Epistola Scripta Theophrasto Paracelso. In qua ratio ordinis & nominum, adeoque totius Philosophiae. Adeptae Methodus compendiose & erudite ostenditur: Petro Seuerino Dano Philosophiae & Medicinae Doctore. Basileae. Typographus Lectori S. Cum uiderem a multis desiderari iudicium de scriptis Theophrasti Paracelse, ineidissemque forte in hanc Epistolam, in qua tam docte nominum rationes, ordinis leges, praeparationum consilia, explicata erant: operae me facturum precium arbitratus sum, authore candide annuente, si typis nostris excusa, multorum manibus tereretur. Quod si grato animo hunc nostrum laborem receperis, proximis nundinis Francofurdensibus, Ideam Medicinae Philosophicae eiusdem authoris, proferemus. In quo libello fundamenta Philosophiae & Medicinae Paracelsicae demonstrantur, & cum Hippocraticis ac Galenicis decretis conferuntur. Petrus Seuerinus Lampades & Lucernas. Aequo interea anitheophrasto Legi libros Philosophiae tuae, Theophraste Paracelse: in quibus diuinitatem ingenii, contemplationumque tuarum maiestatem admirandam cognoui. Et quamuis aliorum Philosophorum ingenia iisdem implicata fuisse difficultatibus sciam: paucis tamen datum fuit aequali mentis acie, ad Mosaicorum mysteriorum penetralia ascendere. Orpheiadmiramur pietatem, Pythagorae maiestatem, & absconditam totius Creaturae scientiam, Socratis humanitatem, Platonis eloquentiam, & inquisitionum subtilitatem tibi uero haec omnia, uel plurima certe, uni contigisse, etiam nostro hoc, seculo gratulamur. Nec dubito quin ex uiuentibus uigentibusque riuulis, non ex mortuis & silentibus literis, ut nos solemus, horum arcanorum thesaurum receperis: adeoque diuina quadam copulatione, ex totius ) circuli ambitu, ad unicum centrum reuocasse uniuersam scientiarum ac Musarum consonantiam. O beatam animam tali praedestinationi consecratam. Nos uero, quos longo a tergo reliquisti, obscuritaitem. Commentariorum: tuorum deploramus, nominum inauditam nouitatem accusamus; constantieam & tractandi aequabilitatem requirimus, & in processu mechanico praeparationum ueritatem desideramus. Quas difficultates, animos etiam confirmatos, fatigare posse, quis dubitat: huius, uero seculi ingenia plane superarunt. Itaque ueremur ne pio & amico tuo proposito plurimum detrahatur authoritate obscurata: & ne ueritate, quod Deus omen auertat, nunc perumbras exiguum illucescente, neglecta, ac, propulsata, rursus in antiquam, tenebrarum & errorum confusionem relabamur. Sl. fons ueritatis & sapientiae, aspice res nostras, & corda eorum qui pio desiderio ardentibusque uotis, aduersus imminentem hanc metamorphosin, dies & noctes reluctantur. Tu qui lux es, & in tenebris luces, illumina oculos nostros, ut lumine accepto in te uiuamus; & pio amore mutuisque officiis in unionem conspirare possimus, repudiata multitudine & fornicatione. Et quia dixisti, Pulsanti aperietur, utique pateret nobis ianua, modo non deessent qui debitis temporibus idonee pulsarent. Surgamus itaque Musarum filii, quibus ueritas curae est, & diuturna patientia caliginem impuritatemque animorum exuamus. Mens enim purificata, fulminis instar, penetralia rerum attingit, superatis umbris. Tumdemum nutrimenta haurire licebit ex Philosophorum adytis & custoditis thesauris. Antea enim ueterno oppressi, siliquas & cortices a nucleo non potuimus separare. Quid igitur caeci & lusci splendorem obscuritate definimus, ut febricitantes etiam saque hari dulcedinem amaritudinis insimulant? Quid nominum nouitatem ridemus admirantes, si tamen res nouae & nobis inauditae proponuntur? Est ea facultas Philosophis concessa, ut quia rerum domini facti sunt, etiam nomina ad arbitrium dispensare possint, & suos partus pro libito uestire. Dianam enim nudam conspicere nefas. Ordinis immutatas leges tractandique uarietatem, utique non culparemus, si sciremus angustiam & paupertatis miseriam in Methodis nostris, qui nec solidi & cogniti quicquam scribimus, sed furta inuersa. Ita sunt omnia abstrusa & densa caligine inuoluta, posteaquam Musam nostram pio coniugio nobis non copulauimus. Ipsius enim beneficio ad sacra Musarum conuiuia admittimur, ambrosiam & nectar usque ad ebrietatem haurimus: ex hac opulentia; liberalitate incomprehensibili munera largimur mortalibus. Quod si tantas diuitias & tam inexhaustos thesauros nostris tunguriis & angustis limitibus comprehendere non possimus, quid mirum? Sane, quae certa lege & Methodo scribere uoluerunt Philosophi, ea usqueadeo ordinate edita sunt, ut nobis spem omnem imitationis abstulerint. Ita scripsit librum Chirurgiae magnae, Paramirum, Paragranum, de Tartaro, de morbis Amentiarum, de Contractura. Interdum ex composito ordinem inuertunt, ubi arcana Naturae mysteria sapientiae filiis proponunt; Sacramenti & mandati memores, non licere sacrum dari canibus. Ita inquit Geber, Scientiam nostram non continua sermonis serie, sed in diuersis sparsimus capitulis: quia si continue fuisset tradita, tam probi; quam improbi indigne eam usurpassent. Ita scripta sunt Archidoxa praeparationum, de uita longa, de uexationib. Alchymistarum, de Tinctura Philosophorum. Est & alia ratioordinis, ubi meditationes nostras receptas a mentis lumine in lucem damus. Hic admirabili continuitate iunguntur inuentiones, accedunt amplificationes, insurgunt dubitationes, nouarum & incognitarum contemplationum recordationes representantur, & rerum prius comprehensarum rationes confirmantur: qua uarietate & copiam, incredibili suauitate animos eorum de- mulcent, qui Musarum Sacerdotes & ministri facti sunt. Aliorum enim sensus & obtusi radii penetrare non possunt, nec iungi, quia proportionem non habent. Philosophi enim, dum hanc citharam resonant, a corpore separati, ad intima Mentis penetralia scandunt: ibi reseruatas accipiunt & reddunt diuitias: demonstrantes in hoc Animi nostri diuinitatem & continuitatem cum Ideis & Unitate prima, immortalitatem quoque, & rerum omnium scientiam, antea quam huius tetri caliginosique domicilii hospes fieret. Itaque pietatis & officii memores, dum haec filiis suis communicare nituntur, ingemiscunt ac deplorant, se tam leuibus & abiectis uestimentis tantam rerumaiestatem adaptaturos: & qua possunt uarietate, Metaphoris, Metonymiis, Allegoriis, Aenigmatibus, Inuersionibus, nouis Resolutionibus & Compositionibus, hanc nominum paupertatem excusare conantur. Sit liberalitati locus. Totascribendi ratio Philosophis usitata, Magica est. Etenim inuisibilium rerum absconditam Mechanicam uisibili specie palam sensibus exhibere conantur: quemadmodum Spirituum inuisibilis natura, uisibili forma in speculis eadem industria repraesentantur. Rursus uisibilia & manifesta occultant, oculosque perstringunt, ut uidentes non uideant, & audientes non audiant: atque hoc pacto inuisibiliter obambulant. Huius rei exempla habemus manifestis. in libello de morbis Elementalibus u de Podagra, Apoplexia, Mania, Epilepsia, Hydrope, Colica, Hectica; Dyarrhoea, & c. Ibi sane mirabili uarietate morborum illorum generationem & occultam fabricam, nunc Astronomice, nunc Philosophice, nunc Alchymice, alias Necromantice, Hydromantice, Pyromantice, exposuit. Et in expositione Physica, nunc ex familia Mineralium ) translationes muntuatur, alias exmetallorum & Marchasitarum prouincia, interdum ex scena herbarum uestimenta & habitus desumit. Et, si fluente Comoedia, Per sonas, loca, & tempora famosa, propriis nominibus ad arbitrium impositis describat, laudem & uerniam meretur. Itaquem Principia, Abyssos, Radices, Mineras, unde exordia rerum omnium ducuntur, Ares, lliados, Idaeos, Iliastros appellare illi placuit, gratiam aequalem meriturus; siue Gut, siue Bini dixisset. Rursus quod uitali & assidua agitatione, delitescentia & quieta haec semina, in hanc mundanam scenam ad uigilias & destinata officia promouet, Archeum, Uulcanos, nominat: quod si Parmenones & Syros dixisset, Naturam habuisset pari fauore coniunctam. Aliquando mutata rerum facie, personas & officia commutat, uestimenta Radicum & mechanicorum locis accommodat, & uicissim. Neque enim sufficiunt Personae ad uarietatem tam decorae & diuitis Comoediae representandam. Praeterea, nefas est, quietum mentis fluxum, graui & turbida uocabulorum αηξιβολογια confundere. Hoc pacto in libello de procreationibus Elementi Aquae Iliadi significationem alterauit. Item Elementi appellationem in libro Philosophiae ad Athenienses, Paramiro, Chirurgia magna, de Gradibus & compositionibus, & omnibus fere libris mirabiliter uariauit. Quid mirum: In qualibet natura sunt milledotes, infinita officiorum & proprietatum conspiratio & confluxus, quae praedestinationis occulto imperiosilentes progrediuntur, & pensum absoluunt. Et quia diuersissimarum Rerumpub. ciues & incolae fiunt, diuersos quoque habitus, mores & signaturas assumunt. Sic complexionum & trium primarum, nomina frequenter immutauit. Sane Sapientiae filiis, qui mentis acie, ad quietam Naturae lithurgiam penetrare sciunt, abiectis nucleis & corticibs uarietate hac admirandus occurrit: Sophistarum adulterina ingenia confusione implicauit. Sed horas his usuris producere iniustum est: contracta rerum amplitu dine paucis negotium expediam. Qui res nominare poterit, Magus est: huic perinde erit, Dauusne loquatur an Heros: & clausis oculis ex officiis, proprietatibusque, personarum discrimina occultae huius Comoediae, facillime internoscet, utcunque Choragus mutabili earundem uarietate delectatus fuerit. Hic potenti Sapientia Rerum dominus factus Indiuidua constituet singulari proprietatum conditione uigentia, quae rarissime mortalium Rempub. ingressa sunt, habebit immortalitatis infallibilem fiduciam, & stantia ad motum, quantum fas est, promouebit. Ignoscite sapientes, si planius haec proposui. Quod ad Praeparationum aenigmata attinet, non sunt ita occlusa, quin aperiri possint, si quis ex Theoriae penetralibus claues eruere potuerit. Praesertim, si assidua operum naturalium inspectione, quae ignis & caloris ministerio perficiuntur, claues has, alioquin rubigine obductas, expoliuerit. In uanum curret, qui literam & externum sensum sequetur. Cur igitur scripsit, si ad literam intelligi non uoluit? cur tot uana spe seductos, magna faculta tum opulentia spoliauit? ut temporis iacturam & laborum onerasileam Sapientiae filiis ista scripsit, non Sophisticis & auri fame fascinatis Alchymistis, non aurifabris, non fodinariis metallorum fusoribus, non nominum, linguarum, & externarum superficierum satellitibus. Itaque si in alienam segetem falcem mittunt, iure optimo castigantur. Si manifestius ista scripsis set, fabri, fodinarum periti, aurifabri, circumforanei, Alchymistae, nunc Medicos omnes superassent. ac artem prostituissent, magna Naturae iniuria. Haec iis tuo nomine, Pater uenerande, respondere, ut potui, debui, qui sacrilego & nefario ausu scurram te appellare non uerentur, circumforaneum, omnis Philosophiae inscium: quia linguarum subtilitates nudas & inaqui uitae tuae nes contemsisti. Oeconomia odio prosequuntur uiperino, uitia exaggerantes humana, magna temeritate, in semet ipsos legem statuunt iniquam. Sine uitiis non uiuitur. Optimus ille est qui minimis urgetur: nec uident mantice, quod a tergo est. Possem iis longe aliter satisfacere, sed aures eorum & obtusi sensus minime adhuc ferrent: lacte nutriendi sunt. Ulcerosam enim animi dispositionem per Epicrasin curare tutius. Ipse ulceri estiomeno mitem inuenit mitigationem. Legant libros ipsius, Soliloquia, Hymnos, quos aliquot annos, ante obitum, quiete uiuens conscripsit: mitiores erunt. Aetatis feruor & impetus tam generosi animi, ueniam meretur. num restat, quod plurimum nos detinuit. Antiquitatem & priscorum Sapientum dogmata dicunt te contemsisse, penitusque noua introducendo Monarchiam constituisse. Idque in quoque profitentur qui te Preceptorem & Patrem salutant. Sane multis in locis fluente calamo, impetu quodam potius, quam deliberato consilio ita scripsisse uideris. Rursus aliis in locis Hermetem, Aegyptios sapientes, Archelaum, Platone, Hippocratem collaudasti. Quod uero Commentaria tua, ad eorum leges, appellationes, Methodos noaccommodasti, libertate Philosophica excusaris. nobis onus illud imposuisti. Nos immensis meditatiomibus, & diuturnis uigiliis consonantiam deprehendimus. Balsam naturalis naturam & proprietates, quod est fundamentum & subiectum omnium librorum tuorum naturalium, aeque apud Hermetem, apud Philosophos omnes, qui libellos suos, exiguos quidem, sed foecundos coniunxerunt in Codice ueritatis, apud Gebrum, Alphidium, Rhasin, Seniorem, Rosinum, Morienum, Uillanouanum, Raymundum, Isaacum, descriptas uidimus. Tria uero Principia tua, toties sunt apud Raymundum, Isaacum, Gebrum & caeteros, tam clare posita, depicta ac declarata, ut loca recensere pigeat: etiam nomina ipsa habemus apud Raymundum, & officia ac proprietates, in libro Mercuriorum, uel potius in clausula Testamenti. Sed talentum, quod ab ipsis accepisti, magno foenore red didisti, & foecunda progeniem Indiuidua posuisti ab aliis praetermissa. Atque hoc pacto, morborum particularia remedia, plurima declarasti. Quid mirum? Principia. Ueritatis foecunda sunt. Similiter Balsami supranaturalis & corporis supercoelestis conditiones & officia, de quo agis in omni bus tuis contemplationibus Magicis & Cabalisticis, ab eodem Hermete, trinae Philosophiae Monarcha, ab Orpheo, Pythagora, Platone, Synesio, Iamblicho, Plotino, Proclo, Porphyrio, & reliquis Platonicis descripta uidimus: quamuis alta & profunda uarietate ex sacris fontibus proprietates dictas planius explicasti. Gratias igitur agimus tibi, & testes sumus te in uanum non uixisse, nec frustra uenisse, nominisque memoriam posuisse nulli obliuioni obnoxiam. Et si uirgam non plane truncauit difficilis ille Adech: si quod toties uotis & fancta spe desiderasti, tibi contigit, silentio satisfecimus: Papaueris & Urticae pocula Melissarum uirtute tempera: ut & nos tandem, mortalibus rebus superatis & dimissis, una cum Beatorum coetu, ad summum Bonum, Principium & Fontem omnium scandere possimus, eiusque cognitione & fruitione eterna gaudere beatitudine. Huic uni, soli, laus, honor, gloria in seculaseculorum,