Maphei Uegii, Sua Aetate Oratorum Principis, inter inferiora corpora, scilicet Terram, Aurum, & superiora, praesertim Solem, elegantissima disputatio. Eiusdem De miseria & felicitate Dialogus. Luciani Charon, Rhinuccino Florentino interprete. Si hunc Maphei Uegii Laudensis, oratoris clarissimi libel¬ lum obuiis ( quod dicitur ) manibus, candide lector, exceperis, identidemque pensiculatius lectitare non fueris dedignatus, haud modicum sane profectus & utilitatis te inde consecuturum putamus. Quippe qui in hoc scribendi genere illum Samosatensem rhetorem non a longe secutus, tam copiosus, tam uarius, tamque ornatus reperitur, ut non iniuria de hoc autore ( modo plura id genus opuscula maluisset conscribere ) dici posse uideatur, Mapheum uel solum & unicum, si omnes libri latini ( quod abominor ) periissent, satis superque esse sua copia, uarietate, & elegantia ( sicuti tota constanter Grecia de suo Luciano praedicat ) ad linguam latinam ex citandum instaurandum, atque consummandum. Licet enim ex hac duntaxat declamantiuncula specimen huius uiri, quantus fuerit in arte dicendi, sumere, ipsumque totum ex hac minima parte, tanquam leonem ex unguibus, & elephantem ex dentibus aestimare. Uale. Maphei Uegii Creatorum Sua Aetate Principis, Disputatio Inter Solem, Terram Et Aurum. Cum Decertarent Inter se aliquando superiora simul atque inferiora mundi corpora, iactaretque unumquodque uim & pulchritudinem suam, placuit omnium consensu litem omnem dirimendam uni conmittere, qui & prudentissimo consilio, & solertissimo cuncta artificio condidisset, ut quod iudicasset ipse melius atque prestantius, id ita firmum, fixum, inuiolatumque eterna lege haberetur. Itaque summus omnium rerum autor, assistente sibi homine, cuius gratia ea fabricauerat, liberum cuique exponendi quas haberet dotes. tempus ac locum dedit. Tum rogata primum de se terra sententiam dicere, ut innumerabili, quae eam circumfundebat, domesticorum turbe morem gereret, sic exorsa est. Terra Loquitur, & uim ac pulchritudinem suam eleganter, audiente deo, & homine assistente, primo explicat Optarem Plurimumo Factor Et rex omnium maxime, tantam in me uim dicendi esse. ut cuius causa te coram in praesentiarum oratura concessi. recte possem absoluere. Non uererer cuius quam calumniam, quod laudes meas maiore fortasse studio, & efficatia, quam modestiae ratio postulare uideatur, attingerem. Nam quicquid de me pulchrum, eximium, admirationeque dignum protulerim, totum id tibi magis, cuius inenarrabili sapientia aque potentia talis ac tanta euaserim, quam mihi, quae nihil prorsus ante fuerim adiudicabitur. Non aliter ac si elegans quis Polycleti uel Phidiae ma nibus fabrefactum simulachrum intueatur, non opis magis ipsius 4 Maphei Uegii Inter Solem. elegantiam. quam opificis ingenium & solertiam admiretur. Pace igitur omnium aggrediar, & pulchritudinem magnitudinemque meam narrans, uberrima tua in me, atque excellentissima dona recensebo, atque adscribam mihi laudi, quod tam ingenti & uasto sim corpore, cum in breuibus exiguisque corporibus maiorem sepe uirtutem uiguisse compertum sit. Sed non uidetur carere laude maiestas forme meae, quam ut speciosissimam, ita perfectissimam omnium esse constat. Mirum uero quod quum rotundum in orbem, & pile in similitudinem fabricata sim, ac proinde uolui & labi facilis, proprieque sedis incerta uideri debeam, stabilis contra tamen, sixaque semper, atque immota consistam. Nunc age suspiciant pulcherrimos, quibus munita sum colles, altissimosque montes, uide, ant antra opaca, ualles apricas, uias siue basilicas, & militares siue agrarias, siue uicinales ad permeandum omnem orbem me um, tam patentes, tamque apte, commode, pulchreque distinctas. Ne referam, quae in interioribus abstrusa uisceribus meis gero saxa, silices, cotes, trophosue, metalla, lapillos, & gemmas, quorum quum uarietas & aspectus sit admirabilis, longe tamen profunda, & prepotens quae in eis latet uirtus, ad mirabilior esse uidebitur. Inde tot intueantur uarias regiones, & climata, tot necessarios, frequentesque uicos & oppida excelsas arces, permunitas urbes, tot magnifice extructa templa, fora, theatra, palacia, scenas, circos, thermas, domos, aulas, pretoria. Tum loca rustica mire iocunditatis atque amoenitatis, uineas, hortos, pomeria, prata, agros, campos, dumos, syluas, nemora, paludes, saltus, & pascua, atque in his uarii generis olera, gramina, siliquas, segetes, herbas, radices, & flores, tubera item & fungos, dehinc arundines, iuncos, carices, scirpos, uirgulta frutices, arbusta simul ac arbores, tot uariis utique ac sapidissimis onustas fetibus suis, praeter suauissimos, quos desudant etiam liquores & lachrymas, preter summam quoque quam suppeditant commoditatem nutriendi ignis, parande supellectilis, compaginandarum nauium, ex truendo, umque edificiorum. Quae quum ita necessaria sint, utsine his transigi uita nullo modo queat, pulchrum est & Terram Et Aurum Disputatio. 5 illud intelligere, quam diuersus sit omnium sapor, odor, color, & forma, quam diuersa & praepotens uirtus ac natura, quanto cuncta ordine ac ratione compacta, ut minimus quiuis flosculus, summam cuique eum recte contemplanti suscitet sapientissimi ipsius, ac potetissimi artificis laudandi atque admirandi causam. Atque ut infinitam que referri posset, eorum turbam praetereamus, quantum est, ut iacto, quod tantillum est, frumenti grano, postquam uapore tepefieri suo coepit, prodeat primum uirescens atque herbidum proferat caput, tum quasi per fibras conceptum humorem diffundens, paulatim surgat in culmum, ac ne tenellum ad huc, quod latet, pubensque corpusculum ledi forte contingat, uagina circumprotegente muniatur, demum ubi est latebris exeundi tempus aduenit, tum pulchra, pulchrisque iustructa folliculis, ac miro quemque ordine complexa spica appareat, pro unico longam secum granorum, referens aciem, ut non tam pulchritudine, quam utilitate admirabilis asse uideatur. Cuius ut tutiores ab extranea omni ui & iniuria fetus reddantur, unusquisque etiam tanquam lorica & thorace contegitur gluma sua, arista quoque quasi hasta ad propellendos auicularum insultus defenditur, ut apex uero galee in summitate spicae iam maturae eminet frit, quod ita appellatur, minus qui dem quam granum. Inde magna multaque arte ille conficitur cibus, quo nullus est ad uitam sapidus, suauis atque necessarius. Neque minorem sui admirationem facit acini granum, ex quo utique tantillo uini liquor oritur, quem nescio quis satis unquam laudare possit. Nam ut uerum dicam, sunt quae tu comdidisti, o summe artifex, plena omnia sapientie, plena maiestatis, magna omnia, pulchra atque perfecta, quibus nec demi aliquid ulla ex parte aut addi queat. Uerum quum liquorem illum creasti, uideris quicquid in te ingenii & solertiae, quicquid uirtutis & potestatis erat, magnopere collegisse, collectumque in unius ipsius factura totum larga manum profudisse, tanta est eius iocunditas, amoenitas, suauitas, tanta in restaurandis, conseruandis, laetificandisque animis & corporibus uis, tantus uigor, tanta salubritas, gratia, dignitas, naturaeque 6 Maphei Uegii, Inter Solem prope quaedam affinitas. Quam generosa est autem eius quae illud produnt, arboris species, & aspectu grata. Nam tenue primo sarmentum, mox stirps durior paulatim increscit, dilatatur propagibus, protenditur flagellis, quae letas passim pullulant gemmas, unde letior etiam uuarum foetus exoritur. Circum uero palmites, & pampini, quibus ad arcendos feruidiores aestus, quasi umbraculis quibusdam muniuntur. Circum etiam caprioli, quibus nec aliter ac intortis circinis ornantur. Qui & quicquid contingunt, iniectis ueluti manibus capiunt, tenaciterque perstringunt. Haec quum pulchra admodum, & laeta esse quisque intelligat loge tamen etiam agricolae studio & arte pulchriora atque laetiora redduntur. Nam ubi uel ex malleolo, uel ex minutissimo semine oriens sese aperit, ac profert in lucem, ut firmior in posterum euadat, resecatur tota, adauctisque uiribus postea pampinatur, quo recisis partim ex sarmento, qui nati sunt caulibus, melior inde abundantiorque succus ministretur. Dehinc circumfoditur ablaqueatur, impinguatur, aratur, & ne glebae noceant, occatur Tum ne cadens deorsum feratur, prostrataque iaceat, adiuuatur adminiculis, sustentaturque pedamantis & iugis. Inde ut membri cuiuscumque sui pars postulat, amputatur, religatur, coniungitur, erigitur, extenditur, profertur, distinguitur, sociatur, miroque ordine multis se utrinque aspicientibus sociata disponitur. Haec satis, haec quae spiritu carent, nisi & animatis referta ornataque corporibus, uberiore etiam amplioreque laude digna censerer. Quorum & stature, & formae, & nature diuersitas, infinitaque prope multitudo, magnum omnibus ea contemplantibus & nostri decorem, & factoris miraculum ostendit, lumentorum enim & pecorum quanta sit pulchritudo, simul & utilitas, omnes gnorum. De feris autem & bestiis atque serpentibus frustra sermo habendus uidetur, quum pusillorum animalium, breuiorumque uermiculorum magna utique sit species, maiorque uis & industria. Omitto cetera, sed apes quis unquam nisi uidisset, crederet tantum ingenii & artis, tantum cure & studii habere, in fabricandis domunculis suis, tanta inter se uiuere iustitia, tanta sapientia, & autoritate?, Et Aurum Disputatio. 7 Nouum poterram pulum dicas, nouam rempublicam, commune est omnium domicilium, communis soboles, communis labor & operatio, communisque simul laboris & operationis fructus, una uolant, una cupant, una capiunt cibos. Spurcitiam & immundiciam horrent mirum in modum. Delectantur aqua pura & munda, delectantur cymbalis, & plausibus, quibus & si displicate fuerint, in unum locum reducuntur. Atque ideo Musarum uolucres dictae sunt. Uiuunt sub legum obseruatione. Reuerenturque maiores natu, uti sapientiores reipublicae sue gubernatores. Regem habent, cui & primas, & eminentiores, magnificentioresque, ut principe dignae uideantur, firmiores etiam & munitiores, ut magis sustententur, aulas & sedes extruunt. De quibus si forte ceciderit, erigunt statim eum, reponentes in thronum regni sui. Cui sedulae assistunt, fauent, parent, obsequuntur. Quem summa complectuntur & fide. Quem & quocumque ierit, sequuntur conglobatim eum cingentes, protegentes, fessumque subleuantes, & si uolare nequiuerit, collo humerisqu; portantes. Pro quo & periculum mortis subire minime reformidant. Tantam salutis eius curam gerunt. Nam mortuo eo, quasi tunc uiuere nesciant, torpent, tristantur, moerent, neque operi intendunt, neque federa societatis seruant. Ideo nec quequam e domibus prodire audent, nisi prius ille egrediatur, debitum ei tanquam principi honorem subiectionemque exhibentes. Cuius & si legibus ac mandatis aliqua fortasse non paruerit interficit seipsam aculeo suo, ultrix ipsamet peccati sui. Rex enim licet aculeum habeat, utitur eo magis pro dignitate, quam pro uindicta. Porro & hae licet sub imperio uiuant, non sunt tamen priuatae libertate. Nam & arbitrium habent consultandi simul, proferendique sententias suas & iudicia, rogandi leges & iura, quas preterire non licet, creandi populos, & cum maior turba supercreuerit, emittendi tanquam colonias, constituendi regem, quem etiam perpenso certi iudicii examine & ratione, non sorte eligunt, aut succeden di ulloiure. priuataue cuiusquam affectione, quem quoque inter 8 Maphei Uegii Inter Solem. ficiunt, si maligne deprehensus fuerit esse naturae, queruntque alium mitiorem, cui se subdant. Et cum plures ad principatum aspirant, seditione commota ciuili, quasi bello grauiter inter se pugnant, donec uilioribus pulsis, nobiliore palmam obtinente, reconciliatae rursum dulci inuicem amicitia, & pace conquiescant. Diuidunt uero inter se administrationes & officia, uti quaeque gnare eorum & experte magis uise fuerint. namque alie aliquando componendo in domibus melli uacant, Et alie mel a cera, cui erat immiscatum aqua diluunt Pars etiam construendis fauis instat, pars singendis & complanandis ceris, pars quoque contundendae mollificandaeque pedibus materiae, facientes sibi domos atque earum primo cubilia, deinde quasi mellis praesepia, & apothecas, idque tanto artificio, ut non Dedalus certe aptius solertiusque gnorit eos ordines, mensuras, proportiones, aequalitates, texturas, orbesque disponere. Tum uideas quasdam suggerere, plerasque struere, nonnullas polire, inde alias aluum ipsam intus lenire amarioribus succis, praecauentes quarundam bestiolarum insidias, Alias castrorum custodiam ad portas seruantes, Nam alternis dormiunt instar armate militiae, nec minus fucis & uespis, nocentibusque quibusque uermiculis propellendis intentas. Alias excrementa earum, que intus operantur, congerentes in unum, atque foras mittentes. Nam quae extra exereentur, inter uolandum se purgant, propter nimium quem intelligunt, foetorem. Alias quoque explorandis uentis & imbribus, speculandisque nubibus pre positas, omnes uero procreandae, conseruandae, instituendeque prolis curam summam gerentes, replentesque iis fabricatas iam crates & cellas, licet, quod mirum dictum est, ignarae omnino concubitus, tantus est eis amor castitatis. Operae autem precium est uidere, quum pabulatum exeunt, audito enim sono bombi, quo bis uel ter tanquam signo dato a custode castrorum excitantur, si temperiem caeli uident, prouolant omnes, ad opus procedentes. Intenduntque certatim labori, inter laborandum ludo se alacri, letaque hinc inde giratione perriuos & gramina, per amoeterramet Aurum Disputatio. 9 nos & suaue olentes hortos, summa cum oblectatione, curarumque remissione exercentes: nunc hae flores pedibus, nunc illae aquam & guttas ore comportantes: onustae denique omnes rostro, cruribus, alis, totaque corporis lanugine redeuntes De positaque sarcina, tum demum, ut a siti caloreque refrigerentur, potum euntes. Nec desunt quae domi expectantes praesto adsint, excipientesque onustas & fessas exonerent. Rex quoque ipse intus satellitibus suis commitatus circuniens omnia opera, nunc has exhortatur, nunc illis mandat. Quae seniores sunt, intra septa operantur, aliae tanquam robustiores, extra ad opus exeunt. Quae ignauae & ab opere cessantes deprehensae sunt, castigantur seuerissime, atque interficiuntur. Quum consumpti qui proximi erant flores fuerint, mittuntur speculatores ad indaganda ulteriora pascua. Si quas nox interceperit, excubant supino corpore, ut a rore protegantur. Si a flatu aduerso aut procella comprehendantur, apprehendunt lapillos, quorum pondere libratae se tutantur, nec longius a terra uolantes discedunt. Quae uero domi se receperunt, quum nox aduentauerit, perstrepere in aluo incipiunt, nec prius cessant, quam qua excitatae a cubili fuerunt, eadem bombi buccina per custodem muros circumeuntem, atque ad id prefectam rursum quietem fessis corpusculis dare iubeantur. Quae cum nimirum omnia sint admirabilia, longe tamen etiam magis augebitur eorum admiratio, si amplius item attendatur nobilissimus qui inde mellis & cere fructus oritur, tam gratus & placens omnibus, neque solum delectans, sed saluti insuper corporum multis conferens modis, ut non iam mirari oporteat tauros, leones, tigres, elephantos, caeteraque huiusmodi tam excelsa robustaque corpora, quum prestantiores multo in minimis animantibus natura uires ostendat. At si quos depressa haec forte minus mouent, sustollant precor oculos altius, contemplenturque ardentius illius celsi aetheris globos, unde uim utique maiorem capio. Aspiciant latissimum hunc, quo circumfundor, purissimumque aera tanta refertum ornatumque multitudine auium, quae & cibo gustum, & canore auditum, & 10 Maphei Uegii Inter Solem. amictus decore uisum quam maxime delectant. Cuius preterea laetior fortiorque sum luciditate, salubritate, leuique spirantium aurarum afriatione, cuius rore & imbribus irrigor tota, irrigata foecundataque uberrimos cunctis animantibus fructus & alimenta subministro. Intueantur hoc ingens, & longe lateque diffusum mare. quod mira me maiestate circumplectitur, fouet, tuetur, & abunde ditat, continensque se terminis suis, placide lambit. & ne qua ex parte suffocer, timens, fideli me reuerentia quasi famulatum exhibere uideatur obseruat, tot insigne nauigiis, insulis, cautibus, rupibus, ripis, littoribus, stationibus, portibus, unde tanta communicandarum peregrinarum gentium transuehendarumque ex omni orbe frugum & mertium commoditas habetur. Unde tot oriuntur flumina, fontes, putei, lacus, & stagna tantam exundantia largitatem aquarum quibus passim & herbarum olerumque siccitati, & cunctorum animantium siti, indigentiaeque consulitur. Tantas producentia ubertim piscium opes ad publicam utique necessitatem paratas, quorum uarietas, sapor, numerus, utilitas, minime ullis explicari uerbis possint, ut de his que ad ornamentorum colorumque lenocinia instruenda leguntur, unionibus, calculis, testis, concults, nihil dicam. Et ne quid tantae opulentiae & pulchritudini meae deesset, dedisti mihi o maxime opifex societatem hominis, qui nunc praesens & tibi astans, diu me orantem audit, & ut audiat, quam maxime laetor. Quem licet similem tibi solum creaueris, ex me tamen ut compagem corporis sui susciperet, uoluisti. Quo uno & si omnibus que supra memoraui carerem, foelix certe & perbeata ac supra caeteras creatas res, gloriosa iure merito iudicari possum. Ut mater ego facta sim illius animantis, quod est spiraculum & imago diuinitatis, quod est tam generosis & magnis ornatum dotibus, quod est tot & tantis magnificatum coelestibus donis. Nam quis formam corporis eius satis laudare & admirari queat? solam erectam, solam cum caetera animantia deorsum aciem ferant, suspicientem coelos, & unde spiritum traxit, quasi originis sue memorem illo uultus atque ora tollentem. Et Aurum Disputatio. 11 Tot preterram terea decoris officiosisque membris compactam, sensibus animatam, neruis connexam, arteriis perfusam. Quis morum eius elegantiam, cultum, ciuilitatem, uiuendi ritus, leges & instituta, quis iusticiam, clementiam, benignitatem, religionem, caeteraque praestantia & innata ei semina, fomitesque uirtutum? Quis denique ingenium, sapientiam, iudicium, memoriam, studia, artes, & disciplinas, quibus tot illi adiumenta, emendata, exculta, expolita, decretaque sunt, quibus nihil est tam difficile & altum, quod non ab illo inuestigatum, scrutatum, cognitum, intellectumque sit. Quid est quod dici possit maius, intellectu eius primum quo omnia comprehendit, dehinc ratione qua intellecta etiam quaeque & comprehensa discernit. Demum uoluntate quae tanquam regina ambobus imperans; ac iura dicens, illi data est, ut pro studio & captu suo omnia ageret & operaretur, ut cum capere cuncta posset atque discernere, proprii ne utique arbitrii libertas ei eriperetur, quod est tam magnum praestans & excellens donum. Longior fui quam institueram, sed ignoscendum est magnitudinisimul & multitudini rerum, quae breuiore non potuerunt sermone recenseri. Quibus & si cunctis sigillatim explicandis insistere uellem, uereor ne citius dies etiam geminata quam oratio ad finem peruenfret. Cum igitur talem ac tantam tamque immensis & admirabilibus ornatam me bonis esse uolueris, o rex omnium summe ac munificentissime quis erit, qui gloriae & excellentiae meae audeat se non dicam superiorem, sed nec aequalem prositeri? Sol Loquitur. Haec cum terra ingenti cum omnium inferiorum corpo¬ rum a sensu & laeticia uerba fecisset, uidereturque iam nihil esse quod illi praeferri posset, surrexit sol placido & hilari uultu, adhortante eum roganteque plurimum socia circumferentium coelestium corporum turba, aduolutusque summi factoris pedibus iussus, demum huiusmodi orationem habuit. & si non dubitem sapientissime rex, & cunctorum parens quicquid in me pulchrum & laude dignum est, te qui totum 12 Maphei. Uegii Inter Solem, creasti me, etiam tacente intelligere, tamen ut & uoluntati cohortantium me tantopere sociorum meorum, & suscepto defendendae praesentis causae muneri satisfaciam, aggrediar. aliquam quum pro iure meo, tum pro laude tua dicere, atque id quam paucioribus potero, uerbis satius ducens, breui certarum magnarumque rationum contextum, quam superfluo prolixioris sermocinationis ambitu, quae dicenda a me sunt, demonstratum ire. Neque uero negauerim praestantissimas, quas modo de se terra recensuit, atque praeclarissimas dotes esse, haud enim quod plerique solent, ea est naturae meae conditio, ut aliorum laudes imminuendo, ampliores meas efficere putem. Uerum & recte eam pro modestia sua facturam existimo, si magnas excelsasque res suas, quas & ego uberrima laude dignas confiteor, ita extollat, ut aliorum si quae sint, uel pares, uel superiores, commemorari etiam aequo animo patiatur. Credo autem si quantum ego eam, tantum me illa altitudine superaret, ut quemadmodum mihi omnes opes & uires suas, ita illi meas in tueri & discernere liceret, minime eam unquam suscepisse huius cemodi non tam difficile quam molestum negocium. Quanquam non satis admirari possum tam copiose ipsam & enixe in ex tollendis rerum suarum laudibus, orationem suam extendis se, quasi ignorare uideatur, nihil in eis esse pulchritudinis & gratiae, quod non ui uirtuteque mea perficiatur, attribuendumque sit beneficentiae magis meae & benignitati. Cuius si forte oblita est, nescio quam sapienter hoc factum existimari debeat, quam caute prospiciat, consulatque utilitati pariter & dignitati suae. Dicat mihi si retrahere liberalitatis meae manum proponerem denegaremque amplissima, quae hactenus impendi ei beneficia, quid consilii caperet, ubi tunc quae modo ita gloriabunda iactauit? ubi tunc uinearum, hortorum, pratorum, agrorum, caeterorumque eiuscemodi amoenitas, simul atque fertilitas? ubi tunc olerum, herbarum, graminum, florumque saetitia? ubi harundinum, iuncorum, fruticum, uirgultorum ac arborum opes? ubi culmorum spicarumque pulchritudo? ubi uini sua tas, uigor & gratia? De his maxime loquor quae maximopere etiam laudauit. Ubi tunc metalla, gemmae, lapilli, concule? ubi innumerabilis illa admirabilisque multitudo iumentorum, pecorum, ferarum, bestiarum, serpentum, uolucrum, piscium, praesertimque apum, quarum laudes longiore sermone protraxit? Ubi denique homo tantis & ipse laudibus commendatus, qui & pro meritis certe a me satis unquam digne laudari possit. Nonne haec uigore meo omnia generantur, nutriuntur, fouentur, conseruantur, augentur? quorum decor & fructus, si laudem ullam promereri uidetur, utique illi, qui eorum fomes & origo est, iure, merito magis asscribi debebit, quam ipsa quoque pro sapientia sua non modo deinceps asscribet, sed & insuper mihi gratias aget, quem tot tantorumque bonorum suorum manifeste autorem intelligit. Quibus quotienscunque etiam priuaretur, quod meae potestatis est, quid ea deformius, uilius, abiectius, miserius. Quae cuncta quum ita uera esse, ut ostendi, fateri incipiet, illud etiam quod de aeris praestantibus donis asserunt, uirtute totum mea fieri non negabit. Nam fimbres primo, quibus illa irrigatur atque fructificat, attraho ego ex ea uaporibus coactis in nubes, dissolutisque demum ad communem inferiorum rerum utilitatem descendere iubeo. Sed & aurarum lenis grataque spiratio, puritasque eius & salubritas, fulgor, item & perlucens claritas, cui nisi mihi sint attribuenda? qui ui radiorum meorum omnia purgo, omnia illustro. qui quicquid triste, malignum, nebulosum, pestilensque, dispello prorsus & dissipo, exquo etiam multi me arcum & spiculam gestare tradiderunt. Qui fugo noctem, discutio tenebras, unde & diuinationi occulta prodenti praeesse creditus sum. qui pulchrum & candentem reueho diem, luceque & splendore totum impleo orbem, atque letifico, quam ob causam fuere, qui palla me quoque aurea indutum esse confinxerunt. Quid uero de aquis loquar, quarum etiam ipsa bonis maxime locupletatur, quae nec minus uigore meo fouentur & conseruantur? Maphei Uegii Inter Solem, Quid de ardenti altoque aethere, a quo circumcincta, maiorem quoque se uim capere memorauit, cui & ego quicquid habet luminis, caloris, im14 pendo? Quid de tota denique elementorum machina? unde & robur illa, uitamque percipit, quae nisi potenti etiam & mira uirtute mea continerentur, conciliataque perpetuo, & amico pacis foedere conseruarentur, ruerent, nimirum dilaberentur, in aeternumque prorsus interitum irent. cuius rei causa, quadrigam etiam mihi auratam, qua quatuor uectus equis starem, quatuor utique diei uices & conditiones exprimentibus adscripserunt. Quae cuncta cum magna sint & praeclara, non uideri debet etiam exiguum, quod successio illa inuicem dierum & noctium, distinctio horarum, diuisio anni commutatioque temporis, tantae causa pulchritudinis & commoditatis non aliunde, quam ex me constat. unde etiam cor coeli & uita uocatus sum. Non item minimum putandum est, quod omnem ego uigorem, uirtutem & sapientiam, quibus mundus regitur, quasi fomes quidam subministrem, unde & mens mundi sum appellatus. Nec contemnendum, quod lumine meo, quo non aliud maius omnia intuear, omnia perspiciam, omnia penetrem. quod qui animaduerterunt, recte etiam oculum mundi nominarunt. Eximium uero illud est, quod cum tanta operer, tanta conficiam, persto semper & idem perseuero nunquam lassatus, nunquam de fatigatus, nunquam a ui uirtuteque mea deficiens, propter quod & iuuenili me facie intonsoque capite descripserunt. Haec habui quae referrem bona mea magna quidem atque praestantia, quae & quomodo terra ignorauit, uehementer admiror, cum his longe ornata, longeque aucta sit. Uerum nec alia obmittenda uidentur maiora certe ac praestantiora, quae & si se ignorare dixerit, nulli erunt tamen eius culpae, quod neque multum ad eam pertineant adscribenda. Nam quod sine iniuria sociorum meorum dicam, superemineo ego omnibus luce, potestate & uirtute mea tanque rex & princeps, quare qui me diligenter scrutati fuerunt, coronam etiam capiti meo duodecim radiis illustrem ad imaginem duodecim utique horarum, totidemque mensium impositam esse uoluerunt. Tantus quippe est splendor lucis meae, tantaque uis, ut oriente me, caetera quantocumque fulgore radient sydera, quasi obscurari & deficere uideantur. nec quod Terram, Et Aurum Disputatio. 15 magnae matri terrae modo accidit, moleste ferunt, adscribuntque dedecori me eis anteferri. quin ut commilitones obsequentissimi, memoresque beneficiorum, audiunt me libenter haec referentem, aguntque gratias propter communem quam percipiunt ex me, nec leuem quidem commoditatem & fructum, medius enim ego inter omnes lucem, uitam, temperiemque eis infundo, cursus eorum quasi legibus guberno. impello, uti quaeque res ex postulat, atque coherceo: uigore denique meo & uirtute repleo eos, roboro, animo, sustineo & conseruo, praedulcique insuper & miro resonans impleo ac moderor concentu & armonia, quicunque mecum simili quoque cursu exercentur, unde lira me canere musisque praeesse dixerunt. Quid uero que minora sunt commemorabo? nunc bonitatem, lenitatemque dulcis naturae meae, qui nascentem hominem praeueniens tantam in fluens ei infundo uenustatis, pulchritudinis, probitatisque gratiam, tantam uirtutum insigniumque morum elegantiam, ut gratus certe omnibus & acceptus foelixque semper sit & perbeatus, cuius me custodiam & regimen praeuentu influxuque meo habere contigerit. Quod denique laudabo corporis mei magnitudinem simul & rotunditatem, quibus & ipsa se plurimum extulit, eum sim ego septuplo ea maior. & praeterea ita in orbem factus, ut quum ipsa nunquam omnino moueatur, orbicularitati meae mira quaedam & incredibilis mobilitas ac uelocitas adiuncta sit, quae tanta est, ut totam mundi machinam quotidie cursu meo circuneam, rediens singulis semper diebus unde discessi. Uideo iam me promissae breuitatis metas excessisse, sed longiora mea uerba sacere coegit, longior utique aduersae partis oratio, quam ne paucioribus quidem reficere facile potui uerbis. Tuum nunc est o summe opifex, qui omnia & superiora simul & inferiora condidisti, eam quae antequam quisquam nostrum loqueretur, animo insederat tuo sententiam ferre ego quicquid protuleris, statueris, censueris, fuscipiam sine ulla molestia, sequar, colam, aeternaque obseruatione custodiam, qui cuncta sapienter cogitas, & prudenter facis, & recte administras, & iuste semper sancteque iudicas. Maphei Uegii Inter Solem, Hic sol finem dicen16 di fecit, tantusque eum fauor & assensus circumstantis quasi innumerabilis populi secutus est, ut iam illi inclinata non tam iudicis quam omnium simul sententia credi posset, ipsa quoque terra demissa iamdudum & subtristis altis quidem & arduis eius ronibus minime aduersari uideretur, quum subito aurum iocundissima se facie protulit in medium, postulans orandi locum non sine ingenti excusso omnibus risu. pollicens uero praestantiores etiam longe omnibus quae ante ab aliis narratae essent uires, suas se palam ostensurum, confirmaturumque tam claris rationum testimoniis, ut non lux ipsa clarior haberetur, tantam commouit omnibus indignationem, ut nullo ferendam modo eius tam stupendi hebetis ignauique corporis audaciam, nullo audiendum ipsum pacto unanimi uoce conclamarent. Quod non passus iustissimus cunctorum pater & iudex, sinite inquit ut nemini denegetur libertas dicendi quae uelit, auditurus sum ego non tam aequo quam libenti animo, ipsos etiam uermiculos terrae, loquatur age quicumque sit, si quas habet laudes suas. Tum facto silentio couertens se ad maximum sudicem, magna cum oris laetitia, aurum ita fari coepit. Aurum Loquitur. Siquemadmodum cupio, & rationi simul congruere ui¬ detur, tale esset omnium qui hic adstant iudicium, ut excellentiam cuiusque & gloriam ex reconditis magis latentibusque intra uiribus operumque effectu, quam ex fucato fallacique apparentis uultus aspectu inanique, quasi quadam umbra metiretur. Non dubitarem o summe idem nostri iudex & factor, me una cunctorum uoce supra quaecumque, siue sursum, siue deorsum sint corpora, probatum hodie & exaltatum iri. Speraremque ex risu atque indignatione, quam nunc subortam in me uideo, in admirationem se magis ac beniuolentiam mei omnes conuersuros. Nam ut sum ego minime paruitatis naturae ita aperte, quicquid in me argui dannarique potest, nemine etiam aduersante ultro confitebor, tenuitatem enim primo pusillitatemque corporis mei, quae cunctis manifesta est, nemo credat ausurum me unquam negare Terram Et Aurum Disputatio. 17 atque contegere. Nemo praeterea existimet motus aut sensus quibus careo, affirmaturum unquam gratiam ullam in me uigere. Quin illud quoque attestabor liberrima uoce, natum me intra terrae uiscera, ac solis uigore coalitum, quos laude sua fraudare nequaquam est mei instituti, uerum qui altiorem consecuti sunt mentem, rogo ne his exterioribus quibus iners uulgus, plurimum falli consueuit animum, ullo modo intendant. erigant acumen ingenii, consyderentque diligentius, si quid intus latet magnum & praestans, scrutantesque id exacta ratione, peruideant ne despiciat quisquam corpusculum meum, cuius si latentes in archanisque ipsis recessibus absconditas uires intellexerit, nihil eo maius, fortius, robustius, potentiusque esse fatebitur, ne contemnat aliquis spoliatum me omni motu prorsus & sensu. Cum nihil sit sub orbe, quod non uigorem meum sentiat, quod non immotus ego moueam. ex quo uelim traham, hoc uno si dicere fas est, tibi deo magno persimilis, qui cum nunquam mouearis. moueri tamen omnia nutu tuo facis. Nec molestum aut soli patri, aut terrae matri esse debebit, quod filius eos uirtute & uiribus antecedat, quod de nullis unquam parentibus auditum est, quorum ut est in genitos suos longe amor ingens ac profusus, ita & laetitia cum se ab eis uirtute uel aequari, uel superari etiam intelligunt. Illud autem quod uereor, rogatos omnes uelim, ne me arbitrentur tam constanter orandi hoc munus assumpsisse, ductum inani ea maxime mei estimatione quod sim commune ornamentum statuarum, templorum, uestium, zonarum, spinterum, armillarum, aliorumque eiuscemodi, quodque prae excellentia materiae meae non nisi a paucis gestari consueuerim, ac magnis ipsis quidem & singulari aliqua uel dignitate, uel nobilitate, uel doctrina, preditis uiris ad exprimendum demonstrandumque gloriosum earum decus & specimen, ne quaeso aliquis ista de me sibi in animum inducant, quae tanta fero cum amaritudine, ut quum omnia ad summam mihi foelicitatis plenitudinem obuenerint, hoc unum tamen ne omnino expers essem alicuius miseriae & calamitatis euenit, ut testimonio meo quod publice ostendatur uilissimus quisque, & 18 Maphei Uegii Inter Solem quod frequenter accidit, etiam egentissimus claro genere ortus, aut potestate aliqua preditus, magna iudicetur. quoque nihil est indignius, ut literarum imperitissimi, ac quique stolidissimi homines per me doctissimi sapientissimique, uel habeantur. uel se haberi uelint. Uerum ita eunt humane res, ut nemo sit tam magnus, potens, gloriosus, omnibusque habundans bonis qui non triste aliquid aduersumque habeat unde angatur, magnaque cruciatus ex parte torqueatur. Nulla est tanta prosperitatis & gloriae dulcitudo quae non inuisi alicuius mali selle perfusa, amarescat, nulla est tanta potestatis eminentiaeque magnitudo, quae non graui aliqua aliunde mole ornata, ultraque modum fatigata, deprimatur. Hec igitur quibus utinam carerem, nemo putet magni me aliquid facere, nemo existimet ad gloriam me & excellentiam meam ducere. Alia sunt uirtutis & dignitatis meae monimenta, quae ubi explicauerim magna, nihil ambigo omnium iudicio, atque excelsa cunctisque merito, quae in comparationem mecum ducantur, superiora uidebuntur. Nam ut dulcis lenisque naturae meae primo admirabile donum referam, tantam quam in me habeo gratiam, infundo in omnes. quorum utar contubernio & familiaritate, ut si quid in eis offenderim tristitiae & moeroris, expellam prorsus, iocundosque ipsos hilares, gaudentes ac letos semper efficiam, sin & aliquos inuenerim timidi & pusilli cordis, securum utique illis addam animum ingentem atque inconcussum, dubios firmem, errantes dirigam, labentes erigam. ex ignauis denique industrios, ex inertibus solertes, ex balbutientibus explicatos, ex elinguibus eloquentes, ex morosis faciles, ex tardis promptos reddam, ex indoctis doctos, ex stolidis sapientes, ex uilibus & abiectis generosos & claros uideri faciam. Atque haec ita tamen operer, si & ipsi quoque cum quibus uersor, morem mihi gerere, naturaeque meae studeant minime aduersari, quae libero frui aere, spaciarique hincinde letatur. quam delectant uarii discursus uariaeque agitationes, quae marcere ignaua quiete non patitur, quae detineri alicubi diutius molestissime fert, quae refugit noctem, odit tenebras, horret strictiora, obserataque firmius habitacula, si carceres nominaueris, mortem illis data optione, tanquam mitiorem eligens anteponet, quare quisquis meam meruerit conuersationem, ignarus tamen conditionis & naturae mee crediderit me occultum domi tenere, in reconditisque clausum locis seruare, priuareque dulcissima qua tantum gaudeo libertate mea, discurrendique & quocunque libuerit peruagandi facultate quantumcunque is me amet, colat, amplexetur quotidie, & deosculetur, nullo unquam tamen modo speret fruiturum se aliqua mei iocunditate, imo contra si sua parte natura fuerit, ipse iocundissimus atque letissimus continuo in summam miserabilem que prolabitur tristiciam, animique moestitudinem. Si animo item fuerit securo, nobili atque excelso, fit itidem quasi mutatis corporis humoribus sorice pauidior, cuniculoque timidior, in cunctis dubitare, frequentiusque errare & labi incipit. ex industrio fit ignauus, ex solerte iners, siue uestiatur, siue cubet, siue negocietur. inter rusticandum quoque aut peregrinandum insidias undique semper sibi parari putat, cuncta ei suspitionem, cuncta terrorem incutiunt. fac uero fuerit facundissimus, lingua illi nodis implicari uidebitur, fac uitae illum facilitas commendauerit, fiet illico morosus & duro cerebro, sac promptitudo laudauerit, eius mox tarditatem & stupiditatem quisque accusabit, fac denique doctrina, sapientia, ac genere clarus extiterit, non aliter tamen ac si nihil horum in eo uigeat, habebitur. ita prodest uoluntati meae non conformem se habere, ita prodest non uiuere moribus meis, repugnareque optimae ac dulcissimae naturae meae, de qua hactenus haec dixisse uolui. Nunc ad exponendas arduas quidem ac praepotentes uires meas ueniam in quibus omne gloriae & excellentiae meae fundamentum iacietur atque in primis ea quae terra primo utique laudi sibi & merito sane attribuit, attingam uicos scilicet oppida, arces, urbes, templa, fora, theatra, palacia, scoenas, circos, thermas, domos, aulas, pretoria. num ista quoque sibi sol audebit asscribere? num haec quoque iactabit causa sua ita esse extructa atque magnificata, qui se omnium quibus terra ornatur, bonorum auctorem esse praedicauit? Maphei Uegii Inter Solem, Dicat age, dicat si sapit, quid in his quae tam ma20 gna, illustriaque sunt, eorum quoque multa ad degendam uitam omnino necessaria, quid potestatis sibi uendicat & auctoritatis, quorum nullus est tam exiguus lapis, tam tenue ferramentum, tam pusilla trabs, quae sine me coaptari unquam suo loco potuerit, quibus ego non interuenerim, quibus non opem, manum, principium denique, prosperumque euentum praestiterim. Cui praeterea eorum picturae, meruscationes, laqueationes, celaturae, sculpturae, eiuscemodique alia ornamenta mira arte & ingenio edita, cui nisi mihi tanquam certo & indubitato autori attribuentur. quo autem modo communis quae in eis habetur cohabitatio, nisi uices meas interponerem, perstaret? quomodo publicae necessitati & indigentiae nisi ego subuenirem, prouideretur? Quis adesset si me abesse contingeret? quis consuleret nisi interessem? quis adiuuaret, nisi opem ferrem? quis succurreret, nisi onus omnium ego susciperem? quis ubi plus aequo aliqui omnibus ad uictum necessariis abundarent, atque alii hoc, alii illo egerent? quis preter me efficere posset, ut ab eo cui nihil omnino deest, subueniretur illis, qui uerbi causa uel frumenti, uel uini, uel indumenti, inopiam sustinerent? quis deinde ubi ego deficerem? quis uel mercando uel artes sine quibus ciuitas stare non potest, operando uitam suam coleret? quis operi ulli laborans insisteret? Ita sine me nec piscator ullus, nec sutor, nec faber, nec textor, nec pigmentarius, non denique cuiusuis rei ullus opifex. Ita sine me nec quisquam curam ullius negocii, administrationemue susciperet, ita nec proseneta, nec institor, nec licitator, nec tutor, nec negociorum gestor ullus haberetur. Ita clausae tabernae omnes, clausae cellae & apothecae, non essent nundine, emporia uacarent, mercata cessarent, ita neque ponderum, neque librarum, neque mensurarum ulla mentio. Quid uero de doctrinis omnibus atque disciplinis loquar quae tamen curandis animis simul & corporibus prestant adiumentum? Quis me cessante medendi artem prositeri uellet? quanti proinde qui quotidie in animantium corporibus oriuntur morbi & languores ad interitum ducerent, quibus ego tamen occurro, interueniens, consulensque admirabili uigore meo, quasi Terram, Et Aurumi Disputatio. 21 communis omnium salus & uita, quasi pius omnium liberator factus & restitutor. Et ut ad philosophos ueniam, deperirent, & omnino sine me eorum studia, licet tanta cum uanitate aspernari me & contemnere uulgo iactent, quum tamen per fundamenta gutturis mentiantur. Quoniam nullum est hominum genus a quo magis amer, colar, obseruer, atque utinam ita ut iactant, ab eis contemnerer, longe tali contemptu beatior. est enim ut alio loco ante dixi, innata naturae meae mira quaedam libertatis euagandique hincinde & diutius nusquam immorandi cupiditas. Quum autem in manus horum deuenio, tanto me amore prosequuntur, ut non dicam euadere, sed nec aperto gaudere unquam aere liceat, ita teneor, stringor, perpetuisque quasi compedum carcerum que penis damnatus includor. Sed & grammaticos ludique magistros, quis nisi ego ad tradenda pueris prima elementa remita necessariam deduceret, ad tolerandos tam molestos ac fastidiosos, assiduosque simul labores, quos quum tantis rixis, delationibus, clamoribus, strepitibusque tam conferta undique turba puerorum grauissime malleorum instar obtundat, mirum cur non omnino deliri facti desipiant. Taceo logicos, quorum garritus contentiososque clamores sine me etiam nullus audiret, Obmitto musicos, quorum ubi ego conticescerem, non dicam canor & armonia, sed neque minima uox ulla resonaret. De geometris, aritmeticis, astronomisque nihil dico, quorum & ubi ego non essem, neque nomina ulla haberentur. Sed oratoriam artem, quae est longe suauior, longeque iocundior, quae est decus omnis ciuilitatis, fomentumque bonorum omnium morum & institutorum, quis eam nisi amore ac spe mei inductus aut docere, aut doceri, clarisque esus & dulcibus studiis teneri uellet? Nec praeteribo poetas, quos & si aliquando sine me ingenia sua exercuisse compertum sit, at magna id certe cum in commoditate, uitaeque eorum anxietate, grauique proinde & dolenti cum animo, nec minus magno mei desyderio, cuius uim maximi semper fecerunt: opem quoque multotiens, licet raro exauditi implorauerunt, Et quid dicam de legum peritia, quam est firmamentum humani omnis foederis & regiminis, qua tan22 Maphei Uegii Inter Solem, quam nutrice & matre aluntur, ciuitates ornantur, conseruantur, proteguntur, quae consulit tranquillitati, studet quieti & paci, salutem omnium quaerit, defendit pupillos, succurrit uiduis erigit prostratos, tuetur bonos, consolatur afflictos. Qua corriguntur deuii, pelluntur seditiosi, compescuntur improbi, puniuntur grassatores & siccarii, que hostes propulsat, insultantes reprimit. ab omni denique omnes calumnia, ab omni ui & iniuria protegit & tutatur. Nonne & haec per me summo est in precio, summaque in admiratione? Nonne per me eorum qui illam profitentur, tam innumerabilis est atque ingens turba? Nonne qui eam ediscant, tot tantique sunt, nulli parcentes impensae, nulli peregrinationi, nulli inediae ac labori. Ita ergo nisi persuasione mea motus, nemo causam alicuius procuraret, nemo patrocinium susciperet, nemo lites examine suo dirimeret. Iam nemo latrumculator qui delicta puniret, nemo scriba aut tabellio qui dicta scriptis mandaret, nemo tabellarius qui denunciaret, nemo tubicen, qui clangore signum daret, iam iuri dicundo nullus intenderet, iam reipublice administrationi nullus instaret, iam clausa fora ipsa, uacue ipsae iudiciarie sedes, quum lesa tamen ac iniuriis plena omnia ingenti undique strepitu & clamore personarent. Ita ego nisi ui mea magna et sancta quenquam impellerem, deperiret omne ius, omnisque iusticia. Ita nihil saluum, nihil securum, nihil ab iniuria tutum. Ita regnaret improbitas, floreret iniquitas, ambitio cuncta possideret. hec opera mea, hic fructus meus, haec in omnibus liberalibus disciplinis praeclara atque excelsa potestas mea, quibus siue docendis, siue perdiscendis, siue exercendis, nemo nisi adhortator ego adessem, studium unquam impenderet. nemo praeterea qui earum tam innumeros immensosque pro ingenio cuiuscunque editos codices exararet, nisi me utique impellente librarius haberetur. Atque ut ad alia orationem conuertamus, quid magnificentius gloriosiusque summorum regum atque pontificum statu uidemus, quam pulchrum est cernere tot assistentes eis magnos & illustres uiros, tam frequentem uariae conditionis hominum turbam, uario utique muneri deditam, inhabitantem curias eorum, exercentemque se quotidie sollicita cum diligentia, Terram, Et Aurum Disputatio. 23 ac uel suis uel amicorum rationibus intendentem, quis uero alius a me haec efficit? Nonne & uigor meus haec operatur? nonne & ubi ego abessem, omnes abirent? nonne ubi ego discederemsine honore, sine gloria, omnes essent principes? nonne soli nudi ab omnibusque destituti deformiter omnes apparerent? nonne omne decus illud, status eorum, omnis ille splendor prorsus euanesceret? Uerum quid hec commemoro ad conmoditatem hominum, magnificentia item & ornatum pertinentia quum alia quae animae bona thesaurosque respiciunt, quae persiciendis mentibus animisque conducunt, longe sanctiora reserri possint. Nam quid est deterius, tristius, nocentiusque ignauia & turpi ocio? quibus eneruatur languescitque uis omis animorum, debilitatur, obtunditurque omnis acles, frustratur, corrumpiturque omnis uigor, uilescit deficitque si qua inerat generositas, sordescit si quis fuerat morum nitor & elegantia, extingustursi quis fuerat sensus, fomesque uirtutis, tum blandiri mala cuique incipiunt. adstare praesoribus uitia, querere aditum, rogitare, pulsare, titillare, attrectare, mox contubernalia sieri, tum crescit familiaritas, inualescit libido. conuocat alios nocendi ministros, sit conspiratio omnium malorum, inuadunt regnum, occupant, dissipant, obruunt, euertunt, fugant, quicquid bonae sementis uirtutum inueniunt, quicquid bonae frugis offendunt, expellunt, proculcant, lacerant, trucidant, exterminant. His ego tantis malis, quae torpor & ignauia parit, quae mollicula & deses uita producit, occurro publicus eorum hostis, consertaque manu bellator acerrimus obsisto. Quippe qui neminem patior frustra ocium conterere, ad laborem quenquam hortans, ad opera quenquam sua impellens, a somno excitans, a ludis aduocans, a lautioribus longioribusque coenis auertens, proinde uideas omnes doctos simul ac indoctos, magne simul ac pusillae sortis uacare diligentius sollicitiusque negociis suis, nullam non foeminarum quae non longiores uel nendo uel texendo uel huiuscemodi aliquid muliebris operis faciendo, noctes trahat, neminem non artificum qui non ocius cum gallicantue stratis exurgat, neminem non literatorum qui non agent semper 24 Maphei Uegii Inter Solem, aliquid, uigilando, instando, ferendo, uitam exerceat, qui non dulces omnes labores, omnes lucubrationes ducat. Ita ergo per me quisque frugi, bonus, grauis, iustus, continensque efficitur. ita per me quisque omni uirtute preditus, omnique morum elegantia ornatus euadit. Ita ergo tales produco uirium mearum fructus. Ita ergo tantorum ego bonorum causa, ita ego omnium horum auctor, quasi ad subleuandas publicas necessitates, ad conferenda in commune omnibus commoda, ad ornandas illustrandasque omnibus uirtutibus omnium mentes natus esse uidear. quae cum ita sint, non merebor ego dum oraturus causam meam uenio ab omnibus & iam libenter suscipi, susceptus audiri, auditusque insuper commendari laudibus & extolli, non merebor quum tanta de immensis uiribus meis palam ostendam, fraudari minime etiam coronam gloriae meae, debitamque cunctorum iudicio palmam referre. At mouent haec omnes uideo presertim quae postremo loco retuli, ad bene sancteque uiuendum pertinentia. Iam faciles, iam inclinatos, iam conuersos in me omnium animos intelligo. Age ergo quum magna hec nemo iam negat, referamus & alia maiora longe etiam, quorum ego utique operator sum, eximiae summaeque pietatis ac sanctitatis monimenta. In quo ad te me conuerto o rerum omnium aeterne parens & conditor, cuius quum sint cuncta quae fecisti magna, admirabilia atque perfecta, nihil profecto est quod tantorum beneficiorum consyderatione celebrandis laudibus tuis, agendisque tibi gratiis non assidue uacare debeat, quo nullum certe pulchrius, nullum dignius aut praeclarius munus suscipi potest, id uero delatum est precipue ad sacerdotes, qui pro cunctis onus subeuntes die noctuque, priuatim & publice debitas tibi ac quantum humana tenuitas permittit, amplissimas laudes absoluunt, nunc orantes, nunc psallentes, nunc uaria uoce modulantes, nunc dulcibus etiam tinnibus & organis personantes, quam pulchrum est intueri tam grauem & candidatam turbam inter media templa, tuo tanto cultu & ordine, tanta maiestate, tantis tibi cerimoniis seruientem. quam gloriosum est audire officiosissimas quas tibi Terram Et Aurum Disputatio. 25 effundunt preces & uota, laudantes ac exaltantes nomen sanctum tuum, postulantesque misericordiam, uel pro salute uiuentium, uel pro requie defunctorum, uel ad impetrandam delictorum indulgentiam, mitigandamque iram tuam, uel ad implorandam de inimicis aduersisque casibus opem & defensionem. Uerum nonne hec tot & tanta mea fiunt adhortatione? nonne fons ego & origo sum horum bonorum? nonne ubi ego obliuioni traderem, neque ipsi tui memoriam haberent? Ubi ego negligerem, neque ipsi curarent? ubi ego tardarem, neque ipsi praesto esient? ubi ego eos non expergefacerem, consopiti omnes tenerentur? ubi ego non interessem, neqe ipsi conuenirent? ubi ego non ita frequens ut facio interuenirem, omnes conticescerent? ubi ego non sonitum utique meum darem, omnium ora prorsus obmutescerent, nulla eorum uox audiretur, nulla perciperetur? O me perbeatum, o me foelicibus natum auspiciis, cui tanta deus meus quum me creares, dona contulisti, tantum prestitisti dignitatis, tantum autoritatis, tanto exaltasti honore & gloria, ut sine me nec laudes tibi decantarentur, nec uota persoluerentur, nec noctu a quoquam eorum causa consurgeretur, ut sine me nec sacra tibi fierent, nec thura tibi incenderentur, nec aquae nomine tuo sanctificatae, irrorarentur. atque haec de ministris tuis inferioribus loquor. Nam quid dicam de superioribus quibus tantum incumbit oneris & periculi in administratione commissarum sibi ecclesiarum, quis eorum ad tantam sustinendam molem, ad tantam subeundam sarcinam, tollerandum tantum pondus, nisi ego continue stimularem, se unquam accingeret? Quos tanto incendo amore, ut non modo rogati, prefici se illis libenter patiantur, sed & ultro offerant se & ingerant, ut uel praeficiantur, uel praefecti iam ad maiores alias grauioresque curas & administrationes mutati prouehantur. quo circa etiam oppido infesti & importuni postulent, rogent, orent, implorent, blandoque ore & deiecto, humilique uultu quenque ad rem suam idoneum uenerentur, hunc sollicitius interrogent, illum diligentius sciscitentur, alium sagacinare peruestigent, potentiorum domos & aulas intenti & uigiles obseruent, uestibula terant, fores olfaciant, postes lingant petentes aditum, querentesque colloquium, non magno sine longioris more fastidio, graui etiam & frigoris & estus atque inedie sepe cruciatu, quin ipsis seruulis fiunt officiosi & supplices. Quos possunt alliciunt, corrumpuntque, nunc adulationibus, nunc precibus, nunc amicorum interuentionibus, nunc profusis etiam largitionibus. sepius etiam per uim & minas extorquent, ut compotes uoti fiant, instantes hiatibus, faucibus, anxio ore tanquam canes frusto carnis. Iste ergo ego sum tantorum patrator. tantorum operator. Ille ergo sum, cui omnes non tam parui & humiles, sed magni etiam quique & prepotentes obsequuntur, cui ciuitatum omnes status, omnia munera, omnes dignitates parent. Sed egrediamur iam hinc, & ad res rusticas, quibus & terra plurimum gloriata est, transeamus. Quem enim alium preter me autorem letitiae & amoenitatis suae fatebuntur uineae, horti, pomeria, prata, agri, aliaque eiuscemodi? Quis nisi ego causam prestarem, quis inueniretur aut fossor, aut arator, aut uinitor? quis iumenta curaret, prata irrigaret, sementum terrae mandaret? quibus cessantibus quantum malum, quantaque necessitas cunctis animantibus immineret, quanta quae inde oriuntur disperirent, presertim quae tantis terra extulit laudibus, uina atque frumenta, quorum nec haec cibum nec potum illa ministrarent. Ueniamus & ad aquarum gratiam, quibus & se maxime ornari atque augeri terra memora uit, quem dabitis mihi qui uel piscandi, uel nauigandi artem nisi spes mea subesset, exerceret? quis dicite, quis nisi uiribus meis actus impelleretur, subderet se unquam procelloso tantis periculis & malis pleno mari, credere obruendum millies fluctibus, obrutumque intra piscium uiscera sepeliendum? quantis proinde omnes afficerentur incommodis, quanta publice omnibus incumberet necessitas frugum atque mercium, quam ex omni orbe eo nauigandi munere transuehuntur, quibus tamen ego consulo, quibus tamen ego ne tantum mali contingat, occurro, spirans in huiuscemodi negociatores flatum amoris mei, capiens eos ipsius suauitate, incutiens item illis stimulos quibus adeo concitantur atque animantur, ut nullo labore, nulla peregrinatione, nullo estu & frigore, non cubandi asperitate, non ciborum insipiditate, non potus ullius inamoenitate, non pirratarum insidiis, non ui ulla, non ipso moetu mortis, quam quotidie ante oculos astantem uident, nec longius quidem quam sit lignum nauis, non ullo denique incommodo & malo absterreantur, dum tamen mihi obsequi, famulari, at quicquid uolo hortor, mando, perficere recte possint. Miramur philosophos de perferendis aequo animo humanae uitae incommodis, de contemptu etiam mortis multa sapienter ornate, copioseqe scripsisse, quae & ab ipsis quidemmet autoribus sunt dictis eorum magis quam factis confirmata. quum ego non dicendi inani ullo strepitu, non uerborum ulla fucata persuasione, sed iocundissimo meo aspectu, dulcissima mea conuersatione, uiuacissima mea ac potentissima uirtute haec cumcta perficiam. Quae ita(ut dixi ) ueritati inniti maxime uidebuntur, si aliud etiam uirium mearum non dissimile his argumentum intellexeris, notum & percelebre est, quanta sit militiae utilitas, pariter atque necessitas, ad conseruandam protegandamque rempublicam, defendendamque ab omni hostili iniuria atque insultu. quantus proinde eius splendor & gloria, quanto eius duces ac imperatores honori simul & terrori habiti fuerint, quantum item qui castra secuti armis se exercuerunt, prae aliis commoda ac priuilegia semper maiora meruerint. Praetereamus quod nemo eorum nisi animum ego illum, ardoremque belli adderem atque incenderem, tantae se rei unquam immisceret. nemo loricam & thoracem indueret, nemo galea caput tegeret, nemo ensem manu arriperet, nemo hastam uibraret, nulla iam esset acies, nullus exercitus, nullus qui militaret, nullus qui militantibus imperaret. Haec queso obmittamus, dicamus magis alia paria his nauigantibus proximo ante loco demonstratis, quae nisi ipsis quotidie cernerentur oculis, iucredibilia certe uiderentur, tantis se eos ultro laboribus offerre, algere, estuare, sudare, inediam ferre, subdiuo somnos capere, atque perlibenter omnia efficere. quodque 28 Maphei Uegii Inter Solem, admirabilius est, gladiis, lanceis, sagittis, scorpionibus, balistis, intrepida fronte atque animo caput obiicere, non magis uitam quam si quotidie in foro multae instar nucum, pomorumque uenderentur facere quae eis continue imminet, contemptui habere, ita nullo eius terrore commoueri, ac si sapidum aliquod & dulce ferculum expectare uideantur. Atque hec ego quibus nescio quid aliud maius, aut audacius omnia facio, omnia adiuuo, omia summa uirtute mea suadeo, iubeo, cogo atque impello. Dixerit fortassis aliquis tristia ista esse, auditu fera, inhumana, barbara, ab omnique ingenuitate morum ac ciuiliitate penitus aliena. uideri nanque a natura insitum cuique animam ti, ut salutem suam & uitam tueatur. quam qui neglex erit, ultroque perditum ierit, rem non nisi monstruosam, naturaeque longe aduersam & inimicam, homineque libero prorsus indignam efficere. Summe praeterea esse detestationis graues & miserabiles, quae ob bella suscepta contingunt, grassationes, rapinas, carcerationes, proscriptiones, stupra adulteria, cruciatus, iugulationes, proditiones, ciuitatumque ac singularum domorum incendia & euersiones, quae quum causa mea fiant, minime ea mihi laudi & ornamento, dedecori autem & uituperio magis adscribenda esse. Uerum quisquis haec dixerit, neminem uelim putare, me eius esse imprudentie, ut uerum inficiari, salsaque defendere, ac pertinaciter tueri proponam. Consiteor & haec ego utique aperta & libera uoce, neque a principio quando orationem habere coepi, ita laudes meas dicere aggressus sum, ut integritatis, pietatis, atque sanctimoniae ulla quae in me essent magis, quam excellentem uim & potentiam meam, magnosque & admirabiles quos inde produco effectus & operationes, referre uellem. non enim tantum mihi arrogo, tantumque assumo, ut credam nihil ex me, quod non triste & nocens sit oriri, ut putem utilia esse omnina mea atque proficua. Uerum & ista tamen ita consiteor, ut quae soli & terrae emulis meis uenia tribuitur, mihi quoque ne denegetur. ut que in illis excusatio recipitur, in me etiam ne refutetur, ut in quo nullum illi opprobrium consequuntur, in eone utique ego dehonester ac uitupeterram, Et Aurum Disputatio. 29 rer. Interrogemus terram an aliquid ex ea producatur, quod ledat & noceat. Non diffitebitur & ipsa se plurimas gignere aut inutiles, aut noxias herbas, & succos, non negabit se proserre muscas, uespas, scabrones, culices, cunices, & pulices generare. item scorpiones, concodrillos, infinitamque serpentium multitudinem, non ad aliud certe quam ledendum ac nocendum paratam Nec tamen quod haec ex ea oriantur, dedecori sibi adscribitur. Sciscitemur & solem, an & ipse radiis suis intuentium oculos ledit, an & ipse calore suo nonnunquam caput obtundit, an & ipse plus aequo aliquando estuans & ardens, sata omnia, arborumque foetus omnes, ipsa quoque animantia corrumpit, quod eo maxime illi tempore contingit, quando conficta est Phaetontis fabula, sub cuius uelameto, certa ueraque latet historia. an & ipse quum eclypsi laborat, tristissimas influit uel pestilentias, uel magnorum principum mortes, populorumque maximas saepius desolationes. quae cuncta quum mala sint, atque nocentia, horum quoque ipse solus autor, minime tamen minor meritorum suorum gratia estimatur, minime tamen imminuitur singularis eius laus & gloria. Non immerito ergo quum tanta producam bona, si aliquorum etiam aliquando sim malorum causa, aequo animo ferri debebo, laudandusque magis ero ex ea uirium mearum parte, quam tanta seu prosint, seu obsint conficio. Quo circa si quis mihi etiam obiecerit infinita alia quae propter me grauissima scelera committuntur, fatebor & ea pari modo. Scio equidem originem me esse omnium malorum, quam mortales inuicem machinantur, scio me prestare causam oibus eorum obtrectationibus, insimulationibus, proditionibus, furtis. concussionibus, compilationibus, iurgiis, contentionibus, litigiis, fraudibus, dolis, cauillationibus. Non sum ignarus propter me ciues, uicinos, socios, amicos, domesticos, contubernales, necessarios, etiam graues inter se dissensiones mouere, affinem affini, fratrem fratri, silium etiam patri minas intentare, calumnias inferre, insurgere atrociter, & insultare egentem diuiti, clientem patrono, hospitem hospiti, seruum domino. Insidiarum neque penarum quibus publice plectuntur, formidine ulla deteriori, spoliari uiduas, uim pati pupillos, proculcari indefensos, opprimi innocentes, uiolari rapique res sacras, sacrarumque rerum custodes & ministros, permisceri omnia, turbari ac confundi, quicquid denique est odii, scandali, turbinis & tumultus, propter me totum exoriri. Quae cuncta licet pessima sint, non alia tamen ex causa eueniunt, quam ob singularem quam innatam mihi habeo gratiam alliciendi, quosque amore meo afflandique in omnes summum mei desyderium, ut nemo sit qui non me percupide querat, uideat, odoret, attrectet qui non totis uiribus enitatur in meam uenire amicitiam, qui non ad id omni cura, diligentia, studio, laboreque contendat. Ita passim omnes cuiusuis sexus & etatis magni simul ac paruisummam mei causa sollicitudinem gerant, summa rapiantur inquietudine, summa ducantur anxietate, non fame & siti, non frigore & estu, non graui quauis frangantur fatigatione & molestia. Qui quum tanta tolerent, tanta sustineant, nulli etiam parcunt sceleri, nulli turpitudini, nulli nephariae rei, dum ad libi dinem tantum suam magis me fruantur, tantaque est eorum qua in me agitantur amoris insania, ut quum plurimos habeam qui bus utar familiarissime, prebeamque me humanissime quotidie attractandum. Ipsorum tamen inuicem tam dirus & inuidia seruens zelus inardescit, ut licet quisque mihi charus admodum sit & familiaris, non contentus tamen ea qua potitur mei parte, querat chariorem se etiam mihi fieri ac familiariorem, aliosque quantum uirium suarum est, a me procul excludere, cuius causa omnia conetur, omnia moliatur & satagat. Nihil obmittat insidiarum, nihil insimulationis, nihil fraudis & calumnie ut superior cunctis optata tantopere mea societate esse possit. atque id ut dixi, dicamque repetens, iterum efficit magnus ac ardens amor. quo in me allicio omnes, non tam malos & improbos, uerum bonos quoque & probos, licet naturae quidem meae sit horum non libenter conuersatione uti, quos ( ut plurimum aspernor ) appropinquantes mihi, longe fugio, presertim quum probitati eorum ponarum artium doctrina, coiuncta est. Delectat me quippe magis societas sediciosorum, ambitioterram Et Aurum Disputatio. 31 sorum, assentatorum, stupratorum, facinorosorum, ac quam maxime indoctorum, quos praeterea etiam libentius suscipio in amicitiam meam, dulcius ducens frui eorum communione, capiensque summam uoluptatem, dum recipior ab eis hospitio. Et si quando ingredior domum alicuius boni ac docti hominis, id euenit casu magis, quam proposito, aliorum magis ductu quam sponte mea. Nam magnam mihi affert molestiam & anxietatem illorum usus & cohabitatio, torqueorque maxime si diutiorem cum eis moram traho. id uero fit, quoniam licet me ament, gaudeantque plurimum me apud se hospitari, non tanto tamen in me amoris ardore feruntur, quanto mali atque scelesti homines. diligunt enim me moderatius & tenuius, propeque dixerim languidius quam illi, neque puto me diligerent, hospitiumque prestare dignarentur, nisi summam intelligerent se percipere ex mea praesentia iocunditatem & letitiam, uitaeque commoditatem. quod nimirum mihi longe graue, longeque molestum est. Atque ideo iuuat me magis uersari cum illis, qui licet pessimi sint, maiore tamen efficacioreque me prosequuntur beneuolentia, blandiuntur continue, arrident, fauent, osculantur, amplexantur, contrectant, uenerantur, ac si deus essem, omnia pro me factitant, omnia audent. neque odia, neque minas, neque pericula ulla formidant. nulla illius pudicitiae, nulla famae & honoris, nulla uitae & salutis cura omnino existit. nihil est tam magnum, excellens & reuerentia dignum, quod mihi anteponant, non animam propriam utique, quam millies etiam propter me quotidie uenderent id unum tantum curantes, in eo uno tantum studia omnia sua & opera exercentes, quam fidele mihi obsequium prestent. In quo ad monendi sunt, qui discernere bonos a malis uolunt, cupiuntque minime falsum de his iudicium facere. Nam nulla difficilior res cognitu est quam homo, utrum recta illi, an praua mens sit. ostendunt aperte caetera animantia uel mitem, uel feram naturam suam, ut nemo sit qui non intelligat lupos, leones, tigres, serpentumque monstra omnia rapinam nobis, rabiem ac mortem intentare. hominem autem persepe contingat immaniorem hiis etiam haberi atque rabiorem, eiuscemodique esse, ut non modo 32 Maphei Uegii Inter Solem, hominibus, sed & deo insuper optimo atque maximo, latentia sub alto corde, execrandaque odia concoquat, cuius si uultum tamen inspicias, omnem prae se ferre uideatur pietatem & innocentiam. cuius si sermonem, incessum, habitumque consyderes, tantae appareat austeritatis, religionis ac sanctimoniae, ut diuinum dicas aliquod numen e coelo descendisse. Sit uero quantumlibet difficile de hominum mentibus, animisque iudicium, per me tamen fiet continuo facile, neque opus est ad eruendas, manifestandasque secretas uoluntates, ubi ego adsum, tormento rum ullas penas adhibere. Quippe quiplando lenique commertio quod nec ingenio, nec ui, terrorcue ullo alius posset ego statim cuiuscunque mores & naturam deprehendo, deprehensamque manifesto. Si igitur uere bonus atque integer quisquam fuerit, diligit me quidem, uidetque ac cohabitat libenter mecum, sed modice tamen ac quantum iocundum, commodumque sibi esse intelligit, neque propter me uim cuique & iniuriam infert, nihil praesumit quod ledat ius, honoremque alterius, mauultque meo minus uti consortio, quam quicquam efficere quod sit honestati, pietatique aduersum, sin contra prauae & corruptae sit mentis. licet exterius simulachrum diuinitatis esse uideatur, adeo me amat, ut prae amore ardeat, langueat, tabescat, propeque deficiat nihil iam praeter me cogitet, nihil animo uerset, nihil praesentia & consuetudine mea beatius ducat, quam ut magis etiam assequatur omnem omnino si qua erat pristinam integritatem ac sanctitatem post tergum mittat, nihilque sit tam triste, ferum, impium, quod non intrepide & audacter aggrediatur, nihil tam bona fide promissum, quod non frangat, nihil tam sancte iuratum, quod non uiolet. hunc calumnietur, illum expilet, alium opprimat penitus & extinguat, mille quicque modis ius, iusticiamque diuina simul atque humana omnia euertat dum tantum copiam mei quam maximam sibi efficere queat. propter quod & hic mihi longe gratior est, nisi me tamen oculat obscurioribusque locis pressum obseratumque priuet discurrendi libertate, qua delectari me tantopere a principio testatus sum. quod facere solent hii qui sanctiores aliis uidentur, captiuanterram, Et Aurum Disputatio. 33 tes me quam primum ac ad eos deuenerim, neque deterrimis quibus me recondunt semper tenebris exire unquam, aut in conspectum alicuius prodire permittentes. Ita ergo fit, ut qui optimus quidem omnium iudicio esse uidebatur, ubi tamen ego interuenerim periculum faciens hominis, scelestissimus manifeste appareat, quodque intus latebat pestilentissimum uirus, manum mea leuiter contrectante detegatur. ita fit ut qualiscumque fuerit singulorum hominum mens interius celata, meo statim dulci ingenio manifestetur. Quanquam illud non debeo tacere, paucissimum me illorum numerum comperisse, quos bonos & rectos uere possim appellare, quod moderata in me uoluntate, ac sine cuiusquam iniuria ferantur, tantumque me ament, quantum par sit, commoditatique eorum conducat. Nam alii quo rum effrenis cupiditas per fas & nefas in me rapitur, desyderioque mei nunquam satiari potest, pene innumerabiles, infinitique sunt, quos ceco precipitique amore meo correptos, nec mouet aequitas, nec reuerentia continet, nec pudor reuocat, non modestiae & honestatis, non iusticiae & integritatis, non pietatis & diuini ulla cultus ratio tangit, si qua forte antea fuerat eternae, alterius uitae, prouidentiaeque dei, cunctorum merita recte pensantis, tota penitus ex mente recordatio aboletur, adeoque inualescit malum, ut nullus sit tam honestus & probatus mos, qui non corrumpatur, nullum tam firmum, fixumque edictum, quod non infringatur, nulla tam sanctis rationibus sancita lex, quae non uioletur, nulla tam prudenter & recte fundata iura, quam non extirpentur, nulla tam solidis radicibus, primisque ipsis annis ebibita cuiusuis nationis religio & secta, quae ubi spes mei effulserit, non propulsetur, propulsataque euellatur, quae non certo, inflexibilique proposito abnegetur, abnegataque perpetuo contemnatur. Neque ipsos excludo iudeos, licet durae ceruicis, pertinacisque, & obstinatae semper sententiae esse consueuerint, damnent autem haec & accusent quicunque sint, dicantque dedecorosa nimis esse atque ignominiosa, quibus & carere longe magis dignitati meae conueniret, damnent age quantum libet & accusent, nunquam tamen ueritatem ullius rei reticebo, nunquam supprimam, nunquam occulam, nunquam quae mala naturae meae sunt, quo maior mei habeatur estimatio, conabor abscondere, nitar obtegere, malens longe ex his carpi, quam ex mendaci ulla & ficta dissimulatione, proinde neque commendati ones ullas quas in me esse non sentiam, adscribi unquam mihi patiar. nullis me fucatis laudibus, nullis falsis preconiis extolli sinam. Relinquo haec nugatoribus, relinquo haec & iis qui per hypocrisim immaculati omni ex parte, recti, pii, sanctique haberi cupiunt. qui uano tamen gaudent uertutis nomine, quum in archanis pectoribus ingenti scateant, immensaque scelerum fece. Sunt igitur huiuscemodi mores mei, sunt igitur huiuscemodi nature mee conditiones, sunt ita sane, neque unquam ea diffitebor. Quae nanque sunt notissima omnibus, quo pacto unquam ausim negare? uerum uelim cogitet quisque de me uim magis & potentiam, quam mores ullos meos aut naturam in deteriora procliuem. neque enim quod & ante a me dictum est, praesentis fuit unquam instituti, ut sanctitatis magis quam potestatis meae bona summa conmendarem. Quae utcunque sint, nec me tamen ita omnis bonae operationis uacuum esse dixerim, ut non & multorum sim auctor bonorum, de quibus longo satis supra sermone disserui, ita nunc bona, nunc mala, ut uarie se res offerunt, ingenti mea ac potenti uirtute conficiuntur, in quibus ubi digne me intelligam laudem ullam & gloriam promereri, ubi cognoscam palmam mihi merito deberi, nemo credat passurum me quantum possim, a quoquam iurimeo uim inferri. Capiunt siquidem & me laudes meae, sed hae tamen quas opera manifesta declarant, delector honore, delector & gloria. sed ea tamen quam facta ma gis quam dicta aperte demonstrant. Quare amplius & pergam attingamque alia, quibus quantum ualeant uires meae, quantum que operentur, manifestius demonstrabitur, non multi faciens bona ne sint, an mala, adiumento ne, an nocumento noceant, tantum ut quanta sit uis & potestas mea, ostendam omnibus, at que patefaciam, itaque ut quae dicenda sunt, persequamur. Cogitate per animos uestros uilissimum quempiam, stolidissimum, ignauissimum, improbissimum, quam primum me contubernions illius coniunxero, coeperoque cum eo habitare, ita ut summam eum mecum familiaritatem contraxisse omnes intelligant, tanta impleo eum gratia, ut quocumque incedat, passim illum quisque saluum dicat, ueneretur, blande excipiat, de uia ei decedat, caput aperiat, obsequatur rogatus, presto adsit, iniussus etiam ultro adueniat, quicquid dixerit, laudetur, quicquid egerit acsi auctor ipse sapientiae uideatur, in omnibus commendetur. quum riserit, ab inuitis etiam arrideatur, quum tristatus fuerit, tristiciae quoque & moeroris simul signa ostendantur. quum domi aunt sederit, inuisatur, frequentetur, expectetur, saepiusque donetur. Contra uero sit doctissimus, sit prudentissimus, sit genere atque omni uirtute prestantissimus. Porro notum quoque fit sperni eum a me ac abiici, spernetur utique ab omnibus, ac abiicietur. nemo ei salutem, nemo reuerentiam, nemo obsequium exhibebit, nemo laudabit, nemo commendabit plerumque autem digito medio demonstratus, tanquam fatuus nominabitur. Uerum fac uel locationis, uel emptionis, uel haereditatis causa ulla in iudicio uersetur, quam persequatur is cum quo magnam habuero amicitiam & sodalitatem, foueat summam quantumuis iniusticiam, sit ratio ei omnis aduersa, sit nulla spes ei prorsus uictoriae. tanta tamen est uis mea, tantum uendico apud omnes autoritatis, ut quotquot uelit adiutores, defensoresque causae suae, intuitu meo praeparatos semper inueniat, quin & ipsm qui iudicaturus ab omni proposito atque animi sententia, ubi auribus eius insonuerim, diuertam. Faxo denique nullus ei fauor, nullum adminiculum, nulla animorum uoluntas & consensus desit Ad parua hec uidebum tur comparatione eorum quae maiora per me huiuscemodi homines consequuntur Nam si dignitatis munerisue alicuius publici in mentem ascendat ambitio, habeantque competitores quantalibet uirtute, generisque & doctrinae claritudine prestantes, ingenti tamen sauore meo, quo omnibus eos gratos, ac ceptos, dignosque facio ad rem optatam, prospero, foelicique ipsos fine perduco, augens eos omni, quem appetunt, honore, omni gloria, omnique successu, inclinans in eos totius plebis, totiusque senat aimos, concilians eis pariter, iuuenes ac maiores 36 Maphei Uegii Inter Solem, natu, implens denique eos omnium amore & beneuolentia, peruehensque ita paulatim ad maius, etiam status culmen, ad maiorem indies inter populos autoritatem, ut quicquid dixerint senserint, probauerint, tanquam pretoris edictum, uel sanctio aliqua imperatoria suscipiatur. Nec minus in principum eos amorem induco, quibus ita charos reddo, ut prae omnibus aditum apud illos non longiore expectatione fatigati mereantur, habeant quantam uelint dicendi libertatem, extollendi amicos, deprimendi inimicos, impetrandi quae optant, consequendi quae desyderant. Quos si indignari odioue aliquo moueri contigerit, tantum possum cum ministris ipsorum, cum his qui continue ipsis assistunt, quos tanto allicio suauitate blandi tactus mei, tanto imbuo uigore meo, ut tam crebras de his habeant commendationes, tales proferant laudes, quibus reconciliati demum principes, in amorem eos & gratiam optimam recipiant. Ipsos quoque inter se principes tantum alterum alteri praeeminere faciam, ut qui quum maior mihi & frequentior fuerit conuersatio, illi ego subiiciam aliorum regna. & si non subiiciam, at maiori saltem apud omnes uenerationi iubeam esse, atque terrori. Quorum tandem quum ostenderim statum, uitam, mortemque in manibus meis constare, nemo etiam non magis excelsas, gloriosasque uires meas admirabitur. uidetis enim quantis presidiis muniunt ciuitates suas, quibus circundant muris, quibus sepiunt uallis & fossis, quam altas extruunt turres, quam ingentes & munitas, atque inaccessas condunt arces ad conseruationem defensionemque regni sui, ad propellendam uim, arcendosque hostium impetus. Uerum quas nulli enses & lanceae, nullae adhibitae machinae, nulla armata acies, nullum robur exercitus, nullus terror belli. Ego sine ullo impetu, sine ulllo tumultu, placida tantum & leni manu mea occupabo, subiiciam, inducamque in eas hostes, eripiamque de propriorum dominorum potestate, quos si uolam insuper extingui, uel ueneno, uel ferro, deleri quoque prorsus cum stirpe eorum faciam, aut si maluero ipsosmet etiam in manus hostium tradam. Sed piget tristiora hec commemorare, referamus si qua sunt iocundiora. Afferatis mihi hominem quam lonterram, Et Aurum Disputatio. 37 go uultis senio grauatum, laboret podagris, laboret & languore stomachi, mille eum opprimant morbi, capiatur autem desyderio compulandae sibi uxoris, nulla erit tam putrida anus, tam uilissima lotrix, quae illi se commiscere uelit. Ast ego admirabili & praepotenti ui mea tantum operabor, ut adolescentulae alicuius & quidem nobilissime, ac formosissime, coniugio potiatur. Neque enim secus efficiam, ubi foemina se coniungi uiro cupiat, sit quantumcunque aetate confecta, sit gutturosa, sit edentula, scateant oculi continuo humore lachrymarum, ego tamen illi iuuenem utique forma & genere insignem, qui minime eam dedignabitur, connubio iungam, stabili, propriamque perpetuo amore sociabo, Proferrem & aliud summae potestatis meae non minus admirabile monumentum, sed uereor ne aliquos astantium seueriores fortasse offenderem. Propterea quod aliquanto sit festiuius, quam honestatis ratio patiatur, quantum uero ita intentos in me omnium animos conspicio, ut nihil iam cuiquam molestum dici ex me posse intelligam, securo id qualecunque erit animo, exponam. Nota quippe est adolescentium natura in libidinem longe procliuis & preceps, quae tanta fertur auiditate atque ardore, ut nihil extimet laboris, nihil detrimenti aut periculi, quo uota sua implere atque exsatiare possit. Contingat uero quempiam incendi amore austerioris alicuius foeminae, quae neque uerbis, neque precibus, neque blanditiis eius ullis quoquam modo permoueatur, quae nihil eum curet penitus, acsi quos uiderit sui causa, uel per diem ardentis simos aestus, uel per noctem grauissima frigora, ac pluuias ferre, nihil faciens rideat, sinatque torqueri eum, anxiari, consumi, tristissima etiam quauis morte deficere, nulla prorsus sit ei spes implendi desyderii sui, ego tamen quotienscunque animo decreuerim, non dubitabo durissime mulieris mentem inflectere, liquefactisque ceris etiam molliorem reddere callidissima arte mea, suauissimoque quod in eam afflabo spiraculo meo, tantumque potero facundissima mea exhortatione, ut iuuenem iam diu fatigatum, non modo libenter ad se recipiat, sed insuper quocunque iusserit, tanquam ferrum magnes eum sub sequatur. Commoueri uideo omnibus risum, quamquam digna non minus haec admiratione quam risu, iudicio meo uideantur. Sed audite aliud etiam risu dignius. noscis magnae esse estimationis & autoritatis eos, qui administrandis presunt cenobiis, curamque gerunt monachorum, masoris longe etiam qui antistites sunt ciuitatum, gubernationemque sibi commissam habent populorum, conducereque plurimum publice honestati, simul atque utilitati, ut his doctissimi praeficiantur homines optimi atque prudentissimi. Uerum si mihi in animum uenerit, tantum ualebo opera mea, ut qui nec literas syllabis, sciat coaptare. qui uel coquinariam, uel libitinariam etiam artem semper exercuerit, constituatur amplissimi cuiusuis cenobii pater & rector. Efficiam insuper quod magis est, ut qui ad nihil aliud quam uel ad concinnandas lampades, uel ad pulsanda tintinabula idoneus fuerit, clarissime alicuius ac maximae ciuitatis presulatum assequatur, deferantque proinde ei omnes, supplicent, manus osculentur, inclinent se, ac genu flectant. Quid his amplius queritis? quid his maius expectatis? quid restat iam nisi ut pugnantia aduersus naturam, miracula aliqua de me proferam, ut mutorum linguas dicam me absoluisse, ut caecis uisum, claudis gressum, mortuis uitam restituisse affirmem. Quod ex me nemo unquam audiuisse ulli narrabit. nam ut memini me ante protestatum fuisse, non capior ego mentitis laudibus. non falsis ego preconiis delector, nihil ego quod non oculis ipsis uideri, quod non manibus ipsis tangi possit, de me predicabo. Quae si tanta sunt, quanta iam satis super supraque demonstraui. Audebit ne Sol intellecta iam tanta rerum maiestate? audebit ne uires unquam suas meis conferre? audebit ne de palma unquam mecum contendere? De terra nihil dico, cuius tacitam iam dudum uictoriae meae approbationem ex uultu uel ipso percipio. Sed exurgat Sol, exurgat, & si quid quod mihi opponat, habet, rogo ne quicquam praetereat. Exurgat age cum radiantibus commis suis, & proferat in medium, si quod illi fortasse superest, quo gloriam meam deterram Et Aurum Disputatio. 39 primere, suam uero confidat extollere, atquam exaltare posse. Haec quum Aurum peroraret, perorantique omnis astantium turba communi assensu fauere, palmamque deferre uideretur, pergeret autem proinde etiam letiore animo & ad aliaquae restabant dicenda, se attingeret, contraxit Sol radios suos, perfundensque primum rubore totum aera pudorem, quem animo conceperat, aperte demonstrauit, tum caligine illum & tenebris inuoluens, confusum se & conuictum fortissimis Auri rationibus, non expectata etiam ulla iudicis sententia, manifeste declarauit. Dialogi Maphei Uegii, Inter Solem, Terram Et Aurum, 40 Maphei Uegii Laudensis De Ria, Dialogus. Palinurus, Charon. Palinurus. Obsecro Te o Charon. sine me iam, ut nauim conscendam. Charon, Quis me appellas? Palinurus, Palinurus ego nauita quondam illius, quem nuper uiuentem transuectasti Aeneae Troiani. Charon, Tu ne ille es, qui apud portus Uelinos inhumatus iacebas? Pali. Ille ipse sum, sed crede coelestium nutu fieri ut transuehar, quorum prodigiis longe, lateque actae finitimae gentes, & ossa mea iam expiauerunt, & tumulum mihi, tumuloque insuper solennia pro more statuerunt. quare te oro o iustissime Charon, patere tandem ut ingrediar. sic prospera semper sit nauigatio tua, sic solida nauis tua semper, atque inconcussa. Cha. Remiustam petis Palinure. Ingredere ut libet, uos uero tam confertae umbrae quid fatigatis me precibus? quid festinatis? quam nam hec uis desyderii? expectate tantisper dum trans flumen hunc porto, regrediar quam primum. Pal. Habeo tibi Charon immortales gratias, qui me his tandem eripuisti malis, qui medira hac tandem qua detinebar, transfretandi cupidine liberasti. Cha. Amo te equidem Palinure, quum propter Aenaeam regem tuum, quem mihi nominasti, qui & supra omnes quos unquam uiderim mortales, uisus est mihi singulari quadam preditus pietate, tum propter hoc meum quod olim etiam commune fuit tibi magisterium. Par enim sibi quisque parem affectat, delectatque magis quae inter pares sit, uel confabulatio, uel umitae actio. Afficiebar porro non modico dolore, cum uidebam iamdudum te in citeriore hac ripa errantem, incertum que sedis tuae neque licebat tibi succurrere propter legem mihi datam, ne quenquam nisi humato prius corpore, transportem. Sum enim ego minimus inter infernos habitatores; subiectusque alienae potestati, cui parere non tam pulchrum mihi, quam necesse est, gaudeo autem nunc & letor, quod ea aliquando se tibi sors obtulerit, quo et tuum implere desyderium, & meum leuare dolorem, salua lege officii mei, possim. Pal. Immo ego non minus propter te dolebam, o Charon, quia perspiciebam tot te graues, assiduosque labores perferentem, sine ulla relaxatione. neque enim me latet, quot, quantisque uexari malis solent nauium gubernatores, qui nihil aliud in uita, quam nauigationem exercui. atque ita exercui, ut nihil ea grauius, nihil periclitatius contingere mortalibus putem. Propter quod credibile magis tibi uideri potest, si angebat me utique fatigatio tua repetentem animo antiquas, quas uiuens etiam sustinebam nauticas fatigationes meas, quarum experientia iam edoctus, sciebam probe pari malo tuo condolere. Cha. Frustra propter me dolebas Palinure, nam nihil molesta est mihi ars mea. Pal. Quid ais? Cha. Aio gratam me habere & iucundam artem meam. uides ut cruda uiridisque senectus est mihi? Me mini haud unquam ab ipsa qua iam omnium annos supero, longa aetate mea partesum me esse laboris mei, quin quotidie instoalacrior atque ualentior. Sed intelligo cur tu aliter tibi persuadeas. Est em communis hic morbus mortalium, ut sortis suae quem que distedeat semper, uiuatque contentus nemo studiis suis. Laundent uero longe, ac beatiores existiment omnes, qui diuersas a se artes atque actiones sequuntur. Uerum falluntur maxime opinione sua. Nam si recte intueri uelint, cognoscent perspicue, nullum esse in uita eorum statum, qui non magnis eorum scateat miseriis, quem non magnae grauesque parturbent undique molestiae, uexationes. Et si detur aliquando ut alter in alterius studia transferatur, quam uideas tunc cuique sua leuia uideri, quae prius prae grauitate accusabat. contraque ea grauiora quae prius leuia uidebantur. Itaque si bene consyderes, non est Palinure ita grauis mea conditio, ut censes, neque propter ea quod nauclerus sim, sum eo miserabilior. sed tu ut uideo, sequeris uanos errores mortalium, ego uero integritatem tantum, iudiciique ueri lucem secutus, ago contentus ac letus sorte mea. neque adscribo mihi ad calamitatem, quod desudem quotidie nauigando & defatiger. Neque ob hoc arbitror quenquam horum qui mecum simul ultimas sedes colunt, me esse beatiorem, non ipsos iudices Minoem, Rodomantum & Aeacum, quamquam magna omnes emineant potestate. non ipsum Ditem, quanquam sceptro potens sit ipse, atque regna ista moderetur. Sunt nanque & illis sui labores, suaeque molestiae, & maiores forte, quo & maiore regiminis sarcina premuntur. Pali. Potes de te tibi Charon persuadere unt libet, mihi uero de me nunquam persuadere poteris, quin ars mea sine ulla comparatione, caeteras laboribus & periculis excedat. quod liquido tibi probarem, nisi quod uereor tedio te afficere, & fortasse longior narratio nostra. Cha. Immo summa me afficiet recreatione, nam & delectat me tecum sermocinari, & nauigantibus etiam magnam animorum refocillationem afferre solent huiuscemodi confabulationes. Pal. Quando igitur non est tibi iniucundum, prosequar suscepti sermonis nostri rationem. ut intelligamus non esse duriorem ullam quam nauarchorum sortem, quod non difficile persuasum ibo tibi, si animaduertas, quos estus & frigora tolerare eos, quos perhorrescere tonitrus & fulgura, quibus perfundi imbribus, qua uentorum rabie agitari quotidie necesse sit. si cognoscas quotiens torqueri eos fame & siti, quotiens calore etiam teterrimo consumi contingat. Si attendas habitationem eorum instar carceris, supellectilem, uel nullam, uel sordidissimam, strata dura, indumenta spurca, incommoditatem rerum omnium noctes insomnes, & sub diuo semper, ac inquietas. Taceo perpetuum quasi quoddam eorum exilium, quos patriae exorres, profugos, uagos, palantes, ignaros, quietis priuatos, omnium quo nihil est in uita dulcius, coniugii sobolisque fructu, ac iucunditate. Quis non abiectissimos longeque omnium mortalium miserrimos esse iudicabit? pretereo scillam, caribdim, syrtes symphlegades, tot infesta nauigantibus maris pericula. Omitto tempestates, quibus nec uisu quicquam est tristius, nec horribilius, quibus & ad summum usque uitae discrimen quotidie iactantur, quatiuntur, & quod persaepe accidit, submersi tandem obruuntur. In qua re nemo est qui idoneus magis quam ego testis adhiberi queat, qui quum multis fuerim quassatus tempestatibus, tum ea maxime quae me e Sicilia, in Italiam nauigantem inuasit, tam seua atque horrens, ut horrori sit adhuc mihi eius recordatio. Non possem certe ut par esset, explicare tibi acerbitatem illius tempestatis, sed quanta extiterit, potes ex hoc facile coniecturam capere, quod Aenaeam ducem meum cuius summa constantia & animi fortitudo ubique decantatur. Uidi ego tunc contrementem grauiter atque ingementem, extentisque ad coelum manibus, beatos longe inclamantem eos, qui bus ad Troiam oppetere contigisset, lamentantemque pari ab eorum morte, ac fortissimi ab Diomedis gladio se ereptum extitisse, credidi equidem diem illum illuxisse, omnibus ultimum, neque e numero nostro quenque putaui euasurum, non ipsum Aenaeam non llioneum, non Achatem, non Abantem, grandeuumque Athletem, quorum naues longe disiectas, ad summumque pene exitium adductas, nescio quae uis ulla nisi diuina liberauit. Cha. Non incognita mihi narras, haec enim eaipsa die resciui. Pal. Quo id modo? Cha. Quo id modo rogas? an acrem illum fidumque Orontem gnoras ductorem Liciae nauis? Is quidem tunc submersus, concessit ad me illico, exponens mihi ex ordine omnia quae tu disseruisti. implorans deinde opem, rogitansque multum, ut se ulteriore in ripa sisterem, quod nunquam passus fui, quoniam inter fluctus adhuc corpus suum sine sepulchri honore iactaretur. Nunc agit sese circum haec stagna moestus, atque errabundus, uidistin illum? Pali. Et uidi, & unicum malorum meorum solatium habuidum tantisper in ripa demoratus, pari secum detinebar infoelicitate. Nec uero salsa de tristi eius interitu retulisti, cuius adhuc me imago subit, dum excussum e puppi, contortumque ter eum atque circumactum horrendo a fluctu, rapidus tandem equore uertex absorpsit. Sane quod ad me attinet, nihil edisseram. Maphei Uegii De Foelicitate qui licet eam euaserim tempestatem, amarum tamen ali44 quando etiam uitae meae finem inueni, excussus & ipse pariter atque iactatus inter undas, & quod deerat insuper ferro postea obtruncatus, exquo nec tantum mihi timui, quam Aenaeae meo, ne tantis undis surgentibus, spoliata magistro nauis deficeret. Haeccine igitur nautarum sors illa fausta, foelix ac perbeata, haeccine eorum deliciae, opes, tranquillitates. sic illis uiuitur, sic moritur, ii nunc & aliorum defende studia & artes contendeque si libet, maiorem esse etiam eorum miseriam & calamitatem, qui patrias incolentes suas, uxorum ac filiorum societate beati, quiescunt, gaudent, ludunt, ditantur, amicitias colunt, exercentur commode, habitant magnifice, uestiuntur culte, cubant molliter, iucundos semper ac geniales suos agunt dies. Adde qui in urbibus optimates & primarii, magnam sibi uendicant autoritatem, habenturque summo in precio atque honore, qui ius dicunt, qui causas agunt aliorum, qui fasces gerunt, qui ducunt exercitus, qui uel assistunt principibus, uel principes ipsi magni, illustresque sunt, quibus neque optabilius quicquam in uita esse uideo, neque beatius. Charon, Falleris longe Palinure, nam quos beatiores esse arbitraris, miseriores illi sunt, sine ulla dubitatione. Neque uero negauerim nautarum sortem subiectam esse magnis malis, sed ita subiectam, ut comparatione aliarum quam maioribus etiam grauantur incommodis minus certe misera esse iudicanda sit. Quid enim tristius ut ad tuos ueniam, qui patrias suas colunt? Quid miserabilius, quam domi suae agere, & ita agere, ut iucondiorem aliquando quam uitam, mortem optes? Quae ulla maior calamitas, quam circundari urbem hostibus, ingruere bellum, uolitare tela, stringi enses, perfodi muros, fremere tormentis saxa, diruidomos, tremefieri & concuti quenque, fame sitique omnia deficere, corrumpi aerem, occupari moenia, spoliari templa, diripi patrimonia, publicari bona, incendia parari, malos exultare, bonos torqueri, affici conuiciis, expelli domibus, uulnerari carcerari, relegari, deportari, trucidari, filios ante parentum orauim pati, uxores stuprari, gnatas? Uidentur an haec tibi mala Palinure, & an his quae tu meministi, ulla ex parte comparanda? Pal. Quamuera narras o Charon, quam nunc uel audiens ista perhorresco, uenit enim mihi in mentem grauis & deploranda patriae meae desolatio. Troiae inquam tam praepotentis olim atque prediuitis, cuius euersione nihil credo referri posse crudelius autem lachrymabilius, tantaque fuit calamitatis eius magnitudo, ut longe plura etiam ac tristiora quam tu supra memoraueris, sibi contigerint. quae si uelis, omnia tibi ut rem certius agnoscas, explicabo. Cha. Haud opus est Palinure, quoniam & tempus non patitur. & ego haec omnina non secus ac tum. nota atque comperta habeo, nam ea mihi renunciauerunt, ut quaeque ad me aduentabant animae, ex illo bello profectae, nihil certe ut uere tu dixisti, peruenit ad aures meas, crudelius aut lachrymabilius. Pali. Faxo ut iubes, sed aduertas Charon, grauissima licet haec sint, rariora tamen contingere, quam ea nautarum quae supra exposui. Cha. Referam ergo alia frequentiora, & ex ipsis quidem met ciuitatibus, quarum relatio augebit etiam eorum miseriam. Uade oro, & per ciuitatum plateas porticusque discurre, quid aliud offendes quam oblatrantium maledicta, insimulationes pestilentissimas, optimi cuiusque dilacerationem? Quod nisi exploratorum insidias, in uidentiumque uenena, diuerte mox gressum, & artificum, mercatorumque tabernas ac conuentus pete, quid aliud deprehendes quam sermonum nebulas, fucos, mendacia, deceptionesque manifestas? Transfer dehinc te in fora publica, sedesque iudiciarias. quid aliud audies, quam undique omnia magno strepitu ac clamore misceri? quid intelliges aliud, quam cedes hominum, compilationes, furta, grassationes, conspirationes, proditiones? Quae alia occurrent ibi nisi litigatorum iurgia & contentiones, testium peierationes, causidicorum praeuaricationes, iudicum corruptiones, praesidum ambitiones ac rapinae? Quos ibi alios obuiam tibi habebis, quam exultantes improbos, lugentes bonos. oppressas uiduas, proculcatos pupillos, egentes prostratos? At tolle postea altius oculos, & curias principum perscrutare, quam non uidebis ibi assentatorum exaltationem, speculatorum acceptionem, militum audaciam, foeneratorum uoracitatem, questorum im46 Maphei Uegii De Foelicitate probitatem? Quam non potentum hominum in tenuiores uim atque in solentiam? quas non concussiones, quas non populationes, quos non innocentes accusari, criminari, carcerari, proscribi? Pa. Grauia haec nimis & miserabilia. Cha. At restant alia, quam non minus tibi grauia & miserabilia uidebuntur. Pa. Perge. Cha. Que fortasse etiam grauiora & miserabiliora iudicabitis, quam domestica ac frequens magis est eorum pestis. Pa. Fare. Cha. Nolo tibi Palinure afferre in medium graues longosque artificum & negociatorum labores, non eos quibus afficiuntur agrorum cultores, non quibus milites non quibus causidici, caeterarumque disciplinarum sectatores. Non at tingam singulorum uel sudores, aestus, algores, inediam, peregrinationes, anxietates, uel pericula, uulnera, cedes, districtas obseruationes, infinitaque agendi cubandi, uescendi incommoda, uel fastidia, lassitudines, uigilias, sollicitudines, odia etiam & infamationes. Nam si complecti cuncta sermone meo atque exequi uoluerim, tot tantaque dicenda se offerent, ut pre longitudine malorum, ac mole citius nauigatio nostra, quam orationem finem possit inuenire. Omittam itaque & commemorabo tantum quas intra domesticos parietes, quum seruorum, tum uxorum & siliorum molestias ac turbationes pessimas perferre solent, qui gubernationi praesunt rei familiaris, cuius si ita ut naualis expertus esses, facile quicquid dicturus sum, me etiam tacente, & intelligeres & approbares. Nam seruorum primo in dominos semper prompta, maledicta furta, impositiones, sugas, arrogantiam, negligentiam rerum dominicarum, temulentiam. edacitate, somnolentiam, tarditatem, ignauiam. nemo non uideat magnam afferre his, qui ea patiuntur, infoelicitatem. Deinde filios, quorum amore nihil dulcius esse fertur, quanta animi cum amaritudine aspiciant parentes, uel aegrotare, uel mortem obire, quod frequenter admodum sit, sau te existimo intelligere etiam. Quod uero grauem & anxiam credis esse eorum uel parturitionem, uel educationem, uel institutionem, quotiens pro eis bonos parentes dolere, gemere, suspirare, torqueri? Quanta etiam putas parturbatione affici, dum quos progenuerunt, impensaque adeo cura aluerunt, uel parum sibi audientes, uel rebelles ac infestos postea habere contingat? Quam dolenter eos ferre arbitraris, dum insani & uecordes sunt, dum hebetis & crassi ingenii, dum effoeminati & molles, dum dilapidant & euertunt patrimonia, dum nulli bono operi & studio intendunt, dum per praecipitia uitiorum omnium uitam ducunt suam? Quid de uxoribus loquar, quas dos tumidas, genus insolentes, forma suspectas, deformitas reddit inuisas? quarum lingua nihil perniciosius, quarum audacia nihil prodigiosius, quarum improbitate nihil execrabilius. quam iurgiis super & contentionibus obtundunt uiros, quae semper conquerunt semper exprobrant, semper insidiantur. quibus cum desint caetera, nunquam tamen lachrymae, gemitus, suspiria, quae ceca sua qua tantum ardent ornamentorum ambitione exhauriunt opes, labefactant domos, cogunt maritos in malos questus, in dira scelera. Non refero turpissima adulteria, quibus nec punitur minus, nec peccatur magis quic, quam ea quanto dolore afficiant bonos coiuges, nemo satis unquam iudicio meo enarrare posset. Sed magnu doloris argumentum, prestant grauissime caedes & ingentia, quae saepius propter corruptas uxores bella exarserunt. Pali. Hoc plusquam uellem etiam scio, nam arduum illud quod ego uidi graecorum & troianorum bellum propter Helenae raptum, in eam excreuit rabiem, quam nulla mundi regio ignorauit. Cha. Quae toti mundo manifesta sunt ea tam gnosti Palinure, at si singula quorum nihil me latet, intelligeres. adduceris in tantum stuporem, ut obstupescens etiam prae miseratione, coniugalem uitam illachrymares. Pal. Hui quid narras? Cha. Narro quae quotidie uideo & pertracto. Pal. Ergo omnia putas polluta & coinquinata. Cha. Minime id unquam dixerim. Pali. Atque multas memini me uidisse ea preditas honestate, ea religione, ac uitae integritate, ut diuinum quoddam magis quam humanum, redolere uiderentur. Cha. Maphei Uegii De Foelicitate Et multas utique eiuscemodi esse confiteor, sed eas qui dem que optimis, honestissimisque ortae parentibus ebiberunt a primis annis sobrios & castos mores, quae sanctis parentum suorum exemplis educatae, uitam instituerunt, parce, castigate, sa48 pienter, ad mansuetudinem edocte, ad pietatem, ad fidem, ad diuinum cultum, ad rectum compositumque regimen rei familiaris quam se a thyasis, salibus, iocis, quae se a spectaculis, ab immode, stiore cultum, ab licentiore colloquio, abdicarunt. Caeterum que contra factitant, quae malis institutis, puersisque parentum exemplis imbutae, molliter uixerunt, adsuefactae deliciis, & turpiocio, quae nihil nisi saltare, canere, fides pulsare, didicerunt. Quae preterea oculis suis hauserunt matrum presertim obscenitates & immundicias. hasce qua fide & integritate esse putas erga maritos? Illabuntur siquidem tanquam uenena tenellis mentibus, mala parentum exempla. Inde rarior etiam quam reris est foeminarum honestas, quique eas uel emendatis instituant moribus, uel sancto inuitent exemplo parentes, simul rariores habeantur. Prodeunt postea in publicum, quaeque etiam procaciores aperta fronte directo gressu, quasi pudicitiam ipse consecrasse uideantur. Et quae secretum intra cubile probra gesserunt, quum uestem induxerint, contexisse atque occultasse existimant uosque eas uanum uulgus ( ita ut cerniris ) pro falsis uera ducentes, esse arbitramini. At ego nihil ac res se habet, de eis indico, nuda enim hic omnia atque aperta sunt, non ueste hic teguntur maculae, non pallio obnubuntur scelera, exertos omnes ac nundatos, rerum quoque omnium uacuos prorsus huc ingredi oportet quicquid in uita male tentatum, maleque actum est, hic fronte coram ipsa demum gestatur, dispalliatur, ostentatur, quare non mirum tibi uideatur, si quorumcunque etiam nudas ita ut praedixi, transuecto umbras, quam proinde ingentem uideo earum turbam, quae quum impudicitiam longe apertam ostendant suam. pudicissimae tamen in uita habebantur. Quantas secum in maritos fraudes gerunt, quot simulationes, quot proditiones, quantam hypocrisim, quot aliorum obscoenos amores, quot pollutiones, quot suppositos partus, quot mentitas enutritiones, quot alieni seminis susceptas messes? at quod ridiculum magis est, lugent postea ignari mariti hasce sibi extinctas uxores. Laudant inter coetus, & praedicant quasi pudicitiae principes. statuunt mausolea, plurimi quoque epigrammata condi, orationes scribi & pronunciari curant, in laudem ac memoriam castitatis, fideique earum sempiternam. An haec tristia & amara esse censes Palinure? Et an comparationem ullam habere putas cum his nautarum, quae ea seueritate & acrimonia recensuisti, ut caetera leta, sausta, deliciarumque plena, si tibi fides daretur, existimanda essent? Pal. Haud equidem tanta in ciuitatibus, priuatisque domibus, quanta modo enumerasti mala, regnare credidissem. Cha. Ita proficit inexpertos sermonem aliquando inire cum iis, qui multarum rerum usum atque experientiam habent. Pal. Ita fit. Cha. Quod si animaduertas labores quos perferunt uautae, corpori magis quam animo infensos ire, concedes amplius etiam in sententiam meam. Nam huiuscemodi res dure assiduo quodam usu & assuefactione mitiores fiunt, & quodammodo edomantur, quas uero ego memoraui, quoniam animum magis affligunt, non ita usus & assuefactio, mitigare atque edomare potest. Pal. Consentio iam tibi, gaudeoque in eam lucente illustrante peruenisse, ut intelligam tam magnam aliorum & maiorem etiam quam nauarchorum miseriam. Sed illud non possum intelligere, quin principes saltem & magni uiri, non dicam nautis sed ceteris insuper quibuscumque mortalibus beatiores sint. Cha. Cur? Pa. Quantum omnibus abundant atque affluunt bonis. Cha. Quibus? Pa. Honore, gloria, opibus, deliciis, amicis, potentatu, imperio. Cha. Hisce? Pa. hisce & multo pluribus. Cha. Erras. Pa. Errorem hunc optassem in uita mihi. Cha. Deliras. Pa. Maluissem ita delirare, quam tua cum sententia sapere Cha. Quid si nihil illis miserius? Pa. Quid si nihil beatius illis? Cha, Haud unquam hoc mihi demonstrabis. Pa Non tibi ii beati uidentur, qui quicquid ad explendas uoluptates optari potest, adsequuntur, quibus conuiuandi, cubandi, ungendi, lauandi, Iudendi, uenandi, aucupandi, ad omnem nitorem atque sacietatem semper facultas sit? Quibus quotquot uelint concubitus foeminarum, quotquot uelint arma, equi, canes. quibus tot sunt agri, tot serui, tot exculta palatia, tot munitae arces & oppida, qui tantum possideant auri, gemmarum, uestium, supellectilis quibus audiant omnes, adsurgant, inclinent? quos populi uenerentur, timeant, laudent, decantent. qui leges dicant, mandent exterreant, proscribant, puniant, extollant amicos, uindicent inimicos, trucident rebelles. Cha. Non est tam magna ut existimas Palinure eorum beatitudo, nam parit certe fastidium tanta bonorum continuatio, tantaque affluentia. neque sapit tantum, quam non alique intermittitur uoluptas. Praeterea quom eos tu beatos iudicare potes, qui tantis opibus ac deliciis suis nunquam fruantur cum iucunditate, nunquam cum gaudio? qui in tanta rerum copia nunquam exhilarent se, nunquam releuent animum, nunquam exultent? quam tanta licet bonorum ubertate redundantes, tristitia tamen semper obducantur, sollicitudine praemantur, anxietate torqueantur. Non tibi multo optabilior uidetur priuatorum conditio, quorum & uita ecurior, & uoluptates etiam si mentem intendas maiores sunt? quos summa semper condit hilaritas, mulcet festiuitas, explet alacritas? Quantam putas adferat delectationem conis, quam cum uxoribus ac filiis uita exigitur, dum cubant tute, uescuntur laute, iocantur modeste? Quam dulcem esse arbitraris amicorum inter se & aequalium parem uitam, domesticum usum, frequentem conuentum? quid eorum amore suauius, confabulatione gratius, consultatione liberius? quid ad relaxandas hominium curas melius atque commodius? quantum credis leticiae & exultationis habeant eorum conuiuia, ludi, cantus, saltationes? quantum dilatent animum & permulceant. quantum emaneat mellis? cuius nec stillam unquam principum aliquis degustauit. Pa. Haud intelligo Charon, hanc quam refers regum tristiciam, atque anxietatem, qui inter risus tantum, blanditias, iocosque uersentur, quibus semper psallatur, canatur, plaudatur, & quicquid ad transigendum hilarem uitam, excogitari potest, exhibeatur. Cha. Ea ut uideo, iudicas Palinure quam oculis tantum patent, quo errore decepti, mortales plurimum seduci solent. Sed quod certum adferre possunt iudicium exteriora corporis, quam uelamenta magis quandam sunt ueritatis? Aut quid certi promittere & ostentare potest frons hominium, quam plures quam Protheus species mentiri, atque in plures mutari queat? Consyderandae sunt secrete animi sedes, perscrutandae sunt interi, ores mentis latebrae, quas si prouidere ita ut frontem posses, prohdolor quantam ibi malorum turbam, quantam formidinum & trepidationum aciem introspiceres? quot angores, sollicitudines, suspitiones? quanta aperirentur ulcera, quot plagae & ce des, quot insidiae, quot enses, & telorum infinita genera, quam nec somnos eorum quietos, nec cibos placidos, nec opulentiam dulcem, nec imperium iucundum, nec delicias iocosque letos esse permittant. Pa. Nesciebam adhuc haec eorum qui dominantur mala. sed cur illis contingant tanta, minime capio. Cha. Contingunt tanta propter graues inimicitias, acerbaque odia, quas continue cum finitimis ciuitatibus, cum subditis sibi populis, cum sibimet ipsis etiam gerunt, quo fit ingrauescentibus odiis, increscentibusque iniuriis, quibus quotidie afficiunt quenque, necesse sit illis torque ri & adfligi grauiter, confidere nemini, suspicari omnia pessime, extimere muscas. etiam ut aiunt uolantes, gaudere & letari numquam, tristicia & moerore destitui semper. Pa. Adducis me facile, ut credam suspectas eos habere finitimas ciuitates, cum quibus & infensa esse odia confiteor, propter continua quam exercent bella, & dominandi libidinem, qua plurimum incenduntur. Cum suis uero quibus imperant populis, nihil accipere possim, nisi amorem & dulcissimam pacem. Porro si cum finitimis sint inimicitiae, si oriantur bella, at demum etiam augentur imperia. subduntur oppida, profligantur acies, spoliantur & captiuantur hostes, populationes magnae siunt. tropheis decoratur, patria, uictoriis celebratur, triumphis extollitur, ob quae & principum gloria & urbium ornatus, & inimicorum timor, & populorum inter se leticia, atque erga principes fides & amor crescit. Cha. Ea tamen narras, quam prospera sunt & leta, & quam frequentius accidunt, aduersa & tristia praetermittis, quasi semper eos putes debellare hostes, potiri uictoria, triumphis exultare. nunquam uero uinci, prosterni, agros suos populari, bona sua diripi, & e suis se opidis deiici. Sed maiora haec praetereamus, de minoribus tantum dicamus. Quippe si conferas quas pro instruendis bellis impensas subministrent, quas strages suorum & cedes sustineant, comperies longe maiore damno, quam lucro. partas eorum uictorias constare, dispunctaque ratione decessisse plus illis, quam accessisse. Hiis 52 Maphei Uegii De Foelicitate adiicias ut populorum etiam suorum odia nedum finitimorum intelligas, quod ad inferenda bella, & persequendos hostes, opus illis est ingenti & munito exercitu, multo nauigio, longa armorum & machinarum praeparatione, quam cum magno & inextimabili constent sumptu, nec proprii suppeditent redditus, necesse est no uis uectigalibus uexare populos, nouas indicere praestationes nouas angarias, augere tributa, multiplicare onera, exhaurire aes omnium, eradere marsupia, immo uiscare pauperem, paruos aeque & magnos diripere, spoliare, conculcare. Inde fit ut quum inuisos manifeste se cunctis intelligant, suspectum sibi incipiant habere quenquam nullius fidei, nullius amicitiae credere, coniectari omnina in malam partem. Habet enim hoc in se pessimum malefactorum conscientia, ut quos iniuria affecit, nunquam reuocari in amicitiam, nunquam mitigari, & ad ueniam moueri posse putet. Pro inde magis insurgitur, grauiores itur in iniurias hunc proscribunt, illum carcere includunt, quorundam patrimonia publicant alios iugulari aut strangulari iubent. uoluntate pro ratione utuntur, eorum quoque quos tantis leserunt malis, cognatos, affines, amicos, socios, seruos, quasi fidei suae diffidentes persequuntur. Tum caeteri qui chariores etiam uidebantur, exempla aliorum proponunt sibi, acuuntque ipsi non minus odia, nam non minus rebus suis ac saluti timent. Ita pedetentim ciuitas omnis indignatur, obmurmum rat, rapitur ira, odiis incenditur, coquit nouas cogitationes, noua concilia molitur. Mox eo deueniunt, ut haec intelligentes, uideant quantae ruinae, quantoque praecipitio subiaceant, quam tenuissi, mo quasi quodam filo pendeant imperia sua. Tunc cernes eos pallere, tristari, consumi, expauere omnia, torqueri scelerum suorum conscientia, quam prima est poenarum omnium, timere hostium insidias, ciuium conspirationes, domesticorum proditiones, oppressorum uindictas. tunc securum nihil existimare, nisi quod ui ac ferro tueantur. Propterea non credunt se tuto cuiquam, non ministris, non necessariis, non germanis, quorum maiorem etiam quam aliorum autoritatem magis formidant. Arcent se ab aspectu & praesentia omnium, cingunt se fossis & aggeribus, claudunt se arcibus, quasi ad perpetuos damnati carceres. Custodibus etiam tanquam ad expeditionem belli paratis. ut obsideri eos putes, circumuallantur, nihil illis dulce, nihil sapidum, nihil iucundum. Dormiunt cum magna inquietudine, cum maiore etiam uigilant. terret illos conuentus hominium, angit solitudo, timent colloquia, timent salutationes, timent dona, suspecti cibi & potus, qui nec etiam nisi praegustati sumuntur. Suspecti pellicum, & item uxorum thori, quibus mirum est, cur sine cuiusquam etiam praegustatione congrediantur, ipsos uero quorum se custodiae commiserunt, non minus extimescunt, quibus cum carere nequeant ob tutelam suam, eo magis augetur eorum timor & miseria, quo armatos pro firmiore illos praesidio esse necesse sit. Quare alienigenas & barbaros homines atque abiectissimos quosque sibi deligunt, eosque frequentius commutant, deiiciuntque saepius, ac exterminant, quo saluti suae, & si non alia, at saltem hac uia consultum ire possint. Quid fedius & ignauius dici queat, quam hominibus se exteris, immanibus, flagitiosis committere? suos uero prudentes, sobrios, iustos spernere atque deuitare? Quanta ista tyrannorum foelicitas, quos continuus & ingens semper angore afficit moetus. quo non modo animi grauiter excruciantur, sed cuncta insuper dulcia mundi dona fugantur & dissipantur. Quantae istae eorum deliciae? quanta gaudia, qui tranquillitatem nunquam & pacem sibi, ne dicam populis suis, aut hostibus concessernunt? expartes omnino tam sanctissimi atque omnium dulcissimi boni. Quaenam ubertas ista bonorum suorum, quam distracti ali unde, neque sciant, neque uisant, neque pertrectent, neque gustent unquam? Quanta ista imperii bona, quam quum ipsi uidere & attractare non possint, committant necesse est aliorum curae & gubernationi, ignari rerum suarum, nescii omnium forme quam sub se geruntur. fraudati quotidie & decepti, ab his praesertim quos prae ceteris anxierunt, quibus cum se credant, quot innocentium criminationes, quot facinorosorum falsas commendationes audiunt? Quotiens eorum fidem sequuti, bonos pro malis, malos pro bonis ducunt? atque hos beneficiis, illos poenis afficiunt. quodque grauius est, quotiens ipsis etiam nescientibus, ii quos tantum extulerunt pro sententia sua, inferiores quosque ledunt, concutiunt, opprimunt, atque dilaniant. Quid nimirum si exardescunt postea 54 Maphei Uegii De Foelicitate populorum odia, si labefactatur postea eorum status, atque desolatur? Quanta ista quamque optanda imperia, cum quibus & seruitutem pessimam degant? subiecti tantis perturbationibus, tantis insidiis, subiecti ipsis etiam quos sibi subiecerunt, constrictiquasi quibusdam regni compedibus. clausi intra arces, quasi magni alicuius criminis rei. coartati instar ferarum, exclusi ab omni quam foris capitur recreatione, priuati libertate, quod est tam dulce, & omnibus optabile bonum, non hominibus modo, sed caeteris insuper quibuscunque animantibus, cuius priuatione quid est quod tristius, aut infoelicius contingere possit? Pal. Non credis Charon, bonos aliquos mitisque & moderatae naturae tyrannos esse? Cha. Immo multos credo, sed tanta est libido dominandi, tantus ardor, tanta nescio quam pestis ingenita, ut quos semel inuaserit, sint summa quamuis bonitate praestantes, adeo illi ciat eos, illiciensque deprauet, ut uita potius quam imperio quod iam occupauerunt, carere possint. ad quod uel conseruandum, uel amplificandum contendunt, unguibus dentibusque. Ac propterea nemo est tam bonus tyrannus, cui conseruationis, amplificationisque suae gratia multis non magnas inferre iniurias, atque ab eis illatas non plurimum timere, plurimasue pati anxietates contingat. Pal. Miror cur tantis in malis quam plane ita ut narrasti, uera esse puto, appetant tantopere mortales imperium, nisi id fortasse faciant cupidine honoris & gloriae. quod nimirum tam praestans atque excellens bonum, tolerabiliores reddit tantas quas modo exposuisti miserias. Dulce quippe est mandare aliis, praeferri omnibus, eminere praecellere, uenerari, timeri, supplicari, exorari, adsurgi sibi, uia decedi, inclinari ceruicem, inflecti genua, audire laudes suas, & rerum a se bene gestarum decantationes. quam quum & diuina numina plurimum capiant, facile intelligi potest, quantum ex his quoque mortalium mentes capiantur. Cha. Quae tantum capere potest tyrannos ullius honoris aut glorie exhibitio, qui se certo inuisos omnibus esse sciunt, a quibus si laudentur, si audiatur sibi, adsurgatur atque incuruetur, intelligunt palam, uel assentationis, uel timoris causasecundum fieri. quare non est ita dulcis ut putas, huiusmodi honoris & gloriae extorsio magis, quam exhibitio. At uero dulcioris est, qui priuatos homines ab amicis & beneuolis honor exhibetur, propter aliquod egregium eorum facinus, aut excellentem uirtutem. uera ista gloria, uerus iste honor, ac dignus quidem, quo & diuina numina capiantur. Pali. Nullam ergo uideo causam, cur tantopere imperia desyderentur, desyderataque conseruentur, nisi quod habendi cupido, qua tantum trahitur humanum genus, in his maxime expletur, quo enim quisque plus auri, agrorum & aedificiorum, opidorum acquirere possit, nullo parcit labori, quantocunque uis magno & intolerabili. neque ullus est tam amarus labor, quin propter questum & maiorem rerum cumulationem dulcescat. Itaque quum tyranni super omnes plus possideant, supra omnes etiam beatiores uidentur, licet cetera eis tristia sintatque acerba. Cha. Neque istud quidem affert ullam beatitudinem, nam in primis non efficit diuitem maior abundantia, sed minor cupiditas. Qui enim paruo contentus, id tantum cupit quod necessitat, uitae sufficiat. is abunde est locuplex, propter honestum quod facilius potest implere desyderium, quod cum & impleuerit, liberatus est etiam ab omni qua alii rapiuntur habendi anxietate. Qui uero quantumlibet diues plura concupiscit, pluribus indiget, quia perseuerante acquirendi insacietate, efficitur minus uoti sui compos. Quo enim magis crescit multarum rerum possessio, magis etiam cupiditas, neque finem unquam habet uorago illa cupiditatis. Deinde non est iudicandus quisquam uel locuplex multitudine, uel pauper paucitate diuitiarum, sed uel rerum magis implemento, uel necessitate. Nam simultitudinem excedunt sumptus, quom potestis credi diues qui minus habet quam necesse sit? Quare cum necessitatem saepius magnam patiantur, qui tantam imperii molem administrant, indigentiores etiam putandi sunt priuatis hominbus, quibus licet tenues sint opes, at necessitatibus saltem suis, uel pares uel superiores. Taceamus graues quas quotidie expilationes & rapinas perferunt a questoribus suis, & ab his maxime, quorum fidei magis credunt, qui quo maiora etiam nacti sunt imperia, eo maiora utique furta, maioremque proinde rerum suarum 16 Maphei Uegii De Foelicitate diminutionem, a quibus priuatos saltem homines liberos esse constat, qui & diligentius patrimoniola sua ipsi per se curare, & attentius omnia intueri possunt. Dicamus uero curas & labores quos in administrandis tantis opibus, gubernandoque tanto potentatum, tolerare eos oportet, quorum fortiores quam Herculis humeros esse necesse est, ad sustinendam tantam molem, plures etiam quam Argi oculos ad tantam rerum uarietatem, puidendam atque distribuendam. Plura quoque quam lani aut Uerumni capita ad intelligenda, examinandaque tot ac tanta, quum hostium, tum populorum suorum, quae illis negocia deferuntur, quae tanta animi uis quam non debilitetur, quae tanta soliditas quae non concuciatur, quam tanta promptitudo quae non remit tatur? Cuius est tanta ualitudo, tantum robur, qui se tam uasto curarum ponderi parem audeat polliceri? Cuius est adeo aequabilis & moderatus animus, adeo perseuerans, qui tam multis, tamque continuis laboribus non defatigari, non quassari unquam atque infringi possit? Omittamus mortales, de nobis tantum, qui hic ultima loca colimus, loquamur. Utrum putas Palinure beatiorem esse, uel me qui pauperrimus sum omnium, qui nihil praeter hanc quam cernis, pusillam lintrem possideo, uel Plutonem tam lati tanque immensi regni tyrannum? Intelligo & si taceas, quale de hoc sis iudicium prolaturus. sed crede mihi, minim e meum cum suo statum commutarem. Pa. Quare? Cha. Quia letus ago, & summa cum animi quiete, neque ullius rei curam gero, nisi transuehi hasce huc descendentes animas, & conseruandi incolumem hanc phaselum meam, in qua dicam tibi quicquid est quod me grauet. Cum enim propter uetustatem fatiscat aliquando rimis, curare me oportet, ut restituatur integritati suae. quare eam consuo saepius & obstruo, si quid rimarum est. Nec omnis cura mea est hic omnis labor. At Pluto cum tantis diuitiis suis, ac regno tanto, nun quam letatur, nunquam quiescit. Tot curis carpitur, quot repletur hic umbris locus, implicatum semper habet ubique animum, hinc fertur, illinc rapitur, omnibus intentus locis, omnibus occupatus ministris, huic mandat, illum terret. Alios acciri iubet, moetum illi omnina incutiunt, nunc terrae hiatus, nunc motus formidat. Sepe illum trepidare cogit lampas Phoebi, ne ulla ex parte irra diet regno suo. Saepe etiam fulmen magni fratris ne penetret auerna, atque labefactet. Quotiens uidi ego illum, dum rebus suis timet inuectum furno, currum peragrare omnem hanc regionem, lustrare fines, scrutari omnina diligeter, ascendere etiam in superum orbem, circumire terras, peruestigare quaecunque periculum afferre possent, nihil omnino incauti, & inexplorati relinquare? Quae quum multis in locis, at maxime ea solet efficere in terris Siciliae, quam magis etiam eum terrent, propter magnas reluctationes Typhei gigantis, quibus totam conquassat illam patriam. Nam postquam ausus fuit ipse bella inferre coelo, iniecerunt superi eius corpori trinacriam, sub qua ab omnibus undique motibus pressus & grauatus, conatur saepe se attollere, impositamque sibi molem reiicere, Proindeque magnos concitat motus, ac tantos quidem, ut hec loca nostra concutiat grauiter & tremefaciat. Cogita nunc quam leta atque optanda sit sors huius inferni tyranni, cuius tot diuiditur animus curis, tot propellitur tumultuationibus, quem tot oporteat praecauere periculis, tot dispensare ministeria, omnia percensere, omnia corrigere, omnia uel ipse gubernare, uel aliis gubernanda committere. attende rogo, et uel ex hoc uno collige eius foelicitatem, namque si me deficere contingeret huic nauiculario ministerio, quod ita necessarium est, ut uides, necesse esset eum uices meas subire, ne alio quin deficiente portitore, regno suo male succederet. Pahoc profecto non modo uerum esse uideo, sed manibus etiam ipsis ( ut aiunt ) tango, nam ea nocte qua alias somno grauatus, e puppi in mare excussus fui. id cotinuo sensit rex meus Aenaeas, qui errantem sine magistro nauem intelligens, gubernauit eam tota ipsa nocte, non indignatus quod quae sceptrum gestare sosebant, renum etiam manus attractarent. Cha. De magno eius germano nihil loquor, non me latet quantos & ille labores ac curas sustinet, sed id praecipue scio, quum temeritate Phaetontis totus plene orbis conflagrasset, quantum tunc regno suo timuit, quantum tota coeli moenia circuniuit, & ne quid labefactum uiribus ignis corrueret, explorauit. Praetereo tertium fratrem moderatorem undarum, cuius plurimae etiam & maxime curae non facile explicari possent, sed presertim quae sub illa quoque Phaetontea conflagratione ad summum pene usque exitium, cum toto regno suo eum affecerunt. Pa. De hoc possum quod oculis meis uidi, afferre testimonium. Uidi equidem tempore illius, quam supra retuli, horrendae apud Siciliam tempestatis, commotum grauiter Neptunum, & ex alto prospicientem, uocasse ad se Eurum & Zephyrum, increpitisque acriter eis, pro tanta suscitata hyeme, placasse ocyus omnia, atque tranquilla reddidisse. quod argumentum praestat mihi euidens plurimarum ( ut inquis ) & maximarum, at quae latissimo imperso suo paria sint curarum suarum. Cha. Dic oro Palinure, putas neiam beatam esse tyrannorum uitam? Pa. Minime. Cha. Optares ne uiuens tibi eorum sortem? Pa. Ut quam optarem in qua nihil omnino optandum esse manifeste nunc intelligo. Cha. Ergo certo eos arbitraris miseros? Palinurus. Non miseros modo, sed omnium etiam miserrimos. Charon, Mirum qui modo eos tanta frui beatitudine praedicabas. Pa. Quid mirum si cecus laudet tenebras, quas postea luci restitutus, damnet? Cha. Uis ut & alia eorum mala tibi referam? Pa. Restant item alia? Cha. Et alia & grauiora. Pa. Quid audio, grauiora? haud unquam credam posse his, quae modo dixisti, grauius aliquid addi. Cha. Credes cum audieris. Pa. Dic ergo. Cha. Uides ut appropinquamus iam ripae? non possum longiora tecum uerba facere. Pa. Rogo te mi Charon, ne fallas auidissimam expectationem meam. Cha. An caeterarum umbrarum, quas in litore reliquiauidissimam etiam expectationem, uis ut sallam? Pa. Non diu demoraberis, perge o mi Charon. Cha. Immo diutius quam soleo, demoratus sum. sed lentius etiam nauigaui propter te, cuius confabulatione delectabar. Pa. Age ergo ut facis, lentiorem protrahe nauigationem, ut quae reliqua sunt dicenda, prosequi possis. Cha. Ea tandem tanta est tibi audiendi cupido? Pali. Tanta. Cha. Morem tibi geram, qua in re illud te scire uelim, quod primum miseram reddit mortalium uitam, instabilitatem scilicet & ruinam rerum, nam quum certum nihil & permanens in uita quisquam sibi polliceri queat, quomodo is beatus censebitur, cuius summam quantumuis & plenam beatitudinem minima omnis disturbatio uiolare & auferre potest? Sane quum omnia apud mortales infirma atque mutabilia sint, nulla tamen infirmior sors est atque mutabilior, quam tyrannorum, quorum etiam quum maior sit exaltatio, & sublimata magis status altitudo, maior & proinde quum mutari eos contingat, casus & ruina. inde tantae tyrannorum proditiones, euersiones, trucidationes, ut nemo eorum uere unquam euaserit, qui non uel regno depulsus, uel ueneno necatus, uel cruenta aliqua & pessima morte caesus, atque peremptus sit. quis talem eorum uitam optabit, qui pro modici temporis felicitate ( si tamen & illa felicitas appellanda sit ) tam tristi postea, tamque amaro fine consumuntur? Horret animus dicere, nam ne credas his tantum mortales subiectos malis esse, sensimus & horum magnam partem, aliquando nos inferi, licet tam ualida nobis & munita sit ciuitas, tam firma & praepotens, atque omnibus undique presidiis circumsepta, non possum sine dolore meminisse illius diei, qua Hercules ille heros fortissimus, haec regna penetrauit. perfregit fores, inuasit regem, exterruit reginam, quam & ante socii eius rapere adorti erant. Abstraxit Cerberum, uinctumque & catenatum magna ui in orbem duxit, concussit loca omnina, trepidare omnes umbras atque ipsos iudices fecit, me quoque non modicum laesit quem arrepta cymba, conto hoc meo percussit, impulsumque grauiter in mediam paludem exturbauit. Timui equidem tunc supremum Plutoni finem aduenisse regni sui, neque minus illum cum coniuge in praedam duci ad superos, quam tartareum canem. Sed paulo humanius cum eo actum est, quam opinabar. Nam tandem sibi ac regno suo bene consultum est, neque tamen ita consultum est, quin tricipiti saltem custode suo, qui tam pernecessarius erat, spoliaretur. Quod si opinionem meam, quae communis erat, omnium facta coaequassent, tunc cernere fuis set, uter beatior, uel meus, uel Plutonis, tanti regis status esset. 60 Maphei Uegii De Foelicitate Ego quidem nihil ambigo priuatus fuissem hac nauicula. hoc enim habeo tantum, quod adimi mihi possit. Priuatus etiam fuissem rege meo, sed quotquot alios uoluissem reges, proculdubio inuenissem, qui ministerio meo indigentes, seruitium meum perlibenter sibi delegissent. & fortasse hoc lucrifecissem quod pro uetusta & attrita qualem hanc intueris, nouam mihi & magis solidam lembum acquisissem. At Pluto quantas opes, quantos honores, quantum regnum amisisset? quantam in egestatem, quantam in calamitate decidisset? qui neque par unquam aliud regnum utiparem ego uel meliorem nauim, neque parem alium famulatum, uti parem ego, uel meliorem dominum inuenisset. Excedo iam modum dicendi, sed si tempus sineret, narrarem & quibus olim curis uexatus, quantoque timore concussus, propter bella gigantum, fuit summus olympi rector cuius narratio maiorem etiam augeret eorum quae supra tibi dixi, malorum confirmationem. Pal. Haud opus est ex emplis mihi, nam nemo mortalium fuit, qui maiora quam. ego unquam uiderit eorum malorum exempla. Quid enim extitit his temporibus Troiano rege maius? quid opibus suis cumulatius? quid opidis munitius & pulchrius? quid uxore & gnatis praestantius? quid imperio gloriosius? At quid demum exitu tantorum bonorum tristius? quid crudelius? quid flebilius? Uidit infoelix pater tam longum & ardens bellum, tot cruentas mortes gnatorum suorum, uidit euersam funditus & incensam urbem, uidit latrantem coniugem, captiuatas nurus, & filias, populationem tantarum diuitiarum, ipse quoque quod ultimum restabat illi, senectutis suae solatium, Pirrhi ense confossus, & crudelissima morte consumptus est. Cha. Quis melius me haec nouit, qui cunctos hac scapha transuexi? a quibus etiam omnem calamitatem suam seriatim perdidici, notus est abunde mihi Priamus, cuius cognito acerbo casu, non potui non dolere. Notus est Troilus, noti Hector & Deiphebus, nota est caetera tot filiorum & nepotum turba, noti innumerabiles qui illo bello deperierunt Troiani pariter & Graii duces, nota est infinita quae tunc utrinque cecidit populorum manus. nullo memini tempore longiorem interfectorum multitudinem huc descendisse, quam illo quo ita lassatus fui, ut prae multitudine omnibus transuehendis minime hec cymba sufficeret. Plane quid opus est tibi monitore ad aperiendas eorum miserias, quas tu subiectas oculis tuis habuisti? quid si per angustias temperis liceret? iam enim uideo propius nos applicare ripae, narrarem & millia aliorum tyrannorum, ex quibus eresceret etiam magis tibi opinio eorum calamitatis. Nam illud possum quod certo scio tibi uerum affirmare, nullum fere me uidisse unquam tyrannorum huc descendentium, descendunt porro huc omnes, qui non uel alicuius ueneni infectionem, uel magnas ulcerum cicatrices, & sanguinolem tae alicuius montis horrida signa pre se ferret, ita mirum est uidere tot & tantos necatos, confossos, cruentatos, trucidatos. Pa. Quis nunc tantis in malis tyrannum se esse unquam optabit? quis imperia assequi queret, quae iam certius certo cognosco magis fugienda esse, quam Meduseum caput. Cha. Audisti quibus apud superos tyranni malis torquentur, sed si intelligeres quae hic apud inferos grauiora etiam illis parantur, perhorresceres & longe magis eorum sortem. Pal. Ergo & alia hic tyrannis parantur? Cha. Credis Palinuure sceleraqua patrant mortales, hic aliquando impunita esse? Pa. Hoc non animaduertebam. Cha. Animaduertendum est igitur tibi, quodcunque in uita peccatur, pari demum post mortem & respondente peccatis poena puniri. Nam ut capias quod dico, si tute Palinure artem tuam nauiculariam uiuens male exercueris, si in dominum tuum mali quicquam uel cogitaueris, uel commiseris, si inaudiens dicto suo extuteris, inuenies hic tibi preparatas, his quae deliqueris similes poenas. Pa Li. Nihil profecto Charon scio, quod male egerim, uel in dominum meum peccauerim, nisi somnolentam illam dormitationem meam, qua negligentius certe quam debebam, me gessi. nam magno in periculo nauim simul & dominum quem uehebat meum, reliqui, nisi uigilantior ipse & cautior melius sibi consuluisset. sed poenarum satis tum ob hoc crassum peccatum meum etiam in uita recepi. Cha. Recipies etiam in morte, 62 Maphei Uegii De Felicitate ibis enim quum te de naui dimisero, ad seueros iudices nostros, qui examinant & censent delicta omnium, ducent quoque te in examinationem, scrutabunturque crimina tua, uideor uero uidere, quali te iudicabunt poenae subiiciendum. Pal. Qua li? Cha. Parem peccato tuo poenam tibi statuent, nam cum somno peccaueris, aeterno etiam te somno damnabunt. Pal. Dormiam ego aeternum? Cha. Ita puto, nisi grauius sit aliud peccatum tibi. Pa. Sic mites habeam iudices, ut non est grauius aliud mihi. Cha. Nullam ergo nisi somni poenam patieris. Pa. Non haec grauis poena mihi uidetur? Cha. Neque asinis etiam & bobus. At magnis & excellenti aliqua uirtute praeditis uiris grauissima extimatur. Pal. Quas uero dic poenas perferent tyranni? Cha. Audis tot exclamantes & lamentantes uoces, tot horrificos planctus, tantum strido rem ferri, tot tractus catenarum. Pa. Delectabat me adeo sermocinatio tua, ut his minime animum intenderem. sed quid audio tam triste atque horrendum, quod prae horrore pene aures meae sustinere possunt. Cha. Sunt haec quae audis tormenta tyrannorum, nam quum illi in uita carcere quemque incluserint, spoliauerint, flagellauerint, trucidauerint, in summum luctum, in summam egestatem & calamitatem deduxerint, damnati sunt etiam ab incorruptis iudicibus, ad perferendas pares poenas, ideo teterrimis quoque carceribus inclusi, spoliati, flagellati, rotati caesi membratim, ac mille atrocissimis mortibus cruentati, tantos edunt quantos audis gemitus, tantum luctum, tot ac tantos reboantes clamores atque eiulatus. Pa Li. Dic etiam mihi Charon, an iisdem poenis plectuntur, qui magni atque primarii tyrannis assistant. Cha. Prorsus iisdem, nam suasu & concilio eorum maxima committunt tyrranni scelera sua. Pa. An & in uita illi beati sunt? Cha. Non secus ac tyranni quibus assistunt, nam iisdem quoque malis subiecti sunt. Eadem nanque sunt in eos populorum odia, masora etiam inter se, eedem cure, eadem pericula. & quod miserabilius est, deiiciuntur saepius a tyrannis suis, & uel carcere uel morte aliquando pessima afficiuntur. Pa. Tanta est ergo tamque generalis omnium mortalium calamitas? ullam ne prorsus esse putas hominium sortem, quae beata dici possit? Cha. Immo beatos aliquos non nego fuisse mortales. Pa. Quos? Cha. Sed perraros tamen. Pa. Quos perraros? Cha. Qui amore uirtutis & literarum contempserunt caetera mundi bona, qui se innocuos, puros, castos, integros, incorruptosque conseruantes, extulerunt animum altius, ad gustandam diuinam excellentiam, humana quasi sordida & abiecta relinquentes. Nam uirtus per se tam dulcis, tamque iucunda res est, ut incredibiles amatoribus suis afferat uoluptates. tam nobilis & prestans est eius possessio, ut summa quadam bonorum ubertate ditet possessores suos. quam qui uere est adsecutus, nihil praeter literarum studia dulce, nihil nisi dei cognitionem habet amabile, quae tam praedulcia sibi bona, stabilia, perpetua, incorrupta praeeligit, custodit, complectitur. Reliqua uero mundi supremo tandem gustu amara, infirma, momentanea, corruptibilia, fuco mendaciora, hilo inaniora, hilla ieiuniora, papis uolantibus leuiora, fugit, contemnit, abiicit, comculcat, contentusque seipso, ac honestissimis, suauissimisque studiis suis, totum nihili mundum ducit, ruentemque etiam non formidat. In his uero recreatur, refocillatur, letam & iucundam agit uitam, ridet tantas hominum, tamque stultas, & ultro sibi quaesitas anxietates, tot ineptias, tot cassos labores, tot inanes curas, nemini nocet, nemini molestus est. Laudant eum omnes, praedicant, admirantur, beneuolentia complectuntur, fauore prosequuntur. Quod uere hic beatus est, qui conscientiae suae innocentia & integritate fruitur, quod primum est & dulcius omnibus bonum, securusque sui nullo timore angitur, nulla angustia torquetur. Non timet largas, quibus caret, quasque nihili facit diuitias, sibi a potentioribus eripi, non timet a quoquam se ledi, qui nec quenquam se lesisse certo intelligit.. Maphei Uegii De Foelicitate quam uere hic felix est, qui a tot, tantisque semotus curis & periculis, tantarum uacuus perturbaionum, sibi semper aliisque iucundus, letetur semper, & omnibus quotquot sunt mundi honestis, & his eiam quae coelitum communes sunt, perfruatur uolu64 ptatibus, qui humanioribus, sanctioribusque deditus studiis contemnat omnia, contemnensque omnia possideat. Nam possidere omnia is uidetur, non qui omnibus abundet, sed cui nihil deficiat. Porro nihil deficit, qui nihil concupiscit, concupiscens autem nihil, contemnit omnia, contemnensque ita id, assequitur quod desyderat, desyderio uero suo frui, ea demum uera & sola beatitudo, bonorumque omnium plenitudo est. Pa. Hi ergo cum nihil male egerint, poenarum etiam nihil patiuntur. Cha. Nihil prorsus, immo propter transactam bene uitam, meritum magnum assequuntur. Pal. Quid? Cha. Uel coeli fiunt incolae, communicantque aeternum coelestibus illis bonis. uel si huc descendunt, mittuntur ad Elisium, qui locus est qui etis, ac deliciarum, ubi sedes fortunatae, campi aprici, leti, omiumque omnino poenarum expertes. Pa. Osi mihi ad mortales redire aliquando contingeret, inclamarem quam alta possem uoce, admonerem pro suo quenquam officio & dignitate, accusarem tantam laborum frustrationem, tantam curarum uanitatem, tot corruptas opiniones, puersaque iudicia, sed quam maxime increparem. qui uel magistratu quopiam magno, uel imperio, caeteros antecedunt. Ostenderem tanta quae antea ignorabam, sed te docente nunc intelligo mala eorum grauissima dictuque horribilia. Reuocarem omnes a uitiis, ab inferendis iniuriis, a molliore uictu, a superflua coaceruandarum rerum cura, incenderem desyderio uirtutis; laudarem innocentiam, predicarem frugalitatem, exhortarer cunctos ad bene, grauiter, castigateque uiuendum, ad se cognoscendum, ad contemnen dum tot caduca, & in somnii cuiusdam uel umbrae magis similia mundi bona, inuitarem ad honestas artes, ad ingenuas exercitationes, ad studia literarum, ad spem ac contemplationem diuine bonitatis. Cha. Et recte sane, sed uides ne te ripam attigisse? egredere iam. Pa. Et iam egressus sum, ad iudices eo, placidam opto tibi semper nauigationem. Salue o Charon, & uale. Cha. Et ego ad reliquas umbras redeo, placidos optotibi semper iudices. Salue o Palinure & uale. Dialogi Maphei Uegii inter Charontem & Palinurm, Finis. In Luciani Dia Logum, Qui Inscribitur Charon. Ad Reuerendum Patrem, Et Dominum, Ioannem, Cardinalem Morinensem, Rhinuccini Florentini Praefatio. Seraphius Urbinas, uir, utriusque iuris interpres nostri temporis primarius, reuerendissime pater, gentilium libros de optimarum artium studiis, cum datur ocium, frequentius legere solet. Is nuper cum Luciani philosophi apud Graecos suo tempore clarissimi, quendam legeret dialogum, qui inscribitur Charon, latinum, nescio quo interprete, iam diu factum, me pro mutua inter nos consuetudine rogauit, ut illum sui gratia emendarem, corrigeremque, quoniam extarent quam plurima in eo mendosa, quae ad sententias explicandas, ut plurimum esset opus Sibylla interprete. Ego uero illi uiro in primis doctissimo, mihique amantissimo, morem gerere cupiens, dialogum illum cepi, prius grecum, deinde pariter & latinum. quem ut uidi, minime sum miratus, si parum aut nihil latine intelligi poterat. quoniam non conuersus, sed maiori ex parte confusus & peruersus erat. Graece enim cum distincte atque dilucide loquatur, apud nos distorte & conturbate per omnia fere procedit. Itaque iis immensis caloribus denuo e Graecia in Latium traduxi uerbis Latinis instructum, ut cum iucunditate legi, & sine difficuliate possit intelligi. Cum uero huncipsum conscriberem, non de nihilo tua dominatio mihi occurrit, quam non me fugit literatissimorum uirorum esse amantissimam, & qui ad bonos mores & ad humanae uitae instituta spectant, eos sermones cum summa auiditate & legere & audire solere. Hunc igitur dialogum, quem tuo dedicaui obsequio, uti qua me soles, ea cum benignitate suscipias rogo, quem quidem cum legeris, nimirum & proculdubio letaberis. Sed opus est attentione, quoniam Mercurius iam loquitur cum Charonte. Dialogi Argumentum. Daemon ille nomine Charon, qui ( ut poetae aiunt ) per Acheronta flumen animas mortuorum transfert ad inferos, cupiens res hominum atque actus cognoscere, exorata a Plutone unius diei uenia, uiuentium regionem ascendit, atque in primis cum uidisset quendam ab amico uocatum ad coenam, seque iturum illi pollicitum, repentino imbricis ictu humi mortuum cecidisse, uehementer adrisit. Ei ridenti Mercurius louis iussu, ex negocio missus obuiat, suique risus causam rogat, sic inquiens, Quid rides o Charon? Luciani Cha¬ Ron, Alamano Rhinuccino Florentino Interprete. Interloquutores, Mercurius & Charon. Mercur. Quid rides o Charon? & quid apud superos relicta cymba uenisti, qui non sis solitus intueri lucem? Cha. Ego quidem o Mercuri, iam diu optaui res hominum actusque cognoscere, & uidere. qui quum e uita decedunt, tanto cum dolore moerent. nam sine lachrymis atque moerore apud nos nauigat nemo. Itaque a Plutone exorata uenia unius dumtaxat diei, ceu Thessalus ille adolescens, omisso paululum officio nauigandi, hanc lucem ascendi. Qua in re hunc tuum occursum duco mihi commodissimum, nam cum res humanas probe teneas, eas mihi ut ostendas uelim. Mer. Rhinuccino Florent. Interp. 67 Non est mihi in praesentia ocium, iussu enim Iouis ad obeunda negocia pergo, qui cum sit acutus ad iram, uereor ne si tardus fuero, me addicet familiae uestrae, a coelorum culmine deiiciens. Et ego instar Uulcani, pede altero claudicans, uobis exhibeam ri sum, pocula inferis propinabo. Cha. Non potes o Mercuri, hac tantula in re, tuum mihi denegare obsequium, cum hospes ac connauta sis mihi apud inferos. Atqui meminisse debes, quod nec sentinam exhaurire, nec Rhenum trahere te iubeo, quamquam sis humeros latus, & ualeas lacertis, Sed transtra supersedens, & quinque recubans distentus, cum mortuorum quouis tota nauigatione confabularis, & ego senex & solus, ut plurimum, ducobiremen, Itaque amice te rogo, ut non desis huic improbo desyderio meo, quod si me deseris, a caecis differam nihil. Nam ceu illi errant, ac labuntur in tenebris, sic ego lippis oculis lumen aspicio. uerum si mihi morem geres, nec diem, nec operam te perdidisse cognosces. Mer. Res ista sine plagis ac pugnis, & sine malo meo magno, quod fieri possit, non uideo. Tu puncto temporis ea putas posse uideri, quae intueri, longiori opus est die, nec id praeconis uoce facere mihi licet, nisi iussu louis. Tu praeterea si hic inter mortales moram traheres, non transuectabis in tempore mortuos, Plutonis regno dederis pauperiem. Aeacus quoque aegre feret, si intelliget sibi fraudari portorium. in his tamen difficultatibus maiori meo cum periculo geram tibi morem. Uerum quid sit opus facto, iamiam animum uertamus. Cha. Haec tuopte prospice ingenio o Mercuri, nam quae sunt supra terram, cum sim peregrinus, eorum nihil noui. Mer. Excelsiori quodam loco nobis est opus o Charon, unde omnia prospici possint, quod si quires ascendere coelum, nullus nobis esset labor, nam ex eo loco quasi e qua dam specula, cuncta intueri liceret. Uerum tibi, qui inter manes perpetuo uersaris, cum louis regiam ingredi fas non sit, res ipsa admonet, ut aliquem eminentiorem locum consyderemus. Cha. Quae solitus sum dicere uobis o Mercuri, quum nauigamus, ea te meminisse decet. Nam quando uis uentorum uela uehementer impetit, intumescitque fluctibus unda, uosque nauigationis imperiti, iubetis nunc uela laxari, nunc contrahi, aut ea permittere uentis, ego in puppi sedens, ac clauum tenens, non nescius eorum, quae facto opus sunt, uobis silentium indico. Eodem modo tu o Mercuri, ceu gubernator in huiusmodi re, ea facias quae potiora putes. Ego uero, ut lex extatapud Lapithas, tacitus sedens, quae iusseris, parebo. Mer. Dicis quam belle. iam tibi indico silentium, inueniam certe speculam huic rei idoneam. num Caucasus mons, uel illo celsior Parnasus, aut utroque eminentior Olympus erit commodior? Non de nihilo cum aspicio, memini Olympum. sed opera tua mihi est opus. Cha. lube, nam quoad ualeo tibi operam praestabo. Mer. Extat apud Homerum poetam in ter Graecos clarissimum, quod duo Eoli filii cum adhuc essent pueri, Ossam a radicibus euellentes, Olympo suo imposuerunt, deinde Pelion super Ossam, rati per hunc modum posse ascendere coelum. Sed quia louis hostes, dederunt merito poenas. Nos uero cum nihil aduersus deos agamus, quid obstat, ne montes montibus superimponamus, ut de sublimiori quodam loco cuncta intueri possimus? Cha. Poterimus ne o Mercuri, nos duo Pelion eleuare & Ossam? Mer. Quid ni o Charon? an censes nos, qui inter deos numeramur, illis adolescentibus esse imbecilliores? Cha. At non uidetur credibile quod res tanta per nos duos possit effici. Mer. Tardus es ingenio o Charon, & poetarum minime peritus. Nam Homerus ( ut supra dixi ) poeta in primis clarus, duobus uersibus ascensum nobis fecit in coelum, adeo facile montes montibus superimponit. quod si hoc miraris, quid diceres, si Athlanta cognosceres, quem humeris coelum sustulisse cuncti fere decantant poetae. Is ut aliquando ab eo quiesceret labore, asserunt Herculem, louis & Alcmenae filium, illi tantae moli supposuisse caput. Cha. Ita etiam audiui, sed ne uera sint, tu Mercuri, ac poetae norint, nos nostrum negocium prosequamur. Mer. Uerissima sunt o Charon, nec sapientissimos horhinuccino Florentino Interp. 69 mines ista finxisse putes. Uerum ut ais, Ossam prius submoueamus, ueluti Homerus ipse architectus optimus, nos suo carmine monet. Age sursum iam lacertis robustioribus. Oh cernis quam facile hanc confecimus fabricam? Ascendam igitur. ut uideam an hoc sit satis, uel alium oporteat montem superponi, humilis nimium rei nostre haec eminentia est, nam ab ascensu solis uix lonia Lydiaque uidentur, ab occasu solum Italia ac Sicilia, ab aquilone Hister, ab austro Creta. nec ista liquido apparent, quare Oeta nobis est etiam mouendus, & super omnes Parnasum ipsum poni oportet. Cha. Ita faciamus, sed uide ne supra modum opus extollentes, simul cum illo humi ruamus, & acerbum in huiusmodi fabrica perfractis ceruicibus, periculum faciamus. Mer. Bono sis animo, in tuto cuncta consistent. Transseramus Oetam, nunc superimponamus Olympum. En rursum ascendo, sciturus qualiter res se habet, cuncta enim undique apparent, ascende iam Charon. Cha. Da dextram. o tantam molem me iubes ascendere? Mer. An ignoras quod nihil magnum sine periculo quis consequi potest? Tene dexteram, caue ponas in lubrico pedem. O factum bene, iam ascendisti, aduerte. Hic Parnasus biceps est, comprendamus utrinque uerticem eius, ut queamus cuncta prospicere, prospice iam. Orbem terre uides? Cha. Uideo terram satis latam, quam ingens quoddam circumlabitur stagnum, cerno montes & flumina, Cocyto & Phlegetonte maiora, hominesque pusillos, & eorum domos quasi quosdam nidulos. Mer. Urbes quidem illae sunt, quas tu indulos appellas. Cha. Uideo o Mercuri, frustra nostros fuisse conatus, & Parnasum cum Castalio & Oetam parum prodesse. Nam non ueni ut montes & flumina prospicerem, sed intueri cupio hominum actus, & quibus rebus innitantur, percipere. quod tibi scire licuit, cum mihi ridenti obuiasti, & mei risus interrogasti causam, quam tibi ex nimio risu aperire nequiui. Mer. Quaenam fuit illa? Cedo. Cha. Ego dicam tibi. Cum quidam ab amico uocaretur ad coenam, seque iturum illi promisisset, repente ictu imbricis, qui nescio quo mouente, ex tecto decidit, exanimis humum capite pulsauit. hoc cum aspexi, risi uehementer. quia quod promiserat, non praestitit. Uerum aliam aggrediamur uiam, ut quae cupio, ea per¬ cipere & intueri ualeam. Mer. Mane sis, nam te ab huiusmodi cura leuabo, & quae cupis, ea ut luce clarius intuearis, ui carminum efficiam, quibus iterum & saepius praefatis, eripiam nubem, quae tibi oculos caligat. Cha. Praefare carmen. Mer. Iam detersi caliginem ab oculis ( ut ait poeta ) qui cum caecus esset, probe nouit deos & homines. Cha. Homerum dicis, is nimirum caecus fuit. quam contraxisti frontem? Noui equidem illumipsum, quem dicis Homerum. Mer. Tu remo & mari semper incumbens nouisti Homerum? Cha. Noli artem nauigandi mihi exprobrare, quod te haud quaquam decet. Sed quod illum probe noui, hinc scire uel maxime potest, nam per Acheronta cum illum naui transueherem, orta tempestate, eos uersus canere coepit, quibus infaustum nauigandi iter describit. Neptunus nubes collegerat, atque tridente Immisso, miscet uasto cum murmure pontum. Et pelagus totum commouit sedibus imis. Et cum unda uehementiori turbine concita, puppim repente irrueret, illamque pene euertisset, haec & alia euomit carmina. Sed dicas mihi uelim, quis ille qui tanta carne suffultus, forma & corporis magnitudine decorus, supereminet uertice ceteros mortales? Mer. Ille est Milo Crotonias, cuius de laudibus uniuersa reboat Graecia, quod olympie per stadium humeris suis uiuum sustinuerit bouem. Cha. Quanto maiori praeconio dignus est Charon quam Milo, qui paulopost Charontis cymba impositus, cum se prostratum, abiectumque uidebit, plorabit, memor palmarum & laudum suarum. nunc quia taurum humeris in stadio sustinet, non censet ad nos aliquando se esse uenturum. Mer. In tanto corporis robore non cadit cogitatio mortis. Rha. Omittamus in praesentia risum, quem dum nauigabimus. Milo nobis abunde praestabit, quum nedum taurum, sed culicem sustinere nequibit. At quis ille alter forma & specie honestus? num quidem Grecus, ceu ex ipso habitu apparet? Mer. Cyrus o Charon, filius Cambysis, qui a Moe dis in Persas transtulit imperium, & deuictis Assyriis, Babylonem redegit in deditionem suam, & nunc Lidiam tendit, Croeso bellum illaturus, ut eius regno potiatur. Cha. Ubi nam Croesus ille? Mer. Illic fige intuitum, uides ne arcem triplici muro cinctam? Cha. Uideo. Mer. Sardis illa est regni caput. Item ille est Croesus, qui aureo recubans strato, uerba facit cum Solone Atheniensium philosopho? Cha. Quidnam inter se confabulantur? Mer. Audire nunc cupis. Cha. Quid ni? Mer. Audiamus igitur. Croesus, Attice hospes, diuitias uidisti ac thesauros meos, & quantum argenti, aurique desecati, & quamplures me sequantur opes. cedo, ex cunctis mortalibus noscis quempiam, quem in felicitate prae me haberi ex istimes? Cha. Quid respondebit Solon? Mer. Nihil humile, nihilque abiectum, quod ipse audiendo percipies. Solon. Quos in uita noui, eorum duco esse felicissimos, Cleobin & Bitonem, sacerdotis agricolae filios, qui matrem currum impositam, cum iumenta tardarent, iugum collo subeundo lunonis phanum usque perduxerunt. Croesus. Hoc sibi habeant pacto priores istas felicitatis partes. At cui attribuis secundas? Solon. Thelo Atheniensi, qui quoad uixit, recte & probe uixit. & ad postremum pro patria mortem subire non formidauit. Croe. Igitur non uideor tibi quoquo pacto dici beatus? So. Haud quidem, nam nisi ad finem quis ueniat uitae, non potest recte dici beatus meo iudicio, quippe in morte rectum beatitatis existit argumentum. Cha. Perpulchre Solon ac nostri memor, qui ante ipsam nauigationem non censet rectum de hominis felicitate posse dari iudicium. Uerum quos Croesus delegat, qui sunt, quidue insuper secum ferunt? Mer. Aureos lateres Apollini Pythio Croesus oblatum mittit oraculi gratia, quo nimirum peribit, nam supra modum auruspices sequitur & ariolos. Cha. Est ne illud aurum, quod suo splendore mortales ( ut audio ) faciunt tanti? id nunc primum uidi. Mer. Illud est o Charon, pro quo indesinenter certatur inter homines. Cha. Equidem non uideo quid in se contineat boni, nisi hoc solum, quod serentibus graue sit onus. Mer. Bella, insidiae, furta, cedes, periuria, peculatus, sacrilegia, nauigationes, seruitia, pro illo enixe fiunt. Cha. Illud habere uel non parum profecto refert. Nam cum descendunt ad nos, praeter obolum, quem pro portorio a singulis colligo, prius quam nauim ingrediantur, afferunt nihil. Mer. Pro illo sane eo insaniunt, quod e terrae uisceribus ceum plumbum effodiunt. Cha. Extremam quandam de mortalibus mihi narras insaniam, qui pro re graui, pallidaque tot labores ac pericula subeunt. Mercu. At Solon ille, nec aurum querit, & qui quaerunt, eos aspernatur. Cha. Et ille solus certe sapit, quod paulo post ex ipso Croeso patebit. qui auro fidens, auri gratia peribit, nam simul cum regno in manum Cyri uiuus perueniet, qua uictoria Cyrus elatus, quam primum & ipse humanae fragilitatis dabit exemplum, quia per insidias ab hostibus capietur, eiusque caput utre humano sanguine pleno, per opprobrium includetur. Sed quis nam est ille, chlamydem purpuratus, & caput diademate cinctus, cui coquus exenterato pisce anulum reddidit? Mer. Policrates, Samiorum tyrannus, qui supra cunctos mortales se putat esse felicem. A qua deceptus opinione, mox & quamprimum se cognoscet, nam per Menandrum seruum hosti tradetur, crucique affigetur. & huiusmodi sane ludos absque intercapedine dat Clotho nostra mortalibus. Cha. O generosa Clotho ut truncas, trunca horum ceruices, & crucifige, ut discant mortales, quo magis extolluntur, eo maiori casu seruituros. O capita ridicula, & tunc uel maxime, cum eos nisi nudos cymbam ingredi non permisero, sed uestem, tiaram, stratum aureum humi dimittere iussero. Mer. Qui mare nauigant, qui bella gerunt, qui iura dicunt, qui agros colunt, qui cum foenore mutuant, qui quoque mendicant, eos nisi nudos non admittes? Cha. Nudos, immo rerum omnium nudissimos. Nunc sane uideo uitam mortalium turbinibus uariis, uariisque erroribus plenam esse, ac resertam, eorumque urbes apium aluearibus similes, in quibus singuli suum habent aculeum, quo Rhinuccino Florentino Interp. 73 ceu uespae proximum quenque stimulant, & quemuis feriunt humiliorem. Turba uero que circa eos uolitat, qui sunt? Mercu. Spes, metus, aegritudo, laetitia, odium, auaricia, inuidia, ac reliqui animorum affectus, quibus non deest ignorantia, pariter ac desidia. Spes tamen & metus priores sibi uendicant. Nam animi affectus nunc eleuando, nunc deprimendo, non secus illudunt hominum genus, ac apud inferos cernitur Tantalus ab unda illudi. Quod si intuitum acrius figes, uidebis Parcas sua cuique stamina trahere, ac tenuissima, ceu araneae fila supra singulos de colo descendere. Cha. Uideo probe quam tenuia fila plura, longeque perplexa, tum uni, tum alii descendere supra caput. Mer. Fatorum lege est illa filorum implicitas, ut unius ortus sit alterius interitus, & hic illius, ille huius fiant haeredes, & cui angusta sit seges, is locupletis consequatur bona, & alius item alius ueluti folia, quae uento mouentur. Nam alia humi statim decidunt, alia sursum uentorum ui eleuantur, & ad terram item decidunt. Sic homines, qui in sublime tolluntur, cum filum pondus nequit perficere, ingenti sonitu humi decidunt. Sed qui ab humo parum erigitur, cum cadit, sine strepitu cadit, eiusque casus uix ab ipsis auditur uicinis. Quippe omnes pendent tenuissimo filo. Cha. Ridicula prorsus, & insaniae plena. Mer. Quamuis merito sint ridicula, iureque spernenda, uerbis tamen exprimi non posset, quanto studio ista exquirunt. Quae dum sequuntur, mors, ut uides, eos intercipit, cuius ministri, febris, pthisis, laterum dolor, gladii, aconita, iudices tyranni, & alii plures morbi, ac caedes continuo circunueniunt. Uerum cum in hos incidunt casus, tunc frequens illud emittunt, Heu heu, oi me, hau helas. Quod si ab initio consyderarent, quam breui spacio e uita decedunt, huiusmodi rebus humi relictis, uiuerent prudentius, ac minori cum dolore mortem obirent. Sed quia putant ab iis rebus non posse auelli, cum mortis ministri eos uocant, aegerrime ferunt, non secus atque is qui domum aedificare festinat, deinde morte praeuentus, illam non plene structam relinquit haeredi potiundam. Alius item gestiens quod sibi natus est filius amicos ad conuiuium uocat, illi patris nomen imponens, qui si sciret eundem in extrema miseria moriturum, nunquam sano iudicio, tali nato laetaretur. At spe ducitur, quod in uirum euadet, & uictor ex olympia patheram domum in praemium reportabit. Et cum uicinum funus nati uideat efferre non consyderat quod eodem & ipse pendeat filo. Alii de agrorum finibus litigant. Alii peculio uigilant. Alii item aliis inseruiunt negociis. quorum, ut uides, prius plerosque intercipit mors, quam suorum compotes fiant uotorum. Cha. Haec omnia cerno, & simul animo uerto quid dulce sit illis in uita, e qua cum decedunt, eatenus indignantur. Quod si quis eos, qui beati esse apparent, acriter inspexerit, reperiet amaritudinis plurimum, dulcedinis uero aut nihil, aut parum illis inesse. Nam metus, odia, irae, adulationes, insidiae, ac reliquae animorum perturbationes, in illis habent imperium. Praeterea luctus, morbi, dolores abunde dominantur. Sed ut summatim dicam, cui rei mortalium uitam assimilem, Uidisti in aquis ampullas ex repentinis imbribus generari, inflationes dico, ex quibus spumula quaedam generatur. Harum igitur nonnullae in ipso ortu destruuntur, aliae paulo durant diutius, aliae cum maiorem in modum tumuerint, ad postremum & ipsae disrumpuntur. Nec, ut apparet, alia est mortalium uita. Omnes enim uitali spiritu inspirati, alii citius, alii tardius e uita decedunt, nonnulli simulac esse coeperunt, esse quoque desinunt. Itaque naturae constitutum est lege, ut unus omnes, quicunque ille sit exitus habeat. Mercu. Non minus apposita, o Charon, ad hominum uitam usus es similitudine, quam Homerus, qui arborum foliis mortale comparat genus. Cha. Eorum uita cum tam breuis, infirma, ac fragilis sit, cur tam ampullosi de principatu, gloria honore, diuitiis se inuicem iactant, pro hisque litigant, contendunt, & acriter decertant? quae omnia in morte deserunt humi, & unum duntaxat axem pro portorio ferentes, ad nos ueniunt. Uerum cum in excelso sumus loco, unde exaudiri possimus, cur non maiori quodam clamore illos admonemus, ut se ab insaniis, & inanibus abstineant laboribus, ac modeste & quieto uiuant animo, mortem prae oculis semper habentes? si tibi uidetur, ego ipse alta uoce clamabo, illisque dicam, Heu stulti, heu insipientes, quid circa inania, tanta animi inquietudine delyratis, & ad res floccifaciendas tam estis solliciti? Quiescite iam, nec uelitis insanire ulterius. Nam uita hominum breuis est, & ceu umbra celeriter transit, & quae in uita sunt, eorum permanet nihil. Atqui nemo moriens, rerum humanarum secum quippiam defert, sed humi dimittit, domos, agros, aurum, & caetera fortunae bona, quae de aeuo in aeuum, uno temporis puncto dominos mutant, ac possessores, & quisque nudus ad nos proficiscitur. Si tales audient admonitiones, nonne putas illis profuturum, & ad reliquum uitae tempus eos fore prudentiores? Mer. O fortunate Charon, ad hanc rem acuto opus esset cerebro. Nam erroribus & ignorantia arctius aures habent occlusas, quam Ulysses pice suis obturauit comitibus, ne audirent syrenum cantiones. Quippe quod apud uos inferos potest Letheus, id apud hos ignorantia facit. Sunt uero plerique, sed ii quidem perpauci, qui picem auribus modo recipiunt, sed ueritati acquiescunt. Hi acutis oculis haec caduca intuentes, ea, ut ratio dictat, floccifaciunt, ac pro nauci habent. Cha. Hos igitur admoneamus. Mer. Superuacaneum esset, quae quisque tenet, ea illum ipsum admonere. Nam, ut uides, isti haec caduca rident, ab illisque se abdicant, de uitae curriculo solum consulentes. Hanc ob rem uulgo pro insanis habentur. Chaegregius sane est, quisque tandem ille sit uir. Mer. Immo egregiissimus. Sed praeter Solonem iis temporibus nemo, uel admodum pauci. Uerum iam abeamus. Cha. Sed quaeso, quis nam ille est, qui bis tincta murice purpurea ueste redimitus, & auro, ingentemque literatorum gregem secum tacitus cum murmure uehit? Mer. Illum, crede, mortales aiunt magni Europae regis insignem sigilliferum esse, qui graue iugum, & suis uiribus impar, rerum regi consulendarum omnium frustra proprio conatur submittere collo. Cha. Heu miserum illum, qui poenas Acherontis nigri uincere cum proprio uiuus infando scelere certat. Sed mihi iam fas est illorum conditionem scrutari, quos ueluti umbras silentes uiuo in lumine cerno, hoc illud properanter age. Mer. Ubi nam cernis? Char. Illic ex obliquo fige intuitum. Mer. Habeo, curiales sunt, qua pro re longiore opus esset sermone quam dudum. Cha. Quamobrem? Mer. Ea propter, quod simulata uirtus maiori indiget diffinitione, quam occultatum scelus. Cha. Nescio hercle quid sibi uult hic obscurus sermo. Mer. Rem omnem, si libet, seriose audies, & uitam, & mores eorum cognosces, & qualis illorum futurus e uita erit fortunatus exitus. Cha. Aures arrigo. Mer. Hi ambitiosi, deorum uera religione spreta, primum suis perdite, demum aliis opibus improbe consumptis, partam alieno labore gratiam undique sibi uendicant. Altos caeca stoliditate contenunt, medios sacrilegos temeritate aspernantur, & humiles suo admodum studioso fastu deprimunt. Etsi minimis uix sufficiant, quam tamen magna impudenter audent ii dolis atque quodam conficto, ueluti uulpecularum more humilis conditionis, & munimentis ruinae immemores ad publicum aerarium ministrandum, cuius rei contagiosae inexperti impares conscenderunt. Cha. Quid tum? Mer. Sile si potes. Cha. Possum equidem. Mer. Hi cum omnibus uulpinam simulantes amicitiam, mutuo lethaliter aemulantur odio, suis technis & fraudibus incautas sibi insidias parant, & propriis tandem exigentibus culpis curi alium quotidiano more proditoris fores postridie ultro tundent, & cruentis cerebri faucibus sese semineces deglutiendos dabunt. Cha. Ha ha ha, quam magnum risum suo casu praecipiti nostris Stygiis curiales dabunt. Mercu. Sic est omnium ipsorum curialium impiorum usus. Cha. Unum abs te etiam scire uelim, quod cum ostenderis, satissactum mihi esse accumulate dicam. Mer. Quid illud? Cha. Quid nam est illud quod appellant cadauerum apothecas? Mer. Apothecas appellant monumenta, tumbas pariter & sepulchra. Quippe aggeres illi, ubi cernis statuas ac pyramides in suburbiis structas, sunt mortuorum hospitia, & cadauerum horrea, siue simulacra. Cha. Ad quid illa coronant saxa, eaque unguento liniunt, & ante tumulum pyras struentes, coenas adolent sumptuosas, uinum effundendo ac mellicratum? Mer. Mortuorum gratia iis rebus inseruiunt. Sed quid haec illis prosint non uideo, nisi fortasse putent mortuorum umbras odorem uictimae, ac fumum libare, & de fouea bibere mellicratum. Cha. Illos bibere aut manducare, aut uiuentium officia agere, quorum capita sunt sicca, ac perarida, est extrema dementia putare, cum sepultus a sepulchro differat nihil, & omnes pari gradu apud inferos habeantur. Sane Pyrrhus & Ulysses, Agamemnon & Thersites, Aiax praeterea & Achilles, teste cadauere magis sunt aridi, quam in pratis foenum aestatis tempore medio. Mer. Homerus profecto magis tibi notus est quam putaram. At prospicis quod apud Sigeum apparet, illud est Achillis sepulchrum. e conspectu uero alterum est Aiacis apud Rhetum. Cha. Parua quidem illa sunt, ceterum ex quo coepisti, ostende mihi urbes eas, quas audio longe insignes, Niniuen, Sardinapolim, Babyloniam, Micenas, Cleonas, & ipsum Ilion, Homeri poemate commendatum. Equidem memini toto illius belli decennio animas heroum transuexisse, eo frequens quod sentinam siccare, necdum quiescere non fuit ocium. Mer. Niniue omnino periit, nec eius ulla extant uestigia. Babylon ea est, quam cernis, turribus ornatam, ac ingenti murorum ambitu munitam. Ea quo nam extiterit loco, paulopost etiam ambigetur. Ilion iacet igne crematum, de quo probe dici potest. Illae quondam fuere felices, nunc penitus solo aequatae. Quippe o Charon. 78 Luciani Charon. urbes, ceum homines unus & idem exitus habet. Cha. O laudes, & uoce Homeri sacrum llion. O bene structe, fabreque factae Cleonae. Caeterum quos cerno bellantes, qui nam sunt? aut quid mutuis se uulneribus interimunt? Mer. Argiui sunt & Lacedaemonii, qui de agrorum finibus, nunc uiribus decertant. Et quem cernis exanimatum, dux est exercitus Othryades, cuius nomini adscribitur trophaeum. Cha. Stulti sunt ultro, citroque pariter stulti. Nam stulti ignorant, quod si uniuerso potiantur Peloponneso, uix unius pedis locum cum ad nos uenient, accipient ab Aeaco. Et alii aliquando aderunt cultores, qui illud trophaeum aratro funditus euertent. Mer. Ista sic futura sunt. Sed descendamus iam, ac montibus loco suo repositis, tu quidem ad nauiculam, ego uero ad iussa louis exequenda abeamus. Quibus exactis, quamprimum ad te ueniam, & uita functos afferam. Cha. Fecisti probe o Mercuri, sane pro hoc tuo in me obsequio, tibi sum perpetuo obnoxius. Nam digito ostendisti, ut aiunt, lateres aureos, pugnas, tumbas, pariter & hecatombas, ac reliquos mortalium actus, qui postremo cum ad me deueniant omnes, ante obirum tamen uerbum de Charonte faciunt nullum. Charontis Lucianici, Alamano Rhinuccino Florentino Interprete, Ad Lectorem. Habes candide lector, duos nunc dialogos, uariam mortalium conditionem perpulchre disserentes. Horum prior Mapheo, alter, per Alamanum Rhinuccinum Florentinum denuo latinitate donatus, Luciano adscribitur. Quos si aliquando, animi refocillandi gratia, attente legeris, magnam ex iis nedum iucunditatem, uerum & utilitatem percipies. Caeterum errata, quae inter imprimendum me absente acciderunt, tute emendabis, sunt enim minutula, & cognobilia. Uale. Basileae, Apudandream Cratandrum Et Seruatium Cruftanum. Mense Uiiibri, Anno