis & loco minerali? Geber. Cap. 12. lib. 1. ad calcem diximus: naturalia metallorum principia tria esse, sulphur, arsenicum & argentum uiuum. De his duabus sulphuris speciebus locutus est Auicenna, in lib. de mineralibus atramenti nomine, dicens, Atramenta composita esse ex sale, sulphure & petra, & c. Quemadmodum uero uitriolo communi pannum tingitur, ita similitudine quadam hae duae sulphuris species, lumen & tinctura sunt metallorum. Quare nihil erraueris, modo uitriola, siue atramenta nuncupaueris. Haec causa est, quod supra diximus, ex metallis imperfectis, diuersas uitrioli species extrahi posse, nobis quidem cum utiles tum necessarias. Sulphur, quod in petra generatur, ex sulphure & petra compositum est, sed istud, quod ex uitriolo resoluitur, compositum est ex sale & sulphure, & in isto latet uirtus mineralis, quorundam corporum liquabilium, quae ex eiusmodi sulphure generantur. Sulphur autem in petra generatum non soluitur, quia naturam salis non habet. Sed salsedo cum ipso sulphure soluitur simul, quae inclusa est in profundo ipsius salis, & postea per decoctionem coagulatur. Hae uero sulphuris metallici species, iam receperunt uirtutem mineralem, generandi metalla, in quibusdam corporibus metallicis, specialiter uero in uno, in quo compraehenderunt uirtutem ferream, & uirtutem aeream, quamuis interdum etiam auri & argenti naturam acquirant, & aliquando aurum aut argentum dicuntur. Quod uero in petra natum est, in suo metallo repperit uirtutem ferream, & ante lotionem rubrum est, siue croceum, ferri proprietatem habens, & ferrum dicitur. Illud uero in uitriolo aut sale potius inclusum, ante praeparationem uiride est, ut uitriolum commune, Et in metallo acquisiuit uirtutem aeream, & aeris proprietatem, quare aes appellatur, & Uenus & uiride aeris. Hae duae sulphuris species, artificio ex metallis extrahi possunt. Cum uero istud sulphur, ferrum dictum, in praeparatione, ut argentum, dealbetur, & omni unctuositate adustiua priuetur, propterea Auicenna hoc aptissimum putauit, quod conuertatur in suum argentum uiuum. Cum uero uiride sulphur per praeparationem purum & clarum reddatur cum rubedine, & in ipso sit uirtus ignea, non adurens, hoc putauit aptissimum Chymistis faciendo auro, & aurum appellatur. Demo: Audire gestio, quonam pacto duplex hic uapor & lapides & petras penetrare possit? Geber. Hae duae uaporosae exhalationes, calore coelesti attractae, cum locum terrestrem, siue apertum inuenerint, unde metas aut stellas cadentes, & circulos apparentes circa Solem & Lunam. aut in arcum coelestem, aut in uentos, tonitrua, fulgura, nubes, nebulas, grandinem, niues, pruinam, rubiginem & huiusmodi in aere apparentia, ut Aristoteles in Metheo: tradidit, & omnes caeteri Philosophi contestati sunt. Si autem locus fuerit angustus, & constrictus adeo, ut neque calori naturali aut duplici fumo ullus pateat exitus, tunc hae duae uaporosae exhalationes, siue duplex fumus incrassescere & multiplicari incipiunt, inque loco minerali disperguntur, per rimulas ubique exitum quaerentes, ut Albertus tradidit in lib. Mine: Isti uapores, sic inclusi, in locis petrosis media mineralia dicuntur, siue materia remota metallorum, ut S. Thomas tradidit in fine 3. lib. Metheororum. Demo: Restat nunc, ut etiam de immediatis principiis tuam sententiam mihi aperias, quomodo hi duo uapores, in peam penetrantes, in metallum conuertantur? Geber. Cum isti uapores, saxum penetrando, sulphur lotum non inuenerint, maculatur saxum diuersis coloribus, & nullum ibi generatur metallum. Si autem hic fumus, siue uapor, in aliquam partem saxi ceciderit, altiusque non poterit descendere in locum alium, firmatur ibi, & facit puteum aquae, qui nunquam exsiccabitur. Si uero hic uapor, siue fumus cadat in terram rubram, conuertitur ibi in argentum uiuum commune. Sic autem saxa penetrando, si sulphur lotum inueniat, quasi fixum ipsum dissoluit, & hoc illi permiscet. Propterea dixi lib. 1. cap. 12. aquam, quae per terrae meatus fluit, inuenire substantiam disso¬ lubilem substantiae terreae, scilicet sulphur lotum, quod terrae pinguedo est, ipsumque dissoluit, & se uniformiter illi coniungit, ut ex ambobus fiat una substantia naturalis, haec commixta per successiuam decoctionem in minera inspissatur & induratur, & fit metallum. Si autem contingat interdum, me aliorum opiniones reprehendere, repraehendo eas simplici litera. Saepe enim id praeposuimus, quod postponi debebat. Demo: Si omnia metalla ex sulphure & uitriolo generantur, per longam decoctionem transmutata in aliam substantiam sulphuris & argenti uiui, Unde ergo tam diuersa eorum uageber. Ex diuersitate loci mineralis, & accidentium, quae primae materiae minerali superueniunt, & adhuc ex diuersitate sulphuris loti & calore diuerso, qui uariis modis digerit materiam metallicam. Demo: Possunt ne accidentiae haec superuenientia remoueri: Geber. Omnia accidentia primae materiae metallicae superuenientia, artificio separari possunt, ut manifeste ostendi in proemio libri inuestigationis, cap. de praeparatione aceti acer¬ rimi, & in fine praedicti libri. Dico praeterea, etiam partes indigestas posse digeri. Demo: Haec quantum ad declarationem principiorum naturalium, mihi sufficiunt. Nunc de principiis artis agendum, quomodo naturae principia, etiam artis principia sint, & quo pacto ars naturam imitari possit? Geber. Lib. 1. cap. 5 dixi, oportere artificem cognosce- re principia huius artis, & radices principales, quae ex substanttia operis pars sunt. Qui enim principia non nouit, finem non assequetur. Ergo scias, eas transmutationes & generationes, quas natura facit mediante semine aliquo, hanc eandem & artificio interueniente aliquo semine fieri posse. Quod S. Thomas quoque affirmat in 3. lib. metheo: dicendo Alchimistas per iam dicta naturalia principia, hoc est, per sulphur & argentum uiuum, ueram metallorum generationem posse facere. Cum igitur natura habeat suum proprium naturale semen praedictum, in metallorum generatione naturae apte & prope accedentis, ut in metalli naturam conuertatur, necesse erit ad praeparationem Elixir, quod metallum est, caetera omnia in perfectione superans, hoc fieri mediante aliquo semine naturali proprio, sine quo solus Deus, naturae creator, aliquid generare potest, ut ex lapi¬ de panem, ex costa uiri mulierem. Demo: Omnium Philosophorum opinio est, quatuor elementa omnium rerum mixtarum esse principia. Ad hanc opinionem tu quoque accedis lib. 1. cap. 6. dicendo diuersam praeparationem metallorum, causam esse diuersitatis specierum, Ergo in omni re elementata & artis & naturae principia sunt, & ex omni re accipi possunt? Geber. Si me recte capis, dico elementa, lapidis Philosophorum, non esse remotissima elementa, nec eadem cum elementis caeterarum rerum. Sunt enim haec elementa, lapidis Philosophorum, alterata & transmutata a sua prima natura, & naturam & proprietatem acceperunt propinquam, ut iam in metallum transmutari possint, quod caeterarum rerum elementis minime conuenit. Demo: Accipiam igitur uitriolum commune, quod naturale semen est metallorum, & per distillationem extraham duplicem illum fumum, quem temperato igne conuertam in substantiam sulphuris & argenti uiui, & hoc pacto imitabor naturam. Geber. Uitriolum hoc, principium est, ab arte remotum. Scripsi autem lib. 1. cap. 8. nos non posse naturam imitari in suis principiis. & lib. 3. cap. 2. in fine ostendi, naturam in sulphure, arsenico & mercurio minime imitabilem, hoc est, nos ea minime fugere, aut etiam dissimulare, quae per naturam generantur, neque eo modo ad perfectionem perducere posse. Cum enim hi fumi subtilissimi sint a natura, calore temperato inducuntur ad perfectionem in mille annis. Nos autem uehementi calore cupientes tempus adeo longum abbreuiare, omnia resol¬ uuntur in fumum. Demo: Demo: Dubium me reddis, & plane incertum. Geber. Quamobrem? Demo: Prius admonuisti, ut ad compositionem Elixir acciperemus semen naturae. Nunc uero negas, uitriolum accipiendum esse, cum tamen naturae semen sit. Quare si forte aliud semen aut uitriolum fuerit propinquius arti, per quod artificio naturam imitari possimus in compositione, id nobis Elixir ostende, Geber. Sine dubio aliud est. Demo: Ubi inueniam hoc? Geber. Ubi a natura positum est. Demo; Hoc sciebam. Sed quo collocauit ipsum natura? inueniam forte in re uegetabili? Geber. Cap. 11. lib. primi, dixi: inter diuersas opiniones eorum, qui artem esse supponunt, quosdam affirmasse, in omnibus rebus uegetabilibus hanc artem inueniri & possibilem esse, ipsis uero nequaquam. Quare citius labore deficient, quam ut possibile sit, opus perficere. Demo: Ergo inueniuntur in re animata? Geber. Arnoldus in lib. perfecti magisterii, de rebus uegetabilibus & animatis disserens, inquit: Istae res cum sint totaliter & omnino remotae a natura metallorum, impossibile est, ex his posse generari metalla. Philosophi, autem hanc artem in re aliqua uegetabili & animata, aut eorum, quae ab his sumuntur, proponentes locuti sunt per rerum similitudines. Cum enim hec naturae principia non sunt, nequaquam artis erunt principia, Hic error plures decepit. Elixir enim cum fit naturae metallicae, sine dubio ex metalli semine procreatur. Praeterea cum maxime requiratur, ut metallis adunetur, necesse est, ut petallis in substantia simile sit, cum tantummodo res sibi similes, firmiter adunentur, & fortiter coniungantur. Demo: Accipiam igitur sulphur & argentum uiuum, a natura generata? Geber. Supra monui, haec non esse principia naturae, Quare nec artis principia erunt. Et quod maius est, artificium haec non poterit ullo modo fixa reddere, ut in unam substantiam auri uel argenti adunentur, cum ad hoc requiratur maxime certa & infallibilis mensura, & debita inspissantis proportio, calorisque exquisita aequatio, quae omnia nobis ignota sunt, ut primo lib. cap. 8. manifeste ostendimus. Demo: Accipiam igitur sulphur solum, cum lib. I. cap. 13. aperte dicas, eum qui nouerit in praeparatione commiscere & amicare hoc corporibus, hunc maximum naturae secretum tenere, ipsumque iam uiam ingressum aliquam perfectionis, cum multae sint uiae, quae tamen omnes ad eandem intentionem deducant. Eodem loco Deum testaris, hoc illuminari omnia: corpus, & lumen, & tincturam esse. Praeterea eodem lib. de radicibus, de ista aqua rubea uerba faciens exclamas, hanc lucernas accendere & illuminare domos ( hoc est corpora metallica ) & maximas opes dare. Geber. Quamuis nostrum sulphur, principale semen sit, & principium metallorum, & Elixir, nihilominus quemadmodum pater mediante suo semine, non generat liberos in seipso, sed in altero, scilicet in sanguine menstruo. Sic etiam nostrum sulphur non generat neque metallum neque Elixir in seipso, sed in suo argento uiuo, seu in alio metallo. Notabis igitur, Elixir duo bus modis fieri posse, scilicet, distillatione, solutione & coagulatione materiae, Et absque distillatione, solutione & coagulatione, idem affirmante S. Thoma in fine 3. lib. metheo: Quantum uero ad secundum modum pertinere uidetur, dico eum artificem, qui sulphur ita praeparare nouerit, ut possit penetrare corpora, & illis coniungi, tenere iam maximum naturae secretum, & uiam perfectionis ingressum. Praeterea in quodam cap. accurtatorio dixi, hoc opus abbreuiatum perfici 20. diebus, & in hoc opere duos lapides fore necessarios ( hoc est duo metalla, unum ex quo extrahatur sulphur, quasi fixum & alteratum, cui per fusionem commisceatur dictum sulphur praeparatum. Dicendo autem hoc opus persolui, uiginti dierum space, intelligendum post praeparationem Conlphuris, quae ad tres menses protrahitur, opus incipiendum esse. Propterea in iam dicto capite accurtatorio, omnem efficaciam huius operis in purgatione lapidis a sua unctuositate & spurcitate collocauimus. Signum uero quomodo depraehendas sulphur, iam fere praeparatum, loco iam citato admonuimus, dicendo: Cum uideris oleum ferri supra aquam, tanto candore splendescens, ut oculos perstringat, tunc ipsum congregabis. Hoc enim quod ita collectum fuerit, omne opus facit & per se coagulabitur. Memini huius sulphuris in libro testamenti sub Martis nomine, dicendo; si hunc noueris perducere ad albedinem & mollitiem argenti, firmabitur & figetur in omni iudicio siue examine, & cum leuiter & sine adiutorio alicuius rei Mars funditur, habes desideraturus. De isto Marte uerba faciens lib. primo, cap. ultimo, dixi: Cum funditur sine se funditur une argento uiuo ) Soli & Lunae coniungitur, neque facile aut citra industriam ab his separatur. Si tamen per ueheredditur fixus cum ipsis, & inde nullo artificio separari poterit, nisi natura fixionis mutata, imperfectam autem fixionem per calcinationem & praeparationem acquisiuit. Natura uero ipsius fixionis mutatur per solutionem, in aqua mercuriali, quum Elixir nouem mensibus compleatur. Cum uero non alteratus ipsis coniungitur ( hoc est, cum in principio Soli aut Lunae coniungitur ) neque decoctum, transmutatumque in natura sua, neque colorem mutat, neque tingit metallum sibi coniunctum, sed in quanticorporum siue argenti uiui, substantiam esse sulphuris & arsenici, quia propter terrestreitatem & bonam substantiam non impediuntur ab ingressu in corpora, quae perfecta fit fusione bona, & per ipsorum subtilitatem non remouetur impressio, facile per fugam. Igitur ipsorum substantia mediocris, causa non est perfectionis corporum, siue argenti uiui, nisi reddantur magis fixa. Nam quantumuis impressio in ipsa corpora, non facile remoueatur, tamen nisi ultima fixione figatur, perpetuo non permanebunt firmiter stabilitata. De isto sulphure & arsenico locutus sum sub nomine Martis & Ueneris, cap. 8. tertii lib. dicens: fixionem ipsorum substantiam proximam esse firmae fixioni, tamen non firmam neque perpetuamesse. De huius sulphuris prae- paratione, alio loco agemus copiosius. Demo: Si recte memini, reprobasti eorum operationem, lib. t. cap. 10. qui spiritus in corporibus figebant. Geber. Dixi, hoc tentatum a quibusdam, sine praeparatione spirituum, & tandem desperasse in opere. Idem monui in principio cap. supradicti. Demo: Intelligo, me non satis capacem, ut haec compraehendam. Quare dimittam sulphur, & accipiam argentum uiuum, tanquam substantiam omnium metallorum, ex quo omnia metalla, mediante uirtute sulphuris procreantur. Cum enim in seipso suum sulphur habeat, cum quo coaguletur, sufficit ad compositionem Elixir, dicente Hermete, omnia in mercurio inueniri, quae a sapientibus requirantur, uidelicet, corpus, anima, spiritus & tinctura. Idem affirmauimus in lib. 4, cap. 10. dicendo: medicinam, argentum uiuum coagulans, in ipso mercurio esse. Sufficit ergo solus Mercurius ad compositionem Elixir, ut dixi mus: Cum nulla res in natura adeo mercurio conueniat, ut illa, quae in ipso mercurio continetur. Scribis etiam lib. 2. cap. 16. argentum uiuum suas partes sulphuris habere in se, natura sibi coniunctas & unitas. Praeterea appellas eum optimum & persectum artificem, qui ex solo argento uiuo nouerit facere Elixir, cum in hoc natura ab arte superetur. Geber. Lib. 1. cap. 16. scripsimus: mercurium a quibusdam igne temperato coniunctum. Cum uero putarent, ipsum iam coagulatum, inuenerunt eum crudum & currentem, ut prius hac ratione stupefacti, dixerunt artem esse uanam, & minime ueram. Demo: cupio audire causam erroris. Geber. Cum argentum uiuum, duplex ille fumus sit, siue uapor exhalans, quem natura neque coagulare neque fixum reddere potuit, cum non haberet sulphur illud lotum non adurens, quod ipsius mercurii propria medicina coagulatum est & fixio, multo minus artificio reddetur fixus per se, absque illo, uel simili sulphure & medicina. Eadem est sententia Alberti lib. 4. methe: tractatu 3. cap. 2. qui argentum uiuum in operibus Alchemiae desiccari dicit per multam adustionem & commixtionem cum sulphure, non penitus colorem, quod in operatione Elixir intelligendum. Demo: Quid de illis sentiendum, qui mercurium rectis herbis nouerunt reddere fixum? Geber. Istis responsum uolo, quod lib. 2. cap. 17. dixi: scilicet, medicinam, quae mercurium coagulare possit, & in profundo ipsi commisceri, sumendum esse ex rebus, ipsi conuenientibus. Haec sunt omnia corpora, scilicet, sulphur & arsenicum. Haec enim corpora & spiritus Philosophorum dicuntur. Et paulo inferius dixi, ex quacunque re ipsius medicina sumatur, eam debere subtilissimae substantiae esse, & purissimae, quae mercurio facile adhaerescat, facilis liquefactionis, ut aqua fixa in pugna ignis. Hoc enim coagulabit ipsum, ut conuertat in naturam solarem uel lunarem. Compraehendis igitur ex supradictis rationibus, nostrum argentum uiuum, non esse argenturm uiuum, sed sal in similitudine uerae calcis communis, quia argentum uiuum, siue mercurius metallorum per calcinationem & reductionem conuertitur in sal, ut manifeste apparet per totum librum testamenti. Hoc uero sal commune, proprietates nostri mercurii habet, quas multis in locis tribuimus communi mercurio, siue argento uiuo communi, scilicet, ut habeat multum uiscositatis, & alia plura, quae suo loco longius prosequemur. De isto nostro mercurio locutus sum lib. 2. cap. 16. dicens: ipsum habere suas partes sulphuris, sibi naturaliter commixtas plus uel minus, quae artificio ab ipso remoueri possint. Praeterea dixi lib. 3. cap. 7. in corporibus metallicis duas esse sulphureitates, quarum una in profunditate mercurio est inclusa, a principio suae commixtionis, altera uero accidentalis est, siue superueniens. Habet autem bonam quantitatem superuenientis siue accidentalis sulphureitatis, & haec quasi fixa est, & diligenti labore haud facile tamen ab ipso remoueri potest, Eius uero, quae in ipsius profunditate inclusa est. paruam habet quantitatem, & hoc remoueri non potest, nisi prius per distillationem corrupta prima substantantia argenti uiui. Istis duabus sulphureitatibus, coagulatur & fixus redditur mercurius, iam praeparatus. Propterea dicimus: Elixir ex solo mercurio fieri posse, hoc est, suis sulphuribus commixtum. Haec autem intelliguntur quoque de multiplicatione Elixir, quae solo mercurio fit. Demo: Si Elixir ex solo mercurio fieri potest, propterea quod suum sulphur in se habeat, ego eadem ratione ex solo arsenico, quod ex sulphure & mercurio compositum est, ipsum parabo, Alberto dicente lib. 4. mineralium cap. 1. Nos obseruare debere, certum calidum siccum, frigido humido in eadem complexione coniunctum esse, quae Hermophrodita dicitur, ut uidere licet in plantis, quae in omni parte impraegnatae sunt. Loquitur autem de nostro sulphure, quod naturam Hermophroditae habet, & ex duobus nominibus compositum est, mercurii filium fignificans cum Uenere. Est enim hoc sulphur arsenicum dictum, ex mercurio & sulphure Ueneris & aeris nomine appellato compositum. Poterit ergo ex seipso generare Elixir. Geber. Generatim loquendo de Hermophroditis, dico: nec ipsos per se generare posse absque semine aut materia extrinseca. Sunt etiam, qui dicunt: Deum, in principio Adam & masculum & foeminam creasse. Cum uero in seipso non posset generare, ab eo foeminam separatam, postea uero per coniunctionem generasse. Plato simile quidpiam fabulatur de Androgone, qui dependebat a Luna, partem habens Solis & terrae, hoc est, dependebat a nostro sale, Saturnus dicto: & a Luna, quae ante distillationem participabat cum Sole & terra. Simile euenii nostro arsenico: Hoc enim quantumcunque participet de natu- ra sulphuris & mercurii, nihilominus cum subtilia & tenera sint & ualde debilia, non sufficiunt generationi metallorum aut Elixir sine adiutorio alterius sulphuris & mercurii, ab hoc diuersi & separati. Propterea scripsi lib. 7. cap. 14. Arsenicum, mate- riam esse subtilem, cum oleum fit, de quo locutus sum lib. 2. cap. 12. & corpus debile sit, cuius mentionem feci cap. 11. praedicti libri. In secunda causa, siue ratione descensionis sulphuri simile est, cum sit subtilissima & maxime fixa pars sulphuris. In hoc tamen a sulphure differt, maximeque diuersum est, quod arsenicum sit facilis tinctura cum albedini tum rubedini. Et uolebam in eo loco ostendere, ipsum ex sulphure & mercurio compositum esse. Quamuis enim haec tingendi facultas facilis sit, inutilis tamen est, & parum firma. Itidem locuti sumus de arsenico, sub nomine Ueneris cap. 2. libri primi, hoc appellando, medium inter Solem & Lunam: intelligo inter sulphur & mercurium, quia de uno & altero participat. Raymundus in libro ait: cuius titulus est Apertorii, de arsenico uerba faciens, dixit: animam participare cum natura, corpore & spiritu, hoc est, sulphure & argento uiuo, per quam participationem, potestatem acquisiuit, haec colligandi inuicem. Sulphur autem in rubedinem facile tingit, in albedinem uero difficulter. De hoc sulphure sub Martis nomine itidem locuti sumus lib. 1. cap. 10. ipsum appellantes, tincturam facilem rubedinis, albedinis uero bonae difficilem, Ut aperte ostenderemus, tincturam rubeam, quae in sulphure facile apparet, in putrefactione utilem non esse, sed noxiam potius. Quod uero sub rubedine albedo lateat, ut in lib. testamenti monuimus, ad quam albedinem per longam sublimationem & lotionem perueniatur, propterea tincturam difficilem appellauimus. Moricinus dicit, nostram Latonam, quantumcunque rubra sit, inutilem esse, nisi rubedinem albedo consequatur: hoc est, nisi rubedo in albedinem confertur. Scripsimus & nos supradicto cap. de arsenico: duo arsenici genera esse & sulphuris, scilicet, citrinum & rubrum. Cum igitur arsenicum ignis expressione distillatur cum aqua mercuriali, rubrum est, Aqua uero alba, huic ambo simul iuncta colorem efficiunt citrinum Haec omnia confirmat senior Philosophus, cum dicit: Philosophos ueteres animam & spiritum, qui ex hac commixtione exurgit, arsenicum rubrum, & citrinum appellasse, per rubrum intelligentes, animam tingentem. Similiter uocabant hanc aquam hoc est, sulphur rubeum, & spiritum arsenicum citrinum. Quia spiritus animam dealbat, & eam suo colore inficit. Et uocabunt hanc animam, aes, & hoc est fumus grauis. Et nos diximus lib., 1. cap. 21. Uenerem tingi colore citrino a tutia, hoc est, fimo illo albo. Similiter & sulphur rubrum & citrinum est, Rubrum autem post putrefactionem materiae, Cum autem sub mercurio albo coniungitur, citrinum efficitur. Est enim citrinus color, determinata proportio rubei & albi. Propterea Tutia, quae fumus albus est, nostri mercurii albi, colore citrino ipsum corpus rubrum inficit, uidelicet, nostrum aes, ut lib 3. cap. 3. satis aperte ostendimus, & cap. 4. eiusdem libri dixi, illud, quod a corporibus metallicis sublimatur ignitione forti, ut quod ex ipsis subtilissimum fuerit ascendat, hoc est, fumus albus cum sulphure, aurum uocato, & arsenicum ipsum esse coloris citrinissimi, & cum arsenicum fixum redditur simul cum sulphure ( hoc est lento igne in ultima decoctione ) Sublimatio uero amborum melior est, ex calce istius metalli, quod indicabimus. Quamuis uero & sulphur & arsenicum, medicina sit perfectiua nostri mercurii, nihilominus sine ipso Elixir fieri non potest, hoc est, sine commixtione cum corporibus. Cum uero sulphur post lotionem, aquamosum, & in corpus reductum, tandem & fragile fuerit, praeparatum est. Demo: Sulphur arsenicum & mercurius cum fixa redduntur, non funduntur, neque corpora penetrare possunt, quia iam terrea facta sunt. Si uero non reddantur fixa, spiritus ipsum ab igne distinguunt, ergo ex his Elixir fieri non potest. Geber. Haec est una ex rationibus quorundam, qui in huius artis praxi parum exercitati sunt. Horum memini, lib. I. cap. 10. incremento eos, cum huius rei paruam habeant noticiam, etiam operationem hanc minime absoluere posse, sed tuis rationibus fortiter insistentes, in uitium cadere, malae con- selquentiae, propter insufficientiam. Demo: Logicum illum sermonem non assequor. Geber. Uitium consequentiae committitur, cum a superiori ad inferius arguimus alurmatiue, non enim recte concluseris, fixum esse, ergo terreum, nam hic arguendi modus, uitiosus est propter insufficientiam. Possumus enim spiritus reddere fixos, ut nequaquam in naturam terream conuertantur, & fundantur, & in corpora penetrare possint. Et quantum ad sulphur pertinet, manifestum est, ex libri primi capite 10 & 13. itidem ex lib. 2, cap. 12. & 18. & lib. 3. cap. 1. & 6. de mercurio disserendo, lib. 3. cap. 6. dixi etiam, hunc posse fixum fieri, ut tamen in terrestreitatem minime conuertatur, cum etiam per eiusmodi transmutationem, in terrestreitatem figi possit, cum per festinam & breuem fixionem, quae per praecipitationem fit, siue distillationem figatur, & in terram transmutetur, in fecibus adustis, remanentibus in fundo uasis siue bocciae. Et haec est transmutatio festina, primae formae mercurialis, quae in sex horarum spacio perficitur. Terrestreitate uero remota, per lotionem coniungit se, & unitur caeteris spiritibus praeparatis. Positus uero in suo uase, ad ignem lentum, uapores ab eo saepius successiue, siue sensim ostendunt. Hac uero longa & tarda confirmatione & fixione, fusionem metallicam non perdit, neque in terram conuertitur. Lib. 2. cap. 6. diximus: hunc mercurium duas possidere humiditates unam, quae ab eo remoueri possit ignis uiolentia, hoc est, per distillationem, per ignis expressionem, & hoc, quod in fundo uasis remanebit, non funditur, fixum enim iam & terreum est. Terrestreitate uero per lotionem remota, altera humiditatis, in ipso remanens, suo igne remouetur, scilicet, igne lento, qualis conuenit ultimae fixioni spirituum. Quantum uero ad praeparationem & fixionem aliarum rerum, naturae terreae pertinet, figuntur corpora metallica, per calcinationem, ut manifeste ostendimus libro primo, cap. 18, dicendo: per calcinatio- nem corpora imperfecta figi, citra commixtionem alicuius rei, qualiscunque sit in calcem redacta, solo suo sulphure proprio adustiuo, siue exurente. Igne enim aduritur & calcinatur omne, quod in se sulphureitatem adustiuam habuerit, ut libro 2. cap. 13. & lib. 3. cap. 6. satis aperte ostendimus. Cum igitur tuum metallum, tantum temporis in igne perdurauit, ut in suum corpus, quemadmodum prius fuerat, reduci non possit, neque diminuitur aut colorem mutat in colorem, scias iam fixum esse, hoc est, conuersum in certam naturam terream, quae facile ignem perferet, non fusionis metallicae, sed uitrificatoriae solum, Et tunc omnes spiritus, in ea calce existentes, fixi sunt, & nisi separati & uolubiles facti & postea fixi, praeparari non possunt. Propterea considerabis, quomodo figantur per conuersionem in naturam terream, & inde manifestum erit, quomodo praeparari possint. Cum uero hac fixione, non omnes in simul reddantur fixi, nec eodem modo, propterea nobis distincte de his disserendum eritde mercurio autem hactenus satis: Iam de arsenico & sulphure uerba faciemus. Prius diximus, per calcinationem, mercurium metallorum, conuerti in sal, Cum uero hoc sal multum terrestreitatis habeat, inde certam fixionem acquisiuit. Idem de arsenico dicimus, quod sulphur subtilissimum est, naturaliter in ea terra profundissime inclusum, Propterea in certa fixione adeo firmiter compinguntur, ut ab ea terra separari non possit, nisi per distillationem, cum forti expressione ignis. Dixi igitur lib. 2. cap. 7. cum fieret mentio huius mercurii, in sal conuersi, Cum uideris eum albissimum, & a sulphureitate, & rubedine quasi extrinseca separatum: reterabis sublimationem, sine fecibus, hoc est: distillabis ipsum, citra adiectionem fecis, cum in seipso sufficientes feces, & potius superfluas habeat. Id enim facile intelligitur, ex difficultate distillationis, quemadmodum lib. 2. cap. 9. monui. Nam ipsius pars fixa, nisi corrupta & distillata fuerit, uidelicet supradictum arsenicum firmiter adhaerebit fecibus, hoc est, terrestreitati, adeo, ut aliter separari non possit. Fecimus autem saepius huius terrestreitatis mentionem, in pluribus locis ipsam appellantes sal, ut facile ex nostris scriptis colliges. Demo: Ostende mihi iam, quo modo sulphur reddatur fixum. Geber. Sulphur, fixum non redditur, nisi in calcem redigatur prius, commixto autem sale, facilius calcinatur & fit perfectum, ut cap. 13. lib. 1. ostendi. Et Albertus lib. 3. de mineralibus, cap. 2. confirmat. Inquit enim, nos uidere in operibus Alchimiae, in quibus natura maxime imitatur artificio, inter caeteras artes omnes, cum alio modo Elixit, citrinum fieri non possit, nisi ex sulphure. Ipsum uero sulphur, adeo unctuositatis & uirtutis adurentis particeps fit, ut omnia metalla denigret & adurat, quibus superiniiciatur: tandem inuentum modum lotionis cum aquis acutis, & ut decoquatur tamdiu, donec omnis unctuositas adustibilis, ipsum relinquat & tan tum modo subtile unctuosum permaneat, quod ignem per ferre possit. Fiunt autem acutae, lotione cum suo sale, & aceto distillato. Haec enim lauant & mundificant nostrum sulphur, & remouentur deinde ab eo. Propterea dixi in prooemio libri 2. eas res, quae corpora absque cohaerentia mundificant, naturam habere salis, aluminis, nitri, & borracis, quibus designare uolebam, ipsum sal, quemadmodum etiam per corpora ipsum sulphur, siue plures sulphuris species intelligendas uolui: Diximus adhaec lib. 3. cap. 13. Cum omnia salia, alumina, & uitrum ( hoc est, supradictum arsenicum ) funduntur siue soluuntur longe aliter, quam ipsa corpora ( scilicet sulphuris species ) ab ipsis separantur, cum tantummodo corpus, hoc est, sulphur purificatum, separatum fuerit. Demo: Ut mihi uidetur, loco supradicto praeparatio¬ nem Iouis & Satani docuisti? Geber: Tuam simplicitatem agnosco, cui quis facile imponeret, nam parum animaduertisti, me dixisse iam: louem & Saturnum, unum corpus esse, hoc est, unum sal calcinatum, in similitudinem calcis uerae, supra quod non opus est, proiicere aquam salis, aut aluminis, neque uitrum nostrum, hoc est, arsenicum, cum omnes ibi res naturalitersint unitae. Praeterea dixi, in prooemio, libri inuestigationis, eas res, quae praeparationem adiuuant & promouent, esse ipsum sal, & alumen, & atramentum & uitrum, acetum acerrimum & ignem. Propterea ut eodem libro, cap. de praeparatione louis, & caeteris sequentibus tradidi, quod ignis mouet & consumit substantiam fugitiuam, & inflammabilem, hoc est, lauando multum cum sale communi, ( Commune autem dico, quod omnibus metallis sit commune ) & cum aceto acerrimo purificato. Itidem lib. 2. cap. 13. scripsimus, in hanc sententiam, de istius sulphuris praeparatione & calcinatione, uidelicet, accendi ignem, in fornace sub uase calcinationis, tantae potentiae, ut ipsum corpus, hoc est, sulphur fundatur, ut calcinari possit. Quamprimum uero ipsum corpus, fusum in aceto, & sale, cum calore ignis, pelliculam nigram supra se creauerit, quod sulphur est, iam in calcem redactum, remouendam esse a superficie, & ad fundum uasis protrudatur, cum spatula ferrea, siue lapidea. Notabis autem, pelliculam hanc nigram, sulphuris calcinati palam ferream dici, cum istud sulphur dicatur ferrum, quod iam in substantiam terream conuersum est, neque funditur aut acto magis aspergitur, sed in fundo uasis permanet fixum. Ipsius praeparatio tamen nondum finita est, cum nondum penitus ab eo remota fit omnis unctuositas & terrestreitas. Pellicula haec quoque pala lapidea nuncupatur, cum ex Philosophorum lapide generetur. Continuatur autem haec pellicularum detractio & submersio, donec totum sulphuris corpus in puluerem redigatur. Hoc autem propterea dico, quod omni die pellicula una creatur. Sunt autem istae pelliculae, ipsum oleum sulphuris. Si uero Saturnus ( hoc est, sal album, a sulphure separatum ) fuerit praeparatus, maiorem ignis uehementiam requirit, hoc est, ut distilletur per cineres, cum ignis expressione, sulphur autem balneo praeparatur. Dehac uero pala, siue spatula ferrea, siue lapidea, quam supra pelliculam nigram appellauimus, itidem de iam dicta fixione copiose disserui, cap. 18. lib. 2. & in libro inuestigationis, cap. de praeparatione louis. Libro autem 3. cap. 14. hanc palam feritam, bacculum ferreum nuncupauimus. Totam uero hanc operationem, & breuem praxin tradidi lib. 1. cap. 8. sublimationem nostrae calcis describens sub nomine Marchasitae, cuius duos sublimationis modos posui, Primum, qui sine ignitione fit, hoc est, primo in fimo, deinde, in balneo, alterum qui cum ignitione fit, hoc est, ipsum sal distillando. Causa uero huius duplicis sublimationis, est ipsius substantantia duplex. Prima enim substantia, est substantia pura sulphuris, in sua radice, altera substantia, est utilis, ut mercurius mortificatus, scilicet, supradictum sal. Prima substantia utilis est, ut arsenicum uiuum mortificatum, hoc est, mediocriter praeparatum. Mercurius enim communis, utilis non est, quia, ut Albertus in lib. de mineralibus testatur: cum non mortificetur aliis rebus, non bene commiscebitur. Accipiamus igitur, hanc ultimam, nostri mercurii substantiam. Per hanc enim excusamur, ne nobis mercurius communis assumendus sit, qui multum laboris & industriae requirit, ad sui mortificationem. Totus autem sublimationis modus Marchasite in hoc consistit, ut subtiliter tritum ponatur in Aludel, cum aceto distillato, & sublimetur sulphur ab eo, citra ignitionem, in solo fimo, & post putrefactionem, in balneo semper remouendum sulphur, quod saepius eleuatur, in forma pelliculae nigrae. Cum uero sulphur & acetum, remota fuerint a sale, & ipsum impositum fuerit storiae luto oblinitae, augeatur ignis ad ignitionem uasis aludel. Debet autem prima Marchasitae sublimatio, fieri in uase sublimationis sulphuris, donec sulphur, a sale separatum, sit in balneo. Erit autem uas putrefactionis calcis & calcinationis, & lotionis sulphuris idem. Descripsi autem huius uasis formam lib. 2. cap. 10. his uerbis: In fundo uasis, aludel, non sit magna quantitas corporis sublimandi. Multitudo enim calcis, reducta in puluerem, aggrauat & impedit sublimationem sulphuris. Hoc uas itidem infundo planum sit, & paruae concauitatis, ut corpus Marchasitae aequaliter & subtiliter spargatur, supra fundum uasis, ut aequaliter & copiose ab omni parte sulphuris & salis materia ab aceto sublimari possit, & libere in altum ascendat, post remotionem sulphuris, quod Mars appellatur, sal distillandum est, in uase ignitionis, donec inde extrahatur omne suum sulphur, quod arsenicum dicitur. Praeterea notabis, cum totum sulphur, quod Martis nomine appellari diximus, sublimatum fuerit, per multas pelliculas, deinde apparere ipsius colorem uerum, hoc est, albissimum. Post separationem uero aceti, unctuositas a sulphure separata aduritur, ut sulphur. Illud uero, quod post lotionem sublimatur, non inflammatur ( ut lib. 2. cap. 2, diximus ) neque prae se fert aliquam sulphuris proprietatem, sed potius argenti uiui, siue mercurii mortificati. Quare lib. 3. cap. 2. prope finem, & cap. 18. de lotione mercurii uerba faciens, uolui subintelligi lotionem huius sulphuris. Hanc sulphuris praeparationem, antiqui sub fabula, de Hercule & Antheo occultauerunt. Namut Macrobius tradit, ueteres per Herculem Solem significarunt, hoc est, nostrum arsenicum. Per Antheum uero, terrae filium, sulphur nostrum intelligitur, quod terrae pinguedo est. Hi duo finguntur luctari, cum in uase commixta in aceto bulliunt, sunt enim post putrefactionem simul iuncta. Cum uero ipsum sulphur, Martis nomine appellatum, cum sale praeparetur, ut supra dixi, propterea etiam arsenicum praeparari poterit, quod in profundo cum sale commixtum est. Hoc enim demonstrare uolebam lib. 3. cap. 16. Martem, hoc est, sulphur praeparari, per sublimationem arsenici. Cum uero arsenicum, sale conmixtum, fortius sit, & sic sulphur Anthei nomine significatum, in calcem redigat, & in maturam terream conuertat, fictum est Antheum in terram prostratum. Cum uero hoc modo sulphur perfectius fiat, magisque figatur & lucidius reddatur, finxerunt, Antheum prostratum recuperatis & augmentatis uiribus, semper fortiorem resurgere. Hercules uero, hoc est, nostrum sal, cum aqua mercuriali distillatum, quae per Iunonem & elementum aeris significatur, soluit, attrahit, & suspensum tenet dictum sulphur praeparatum, in ipsa aqua & decoctione nigro colore inficit, quod etiam in patefactione potest inteliigi, ut ex sequentibus, cum de eleuatione corporum dissereremus, patebit. De ista sulphuris praeparatione, etiam locutus est Albertus in 3. lib. de mineralibus, cap. 1. & 2. & in secundo tractatu, cap 5. Praeterea scriptum est in lib. de uaporibus, arsenicum, siue auripigmentum, duas habere unctuositates, quemadmodum & sulphur. Remouetur autem ab ipso, una istarum duarum unctuositatum, lotione in urina, lixiuio, aceto & lacte caprino. Sunt enim istae lotiones acutae, & unctuositatem ab eo auferunt. Per istas lotiones acutas, intellige acetum cum sale. Auicenna in epistola ad Hars: Philosophum scribit: magna diligentia contendisse se, ut am sulphure & arsenico totum hoc auferret, quod argentum denigrat. Cum uero sulphur prae caeteris mineralibus omnibus melius sit, tandem uiam ad hoc inuenisse se, scilicet, ut decoquerentur lento igne, nec tamen uirtus ignea in ipso aduratur, sed potius extrahatur, & uirtuti igneae & sulphuris substantiae per ignem nihil detrahatur, sed sola unctuositas consumatur. Praestat autem sulphur caeteris spiritibus metallicis, quod magis fixum sit, & tinctura rubedinis. Per argentum uero, quod unctuositate sulphuris decoquatur, intelligitur albedo, sub rubedine sulphuris occultata. Rasis in lib. de diuinitate, huius praeparationis mentionem faciens, iubet oleum auferre spongia, quod supernatauerit, tam diu, donec nulla nigredo appareat magis, & rotunda nubecula ascendat, quae relinquenda est, donec ipsius sublimatio sit firmata, deinde unam nubeculam post aliam accipiendam, & in aquam ebullientem submergendam esse, donec omnes nubeculae fuerint consumptae, has enim sulphuris oleum esse scito. Est autem huius sermonis uerus sensus, ut intelligamus, quamprimum pelliculae supra acetum eleuatae fuerint & firmatae, tum leuiter uas mouendum esse, aut quouis alio modo pelliculae, ad fundum propellendae, & hoc in singulis pelliculis, quae eleuantur, fieri debere, donec appareat, ipsas mundatas & purgatas esse. Demo: Missa faciemus haec pauliiper nondum enim mihi aperte demonstrasti, unde & ex qua materia istos spiritus accipiam, & perueniam ad principia naturalia, arti nostrae propinqua. E Geber. Tuae cogitationes non erunt uanae, si existimaueris, principia haec naturalia, digesta, coagulata, & quasi fixa, nostrae arti propinqua, & ut in substantiam sulphuris & argen- ti uiui siue etiam mercurii conuertantur aptissima, in ulla re inueniri posse, quam in ipsis metallis. Demo: Certe idem dicere uolebam, unum tamen est quod me suspensum tenet. Geber. Si mihi animum tuum aperires, facile omnem suspitionem tibi eximerem. Demo: Audiui: Elixir uegetabile, animale, & minerale esse, quomodo fit igitur ex metallis, quorum substantia mortua est, neque simile sibi generare potest? Geber. Elixir uegetabile dicitur, crescit enim per multiplicationem in uirtute & quantitate. Animale uero dicitur, quod proiectum super metalla, ea sibi similia faciat. Minerale autem dictum est, quod ex mineralibus sine metallis fiat, & adhuc, quod aurum & argentum generare, sit metallorum singularis proprietas. Possunt tamen & Elixir & lapis noster metallicus uegetabilia dici, propterea quod generata sunt e sale, quod uegetabile dicitur. Hoc enim generatum est uirtute caloris, & uegetare dicitur omnes res, aut quod istud sal primo uiride faciat, ut herba siue planta: Et uitriolum hanc ob causam, & aquam uiuam appellauimus. Animata uero propterea dicuntur, quod in eorum compositione anima interueniat, hoc est, tinctura, quae arsenicum dicitur & aes, de quo in lib. cui titulus est: Turba Philosophorum: scriptum inuenies, nostrum aes simile esse homini, qui animam, corpus & spiritum habeat, tinctura rubea dicitur anima. Substantia uero sulphurea & quasi fixa, corpus est. Spiritus uero dicitur natura uolatilis, antequam figatur & fir- metur. Dicuntur autem mineralia, quod metallica sint, aut quod in se sulphur illud habeant, in quo uirtus metallica consistit. Aristoteles in epistola ad regem Alexandrum, iubet ut lapidem uegetabilem animalem & mineralem accipiamus. Uidemus autem Alchimiae artifices, ex metallis medicinas plus aut minus facere perfectas, quibus transmutare & tingere nouerunt metalla quaedam in auri & argenti colorem. Cum uero in omni genere, in quo isti gradus perfectionis inueniuntur, necesse est perueniri ad unum fingularem, qui supremum & perfectissimum gradum teneat perfectionis in eo genere, ut Aristoteles affirmat lib. 10. Metap. Erit quoque in hac arte necessarium, ut inueniamus unam medicinam metallicam perfectissimam, quae transmutare possit metalla imperfecta, in uerum aurum & argentum, propterea quod hae res, quae in substantia affinitatem habent per mutuam corruptionem, una in alteram transmutari possit, ut uidemus in commixtione elementorum. Cum uero omnia metalla ( ut supra ostendimus ) ex una & eadem substantia generata sint, & nulla differentia inter ipsa sit, praeter accidentia, & maiorem minoremue digestionem. Ergo accidentia remouendo, & partes indigestas sufficienter digerendo, unum in aliud, quod super caetera perfectissimum fuerit, transmutari poterit. Et in hoc artificium, naturae operationem uincit. Artificium enim potest metalla intime purgare, quod natura non potest assequi. Eadem est sententia S. Thomae. Is enim in principio quarti libri Metheo: dicit metalla transmutari posse unum in aliud, cum naturalia sint, & ipsorum materia eadem. Propter hanc causam posuit Hermes circulationem inter metalla. Ego quoque multis in locis monui, hanc medicinam ex metallis fieri debere, & hoc omnes Philosophi affirmant. Demo: Tam euidentissimis rationibus & argumentis adducor, ut tandem credam Elixir, ex metallis faciendum esse. Debet autem ex omnibus simul, uel ex uno solo fieri? Geber. Cap. 5. libri primi dixi, artem nostram ad finem perfectionis non perduci, rerum copia siue multitudine, cum ea sit unicus & solus lapis & materia unica, in qua totum magisterium consistit, cui nihil omnino adiungitur aut ab ea aufertur in aliqua parte, exceptis superfluitatibus, quae in praeparatione separantur. In hanc sententiam loquitur Hali Philosophus dicendo, totum artificium in uno lapide contineri, cui nihil adddatur aut commisceatur in toto aut in parte, hunc a Philosophis & sapientibus in opus assumi, & ignem ab eo exhalare, donec opus perficiatur. Morigenus idem testatur, dicit enim omne hoc, quod a Philosophis requiratur, unam solam esse rem, patrem & matrem habens, & ab ipsis creatam & nutritam, & suiipsius esse patrem & matrem, Demo: Hoc quid sit nunquam diuinabo. Geber. Dixi prius in metallorum generatione, sulphur tanquam patroni seminis uicem gerere, Mercurium autem menstrui foeminei. Praeterea Senior Philosophus scriptum reliquit, eam rem, quam Philosophi quaerunt, unam rem esse, quam omnium rerum rubearum nomine appellauerunt, & omnium corporum & specierum quae manibus hominum tractantur. Alio loco idem dicit, lapidem Philosophorum unum esse, qui in se habeat omnem naturalem praeparationem, & omne id, quod ipsi necessarium sit, de corpore, de sole, aqua, spiritu, anima & tinctura. Dicit praeterea Arnoldus in epistola ad regem Neapolitanum, lapidem Philosophorum esse rem unam & unius naturae, & in ipso contineri omne id, quod sibi necessarium est, & in se quoque habere illud, a quo melioratur. His grauissimis Philosophorum sententiis uictus, sine dubio credis, Elixir fieri debere ex una sola re radicali, ex uno metallo solo, quod lapis dicitur, eam ob causam, quod in formam lapidis reductum sit, fiunt praeterea ex isto lapide gemmae & medicinae, quibus primi patres uitam adeo longaeuam produxerunt, hoc est, quinta essentia & aurum potabile. Fiunt enim haec omnia ex eadem materia, quem admodum a Raymundo traditum est, in libro secretorum naturae & in coelo philosophico. Demo: In prooemio libri inuestigationis dicebas, Elixir ex multis corporibus, siue ex multi rebus fieri. Geber. Eodem loco huic obiectioni responsum est his uerbis: Ex quacunque re fiat Elixir album aut rubrum, tamen in ipso non est aliud, praeter sulphur & mercurium, ex quibus rebus nisi ambo fiant coniuncta, nulla alia re fieri potest neque per se esse. Cum igitur unum alteri ita firmiter insit, manifestum erit, Elixir non ex pluribus, sed ex uno solo metallo fieri, cum omnia ex sulphure & mercurio composita sint. Dicitur autem Elixir ex multis rebus fieri, propterea quod ex sulphure, arsenico & mercurio componatur, cum quibus quemadmodum etiam cum diuersis coloribus, in ipsorum praeparatione apparentibus, multae res quandam similitudinem habeant, tamen negare non possumus, in opere breuiori, ubi plures uiae sunt, ibi diuersa metalla posse concurrere. Uerum in opere maiori unum solum, uirtutem & potentiam propinquam habet, ut in Elixir conuertatur. Propterea dixi lib. 2, cap. 2. si spiritus sublimaueris ex calce alicuius metalli, sublimationem facilem, alias uero difficillimam esse, & plurimi laboris & longi temporis, adeo ut ad desperationem fere perducat incautos. Demo: Praefertur igitur in hoc opere caeteris metal¬ lis aurum? Geber. Ob quam causam? Demo: Quod caeteris metallis uirtuosius & perfectius, minus corruptibile & combustibile sit, fuerunt enim suae partes subtilissimae homogeneae & purae, sic unitae & compactae, ut pars terrestris a combustione per humiditatem defendatur. Humidum uero adeo firmiter a terrestreitate compraehensum est, ut in fumum per uaporationem minime exhalare possit. Cum igitur per se adeo firmiter omni corruptioni resistat per distillationem ad ultimam puritatem, & ad extremam subtilitatem & simplicitatem reductum, multo incorruptibilius erit, & in potabilem substantiam conuersum longissimo tempore corpora humana a corruptione conseruabit, & hic est scopus & fundamentum eius libri, quem de ligno uitae scripsi. Hac ratione medici auro utuntur in multis morbis, praecipue uero in atrabilariis & in tremore cordis, nec tu mihi uideris ab hac sententia dissidere, cum 17. cap. primi libri, auro uim laetificandi cor tribuas, & quod corpus in longa iuuentute conseruare possit. Hac ex causa ueteres Poetae finxerunt Phoebum siue Apollinem, inuentorem medicinae fuisse, & herbarum uires homines primum docuisse. Nec putabis citra rationem factum, quod aurum caeteris metallis praeferendum diximus. Uerisimilius enim est, Elixir ex auro, quam alio metallo fieri, cum hoc caetera metalla in aurum transmutare debeat, facilius enim transmutantur inter se, quae aliquam cognationem siue affinitatem habent, quod Aristoteles quoque affirmare uidetur. Dicit enim in 7. Methaph: omne generatum ex suo simili generatum esse. Tu quoque affirmas lib. I. cap. 17. aurum tincturam esse rubedinis, & aurum corpus transformare & tingere posse, propterea plures Philosophi aurum fermentum rubedinis uocant. Perfecta autem corpora, perfectiora fieri, & ad subtilitatem & spiritualitatem reduci posse, tu ipse affirmasti in lib. inuestigationis circa finem. Geber. Satis acute & ingeniose Philosopharis, sed auri naturam non satis probe considerasti, Nam ( ut lib. 3. cap. 4. tradidi ) cum aurum ex subtilissima & clarissima mercurii siue argenti uiui substantia generatum sit, parum sulphuris habens, & rubedinem puram, tum fixum & clarum & a sua natura sit, ipsum tingente, Quare sulphur hanc qualitatem minime seruare poterit, nisi ad ultimam formam & permanentem tincturam peruenerit, ut Elixir, Ergo neque natura neque arte mutabitur, aut aliquo modo per se debite meliorabitur absque commixtione alterius tincturae, Et si forte aurum praeparatione aliqua colore augeatur, hoc fit ipsa tinctura, intra aurum occultata, foras pertracta, Et si hanc a suo mercurio separaueris, tantundem mercurii cum eo tingebis & non plus, hoc idem affirmante Agrippa, propterea quod aurum non habeat plus tincturae quam ad tincturam sui mercurii opus sit, ut Arnoldus in Rosario tradit, quare uanum esset hanc tincturam in auro quaerere, cum in eo tam pauca sit quantitas & ipsius utilitas nulla. Propterea dixit Albertus libro tertio de mineralibus cap. 7. Alchimica operatione aurum non permutari. Et haec est ratio ueterum Philosophorum, & antiquorum quorundam Alchimistarum, auri speciem tantummodo formam esse metallorum caetera uero metalla omnia, incompleta, ea uero in uia esse ut ad speciem auri accedere possint, ut res incompleta quae in uia est ut ad perfectionem perueniat. Propterea dixerunt imperfecta iuuari posse artificio, ut tandem ad perfectionem peruenirent, quemadmodum semina adiuuantur terrae cultura, aurum uero cum determinatum & completum sit magis, conuertibile non est in aliud metallum. Nam Aristotele & ipsius commentatore affirmantibus lib. 7. primae philosophiae, nulla res mouetur ad formam aut perfectionem nisi prius aliquam partem imperfectam illius formae in se habuerit ad quam moueatur. Nouimus enim sperma se non moturum ut formam hominis acquireret, nisi prius in se hominem in uirtute contineret, si enim hoc, iam homo esset completus, non esset principium motus sed potius quietis. Propterea dicit Aristoteles existente specie in materia cessat motus. Fit enim motus per priuationem speciei quae est in ipsa materia. Cum enim a natura ita comparatum sit, ut imperfectum in quantum imperfectum est, naturaliter desideret perfectum fieri. Igitur priuatio in ipso relinquit naturale desiderium ut fiat perfectum. Hoc autem desiderium, principium est transmutationis, ut Rogerius Bacho tradidit. Ergo quum aurum in specie metallica perfectum sit, in se hanc priuationem & desiderium hoc non habebit ad formam & speciem metallicam. Demo: Concedo aurum commune perfectum esse in sua specie comparatum, uero ad Elixir imperfectum erit, uincit enim naturae operam artificium. Geber. Dico aurum perfectius esse metallum quam Elixir, hoc enim quantumcunque firmiter in se retineat substantiam metallicam, propterea tamen metallum non est, cum sit fragile, & ex solis spiritibus compositum, & eius tinctura communem tincturam metallicam excedat. Demo; Cum ad compositionem Elixir unicum metallum requiratur, solum & maxime necessarium sit, quod accipiam spiritus auri, qui mundi, puri & fixi sunt, caeterorum uero metallorum immundi & uolatiles. Geber. Et hoc certissimum indicium est, istos spiritus auri, eos non esse de quibus scripsi in omnibus libris meis de Alchimia. Diximus enim mercurium, sulphur & arsenicum ante praeparationem spiritus esse immundos, combustibiles & uolatiles, praeterea tradimus quomodo a terrestreitate, aquositate, sulphuritate, unctuosa & adurente repurgare possint, haec autem in auro non inuenies. scribit praeterea Albertus lib. 3. de mineralibus cap. 6. metallum a metallo generari non posse, hoc est, species permanent in prima substantia metallica. Quare ergo capite praedicti libri non citatur author isto modo procedere, inquit, scilicet, ut corrumpendo & remouendo aliquid in sua specie, cum adiutorio eorum quae sunt in natura metallica, inducant speciem alterius metalli. Propterea inter omnes Alchimisticas operationes eam tum meliorem tum principalem esse, quae per eadem principia procedat, per quae ipsa natura procedit. Quemadmodum per praeparationem sulphuris, per decoctionem & sublimationem & purgationem argenti uiui siue mercurii. Isti uero qui metallis albis dealbant, & citrinis citrino colore inficiunt, remanente prima specie metalli, sine dubio impostores & deceptores sunt, neque uerum aurum siue argentun facere possunt. Praeterea dicit Aristoteles, ueram transmutationem metallorum fieri non posse nisi reducantur prius in materiam primam, hoc est ad naturam salis siue uitrioli, quod citra calcinationem minime fieri potest, ut in libro Testamenti satis aperte adocuimus. Cum autem argentum debite calcinari non possit, ut lib. 3. cap. 9. diximus, cum uera calcinatio fiat absque comixtione alicuius rei, nisi cum proprio & innato sulphure combustibili, ut lib. I. cap. 13. & lib. 3, cap. 6. diximus, Istud uero sulphur combustibile in auro non sit, ut lib. 4. cap. 15. sufficienter ostendimus, igitur aurum debite calcinari non poterit, rationem hanc descripsimus lib 3. cap. 6. dicendo eam rem cui conuenerint tres causae conceptionis loco supra citato, enarratae, maxime corruptibile esse, in quo uero omnes minime conueniant uelocitatem corruptionis remitti, quantum ipsae dictae causae remittunt, in auro uero harum causarum nulla est, quare ita ut decet non corrumpitur. Propterea diximus lib. 3. cap. 4. aurum habere substantiam fixam & absque sulphuritate comburente, ut per omnem operationem ipsum in igne facile cognoscimus, nam neque minuitur neque inflammatur. Propterea frustra quis tentaret aurum citra aliquam rem extrinsecam calcinare, diximus igitur lib. 1. cap. 17. aurum calcinari & solui absque utilitate. Demo: Arnoldus in libro perfecti magisterii dicit reductionem metallorum in materiam primam facilem esse, igitur transmutatio quoque facilis erit. Geber. Arnoldus de auro communi non loquitur, hoc enim nisi cum magna difficultate destruitur propter suam fortem compositionem, ut lib. 1. cap. 8. & lib. 2, cap. 7. ostendimus, quomodo ex quibus metallis noster Mercurius extrahi debet, & quantumuis in eo loco aurum minime aperte a nobis excludatur, concedendo tamen sublimationem mercurii commodiorem esse, ex metallis cum quibus minime conueniat. Certissimum uero est mercurium cum omnibus metallis minus conuenire quam cum auro, ut lib. 3. cap. 2. & 4. ostendimus. Quare Mercurius ex caeteris metallis praeter aurum multo commodius extrahitur. Quo pacto enim Elixir ex auro fieri poterit, cum omnium Philosophorum consensu hoc ex materia uilissima fiat? ut Morigenus Philosophus aperte his uerbis ostendit, cum dicit huius operae necessaria minime comparanda esse precio, ea praecipue uero in operatione auri. Demo: Quid respondes ad meam secretationem? Geber. Dico humidum radicale reliquorum metallorum aeque uirtuosum & incorruptibile & incombustibile esse ut auri. Quod Albertus nobiscum affirmat, lib. 3. cap. 2. de mineralibus cum dicit, Uidimus omnia metalla etiam in uehementissimo igne retinere humidum radicale. Idem confirmauimus nos in lib. 1. prope finem. Nostri medici aurum suis medicamentis commiscentes absque ratione hoc faciunt, cum enim ignis quamuis uehementissimus hoc minime corrumpere possit, multo minus in stomacho digeretur, Ueteres autem Philosophi & Poetae aurum extollentes & magnifacientes non locuti sunt de nostro communi auro, sed de auro philosophorum. Nam commune aurum ita ut decet nullo modo distillari aut solui potest. Igitur neque in sal debito modo transmutari poterit ut supra ostendimus. Praeterea quum dicis certis rationibus demonstrari posse, Elixir ex communi auro fieri debere, huic sententiae tuae hoc respondeo. In opere quidem breui, in quo neque solutio aut coagulatio auri requiritur, aurum caeteris metallis anteferendum, uerum in opere maiori cum metalla in eorum materiam primam reducenda sint, in qua nulla differentia est, ut supra ostendimus, aurum caeteris metallis non debet praeferri, neque id concedimus omnia metalla aequaliter in hoc conuenire, ut apta sint ad compositionem Elixir, cum unicum tantum metallum in ipsa minera singularem qualitatem acquisiuit, ut caeteris aptius fieret in sua substantia, ut propinquius ad artem nostram accederet prae caeteris metallis omnibus. Alterae tuae rationi respondendum puto, Aristotelem locutum de generatione propria & uniuoca animalium, in generatione quae per corruptionem generantis fit, sufficit generans generali simile esse uirtute & potentia, ut supra diximus de semine humano. Hinc concludimus nostrum lapidem ex quo Elixir fieri debet, aurum potabile, quintam essentiam, aurum & argentum esse uirtute & potentia propinqua. Hoc affirmat quoque Arnoldus in Epistola quadam ad regem Neapolitanum, dicit enim in dicta compositione siue lapide nostro, Solem & Lunam in potentia esse & uir tute, nisi enim haec in se contineret, neque aurum aut argentum ex eo fieri posse, huic autem Solem & Lunam uulgari auro & argento minime comparandam esse, cum haec magno interuallo superent uirtute. Sunt enim Sol & Luna in hac compositione contenta uiua, hoc est uegetabilia, Uulgaria autem mortua & suis uiribus extincta. Illa uero finita sunt, propter quem finem Philosophi antiqui lapidem nostrum Solem & Lunam nominauerunt, cum haec in ipso lapide potentialiter non uisibiliter contineantur, & Philosophi dicentes, aurum tincturam esse rubedinis, & fermentum rubedinis de auro philosophorum haec debent intelligi, quod sulphur est sua caliditate & feruens & coquens, digerens & tingens suum mercurium, quemadmodum etiam nostrum Elixir tingit, & transformat nostrum mercurium in multiplicatione, & uerius fermentum est. Quod praeterea dictum est a me, corpora perfecta meliorari posse & fieri perfectiora, hoc neque de auro aut argento communi intelligendum, sed de ipso Elixir quod meliorari & subtiliari potest per multiplicationem, solum mercurium ipsi coniungendo. Per corpora perfecta etiam indicare uoluimus sulphuris species praeparatas, quae auri nomen sortitae sunt a rubedine & ab albedine argenti, hae autem praeparari debent suo sale & aceto, deinde subtiliantur & soluantur cum sale Armoniaco, hoc est, cum aqua de suo sale. Diximus enim lib. 2. cap. 15. causam inuentionis aquae subtilis & acutae necessitatem fuisse subtiliandi istos spiritus, qui ante praeparationem neque fusionem nequod ingressum habebant, & nos utilitate magna priuabant, hoc est spirituum fixorum, & quae ipsorum naturae sunt. Arsenicum est naturae sulphuris, ut lib. I, cap. 14. & lib. 2. cap. 12. diximus. Causa uero inuentionis aquae purae fuit imbibitio spirituum & medicinarum mundarum, hoc est sulphuris praeparati. Demo: Facies mihi rem sane gratissimam, si mihi declaraueris, quid rei fit aurum philosophorum & aurum potabile. Geber. Sulphur est subtilissimum, purum & radicale, quod arsenicum supra nominauimus, nam in Alchimiae speculo ita scriptum inuenies. Sulphur nostrum aurum bonum & purum esse. Praeterea dicit Rasis in libro luminis luminum, oleum rubrum colorem assumens sulphur est & aes, & soli & auro comparatur. Senior Philosophus in eadem est sententia, dicit enim aurum huius lapidis aurum esse philosophorum, & tincturam animam in se habentem, cum qua spiritus ascendant. Alio loco idem dicit, aquam diuinam spiritualem esse, in qua anima contineatur quae aurum dicitur. Idem dicit alio loco, Hermetem aquam albam aurum nominasse, quod animam habeat tingentam, natam ex illa aqua alba, & alio loco dicit, aquam ueteres animam nuncupasse, quam Hermes aurum appellauerat, cum diceret, se seminare aurum in terram foliatam. Demo: Quid uoluit significare per hanc terram foliaatam Hermes? Geber. Argentum uiuum Philosophorum praeparatum, cui hoc aurum coniungi debet, aut hanc terram foliatam intelligemus, potius sulphur esse quod sublimatum auri & argenti foliis diuersis coloribus, propterea diximus sulphur cum suo simili tincturam facere. De ista anima quae aurum dicitur, loquitur Hermes, cum dicit, hanc uentum in uentre suo portare. Demo: Non intelligo quid sit hic uenter & uentus. Geber. Albertus lib. 1. de mineralibus cap. 3. hoc declarat & ostendit, Hermetem dixisse uentum portare in uentre suo animam, quando materia nostra uase imponitur & distillando elicitur, ex alembico liquor aqueus aut oleum potius cum omnibus elementorum uiribus. Uento enim significatur fumus albus, qui intra se portat fumum rubrum qui anima dicitur & aurum, aes, genus, numus, arsenicum, uitrum, uirriolum, ignis, oleum, sulphur, aqua uiridis, Leo uiritis, uiride aeris, uinum, sanguis humanus, sanguis demonis, auripigmentum, aqua permanens, & aliis diuersis nominibus. Propterea dixit Senior Philosophus, hanc diuinam aquam nomine omnium rerum humidarum appellari, ut aceti, uini, lactis, pinguedinis & sanguinis & spermatis, sic etiam nomine omnium tincturarum & florum similiter nominari, & per hanc animam lapidis intelligunt quam exaltauerunt, hoc est, sublimauerunt in ista aqua. Propterea alibi dicitur a iam citato Philosopho, sermone omnium Philosophorum in hanc tincturam solam conuenire, quam extraxerunt ex ipsius anima, quam appellauerunt animam & genitum & regem, & hoc genitum pinguedo est, quare animam & aurum appellabant, quum habeat animam rubram in albedine occulta tam, hoc est, in aqua alba spirituali, quam extraxerunt ex suo lapide. In libro philosophorum Turbae scriptum est, initium nostrum rubrum aurum appellari. Dicit autem Philosophus Mirois, tamdiu coquendum donec ipsius humiditas eleuata sit in alembicum, quum sit sudor similis auro, & in coelo Philosophorum haec uerba leguntur, Ignem quidem augendum esse ad 4. gradum usque unius horae space, & egredietur aqua coloris aurei. Haec aqua aurea pluuia est, in quam Iupiter se conuertebat, & seorsim seruari debet, nam in ipsa aurum potabile continetur. Quum lib. 1. ca. 17. dixissem, omne illud quod radicaliter mundificare, & colore citrino metallum tingere poterit, ipsum posse aurum facere, significare uolui radicem metalli distillatum aurum esse philosophorum. Auicenna in libro de mineralibus dicit, sal armoniacum totum sublimari, & aquam esse cui commisceatur fumus calidus & multum subtilis & plurimae humiditatis. Et lib. 3. cap. 9. Saturni nostri mentionem facientes diximus, nihil ab eo in fumum resolui, quod animaduerti possit, quod non sit coloris citrinissimi. & loco praedicto diximus, adhuc quam fumus ascendit necessario ipsum ascendere una cum sulphure non adurante, eius proprietas est retinere citrinitatem. Preterea cap. 8. de nostro loue uerba facientes diximus, hos diligenter aspexisse fumum ab ipso eleuatum magna ignis expressione & obseruasse hunc ad citrinitatem accedere, cum hoc sit proprium sulphuris calcinati, arbitrantes certissima & infallibili coniectura, hunc fumum multum de natura sulphuris fixi retinere. Demo: Dubium me facis & incertum, quod enim supra de Saturno dixisti, hoc nunc loui tribuis, sunt igitur Saturnus & Iupiter unum & idem? ctum, quod Rasis affirmat his uerbis, cum dicit: Cum acceperis corpora plumbi & stanni, his commixtis extrahere poteris oleum, ( hoc est sulphur ) & mercurium quae natura coniunxit. Philosophi autem per similitudines rerum loquentes iubent nos hanc aut illam rem accipere & commiscere, cum tales res minime accipiendae sint, sed hoc faciunt ut ostendant in nostro lapide aliquid esse, quod eius rei similitudinem habeat. De supra dicto oleo mentionem feci libro 2. cap. 12. causam inuestigationis ipsius fecisse ut haberemus suum colorem, dicens. Albertus lib. 4. Metheororum, tractatu 3. cap. 18. in mentione supradicti fumi aut uaporum dicit, per naturam mixti, siccum continere humidum, ut sine ipsa in uaporem exhalare non possit, humidum uero sicco addit quandam subtilitatem ut cum ipso auolare possit. Et nos diximus adhuc lib. 1. cap. 10. ipsa corpora, hoc est, sulphuris species, simul cum spiritibus, scilicet mercurialibus fugere ab igne, hoc est imi spiritus fixi non sunt, inseparabiliter uero commixti sunt in profundo corporum, superat enim pars uolatilis partem fixam. Praeterea dicit Arnoldus in Rosario, illum qui non nouerit aurum conuertere in argentum, nunquam posse argentum in aurum conuertere e contrario. Demo: Quomodo argentum in aurum possit conuerti scire permaxime cupio, ut uero aurum in argentum conuertatur parum aueo. Geber. Philosophus Senior scribit, ueteres philosophos cum dicerent dealbate aurum, communem aurum non intellexisse. Quum uero philosophorum aurum quod rubrum est dealbatur, dicitur in argentum conuersum esse, & argendum nominatur. Idem de sulphure intelligendum, conuersum uero in albedinem, postea uero longa decoctione ruffescens, dicitur ar- gentum in aurum conuersum esse, Praeterea in libro Turbae philosophorum scriptum est, nullam tincturam fieri posse nisi ex predicto nostro aere, hoc autem nisi conuertatur in albedinem donec tinctura fiat, nihil efficies. Demo: Fateor me tibi haud parum debere, obligatumque esse quamplurimum atque deuinctum tanto beneficio, quod tanti secreti me feceris participem, fui enim hactenus cum multis in eo errore, ut crederem Elixir, & aurum potabile ex auro communi fieri debere. Geber. Quemadmodum pueri, ita tu rebus quoque aspectu pulchris delectaris. Nostra autem quinta essentia ex lapide turpi & deformi fit primo intuitu, interius uero in occulto pulcherrimo, Demo: Demo: Cum pro tua singulari humanitate haud grauate mihi declaraueris, quid aurum potabile & philosophorum, ut mihi etiam paucis ostendas quid sit quinta essentia, rogo. Si enim recte iudicio praestat sanum longo tempore uiuere, quam opibus abundare. Geber: Uerum dicis. Est autem quinta essentia secundum Marsilium Ficinum in lib. de triplici uita, spiritus animae mundi, diffusus per partes corporeas & elementales. Demo: Explicatio haec nimis obscura est. Geber. Dixi tibi iam saepius in una distillatione duos fumos distillari a materia nostra, rubrum & album, hi ambo dicuntur quintae essentiae, dicitur autem fumus rubeus ultra supra dicta nomina quoque anima uini, ut lohannes de Rupecissa tradidit his uerbis, Appellamus autem quintam essentiam, uini animam, uinum autem nostrum aurum est philosophorum. At fumus albus qui in suo uentre portat uinum rubeum in distillatione, proprie & uere quinta essentia dicitur, de qua philosophi locuti sunt. Dicit enim Arnoldus separatis elementis, restare certam quintam essentiam quandam quae spiritus lapidis dicitur. Haec autem neque elementum est, neque in se elementalem qualitatem habet actu sed uirtute, actu enim neque calida aut sicca est, ut ignis, nam infrigidat & sanat morbos frigidos, neque calida aut humida est ut aer, qui facile corrumpitur, ut tempore pestis, & in generatione ranarum & similium uidemus, quae ex corruptione aeris generantur. Potest enim quinta essentia ex metallis praeparata, ad decem millia annorum conseruari absque corruptione modo in uase uitreo diligentissime, ne respiret obturato, reseruetur. Propterea Hermes, Plato, Socrates, & multi Philosophi qui hanc nouerunt, ipsi perpetuitatem attribuerunt, & qui ea uterentur non morituros, cum tamen & ipsi Deo ita uolente, ut reliqui mortales quoque mortui sunt. Demo: Ergo uanum est hac uti medicina. Geber. Uanum esset nec possibile hominem ut transcenderet uitae naturalem terminum, laborare, hic terminus posset tamen ad quingentesimum annum extendi, ut primis antiquis patribus constitutum erat, quemadmodum uero homo multis modis constitutum uitae terminum morbis circumuentus minime attingere potest & uitae spatium abbreuiare potest, eodem modo poterit impedimenta haec remouendo uitam prorogare, ut tandem naturae suae uitae constitutum terminum attingat. Inter caetera uero remedia omnia quibus uitam producimus haec quinta essentia praeparata praestat, ut aperte satis demonstratum est in Dialogo nostro, cui titulus est, Lignum uitae, dat enim homini uitam. Rasis in lib. luminis luminum dicit, aquam descendentem e maiori petra a Philosophis aqua uitae nominari & coelum, nam quinta essentia simplex est & incorruptibilis & separata a materia elementari, neque frigida aut humida est ut aqua elementalis, ardet enim ante coagulationem, igitur a philosophis aqua ardens nominatur, praeterea neque frigida neque sicca est ut terra, ut manifeste depraehendimus, calefacit enim plurimum & curat infirmitates Melancholicas quae frigidae sunt & siccae, & formam habet aquae limpidissimae & subtilissimae, uariis nominibus a Philosophis appellatur, ex proprietate aut similitudine aliqua assumpta. Sunt enim qui Mercurialem aquam quoque appellant quod a Mercurio sit distillata, aliqui mercurium solutiuum uocant, soluit enim corpora, hoc est, sui sulphuris species. Propterea dixi lib. 1. cap. 17. Aurum, hoc est, sulphur supra nominatum, facile frangi, hoc est, solui cum ipso mercurio & odore, hoc est uapore, plumbi hoc est nostri salis, & Aquila quod uolare possit supra omnes spiritus. Dicitur etiam aer propter subtilitatem, & sal Armoniacum quod sal distillatum sit, & propter consonantiam & homogeneitatem, significarunt quoque hanc antiqui Philosophi nominibus perniciosorum & ferocium animalium ut serpentis, Draconis, Leonis, Ursi, Basilici & similium, propter ipsius naturam horribilem & uenenosam ante conuenientem digestionem. Propterea quoque aqua foetida nuncupatur, est enim amara & foetens ante coagula¬ tionem. Demo: Suspicor te tacite subindicare uelle horribilitatem & foetorem ab ea remoueri per ignem cum amaritudine, uerum quomodo hoc fieri posset, non uideo, cum sit aqua salis, uidemus enim, & ipsa experientia docemur per calorem omnia conuerti in sal cum ea corrumpere possit, ut supra diximus. Si ergo dulcia calore corrupta in sal amarum conuertuntur, multo maiorem amaritudinem recipiet haec nostra quinta essentia distillata ex metallorum sale, sic decocta & exusta. Geber. Si praeter sal distillatum & praeparatum, haec compositio nihil recipiet aliud, tuam sententiam probarem, recipit autem & sulphur quod banc naturam aufert & dulcem reddit. Demo: Quonam modo haec amaritudo sulphure aufe- retur ut dulcis fiat, cum ipsum sulphur quoque amarum sit, ut testatur Rasis qui dicit, sulphur quod Martis nomine appellatur manifeste amarum & acutum esse exterius? Geber. Concedo ante praeparationem & decoctionem sulphur, colericum, amarum & acutum esse, quemadmodum Rasis dicit. In decoctione uero occultatum manifestatur, sulphur autem in profundo & occulto dulce, per decoctionem ad suam dulcedinem trahit & transmutat sal conuersum in aquam. Alterum uero sulphur quod aurum appellatur, quod etiam in hanc compositionem recipitur huius medicinae, sanguineum est, dulce & odoriferum ut Rasis dicit. Haec autem transmutant huius aquae amaritudinem in dulcedinem, quemadmodum aqua fluuii Marach amara, uirtute ligni facta est dulcis. Alphidius scribit haec uerba: Antequam hoc opus aggrediaris, praescribam tibi bonam Elixir compositionem. Primo necesse erit ut humidum sit, & cum decoquitur ut coaguletur & inspissetur ut nix uel grando & sal sapore dulci, uentre nigro, & colore albo. Demo: Uentre nigro quid significatur? Geber. Alphidii sententia est, quantuncunque nostra medicina in principio decoctionis alba sit, nihilominus nigredinem habere occultam, procedentem ex certa humiditate unctuosa & adustiua, maxime uero manifestatur haec nigredo in coagulatione materiae, tantum uero decoqui debet ut haec humiditas consumatur & fiat alba, tunc enim haec operatio completa est, & quemadmodum coelum supra nos non solum per se influentiam habet in haec inferiora corpora ut conseruentur rerum species, sed uirtute Solis & stellarum fortificatur, ita etiam coelum hoc nostrum ornari debet nostro sole splendido & incorruptibili, hoc est, auro nostro supradicto, in terra enim generatum est uirtute Solis a quo recipit naturam, colorem, uirtutem, proprietatem & substantiam incorruptibilem. Quare nostra quinta essentia ornata isto Sole mirabili, infundet nobis uirtutem coeli & Solis coelestis, hoc est uitae conseruationem, humidi naturalis restaurationem, & iuuentutis renouationem. De Sole isto locutus est Isidorus lib. 16. dicendo, Chalcantum, hoc est flos aeris in medicina salis fieri sole calidissimo, & tantam habere uim astringendi, ut in os Leonis aut Ursi inspersum tanta fortitudine eorum ora constringit ut mordere non possint. Demo: Uidetur mihi hoc impossibile. Geber. Per Chalcantum & florem aeris, Isidorus nostrum aes quod atramentum appellamus subintelligit, & uitriolum in sale occultum ante distillationem & fit per calcinationem simul cum sale, hoc uero aes unitum cum nostra quinta essentia, quae Ursi & Leonis nomine intelligitur tantum inuiscat & coagulat eam, ut ab ea acumen auferat ut mordere non possit, hoc est sol uere sulphur, quemadmodum uero influxus coelestis stellarum influxu augetur, eo modo & coelum nostrum non Sole tantum sed caeteris quoque stellis atque planetis coniungi debet, ut ipsius influxus & uirtus augmentetur, & ut facilius quoque coaguletur & ad perfectionem citius conducatur. Demo: Quae sunt istae stellae & Planetae, qui nostrae quintae essentiae coniungi debent, siue nostro coelo applicanda sunt. Geber. Omnia metalla philosophorum praeparata nomine planetarum significata, & haec recipiuntur etiam in compositionem Elixir, propterea dicitur huic compositioni unam solam communem esse & sufficere. Tamen uerum est aptius coagulatiuas in hac arte principaliter duas esse sulphuris species, Uenus & Mars. Et haec erat sententia Alberti in primo de mineralibus, cap. 9. primi tractatus, cum scriberet Alchimistas fingulari studio atque diligentia aquas facere, quae qualitatem haberent diuersorum elementorum uirtute & actu, hoc est ut desinent & coagulent hoc quod transmutare cupiunt. In libro de Uaporibus scriptum est, carnes uelocissime coqui adiecto uitro ex cineribus foeni & filicis, cum enim uitrum siccum sit, plurimum humiditatis e carne elicere per ebulitionem poterit, ut multo citius caro decoquatur. Cum uero uitrum hoc ex cineribus foeni & filicis alio communi uitro multo siccius fit, ergo hoc uitro adiecto multo citius decoctio perficietur, habet enim commune uitrum adhuc aliquid humiditatis quam a plumbo accepit, quod primum fuit in compositione. Demo: Quamuis huius rei nullum adhuc fecerim periculum, tamen haud credo adiecto uitro carnes citius coqui. Geber. Haec est causa multos ignorantes, & rerum naturalium imperitos Plinium & Albertum mendacii accusasse, cum ipsi hoc quod Philosophi per similitudines & allegoriam locuti sunt ex nuda litera interpretarentur, & se deceptos & elusos putarent. Demo: Quid uoluerunt hac re significare? Geber. Uitri nomine in ista arte saepenumero sulphur significatur, nam sicut uitrum commune omnes colores recipit, eodem quoque modo sulphur nostrum in praeparatione omnes colores demonstrat. Propterea Argi nomine appellatur, cuius multi oculi in Pauonis caudam conuersi sunt. Per carnes uero coquendas intelligitur noster Mercurius, qui coagulari & firmari siue figi debet in aqua mercuriali mediante sulphure. Cum uero duae species sulphuris sint, una nomine Martis appellata calida & sicca, altera uero Ueneris calida quoque & siccae, minus tamen ut Rasis dicit, participat enim cum humiditate mercurii quam ab eo sale accepit quod Saturnus dicitur, a quo iam dictum sulphur Ueneris nomine nuncupatum, distillatum est. Propterea uelocius coagulatur & dulcoratur ipso mercurio & aqua mercu- riali, si adiicimus sulphur ex cineribus foeni & filicis, quod Martem nominamus propter nominis cognationem. Praeterea notabis differentiam esse inter coagulationem quintae essentiae & fixionem Elixir, cum debeant diuersos operare effectus, Elixir enim transmutare debet metalla imperfecta in uerum aurum & uerum argentum, necesse igitur est ut fixum sit & in auri & argenti substantiam plusque perfectam conuersum fit, hic autem non remanebit aqua mercurialis cum fixionem impediat, quamuis tamen ibi maneat quinta essentia ruffa aqua forma sua permanent dicta. Cum uero quinta essentia mercurialis per os sumenda sit in modum medicinae penetrantis per omnia membra & conseruantis a corruptione, non debet adeo fixa esse, ut in auream siue argenteam substantiam conuertatur. Sufficiet enim tantum esse decoctum & digestum, ut coaguletur & consumetur illa humiditas tam uaporosa, foetida & acuta & dulcis fiat, sic assumpta per os subito penetrabit per totum corpus, ut res omnium subtilissima & humano corpori conformis, & sua potente & diuina uirtute tantam incorruptibilitatem inducet omni loco quem penetrauerit, ut illi qui tantummodo tres gutulas per se aut alia re conueniente commixtas sumpserint, per longum temporis spacium sane uicturi sint, ut primi antiqui patres qui lignum uitae sumebant. Haec omnia fabulis poetarum ab antiquis sapientibus occultata sunt, maxime uero Orphei. Demo: Feceris mihi sane rem gratissimam, si intentionem antiquorum in hac remihi declaraueris. Geber. In ista medicina pars est uegetabilis, hoc est, sal significatum arboribus & plantis, praeterea adest etiam quaedam animalis pars ut anima & aurum, significata per animalia, homines phoebum & uellus aureum. Pars uero mineralis istud sulphur fixum est, quod Martis nomine appellamus, hoc significatur per lapides & saxa, montes, ossa, & reliquis rebus duris. Aqua mercurialis & uapores significantur per auiculas, uentum, fluuios serpentes, tauros & Dracones, qui custodiebant uellus aureum Marti dicatum. Propterea diximus lib. 1. cap. 15. in distillatione nullum metallum philosophorum submergi in Mercurio, hoc est in aqua mercuriali, Sole nostro excepto, & hic dicatus est Marti, quoniam coniungi debet cum sulphure Martis nomine apppellato, per Orpheum uero nostra medicina significatur, haec enim cum sit dulcis omnia supradicta firmare & coa¬ gulare potest. Demo: Agnosco me non satis capacem, ut hanc sententiam compraehendam tuae expositionis, nisi mihi prius declaraueris quaenam sint philosophorum metalla. Geber. Philosophi hanc scientiam occultauerunt sub nominibus omnium rerum in mundo, maxime uero metallorum. Demo: Quomodo occultabitur haec ars sub metallorum nominibus, cum ipsa fiat per metalla. Geber. Certum est rem haud facilem esse posse, discernere, quando ueteres Philosophi de metallis communibus, siue philosophorum metallis loquuntur, nam primo aspectu nobis uidentur de metallis communibus uerba facere, & interdum sermonem suum incipiunt de metallis communibus, mox reliquum sermonis ad metalla philosophorum defectunt. Qui uero huius artis noticiam siue cognitionem aliquam habuerit, & experientiam, statim nomine aliquo audito intelliget, quid in hac arte significare possit. Sit in exemplum nomen Ferri aut Martis. Si igitur Philosophus dixerit hunc in manifesto calidum esse & siccum, facilemque tincturam rubei, huius artis peritus artifex statim cognoscet eum de sulphure haec dixisse, quum qualitas haec ferro communi minime conueniat in manifesto. Rasis dicit in libro de diuinitate, animaduertendum esse res subtili artificio a natura taliter inuicem colligatas esse, ut in omni re omnes res sint in potentia, etiam si uisu minime compraehendantur, quod melius depraehendetur in rebus aequabilibus quam in aliis. Hoc modo interiora auri argentea esse, & interiora argenti aurea, inueniri enim in Sole quidpiam Lunae, & in Luna aliquid Solis, in cupro uero aurum & argentum esse in potentia sed non uisibiliter, & in his ferrum, plumbum, stannum, in quibus etiam uicissim aurum & argentum reperias. Idem scribit Albertus lib. 3. de mineralibus cap. 8. dicendo Hermetem, Gilgil & Empedoclem Philosophos & Alchimistas praeclaros, cum omnium caeterorum Alchimistarum numero affirmare in omni metallo plures esse species & naturas metallorum, alia uero occultata, alia manifesta, alia interius, aliae exterius, alia uero in fundo, alia in superficie apparere metalla, quemadmodum illi qui de latentia formarum disputarunt, & omnem rem in omni re esse, ut Anaxagorae placuit, dixerunt itaque plumbum interius aurum esse, foris autem plumbum, aurum uero exterius in superficie aurum esse, interius uero & in profundo plumbum, hoc eodem modo se habere intra se cuprum & argentum & omne metallum ad singula metalla. Praeterea dicunt non nominari exteriora siue interiora metalla, & caeterae demonstrationes secundum sua rum partium in toto, sed secundum proprietatem & naturam praedominantis, cum praedominans id sibi inclusum teneat supra quod dominatur. Hoc modo isti omnino Anaxagorae sententiam affirmare uidentur, qui singula metalla singulis metallis inesse prodidit, & denominationem fieri a praedominante. Demo: Haec uidentur mihi impossibilia, & si recte iudico. horum opinio ab Alberto reprobatur. Geber. Tu uersaris in simili errore cum quibusdam Philosophis, qui dicebant in mundo aliam substantiam non esse praeter eam quae uideretur. Si autem diligenter examinasses, corrupisses & transmutasses aliquando metalla, & intrinsecas qualitates considerasses, & diuersitatem substantiae & coloris apparentis, haec tibi non uiderentur impossibilia. Praeterea si tibi uidebitur Albertum hanc opinionem reprobasse, dico ab eo nudam literam reprobatam, inuentionem autem antiquorum & sensum allegoricum nequaquam. Demo: Declara mihi igitur distincte & aperte intentionem antiquorum, & sensum hunc allegoricum. Geber. Per calcinationem, putrefactionem & lotionem reducimus nostrum metallum in sal album ut calx communis, & multis locis appellauimus hoc calcem. Cum autem habeat proprietatem plumbi communis, nomen plumbi inuenit. Propterea dixit Rasis loco iam citato, plumbum in suo manifesto, hoc est in superficie frigidum & siccum esse, hoc est plumbum & argentum, nigrum, molle, terreum, malancholicum, acerbum, foetidum, foemineum in actu, plumbum in potentia argentum esse. In ipsius autem profunditate calidum & humidum, hoc est aurum, aereum, sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, masculinum, in uno latere frigidum & humidum est, hoc est, stannum & argentum uiuum siue Mercurius, aqueum, flegmaticum, album, insipidum, remissum, foemineum, in altero latere calidum & siccum, hoc est, ferrum & cuprum, igneum, cholericum, rubrum, amarum, acutum, masculinum. Intelligis nunc nimirum in uno metallo communi & uno metallo philosophorum, singula philosophorum metalla compraehendi, sic & de caeteris intelligendum. Demo: Haec mihi uidentur difficilia & obscura ualde. Geber. In prooemio lib. 2. dixi considerationem earum rerum, quibus ad complementum huius operationis perueniatur, auspicandum esse a diligenti inuestigatione principiorum corporum secundum ipsorum profundum, occultum & manifestum. Inimaduertas igitur secundum sententiam Rasis in libro de diuinitate in omni corpore tres esse dimensiones, altitudinem, profunditatem, & latitudinem, altitudo est quae manifesta est, profunditas uero est occulta, latitudo medium tenet inter manifestum & occultum, hoc est partim manifesta & partim occulta est, istud uero sal quod plumbum appellamus, & argentum uiuum flue mercurium nondum praeparatum, & aquam ficcam & pastillum de quo latius dixi in capitulo de descensione, hoc est distillatione, cum in suo manifesto album sit, propterea dicitur frigidum esse, albedo enim signum frigiditatis est, aut potius frigidum dicitur quod participat in humiditate aquae, de qua locutus sum lib. 2, cap. 2. & 7. Cum uero multum terrestreitatis intrinsece habeat, ut supra diximus multis in locis de mercurio loquentes & plumbo. Propterea siccae naturae dicitur quae causa sit nos dixisse lib. 1. cap. 15. eum scilicet mercurium, non facile adherere intrinsecus suo sulphuri quod Martem nominamus, quamuis habeat uiscosi tatem humidam propter siccitatem, hoc est terrestreitatem ipsius per quam uiscositas temperatur, & adherere minime permittitur. Propter hanc terresstreitatem dicitur natura esse melancholicae liuidae & nigrae. Notabis autem quemadmodum supradictus Saturnus albus est, eodem modo suas intrinsecas terrestreitates ante distillationem albas esse, quemadmodum loco iam citato ostendimus. Propterea diximus lib. 2. cap. 2 de isto mercurio loquentes, leui artificio uidere nos ab ipso exire terram nigram & foetidam per lotionem. De terrestreitate ista supra quoque locuti sumus, lib. 2. in tertia causa descensionis, hoc est distillationis. Cum uero iste Saturnus naturam salis habeat frigidus & indigestus, igitur acerbus est. Propter albedinem uero & frigiditatem soemineus dicitur, & propter suam fumosam & adustiuam substantiam dicitur foetidus. Quum autem manifestum occulto semper contrarium sit, propterea plumbum hoc in profundo, quemadmodum per distillationem cum forti ignis expressione manifestatur in oleo, calidum & idemidum est, hoc est aurum, caledum uero propterea quod sulphur rubrum est & sanguineum. Quod autem ad compositionem huius auri Mercurius recipiatur, erat enim ante distillationem una materia siue substantia cum mercurio, inde dicitur humidum esse. Citrinum uero dicitur quod compositum sit ex ruffo & albo, aereum autem nominatur, quod spiritus sit subtilis & sublimetur. Sanguineum dicitur quum ruffum sit. Dicitur praeterea & odoriferum propter suam rubedinem, caliditatem & bonam substantiam bene digestum. Masculinum uero quod calidum sit, & in generatione metallorum & Elixir paterno semini simile. De his Saturni occultis secretis in libro trium uerborum scriptum est, necessarium esse ut manifestum occultetur, & occultum manifestetur hoc uero occultum naturae solis esse & ignis, & praeciosissimum oleum omnium occultorum, & tincturam uiuam & aquam permanentem. Hic uero Saturnus adhuc in uno latere scilicet latitudinis in parte manifestus, & in parte occultus hatdia frigidae & humidae est, hoc est, Iupiter & mercurius praeparatus, & accidit hoc post lotionem fecis adustae. Propterea dixi lib. 1. cap. 19. plumbum conuerti. Morienus autem dicit, corpus immundum apud philosophos plumbum dicit, mundum uero stannum, dicitur autem naturae flegmaticae propter suam humiditatem uiscosam, Insipidum uero & remissum dicitur propter separationem multae aquae acutae in distellatione. Foemineum dicitur quod frigidum sit & humidum, & in metallorum generatione, & Elixir muliebri menstruo simile sit, in alio latere quod de manifesto & occulto simul participat. Saturnus calidus est & siccus, hoc est ferrum & cuprum, quamuis ( ut Rasis tradit ) siccitas Ueneris siccitatem Martis superet & maior sit, propterea quod participat de argento uiuo siue Mercurio qui ipsius siccitatem temperat. Inimadcies necessarias nostrae arti, quae in manifesto dependent a rubedine, in occulto uero albi, nigri & ruffi sunt, unum intrinsecum est ipso Saturno. Propterea soluitur ut caetera supradicta & Ueneris nomine appellatur, omnia autem supradicta in simul esse ante distillationem, & omnia habere naturam salis, diximus lib. I. cap. 15. solui louem, Saturnum, Lunam & Uenerem, isto mercurio quem Saturni nomine designamus, hoc est per ipsius uirtutem, cum omnes simul naturam salis habeant, soluuntur autem tantummodo hae res quae salis naturam habent, aut aluminis & fellis prout saepe monuimus. Demo: Solutionis iam saepe meministi, quare rogo ut mihi declarare uelis sensum huius uersiculi. Soluite corpora in aquam omnibus dico qui aurum & argentum facere quaeritis. Geber. Lib. 2. cap. 17. dixi omnia corpora nostra sulphurea, sulphur & arsenicum esse, Arsenicum uero Ueneris nomine appellatum distillatione soluitur ( ut supra diximus. ) Sulphur autem Martis nomine appellatum distillatione non soluitur, cum in se non habeat partes salsugineas ( ut lib. 1. cap. 3. diximus ) subtiliatur autem & soluitur cum sua aqua mercuriali, quam capite de solutionibus caeteris aquis acutis adiunximus. Ex his duabus aquis sulphureis unam accipe quam uolueris, scilicet hanc quae genus & aurum dicitur, hanc da bibendam inimico tuo, hoc est coniunge illam sulphuri quod ferrum dicitur, Diximus enim loco iam citato sulphur cum suo simili siue compari, hoc est arsenico tincturam fieri. Intelligitur autem per Leonem antiquum siue Draconem mercurius conuersus in sal, antiquum uero uocant quod incorruptibilis sit. Ex hac sententia reliquos uersus quoque intelliges, scilicet qui soluere non poterit subintelligendum nostrum arsenicum & mercurium nostrum, neque subtiliare sulphur, corpus sulphureum non tangat, neque argentum uiuum nostrum, non poterit enim fixum sulphur quod Martis nomine appellatur, tenere uolatile arsenicum nisi per optime commixta fuerint, & ex duobus unica substantia facta fuerit, quod cum aqua mercuriali quam aquam uiuam appellamus fieri potest, quae medium tenet in commixtione tincturarum, hoc est inter sulphur & praedictum sal praeparatum, sal dissolutiuum appellatum. Rasis mentionem facit in suis scriptis horum sulphurum, & dicit aquam aeris solutam ad rubrum & meliorem & fortiorem esse quam ferri aquam, hoc est cum ferrum sublimatum fuerit in rubedinem conuertitur, & aceto adiecto rubicundum colorem acquirit ut sanguis. Quum gitur sulphur Martis nomine appellatum quasi extrinsecum sit in supra dicto Saturno, Propterea in praeparatione facilius ab eo separatur a commistione, hanc ob causam diximus lib. 4. cap. 14. ea metalla quae paruam quantitatem mercurii habent, facilius separari a comistione salis, & eodem loco de isto sulphure Martis nomine appellato, dixi Martem fusionem non habere, hoc est non solui. Propterea cum isto sale non commisceri, quod fit per priuationem multae humiditatis mercurialis. Propterea cap. 10. eiusdem libri diximus, corpora ab inuicem per ista duo examina non separari ( hoc est in calcinatione sulphuris cum acetum & sale, & in distillatione a sale & separatione ) nisi per diuersitatem compositionis ipsorum substantiae, nam ex ea diuerfitate nascitur diuersitas fusionis, hoc est solutionis, spissitudinis & raritatis, quae principales causae sunt separationis nostrorum metallorum. De solo Marte autem loquendo, dico ipsum esse igneum, hoc est sulphur ruffum calidum & siccum, & facilis combustionis ante praeparationem, propter multam unctuositatem cholericum propter uehementem calorem, amarum & acutum, quum cholericus sit, est namque cholera propter indigestionem cibus amarus & acutus. Dicitur autem masculinus quod calidus sit, & principale semen metallorum & Elixir. Ita nimirum compraehendes in uno metallo communi omnia metalla philosophorum compraehendi, & ibi aurum & argentum esse in potentia propinqua, quum in ipso sit ipsorum semen a natura pro parte digestum & fixum, nec aliud tamen esse praeter sulphur & argentum uiuum. Si uero huius rei certificari uoles, considerabis ea diligenter quae lib. 2. ca. 7. & 16. & lib. 3. cap. 4. circa finem scripsimus. Demo: Nisi praxin uidero huius operationis non satis capacem me sentio ut haec intelligere queam, tametsi animaduertam artem naturam in multis imitari. Geber. Natura per decoctionem adurit terram & aquam simul commixta, & uitriolum generat, ars uero adurit sua metalla, & redigit ea in calcem in qua uitriolum occultatum est, naturae & artis semen, per putrefactionem autem & separationem extranitur uitriolum & sulphur. Natura resoluit suum uitriolum & exhalat duplicem fumum, ars simile facit in suo uirriolo. Natura per sublimationem ducit duplicem illum fumum in loca mineralia, & ipsum coniungit cum sulphure fixo, ars similiter suum duplicem fumum coniungit cum sulphure fixo. Cum uero fumus ille albus nobis magnum impedimentum esset futurum in fixione, propterea remouemus illum & in ipsius locum accipimus mercurium uiscosum coagulatum, quem a fecibus adustis extraximus. Propterea diximus lib. 2. cap. 6. semper illud separari quod corpori in capello Aludilis propinquius sicut in puluere sursum eleuatum, hoc est in aquam solutum ab eo quod remanet in fundo uasis praeparatum, natura quoque illud sulphur fixum lauat, simile facit ars. In lotione autem huius sulphuris ruffi in colore uini ruffi, primo calcinatur & fit nigrum propter ipsius oleaginitatem, & a Raymundo nigrum nigro nigrius appellatur sui uitrioli. Propterea diximus lib. 4. cap. 20. Martem in omni genere conclusionis, nigredinem & fuscum colorem creare plus tamen aut minus, quo metallum magis aut minus calcinatum fuerit, nam per fortem calcinationem sulphuritas adustibilis consumitur, ut lib. 3, cap. 7. ostendimus. Hac de causa omnes Philosophi maxime in hoc conueniunt putantes illas debere esse nigras, fortasse ut propter abundantiam sulphuris calx non uitrificetur, ab hac nigredine usque ad albedinem omnes sui caeteri colores apparent, sunt enim albedo & nigredo externi & plane contrarii colores, & omnes caeteri colores plane intermedii. Propterea semper in hac praeparatione quotiescunque de gradu ad gradum aliquid de nigredine depditur, semper color apparet minus niger, quousque tandem ad ultimum & perfectum colorem albedinis perueniatur. Demo: Credebam hanc colorum diuersitatem appare- re post coagulationem Elixir, dixisti enim lib. 2. cap. 16. proprietatem esse sulphuris cum argento uiuo, colorem rubrum creare aut citrinum secundum quantitatem commixtionis, proprietatem uero remotionis sulphuris esse, dare mercurio albedinem per ignem. Haec igitur causa est diuersitatis colorum in ipso post ipsius coagulationem in petram siue lapidem. Hunc uero modum loquendi non intelligo, nam cum sulphur & mercurium simul poneres ut coagularentur, putabam amplius non remouendos neque separandos esse, quomodo erit igitur sulphur causa uarietatis colorum post coagulationem Elixir? Geber. In sulphure ut Albertus de mineralibus tradidit, sunt duae unctuontates adustiuae, una maior & quasi extrinseca, altera minor & intrinseca. Prima rubra est & remouetur per lotionem, intrinseca uero consumitur post coagulationem Elixir, quod primo nigrescit & deinde successiue paulatim minuitur, & consumitur ea humiditas unctuosa quae nigredinis causa fuerit. Hoc modo dicimus sulphur remoueri quoniam conuertitur in albedinem perfectam, & postea in colorem citrinum, ultimo uero in colorem rubrum, fit igitur sulphur duabus uicibus nigrum & bis album & bis rubrum. Demo: Quanto temporis spacio coagulatur post prae¬ parationem sulphuris & mercurii: Geber. Simul postea in uas longi colli & rotundae capacitatis impignatam cinerum cum igne lucernae, que quintuplex siue sextuplex elichnium habuerit, coagulabitur uiginti dierum spacio aut citra. In speculo Alchimiae scriptum est, materiam lento igne regendam donec maior pars in terram nigram conuersa sit, quod fit in 20. dierum specio. Demo; Eo tempore quae apparebunt signa? Geber. Loco supradicto scriptum est, materiam cum ignem senserit, subito in aquam solui, & tunc spiritus sursum eleuari & ascendere per collum longum uasis, & supra aquam subito congregari oleum in modum nebulae nigrae. Ideo dicit loannes de Rupecissa, scilicet post calcem eleuari pelliculam quandam nigram ut oleum, deinde uero post paucos dies materiam coagulari sub aqua in medio uasis eo loco, quo ignis flamma ipsum uas tangit, & paulatim restare & augmentari eam materiam coagulatam, donec quasi teriae globus in medio aque in prima creatione mundi materia haec arida emineat, ut insula in medio Maris ab aqua circundata, compremuntur autem aqua & sulphur & simul in colore nigro coagulata, in forma oui quod suo acumini insistat. Demo: I Demo: Quamdiu durat haec nigredo donec incipiat dealbari? Geber. Scriptum est in libro Rosarii quadraginta diebus continuis, nam & alteram aquam permanente nigredine coopertam eam uero nigredinem ultra quadraginta dies non durare si recte & modo debito gubernata fuerit, haec a ueteribus sub uelo fabularum poeticarum occultata sunt. Demo: Mirum sane Philosophos ueteres hanc artem tam obscuris & Chimericis figmentis occultasse, quae a nostris grammaticis declarantur & detorquentur ad sensum moralem. Geber. Qui huius scientiae nullam habuerit cognitionem, non capiet rationem aut intentionem ueterum Philosophorum, fingendo tantum numerum deorum & dearum, aut quid isti per istorum generationem stupra & amores uariasque mutationes designare uoluerunt non intelliget. Stultum enim esset credere haec ficta, ut morum disciplinam occultarent, quam tanta cum laude & publice & priuatim uerbis & factis in omni uirtutum genere adeo strenue proposuerunt. Demo: Si me tanti secreti faceres participem, praeter caetera tua in me collata beneficia, hoc unico me quam arctissime deuincires tibi. Geber. Ne forte credas me solum huius opinionis esse, legas Albertum lib. i. de mineralibus, cap. 4. qui dicit. Empedoclem qui longo tempore praecesserat Hermetem confirmasse lapides creatos ex calore ardente, huius affirmationis originem corporis ex antiqua fabula Pyrrhae & Deucalionis, in qua fabula lapides magnae matris ossa dicuntur, Ossa uero secundum Empedoclem pro parte ex Uulcano composita sunt. Demo: Mihi uidentur uerba haec ab Alberto in hanc sententiam minime dicta esse. Geber. Lapides a calore ardenti generati colores sunt nostrorum metallorum ex ignis uehementia generati, & propter duritiem ossa uocantur, & partim ex Uulcano composita sunt, hoc est ex sulphure quod ignis nomine appellatur, quod in ipsis praedominet ignis, hoc est sulphur. Sunt autem lapides magnae matris dicti, hoc est terrae, quod eorum generatio sit ex metallo, quod magnam quantitatem terrae in se continet, nam tota substantia fixa & terrea sunt. De Pyrrha & Deucalione fa- bulantur Poetae, hos tempore diluuii in nauicula, quam conscenderant, saluatos euasisse solos, per diluuium significare uolantes nostras aquas albas. Uerum per Pyrrham & Deucalionem in simul significabant sulphur istud subtile, quod supra Hermophrodita nuncupari diximus, hi duo saluantur conscensa nauicula, hoc est in illa nigra pellicula quae supra aquam eleuatur & innatat ut oleum. Per illos lapides quos proiiciebat Pyrrha, & conuertebantur in foeminas, significarunt argentum uiuum, hoc qui finita distillatione remanet in Boccia fixum & terreum, per lapides uero a Deucatione proiectos qui in masculos conuertebantur, significatum est istud sulphur, quod Martis nomine supra appellari diximus. Adhaec legimus apud Albertum lib. 1. cap. 8. 2. tractatus, fabulam de Gorgone, quam finxerunt Poetae, omnia quae conspiceret in lapides conuertisse ita explicandam esse, ut per Gorgonem intelligamus uirtutem & potentiam mineralem, & per conspectum Gorgone, dispositionem humorum corporis ad uirtutem lapidificatiuam. Demo: Explicatio haec multo obscurior est, quam ipse textus sit. Geber. Mineralia haec sulphures sunt, uirtus uero earum fortis, uirtus est metallica induratiua & figens, aspectus autem uaporum, corporum metallicorum ad uirtutem hanc mineralem, fit cum iam fumi ascenderunt in collo longo uasis siue Boziae, & respiciunt & reducunt retro se ad hanc uirtutem mineralem, quae indurat & conuertit istos uapores in lapidem nobilissimum philosophorum. Uxor Loth ignem fugiens contra Dei iussum retro spectans conuersa est in statuam salis. Poetae finxerunt louem amore captum Ganimedis eum rapuisse in aquilam conuersus & in coelum portasse, quae autem saepius a nobis dicta sunt de duplici illo fumo in hac fabula compraehenduntur. Nam per louem significatur supradictum sal, quod per distillationem conuertitur in aquilam, hoc est in aquam mercurialem quam in ista arte aquilam nuncupare consueuimus, propterea quod superuolat omnes alios spiritus. In libro de aluminibus & salibus, legimus atramentum, hoc est sulphur regi per aquilam affirmante Geber philosopho, quo loco sal armoniacum intelligi debet, per Ganimedem tandae pulchritudinis intelligendum sulphur, quod aurum appellari diximus alibi. Iupiter uero huius amore capitur, propterea quod naturaliter inuicem coniuncti & uniti sint in substantia una, propterea in distillatione portat eum secum subuolando in coelum, hoc est in capitulum siue capitellum bociae, hoc est uasis in coeli figura concameratum. Praeterea scribit Uirgilius in 6. Aeneid. de Daedalo cum suo filio incluso in labyrintho ipsis aptasse alas ex pennis cum caera quibus euolarent ex labyrintho. Icarus uero nimis alte uolans in mare praecipitatus est, liquefecerat enim Solis calor caeram cum qua alae compactae & sibi adoptae erant. Demo: Huius fabulae expositionem auide expecto. Geber. Daedali nomen graeca dictio est, latine uarium significans, & designat nobis sulphur, quod Martis nomine nuncupari diximus, quod admodum uarium est transmutando se de colore in colorem, & ab una natura in aliam, sulphur istud parens est alterius sulphuris admodum subtilis & fusilis, quod sub Icari nomine Daedali filio intelligitur, est enim arsenicum subtilior & fusibilior pars Martis. Per Labyrinthum poetae intelligere uolunt uas siue Bocciam, aut potius uilem lapidem philosophorum in quo dicti sulphures inclusi sunt. Alae autem quibus auolare conantur, & in altum feruntur, sunt hae res de quibus mentionem feci lib. 2, cap. 10. dicendo, Corpora quae indigent administratione rerum subleuantium aut exaltantium, sunt genus & Mars, propter earum tardam fusionem, hoc est solutionem. Uenus enim Tutia indiget, Mars uero arsenico, nam his rebus facile eleuantur & sursum feruntur, nam inter ipsos magna quaedam conuenientia est. Demo: Mihi persuadeo & hunc locum ex illis esse, quos tu solus intelligis. Geber. Per tutiam significatur aqua mercurialis, quae per distillationem exprimit ex dicto sale extracto e lapide Uenerem, quam Icari nomine significamus. Iste Icarus simul aqua ista alte uolat, hoc est in capitellum uasis usque eleuatur, calore enim sal dissoluitur. Icarus uero per restrum capitelli in uas recipientis cadit in aquam amaram & ibi suffocatur, nam per decoctionem nigrescit. Alae uero cum quibus Mars auolat ex dicto lapide arsenicum designant, ut aperte satis diximus lib. 3. cap. 16. Propterea quod humiditas & acuitas acti, mediante calore fumi agens in corpus calcinatum & subtiliatum, dissoluit enim & attrahit substantiam salis occultam in isto calore, cum eodem attrahendo subtile quod sulphur Uenerem nuncupamus, in profundo huius salis inclusum. Nam propter colligantiam sulphurum in hac putrefactione arsenicum attrahit & sursum ferri, & sublimari facit Martem. Caera autem cum qua alae adoptatae & affixae erant, est supradictum sal uiscosum dealbatum, ut caera alba Tyrrhenia superius nomine louis appellatum. Tradidi autem haec fussus, lib. 3. cap. 7. prope finem loquendo de corporum eleuationibus cum spiritibus. Meminit insuper Uirgilius rami aurei quo detruncante statim alius subnascitur similis, per arborem significare uolens sal uegetabile, ex quo per ignis expressionem distillatur illud sulphur quod aurum appellamus. Cum enim totum istud sulphur una uice simul omnem rem non exprimatur, sed paulatim guttulam guttula insequendo, finxerunt ramo uno detruncatostatim alium subnasci, hoc est expressione forti ignis. Sed hoc Senior Philosophus apertius demonstrat dicendo, animam hanc e petra non exprimi posse una uice, sed multis uicibus & paulatim, Propter hanc causam ueteres eam animam & animas, florem & flores, tincturam & tincturas, sanguinem & sanguines pinguedinem & pinguedines appellasse, propter tardum egressum de gradu ad gradum. Finxerunt etiam louem iratum patri suo Saturno genitalia excidisse cum acutissima tissima falce, & haec cecidisse in mare, & ex commistione ipsorum sanguinis cum spuma maris Uenerem procreatam. Per Saturnum intelligentes praedictum sal quod pater louis dicitur, hoc est ipsius salis praeparati quod ab isto generatur, istud sal positum in ignem in uase siue Boccia, Iupiter iratus & igne alteratus dicitur, & sol¬ uitur in aquam subtilem & acutam, significatur per falcem acurtm cum qua Iupiter iratus patri genitalia excidit, hoc est separat & attrahit secum partes masculinas siue uirilia, hoc est sulphur intrinsecum in ipso sale, & simul cadunt in uas recipientis, quod significatur per casum in mare, scilicet in aquam salis, ex isto sale & sulphure generatur genus, ut supra diximus. Haec aqua currus Phaetontis, quem Poetae Eridanum uocant, propterea quod ipso uehatur noster Sol & spiritus foetentes quos appellamus aes, finxerunt etiam quidam Mineruam filiam esse louis, Iupiter enm suum caput fersens, armatam ex ipsius cerebro prosiliisse Mineruam. Figmentum hoc ita intelligendum esse censeo, Iuppiter in ignem alteratus caput suum conuertit, hoc est sal istud quod Saturni nomine nuncupamus, in quo sal istud subtile, album, molle, humidum ut cerebrum continetur, ex quo per distillationem nascitur Minerua armata, hoc est aqua illa uestita siue amicta subtilissima parte sulphuris, quod Martis nomine uocamus. Dicunt praeterea Uulcanum amore captum Minerue eam pertinacius confecutam tandem ueste arripuisse, & semen in terram profudisse, ex quo puerulus statim natus sit, sic Mineruam Uulcani uim euassse. Per Uulcanum intelligimus sulphur quod ignem uocamus, & ferrum magno amore afficitur ergo aquam Mercurialem quam Mineruae nomine significamus. Sunt enim in simul in uno eodemque metallo. Propterea hanc in calcinatione sequitur & in putrefactione. Cum uero naturae sint diuersae & facillime ab inuicem separantur, finxerunt mineruam Uulcani congressum fugere, cum hoc sulphur non retinet semen quemadmodum aliud subtile sulphur. Propterea dictum est hanc arripuisse ueste quod cum ipso unitum sit, & cum suo sale coniunctum quasi extrinsece & sic inseparatione dimittit suum semen, hoc est eam partem subailem sulphuris spargendo in terram ipsius salis, per distillationem uero nascitur illud sulphur quod Ganimedis nomine significari supradiximus, quemadmodum etiam Appollinis & Phoebi, & sic euasit uires Uulcani per remotionem siue separationem hanc, quae fixioni impedimento fuerat. Finxerunt etiam ueteres a loue amatam Io, ipsa uero louen fugiens a crassa & obscura nubecula circundatam, ut in cursu subsisteret, per lo significantes supradictam aquam Mer- curialem a loue amatam cum eiusdem substantiae sint, simul uero iuncta & Bociae inclusa ad ignem aqua per distellationem aufugit per longum collum uasis, deinde recidens ad fundum ubi a loue circumdatur pellicula nigra supradicta per quam coagulatur & firmatur lo, hoc est in cursu sistitur. Istae nigrae pellicule uela sunt quibus Theseus rediit nauigiae Athenas, quae uidens Thesei pater sibi persuadens filium obiisse ex desperatione, se praecipitem dedit in mare et ibi aquis suffocatur. Per Theseum significare uolentes sulphur istud subtile quod in pellicula aut potius oleo isto continetur per Thesei nomen significatum. Pater uero Thesei Egeus ( hoc est sulphur crassum magis ) se precipitem dat in mare, hoc est in aquam salis, & ibi soluitur & moritur, hoc est suffocatur, nam secundo denigratur. Inter reliqua plura eiusmodi poetica figmenta tradiderunt ueteres post diluuium & terrae exiccatum ab Inundatione aquarum uarias animalium species a terra productas, inter caetera uero animalia serpentem quandam produxisse, hanc sagitta interemptam ab Appolline siue Phoebo, Hanc fabulam hoc modo interpretati sunt, per distillationem quam etiam sublimationem appellamus, primum lento igne diluuium uenit, hoc est intra humiditas aquea apparet, haec remota & fortificato igne terra, hoc est, materia nostra, quae multum in se terrestreitaris haber, producit anima¬ lia, hoc est sulphur istud subtile quod animale dicimus. Uerum inter animalia caetera etiam serpentem illum gignit, quem Philonen appellant, hoc est, aquam fortidam, quam Phoebus occidit, hoc est a nostro sale coagulata & lium Iouis & Iunonis, sunt tamen qui Martem sine patre a sola Iunone procrearum uelint. Per lunonem uero etiam si saepius elque entum aeris intelligant, tamen cum dicunt Martem filium esse lunonis sine patre natum, per Iunonem terrae elementum intelligunt. supiret autem post putrefactionem cum Marte & lunone reperitur. Quod autem per lotionem Mars ab ipsius uentre separatur, popterea dicitur ipsius filii. Cum uero filius saltem in aliqua parte patri similis esse debeat & matri, hoc uero sulphur quod Martis noie intelligimus Iouis nulla similitudinem penitus referat, calidus enim est & siccus, ru¬ fus, durus, absque uiscositate & solutione, & quasi argento uiuo priuatus, lupiter uero frigidus & humidus est, albus, mollis, uiscosus, facilis fusionis & solutionis, quasi argentum uiuum mortificatum, hanc ob causam finxerunt Martem Iunonis filium, hoc est terrae, pinguedo enim terrae est. Demo: Ostende igitur iam quo loco Iunonis nomine & elementum intelligunt? Geber. Finxerunt lunonem filiam esse Saturni, & Opis sororem & uxorem louis, & in eodem partu ante louem in lucem aeditam, reginam esse deorum & dearum, diuitiarum, praeesse partui & matrimonio. Aqua uero Mercurialis per Iunonem signi- ficata dicitur filia Saturni, distillatur enim ab ipso & sua terra significata per Opim. Haec autem largitur diuitias, hoc est aurum nostrum, & in ea distillatione generatur Iuno, hoc est aqua illa Mercurialis significata per elementum aeris & louis, hoc est sal quod in fundo uasis siue Boziae remanet inter feces. Quum uero aqua Mercurialis distillatur prior & prima exeat extra Bocciam siue uas distillationis, dixerunt ueteres lunonem in eodem partu ante louem natam. Idem significare uolebam lib. 1. cap. Ii. disserendo de praeparatione louis, dicendo, Saturnum eodem modo praeparari ( deridens eos qui non sunt filii huius artis ) aliquando solummodo hoc quod corpora non potest frangere, hoc est terrestritas quae non frangit, hoc est non soluit corpora sulphurea, adiiciendam uero aquam mercurialem quae prius antequam Iupiter redeat in corpus ex sua calce, hoc est sale albo ut uera calx. Praeterea dicunt lunonem praeesse partu, quod distillando producat in lucem Phoebum, ob hoc etiam Lucina dicta, matrimonio quoque praeesse dicitur, propterea quod intermedium quoddam sit in coniunctione tincturarum supplhurearum, hoc est Ueneris & Martis. Significatur autem per subtilissimum rete fabrefactum e calibe. Dicebat Morienus, animam, hoc est, Uenerem non coniungi cum corpore. hoc est cum sulphure Martis nomine significato nisi mediante spiritu, hoc est, aqua hac spirituali. Dicitur etiam Iouis uxor propterea quod haec duo simul nostrum aurum progenerent, aut quod sisimul iuncti sunt & uniti ante distillationem, & adscribunt ipsi regnum super omnes Deos & deas gentilium, quos significamus souuntur, subtiliantur ac separantur, coniunguntur, mortifican¬ tur, uiuificantur & fructificant, propterea finxerunt eam etiam deam diuitiarum. Demo: Ne mireris hactenus tam prolixum sermonem non interrupisse me, nam ut uerum latear, plurimum delectatus sum hac interpretatione, adeo obscurarum atque plane Chymericarum, aut potius monstrosarum iabularum & figmentorum, & ( ut dicam quod sentio ), plane persuasum habeo te eiusmodi fares eius intentionis in quam tu eas detorquere studes, nequaquam fuissent unquam. Geber. Si tu aliquando interfuisses praxi huius artis, & eius rei periculum fecisses, & filius esses uotis, hanc ueritatem etenim cognosceres & perciperes. Nam nisi negaueris hanc opinionem ueterum quam tibi dixi, scilicet omne metallum in omni contineri, & huius dicti explicationem per me tibi traditam, penitus intellexeris, nunquam negabis hanc ueram esse intentionem antiquorum poetarum, in suis fabulis & figmentis, nam omnibus modis claborauerunt, ut hanc scientiam penitus obscurarent & absconderent suis figmentis & fabulis poeticis, ut naturae secreta ignorantibus & indignis occultarent, quod etiam plures sapientes harum rerum periti, mecum affirmare non dubitauerunt. scribendo etenim finxerunt Latonam stupratam a loue, propter quam rem lunonem de coelo descendisse, hanc in Insula Delo inuenisse, ubi Phoebum & Dianam peperit. Per Latonam intelligentes illud sulphur, quod supra Ueneris nomine significari diximus, quod cum impurum sit & altera tum, compositum de loue & lunone, hoc est de aqua illa aerea, descendit de coelo, hoc est de alembici capitello, & inuenit Latonam in uase siue Boccia, quae ibi parit Elixir album & ruffum. Finxerunt etiam Uulcanum filium esse louis & lunonis, quemadmodum etiam supra de Marte diximus, quum uero deformis esset & facie turpis, subito fuit deiectus in Insulam Lemnios, & ibi nutritus & educatus a simiis. Per Uulcanum intelligebant sulphur quod Martis & ignis nomine significari iam saepius monuimus, quod post putrefactionem coniunctum est & unitum Ioui & Iunoni, sed in diuersa natura fusione & spissitudine & raritate & ab ipsis separatur, propterea quod, ut lib. 3. cap. 4. diximus, argentum uiuum aliud sulphur non recipiat, eo excepto quod suae naturae est, hoc est arsenicum quod de natura salis participat. Propterea dicunt Uulcanum esse filium ipsorum quod ad eorum uentre separetur, quum uero turpis sit & deformis propter suam unctuositatem adustiuam, abiicitur in Insulam Lemnios, hoc est in uas siue Bocciam in quam cadunt sagittae, hoc est haec sulphura, quae generata sunt ex uaporibus calidis & siccis: ibi nutritus & educatus a simiis, hoc est, a ueris artistis siue huius artis perfectis artificibus, qui naturam imitantur. Adhaec finxerunt Athalantam omnium hominum uelocissimum cursorem, superatum tamen & uictum tribus pomis aureis, per Athalantam significantes nostram aquam uelocissimam & leuissimem super coniuncta sulphura, ipsis uero coniuncta, hoc est Marti, Soli & Ueneri in simul, aut cum loue qui semper plenus est Apollinis & confectus, formatur & coagulatur, haec tria poma tres boli sunt, quibus Theseus inuiscabat ora Minotauri in Labyrintho, per Minotaurum positum in Labyrinthum significatur nostra quinta essentia, quae in uase siue Boccia inuiscatur & coagulatur, cum supradictis sulphuribus. Demo: Magnas tibi gratias ago, quod me tanti secreti uoluisti fieri participem, ut citra omnem inuidiam ea quae ab antiquis summo studio occultata sunt pro singulari tua humanitate mihi aperires & explicares, nam indespero tandem me uerum sensum fabularum & figmentorum poeticorum inuenturum, cum mihi igitur hac parte satisfactum sit, eiusmodi inquisitiones relinquemus, ut sermo noster inchoatus eo redeat unde discessimus de metallis uerba facientes, scilicet ex quo lo nec tamen ex auro communi fieri debeant, persuasum habeo ex argento fieri debere, & hoc non citra rationem, quumtu iubeas illud aurum accipiendum, quod in profundo metallorum occultatum sit. Cum uero Luna in profundo aurum sit, ut in Testamento aperte demonstrasti, omnino argentum accipiendum erit nobis absque dubio. Scripsisti etiam lib. 1. cap. 18. Lunam esse tincturam albedinis. Et plures Philosophi Lunam fermentum albedinis nuncupant, & Medici argentum in suas mixtiones medicamentorum recipiunt. Albertus adhuc in fine tertii libri de mineralibus dicit, nos certo scire, quod habentia simbolum in materia & uirtutibus, & polentiis naturalibus, facilis est transmutatio adinuicem. & paulo inferius, Non lateat nos, inquit, quod in omnibus quae circulares ex se inuicem habeant generationes, facilior est transitus eorum quae in pluribus habeant conuenientiam, propter hoc etiam ex argento facilius fit aurum quam ex metallo alio, non enim mutari oportet in ipso nisi colorem & pondus, & haec de facili fiunt, compacta enim substantia magis adhaeret pro certo pondus diminuto aqueo, & aucto bono citrino sulphure consequenter uariabitur color, hic autem modus est & in aliis. Geber. Pro certo tibi dico, si tota substantia aurea siue argentea nobis praeparanda esset, non autem reducendo eam ad materiam suam primam, haec longe caeteris praestare, sed hoc modo parum esse utilia. Uerum est secundum uiam breuem supradictam ex argento, facilius aurum fieri posse quam ex alio quouis metallo. Propterea quia consumata humiditate aquea per calcinationem substantia reducta, sit magis fixa. Propterea dixi lib. 2. cap. 18. pondus accrescere, & per miniman admixtionem nostri sulphuris boni & praeparati in manifesto albi, in occulto uero citrini & ruffi, pluribus diebus simul decocta tandem mutari in colore, quia color tincturae in sulphure occultata per uirtutem caloris manifestabitur, & hic modus est communis in omni metallo. Loquendo autem de praeparatione Elixir secundum uiam prolixiorem nouem mensium, hoc est reducendo metalla ad eorum materiam primam, fieri non potest ut aurum siue argentum sint meliora caeteris metallis, nam in his non restat prima substantia nec primae qualitates, ex ceptis intrinsecis per omnibus sunt communes. Uerum est ( ut iam diximus ) unum ex caeteris metallis in sua minera aliquam acquisisse substantiam & proprietatem, quibus praeparatum aptius & propinquius fiet nostrae arti auro & argento, quemadmodum breui intelliges. Respondendo uero tuis rationibus adductis, dico etiam si saepius philosophi per Lunam intelligant, & louem & Uenerem & Mercurium, nihilominus per Lunae uocabulum etiam intelligi debere sal Saturni nomine significatum, quod in suo profundo ipsum aurum philosophorum est, ut supra diximus. Possumus autem per Lunam intelligere sulphur praeparatum album ut Luna, & hoc in profundo aurum & argentum est, & tinctura & ferrmentum albedinis & rubedinis supra suo mercurio, argentum hoc indurat & figit nostrum louem, & conuertit ipsum in naturam metallicam, & commiscetur nostro Soli, ut aperte ostendimus lib. 1. cap. 18. Etiam possumus per Lunam intelligere Elixir album, hoc enim est tinctura albedinis, & fermentum albedinis in multiplicatione, & in secreto aurum est, & facillime in aurum conuertitur, quia continuendo uel fortificando ignem, materia magis figitur & pondus accrescit, & tinctura ruffa sulphurea, quae in profundo latet manifestatur. Si autem de Luna medicinam aliquam facere uolueris pro humano corpore, eodem modo fit quo superius de auro a nobis dictum est. Demo: Si supradictae res omnino e metallis fieri debeant, tamen ex perfectis metallis fieri non possint, necesse est ex imperfectis metallis ea facere, sed prius praeparatis. Geber. Secundum opinionem & rationes Rogerii Bacconis, quas supra allegauimus de auro communi uerba facientes nullum dubium est, nam haec scientia tractat de corporibus imperfectis in quantum conuenit ea facere perfecta, ut in praefaisthac scientia uir, dicit Alchimiam scientiam esse, quae inferio & beatus Thomas in principio 4. lib. Metheo: dicit. Praecipuus Alchimistarum scopus est transmutare metalla ( scilicet imperfecta ) secundum ueritatem & non sophistice. Demo: Puto per percoctionem Elixir imperfecta metalla perfecta fieri. Geber. Haec dico, si absque corruptione rerum extranearum praeparatum perfectum fieri Elixir, & hoc satis clare aperte demonstraui in procemio libri Inuestigationis, & in cap. de praeparatione aceti acerrimi, & adhuc lib. 1. cap. 8. dicendo quod in depuratione metalla imperfecta ingenio & industria per artificium reducantur in puram & nobiliorem substantiam breui tempore, quod a natura non potest fieri. & in lib. Testamenti dixi, quod omne metallum, intellige imperfectum, per calcinationem possit conuerti non solum in sal, sed etiam in ue- rum Solem & ueram Lunam, neque tu poteris mihi hoc loco obiicere, intellexisse me de metallis perfectis, quum haec sint uerus Sol & uera Luna, neque per proiectionem sed per calcinationem hoc fit, praeterea diximus in lib. Inuestigationis, cap. de Uitriolo, quod ex corporibus imperfectis extrahantur diuersa uitriola, quae nobis necessaria sunt & utilia, diximus etiam diuersa uitriola, quod in ista arte non solum alumina sed etiam sulphures uaria genera dicuntur uitriola, lib. 4. cap. 9. uerba faciens de medicina tingente, Lunam in aurum, diximus fieri hanc, antecedente administratione nota & certa corporis imperfecti. Et si mea opera a me conscripta diligenter euoluisti, animaduertisti nimirum me in lib. de radicibus hanc sententiam protulisse, uidelicet cum uideremus corpora imperfecta, nostra experientia & industria praeparata & mundificata ab omni superflua corruptione, maiorem claritatem & splendorem acquirere, quam corpora naturaliter perfecta, nos tandem ex ea consideratione peruenisse ad finem huius operae & scientiae. In lib. speculi Alchimiae scriptum est, si inuenimus materiam in qua sit argentum uiuum mundum, clarum, album aut ruffum congelatum in massam nondum perductum ad complementum tali modo, ut nostra industria & naturali ingenio ad intimam ipsius perfectamque mundificationem, & completam puritatem peruenire possumus, taliter ut post complementum operae mille uicibus fortius & perfectius sit aliis corporibus coctis simplici calore naturali iam de gustaturos nos delectabile hoc, supra quod omnis intentio philosophorum fundata est. Praeterea dicit Albertus lib. 5. de mineralibus cap. 1. omnium metallorum proprium esse, ut appareant incompleta esse in specie, & ideo in quolibet conuertibilia, medium uero proprie dictum habet informem naturam, quam formatam distinctam extrema retinent, propter quod extrema per ingenium & naturam de mediis reducuntur, quando unitur unius extremi supra alterum, debemus autem mediorum naturam summe notare ad transmutationem metallorum, quia in eis consistit plurima scientia eorum, quae unum in aliud conuertere nituntur. Demo: Percipere nequeo quid hoc loco sibi uelit Alber tus per media haec extrema & uirtute extremorum. Geber. Per media mineralia hoc loco intelligit Albertus metalla imperfecta quoniam sunt iam in uia ad perfectionem, non quod ab ipsis per naturam reduci possit metallum aliquod perfectum, sed quod ab ipsis per artificium extrani possint perfectissima extrema, hoc est Elixir album & ruffum, & quia uirtus haec extremorum in sulphuribus, & ipso argento uiuo contineatur metallorum imperfectorum, tunc fiunt exticilla, hoc est Elixir album & ruffum. Ob hanc causam diximus, lib. 1. cap. 16. quod metalla imperfecta absque commistione alicuius rei extremae fieri perfecta. Demo: Si bene memini, dixisti eodem loco praedicto perfectu, hoc ipso magisterio perfectum fieri, & perfectum etiam imperfectum ad perfectionem perducere, & deum testaris haec simul alterari & perfecta fieri. Geb: Geber. Eo loco per perfectum non intelligo neque aurum neque argentum commune, sed supradictos sulphures praeparatos pro parte fixos, per imperfecta uero intelligo supradictum sal praeparatum argenti uiui, nomine significatum & louem, & ex his unum ab alio ad perfectionem perducitur, quoniam lulphur inspissat figit & tingit mercurium, Mercurius autem subtiliat & sufibile reddit, incerat & seruat sulphur a combustione. Hoc autem modo unum ab altero alteratur, & hanc responsionem poteris habere ex lib. 1. cap. 11. in medio capitis. Demo: Mea sententia, improbasti eo loco modum hunc. Geber. Improbaui quidem eo loco modum hunc quantum ad literam puram & nudam, non intelligebam enim de communibus corporibus, sed de Philosophorum metallis, sed ut tandem totam summam breui sermone compraehendam, concludo ipsum Elixir, quintam essentiam & aurum potabile fieri debere ex metallis imperfectis communibus, quoniam haec artificio adiuuari, & ad perfectionem perduci possunt, & faciliter reducuntur ad ipsorum materiam primam, quum in se habeant causam corruptionis, quas causas enumerauimus nos lib. 3, cap. 6. & accidentia quoque materiae primae superuenientia, facile ab iis remouentur & indigestae partes possunt digeri. Demo: Dixisti supradictas res fieri debere ex uno metallo solo, quomodo igitur continentur in omni metallo imperfecto? Geber. Fatendum est supradictas res in omnibus metallis perfectis & imperfectis contineri, debemus autem inquirere & exquisite cognitam habere naturam omnium metallorum comunium, & ipsorum proprietatem diligenter examinare, quae nam nostrae arti aut propinquiora aut remotiora sunt, & tandem quae nam pura aut uiciata sunt in ipsorum radice, ut satis aperte monui in fine lib. I. Demo: Erit igitur omnino plumbum accipiendum, ob hanc causam quod alibi dixisti in ipso contineri omnia philosophorum metalla, & lib. 1, cap. 19, dixisti, plumbum etiam si ad argentum minime accedere possit, tamen nihil minus per nostrum artificium ex ipso facile argentum fieri posse. Et adhuc in lib. Inuestigationis uerba faciens de plumbi aqua, dixisti, hanc esse aquam argenti uiui & sulphuris proportionaliter facta, qua utimur in compositione Elixir ruffi. Hermes uero dicit, quod in Saturno naturae coniunctae sint cum complemento, hoc est terram, aquam, aerem & ignem in ipso contineri, & quod hic clauis sit & apertio huius scientiae. Rasis praeterea dicit in plumbo Solem & Lunam contineri in potentia non uisibiliter, & quod ipsorum tinctura ab eo non separetur, & quod ipse Saturnus sit Elixir album & rusum, & aqua quae mercurium retinere & cohibere possit. Pythagoras dicit, omne secretum in plumbo esse. Hermes insuper de Saturno loquens, dicit se praestantiorem & rem magis possibilem eo scire in operatione albi & ruffi. His uum extrahere. Geber. Iam saepius te monui, atque praedixi Philosophos sic aperte loquentes, semper per aequiuocationem & similitudinem & allegorias loqui. Propterea dixi lib. 1. cap. 19. quosdam certo affirmare, plumbum in sua natura quam proxime accedere auro, ita philosophi plumbum laudantes, de plumbo philosophorum locuti sunt, in quo omnes res, de quibus supra facta est mentio simul continentur. Demo: Dicam igitur nunc cum in plumbo non sit Elixir, ex magno tandem extrahendum esse, ea de causa quod dixeris lib. 4. cap. 18. te considerasse per examen huius magisterii, louem maxime accedere ad summam perfectionem in opere ordinis maioris. Et lib. 1. cap. 22. dixisti louem inter caetera corpora transformi, in magis splendidum lucidiusque atque perfectius corpus Solare & lunare, & adhuc lib. 3. cap. 9. dixisti satis manifestum esse louem propius accedere ad perfectionem, propterea quod magis de perfectione participet. Item lib. 1. cap. 20. dixisti louem perfectiorem esse multos reliquis corporibus imperfectis, propter ipsius affinitatem cum Sole & Luna, hoc affirmat etiam Rasis, qui dicit, annum tincturam esse albam aeris siue cupri, & quod ex ipso fiat aqua acuta quae Mercurium retinere & cohibere possit, & tu ipse iubes in lib. Inuestigationis, honorare aquam Iouis ea de causa, quod haec fit illud ipsum quod quaeratur ab omnibus ad albedinem. Geber. Satis argute nouisti ex meis scriptis, ea quae tuae sententiae sunragari uidentur excerpere, & in medium producere, sed mea scripta longe aliam diligentiam in euoluendo & intelligendo studium requirunt. Demo: Res ipsa facile iudicabit, quanto studio, diligentia atque sedulitate, tuis scriptis hactenus insudauerim, nam si cogites quam proprie non solum ipsas sententias, sed etiam singula uerba memoria teneam, cognosces me haud oscitanter in tuis scriptis uersatum. Dic igitur quid nam causae sit, cur minus quod tanto studio assequuturum me speraueram, assecutus sim? Geber. Quia parum animaduertisti lib. 3. cap. 12. dixisse me plumbum & stannum commune in sua propria radice immunda esse, & in ipsorum prima creatione, habent enim substantiam immundam, tum sulphuris tum argenti uiui. Cum uero purum cum impuro una substantia facta sint, & essentia una, propterea possibile non est, ut aliqua industria per medicinam primi ordinis, hoc est per praeparationem aliquam, remoueatur terrestreitas haec ab ipsis argenti uiui adeo immundi atque impuri. Quare iam olim plane desperaueram, cum intelligerem hoc corpus non posse praeparari, ut tandem perueniret ad complementum sui splendoris lucidi. Uerum ad me ipsum rediens cognoui corpora haec munda esse in profundo suae naturae, propterea dixi lib. 2. cap. 7. si sublimaueris, hoc est extraxeris argentum uiuum ex plumbo siue ex stanno communi, ea post sublimationem apparere nigra, & adhuc lib. 4. cap. 8. dixi, in corporis bus mollioribus nullo ingenio uel industria hoc artificio non remoueri posse uelocem illam fusionem, neque impuritatem, in radice principii ipsorum, Possumus etiam his subiungere ea, quae lib. 2, cap. 2. monuimus. Uidelicet quum sulphur & arsenicum nostrum, non parum etiam naturaliter coniuncta sint cum fecibus, necesse esse, ut in sublimatione ascendant sursumque uehantur cum substantia non mundata. Cum igitur neque plumbum neque stannum habeant substantiam fixam, hoc est duram, terream & permanentem in igne uehementi sed aufugientem, neque spiritus ab ipsis per sublimationem extracti ascendant absque eiusmodi immundiciis, quum non habeant terram fixam & perma- nentem in igne uehementi, quae retinere possit secum partes illas immundas, ne inter sublimandum ascenderent cum ipsis spiritibus. Propterea dixi cap. ultimo, lib. 1. ea metalla quae in ipsa radice participauerint de maiore infectione liuiditatis, plus laboris requirere & minoris esse perfectionis, haec uero sunt plumbum & stannum commune. Demo: Dixisti tamen ni fallor lib. 3. cap. 8. considerasse corruptiones in stanno, in ipsa radice sibi non esse coniunctas sed accidentales esse. Cum igitur in prima commistione ipsi non coniunctae sint, nimirum poterunt ab ipsofacile remoueri & separari. Dixisti etiam cap. 10. louem quidem mundum esse, Saturnum uero immundum. Et lib. Inuestigationis scribis, quod omnia accidentia superuenientia facile remoueri possunt, & ipsa corpora integre & sufficienter praeparari. Geber. Sane si ea quae supra longo sermone prosequuti sumus recte intellexisses, nequaquam haec nostrae responsioni obiecisses. Cum enim dicerem, stannum quidem purum esse & tincturam albedinis aeris siue cupri, & ipsum proximum esse auro & argento, & satis propinque accedere ad perfectionem in ordine maiori, hoc est in multiplicatione, mea intentio erat de metallis supradictis, dicens autem Saturnum immundum esse, uere dictum est de nostro Saturno, sed haec ipsius immundicia sibi non est in radice coniuncta, propterea ab eo facile remouere, quum uero dixi metalla perfecta in ipsorum radice munda esse, & quod omnia accidentia ab ipsis facile remoueantur, ne dictum putes de plumbo & stanno communi, sed de aliis. Demo: Rogo antequam longius hunc sermonem protrahas, prius apertius dicere uelis, quid de ordinum numero sentire debeam, putaui enim hactenus, primum & secundum ordinem sophisticos & medicinas imperfecias esse. Geber. Suspicaris forte me tradidisse sophisticationes non esse illa uulgaria omnibus nota. Praeterea exhortati sumus lib. i. cap. 5. huius artis artifices, ut fugerent opera sophistica. Dico autem medicinas primi ordinis imperfectas esse, ea de causa, quod sulphur sit medicina argenti uiui, quod louem, Safurnum & Lunam uocauimus. Argentum uiuum autem medicinam esse sulphuris, quod Solem, Uenerem & Martem appellauimus, & haec in primo ordine, hoc est in prima praeparatione, per quam mundificantur ab accidentibus superuenientibus, & in secundo ordine, hoc est in secunda praeparatione, hoc est decoctione & fixione, per quam mundificantur ab unctuositate adustiua intrinseca, imperfecta sunt, donec perfecte mundificentur & figantur. Quemadmodum uero solus homo cum perpetuo uiuere non possit, necesse fuit ut sociaretur mulieri, ut perconiunctionem hanc cresceret & multiplicaretur genus humanum, pari modo etiam nostrum Elixir quum per plures & saepius iteratur proiectiones breui absumeretur & finiretur, multumque laboris & magnum temporis dispendium requiratur ipsius praeparationem toties a primo principio repetere, necessarium fuit ut abbreuiaretur & praeparatio & fixio, commiscere partem aliquam Elixir fixi cum muliere, hoc est cum nostro argento uiuo quod louem uocamus, neque fixum neque e terra factum, quemadmodum sulphur. Cum uero haec conuenientiam quandam habent in sua natura, eo facilius uniuntur, & breui tempore multiplicantur in uirtute & quantitate. Propterea dicebam, supra louem magnam habere affinitatem cum Sole & Luna, & quam proxime accedere ipsum ad perfectionem & quasi perfectum esse, & quod transformatur in magis fulgidum atque plus perfectum corpus Lunare & Solare. Dixi etiam in procemio lib. 2. considerationem rei quae ultime causat perfectionem Elixir in multiplicatione, considerationem esse coctionis substantiae purae argenti uiui. Est etiam Elixir medicina, originem habens ex substantia pura argenti uiui Philosophorum, id uero quod iam medicina factum est, argentum uiuum esse desiit, & naturam ipsius reliquit, quia transmutatum est & fixum, tamen non totum ex argento uiuo natum est, sed etiam partim ex sulphure, quamuis & hoc fuerit ex parte argenti uiui, quod transmutatum suam naturam reliquit, hoc est, cum pars quaedam ipsius iam facta sit lapis philosophorum. In lib. de Uaporibus scriptum legimus, Alchimiae artifices uti Borrace in multiplicatione sui metalli, per Borracem intelligendum sal praeparatum, quod mercurii nomine designari diximus & louis. Si autem adhuc dubitaueris num haec de primo, secundo & tertio uera mens & opinio mea sit, age lege recapitulationem summae, & considera diligenter ea quae ibi diximus de sublimatione primi gradus per quam lapis noster mundatur & purificatur ab impuritate corrumpente, & redditur purus & uolatilis. Postea figitur & hoc appellamur gradum secundum praeparationis. Tertius uero gradus administrationis lapidis est, ut fixum faciamus uolatilem, & haec est multiplicatio. Ecce igitur primum gradum esse praeparationis, secundum fixionis, tertium autem multiplicatio nis. Et quemadmodum Elixir nostrum quod fit aureum & argenteum, paucis diebus figit & transmutat mercurium nostrum, sic quoque sulphur nostrum lotum cum in parte fixum sit, & natu ram & splendorem habeat metallicam, propterea etiam breui tempore figit nostrum mercurium siue argentum uiuum, uolatle uero absque fixo nunquam poterit figi in metallo. Extrahuntur uero supradictum argentum uiuum, & Iupiter ex fecibus combustis salis per lotionem. Rasis in lib. luminis luminum dicit, feces cum dealbantur magnesiam appellamus, & stagnum & spumam louis. Praeterea dicit Philosophus Mireris, capiendas esse cineres, de quibus philosophi locuti sunt dicentes, ne uilipen das cineres existentes in loco inferiori uasis, quia in ipsis situm est diadema cordis. Idem dicit in fecibus esse hoc quod quaeris. Hermes itaque loquendo de distillatione Saturni dicit. Cape ipsum & exalta eum in tabernaculo, eousque donec totus in uaporem consumatur, & plus nihil ascendat, & aquam sublimatam conserua ad tempus opportunum. Postea accipe feces rema- nentes in fundo Bocciae siue uasis, & serua diligenter, nam ipsae sunt corona cordis. Scriptum est in libro Turbae philosophorum, Iubeo ut aduratis corpus & in cineres conuertatis, hoc enim corpus adustum Phoenix est, qui ardet in igne & comburendo renouatur, nam corpus hoc adurendo ex cinere extrahitur, Iupiter qui coniunctus cum una parte Elixir semper multiplica, tur & augmentatur. Dicit autem Hermes, cum uidebis corpus conuersum in cineres, perfecte gubernasti illud. Rasis itidem in libro luminis luminum, dicit aduri non posse, nam post extractionem olei remanere terram. Idem affirmauimus & nos lib. Inuestigationis uerba facientes de praeparatione atra= mentinigri. Et lib. 2, cap. 2. dicendo, possibile est a salibus separari feces per solutionem salium, quae res aliae nulli conuenit. Idem confirmaui adhuc in enarratione trium causarum descensionis libro iam citato cap. 11. Pro declaratione uero causae secundae scire debes per corpora debilia intellexisse me aquam & oleum, quae in distillatione conseruantur a combustione, per descensionem in uas recipientis post reductionem in corpus ex calce, hoc est ex salibus eorum, quoniam distillando non possumus uno siue eodem tempore partes omnes in simul distillare, quia ea pars quae prior reducta fuerit in capitellum uasis, non expectat iam sequentem, si uero capitellum fortiorem ignem recipiat maior pars perdatur, propterea necesse fuit inge nio & industria, id quod iam ascendit in capitellum per rostrum capitelli educere & aufferre, & in uas recipientis paulatim colligere, ubi refrigerium caloris inueniet. Diximus adhuc cap. 6. praedicti lib. saepius caput Aludelis adintratur, ne ex nimia multiplicatione in fundum recidant. & in libro Inuestigationis cap. de praeparatione louis dixi, descendit corpus purum & mundum, remanens cum uitro & salibus siue aluminibus, tota substantia terrea, haec sententia potest capi duplici sensu, quemadmodum nostra corpora duplicia sunt, hoc est sulphur & arsenicum. Nam si per corpus ipsum sulphur intelligere uelimus, dico in lotione & praeparatione ipsius primo ascensuram pelliculam illam, post hanc uero purum & mundum ab ipsa unctuositate adustiua, haec autem fundi debet donec liquefiant, sicut diximus in libro de praxilam uero cum sale aut potius alumine, Saturni nomine designato & cum uitro, hoc est cum sulphure quod in eo sale occultatum est, remanet omnis substantia terrea ipsius salis. Sin autem per corpus arsenicum intelligamus, hoc est istud sulphur subtile quod in ipso sale occultum est, dico quod per distellatione descendat in recipientem, & post istud cum uitro, hoc est in Boccia, & cum salibus aut aluminibus remanebit omnis substantia terrea in fundo uasis, & istud sal praeparatum uocatur lupiter. Reuertendo uero ad sermonem nostrum de metallis imperfectis, dico ex supra scriptis rationibus tandem concludi Uenerem & Martem communem, quamuis magnam habeant terrestreitatem & sulphuritatem accidentalem, quae facile remoueatur, nihilominus in radicibus suis munda esse, & sulphur & argentum uiuum ipsorum purum & mundum distillari posse siue sublimari, quum habeant partes fixas & connaturales sibi coniunctas, ut diximus lib. 2, cap. 2. Propterea diximus adhuc lib. 4. cap. 3. dealbationem substantiae Ueneris & Martis puram esse, & similiter rubificationem Lunae. Demo: Haec non uidentur mihi in hanc sententiam prolata. Geber. Possunt duplici modo intelligi, uno modo si intelligamus haec de metallis communibus, dico dealbationem, hoc est argentum uiuum quod medicina alba est sui sulphuris, per rubificationem uero sulphur est intelligendum Ueneris & Martis quod tinctura est rubedinis ipsius argenti uiui, quod Lunam uocamus, & haec pura sunt in sua radice. Si autem per Uenerem & Martem intelligamus supradicta sulphura extracta ab uno ex ipsis, dico post putrefactionem fieri munda, propter unctuosi tatem adustiuam, & quamuis ruffa sint, non acquirunt tamen eam rubedinem cum medicina primi ordinis, hoc est, per primam praeparationem cum apparitione splendoris cum immunda sint & minime apta, ut recipiant fulgorem rubedinis. Et quia uero per lotionem remoueatur prima haec rubedo adustiua, & sub hac rubedine immunda lateat albedo pura, ipsorum dealbatio pura est, mutati uero ab hac prima natura, & per longam decoctionem fixa fiunt, rubificatio pura Lunae, hoc est Elixir albi siue argenti uiui sui. Demo: Concedo haec duo metalla munda esse in radice, quum uero hoc opus fieri debeat ex unico metallo solo, ut saepius iam dictum est, nimirum fieri debebit ex aere siue cupro, habet enim hoc plus substantia argenti uiui & minus terrestreitatis, & sulphureitatis adustibilis, idem affirmante te ipso lib. 1. ca. 2. in quo loco dicis Uenerem in profundo suae substantiae colorem & essentiam auri ostendere, malleabile enim est & ignitur ut argentum & aurum quare ab eo accipiendum secretum hoc, cum medium quoddam sit inter Solem & Lunam, & facile conuertatur ab una tinctura in alteram, & sit bonae conuersionis & laboris pauci, accipiendum igitur hoc prae caeteris corporibus imperfectis omnibus in opere minori & medio, minus uero in maiori, & cap. 17. dicis adhuc lib, eodem, te ex naturae operatione cognouisse aes siue cuprum in aurum transmutari posse, cum in mineris cupri siue aerifodinis uideamus fluentem aquam squamulas subtilissimi aeris secum ducere, quae ex continuo aquae decursu lauantur & mundantur, cessante uero fluxu aquae uidisse te squamulas illas cum arena sicca post triennium Solis calore ita decoctas esse, ut inter ipsas inueniatur aurum uerissimum, imitantes uero naturam cum possumus, idem & nos alterabimus. Geber. Hic sane scrupus est, in quem etiam isti qui se in his artibus multum sapere putabant grauiter impegerunt, nec parum offensi sunt, neque meministi tu dixisse me sulphur illud subtie nostrum esse aes siue cuprum, quod in manifesto colorem ruffum prae se fert, in occulto autem nigrum & album, postea uero ruffum, malleabile & igniferum, hoc est funditur & soluitur ignitione ut aurum & argentum, quemadmodum ea quae ex sulphure & argento ui uo composita sunt, hoc accipe igitur quia unum est ex tribus secretis, aut potius accipe secretum, hoc est colorem aureum & argenteum occultum, quia tinctura facilis & extrinseca, neque utilis est neque permanens, & quum inter medium sit inter Solem & Lunam, hoc est sulphur & argentum uiuum, facile conuertitur ex una in alteram tincturam, hoc est, facile recipiet colorem citrinum, haec autem tinctura facilis utilis non est. Accipe autem hoc supra omnia imperfecta corpora, hoc est praeferas hoc sulphuri Martis nomine designato, quia aurum dicitur, in opere minori & mediano, hoc est in praeparatione quia facile praeparatur, & in mediano opere intellige fixionem, cum sit magis subtile & purum, propterea facilius & magis perfecte transmutatur & melius figitur. In opere uero maiori, hoc est in multiplicatione non accipias ipsum quia solus lupiter hic accipiendus erit. In alteram uero sententiam quod aes siue cuprum conuertitur in aurum, parum recte iudicas, si tibi persuades hoc a natura sic fieri posse, nam impurum cum puro aliquantum permixtum, quamuis tamen impurum accidentale sit, non poterit tamen ablui ea lotione superfluitas, nisi & purum quoque ea ablotione simul cum impuro abstergatur. Quare dico mineram nostri aeris esse istud sal supradictum, Saturni nomine significatum, ex quo per distillationem extrahatur aqua secum ducens nostrum aes subtilissimum, quod Bocciae inditum cum caeteris spiritibus, per continuum cursum uaporum & humiditatem ipsius argenti uiui quae ascendit 40. diebus ( ut aqua diluuii ) & descendit per collum uasis siue bocciae, & lauatur sic & mundatur a nigredine, cessante uero humiditate & iam facto albo Elixir bocciae impositum cineribus siue arena in capello obrutum igne temperato, specio trium mensium, fit Elixir rubeum siue aureum. Concludendo itaque dico, si tota sub stantia nobis esset praeparanda aurum primas tenere partes, proxime argentum & tertio aes siue cuprum. Cum uero nos tan- tummodo quaeramus spiritus radicales & sulphur, totum haec uno in ferro uirtuosiora sint & propinquiora nostrae arti, & multo facilius mundificari possint prae caeteris omnibus, sine dubio illud nobis erit accipiendum, & reliquis omnibus praeferendum. Demo: Nec hoc quidem mihi in mentem uenisset unquam, ita plane persuasum habebam contrarium, quum Philosophi dicant, hoc quam longissime distare a ueritate & arte nostra, cum sit immundius & uilius caeteris omnibus metallis, quum plus sulphuritatis habeat & terrestreitatis, argenti uiui uero minus quam reliqua metalla. Praeterea tu ipse dixisti lib. 3. cap. 9. corpora imperfecta, quae maiorem quantitatem argenti uiui habuerint, magis esse propinqua perfectioni & ad illam propius accedere, illud idem confirmasti cap. 7. & specialiter loquendo de Marte lib. 1. cap. ultimo dixisti, in transformatione siue transmutatione difficilioris esse tractationis siue praeparationis & laboris longioris, propter impotentiam sui fusionis. Subinde dixisti in lib. Testamenti, Martem requirere longissimum laborem propter ipsius siccitatem. Geber. Clare & aperte loquens de Marte, sub intellexi supradictum sulphur, quod Martis nomine hactenus appellare soliti sumus, hoc quum habeat paucam quantitatem argenti uiui & magis terrestre sit & sine fusione, hoc est solutione, cum naturam salis non habeat. Propterea ante praeparationem imperfectius est caeteris metallis, & ipsius praeparatio longissma est, propter multam unctuositatem & terrestreitatem & duram solutionem. Demo: In tuis scriptis admonuisti nos plurimis in locis, ne acciperemus lapidem illum quem tu manifestasti in multis capitibus, Ergo si iam dicis hanc petram esse Martem communem; aut potius calcem ipsius, & per martem intelligas ipfius sulphur, & iubes illum accipiendum. Si itaque Martem communem accepero, errabo, quod si sulphur accipiam itidem errabo, si secretum hoc lateat in Marte communi. Dic mihi tum rogo, describes ne praxin huius artis? Geber. Maxime. Demo: Erit itaque necesse de praeparatione loqui ferri communis, si in ipso latet secretum. Geber. De ipsa quidem loquor sed occulte, scilicet in cap. generalibus, disserens de praeparatione omnium metallorum Marchositae, salis, sulphuris, arsenici, argenti uiui, & similium. Dem: Quo nam modo manifestasti secretum hoc in diuersis capigeber. Dixi multis in locis maius secretum in Mar ( tulis? te inquirendum esse, hoc data opera faciebam, ne malignus aliquis me repraehendere posset, & insufferientiae accusare, & id quidem uerum est certo quodam loquendi modo me tradidisse. Haec ut aliud ignorantes intelligerent quam ego sentiebam, & sermo nem meum in alium sensum prolatum, crederent nostris uerbis nimium inhaerentes. Sapientes autem & prudentes qui morem nostrum loquendi cognoscunt, haec facile percipiunt, isto more loquendo, Uirgilius poeta etiam usus est cum diceret, ferro aurum aureum non detruncari posse nisi indicantibus. Demo: Age igitur quam mihi hoc secretum manifestaue ris, ostende mihi, cum haec conclusio sit eorum omnium, quae longo isto sermone a te mihi tradita sunt. Geber. Dixi lib. 1. cap. 15. argentum uiuum singulis metallis facile adhaerere. Marti uero nullo modo, nisi per artificium, ex his uerbis excute summum secretum, scilicet a Marte. Praeterea dixi lib. 9, cap. 9. louem propius accedere ad perfectionem, Saturnum minus, & Uenerem adhuc minus, Mars uero omnium minime, in quo omnis perfectio sita est, & ab eo dependet ipsius Elixir ( quamuis in quibusdam exemplaribus nostris hic textus corruptus legatur ) eodem lib. I. cap. 17. dixi Martem ultimum esse, & hoc secretum est naturae maximum. Adhaec dixi lib. 3. ca. 9. causam impedimenti cuiuslibet fusionis esse sulphur fixum, ex his uerbis certissime indagare poteris maximum secretum, per istud sulphur fixum hoc loco ferrum commune intelligo, propterea quod maior pars ipsius sulphur fixum sit & terreum, ut lib. 3. ca. 6 diximus, fit enim denominatio ex praedominante, lib. 4. ca. 14. de Marte disserens dixi, per hunc certissime extendi artificis industriam ad ueram rectificationem cuiuslibet corporis, per hunc, hoc est per ferrum commune, aut si libet o Martem intelligere sulphur. Idem est utraque parte ueritas percipietur per uiam breuem, extrahitur tamen a ferro communi quoque, propterea concludendo, lib. 3. cap. 6. de essentia Martis loquens exclamaui, Deo Opt. Max. gratias ingentes referens, qui hunc creauerit & ipsi substantiam & substantiae proprietatem dederit, quam non conueniret possideri ab ulla re naturali, ut in ipsa reperiri possit talis perfectio per artificium, quia in hoc inuenisse nos potentiam propinquam, quia in sua calce ignem superat nec superatur ab illo, sed mirabiliter requiescit in eo, ex ipso se reficiens, Demo: Quae nam perfectio & potentia propinquior & maior in illo est quam in caeteris metallis? Geber. In eo continetur supradictum sulphur fixum, dicitur autem quod ferrum in igne reficitur uiribus, quod in igne semper pulchrius, nitidius & melius efficitur. Dicit itaque Arnoldus in Rosario manifestum esse, ea corpora esse perfectiora quae plus in se mercurii contineant, quae uero minus minoris quoque perfectionis esse. Sit igitur laudatus & benedictus omnium rerum opisex Deus gloriosus & benedictus optimus & maximus rerum omnium causa qui in re uili rem preciosissimam creauit. Demo: Non assequor quo nam modo ex tam uili metallo preciosissimum Elixir creari possit, ex precioso enim aliquid magis preciosum procreari uerisimilius est. Geber. Quantumcunque ferrum commune in seipso uilius sit caeteris metallis omnibus, nihilominus ab ipso separata immundicia caeteris multo preciosius euadit, quia potentiam habet propinquam conuertendi se in Elixir. Quare Rudigenus philosophus dicit, sciendum est omne metallum in occulto continere Solem & mercurium, & nos extraximus argentum uiuum ex ferro, & ab ipso postea facta est Alchimia, & ex ipsius colore operati sumus opus bonum in termino ignis. Idem philosophus dicit ad haec. Dicimus petram maiorem esse mercurium, & hic est illud ipsum quod extractum est ex illo lapide quem ostendebimus. Exponamus igitur quid nam sit ille lapis, & modum extrahendi ipsum ex argento uiuo ab eo. Reperitur in omni loco omnibus obuius, & omnis homo eo utitur, & est ipsi nomen Martis. Accipito igitur hunc, & tere eum subtilissime, & laua ipsum. Raymundus dicit absque serro homines suam uitam sustentare non posse. Senior autem Philosophus de ferro uerba faciens dicit, Ego ferrum, durum, forte compactum, contusum, omne bonum per me est, & ipsa lux & secretum per megeneratum. Dicunt praeterea Auicebon & Rasis corpus ferri caeteris corporibus fortius esse, & lapis ex ipso, & hunc elegerunt sapientes. Demo: Hanc sententiam parummer finito, & si quas certas rationes habueris illas adducito, facilius enim in tuam sententiam protrahar certis rationibus quam longis uerborum ambagibus. Geber. Scias me absque certis rationibus minime locutum, in lib. enim Testamenti dixi, Martem quum habeat substantiam fixam inter caetera meliorem esse, & quamuis Martis nomine etiam sulphur possit intelligi, respectu aliorum metallorum intrinsecorum, nihilominus potest etiam his uerbis intelligi ferrum commune melius esse caeteris metallis propter suam substantiam fixam, hoc est quum plus habeat sulphuris fixi quam caetera metalla. Demo: Credebam ego auri sulphur magis esse fixum. Geber. Uerum dicis, sed constat maiori precio, nec tamen utilis est labor super ipso, neque meliorari potest, quoniam ad summam perfectionem iam peruenit, sulphur autem ferri iam in uia est ad ultimam perfectionem & tincturam, & cum magisterio nostro adiuuari potest, ut tandem ad perfectam rubedinem perueniat, & ipsius copia nobis facile suppeditat, & citra precii magnum dispendium. Per substantiam fixam intelligo adhuc terream, quia lib. 3. cap. 6. a nobis dictum est. Si sulphur fixum terreum commixtum fuerit cum argento uiuo terreo, ex illa commixtione fieri optimum ferrum commune. Demo: Ingenii mei captum excedit, nec facile adducar ut credam aut persuaderi possim, propterea quod magis terreum sit ipsum, caeteris longe praestare, iam olim apud me constitueram & adhuc in ea sum sententia, medicinam nostram fieri deenutritos meliores & uirtuosiores esse, quam spiritus nutriti in pauca terra & aliis elementis caeterorum metallorum, & probatum est hoc a Raymundo lib. de secretis naturae, disserendo de ferro sub nomine elementi terrestris, dicit enim terram per uirtutem radiorum tres partes principaliores, hoc est animalem uegetabilem & mineralem, & quod producat res adeo terribiles que enarrari non possint, quod caeteris elementis minime accidat, quantum uero res aliqua plus descendat ad elementum terrestre, tanto plus in eo crescere uirtutem coelestem. Propterea aquam & spiritum elemento terrestri immersa, per similitudinem in materia naturali imitari & protrahere proprietate & uirtutem ex materia loci. Quia uero ferrum plurimum participat de terra prae caeteris metallis, ideo aquae & spiritus ipsius uirtuosiores erunt quam spiritus aliorum metallorum, quemadmodum uero granum frumenti in terram cadens fructum non fert nisi moriatur, pari modo spiritus & uiuum semen auri in terram cadens ferri nisi moriatur per putrefactionem & decoctionem fructum non producit. Potest & alia ratio adduci, quare ferrum melius & praestantius sit in isto opere, etiam si habeat multum terrestreitatis, quoniam haec melius & facilius separatur a ferro, quam in caeteris metallis, cum non sint adeo fortiter commixtae, & nullam habeant affinitatem cum parte radicali, & hoc confirmat Albertus lib. 4. Metheo: cap. tractatus 4. dicendo, ferrum plurimum habet terrae, & mirabile est in sua terrestreitate, & quamuis nulla res adeo facile ab igne laedatur ut aqua, tamen in ferro contrarium euenit, nam multo citius terra igne aduratur, quam ipsa substantia aquea, est uero huius rei causa talis, quia terreum in compositione ferri immixtum lutulentum est, non bene depuratum nec bene commixtum, eius rei certissimum nobis indicium est, quod facile ferrugine obducatur, & cum in igne aduritur ab eo cadunt multae aquamulae terrestreitatis adustae. Est enim ipsius terrestreitas porosa, & potest ipsum igni ex omni parte adurere, quemadmodum & nos fusius confirmauimus lib. 3. cap. 6. Hanc rationem quoque indicauimus lib. 4. cap. 14. de calcinatione disserentes sub nomine cineritii his uerbis. Ea corpora imperfecta quae plus terrestreitatis minus perferre, & durare possunt in isto examine calcinationis & separationis terrae, quia citius calcinantur, & ipsorum terrestreitas facile separatur. Ea uero metalla quae minus terrestreitatis habent, cum sint multo melius commixta & depurata durant, propterea melius in igne & examine separationis terrae eorum. Ratio confirmatur adhuc per ea quae diximus lib. 2. cap. 7. loquendo de sublimatione mercurii, nam ibi diximus ingenium siue industriam separationis terreae superfluitatis ab ipso mercurio commixtionem esse cum iis rebus, cum quibus nullam habeat affinitatem, & saepius reiterando sublimationem ipsius supra feces. His uerbis uolebam indicare Mercurium ferri, qui sal albus est naturaliter coniunctus, cum aliqua terrestreitate alba similitudinem habens quandam cum candore Gypsi, aut ouorum calce & marmore albo, & similibus, cum uero terrestreitas haec non bene commixta sit, neque affinitatem habeat aut conuenientiam ullam cum illo mercurio, ideo facile separantur etiam in calcinatione & lotione sulphuris, quamuis dixerim sublimationem saepius esse repetendam. Concludendo igitur dixi sublimationem mercurii meliorem esse, ab istis metallis cum quibus nullo modo conuenit, quam cum istis cum quibus conueniat. Certo autem scimus quod omnium minime coueniat cum Marte & cum sua terrestreitate quam cum alio metallo quocunque, ergo melius est ab eo extrahere ipsum quam a caeteris. Hac ratione sequitur spiritus sublimatos a ferro mundiores esse a sua terrestreitate, quam si a quocunque alio metallo fuissent sublimati, & hoc confirmatur per ea quae 2 lib. cap. 2. diximus, scilicet feces ferri sunt fixae, hoc est terreae, quae in sublimatione nequeunt ascendere, & retinent penes se immundicies & sordes spirituum in fundo uasis siue Bocciae, necum spiritibus sursum ferantur, ibidem supra de hac terra mercurii amplius lo cuti sumus. Demo: Nisi me fallat animus, est contradictio quaedam in lib. iam citato, cap. de sublimatione mercurii in his uerbis, nam scribis in hanc sententiam: Cum uideris argentum uiuum albissimum ut niuem & quasi mortuum adherere lateribus Aludelis, tunc retterabis super ipsum sublimationem eius absque fecibus. Dixisti praeterea lib. 2. cap. 2 de fecibus loquendo, a quibus sublimare debemus spiritus istos, quod debemus eligere materiam talem cum qua conueniant spiritus qui sublimari debent, & cum quibus magis profunde uniantur & quam maxime eodem loco certas rationes adducis. Haec mihi uidentur longe diuersa & multum contraria, quum supra dixeris Mercurium sublimari debere a fecibus, cum quibus nullo modo conueniat, neque ullam cum ipso illi habeant affinitatem, aut rursum eum sublimare iubes absque fecibus, & iterum dicis, spiritus debere sublimari a materia & fecibus cum quibus non bene conueniat illi, & magis profunde quam maxime in- uicem uniantur. Geber. Dicerent fortasse aliqui primam & secundam sublimationem non eandem esse, & quod prima uice debeant sublimari cum facibus, postea absque fecibus, est tamen una & eadem distillatio, propterea uolui indicare quod debeamus distillare nostrum mercurium absque fecibus extraneis, cum in se ipso feces habeat sufficientes & superfluas quidem, scilicet supradictam terrestreitatem. Quum igitur dico nos debere eligere feces cum quibus spiritus bene coueniant, uolui admonere quod nullas feces extraneas debeamus accipere, sed spiritus sublimandos esse cum fecibus sibi sunt feces Mercurii, Martis. Uas huius distillationis debet esse tabula plana, aut potius paruae concauitatis, ut dixi lib. 2. ca. 11. hoc est Boccia contra bocciam, siue storta quam nostrates retortum in retorto uocant, ex quibus possit facile descendere, nam argentum uiuum nostrum cito & quam facillime ab igne aufugit a superficie plana, ut dixi lib. 1. cap. 15. Habet & ferrum affain proprietatem super reliqua metalla, qua ipsius spiritus mercurialis, hoc est sal praeparatum rectius seruabit spiritus sulphureos praeparatos a combustione, quam Mercurius reliquorum merallorum. lib. 2. cap. 15. dixi hanc salis esse proprietatem in igne non aduri ante fusionem, & seruare spiritus sulphureos commistos ab adustione ignis. Quare spiritus mercurialis qui post aequalem praeparationem plus seruabit naturam salis sui corpoream, melius defendet spiritus sulphureos a combustione quam facturi sunt spiritus mercuriales in aqua soluti, nam quanto fuerint subtiliores & magis soluti, tanto magis appropinquabunt naturae ignis, & eo citius comburantur, ut diximus lib. 2. cap. 2, Certum est tamen si omnes spiritus mercuriales metallorum possent aequaliter praeparari, spiritum Martis plus seruaturum naturam bonam corpoream, quamobrem etiam multo minus aduretur & melius seruabit sulphur a uitrificatione, hoc est a conbustione. Nam ut lib. 3. cap. 7. dixi, Res subtilis in natura propria reducta insubstantiam terream, scilicet per calcinationem magis subtiliatur, & in sal reducta citius soluitur. Cum uero omnia metalla in sua natura subtiliora sint quam ferrum, igitur aequaliter praeparata magis subtiliuntur, & in ipsorum distellatione quasi tota ipsorum substantia soluitur, quare citius quoque aduritur. Hoc autem diligenter considerandum est, ne hic committatur error, melius est etiam in multis Uasculis distillare ipsum, ut ranto minus sentiat ignem, cum una & magna distillatio magnum & fortem ignem requirit, ut totum oleum exprimat. Lib. 4. cap. 15. de sulphure loquendo sub Martis nomine dixi, quando Mars unitur corporibus multae humiditatis ipsum imbibere ea propter suam nimiam siccitatem & humoris priuationem, & sic ipsis coniunctus non inflammatur cum illis, nec aduritur nisi & ipsa corpora sibi commixta inflammabilia & combustibilia sint. Isidorus dicit, Stannum reliqua metalla ab igne defendere, & quamuis cuprum & ferrum fortissimae naturae sint, tamen si absque stanno fuerint tandem aduri, per stannum aes & ferrum nostra intrinseca significat. Diximus & nos lib. 3 ca. 2. ex mercurio duas perfectiones inquirendas esse, unam quae non possit aduri quae defendat a uiolentia ignis, alteram uero quae non aufugiat & fixa reddat, & hoc est sulphur quod arsenicum uocamus. Uincentius Monachus lib. 7, cap. 90. dicit, quod sal istud quod limaturae corporis commiscetur, in igne ipsum defendat ne aduratur. Per limaturam corporis intelligimus sulphur praeparatum, simile tenuissimae limaturae argenti. Albertus quoque aliam adducit rationem quae ferro communi conuenit, & suo sulphuri Martis nomine appellato lib. 4. de mineralibus, cap. i. Hoc modo obseruandum est, hoc ( inquit ) quod fumus eius indicat terrestrem substantiam, quae est in ipso, ualde ignibilem & cremabilem, & foetor eius indicat ipsam esse ualde indigestam & non terminatam, sed potius calore corrumpente esse corporis indigesti quam per digestionem completam, & haec in complexione sua facit quod possit esse corpus siue materia uniuersalis omnium metallorum. Si esset completum ad complexionem unam determinatam, tunc proculdubio non esset conuertibile ad alia, nisi prius illa tolletur, sed nunc propter suam complexionem conuertibile est in omnia, sicut semina et alia ex quibus generantur res naturae, & ideo sagax natura abundat in sulphure, ubicunque est locus generationis metallorum. Quum igitur ferrum quoque sulphure abundet, propterea & ipsum locus proprius est metallorum philosophorum. His rationibus nimirum depraehendes ferrum magis esse propinquum nostrae arti quam aurum, nam ipsum magis est digestum & indeterminatum, aurum uero cum digestum sit & determinatum, non sine multo & graui labore ab eo remouebitur complexa ea determinata, ut reddatur incompletum & indeterminatum, nam aliter non poterit conuerti in aliud quidpiam, & haec est praecipua ratio, quare non fiat transmutatio in metallis nisi reducantur in eorum materiam primam. Idem probat Albertus alio modo aliisue rationibus lib. 5. de mineralibus cap. 1. aperte demonstrans, ipsum ferrum proprium esse minerale, cum omnia haec lapidis propria sit proprietas igni non liquefieri, metallorum uero proprietas est a calido & sicco dissolui & liquefieri, nam ob hanc causam lapides dicuntur ex genere ficcorum & terreorum, metalla uero ex genere humidorum. Cum uero hae proprietates ambae conueniant ferro, ipsum uerum esse medium minerale non dubitabimus affirmare, nam ipsum participat terrestreitate multa & substantia lapidosa quae ipsum impediunt, ne fundatur ut caetera metalla. Fuit etiam a philosophis lapis nomine nuncupatum propter ipsius excellentiam. Sed cum in forti igne quoque liquefiat ut Albertus affirmat lib. 4. Metheo: tract. 4. cap. 5. & pondus habeat & splendorem metalli, propterea participat in natura metallica. Demo: Albertus cap. sequenti hanc proprietatem Marchasitae attribuit. Geber. Philosophi propter conuenientiam in materia & nomine de Marte & ipsius calce locuti sunt sub nomine Marchasitae. Dicit uero Isidorus lib. 15. Argentum uiuum specialiter inueniri in metallis & tantae uirtutis esse, uti si ipsi imposueris lapidem centum librarum pondo, subito tanto ponderi ipsum resistere, si uero unicum auri scrupulum iniicias, subito ipsum recipere aurum in sinum suum. Demo: Non capio quomodo sit possibile argentum uiuum tanto ponderi posse resistere, impositi lapidis. Geber. Aduertis ne Isidorum hac perte locutum de argento uiuo quod in ipso ferre est, hoc enim magnam substantiam terrestreitatis siue lapidis sustinet, si autem hunc Mercurium distillaueris, in ipso distillato submergitur suum sulphur aurum dictum ut dixi lib. 1. cap. 15. Multis laudibus extulerunt ueteres ferrum, sed inter reliqua quae huic laudi tribuunt, praecipuum est ferrum, propriam mineram esse argenti uiui, cuius rei ratio haec est, cum secundum mentem Rasis in lib. de diuinitate, manifestum occulto semper contrarium est: manifestum autem ferri calidum est & siccum, durumque igitur ratione Rasis iam dicta suum occultum frigidum & humidum & molle, hoc est argentum uiuum, propterea dicit idem Rasis loco iam citato, occultum ferri argentum uiuum esse, & subinde dicit in libro luminis lunum, Martem exterius caliditatem & siccitatem habere, interius uero frigiditatem & humorem, intra se uero argentum uiuum quoque habere per propriam naturam, & hoc purum quidem & per administrationem extractum tandem conuerti in speciem puri auri. Demo: Si bene memini, dixisti prius quod haec duo sulphura Ueneris & Martis nomine designata in suo manifesto dependeant a rubedine, hoc pro certo indicio ponebas ipsa & sicca esse in manifesto, Ergo Rasis intelligit hoc loco sulphur quod Martem appellamus, quod post sublimationem dealbatur ut argentum, nimirum itidem etiam tu de hoc sulphure loquens & ipsius lotionem ostendens de lotione argenti uiui loqueris Geber. Satis argute haec, uolebam tamen his uerbis quoque significare in Marte communi quoque contineri argentum uiuum Philosophorum, ea de causa quod post putrefactionem tota substantia Martis communis rufa est ut sanguis, & sub hac rubedine est ipsum argentum uiuum in forma salis albi ut calx. Hermes uero dicit omne secretum consistere in uitro & sale. Aros philosophus dicit, accipito sal commune ( dico autem commune omnibus metallis ) ne intelligas marinum, scias tamen aliud sal me non nouisse neque aliud atramentum, illo excepto qui habetur in Capillis Uirginis paschalis. Demo: Intelligere nequeo quaenam sit uirgo haec pa¬ schalis. Geber. Ueteres occultauerunt secreta naturae non solum in scripturis sed etiam sub uariis Picturis, Characteribus, Zifris, monstris & animalibus, diuersis modis depictis & transmutatis, haec pro templorum foribus & palatiis insculpta uisebantur, a nemine uero intelligebantur. exceptis illis qui huius secreti aliquam habebant cognitionem. Uirgo autem pascalis herba est naturalis, proprietatem & similitudinem habens Martis, Ueteres autem similitudinibus & allegoriis delectati ferrum nominauerunt uirginem pascalem, hanc depingebant in forma mulieris capillis expansis & sparsis, in uertice eius erat positus -- Characher Mercurii, in medio uero Character semilunae, & in parte extrema Character Solis, hac figura significare uolebant. quemadmodum capilli indigestibiles sunt etiam si molles sunt & subtiles, ita quoque partes subtilissimas radicales ferri incorruptibiles & incombustibiles esse & in ipsis aurum & argentum contineri & Mercurium philosophorum. Mercurius autem leuior est argento, & argentum leuius auro: Dicit itaque Rudienus philosophus, principium huius operae consistere in introitu Solis in Arietem, Rasis item in lib. de diuinitate dicit. Accipe lapidem post introitum Solis in Arietem. Demo: Persuasum habebam ipsos locutos de primo gradu ignis, qui leuis esse debet, hoc est calidus & humidus, ut aer tempore ueris, dicente Aristotele in lib. secretorum ad Alexandrum. Uer autem incipit Sole intrante signum Arietis. Geber. Non displicet mihi haec tua sententia, fuit autem sententia philosophorum, ut his uerbis ostenderent principia naturalia huius operae ferrum esse siue Martem, nam Aries domus est Martis. Sole uero intrante in Arietem incipit iam ascendere per plures gradus, Leonem uero subiens non ascendit magis sed descendit iam, significat autem hoc quod Sol qui in Marte imperfectus est artificio ad perfectionem perduci posse, aurum uero altius ascendere non potest, sic per calcinationem aut solutionem descendit & fit imperfectum. Dicit etiam Rasis in lib. de diuinitate, hanc rem ex animalibus calidioribus & melioribus caeteris omnibus desumi oportere, hoc est ab homine complexionis Cholericae. Demo: Dicebas supra hanc medicinam non posse fieri ex animalibus. Geber. Homo ille calidus & Cholericae complexionis ferrum est. Dicente Rasi, Martem extrinsece calidum esse & siccum, igneum & Cholericum, propterea etiam homines qui sub Marte planeta nascuntur bellicosi sunt & Cholerici Dicitur autem ferrum homo quia habet animam, corpus & spiritum ( ut supra diximus ) sanum, est enim purus in radice sua, iuuenis & fortis quia durus est & magnae fortitudinis. Dicitur etiam minor mundus ea ratione quod & homo dicatur, aut potius quod possit diuidi in elementa quatuor. Uirtuosissimum hoc metallum quantumuis generatum sit uirtute & influxu omnium stellarum & planetarum, ut affirmat Rogerius Bacco, specialiter tamen in terra generatum est uirtute potentissima & uirtuosisama stellae polaris, quam Itali Tramontanum, Graeci Arcton uocant, huius certum est indicium ( ut tradit Raymundus & Ioannes de Rupecissa ) acus buxulae nauticae qui semper polum respicit & quasi ad suum simile conuertit se. Et nos diximus supra de rete Uulcani ex calibe factum fuisse, & uellus aureum & tauros & Dracones Marti fuisse dicatos. Demo: Probe memini. Geber. Uolebam iis uerbis significare aquam Mercurialem, Mercurium & aurum philosophorum omnia fieriex ferro, & ferrum esse lapidem illum qui uili precio uenditur respectu caeterorum metallorum, Nam uariis nominibus a ueteribus philosophis appellatum lapidem hunc, ne insipientes illum cognoscerent, nam si ipsum cognoscerent non uenderent tam uili precio. & in libro philosophorum Turbae, dicitur, Lapis ille quem quaeritis, publice & uili precio uenditur ubique. Arnoldus dicit lapidem uegetabilem nutritum in montibus multi errantes non cognouerunt, uenditur autem ubique & uili precio. Demo: Dixisti supra, medicinam nostram ex re uegetabili fieri non posse. Geber. Ferrum uegetabile dicitur non tantummodo quod ex uiridi uitriolo compositum sit, & inde nigrum faciat encaustum, sed quod mediante igne transmutatur, & habet potentiam propinquam ut conuertatur in Elixir. Demo: Dixisti prius nihil impendendum esse ut comparemus nobis necessaria huius artis, cum sit res uilissimae & nullius precii, idem affirmant omnes philosophi, Nam Alphidius dicit hoc secretum precio non comparari, sed inueniri proiectum in media uia ut etiam a pauperibus haberi possit. Scriptum est praeterea in lib. Lilium Alchimiae, fundamentum huius artis rem unam esse magis tinctam, fortiorem & sublimiorem caeteris rebus omnibus. Itidem in libro turbae philosophorum legimus. Aliud non est quam ut philosophi nobis indicauerunt, hoc est omnibus obuia, diuitibus & pauperibus, liberalibus & auaris, eunti & sedenti cum proiicitur in uia, et in sterquiliniis sepelitur. Geber. Concedo ferrum reduci in formam lapidis uilissimi ex quo fit Elixir, de isto lapide loquitur Aristoteles ad Alexandrum & dicit. Accipe lapidem uegetabilem animalem & mineralem, qui lapis non est neque habet uirtutem lapidis, & si habuerit aquam aeris & aerem ignis, & ignem terrae, totam artem habebis. Demo; Mihi uidentur haec impossibilia. Geber. Philosophi metaphorice loquentes aut per similitudines non mentiti sunt, nam Aristoteles uerbis recitatis docet te distillationem & separationem elementorum, cum igitur in distillatione igne paruo separaueris aquam, hoc est aquositatem aeris, ab hac aqua Mercuriali, & postea per balheum separaueris aerem ab igne, hoc est a solphure subtili supra nominato Arsenico, & ignem a terra de Mercurio cum forti expressione ignis, tunc assequutus es ueram artem distillandi & separandi elementa, de qua separatione locuti sumus lib. 2. cap. 12. Arnoldus de isto lapide loquens, dicit, lapis est in similitudine & tactu non in natura. Dicit autem Hali philosophus, lapides sunt & non lapides, lapides autem dicuntur propter similitudinem, quam habent cum lapidibus. Demo: Concedo medicinam nostram cum fuerit finita formam habere lapidis uilissimi, imprudentibus tamen lapidem non esse, propterea non recte dixerimus, materiam ex qua sit Elixir esse lapidem, nisi eadem lege dixerimus, omnia quae non adurantur igne aut diuidi possunt in quatuor elementa, lapides esse. Geber. Certe tibi dico materiam ex qua fiat haec medicina similitudinem habere lapidis uilissimi in principio operae, & nos aperte diximus lib. 1. cap. 5. Lapidem esse & materiam unam solam in qua consistat totum magisterium & quod in praeparatione ipsius remoueamus superfluitates. Ergo non possumus haec intelligere de Elixir finito, cum nullas habeat superfluitates, neque uerum est omnia quae diuidi possunt in quatuor elementa, aut igne non adurantur, lapides esse aut similitudinem habere lapidis. Sed philosophi uoluerunt significare materiam suam similitudinem habere lapidis uilis, & quod in igne non consumatur & diuidi possit in 4. elementa, & hunc esse fundamentum totius artis. Hali philosophus dicit, lapidem hunc omni tempore inueniri & omni loco & circa omnem hominem. Propterea nemini molestam esse aut grauem ipsius inuentionem. Lapis uilis, nigra, dura, foetens, quae nullo praecio comparetur. Praeterea legimus in libro turbae philosophorum, hanc rem esse lapidem & non lapidem, inueniri omni loco, rem esse uilem & praeciosam, obscuram, occultam, & omnibus cognitam. Senior philosophus dicit, interroga Regem Mohors de cognitione lapidis, & respondebit, omnis homo nouit ipsum, & qui hunc non nouit nullam rem agnoscit. Demo: Nunquam diuinabo, dic igitur aperte quod illi nomen uulgo. Geber. Amor meus singularis erga te, & quia iam dudum a me receptus sis in numerum discipulorum meorum, cogunt me tibi tantum reuelare secretum, propterea dico, retrimenta, hoc est calx ferri qui generatur in igne & a fabris in media uia proiicitur & in sterquiliniis inuenitur, uilissimum esse lapidem philosophorum, similitudinem habet lapidis, uerum lapis non est, hic solus habet omnes proprietates quas philosophi suo lapidi attribuunt. Demo: Quomodo hoc fiet, ut ille uirtuosissimus lapis philosophorum sit terra adusta, in qua nulla penitus uirtus inesse possit reliqua? nam cum tam longo tempore in igne fuit, minime credendum est ibi remansisse aut argenti uiui aut sulphuris aut aliorum spiritum. Geber. Haud meministi prius me dixisse, omnia in igne aduri praeter calidum & humidum radicale metallorum & quod ex illis fiat nostra medicina. Dicit autem Philadelphus philosophus, humidum radicale metallorum per homogeneitatem & fortem unionem elementorum non separari nec consumi in igne cum fixum sit & in igne permanent, & quantumuis calx illa appareat arida, sicca, & humori priuata, nihilominus si experientiam feceris, inuenies res supra dictas. De ista calce locuti sumus & nos lib. 2. cap. 7. dicendo, Erit igitur sublimatio Mercurii melior de calce quam de caeteris rebus omnibus in toto mundo cum parum cum ipso conueniat neque sulphuritatem habeat. Nam supradixi sublimationem argenti uiui meliorem esse ab istis metallis quae cum eo minus conueniant, hoc est ex ferro, quod uero dixi in Testamento calcinationem breuiorem esse uiam ad perfectionem, propterea dixi argentum uiuum ex calce accipiendum esse, hoc est ex ferro, quia ipsius terrestritas cum illo minime conueniunt, neque habetufphuritatem adustibilem, nam haec in calcinatione consumitur. Sed sulphuritas fixa igne minime consumitur, ut diximus lib. 3. cap. 7. Si autem per calcem intelligas sal, dico quod ab ista calce solummodo sublimamus corpora debilia, ut diximus in secunda causa descensionis, ut est aqua & oleum & postea argentum uiuum, quod louem dicimus, & habet haec calx nullam sulphuritatem adustibilem aut unctuosam, quia illam separauimus, a prima autem calce non solum distillamus corpora debilia tantum, sed etiam sulphur fixum Martis nomine appellatum. Diximus praeterea lib. 1. ca. 14. Arsenicum & sulphur figitur, & sublimatio unius & alterius melior est ex calcibus metallorum. & lib. 2, cap. 2. dixi, Experientiam docere hoc necessarium esse, nam illi qui huius rei periculum fecerunt, cognouerunt se in uanum laborasse sublimando res alienas & extraneas a natura Arsenici & sulphuris, quia nullo modo potuit inueniri depuratio post ascensionem ipsorum, sublimatis uero cum calce alicuius corporis, tum demum bene sublimasse & perfecte mundare potuisse cum facilitate. Est autem intentio nostra quantum ad feces qui ibi administrantur de metallorum calcibus, & sit sublimatio propter ipsas facilior & expeditior, propterea nulla alia res in locum ipsorum substitui potest. Nec dicimus tamen sublimationem impossibilem esse sine calcibus corporum, & longe difficilimam & tardissimi laboris & prolongationis ad desperationem usque. De calcibus istis loquebatur loannes de Rupecissa dicendo, se traditurum modum incantationis & reductionis auri & argenti in terram & calcem ut possint publice portari in manu tempore belli absque timore latronum. Demo: Quam primum aliquid ocii n: actus fuero, operationem hanc experiar, cum adeo paruo precio constet. Geber: Aduerte diligenter ne erres. Demo: Si alicubi erratum fuerit, opus a principio reiterabo. Geber. De praxi non dico sed nota materiam. Demo: Calcem illam ferri accipiam quam mihi indicasti. Geber. In eo inquam potest error committi, forte cum accipias calcem quae huic negotio parum commodus erit. Demo: Ergo ostende mihi meliorem. Geber. Inuenies huius calcis quoddam genus & frangibile & hoc ferreum est adhuc parum apta huic operationi. Inuenies & aliud genus frangibile quidem, sed album in fractura neque hoc bonum est, quia retinet adhuc aliquid naturae ferreae, & habet multum sulphuritatis unctuosae & adustibilis. Sed quam uideris maxima ignis uehementia in naturam uatri conuersam, coloris quasi uiridis aut Zaphirini obscuri aut caelestini obscuti, hec ipsa est uerus et uirtuosissimus lapis philosophorum qui generatur in igne, & quanto diutius in igne fuit tanto meliorabitur. Demo: Summas tibi gratias ago pro tanta liberalitate, dicam tamen cum uenia quid ego sentiam. Dixisti lib. 2. cap. 13. Omne quod humiditate priuatum est non fundi excepta uitrificatoria, ferrum igitur uehementissimo calore ignis in substantiam uitri conuersum humiditate priuatum est, & perconsequens erit quoque argento uiuo & caeteris spiritibus priuatum. Geber. Secundum opinionem Alberti lib. 3. de mineral, ca. 2. &. 5. Sunt in omni metallo duae unctuositates, quarum una quasi extrinseca est subtilis & flammabilis, altera uero intrinseca retenta in radice metalli adeo ne ab igne exhauriretur aut dissiparetur, & haec cremabilis non est neque combustibilis. Certum uero est uitrum hoc humidum esse radicale ferri, propterea & incombustibilis, neque ex toto priuatum humiditate, nam si quodammodo -exteriori humiditate priuatum sit quae inflammabilis est. Idem Albertus lib. iam citato cap. 4. de uitro hoc dicit. Se negare materiam illam quae in uitri substantiam intrat cineres esse, sed potius humidum radicale purissimum quod intrinsece retinebatur in ipsa materia incinerata, quae humiditas per potentiam unius ignis non potuit extrahi, sed igne fortissimo fluit, & haec est illa humiditas quae maximam siccitatem experta est. Haecigitur materia est liquabilis & materia prima & remota, una & communis, hoc est humidum ipsum huius generis. Idem Albertus lib. 4. Metheo: tract: 2. ca. 9. dicit, Calorem uehementer congregare partes homogeneas & separare heterogeneas, quia humidum soluit & separat illud a terra, humidum autem a terra receptum non potest penitus separari, propterea incipit distillari cum terreo subtili, & fortissimo igne funditur in uitrum, terreum uero grossum quod fortius tenebit comburitur in fauillam. Et nos diximus lib. 2, cap. 13. ignem ui maxima reducere materiam in uitrum, igitur manifestum est uirrum partem esse humidi radicalis ferri cum grossis terrestritatibus, quae fusionem impediebant in ferro combustis in fauillam, uitrum fit fusibile quia rediit iam in naturam suam liquibile, & quia pori sunt occlusi, ignis penetrare non potest & ipsum exterminare, Uincentius Mon la chus scribit lib. 7. de naturalibus. Lapidem dici & non lapidem. Lapis enim dicitur quod possit conteri, & non lapis quia fundatur & fluat in igne absque euaporatione, ut aurum neque aliae rei conuenire proprietatem hanc. Demo: Philosophi dicentes, non consumi lapidem ipsorum in igne, haud dubie dictum uolunt de medicina finita. Geber. Pessima glosa est quae textum corrumpit & peruertit, nam tibi dico ipsos intellexisse iis uerbis principium & fundamentum huius operae, quod etiam confirmat nobiscum Georgius Bacco Anglicus his uerbis. Dico de qualitate omni quod supra ignem figi debeant, scilicet ne aufugiant ab ipso, neque consummantur aut corrumpantur ab igne, & postremo ne colorem mutent in igne, nam hae sunt res quae principium dant huius operae. Dicit praeterea Alphidius, ignem subire & intrare omnia corpora, spiritus, substantias, & lapides, sed lapidem hunc non intrare neque ipsi dominari posse, nec sulphures in ipso corrumpere. Arnoldus ad Regem Neapolis Dicit, quanto longius lapis hic in igne durauerit, tanto plus augmentari & crescere ipsum in bonitate, & uirtute, quod nullae alie rei conuenire potest, quia omnes aliae res igne absumuntur, dictus autem lapis solus in igne melioratur & crescit in bonitate, nam ignis nutrumentum est ipsius lapidis, & hoc certissimum est indicium ad cognoscendum lapidem. Auicenna in lib. de anima, quosdam inueniri qui non concedant magisterium Alchimiae dicentes, quod ex rebus illis quae ignem perferre non possunt, nihil procreari posse, quod ipsum sustineat, quibus respondemus ratione nitri, terra enim omnino ab igne remouetur, contactum uero ab igne fortius euadit, quia ignis potestatem non habet supra uitrum. Demo: Attamen sal nitrum multum combustibile est. Geber. Auicenna supradictum uitrum intelligit per figuram quam appellamus Anthitesin, mutando primam literam ut dicatur illi pro olli. Propterea dicit Auicenna in Epistola ad Arsem philosophum. Locus orientis ubi reperiuntur praeciosi lapides Soli proximus est, sic quoque nitrum quanto propius a Sole tangitur tanto fortius euadit. Propterea etiam lapis hic quanto magis persert calorem ignis, & caeteros labores huius operationis, tanto erit melior. Albertus lib. 4. tract. 3. ca. 16. dicit, quamuis res quaedam corruptibiles sint in igne, tamen non combustibiles esse, quia eorum humor nutrimentum non est ignis, ut lapides & ferrum, earum rerum quaedam ignem non recipiunt propter constructionem pororum, ideo non ardent, sed haec intelligenda sunt de supradicto uitro. Diximus & nos in fine prooemii lib. inuestigationis & in prooemio lib. 2. Uitrum esse ex rebus illis quae praeparationem iuuant, nam reducendo ferrum ad naturam uiti praeparati, propter remotionem multae terrestritatis. & lib. 3. ca. 7. diximus, Si dicamus corpora per calcinationem mundari, pro certo intelligere nos mundationem ferri a terrea substantia quae in ipsa radice unita est. De hoc uitro intelligebam cum dicerem lib. I. disserendo de sulplure, Aliquos cum uiderent hanc magis profundam in ipso mundificasse ipsum & sustulisse fugam & adustionem, & redditum est fixum & terreum, & per ignem non dat fusionem bonam nisi uitrificatoriam. Demo: Philosophi de uitro loquentes forte intellexerunt uitrum commune. Geber. Uitrum come non habet humorem neque sulphur aut argentum uiuum quae conueniant cum metallis. Propterea dicit Rasis, ueteres uitrum metallicum confecisse. Et nos diximus lib. i. cap. Ii. philosophos uitrum facere ex corporibus metallicis. Dicit etiam Rasis lib. de diuinitate, aliquos tradidisse tincturam a ferro esse & a nulla alia re, & hoc lapidem esse maiorem, uilem inuentu & famosum. Illud idem repetit lib. de aluminibus, cum dicit uitrum liquefacit ferrum & omnia corpora, & facit ipsa in fusione currere. Diximus & nos lib. 2. cap. 8. proprietatem esse, uirri & omnia fundat & conuertat ad se, & in lib. Testamenti cap. de Marte dixi, calce fundere lapides, hac de causa quidam adiutorio uitrigemmas faciunt. Demo: Cum diceres supra, uitro adiecto carnes uelocius coqui, addebas per uitrum philosophorum ipsos intellexisse sulphur, Quomodo intelligunt iam calcem istam per illud idem? Geber. Uerum est philosophos saepius aequiuocatione usos esse, cum uero distinguere & cognoscere cupis de qua re ipsiloquantur, rerum proprietatem diligenter examinare debes, & sic facile animaduertes, quando ipsi aut sulphur aut calcem supra dictam intelligant. Alphadius de hoc uitro loquens dicit, frange uitrum, & extrahe lapidem, & pone ipsum in uas uitreum siue Bocciam, & extrahe ab ipso oleum, & inuenies hoc quod philosophi nobis tradiderunt, in hoc uitro argentum uiuum est quod ignem superat tamen ab ipso non superatur, ut diximus aperte lib. 3. cap. 6. prope finem. Isidorus in eandem fere sententiam loquitur, argentum uiuum ( inquit ) melius seruatur in uasculis uitreis, nam reliqua ipsum perforat. Diximus & nos lib. 2. ca. 6, uitrum tantummodo, & huic similia, quum poros non habeant sola contineri posse spiritus qui aufugiant & exterminantur ab igne, his uerbis uolui indicare spiritus ferri fugere uehementem ignem donec conuertatur in uitrum coloris Zaphirini aut Caeleitini obscuri. Propterea lib. 4. cap. 16. dixi quod in corporibus praeparatis cernere debeamus colorem caelestinum qui sit perfectus propter bonitatem argenti uiui. Itidem Albertus parum ante finem lib. Metheo: occulte haec confirmat his uerbis, dicit enim non facile posse cognoscere nos quando metalla suam formam specificam iam acquisiuerunt aut non, non enim facile cognosci quando iam sit lapis uerus aut metallum, nisi per corruptionem ad magnam debilitatem perducantur, in tantum ut quitur essentia. Comparantur uero haec corporibus mortuis, nam haec si paruo tempore mortua fuere, uidentur paruam habere differentiam cum corporibus uiuis, longo tempore uero in sepulchro conditi, tunc in ipsis sola figura remanet, & si attingantur subito in cineres corruunt, & apparet tum magna differentia inter uiua & mortua corpora. Idem intelligendum de uegetabilibus & mineralibus, Nam mineralia etiam suo modo moriuntur, quemadmodum reliqua animalia, tamen non cognoscitur, facile quando amiserim ipsorum esse & naturam nisi ex maxima mutatione. Etenim Zaphirus quamdiu habuerit colorem & transportiam & figuram Zaphiri, similis est uiuo & qui habeat operationem Zaphiri, Si uero post longam mutationem obscuretur & discontinuetur, scimus ipsum iam non esse Zaphirum sed similitudinem Zaphiri, idem intelligendum de auro uiuo & mortuo, idem de argento & caeteris metallis. Demo: Negraueris rogo tribus uerbis mihi explicare, ea quae tam longo sermone tractasti. Geber. Haec est summa totius sententiae ut intelligas, nos uoluisse indicare eo sermone, quum ferrum tanto temporis specio in igne perdurauerit, ut iam factum sit ualde debile & frangibile & ibi plane nihil remanserit naturae uirri, & colorem adeptum sit Zaphirinum obscurum, quasi tum demum conuersum esse in lapidem philosophorum. Hec occultauerunt ueteres poetae eo figmento, cum fingerent Demogorgonem Bisanum omnium Deorum gentilium & ab omni parte circum datumesse tenebris, nebulis, caligine, habitans in mediis terrae uisceribus, ubi natus fuerit uestitus quodam uiridi pallio humiditate quadam aspersus, spirans terrestrem odorem, horribilem & foetentem, non prognatum ab aliquo, sed aeternum & parentem omnium rerum. Demo: Quamuis haec mihi uideatur ualde obscura, cupio tamen oppositionem huius figmenti audire. Geber. Demogorgonis uocabulum Graecum, interprete tatur latine, Deus terrae & deus populi, siue Deus terribilis, & significat ferrum, Dictus autem abauus seu bis auus omnium deorum gentilium, nam omnes ab ipso originem traxerunt & deriuati sunt ( ut iam diximus ) uendique circundatus nebulis & caligine, hoc est substantia terrestri habitat in mediis uisceribus terrae, quia sub terra natus & nutritus est, dicunt ipsum aeternum & a nullo generatum, nam ex illo omnia quae similitudinem quamdam habent alicuius rei generata sunt, propterea eum parentem uocauerunt omnium rerum, Aut dicitur aeternus esse quod fuerit ante terram & omnia elementa & elementata prior, aut potius quod in se contineat quandam essentiam incorruptibilem, uestitus est certa quadam humiditate uili & abominabili, hoc est ferrugine & pallio quodam uiridi, hoc est cum uitriolo terrestri & solphureo odorem spirat terrestrem, horribilem & foetentem, hoc est sulphureum, positus in ignem, & cum ipso si aqua foetida, huic ( ut scribit Boccatius lib. de genealogia deorum gentilium ) attribuerunt ueteres aeternitatem & Chaos, aeternitas est quinta essentia, hoc est humidum radicale aut argentum uiuum, quod & Plinius tradit lib. 33. liquor est aeternus, hoc argentum uiuum praeparatum Claudianus uocat Serpentem, qui in coagulatione deuorat caudam suam, hoc est aquam mercurialem ipsius argenti uiui distillati in forma caudae Leonis & serpentis, chaos uero sar illud terreum est quod supra Saturnum nominauimus, est enim materia confusa & in ipsa continentur omnia sine forma, hoc est Sol Luna & stellae, hoc esi planetae supra dicti qui suam lucem non habent, idem & elementa 4. & omnes res uegerabiles & animales & minerales, & ut dicit Claudianus habitant cum Demogorgone figurae diuersorum elementorum, & nos supra diximus in ferro omnia metalla philosophorum contineri. Primus ipsius filius Litigium dicitur, hoc est ipsum sulphur Martis nomine appellatum, quod in putrefactione primum est & tumultum facit in uentre Chaos in ipso sale, quia ipsum est materia prima metallorum, quam Hylen, hoc est siluam uocant, nam haec est pars uegetabilis, & ab ea nascuntur omnia elementa, istud sulphur autem petit separari cum sit naturae diuersae, cum non habeat salsedinem, propterea aperit uentrem Chaos, hoc est, soluitur in acto, Demogorgon autem extendens manum suam comprehendis Litigium ipsum sulphur quod ferrum appellauimus, nam per manus Demogorgonis intelligitur aliud sulphur arsenicum dictum, nam ut supra diximus, Mars eleuatur cum Arsenico, significatur autem per Uulcanum & Martem res eadem, quemadmodum Uulcanus subito natus cum turpis esset & deformis, praecipitatus fuit in Insulam Lemnos, sic dicendum est quoque de Litigio nato subito qui cum deformis esset propter sulphuritatem & unctuositatem adustiuam, proiiciebatur in aerem, hoc est in aquam distillatam, ibi lauabat & soluebat se, & in altum subuolaba, hoc est, in ipsam aquam, quia profundius descendere non poterat, nam ipsum arsenicum ab eo extractum, hoc est separatum a uentre salis in profundiori loco est caeteris rebus omnibus, nam in ipso cendemo: Satis longe fuit disputatio haec, quare non faciloquis Iudicium feret, sed pro explicatione sufficiant mihi haec, donec praxim ipse uidero aliquando. Finis oppositionis Allignum Uitae. Raymundus. Demo Salue plurimum doctissime Raymunde. Raym: Bene sit tibi uir optime, sed cupio scire quis sis aut ad quid huc ueneris? Demo. Tuae sapientiae fama egregia & ce¬ lebris & tua doctissima scripta aperte demonstrant habere te magnam cognitionem omnium scientiarum, cum uero omnis homo maxime uero senes unice cupiunt quam longissime uiuere, propterea ego quoque etiam senio grauatus ex Italia meum iter huc uergebam in insulam hanc Maioricam, ut uenirem in conspectum tuum, & certum aliquod remedium a te acciperem, quo uitam meam ad aliquod tempus possem longius producere & me a morte absque aliqua infirmitate defendere. Raym: Ignoras tu, Deum unicuique terminum uitae suae constituisse, quod nullus praeterire poterit? Demo. Non peto remedium contra illum terminum ultimum, qui unicuique a Deo prefinitus est, sed ut me a plurimis infirmitatibus quibus indies humanum fragile corpus affligitur praeseruarem, & contra absumptionem humidi radicalis & caloris naturalis deperditionem sustinerem, Nam persuasi mihi, patres priscos qui ad quingentesimum annum suae uitae terminum prorogabant, aliqua usos medicina, per quam tam longo tempore absque infirmitate aliquam producerent uitam. Raym: Prisci patres longo tempore uiuebant ex Dei uoluntate, ut per ipsorum uitam longam eo citius humanum genus multiplicaretur. Demo. Quare igitur non uiuebant omnes tam longo tempore. Raym: Qui priscos illos patres propius sequebantur in successione, uiuebant longiori tempore tanquam parum progressi a prima creatione Dei, nam erant bone & laudabilis complexionis & longaeui, haec uero bonitas longa successione minuebatur, & quanto propiores essent primae creationi tanto longiori tempore uiuebant. Demo. Debebant igitur omnes illi longo tempore uiuere, cum tamen sacra scriptura mentionem faciat de paucis. Raym: Ab initio annus more Aegyptio tam longi temporis non erat neque duodecim menses capiebat ut hodie. Demo: In sacra scriptura non tantummodo annorum sed mensium quoque fit mentio, non fuerunt igitur anni Aegyptiaci sed more Hebraeorum definiti & tam longi ut hodie sunt, ut S: Augustinus affirmat in lib. de ciuitate Dei. Raym: Fructus & omnia, quae ex terra nascuntur tum meliora & maioris uirtutis erant ante diluuium pro sustentanda & proroganda uita atque hodie sunt. Demo. Debebant igitur omnes longo tempore uiuere quod minime factum certe scimus. Raym: Non erant omnes eiusdem complexionis & for¬ titudinis. Demo. Impossibile sane est habere aliquem adeo bonam & fortem temperatamque complexionem, ut noningentesimum annum uitae suae attingere possit sine auxilio medicinae conser¬ uatiuae. Raym: Primi patres habebant lignum uitae quo se longo tempore a morte defendebant. Demo. Cum subito ex terrestri Paradiso excluderentur fuerunt priuati ligno uitae. Raym: Ego tibi referam causam eorum longaeuitatis. Adam a terra creatus omni scientia ornatus, cognitionem habuit omnium rerum naturalium, & cognoscebat eas res quibus uita poterat prolongari & ipsis utebatur. Haec etiam succedentibus sibi tradens, a quibus etiam deinde alii sequentes hoc accipiebant per manus, propterea non omnes uiuere poterant aetatem tam longaeuam cum omnibus non esset tradita huius rei cognitio. Demo. Abs te igitur peto, qui omni scientia imbutus es ut mihi ostendas medicinam hanc quam Adam suis posteris tradidit, per quam uitam suam ad noningentos produxerunt annos. Raym: Medicinae conseruatiuae debent multum durabiles esse & corruptione remotae ( ut manifeste scripsimus lib. de secretis naturae ) nam si corpus humanum praeseruare debeant a corruptione, necesse est ut sint perpetuo durabilia, nam alias inducerent maiorem corruptionem. Ergo uolentes iuuenilem conseruare & producere iuuentutem, & senibus restaurare humidum radicale & naturalem calorem, necesse est ut eligamus substantiam incorruptibiliorem caeteris omnibus quae sunt sub globo Lunari, & hanc praeparare in medicinam & cibum suauissimum ur possit sumi per os intra corpus, & sic sumpta quam uelocissime penetret per totum humanum corpus & illud seruet quasi incorruptibile. Demo. Mihi sane uidetur ( ut ingenue fatear quod sentio ) impossibile esse ea que iam dixisti. nam omnes res corporeae a Deo in usum humanum creata sunt, aut ipsa elementa aut res elementatae, & haec omnia corruptibilia, unde habebimus igitur medicinam hanc incorruptibilem? uidemus adhaec omne quod generatur, a suo simili generari ( ut affirmat Aristoteles lib. 7. Metaphi. ) & quicquid ex humana carne deperditum fuerit & consumptum, necesse est ut restauretur ex alia re corruptibili, uidelicet ex cibis corruptibilibus qui uirtute caloris naturalis corrumpuntur & transmutantur in stomacho hepar & membris omnibus per uirtutem potentiae nutritiuae ut conuertantur in carnem humanam. Si autem haec medicina incorruptibilis est, nunquam poterit transmutari in carnem humanam, quemadmodum materia coeli nunquam transmutari potest in materiam clementalem. Raym: Docte satis haec in medium protulisti, putas autem in rebus elementatis nihil praeter elementa corruptibilia inueniri. Demo. Ostende mihi igitur illud quod praeter elementa rebus elementatis immixtum sit. Raym: Subtilis quaedam substantia haec est & radicale humidum & intrinsecum quinta essentia dicta per partes elementales diffusa simplex & omnino incorruptibilis, & haec longo tempore conseruat res in ipsorum esse, & natura sagax produxit & ordinauit hanc, propterea quod desideret longo tempore conseruare indiuidua & in perpetuum producere res in sua specie, quamuis enim in generatione uniuoca animalium omne animal suum simile generat in specie, nihilominus in generatione cessabili, quae fit per putrefactionem & olluptionem generantis fit generatum deforme ad generans in specie aut genere, ut uidemus in cibo, ex quo generatur & instauratur id quod per uigorem caloris intrinseci & extrinseci absumptum & deperditum est, Nec dicimus medicinam hanc omnino incorruptibilem esse ut Coelum, sed cum ipsa generata sit ex materia caeteris omnibus incorruptibiliori, & facta est simplex per separationem elementorum corruptibilium, si debite conseruetur durabit decem millia annorum absqu corruptione, & sumpta per os longo tempore conseruabit corpus humanum incorruptibile, propter hanc causam sedulo hortantur Medici, ut reficiamus nos cibo minus corruptibili. Demo. Haec tua sententia uidetur mihi similis opinioni quorundam philosophorum, qui uolebant Salamandram solo igne uiuere, halec uero sola aqua & talpam terra, Cameleonem autem aere, quae opinio falsa est, nulla enim res elementata simplici elemento potest uiuere, sed iis rebus ex quibus composita est conseruatur ( ut inquit Aristoteles ) quare neque homo uitam suam sustinebit solo illo humido radicali simplici & adeo incorruptibili. Raym: Non dico hominem uiuere posse hac medicina sola, sed eius usu cum caeteris alimentis posse tandem attingere longaeuitatem primorum patrum, qui non solum fuerunt usi ligno uitae in Paradiso terrestri sed etiam reliquis fructibus. Demo. Sunt ne hac medicina usi patres primi? Raym. Maxime uti debebant aduitam producendam. Demo: Mirum quidem illos nihil habuisse aliud quod a morte ipsos melius defenderet. Raym: Naturaliter loquendo, haec melior & praestantior erat medicina qua nihil excellentius in toto mundo. Cum enim ( ut Aristoteles tradit lib. 10. Metha. ) in omni genere unum quoddam sit quod in eo genere primum gradum teneret, haec autem medicina generata sit ex magis incorruptibili & uirtutis excellentioris materia, quam sub coelo haud inuenies, & haec primum aut summum gradum tenebit inter caeteras medicinas praeser¬ uatiuas omnes. Demo. Est igitur medicina haec ipsum lignum uitae? Raym: Prius tibi dixeram primos patres statim ab initio hoc ligno priuatos ut apud Mosen legimus. Demo. Fortasse etiam Moses qui ab ineunte aetate in scientiis Aegyptiorum probe instructus fuerat & huius diuinae scientiae cognitionem habuit ( ut Uincentius Monarchus scriptum reliquit ) de his rebus cum obscuritate loquutus est quemadmodum & caeteri philosophi fecerunt. Raym: Ipsius scriptis nihil detractum uolo, nam neque plus aut nimus ipsi credendum quam oporteat. Demo. Forte erit herba illa cum qua Medea Esonem ad iuuentutem reduxit, & cum qua Esculapius eos suscitabat qui iam fere erant extincti. Raym: Est quidem ea medicina ipsa, sed minime herba dicenda, nam ueteres philosophi sub fabulis poeticis occultauerunt scientiam hanc & loquuti sunt per similitudinem. Demo. Quam dicis similitudinem? Raym: Haec medicina in praeparatione multipliciter uariatur, nam uiridem assumit colorem ut herba, propterea appellauerunt ipsam ueteres uegerabilem & herbam, hac de causa dicit Meluendus discipulus Hermetis dehis rebus disserens, O quam facilis est haec res rebus uegetabilibus propter uiriditatem. Demo. Cum herbae tantas uirtutes medicinales habeant qui fit ut haec Medicina non possit esse herba? Raym: Medicina haec fieri non potest neque ex rebus uegetabilibus neque animalibus neque ab iis rebus quam ab eis desumuntur. Demo. Quamobrem? Raym. Cum necesse sit ut haec Medicina omnino incorruptibilis sit & omnia elementata in hoc supare debeat, necesse est ut extrahatur e materia quae ab omni corruptione quam alienissima sit. Demo. Tamen dixisti tu in lib. quem de naturae secretis inscripsisti, hanc extrahendam esse de uino rubeo. Idem confirmat loannes de Rupecissa, alii uero Chelidoniam accipiendam esse autumant, alii sanguinem humanum. Raym: Non parum erras si persuasum habes philosophorum scripta ex nuda litera intelligenda esse, maxime in hac scientia, quanto clariori & magis aperte sermone utuntur, tanto plus obscuritatis habent eorum scripta, similitudinibus enim & per aenigmata locuti sunt. Demo. In hac re qua usi sunt similitudine? Raym. Dicit Senior philosophus hanc medicinam conuerti & uariari de colore in colorem & de sapore in saporem & de natura in naturam, propterea sua nomina multiplicata esse, Dicit autem Minois philosophus, Si quaeratur quare factum sit rubrum antequam reciperet albedinem. Respondendum bis denigrari, bis in colorem citrinum conuerti & bis recipere colorem rubrum. Cum uero bis colorem rubrum recipiat ut rubrum uinum & sanguis humanus uidelicet post putrefactionem & in distillatione, propterea ueteres per similitudines loquentes uocauerunt ipsam uinum rubeum, sanguinem humanum, & sanguinem Draconis & his similibus. Demo. Ego omnio credebam animalia tanquam caeteris rebus omnibus inanimatis nobiliora, esse maioris uirtutis quoque in medicina. Raym: Animalium praestantia non consistit in proportione & commixtione elementorum, sed in anima. Cum autem medicina haec facienda sit, ex substantia corporea & materiali, propterea quedam mineralia ad hoc opus perficiendum praestantiora sunt, nam eorum compositio durior & fortior est quam animalium, nam istorum compositio quantum ad corpus debilis est & facilis corruptionis, & paucae uirtutis. Uidemus enim ipsa animalia que occupata sunt rebus altis & sublimibus priuata esse uillibus & casuris, propterea mineralia quaedam nullam opera tionem habentia & sensibilitate carentia, maiorem uim corpoream habent quam ipsa animalia. Demo. Si haec medicina non potest fieri neque ex uegetabilibus neque animatis rebus, facienda est forte ex mediis mineralibus, ut ex sale, alumine, atramento, marchasita, antimonio, sulphure & argento uiuo commune. Raym: Neque ab his. Demo. Sunt tamen multum durabilia. Raym: Non sunt uirtuosiora caeteris rebus elementatis neque incorruptibiliora. Demo. A quibus rebus corrumpuntur? Raym: Ignis uehementia. Demo. Ignis quidem omnia corrumpit, rapit & deuorat. Raym: Non potest tamen humidum radicale corrumpere in metallis, neque ipsorum calorem radicalem & complexionalem, ut affirmat Geber in lib. 2. & Albertus lib. 3. de mineralibus ca. 2, Demo. Qua ex causa? Raym: Propter ipsorum homogeneitatem & durissimam & fortissimam compositionem & colligantiam & propter ua- porabilem mixtionem, & longissimam temperatissimamque decoctionem in minera siue terrae uisceribus. Demo. Concludis igitur medicinam hanc fieri debere ex humido & calido radicali metallorum? Raym: Uidemus metalla quae plus mille annis in antiquitatibus Romae terra obruta latuerunt incorrupta, damnum nullum accepisse, unde facile coniicies quanto tempore ipsorum humidum radicale possit durare purificatum, distillatum & separatum ab omni parte corruptibili, grossa & elementali, hac de causa dicit Geber lib. 2. ca. 12. Uidemus res distillatas fieri puriores & facilius a putrefactione conseruari posse. Demo. Unde habere putas metalla tantam uim & uirtutem super omnes res elementatas? Raym: De coelo. Demo. Tamen res durae uirtutem caelestem minime recipiunt quia coelo non obediunt, nam uidemus sigillum suam figuram non imprimere in durum lapidem sed in mollem caeram. Raym: Radii corporum caelestium in nullo elemento cum tanta uirtute uniuntur & potentia tanquam in terra, nam terra proprium & firmum receptaculum est uirtutum caelestium & ipsius spherae centrum, hac de causa ipsa mirabilia producit uegetabilia, animalia & mineralia. Hermes dicit, terram parentem & genitricem esse metallorum, quae in suo uentre portat metalla ut mulier praegnans foetum in utero, dicit autem terram matrem esse, coelum autem patrem, & quod ab ipsa terra imprae- gnatur in montibus & planicie & in aqua & omni loco, Tamen concedendum est, terram in sua duritia permanentem nullam rem posse producere, cum non sit obediens motui. Cum uero continuo motu coelesti & uirtute solari & aliorum planetarum ipsa terra continue coquatur, & ex illa fit subtilior & alteratur, partesque subtiliores uirtute caloris solis eleuentur in fumum. Propterea uirtutes coelestes continuo de coelo descendentes & penetrantes in ipsam terram & ibi inuenientes materiam simplicem, subtilissimam, & spiritualem, incorruptibilem, lucidam & perspicuam, & nature sagacitate praeparatam & aptam, ut recipiat uirtutes coelestes propter similitudinem quandam quam inter se habent, uim praestantissimam infundunt in ipsum duplicem sumum metallicum radicalem. Et cum haec materia spiritualis longissimo tempore in coelesti obedientia & spiritualitate iam permansit in substantia principiorum metallorum, uniformis est & homogenea, quae tempore longissimo ad mille annos usque induratur tandem, ut inquit Geber lib. 1. cap. 7. propterea Coelum infundit ipsis plures mirabiles uirtutes quam in caeteris rerebus omnibus, nam in his plus caeteris laborauit, & haec est causa tantae uirtutis metallorum ut omnia elementata facile superent. Tametsi uero post longissimum tempus hic fumus duplex & uapor spiritualis iam ad duritiam metallicam peruenit, & in se retineat uirtutem coelestem, nihilominus cum impedita & suffocata sit a terrestritate & duritia, non potest extrinsece demonstrare uirtutem hanc coelitus adeptam, nos uero cupientes illam fieri manifestam, & uolentes ipsam perducere ad lucem necesse est ut remoueamus terrestritatem & spissitudinem metalli, & reducamus ipsum ad primam simplicitatem quae sufficienter decocta tantas uirtutes demonstrabit, ut quasi subito uideatur mutare corpora humana & reducere ad ueram pristinamque sanitatem, poteris autem facile apud te ipsum extendere quantam uirtutem habeat medicina haec. Si Noe qui hanc tenebat ( ut scribit Uincentius monachus lib. 5. naturalium ) quingentesimum annum agens generabat Sem, Cham & laphet. Demo. Sermo iste plurimum delectauit me, sed hoc quaero, num ex gemmis Medicina haec fieri possit? Raym: Quare hoc quaeris? Demo. Quia sunt incorruptibiles & magnam uim & uir tutem Medicinalem habent & coelestem quibus metalla etiam superent, propterea quemadmodum etiam Albertus affirmat in lib. de mineralibus & Hermes, Qui tradiderunt uirtutes rerum inferiarum dependere a stellis, & imaginibus coelestibus, dixerunt quoque uirtutem hanc descendere super res naturales plus aut minus impluendo & influendo, nam fortius imprimere suam uim materia existente magis simili uirtuti coelesti & ipsis corporibus coelesti lumine & e perspicuitate, minus uero quum materiae fuerint confusae & feculentae ut opprimatur in ipsis uirtus coelestis, quum igitur insubstantia et lumine, colore et perspicuitate coelestibus corporibus similiora sint quam ipsa metalla, qua de re etiam a quibusdam philosophis nominatae sunt stellae elementales, debeant igitur multo praestantiores esse ipsis metallis ad praeparandam hanc uirtuosissimam medicinam. Raym: Si tota substantia deberet conuerti & praeparari in medicinam, aliquae gemmae multo praestantiores essent quam ipsa metalla, quorum uirtus oppressa & sepulta est in terrestritate & aliis accidentiis superuenientibus materiae radicali in qua consistunt uirtutes hae coelestes, cum uero ( ut supra diximus ) neque metalla neque gemmae recipiant uirtutem coelestem quamdiu fuerint in forma metalli aut lapidis, sed cum figuram adeptae fuerint uaporis tamdiu donec indurentur. Isti autem uapores qui de metallis generantur maiorem similitudinem habeant spiritualitatis & maiorem obedientiam coelestem quam alii uapores qui de gemmis generantur, sequitur metalla plures habere uirtutes coelestes quam gemmae. Demo. Quis huius rei nos reddit certos? Raym: Gemmae sunt propinquae in substantia elementis & ipsarum materia prima & qualitates primae elementales parum alterate sunt aut transmutatae a prima natura sua, praeterea coagulauit natura gemmas paruo artificio, & indurauit ipsa cum diaphanitate & perspicuitate ea quam habebant in ipsarum materia prima fumosa, & quamuis habeant duritiem & uirtutem hanc ex duritia ipsorum, nihilominus prae se ferunt tamen uirtutem aliquam coelestem, quod metallis non idem euenit, nam antequam haec recipiant formam metallicam requiritur longissima transmutatio, & contemperantia metallorum & purgatio & transmutatio sulphuris, argenti uiui, salis & aluminis, & harum rerum longa decoctio. Lapides uero preciosi quamuis multum durabiles sint, hoc tamen a multa quantitate humidi radicalis uiscosi non assequuti sunt, quod strictim & quam arctissime ligat & compingit in simul partes ipsorum, participant enim ei in parua quantitate, propterea facile triturantur, nam ea potius causata est a frigiditate congelante ex qua per naturam paruo labore indurati sunt, frigidum autem congelando claudit poros, & in ipsa substantia intrinsece constringit calorem naturalem adeo ut calor aeris ipsam aperire nequeat aut corrumpere. Ignis uero calor uehemens qui metalla quaedam corrumpere potest, ipso rum humidum radicale non potest corrumpere, cum fortissime commixtum & unitum sit cum ficco terrestri subtili & digesto, hoc est cum solphure & argento uiuo, cum quibus duobus haec medicina fit incorruptibilitate & uirtute omnia superans. Demo. Marsilius Ficinus eorum opinionem reprobat & falsam esse affirmat, qui tradunt materiam auri intrare posse complexionem humani corporis, aut ipsi assimilari posse aut in potabilem substantiam conuerti, cum oportet ipsam prius conuerti & transmutari in sanguinem, postea uero in carnem, quod impossibile est propter ipsius duritiam, cum igitur medicina haec ex auro fieri non possit, multo minus poterit ex metallis reliquis fieri. Raym: Equidem concedimus metalla existentia & permanentia in substantia metallica, etiam si aqua uitae quam maximo subtilientur, nullam tamen penitus affinitatem aut conuenientiam aliquam adipisci propinquam carni humanae, nisi corrupta prius forma dura & redactis ad ipsorum primam materiam sufficienter purificatam & digestam, nam sic acquirunt hanc affinitatem & conuenientiam cum corpore humano, quam etiam caeteri cibi & medicinae praeseruatiuae possident, quas tamen haec longe praecellit in uirtute. Demo. Iam ex uerbis tuis intelligo, humidum istud raditale & materiam primam soluendam & distillandam esse. Raym: Uerum dicis. Demo. Quomodo autem ex istis metallicis aquis fieri potest medicina pro humano corpore, cum foetidissimae sint & horribiles arrosiuae & tam acutae ut a philosophis pro ueneno praesentissimo habeantur. Morienus Romanus de ipsarum odore loquens, comparat ipsarum foetorem mortuorum cadauerum sepulchris. Uidemus quoque eas aquas quae per metallicas uenas fluunt, & in ipsius calefiunt, odorem ingratum acquirere, erit igitur medicina haec multo horribilior & nature humanae abominabilior, cum substantia ipsa metallica fuerit in aquam conuersa. Raym. Quemadmodum fructus in principio aestatis acerbi & austeri sunt, quod sufficientem decoctionem & digestionem nondum habuerint, & continue attrahendo humorem sufficienter maturare non possint & dulcorari, nisi multo calore totius aestatis decoquantur & digerantur ut fiant dulces & odoriferi. Idem euenit medicinae nostrae extractae ex terra metallorum, nam & haec ante sufficientem digestionem & decoctionem foetida est & horribilis, & antequam uapores ab ipsa ascenderint per decoctionem non poterit dulcorari, sed uaporibus coagulatis & sufficien ter decoctis mirabilem suauitatem & dulcedinem acquirit, propterea dixit Arnoldus in Rosario, dulcorabis amarum & habe¬ bis totum magisterium. Demo. Est ne indicium aliquod ex quo cognoscam me¬ dicinam hanc iam esse finitam? Raym: loannes de Rupecissa tradidit, quod & nos affirmauimus, uidelicet duo esse signa siue indicia certa quibus cognoscitur medicinam hanc iam perfectam esse & finitam. Primum est hoc, si ponamus uas in quo haec medicina inclusa est in angulum aliquem domus, & pro miraculo & quasi inuisibili obstamine eo pertrahantur & alliciantur omnes qui domum illam ingrediuntur, alterum uero est si ponamus iam dictum uasculum supra uerticem turris, ut ipius odor attrahet & congreget ibi omnes aues quae eam odoris suauitatem percipiunt, sunt autem haec certissima indicia medicinam iam finitam esse & omnino completam. Demo. Quid uoluit loannes de Rupecissa his uerbis si¬ gnificare? Raym: Per turrim intelligimus fornacem in angulo domus positum, in quem uitrum quod materiam nostrae medicinae continet decoquendum ponitur, per intrantes uero domum istam & per aduolantes aues significantur spiritus & uapores illi qui uirtute caloris sursum feruntur ac ascendunt in altum per collum longum uasis siue Bocciae, qui cum figuntur & amplius non ascendunt, indicium est ipsarum humiditatem aqueam iam consumatam & materiam dulcoratam & medicinam finitam esse, non debes autem dubitare super hac interpretatione, nam & Rasis eandem sententiam tenet, nam ueteres usi sunt uariis nominibus, similitudinibus, figmentis, fabulis & aenigmatibus, ut hanc diuinam scientiam occultarent ne facile ab aliquo perciperetur, quod etiam nobiscum affirmat loannes Picus Mirandula in lib. de dignitate hominis cum dicit, ueteres consueuisse resdiuinas altas & sublimes sub uelo multorum aenigmatum & fabularum poeticarum describere. Demo. Poterit autem Medicina haec sanare omnes mo¬ bos curabiles? Raym: Diximus supra, medicinam hanc in supremo gradu & ordine primo constitutam. Cum enim diuersi gradus sint medicinarum curatiuarum, quaedam longius sese extendunt in uirtute curationis, quaedam uero minus non solum in curando sed etiam praeseruando corpus a multis ac uariis infirmitatibus & ut corpus humanum a corruptione conseruent. Uidemus enim subtilem substantiam & formalem in quantitate & materia submersam non posse exercere suas uirtutes nisi quanto magis spiritualis & formalis, & a materia separata fuerit et a quantitate remota, tanto plus suam uirtutem extendat ut operetur uarios effectus, Nostra uero medicina cum composita sit ex spiritibus subtilioribus & materia simplici & quasi separata ab omni materia elementali, propterea facile poterit fine impedimento uires suas in omnibus infirmitatibus quae curam recipere possunt. Nouimus item omne agens uirtutem habere operandi secundum propinquitatem & similitudinem cum qua participauerit, cum primo actiuo, primum uero & uniuersale agens corporeum & simplex corpora sunt coelestia, quae ut uniuersalis causa se extendunt super omnes res inferiores. Cum uero medicina nostra propter subtilitatem suam & puritatem incorruptibilitatemque supra omnia corpora maximam proquinquitatem & similitudinem habeat cum coelestibus corporibus a philosophis Coelum fuit nuncupata & quinta essentia, poteritigitur prae caeteris rebus corporeis inferioribus omnibus tanquam medicina uniuersalis omnes curabiles morbos & infirmitates curare non tantum illas quae ad physicum pertinent, sed etiam istas quae Chirurgi manum requirunt. Tradunt etiam Medici medicamentum Hierae picrae singularem habere uirtutem attrahendis humoribus a capite, collo & pectore, & non ab aliis membris inferioribus, propterea quod hoc medicamentum generatum sit per uirtutem quarundam stellarum quae influentiam habent supra caput, collum & pectus, ut stella Arietis, Tauri & Gemini. Idem asserunt de cae- teris medicamentis quae humores trahunt ex pedibus, coxendice & tibiis, quia specialem quandam uirtutem he medicinae nactae sunt & certum influxum quendam super membra haec inferiora, scilicet stellae Capricorni, Aquarii & Piscium. Metalla uero recipientia essentiam, nomen, numerum, colorem, uirtutem & proprietatem planetarum singularem, omnes uero planetae habeant influentiam & uirtutem supra totum humanum corpus, & ex his metallis nostra medicina generatur, habebit & hec uirtutem supra totum humanum corpus, & aquae thermarum si habent uirtutem sanandi plures infirmitates, ea de causa quod ferunt secum transeuntes per metalli uenas uirtutem quandam metallicam, habebit nimirum ipsa substantia metallica maiorem uim in potabilem formam conuersa. Cum autem secundum opinionem philosophorum ueterum singula metalla secundam similitudinem, uirtutem, nomen, colorem, & proprietatem in omni metallo sunt comprehenda, ut aperte demonstratum est in lib. expositionis librorum Gebri, Igitur & haec nostra medicina quam uis solummodo ab uno aliquo metallorum extracta fuerit, habebit tamen nihilominus uirtutem omnium metallorum & planetarum, & uirtutem super totum corpus humanum sanandi plures infirmitates curabiles. Idem uoluit significare loannes de Rupecissa de humiditate nostra radicali loquens, & de quinta essentia sub nomine aquae uitae, dicit enim aquam ardentem bonam in se continere omnium metallorum uirtutem, & non aquam esse uitis sed uitae, quia uitam hominibus donet. Demo. Quamuis istae rationes satis prudenter & argute adductae sint, nihilominus apud me persuasum habeo, unam medicinam simplicem omnes infirmitates minime posse curare praecipue uero hac de causa, nam infirmitates contrariae ( ut Medici asserunt ) medicinis curantur contrariis, cum uero qualitates contrariae in uno solo subiecto non possunt esse, mihi plane impossibile uidetur unam medicinam plures infirmitates posse curare. Tradunt praeterea philosophi, ex una sola re praeter unum effectum solum non causari, igitur neque una sola medicina plures morbos curabit. Raym: Raym: Una sola res simplex facit plures effectus contrarios secundum naturam diuersam & dispositionem recipientis. Uidemus enim solis calorem diuersum operari effectum cum lutum desiccet caeram autem liquefaciat, cum tamen hi effectus contrarii sint ex una sola operatione, Quamuis igitur nostra medicina res una & sola sit, & forte unam solam operationem habeat, nihilominus si consideramus magnam illam similitudinem quam cum omnibus rebus coelestibus habet, uidemus ipsam aptam ad recipiendum plures uirtutes coelestes. Cum etiam ab omnibus elementis extracta sit, dicimus ipsam habere uirtutem & qualitatem omnium elementorum, propterea multiplicis esse uirtutis & operari eam posse uarios effectus contrarios, Demo. Ostende mihi nunc huius artis praxin. Raym: Lege expositionem nostram librorum Gebri, nam ibi & materiam & praxin distincte & clare descriptam inuenies. Demo. Maximas tibi gratias ago pro tanto in me collocato beneficio ex tua singulari liberalitate & humanitate, & tu ualebis interim.