Excellentissimi Medici Michaelis Sauonarole libellus singularis de arte conficiendi Aquam uitae simplicem & compositam. Et de eiusdem admirabili uirtute ad conseruam dam sanitatem, & ad diuersas Humani corporis aegritudines curandas. Haganoae per Ualentinum Kobian Anno. M. D. Xxxii. Mense Septembri. Eme lege & probabis, quia rarus & utilis paucisque cognitus Ex arcanis Naturae depromptus, Cunctis bonarum scientiarum Cultoribus Certe mihi uideor rem pergratam me uobis facturum, si diu absconditos & nimis deprauatos, ex mea officina non modo correctiores uerum & elegantioribus typis reformatos publicauero, maxime illos, quos expertissimi Medici pro bona tuenda ualetudine ( qua nihil a Mortalibus magis desyderatur ) aduersusque propellendos morbos conscripsere. Quamuis autem in omni facultate reperiantur codices adulterati ac mendosi, hoc tamen frequentius euenire solebat in Medicina Praesertim ubi committebantur illis uel ex scribi uel excudi, qui medicorum characteres non intelligabant, & quas uocant abbreuiaturas penitus ignorabant. Idipsum & in praesenti opusculo perpetratum esse cognoui, erroribus enim undi quanon paucis scatebat, quos ipse diligentur feci expurgari, & libellum Authoris instituto fideliter restitui, quare id laboris nunc locopraeciosi muneris suscipite, post hac uero uobis Ad Diuum Leonellum Marchionem Estensem libellus de Aqua ardenti Michaelis Sauonarole Physici sui foeliciter incipit. Cum uir gauissimus Antonius Rosellus utriusque iuris splendor, quaedam illustrissime princeps, de ardenti aqua me consuleret, idque a me intelligere maxime cuperet, cum eius continuo usu delectaretur si capitis tremorem in posterum allatura esset, in quem opinione multorum se incidere uerebatur. Ego quidem cum suae beniuolentiae plurimum astrictus essem, auidus nimium honestam hanc petitionem persoluere, quaedam pauca de ea colligere atque aperire constitui, ut per gratum quicquam sibi facerem, quo mihi etiam satis fact foret. Uerum cum sic uolumina quaedam reuoluerem planeque intelligerem rem hanc maturius considerans de qua post tuae ualitudini uitaeque tuae prorogationi sic accedere posse, & his cum semper dies noctesque peruigilem statui hunc libellum sic edere, & plurima laude atque experientia dignissima colligere, ut tuae producendae uitae, nominisque tui, quod nimis cupio per me sic occasio daretur. Uerum optarem illustrissime Princeps eam in me facultatem, eamque de re doctrinam cognitam esse, qua integerrime tibi & mihi de hac ipsa re satisfacere potuissem Res quippe non minus pergratissima tibi quam mihi fructuosa erit. Nam cum tenuem eius agnitionem in me sentiam, non est quin dealbescam illam sic dignificatam inaniter aggredi. Eoque uehementius cum a Ueteribus nostris nihil scriptum autenticumque comperiam, & in nouis Modernorum codicibus non nisi per pauca admodum perlegerim. Quamobrem admirari non debes, si rem mihi hanc grauem ad scribendum sic constituo. Admirari satis nequeo rem tantam Maiores nostros latuisse, aut si eam calluerint suis codicibus non inscripsisse. Uerum cum aliquando per libros Medicorum tum sententia, tum auctoritate dignorum euagarem, ut de ea aliqua inuestigare atque dignoscere possem. Post Thadei magni medici grauissima consilia de ea aliqua perlegi, quae & audita & in libris Alchimistarum lecta, cum laude digna sint, hoc meo opusculo inserere statui. Neque arroganter a me scriptum esse credatur, cum tantam rem sic nesciolus aggressus fuerim, sed id a me actum esse, ut sic doctior euadam posteritatique proficiam, ac ut obseruantiae tuae, cui plurimum debeo, satisfaciam. Si ergo accurare minus quam res ipsa ex postulare uidetur, conscipsero, Lectores aequo patiantur animo, uelintque magnitudini rei non arrogantiae meae id ascribere. Nam eius magnitudinem, admirandamque ex cellentiam ex dicendis plane intelligentqui nedum uitae aquam sed benedictam diuinamque profecto praedicabunt. Non ita quispiam miretur, si inter Mortales apud eos maxime qui Septentrionalem plagam incolunt, tanta in ueneratione digna habita est, sicque eam tantum dilexerunt, quam cum gustaueris, eam in dies magis magisque coles atque magnifacies. Quam quidem ego in posterum diligere atque esset colere, quam maxime constitui, eamqe in curis per me agendis diuno etiam auxilio ducere. Ea namque medicinarum calidarum magistra ac parens praedicatur, sanitatis humanae conseruatrix optima, ac deperditae mirabiliter restauratiua, Et in eius prosequendas laudes non nulli tantum exarserunt, ut dicere non dubitauerint, ex eius usu hominem num quam egritudinem habiturum a me sanari non possit. Uoluntque praeterea ad conseruandam producendamque uitam commoditatem auxiliumque non paruum afferre, ut ex eius usu uita quasi perpetuetur. O nimium admirandam, uenerandam, excolendamque rem. Et quoniam uidere uideor quod tua nimis audita est expectatio, ut quid de ea sentiam, facili meo iudicio scribam tuae satisfaciens uoluntati, breuioribus quoad potero absoluere tentabo, eam tantummodo attin¬gens, quae ad communem hominum usum Uenire solita est. Neque Raimundi uiri quippe diuini sententiam ac plurimorum qui de ea ante scripserunt, persecutus ero qui aquam uitis essentiam quintam nempe uocari uoluerunt, suis in actionibus eam coelo comparantes. Nam quemadmodum coelum essentia quinta nuncupatum, elementa, elementata que ipsa infra lunarem orbem sita recte disponit gubernat & a putrefactione suo diuino in fluxu obseruat, sic & uitis aqua quam in corpore humano microcosmo dicto membra composita sunt, recte disponit ac conseruat aegritudines repellens & sanitatem inducens, ut ex eius moderato usu mundum ipsum minorem ad eos trahat annos, quos sua increatione sumus illererum Opifex sibi ut sua exiguit complexio donauit. Et ne hoc in loco ab ea sic uacuus discedam, cum eius nomen maxima in uenerati one habeam, id mirandum diuinumque secretum tacitus non praeteribo, quod hi & clarissimi uiri suis inscripsere codicibus. Arbitrati equidem sunt, ne absque rationali causo fundati, aquam ipsam essentiam quintam appellari debere, cum suis in effectibus quintae uerae essentiae sic agendo assimiletur quos in uigore elementorum, aut primarum qualitatum minime producere uidetur, quam rem declarantes aiunt. Non enim ut aqua agit cum ardeat neque ut terra cum potenter calefaciat, nequeaeri comparabitur, qui cito corrumpitur & putrescit, & res occultas, cum ad eum perueniunt, alterat & putrefacit, ut in exitu zirbi est uidere. Haec autem non facile putrescit, sed res ipsas a putrefactione defendit. Dequo post igneam non esse sic comprobant quoniam morbos curat calidos & exterminat, eosque euanescere facit, quibus inducunt in se temperamentum obtinere humanum, uelintque sic unguento Thessali medici sibi diuinitus dato conparare, quod in omnibus aegritudinibus administrabat. Calidos enim frigefaciebat, & frigifacti eo calebant. Sic enim non elementari, sed caelesti uirtute dotata opereri aiunt. Dicuntque super linguam posita neque humiditatem neque caliditatem imprimere. Et in ore fragranti & inusitato odore redolere. Nam humiditatem aqueam & igneam caliditatem primasque elementares operationes per circulatas sublimationes omnino deperdit. Per easdemque multiplicatas forma eius, nouam puram ac glorificatam siue celestem materiam induit. Neque aqua omnis ardens eiusmodi est dignitatis, sed quae essentia quinta nuncupari digna est, per multas ac plurimas circulatas sublimationes diuino esset influxu confecta. Cuius ortum, ac nimium stupendam confectionem hoc suauissimo signo compraehendimus. Nam eum te sicillam confecisse putabis quibusdam in diebus cum luto sapientiae optime clausam retinebis, & postea si aperto foramine domus tota redolebit, ita ut nulla mundi fragrantia compari possit, ueluti nulla dulcedo ei quae in spermatis emissione. Sicque ab omnibus odor hic suauissimus iudicatus quasi a sublimi gloria descendisse. Nil uereare ad eam essentiam sic peruenisse ad aquam ut arbitror, nullus medicorum nostrae aetatis iam peruenit. Et huius ignorantiam disgrediendo parumper aperiens id scribam, quod meo facili iudicio uerum esse putaui. Ars enim haec Alchimia nominata uerissima est, cuius falsitas & ignorantia sic ad nos peruenit. Nam cum nimium preciosa fuerit, homines sic ex ea ditari studuerint, ad pessimum auaritie genus se comuertent, alios docere noluerunt. Et quibus notitia grandis & clara fuit quae sciuerunt per terminos aliis incognitos inscriptis reliquerunt. Tantumque in arte cum terminis incognitis processerunt, ut sic res sua tam praeciosa, atque cara auaritia coinquinata nos sic lateat suis cum cifris semper scribentes. Uerum cum hanc diuinam tamque secratam a me expectari minime sentiam, ad ea quam de aqua ardenti tantummodo dicenda sunt me conuertam. Fecit namque uocabulum ipsum atque nomen, ut de ea quam conceperam plurima discurrerem. Caput primum de esse ardentis Aquae Et quoniam quid nominis doctrinae unius cuiusque principium existit. Hinc ardentis aquae descriptionem in primis aggrediamur. Aqua ardens simplex quae in usum medicinae uenit est uini pars ignea siue spirituosa, quae per unicam, siue per plures sublimationes ab eo egreditur in colore aquae atque substantiae ueniens. Nomen autem aquae a colore aquae & substantia assumpsit. Et ardentis nomen ab effectu accepit, cum madefacta in ea pecia subaccenso igne ardere uideatur. Simplicemque descripsimus, cum suo in loco de composita dicendum erit. Additumque est in usum medicinae, cum de ea & quinta essentia extat, nostro non conueniat negotio. Nam si eam magnopere cuperem, hoc tamen in loco silentio praeteribo. Est deinde nedum spirituosa uini pars sed uera eius anima appellanda, quae trina sublimatione ab ea egreditur. Bina autem & quaterna maiorem & minorem sublimationem nobis designare sufficiat. Haecque comunis est. Uerum non nulli aiunt adusque septimam uel decimam sublimationem diuinam penitus egredi aquam, quam essentiam qui tam uocant. Hocque per difficillimum facio, cum in fumum & in ita spirituosam ac facilem prius egredi arbitratus sim. Hancque si non deceptus fui calentem nimis non his conditionibus, ut actum, associatam gustaui. Est & aqua uitae dicta quoniam in uita prorogationem quam maxime conferre sentiat. Sum etenim memor eius uerbi quod sepe hilari corde grauissimus ille uir ac in orbe sua in aetate clarissimus medicus Antonius dela Scarparia exclamando pronuntiabat, qui dum octuagesimum annunduceret dictabat. O aqua uitae per re iam mihi uita annis uiginti duobus prorogata fuit. Et iam nostro in tempore extat eximius medicus Practicusque famosus lacobus Parmensis anno iam nonagesimo proximus, cuius usu sibi uitam in longum productam arbitratur. Extant plurimi tales, qui & auctoritate & ueritate digni sunt, exemplo quorum ad eam colendam bibendamque sibi esse persuaserunt. Neque hoc in loco tacitus praeteribo illustrem Mantue primum marchionem loannem Francischum, in cuius usu nimiaque eius quantitate quam plurimum delectabatur. Is cum frigidi sthomachi esset, uentositate frigidisque humoribus non raro uexaretur, me audiente dicebat. Cum multiplicis ordinis medicamenta in talium remotionem tentasset, nullum quippe tam salutiferum tamque subitum ut aquae ardentis sumptio. Eumque admonuisse licebat illustrem Physicum suum loannem de Tolentino qui ut arbitrabatur longissimis sic ex eius usu se in annis superuixisse. Ego quidem eius usum ita frequentem tantaque in quantitate minime laudabam propterea, quoniam frigidi & debilis stomachi erat. Usus namque rerum nimium calidarum innatam caliditatem debilem resoluit, cum eius humidum substantiale consumet, quo & ipsa pabulatur. Quamobrem ab eiusmodi calidis, frigidi debiles existentes plurima eorum quantitate abstineant. Eius enim cum tanta quantitate sic continuus usus illum ad eum errorem perduxit ut sic debilitate stomachi aucta, omnina nutrimenta in uentum conuerterentur. Uerum ad hanc augendam sex non naturalium rerum inordinatum regimen ut arbitror, quam plurimum ualuit. Sicque ex ea sola causa eius usus clare redargui non potuit. In quinquagesimo autem & quarto suae aetatis anno mortem cum uita conmutauit. Aqua autem haec apud Modernos quam Ueteres laude digna magis facta est. Cuius dignitates suis dicemus in locis quibus sic omissis ad instituta prosequamur Aqua haec ardens ex colore & instrumento nomen aquae uitis sibi associauit. Ex colore ut actum aqua dicitur Ab instrumento uero antiquorum uitis dicto in modum uitis retorte facta, aqua uitis appellata est. Non nulli autem cum instrumentum hoc caput & caudam habere uideatur, sitque ut serpens retortum nomen ab ipso trahentes eam aquam serpentinam apellarunt. Haec autem & si quintae essentiae in quam pluribus effectibus proprietatibusque conuenire uideatur aeque perfectos non tamen ut illa producit. Neque in delendis aegritudinibus calidis uim tantam possidere sentitur. Nam elementarem naturam atque igneam sapere experientia comperimus. neratione digna, uolo enim hoc in loco tantum de esse ardentis aque inpraesentiarum dictum. Caput. Ii. de diuersis modis in compositione ardentis aquae. Ingeniati sunt quam plures in diuersificando modum & instrumenta compositionis ardentis aquae, quorum ingenia hoc breuioribus discutiam, ut nostro opusculo aliquid non minoris utilitatis quam laudis accedat. Nam cum ita colere, illamque tantum mortales diligere sentiam, nil aut longum aut breue intexere tediosum esse putaui. Quamobrem eos quos noui modos conficiendi nouos, quos tibi pergratissimos futuros facile intelligo, inscribere non dubitaui, tum etiam quod eorum cognitio non parum nostro conferet negotio. Primus quidem & Antiquorum modus is est qui Caput Iiii one utitur, qui cum caeteris adintelligendum perdifficillior sit, illum paucis etiam subiuncta figura satis aperte tibi reserabo. Uas autem in quo uinum in primis locatur cucurbita magna est & aenea intus stagno ornata, in qua trina confixa sunt rostra, quorum primum parte in superiori locatur, per quod uinum imponitur. Alterum ad medium cucurbitae situatur cui & uitis rostrum coniungitur per quod distillatur aqua. Reliquum in fundo uasis ordinatur, per quod utile remanens eiiciatur. Quae res sic praecipue ordinatur, cum cucurbita fuerit cum fornace coniuncta, quod si ab ea separata erit, duo nobis rostra sufficient, primum uidelicet & secundum. Namque cucurbitam in fornace decenter locabimus, ut si rostrum medium super emineat, cui tina adherebit siue ligneum uas, uitis quantitati proportionatum, aqua frigida plenum in quo uitis ipsa resideat. Cuius superior extremitas cum cucurbite rostro medio ipsum penetrando contiguetur. Posteaque sapientiae luto optime sigilsetur, inde fumus siue uini spiritus egrediatur. Reliqua uero uitis extremitas inferior in orificium recipientis uasis penetrando ingrediatur. Haec ut actum luto eodem conglutinetur. Sit itaque ignis lentus clarus, suauis de quo post. Is est Antiquorum modus & ad usque nostram seruatus aetatem. Et ne instrumentum feruore aque destruatur & uaporum eleuatio, ne resolutio fiat. opus est quasi continuo tine aquam innouare, & ne ebuliat defendere. Quapropter qui ardentem aquam magna in quantitate conficiunt, currentis aque loca querunt, cum eius frigiditas non nocere, uerum ad eius perfectionem uideatur accedere. Nam antiparistasi uini spiritus sic fortificantur, & eorum resolutio prohibetur Et ut quam scripta sunt planius intelligantur, hic in plano uasa ipsa configurabuntur, quorum compositio ac coniunctio facile conpraehendetur. Plures autem ex Modernis alchimizantes cum ardentis aque excellentiam excolendamque dignitatem plane intelligerent non curam non minoremque diligentiam ac studium in eius confectionem quam Antiqui habere uisi sunt. Eius fabricationem in uase uitreo laudantes magis, qui sibi rotundam fornacem statuunt duobus duntaxat digitis fundo a terra eleuato, in quo foramina quinque componunt, ut sic per illa aer ingredi possit. Indeque ignis melius euentari, qua ex re ut continuo euentetur, flabello non opus est. Parteque in superiori in uno quoque eius angulorum quattuor componunt, ut per ea & fumus & ignis sic decensius exhalare possint. Habent dinde tegulam quam dicta in fornace reponunt. Cuius fundus adusque duorum digitorum altitudinem cineribus tegitur. Botiaque duobus est digitis ipsa regula lacior. Et locus ille sic uacuus remanens bociam circuens adusque medietatem eius & paululum ultra cineribus repletur. Quibus peractis adusque uasis medietatem uino repleatur & aliquantulum infra ut locus amplior uaporibus detur. Et postea capellum superimponatur luto sapientiae aut farina & albumine oui papyroque humida diligentissime carminata confecto aut ex calce uiua albumine oui, uel quomodo libet preparato undique ex industria obturatum. Ne inde aliqua interueniat respiratio. Cui quidem rei semper intenti sint Caputque deinde siue capelli rostrum cum recipientis rostro, eodem cum luto optime conglutinentur. Fiatque deinde suauis ignis & clarus, ut actum. Sicutque egredietur aqua. Neque praetermitendum quin frequenter capellum peciis in aqua frigida prius infusis inuoluatur, ne nimia caliditate cesset actio. Aqua enim sic sua frigiditate causa est, ut uini uapores in aquam conuertantur, & ne eorum solutio fiat. Ii etenim modi duo nostra etiam seruantur aetate. Eorum bonitatem & excellentia ut Principum moris est nimia te fortassis cum auiditate expecttare sentio, ut quae eligibilior sit, quaeue ad humane uitae rationem magis accedere a me iudicetur. Rem quippe humeris meis grauem assumere sentio cum ex utraque parte rationes non desint. Uerum tanta est tua in me obseruantia ut nil mihi tam graue durum asperumque sit, qui lubens faciam. Quamobrem ad id aperiendum, ut facultas mea patietur pace Antiquorum me conuertam, quod facile meo iuditio uerum esse puto. Et ut res nobis planior fiet, cuius disceptationem nullo in libro hactenus perlegi, rem ipsam in controuersiam aperire tentabo. Habet Antiquorum modus qui profecto maxima in ueneratione a nobis habendi sunt, quorum si studiis plurima nobis reserata fuerunt, se probabilem rationem hanc. Quanto aqua haec temperamento humano quintaeque essentiae propinquior, tanto eligibilior habenda est. Sed quae ex uite exit huismodi est. Itaque eligibilior, digniorque dicetur. Haec autem per tot circulationes pluresque multo ea quae ex uitro exit de natura elementari deserere celestique sic magis appinquare uidetur, cum sic circulando continue subtiliter magis. Aiunt enim Philosophi sic per circulatas distillationes multiplicatasque quintam fieri essentiam. Potentiorem que affirmant cum uini spiritus sic uniti magis transeant ob contrarietatis continuam persistentiam, sicque penetrabilior ac suis in effectibus potentior. Aduersantur autem Moderni arbitrantes tot circuitones ad eius debilitatem accedere, cum sic densam substantiam spiritus tam longa & in uia plurimum derelinquant. Rei etenim potentia multitudinem forme fortior fit. Adduntque praeterea continua ex aquae frigidae persistentia debilitari magis, cum contrarium forte sui aduersantis potentiam minuat, & debile forte faciat, ut in fabrorum actionibus indies concernimus. Cum etenim fornacis ignem uigorarem curant aqua frigida ipsum leuiter aspergunt. Cum uero extinguere tentant plurimam super infundunt. Neque hesitabo cum ad salutem grandem accedat hoc loco commemorare Principis nostri uerbum, & in dictorum robur, inquit de cura pestis. Et aqua plurima frigida subito est iuuatiua ualde. Pauca autem consequenter ita excitat caliditatem. Quare praestantior que alembico conficitur, cum non tanta nonque ita continua infrigidatio fiat. Estque ignea magis cum maiorem caliditatis intensionem ab intensiori igne suscipiat. Aqua enim uitis intensioris ignis negotio eget, & subtilius considerantes illam detestantur malas qualitates occultam & manifestam ab instrumento recipientem, cum plumbi fumus cerebrum ac spiritualia ledat. Sitque epilepsie uertiginis, adusti praecipue facturus. Qua ex re Princeps. Et timiatur eius odor apud adustionem, & eius limaturam inter uenena annumerat. Amplius cum frigide sit & humide nature, sic aquam ardentem calidam & siccam sua incomplexione denigrarum iudicatur. Uitrum autem non sic ledere, sed auxilium sua complexione praestare uidetur, cui siccae ac calidae naturae sit, corporique humano non disportionatum non ledens, sed inquampluribus suis uirtutibus adiuuans, qua ex re Modernorum modus eligibilior. Et si probabiles rationes uterque ut ponderosa ac difficilis sit futura sentetia. Hunc tamen ultimum, ut Antiquorum pace semper dixerim mihi eligibiliorem facio, cum non parum uerear plumbi qualitates. Neque sic Antiquos redarguere praesumo, quos & fortiores rationes non latuere. Sed in his quorum experientia sententiam non ducit in medium in quibus probabiles rationes adduci consueuerunt, opiniones diuersas generari sepe solet. Nam & ob eam rem Medici ad inuicem sunt non raro litigantes. Nam si aliis modis opera tam nos habere contingeret, de quibus statim nil supra iudicarem. Uerum antequam ad eos prosequar hic in plano fornacem suo cum alembico designabo. Et plurimi magis Alchimizantes ut omni in arte negociatiua fieri compraehendimus botiam infimo putrido equino se peliunt, quem nomina artis occultantes uentrem equi nominant capellum aeri expositum relinquentes, ut aeris frigiditate uini uapores ingrossentur, sicque in aquam conuertantur, ut in thermis uidemus, cum aquae uapores ad lapideum tectum perueniunt. Hancque caeteris praestantiorem esse alunt, cum calore uiuificatiuo atque complexioni humanae proximiori confici uideatur. Neque hanc quadam denigratione uacare puto cum in omni artis negotio id accidere soleat, ut alter altero doctiorem sese facere studeat, nouus alius surrexit modus, quo extimatur sic quintam fieri pos se essentiam. Botiam autem cum capello fortibus radiis solaribus exponere ingeniantur ut inde sic aqua fiat, quemadmodum ex rosis aliisque herbis in dies fieri uidemus. Possibilitatemque rei declarantes cum elementare corpus radiis solaribus in speculo concauo coniunctis igneatur, quo fit ut aiunt multiplicatis sic distillationibus, inde essentia quinta exeat humani corporis uiuicatiua. Hanc quidem diuinam & coelestem philosophantes apellant, quoniam diuino calore ac celesti confecta sit. Id tamen perdissicillimum apud nos esse arbitror. Neque uno in anno plures distillationes fieri posse. Uerum apud Orientales id fieri non impossibile est. Quod si tali quispiam usus esset, dicere non expauesco inuitae conseruatione quam plurimum conferre. Nonnulli ad balneum duplici in uase conficiunt, quam quidem efficatiorem potentioremque esse arbitror cum aliis in aquis experientia sentiamus efficatiores potentioresque esse, quae in balneo sic conficiuntur his que in fornace distillantur. Nam per balneum subtilium partium & aerearum resolutio prohibetur, fumoque ac malo odrecarent. Surrexerunt quidam magis atque magis in arte doctiores qui nouo & inusitato modo ad candelam igne perpetuo eam sic distillando conficiunt, quibus uisum est mitiori calore ac humane complexioni propriori sic confici posse. Is autem modus solum in arte doctis cognitus est quem comparem facio ei, quem ex sole laudauimus. Quibus facile comprehendi potest, quam mitis acerba quamque suauior fi¬ eri poterit. Caput.iii. de Materia ardentis aquae Et quoniam modis his a me plusquam satisfactum esse intelligo, dignum arbitratus sum ea aperire. quam in eius congrua factione scitu sunt necessaria. Et ut processus noster Physicus ac rationalis existat ab eius materia exordium sumam, que ueluti singulare ac praetiosum elementum querenda est. Omnis namque forma in actionibus naturalibus materiam praesupponit, non autem creatio. Cum itaque natuarles simus, deque naturali actione agendum, materiam ipsam uenari primitus institui. Uinum igitur ex quo aqua ardens confici debet dotibus his ornatum esse oportet. Ut quod purum, uetus, non maiori quam annali uetustate. Quod non nulli nouum apellant annosi & medii comparatione, de quo post potens odoriferuem suaue, gustuque delectabile. Aqua enim ardens ut actum spiritus siue uini anima est. Anima quidem uitiato corpore uitiatur. Eoque per maxime cum pars corporis & si nobilior extet. Ideo aquae mixtio uini spiritum siue animam uitiat & extinguit. Quo fitut ex impuro confecta in expectatas non exeat operationes. Annale quidem ut purius clarius potentiusque reddatur. Potens quidem ut potentiores dignioresque deinde effectus proueniant. quibus inducitur, ut caeterorum paritate seruata nigrum albo eligibilius sit, cum densioris, sit substantiae plurique forma abundet, cuius multitudine potentia augetur. Nigrum autem abundantiorem emittit materiam ualidioremque substantiam, & si fortasse non tam penetratiuam. Qua ex re uinum nostra in regione Marzeminum dictum hac in re duxi conuenientissimum. Clarum esse oportet ut quantum possibile est a terrestri materia elongetur. odoriferumque eligatur, cum odor ipse suauis spiritus humani nature conueniat, uitalem praecipue uirtutem humanarum uirtutum omnium robur ac parentem quam maxime colendam. Nam ut in horas uidemus suauissimis odoribus animalis uirtus uitalisque suscitatur. Quid igitur iudicandum est cum fetido ac putrido uino ipsa conficiatur aqua. Et si ex sublimatione rectificari uideatur. Nam hoc in loco mihi in testimonium adducam illud gramaticorum uerbum. Omne deriuatiuum sui primitiui naturam sapere. Et sit gustu delectabile ac suaue, cum ex hoc apropinquare magis temperamento uideatur humano. Gustus enim quidam tactus est. Tactus uero bonitatem temperamenti enuntiat. Sic facile intelligi potest quantam uim habeat acetosum ac malo sapore infectum. Hesitabis fortasse si dulce eligibilius erit, neque haec facilis est dissolutio cum in ea sapientes discordes inueniam. Discordia namque sapientum in re difficultatem arguit. Ego quidem sententiam meam pace aliroum paucis persoluam, ne multitudine uerborum te tedio afficiam. Nam cum sapor dulcis naturae humanae magis amicari uideatur, propter quod Princeps. Stomachus bene dispositus non eligit saporem supra dulcem. Existimo dulce caeteris cum conditionibus eligibilius esse. Quod si obiiciatur terrestrius esse, sicque a spirituali natura elongatum magis. Fateor, Sed ad conuenientem spiritum reduci in uirtute ignis, dicendum. Eritque aqua mitior, & nostrae naturae amicabilior. Nam in ea moderatio quam plurimum celebranda est. Quibus omnibus inducatur Cretense uinum de Tyro, Maluaticum, Riboteum Graecum, Uernatinum, de quo post Romanitium uniuersaliterque omne tale conditionibus de operibus actum est associatum in aqua ardentis factionem quam optime ualere. Quibus facile comprehendi potest ut cur ignominia aquae ardenti ascripta est, cum sic in sibi attributos effectus non perueniat, materiae quidem impperandum est magis, atque etiam magis urbium Censoribus ciuium suorum salubritatem negligentes proprio immersi negocio, qui intanta diuinaque re diligentiam non adhibent audientes publice enuntiatum, ex uinis putridis aquosis ab Operatoribus ipsam confici. Arbitror ex Uernatino lanuensi, cui magna spiritus copia non dest ardentem aquam praestantissimam fieri posse. Ex uinis quoque Gropelisquorum aetas primum non transcenderint annum, Exque Uultrinaceis, que annositate indecentiora fieri uidentur. Et eius dignitatem amplissimam aperiemus cum de ea composita a nobis sermo erit. Quo in loco potentia dignitas ardentis aquae, caeteraque experimento probata de ea dicentur. Caput. iiii. de quantitate extrahenda. Et cum satis de materia actum esse putem, ex postea agendum est quanta ex materia quantitas extrahi debet. Impleto itaque adusque medium uase ipso de tribus partibus, altera extrahi habet. Hicque consyderandum est, quid de duabus aliis agendum sit: Propterea aduertatur quod non nulli partem illius prime uenientis aquae eam quam inutilem uaporosam & aqueam spernunt. Quore error ex dicendis apparebit, & tertiam ex intromisso recipiunt, quam tertiam denuo & secundo in uase ad distilandum & primam sic recundunt. Ex eaque ut prius tertia pars extrahitur. Similique modo tertio operantur loco. Quod si ad quartam sublimationem peruentum sit, nihil quasi ex ipsa minuitur materia. Haec itaque ardentis aquae multiplex operatio esse debet. Tuitaque consydera quae qualisque sit aqua ardens miserulis personis in plateis uendita. Aiunt & plures uulgaribus Operatoribus doctiores ardentem aquam perfectam esse, quando ex decem una extrahitur mensura. Hocque prima sui in operatione. Nam cum ardentis aquae noticia me plurimum delectet & alios doctiores semper reddere mihi cura sit, aliquos etiam gratos modos de quantitate extrahenda describam. Primum itaque statuendum est quod si ex uino multum potenti conficiatur, quintam eius quod in uase locatum fuerit ea ex operatione, exire comperietur. Ideoque uini potentia ac debilitas consideretur. Quod si secundo distillata fuerit medietas eius quod per prius distillatum fuit in uase sic reconditum egredietur. Sique ad tertiam perueneris operationem ex quinque partibus quattuor remanebunt. Et si ad quartam transibimus nil aut nil quasi diminutum ab eo quod in tertia reconditum fuerit inuenietur. Nonnulli uero medietatem reconditi prima extrahunt in operatione. In secunda septem de partibus decem. Tertio uero cum operatur de septem quinque partes colligunt. Et comuni nomine eam aquam perfectam nominant, quam ex tertia prouenit distillatione. Uerum perfectiorem scribunt cum septem uicibus distillata erit, decimam semper tantummodo colligendo, perfectissimam uero cum ad uices decem sic distillando peruentum fuerit. Ex hac essentiam quintam fieri aiunt, de qua actum est in initio, hi enim sunt uiri qui sic circulando essentiam quintam uenantur. Inoleuit tamen comunis operatorum usus & trina distillatione contentus sit, aut quia ita laborioso negocio fastidiatur, aut quoniam lucro magis intentus sit. Ego quidem cum ardentis aquae effectus mature sum contemplatus, quosdam ad uitae nostrae prolongationem obseruationemque plurimum accedere nonnullos ad aegritudines remouendas potenter ualere, fuerim quae sic in distillationibus obuersatus. Id plane sentiebam in his uariis complendis, uarios extrahendi modos obseruari oportere per pautiores ita circulationes eam duci, quae ad uitae commoditatem accessura erat, ut de uino potenti ut maluatico secunda sufficeret circulatio, si prime in distillatione medietas egredietur, eiusque secundo pars tertia. Uerum in remouendis aegritudinibus ad tertiam per transeundum est, & de tertia tertiam colligendo. Studium nanque duxi esse in conseruationem suae humiditatis, qua spiritibus fit proximior, quamquidem tot ex distillationibus deperdit, & gustui suauior, in caliditate remissior, sicque naturae fit amicabilior, poteritque sic dosis augeri & efficatior fiet, cum potentia rei penes multitudinem formae attendi habeat. His itaque plane haberi potest quantam uiam una altera maiorem habeat. Et quae in plateis lucri causa uenditur ueniens in distillatione. Et quae colenda quaeue negligenda sit intellige. Quod si alchimia haec quem piam delectauerint, principia habet, quibus hac in arte doctior fieri poterit. Uolo autem ut haec dequantitate extrahenda inpraesentiarum nobis sufficiant. Caput.u. de uasis & eorum materia. Damnauimus uitem plumbeam, cum qualitate aut manifesta, aut occulta ardentem aquam ledere arbitretur. Neque minerale aliud insalubrem eius factionem praeter aurum aut uitrum accedere posse existimatur, Horum autem unum quodque suae complexioni commoditatem afferre sentitur, cum aurum aequale sit anime humane ac corpori plurimas ac gloriosas afferens utilitates. Uitrum uero in complexione calidum est & siccum, quo sibi simili congaudet, neque ad corpus humanum paucas proprietates habet, argentum autem hic obmittimus cum frigidae complexionis existat. Sicque & terreum uas, quod inutile dicimus. Uasa autem aurea magistratibus omittamus, quorum conpositionem ex dicendis uitreis facile intelliges. Eliganter itaque uasa uitrea, quae ut ignem potenter substineant, grossa notabiliter esse debent, ex uitro albo, quoniam eligibilius est uiridi aut citrino. Sitque in fornace diu coctum cum ex diuturnitate decoctionis & claritatem & densitatem prestantiorem consequatur. Et citrinum uiridi eligibilius, quae grossities per maxime in botia intelligatur. Capellum autem amplum sit & decenter grossum. Ad multiplicationem autem aquae eius amplitudo conferre uidetur, quoniam plurimi inquam titate uapores sic ad eum uenientes frigiditate peciarum ut actum, quo adiuuante in aquam ipsam conuertuntur. Collum autem botiae quam plures longum facere ingeniati sunt sic opinantes, ut unica ex distillatione perfecta aqua haberi possit, & longius breuiori decentius esse. Quam obrem socius noster bociam in plano domus situabat, & capellum in solario. Ego quidem arbitror multiplicatam distillationem magis conferre. Et sic eam quintae essentiae appropinquare magis, cum ex multiplicatione distillationis sic continue subtiliter magis & naturam elementarem magis deserat, sitque sua in complexione mitior, cum rarior inde reddatur. Uituperanda admodum est, quae plateis uenditur plumbea atque plumbeo capello confecta. Caput. ui. de igne faciendo. Bonis autem & ex electis lignis ignem fieri congruit ne spiritus uini a lignis ipsis aliqualem suscipiat alterationem, itaque non uallosa, non putrida, aut corrupta sint, non humida, non umbrosa, sed radiis solaribus exiccata. Sic sicca ut minor quam possibile sit inde fumus egrediatur. Ea nanque eligamus odore suaui a natura dignificata, ut iunipina, cupressina, laurina & huiuscemodi cum potiundi facultas dabitur. Laudamus & salicina sicca, sicco loco nata, quorum suauiorem facimus ignem atque meliorem. Quercina autem sicca non aspernanda sunt. Uerum cum densiori sint substantia ignem accendunt fortiorem. Carbonum uero ignem non conmendo cum a fumo pernitioso non absoluatur, quo nunc epilepsiam, scotomiam, uertiginem, quandoque apoplexiam generet, faciatque mirum in modum spiritus animales siluestres esse. Sit autem suauis, clarus non fumo assotiatus, ut actum. Sunt non nulli ex fimo equi putrido & uiua calce commixta cum aspersione aquae in fouea sic ignem facientes. Caeterique cum candelis, que certe ceteris meliores existunt, qui lignis in eius factione non operantur. In huius autem factione diuersi diuersos modos habent, quibus de cognitione artis paruae et notitia. Ciiii Qui uero de conficiendo uitro agnitionem perfectam habent, eodem igne operentur. Sicque in ceteris alchimiae effectibus esse debere putabis. Neque tanta diuersitas surrexit niquod magna ignorantia abundauit. Sed ad reliqua me conuerto. Caput.uii. de signis demonstratiuis perfectionis & complementi eius. Cum autem sic nostra operatio consummata erit, consequens est ut aliquo cum signo eius complementum perfectionemque declaremus. Duo equidem signa de bonitate, ac eius complemento colligantur. Primum enim est cum linius panus siue charta in ea infusus a flama ignis illi appropinquata subcenditur. Quae si secundo ei approximabitur, comburet, quia aquam euanuisse demonstrabitur. Hanc completam perfectamque esse dicimus. Sicque sic approximata flammae tantummodo succendetur, non comburetur quae incompletam imperfectamque teneamus. Alterum quoniam super linguam posita si fortis erit ut ignis aut acuta flanma non ledens iudicatur cito transiens, debilis uero nonledet. Tertium quidem suis ex effectibus, de quibus statim egredietur, cuius experientia nos doctiores reddet. Quartum cum oleum supernatauerit de quo post. Quintum cum in fundo cyathti posita fuerit, eiusque fundum sic accensa siccum reliquirit. Et super uolam posita & accensa sine lesione euanescit, ut bombardarum puluis. Et quidam eam significantes magis cum optima fuerit, aiunt superimposita tabulae, & accensa tabulam comburit. Uerum non est sententia haec colenda, quoniam quanto dignior & essentiae quintae propinquior, tanto ab elementari potentia remotior, & subtiliata magis atque rarior facta minus imprimit. Caput. uiii. de proprietatibus simplicis ardentis aquae. Dignificatam quidem apud Mortales, magna etiam cum laude ardentem aquam inuenio, cum suis in effectibus ueluti diuina in dies uideatur. Carnes quidem cito corruptibiles caeteraque talia in ea locata a putrefactione omnino defendit. Et cadauer ex ea linitum a putrefactione praeseruat, quam non nulli secundum balsamum nominarunt. Et curiosi quidam sic fructus putrescibiles in ea adusque inusitatum tempus illesos conseruant, quibus non idem remanet sapor corruptam rem reparat, putrefactionemque ex ea tollit, & illesam reseruat. Nam ex ea corruptum uinum reparatur, si in cado Ferrariensi duae infundantur untiae, quo fit ad suum saporem colorem redeat. Cuius rei cognitione non nulli ditati sunt. Nam ardentia, corrupta uina praeciosaque huius beneficio per eos conciliata fuerunt. Mustum & uina turbida iniecta calida potenter clarificat, uenenum destruit, & contra elementarem aquae naturam subcenditur. Oleoque ut actum super eminet, dum eo commiscetur. Quumque in ea infusum coagulat, & carnes decoquit, praecipue quae potens est, & quod admiratione dignum est, rerum saporem in ea infusarum tribus in horis aut quattuor ad se extrahit praeter zuccari dulcedinem, quod in ea non dissoluitur. Nam si in ea garyopholus eo protempore infusus steterit, si deinde aquam gustabis, te garyophylum sentire iudicabis. Si garyophylum lignum esse dices. Quae res in uiola caeterisque floribus pluribus non inuenitur dubium philosophis relinquendum. Aiunt & uenenum exterminare, quae res in uenenis frigidis ut opium, iusquiamus mandragora, & eiusmodi audienda est, cum cor sic lesum uiuificet, & suis in qualitatibus his recte exponatur. Habetque non paucas proprietates alias, quibus in salubritatem humani corporis quam maxime accedere uidetur. De quibus a me quodam certo cum ordine agendum erit. Caput nonum de iuuamentis & bonitate simplicis ardentis aquae. Bonitatem & iuuamenta ardentis aquae narraturus ea certis cum aureolis tibi aperire constitui, ut sic quae tibi grata sunt facilius memoriae commendentur. Ordo quidem ad memoriam quam maxime facit. Dicamus itaque principem sequentes. Aqua ardens uini spiritus est & anima ut actum. Electio. Eligaturque ex uino nigro dulci, non ueteri, claro & huiusmodi, dequibus actum, in uase aureo aut uitreo confecta. Praecipue cum uitae conseruationem, aut porlongationem quaerimus, secus cum in expellendis aegritudinibus ea uti uolumus. Nam potentiora uina eo pro tempore conuenientiora. Natura. Calida est & sicca, non tamen ab humiditate amerea & celesti absoluta, cum caloris naturalis per se ac per accidens sit confortatiua, complexio quidem accidentalis eius quia elementaris, coelestem in denominatione uincit, quae cum sic calida sit & humida, sicca immo calida denominatur. Et coelestis caliditas & humiditas, ut arbitratur, primum gradum non multum excedere uidetur. Et ex uino potenti uteri & huius secum dum accidentalem complexionem ad quartum peruenit gradum cum naturam ignis sapere uideatur. Quoniam si tanta caliditas in substantia densa creata foret, non minus pipere calefaceret. Uerum & si tantae sit intentionis, non tamen tantae potentiae ex istit. Nam tolerabilis est eius laesio, & cito transiens, quae ex elementari prouenit coelesti remanente, de quo infine capituli. Haec autem suis in qualitatibus moderatur uini potentia aut debilitate, & artificio & uini nouitate. Quibus inducatur cum ad tantum gradum perueniat, eius dosim a dosi magnarum medicinarum non multum eleuari debere. Detestandus itaque erit ad untias tres immoderatus usus. Nam uidi uirum qui ex ea untias quattuor sine laesione sumebat. Id tamen arbitror dosim sic designari possea dragma una ad summum usque ad untiam. Mediumque uariare opus est corporum uarietate petente. Acciditque ad eius augendam dosim, aut minuendam aer, regio, aetas tempus anni, & similia, Neque hoc loco praeteribo Siminianum tuum a uaginis nuncupatum, qui eodem in die plures ad usque untias duas & dimidiam & quandoque ad untias tres de ea assumit, qui sic iam multis annis usus est. Ex usuque tali se cotinuo sanum superuixisse praedicat. Neque altera usus est medicina, ut arbitretur iam triginta annis, eius beneficio uitam sibi productam fuisse. tiua, maiorque est sua siccitate calefactio, ac humiditate siccitas, dequo post. Qua ex re in aegritudinibus calidis magnum non uidetur afferre iuuamentum. Magis autem in aegritudinibus frigidis phlegmaticisque per maxime mirum in modum conferre experimur. Est subtiliatiua, resolutiua, uentositatum carminatiua, oppitulationum aperitiua. Quamobrem exercitio carentes ut praesbiteri religiosi, & quibus literaum est studium, curiales caeterique tales, quorum uirtutes non confortantur naturales. Et superfluitates multiplicatae non resoluuntur. Ea inter caeteros mortales uti habent, illamque cum magna ueneratione colere. Estque caloris naturalis conseruatiua naturali sua caliditate & hu miditate, spiritum augumentatiua uiuificatiuaque, quas obres in prolongationem uitae mirifice accedit. Decoratio. Usus eius quotidianus ad dragmam unam cum untiis tribus uini electi odoriferi, ut aiunt canos suo in aduentu retardat, iuuentutem sic conseruat, tineam capitis ulcera, scabiemque omnem tollit, sic mane & sero lauetur ex ea praecipue si cum sandaraca gummata fuerit. Lentigines cum sanguine uespertilionis linita delet. Et cum tartaro & succo fumi terrae faciei pustulas. Caput Sodam antiquam aufert, cum de materia frigida sit caput purgio ex ea facto. Epilepticis opitulatur, & apoleticis succurrit, si potat praesertim in aqua in qua diamuscus fuerit infusus, sique ex ea lauetur, caput, si odoratur, si caput purgium ex ea fiat. Et indies occipitio loto aut ex ea madefacto memoriam auget ac conseruat. Hisque praecipuequibus locus ille humiditate superflua laeditur. Catharrum frigidum & humidum usus lotonis eius exterminat, & cum petiis in ea infusis torturae paralysique iuuamentum affert. Fortassis obiicietur cum tremor parua sit ac diminuta paralysis sitque tremoris factiua, ut aiunt & quomodo paralysi sic conferre uidebitur. Existimandum quidem id contingere, dum intra assumitur. Opinantur autem non nulli usum eius tremorem adgenerare. Nam cum nimium subtilis sit substantiae penetratiuaque nimis atque non nimis uaporatiua, accidit eam sic actuatam cerebrum originesque neruorum penetrare. Qua ex re cum ex stomacho uapores phlegmaticos plurimos secum conducat, sicque eos in origines neruorum penetrare facit, quare ex eis sic leuis opitulatio fit tremoris causatiua. Dubium autem hoc cum ampliori perscrutatione egeat, quo multi uexantur, in postremis aperietur. Confert & spasmo humido, squasmosumque caput liberat, cum ex ea sanguine leporis mixta roratur, & odore suo frigido succurrit cerebro. Passionibus eius frigidis ac humidis magi¬ straliter applicata succurrit. Aures Contra surditatem suis cum canonibus in iecta tinnitum tollit ac sibilum. Nasus Corysam fugat ac humiditates per nares uenientes exiccat. Et oppilationem in eis factam aufert. Os. Paralysi linguae subuenit. Petia in ea infusa, lingueque superposita, dolori dentium ex causa frigida succurrit, eorum corruptionem tollit. Gingiuas corruptas et putridas emendat. Lesis labiis ex uentositate aut ex frigiditate subuenit. Oculi. Contra oculorum aegritudines frigidas exterius linita, bibita aut imposita, uisum conseruat, eoque praecipue cum eius debilitas stomachi uitio uenerit exterius linita, aut intus bis in die posita, lachrymas mirabiliter compescit ac exiccat. Quod id fiat, aqua rosata aut antimonio moderata, laudabilius censeo, non fueritque lachryma calida, neque in principio currens, neque per interiora uasa ueniens. Quamobrem peritos semper in arte consulas. & sic administrata oculorum caliginem anullat, corrodit ungulam. Uisum ex causa frigida, debilitatum fortificat. Uocem ex causa frigida deperditam restaurat, anhelitum ut actum usa fetidum remouet. Id cum praecipue stomachi uitio uenerit. Asmati ex causa frigida ac uentosa succurrit, cum decoctione caricarum aut liquilitie potata. Peripneumonie tre mori cordis ex uentositate & causa frigida subuenit. Adde quod nihil melius ea est in ulceribus & humerosis exituris manmillarum desiccandis, & extenditur ad maligniora uirtus sua, ut dicetur. Et asseruerunt quidam quod eius usus cum tyriaca omni die, corab aere epidimico defendit. Neque remedium hoc detestor suis in temporibus moderatum, de quo post. Pulmonis humiditates superfluas exiccat, resoluitque. Stomachus. Frigido stomacho & phlegmatico & humido, pauca cum caliditate coniuncto, mirum in modum intus & extra subuenit. Quae res ut actum de Marchione Mantuano moderanda est. Cuius usus quotidianus fuerat. Quantitatemque uariare oportet, uirtutis ac temporum locorum quaem uarietate. nam in tepribus frigidis securior erit eius usus maiorque quantitas sumi poterit. Eius uentositates ac dolores uentosos dissoluit, ac continuo cessare facit. Et cum in resoluem das stomachi uentositates ac dolorem uentosum Mantuanus Marchio plurima medicamenta tentasset, nullum aquae ardenti par esse dicebat. Cuius rei testis sum ego. Oppitulationi plenis ac epatis sucurrit. Idropisi ex causa frigida conuenit, quo in casu praesumunt quidam omni die dari ad quantitatem mediae testae oui. Et renibus calida superposita eorum dolorem aufert, & in uentoso mirabiliter operatur. Uentositates intestinorum dissoluit, Sicque dolori colico atque iliaco uentosis subuenit, aut per os, aut per inferius sumpta autem exterius cum panno aut filtro superposita: Membra expulsionis Sterilitatem ex causa frigida aufert potata & pessorizata & frigidis natura subuenit ad masculandum. Iuncturae. Artetice podagre, sciatice ex frigida causa praecipue factis in declinatione suis cum canonibus administrata, & ex frequenti applicatione peciarum in ea infusarum calidarum sciaticae loco appositarum uidi. Forliuii quendam liberari. Haec est etiam elegans medicina dolori ex neruo aliquo semi inciso, & spasmo familiariter medetur si bene cum aliis medicinis conducatur. Uulnera & ulcera Fistulis cum instrumento iniecta, ac nolime tangere subuenit. Febres In quartana praecipue phlegmatica per horas duas ante accessionem exhibita cum his quae melancholiam respiciunt, ut buglosse flores aut boraginis, mirum inmodum subuenit ac paroxismum abbreuiat. Sicque aliis febribus ex causa frigida uenientibus. Uenena. Uenenum expellit tyriaca associata. Ipsa enim continuo medicamen ad cor conducit, uermes interficit. Etiam si exterius corpus liniatur, neque uenenosum animal, ut aiunt, ei approximare ausum est. Ualetque, ut actum, pestis tempore, & super glandulam posita, cum uirtute confortatiua ac uenenosi humoris ad se attractiua non careat. Haec autem omnia, ut non nisi cum ratione administrentur, & canonibus suis munita esse debent. Quod ut tibi magis complaceam, sintque res meae tibi frugi magis, hos addam non postergandos canones, de quibus statim. Canones. Primus, quod quae de ardenti aqua scripta sunt, intelligi debent in aegritudinibus, praecipue frigidis, quae sic conferre uisa sunt. Aqua enim quam essentiam quintam nominauimus, in omnibus indifferenter ualet. Et de hac non est sermo noster. Potest autem & haec arderns dari, si cum ea frigida opportuna commiscentur. Secundus, quod effectus eius in motbi causa illaque plurima existente, nisi prius congrue praecedant euacuationes, rationalis medicus tentare non debet, ne omisso sic uniuersali, particulares eius gloriosi effectus a uulgo indigne damnentur. Sique pauca fuerit materia, cuius ab ea resolutio speratur, aut mala, aut simplex fuerit complexio, sic eius uires continuo tentandae erunt. Tertius, quod ipsius operatio paruo perficitur spacio, ut arbitretur non nisi ad horam uirtutem habere, precipue cum membris applicatur exterioribus, ob quod cum ab ea fortis ac longa quaeritur actio, necessaria est frequentata iteratio, aut eius cum alio forti & denso commixtio, ut de composita agetur. Composita enim actio longiori tempore per durat, ut gummata maiori non gummata ut in applicatione eius cum gummi in cura sciaticae sentimus. Quartus quod impraemeditate pura dari non debet pueris permaxime, ac iuuenibus. Sed cum ea uinum aquaque alia commiscenda sunt medicorum consilio. Senibus uero securius exhibetur. his praecipue qui stomachum frigidum & humidum possident. Neque quotidianus usus in omnibus laudandus, uerum quibusdam detertio in tertium peritorum consilio. Quintus quod cum mitior spiritibus sit feruenti conformior dum uitae prolongatio queritur, dosis augenda erit, sicque fiet uarius usus dum sanitas quertur, dumque expelli aegritudo tentatur. Et ut planius atque firmius. capiantur que de ea simplici ac si dictasunt, ac de composita dicentur. Non inutile facio hoc in loco uini dignitates potentiasque in medium ducere. Nam cum reseratae certa cum ratione fuerint non haesito quin credulitas fidesque dicendis amplior dabitur. in quibus aquae ardentis excellentia maxima cum ueneratione splendebit, cum uini spiritus sit & anima pars suo corpore dignior, accedetque fortassis ut qui legens diuinam hanc aquam neglexerit irreueremterque aspernatus fuerit, eam honore dignam praedicabit. Uini quidem caliditatem a coelesti calore solari emanare minime haesitabitur, cum ab eo uuarum matura tio omnino fieri compraehendimus. Quod autem ab alio eductum est, eius aquo educitur naturam retinere non negandum, cum orta suis attestentur principiis in uirtute & uitio suarum operationum. Itaque uini calorem coelesten diuinumque esse non indigne Antiqui enuntiarunt. Calor quidem coelestis humano calori coniunctus, cum hominem generet, arbitrandum equidem est, & ipsum nutrire & uitam in longum ducere posse. Nam cuius potentia in maius est, in minus posse fatendum est. Quamobrem cum homo & sol generent hominem, Aristoles, Id concedendum ut calor uini calor naturali nostro, ut Princeps, maxima sit cum proprietate coniunctus, quo fit ut sit uirtutis uitalis confortatiuus, cum a suo simili simile confortetur. Ipsiusque multiplicatiuus nec non restuaratiuus. Ex eodem autem generamur & nutrimur. Aristoteles. Et quis ita insane mentis erit, qui his non consentiatur? Experientia quidem indies comperimus uini uirtute sincopizatos releuari. Quod plane Sarraceni intelligentes sincopizatis, ut a morte releuentur, contra legem uinum exhiberi non prohibent, quinimmo concedunt & offerunt. Et quis non nisi caecus, qui de lumine iudicare uoluerit, his contraire poterit. Nam in horas uidemus cum fuerit quis in uirtutute nedum animali motiua, sed & uitali resolutus in consuetas operationes minime potens se fateri ex potu uini suauis ac gustu delectabilis sic potando restaurari fortificari que in eas operationes, in quas prius non poterat potenter posse. Consueuerunt etenim potatores sic post potum enuntiare se duplici pretio ualere. Nunquid philosophorum sententia haec est. Princeps. Uinum debiles efficit fortes, propterea quod uelociter praebet augmentum in substantia spiritus. Itaque uelociter ut Auerroi non displicuerit. Uinum non per tot digestiones transire, sed paruo in tempore in spiritum conuerti, naturaeque humanae cum opus erit, mirabiliter succurrere, cum calorem coelestem humano proportionatum in se claudat: Albertus Musaeus, Patauinus Poeta, quem uini dignitas non latuit, ait. Rebus in Humanis o nimis laudabile uinum. Praecipue assuetis uitae pars maxima nostrae. Quamobrem cum naturae humanae ipso auro amicari conformarique magis sentiatur, arbitrandum quidem est in uitae prorogationem auro potabili plus posse conferre, quo non nulli Alchimizantes gloriantur. Uinum quoque uitae humanae nutricationem, & elongationem a natura inuentum est, in corporum generationem quam plurimum operans, quoniam ut actum ex eodem uiuimus & generamur. Estque sic naturae humanae familiare magis. Aurum autem ad has corporis commoditates minime principaliter inuentum est, ad eas accedere non uidetur. Et si in quibusdam corporis utilitates accedat a generatione & nutricatione remotas. Qua de re pace sic Alchimizantum dicam. In uitae humanae conseruationem plongationemque ardentem aquam ipso potabili auro praestantiorem. Oridendum cum addant suae dignitati ipsum sic insubstantiam liquidam conuersum ad formam propriam amplius reduci non posse, quam si retinebit non hesito ipsum reducibile esse, si non aurum non erit. Hisque induco ut ex conclusis plane intelligamus ipso auro potabili ardentem aquam in uitae conseruationem prolongationemque magis ualere, cum moderate assumpta fuerit, cum uini efficatior nobiliorque pars existat. Uino nil est nutribilius. Nam Hippocrates. Facilius est potu quam cibo repleri. Et dux medicorum. Uinum prae caeteris est nutribilius. Plerisque in locis uitellis ouorum & pullorum iuri comparas ipsum nutribilius facit cum magis penetratiuum extet, cum spiritibus proportionatum magis. Nec nos experientia fallit, cum potatores minus commedentes impinguari magis uideamus, commestores potantibus minus. Uinum quoque uirtutes sic omnes & spiritus restaurat. Spiritus autem precaeteris nutribilius uino citius testauratur. Quare ut Almansor, Auerois alacritatem gaudium iocunditatemque inducit & Auerois a tota specie melancholiae aduersatur, cum calidum sit & humidum gaudium inducens, & melancholia spiritus a consueto naturali syluestres facit. Uidemus bibulos indies ex potu uini iocundos fieri, & quandoque salamones nunc simias appellemus. Neque In eius innumerabiles dignitates hoc in loco prosequendum esse arbitror. Sat nobis esse debet. Quod in hominum generationem uitae eius prolongationem, spirituum multiplicationem, restaurationem, quibus uita conseruatur prolongaturque, inuentum sit, Princeps. Uinum semper habet per eius essentiam ad spiritum conuerti, Quae omnia & experientia comprehendimus. Uino utentes carnosiores esse, et rubicundiores generatiuos magis in coitu potentiores. Quamobrem ut suam seruarent pudicitiam de cultu foemineo Romani magis solicitantes foeminis uini potum, prohibuerunt. Equidem eo utentes animosiores robustiores, animoque iocundiores redduntur, quae omnia accipienda sunt, cum fuerit eius moderatus usus. Propter quod Ecclesiastes. Exultatio anime et cordis. Et moderate potatum, sanitas est animae & corporis. Estque sic humores temperatos faciens. Si itaque sic esse concedimus, quod minime negare potest, ut quid de ardenti aqua dicemus, que uini pars est spirituosa nobilior atque potentior. Nunquid in eos effectus illam posse negandum est, cum orta in uirtute suis attestentur principiis? Nunquid non maxime colenda est. Nunquid non amplexanda est. O bone Deus, quantum in spirituum augmentum, inque restaurationem subitam accedat ex datis facile colligimus, testante Medicorum duce. Omnium subito & uelociter nutrientium est uinum. Spiritus enim anime prima sunt instrumenta, ut corpus uiuat nutriatur, uitaque in longum deducatur, cur itaque cum aqua ardens sic in spitus subito transeat, & ex ea nutriantur, eam ad uitae conseruatio nem, prolongationemque accedere insolens negabitur? Eadem enim similitudo uidetur aque ardentis ad distillatam carnis aquam, quae carnis ad uinum. Cur itaque aquam ardentem non laudabimus in spirituum restaurationem, ut illam posse, cum sit uini pars nobilior: quod omnium, ut actum est, nutribilissimum, citoque ac subito nutriens sique loco corpori temporeque ut decebit administrata fuerit. Fotrassis inquiet, ab igne caliditatem elementarem suscipere, fatendum. Ea propter suo est moderanda loco cum aut cholerico aut phegmatico exhibebitur, non tamen plurimum ignitur, ut in comfectione quae ex aliis rebus sic distillando fit, est uidere. Non enim aqua rosarum ignitur, non feniculi, non aqua carnis, ut sic ex hoc blasphemetur. Arbitrandum quidem est uarietatem suscipere cum in conficiendo tum in ad ministrando. Namque candela conficitur, mitem ac meliorem facio, pretereo solarem. Sicque de caeteris dicatur modis. Et secundum aetatum diuersitatem locorum ac temporum uarianda erit. Neque ab igne corruptionem, aut inperfectam alterationem suscipit in distillatione si fortem caliditatem, moderanda erit Quibus omnibus plane satis reserata est auctoritate huius diuine aquae dignitas, ac miranda potestas, auro praestantior, quam sic neglecta per manus Laicorum, longis iam annis oberrauit. Quam cum maturius intelligere uolueris, Illustrissime Princeps, non haesito eius uirtutes te ita allicere, ut ad eam colendam sumendamque maxima cum dignitate accedas. Quare Sophisticis rationibus aures non sunt praestandequibus nonnulli detestari conati sunt. Sileant itaque, qui eius dignitates non nouerunt, omninm rerum distillationes non nisi uoluntarie spernentes. Haec autem omnia oculis tuae Dignitatis anteponere concepi, cui neque prudentia neque literarum copia defuit, ut sic spectanda uideres iudicaresque deinde si ex principiis Alchimie Hermetis Philosophi, Petri Hispani, Arnoldi de uilla noua, cuius et adhuc tanta extat in opere medicinae experientia, ut alterum Apollinem Medici praedicent. Si Raimundi uiri quippe diuini, si insignis medicinae splendor Thadaei medici si que plurimum philosophantium authoritas ita ieiune spernenda est? Sique eorum sententia, qui omnes in hanc conuenerunt. Aquam ardentem moderate sumptam in uitae conseruationem prolongationemque quam plurimum posse. Esseque aliorum effectuum, de quibus actum, productiuam, ut canitiem retardare, quae supslua sit humiditate. An in contrarium uersa sententia magis colenda sit? Spero equidem & in futurum eam tua ex dignitate maiorem gloriam consequi, cum tuae producendae uitae causa erit. Fortassis haesitabitur si humidae complexionis dicenda sit, an siccae, cum a plerisque uinum humidae conplexionis inscribatur. Neque perscrutatio haec facilis habeatur, cum maxima sit in hoc sapientum discordia. Nam Conciliator noster cum plurimas rationes non paucasque authoritates aduersantes reuoluisset ipsum humidum pronunciandum esse affirmauit, praecipue si annum non excesserit, de quo supra. Qua ex re, cum aqua haec uini nobilior pars sit, ortaque suis principiis attestari uideantur parte in principali praecipue sic humidam esse putandum, quam rem experientia confirmare uidetur. Nam cum in fundo cyathi cocleare unum ardentis aquae iniectum fuerit ex postea accensa, eius quidem flamma per octauum hore durabit, quod equidem absque humiditate grandi esse non potest. In qua sic flamma pabulatur, quinimmo grossitie quadam & uiscositate participare uidetur. Sic itaque humidam esse relinquitur. Uerum quod sicca sit pronuncianda magis sam scriptum sit. Quam rem confirmare uidentur authoritates in contrarium, quibus uinum calidum esse & siccum enuntiatur. Et experientia affirmat cum urens & caustica sit, quae calidi & sicci sunt operationes. Nam in fundo cyathi combusta iam uitrum calidum reddit, ueluti ignitum ferrum ferueat & tangentem urat. Res itaque sic in controuersia posita est. Plurimi Alchimizantes eam humidam esse dixerunt, non distinguentes humiditatem actualem a potentiali, cum philosophiae dogmata nescierint. Caeteri siccam. Ego quidem pace aliorum id arbitror, ut pronuncianda sicca sit, & ut actum, ab humiditate non absoluta. Nam prima indistillatione cum per actionem calidi partes uini sequestrentur, id opinandum subtiliores igneas prius ascendere, debere consequentur aereas, quae sic permixtim etiam ascendunt, quare siccitas cum humiditate coniungitur & si siccitas uincat, quibus eorum apparet error, qui primam aquam sic neglexerunt, cum secunda exiens aquea sit tertia terrestris inutilisque. Fortassis haesitabitur cum aqua ardens ita calida pronuntietur, & quomodo ita spiritibus, ac naturali calori amicabitur? Accipiendum quidem est ipsam ex diuersa fabricatione diuersi mode sua in caliditate uariari. Nam quae ad solem sit, si fieri potest, aut in uentre equi, aut cum flama candelae mitioris est caliditatis ea quae per uitem aut aliis iam dictis modis conficitur, & quae ad flamam ualde mitis erit. Haec autem aqua & si prima impressione suis cum partibus ingneis laedere uidetur, expostea per actuationem calidi naturalis resoluuntur, ut experientia docemur. Nam illa acuitas cito desinit, quare mitior in caliditate facta ac sic citate sua cum humiditate tali miti caliditati coniuncta spiritibus ac calori humano sic proportionata ac conueniens redditur Spiritus quidem humanus non ut arbitratur paruae caliditatis existit. Unde dux medicorum Galenus in libello demalitia complexionis diuerse. Si quis digitum in sinistro cordis uentriculo imposuerit, sentiet maiorem caliditatem que sit. ut exprimere uoluerit magnam etiam in corpore humano caliditatenm inueniri, in quo non raro magnae comprehendimus adustionis effectum. Nam in renibus caliditate potenti lapis generatur, quin immo & in uesica membro ente ita frigido. Estque non postergandum mitiorem in uite prolongationem maioris esse adiumenti, feruentiorem uero in aegritudinibus tollendis ualidiorem. Haec autemquae longo ac digesto sermone egerent, raptim nauigaui, ne tuae Dominationi eius longitudine fastidio sim. Et ad aliud cum pertineat negotium, sic quasi tacitus ire fui. Satis est mihi rem aperuisse. Postremo hoc loco non tacebo dignitates aquae uit is, & si audiui, etiam cum authoritate perlegi aurum quidem potabile sic dignificatum hactenus nullo in codice cum authoritate reperi. Quae autem dicta ac dicenda sunt, sic planiora fiant, accipiendum duas in ardenti aqua caliditatis actiones esse. Primam quidem elementarem, qua exiccat & corpora calefacit, cuius dominium super alteram posuimus. Nam per eam calidam & siccam enunciauimus. Reliquam coelestem uiuificatiuam a uino contractam, quam in eum sui in creatione solaris uirtus impressit, ut naturalis eius complexio ab elementari sic uincatur, ut in pulmone ab accidentali naturalis superatur, hacque natura calida redditur & humida spirituum generatiua. Aer quidem ut in spiritum conuertatur, quam uini anima magis distare uidetur. Aerem uero ut medicorum dux in spiritum natura conuertit. Et primi secunda princeps. Cur itaque proximiorem hanc in eum conuerti, huic diuinae aquae inuidus posse negabit, hasque caloris actiones inueniri posse scientificus an negabit, cum sensu comprehendatur in febriente has inueniri actiones. Quarum una febris est elementaris, cum febris calor sit in igneum mutatus, ut Galenus. Et caliditatis actio naturalis, qua corpus alitur. Et coniunctione syderis solis & caniculae aer sic estuans siccus factus. Nunquid substantia humidus existimatur. Plane itaque asserendum esse arbitror, elementarem coelestemque caliditatem ardentem aquam in se possidere. Et amplexatam sic eam naturam diuidere. Diuersisque in operationibus eius uti; ut elementarem in superfluitatum consumptionem conuertat, coelestem uero in spiritus generationem. Quo fit sic potentior facta uitam in longum deducat. Harum actionum diuisionem quis fortesse admirabitur, qui cum id egerit in re medicinali minime audiendus erit. Legat equidem prius principis scripta cum de curando hemitriteo sibi cura est discretiuam uirtutem conmemorantis. Caput. X. de nocumentis simplicis ardentis aquae. Post autem narrationem eius iuuamen¬ torum consequens duxi in nocumenta prosequi. Nam ex his quae scripta sunt planiora ac clariora nobis fient. Primum itaque dicamus egritudinibus calidis, sic non conferre acutes ac furiosis, maxime cum suis manifestis qualitatibus nocumenta praestet, & in has addat aegritudines. Neque qui calore stomachi muniti sunt ea utantur, Eamque deuitent cholerici pueri, & quibus inatus fortis calor est, aut resolubilis, propter quod debiles in calido precipue stomachi ad eam assumendam magna cum cautela accedant. Iuuentusque plus senectute expauescat. Et senes cholerici phlegmaticis eius in usu se magis moderent, & frigidis natura. Sicque & sexu calidiores. Quamobrem mulieres uiris audacius tutiusque uti possunt. Contempletur autem ut actum. sexus, aetas complexio uirtus, habitudo, tempus, comsuetudo, ars, regio, aeris costitutio, membrorum corporis aptitudo, ut si caetera non negarent, aptitudo in excoriationem fortassis prohiberet. Sit itaque in his curiosus qui alteri eius assumptionem laudabit. Et quis hoc facere poterit non nisi in medicina peritus. In aegritudinibus uero calidis cum frigidis moderatam dare licebit ut in hemitriteo piper. Et de his tantum dixisse uolo, cum caetera quae de nocumentis eius dici possunt, ex habitis aperta sint. Caput. xi. de Aqua ardenti composita & uirtutibus eius. De simplici sic expediti ad eam prosequamur, quam compositam nominarunt, quoniam rerum aliarum coniunctione fit, que sic diuersificari habet, ut ex diuersis fit elementis. Qua ex re cum prope infinita cum ea componi possunt, non est eius compositioni finis statuendus. Sic itaque pauca & experta authoritate & laude dignissima inscribam composita, quam impresentiarum nostro inseruient negotio, id primum praedicans. Quod membra omnia ad que peruenit indifferenter calefacit ac exiccat, membra frigida, humidaque confortat. Quod illustres uiri intelligentes, simplicia quaedam cum ea commiscuere, quae eius uirtutem ad diuersa membra ducerent, illamque suis in effectibus sic sua cum proprietate redderent fortiorem. Cunque cerebrum leditur in sui releuationem tutamenque cerebrum inspicientia commiscent, & alterantia quaedam suae discrasiae remotiua. Estque in aliis simili cum modo operandum, poterit itaque quisqe in arte peritus, ut alia & dispositio alia expostulabit uariam compositionem ordinare. Ut exempli gratia, dicamus cum abrotano & saxifraga, aut sola cum bethonica in renibus, ut in uesica lapidem frangit. Et cum succo fumiterre & lapaciacuti faciei pustulas tollit, et cum saluia tremorem. Cumque doctrina exemplaris eaque per praecepta efficatior sit, plibusque gratior, quasdam propterea descriptiones subiungam laude & experientia dignas, si prius commemora uero, quae in ea infusa erunt, ab omni sua uirtute sit expoliatiua tales in se recipiens, quantum, ut actum, sic suo odore soporeque priuam tur, suaque potenti uirtute illas mirabiliter in se trahit. Et si infusa minutantur, ab ea facilius sic expoliantur. Neque non nisi ab experto Phisico has compositiones fieri posse putandum, compositio nanque simplicium semper mihi perdifficillime uisa est. Et ad eas prosequens hanc tibi primam facio contra mingendi impotentiam. Senilis passio est & si quando aetas alia illa grauiter molestetur renes oppilatos aperit & lapidem in eis induratum conminuit, extraque expellit cuius descriptio haec est. Recipe radicum sparagi, brusci, feniculi petrosilini, raphani, iringorum, miliisolis seminum genestre, endiuie, scariole, capillorum ueneris ana. Haec omnia prius contusa minutimque incisa in quantitate suffcienti ardentis aquae bis distillatae infundenda ponantur. In eaque sic horis octo resideant. Et postea suaui cum igne ut decet distillentur. Maiorem autem uim sic habere uidetur. quam Thadeus medicus insignis sua & nostra in aetate princeps ordinauit. Nam operam fortiorem sic agere uidetur, cum lapidem in uesica induratum frangat. Est quidem fortius antidotum quod in uesica, quam quod in renibus lapidem frangit & comminuit, tremori paralysique mirum in modum subuenit, & dolorem colicum ex causa frigida uenientem tollit. Iuuentutemque conseruat, ac canos retardare facit. Hanc autem tot laudibus extollit, ut sic laudando detrahere uideatur. Eam nanque in omni aegritudine colendam esse persuadet, cuius in usu honores maximasque laudes se consecutum esse ait, neque minores utilitates. Ob quam rem non omnibus communicandum esse consulit. Cuius iudicium atque consilium non commendo, cum has dignas res sepultas seruare grauamine conscientiae non uacet, sicque summo opifici, qui omnia gratis concedit iniuria quedam sic exhibeatur, uoluitque medicum ea prudenter moderateque utentem sic facile ditari posse. Recipe garyophylorum, nucis muscate, macis, zedoariae, galangae, piperis longi, piretri, corticum citri, sansuci, saluiae, ameos, spicenardi, ligni aloes, cubebarum, cardamomi, cinamomi, menthe, lauendulae, pulegii, costi, origani, calamenti, calami aromatici, siccados, camedreos, camepiteosana, puluerizentur, & optimo cum uino de quo actum, claretum fiat. Ex postea in distillatorio ponantur. Prima itaque quae exibit, aqua clara ac perfecta erit, sicque secunda. Tertia uero negligatur. Et huius aquae uis tanta est, ut etiam exterius applicata in curandis aegritudinibus quam potenter ualeat. Additurque muscus in peciola ligatus sic in ea continue residens, cuius quantitas consilio medicorum moderanda est. Plurimi enim sunt, qui eius odorem non tollerant: Non nulli quos summe delectat. Coclear unum ab eodem dosis inscribitur singulo die ieiuno stomacho. Consuluitque in commutationem lapidis in uesica, ut de quarto in quartum eius aliqua pars in cuno, quod in mensa bibitur, infundatur. Quaeres si mensibus sex adusque octo seruabitur, aut anni tempore omnem in uesica induratum lapidem franget, atque comminuet. Quod si dulcuratio delectabit, id ad uoluntatis libitum fieri poterit, in ea infundendo liquiritiam, non zucarum, quantum ipsum in aqua uitis non dissoluitur, ut actum. Et ut diuinae huic aquae fides cum argumento amplior adhibeatur ab authoritate sumpto referam, quod & plurimi senserunt. Conciliatorem uirum quippe dinis panem confecisse, tanta fuit suarum literarum copia atque dignitas, quem quidem Thadaeum ut alterum Aesculapium suis singularibus cum experimentis Ueteres & Noui Medici, magna cum ueneratione colunt, cuius famosa opera extant. Et indies per scholas Medicorum maxima etiam cum reputatione perambulant. Quis igitur non nisi inexpertus, aut mentis incompositae, qui caeteris plura scisse sic detestando ostendere se putarit, hac detestari, aut mortales non colere dicere ausus erit? cuius diuini uiri doctrina & experientia simul semper incedunt. Hanc itaque te colere, hancque strictius amplexari, in uitaeque tuae prorogationem ea uti persuadere non hesito, quin imo consulo. Quoda me actum non inaniter, non uoluntarie, sed firma cum ratione esse puto. Sicque Calumniator eam sic omnibus communem esse damnabit. Fatendum si etas, complexio, anni tempus, & huiusmodi, dequibus actum, postergabuntur. Sique uniuersalia pre oculis habenda neglecta erunt, quae omnia operanti cognita Thadaeus esse uoluit. Qua ex re, ut saepe peritos in arte consulendum est, qui his in omnibus caeterisque moderationem seruare non ignorant. His tertiam & plurimum gratam & expertam adiiciam cordis uiuicatiuam, cerebrumque, ac stomachi confortatem, oppilationem exterminatiuam, canitiem retardantem. Recipe garyophylorum, nucis muscate, macis, zedoariae, galange, piperis longi, corticum citri, saluie, sansuci, ameos, spice nardi, ligni aloes, cubebarum, amomi, cardamomi, lauendule, menthae, pulegii, origani, calamenti, sticados utriusque, camedreos, camipiteos, ana. Terenda terantur, distilenturque, ut actum. Eadem Eadem operatio, aqua quae nunc describetur, his mirum in modum subueniens, qui absque causa tristantur, quibus & cordis tremor est molestus. Haec quidem solitarios ad societatem conducit, & ad bonorum morum consuetudinem mortales excitat. O diuinam, o colendam nimis, cuius haec est confectio. Recipe zedoarie, doronici, corticum citri, macis, nucis muscate ana. 3ii. corallorum rubeorum, charabe, limaturae eboris ana. 3 ii. been albi et rubei, garyophylorum, Zinziberis piperis longi, spice folii, croci, heil ana. 31. trociscorum diarodon, ligni aloes ana. 3u. cinamomi, galange, zerumbet ana. 315. foliorum auri & argenti minutorum & pistatorum ana. aureum unum albarum margaritarum. 31ii. fragmentorum saphiri, hyacinti, smaragdiana. 35. musci electi. 35. ambre. 3ii. emblicorum 35. rosarum 31. fiatque inde aqua, ut actum. Haecquidem laude sic digna, praeciositateque sua ueneranda Magnatibus fortassis tantummodo commodosa esse uidebitur. Obquam rem aliam subiungo pauperibus ac diuitibus communem & suis in effectibus parem ac prope parem. Recipe foliorum rosarum. 3xu. liquiritiae mundatae. 3uii. ligni aloes electi, sandalorum rub. ana. 3iii. cinamomi electi. 3u. macis, gariophilorum, ana. 3ii. 5. gummi arabici, draganti, ana. 3. iii. 2. ii. nucismuscate, cardomomi, galange, an. 31. spice. Qii. ambre. 3ii. musci. i.aque rosate uini ana. fiat ut actum. Hec enim stomachi precipue defectionem tollit, ex omnique mala complexione frigida & humida uenientem dispositionem remouet, nutritiroborat, sic excitat appetitum, & cor laetum facit. Putrefactionem oris ac stomachi mirum in modum superat, cerebro confortando oppitulatur, & conualescentibus conuenit, cum illis sua uirtute subueniat. Et ut constantioris sit effectus, nonnulli ingeniati sunt cum ea gummi infundere, ut suo congruit negotio. Nunc in ea gummi infundentes, nunc cum uino distillantes, ut dragantum, masticem, & huiusmodi. Sicque diuersificant amara & dulcia, & alterius saporis reliqua infundentes, & stomachi confortationem querentes, in ea stomachalia infundunt, aut cum ea distillant. Agentesque proportionabiliter caeteris in membris, ut suo pertinet negocio. Bene autem comprehendi potest, quam facilis sit in ea compositionum multiplicatio. Ob quam rem sic impresentiarum finem faciam, si hanc postremam his addidero, qui tibi summe necessaria, neque minori laude mihi digna uisa est, cuius in quotidiano usu a ueneno, pesteque diuina semper bonitate iuuante, sic preseruaberis, accedetque ad membrorum tuorum omnium robur. Hanc quidem magnificare uelis, & auro prestantiorem esse dicere non hesitabis. Facile enim ex eius compositione comprehendetur, si ad cordis tutamen, si ad spirituum augmentum, si denique ad aliorum membrorum omnium ampliorem commoditatem sua cum uirtute, aut occulta, aut manifesta ipso potabili auro plus accedet, & iuuamen ta maiora praestabit, quam amare & uenerari Mortales quam maxime debent, hisque praesertim temporibus, in quibus uniuersus populus sic peste flagellatur. Ego quidem Deo meo semper gratias, salte quas possum, refero, qui sua misericordia huius diuinae aquae notitiam dedit, quam et colere & uti in posterum concepi, neque aetas mea hoc paruifacit. Arbitrandum quidem est compositam simplici potentiorem efficacioremque esse. Quod si simplex a corruptione putrefactioneque corpora defendit, quid de ea composita putandum est? Minime itaque dubitandum erit, hanc rebus ita cor tutantibus refertam in uenenum inque pestem potenter posse. Experientia enim certa uidemus, cor anima carens in ea simplici longis in diebus a putrefactione praeseruari. Quid ergo arbitrandum est, si cum eo anima coniuncta erit, uires omnes suas in cordis conseruationem extendens? Est itaque aqua haec ut altera anima colenda, quae quanquam gratis oblata sit, tamen hac tempestate minime refellenda est. Eamque metridato comparem facio. Cuius ex usu Metridates rex, cum hostis manus ueneno se fugere arbitraretur, uenenare se non potuit. Est itaque ut singularis thesaurus colenda, & auro preciosior ueneranda magis. Hancque cum sic gratis acceperim, non precio uendam, sed omnibus communem fieri tentabo, ut praesentibus & posteris salutifera futura sit. Eius autem compositio haec est. Recipe ardentis aquae ex materia electa & ad flammam aut in balneo Mariae confecte duplici distillatione distillatae libras octo. Aceti non uinosi albi libram unam & mediam. Aquae rosate libras quatuor, florum harum rerum, quia bugulosse boraginis, nenufaris, cicoree, ana. manipulum medium, ossis de corde cerui. 35. bo li Armeni. 31. margaritarum albarum, fragmentorum saphiri, hyacincti, smaragdi, ana. 31. foliorum auri numero. xii. macis 3ii. berberis. 35. seminum acetosae manipulum.i.zedoariae. 3iii. cassie lignee. 3ii. 5. garyophylorum. 35. cinamomi. 3ii. diptami. 31ii. musci, ambre ana. 35. omnia contundantur, praeter aurum, bolum, margaritas, plus quam mediocriter. Aurum uero bene in mortario trituretur, bolus puluerizetur, & margaritae. Sicque in uase uitreo omnia haec, praeter muscum, intromittantur, optimeque, ut decet, obturentur, stentque sic infuse horis octo. Expostea lambicentur, aquaque exiens usui reserdetur. Quod si eius dulcorationem quis optabit, cum liquiritia, ut actum, id agere poterit. Muscus autem & ambra in peciola ligata continue infusa teneantur. Eius autem usus omni tempore esse poterit, cum ab aequalitate non elongetur. Dosisque communis erit. a 31. usque ad. 31. ut minor sic terminus acmaior designenetur, medius autem uariatur. Id aetate, tempore, sexu, complexione, uirtuteqe in eo uarietatem petentibus. Quamobrem consilio Peritorum in hoc standum esse aio, quos harum rerum noticia ac moderatio non latuit. Tibi enim, Illustrissime Princeps. 31. usque ad duas uel tres dosis congrua erit, & cum uino aromatico mitior, de quo post. Contemplari uelis, obsecro, huius diuinae aque dignitatem excellentiamque, cum sic ad omnes bene se habeat. Et per sacra rogo, quod & si tibi gratis oblata fuerit, apud te non damnabunt, compositam minime denigrare poterunt, cum sit cordis gloriosus clipeus, & ab aequalitate non distans. Aqua enim ardens simplex & composita tanta est obseruatione digna, ut Mortales ad eam sumendam non irreuerenter, non impetuose accedere debent, sed dispositi & non nisi legibus muniti, ut post. Capitulum. xii. de cultu obseruando in assumptione ardentis aquae. Excellentiam dignitatemque ardentis aquae admodum tibi non incognitam esse puto, Illustrissisime Princeps, quam cum ardentius contemplatus eris, ad eam per amandam excolendamque sua ita te alliciet singularis uirtus, ut facile tuae salubritatis Deam in terris tibi constitues. Eosque odio habebis qui suae eniti erunt detrahere dignitati, qui, ut arbitror non importune accusandi sunt, quoniam Operatorum malorum uitio eam perfecte non nouerunt. Hancque cum semper uitiatam composuerint, non gloriosi, non ita mirandi effectus ab ea emanarunt, qui ut singulares dotes a Modernis illi attribuuntur. Uerum si eam perfectam gustauerint, eaque, ut actum, usi erunt, non haesito eos a sententia mea elongari debere. Equidem amanda est, colenda, dignificanda, & diuina penitus nominanda. Non ergo imprudenter quisque si praemunitus legibus non fuerit, non arroganter, non impetuose ad eam sumendam sic accedat, qui ab ea saluari cumpit, sed magna cum ueneratione, fide, ac obseruando cultu ueluti alterum sacramentum assumat, primisque praeceptis pareat, de quibus actum. Nam corpora uitiata nimis ab eius usu se abstineant. O quam ridendum, o uulgo imperito compatiendum, cum fere soli crapulantes irreuerenter illam sumant. Nam cum ex serotina crapula matutina laesio percipitur in peccati expiationem, ad eam sumendam in uicis inconsulte concurrunt, postque assumptionem eius bibulorum loca uisitant. Quapropter accipiendum tribus ad minus horis eius post assumptionem cibos, aut potus sequi debere. Hi equidem sunt, cuius inordinata assumptione tali in tremorem, quem eius ex usu non perpauci incurrere uerentur, sic facile incurrunt, ut & de iuuamentis arguebamus. Haec autem in corporis salubritatem a Deo creata est, qua ex re in tuendam sanitatem, inque uitae prolongationem, in denique expellendas aegritudines maxima cum ueneratione uti debet homo. Et hoc loco primum commemorabo, ut a superfluitatibus, ut possibile est, mundus sumens sit, quod debito regimine perficitur. Cum enim non constantis & diutinae sit operationis, sic humiditatibus immersa operari minime ualebit, & suam in membris qualitatem imprimere. Haec enim in superficie agens superficiales leuesque humidatatum partes leuigat, ascendereque facit, quae facile in origines neruorum sic penetrare poterunt. Fietque fortassis deinde accusatus tremor. Qui itaque sanitatem colunt, sicque uitam in longum ducere, ut corpus non sit uitiatum summa cum diligentia studeant. Hec enim ambo ardensa qua operatur subiecto sic disposito, etiam moderate cum administrata fuerit. Quae enim paucae sunt superfluitates timendae faciliter exterminat, sicque earum putrefactio defenditur. Uerum & qui crapulationi inseruiunt, quos eius usus delectaret Medicos prius consulant, crapulamque aut dieta, aut potatione medicinali prius cum pace deponant, & derelicta superfluitas aquae benedictae officio euanescet. Nam quemadmodum confessione grandiuscula peccata tolluntur, & leuia ac minora oblita benedictae aquae diuinitate expostea euanescunt, ita & aqua hac derelicte superfluitates, quo fit ut calor uigoratus naturalis uitam sic in longum producat. Quamobrem, ut sacramentum & altera uita colenda est. Quibus inducitur, ut declinationis tempore & tremoris paralysis, caeterorumque morborum corpus frigiditate ac humiditate perturbantium moderatam potenter magnificeque ualere. Cui sententiae princeps alludere uidetur, cum dicat. Et uinum antiquum paucum confert ualde aegritudininibus neruorum omnibus. Plurimum uero ex eo sumptum est nocibilior res neruis. Sicque plurima nocebit. Alterum animad uertendum est, sitque potantibus colendus canon, quod eius simplicis assumptio etiam pauca in quantitate nonnullis grauis ac molesta est. Quare commiscendum aut uinum aut liquor alius, quo amicabilior reddatur. Uerum uinum eligibilius, cum caeteris liquoribus sit suae naturae propinquius, sitque aromaticum, quod plurimi scientes, qui eius usu delectantur, unam eius. 3. cum tribus aromatici uini assumunt: Est hic quidam communis usus, quod si res ita te delectaret, non accuso, sed approbo & consulo, uini & aquae quantita tes Medicorum tuorum consilio uariandas. Medo autem cum ea assumptus non accusandus est, quinimmo, ut arbitror, consulendum, cum eius opera etiam fuerint necessaria, ceruisiam non blasphemare debet? Poterit enim sic uia medicine cum ea sumi. Uerum nobiliora sunt duo prima. Reliquum ut cerebrum habentes debile, qui uaporibus uini facile leduntur ad eam sumendam, non ut hi, qui forte possident, pari pergant audacia. Hi enim eius moderationem diligenti cura studeant. De his autem, quorum stomachi calor debilis est impresentiarum nihil, cum de eis scriptum sit supra. Et ut solatiosum aliquid huic nostro opusculo adiiciam, quo aures tuae Dominationis demulceam, quod summe cupio, dubium impresentiarum excutiendum in postremis, sic in medium ducam. Quod non inutile facio, nonque a propositis remotum, sed quae paulo ante dicta sunt, amplexabitur. Scriptum einm est, uinum sua plurima cum quantitate rem plurimum nocituram esse. Non paucos audiuimus, uidimusque; bibulos ante alterius rei assumptionem in crepusculo, uini plurimam quantitatem assumere, quibus uita & sanitas in longum producebatur, & eorum nonnullos modo ad octuagesimum peruenisse annum, quos neque tremor, neque paralysis molestauit. Et cum ardens aqua uino suis in proprietatibus comparetur, exuinoque fit, cur eius plurimequantitatis usus esse non poterit, quod a nobis accusatum fuit? Certe, ut arbitror, Zimignanus tuus, de quo supra etiam in die non raro adusque untias uiii. gaudiose deglutit, cuius ex assumptionetali se quadraginta annis sanum uixisse omnibus cum iuramento predicat. Ut autem uini ad aquam ardentem differentia comprehendatur, accipiendum aquam ipso uino calidiorem, sicciorem, subtiliorem, euaporabiliorem, & uelocius impressiuam esse, cum in distillatione, & praecipue multiplicata aqueas uini partes ac terreas deserat. Quapropter non ita constantis aut fortis est impressionis. Aqua enim est cum in ore est statim actuatur, & in membra penetrat propinqua, cum parte aquea careat, qua uelut uinum infrigidare possit. Uinum autem in stomacho actuatur, & non in ore, nisi tempore certo retento, neque sic ad membra penetrat, aut inferiora aut superiora, Aquae & huius resolutio cita est, cuius impressio paruo durat tempore, uini operationi comparata cum ipsius sit spiritus Nam uelut ex sanguine spiritus gignitur, ut dux scribit medicorum, ita ex uino aqua ardens. Sanguis autem suo spiritu constantior est. Uolitat itaque ut spiritus aqua ardens & assumpta statim partes oris, gutturis, cordis, cerebri ac stomachi percutit. Et fortasse ad epar sic simplex non peruenit, cum praecipue paruae fuerit quantitatis, quinimmo exhalat & euanescit prius, quod minime in uino contingit, cum densioris sit substantiae, & adepar penetrans. Quamobrem stomacho, cordi ac cerebro salubrior est adscribenda. Uinum quidem & si in his operetur membris, in inferiora magis penetrat. Ob quam rem in oppilationes ceterosqe inferiorum membrorum morbos magis posse uidetur. Reliquum est ut differre sciamus rem ut medicinam, & ipsam aut potum, aut cibum assumi debere. Quo fit, ut exhibendarum rerum uarietas quantitate, tempore, aetaquae omnia, ut actum, in ardentis aquae exhibitionem consyderanda sunt. Quamobrem cum prolongatio uitae quaeritur mitior suis in qualitatibus exhibeatur. Si quidem egritudinis remotio precipueque frigidae fit, ardentior tribuatur. Uinum quidem in plurima quantitate sumptum secum multas conducendo materias, caput etiam sua multa quantitate replet. Hosque tot tantosqe uapores, tantamque ma teriam calor cerebri sic suffocatus minime resoluere & anullare potest. Quamobrem in humiditatem subtilem conuer si, & in neruorum origines penetrantes causa sunt sic tremoris ac paralysis factiua. Quod si tantae quantitatis aquae ardem tis usus esset non haesitandum, quin ad hos perducat errores, cum euaporatiua sit, magisque penetratiua. Aqua enim ardens, ut medicina, uinum uero, ut potus & nutrimentum pronuntietur. Qua ex re in exhibenda quantitate quam plurimum sic differre dicatur. Si etenim ardentis aquae ut uini tantae quantitatis usus foret, in corpore magnam, quinimmo maximam & subitam imprimeret caliditatem, qua necessitatem in corde euentandi tantam subito induceret ut suffocationem, ac eius periculum pareret, eoque praecipue, cum spiritualibus euacuatione maximam & occupantem gigneret, accideretque ut his qui paruo in loco clauduntur aere existente nimium calido, cui refrigeratio subito succedere non potest, hi autem suffocati perirent. Febres ephimeras ac putridas deinde adgeneraret, epatis inflammationes, & tanta ac fortassis ita subita multorum fumorum ad caput euaporatio foret, ut inde apoplexia consequi posset. Detestandum quidem & sic uini potentis in quantitate usum ante praecipue cibi assumptionem. Quare Princeps amplius sapiens sibi puidere debet, ne ieiunus uinum bibat, quoniam magnum facit cerebro nocumentum & neruis, ad spasmum perducit & ad amentiam. Quibus omnibus subiecti sunt, qui usu plurimo ardentis aquae delectantur. Nam si uinum uetus, potens, odoriferum uia medicine sic assumeretur, non arbitror ea debere sequi nocumenta, quamobrem quantitatis consyderatio plurimum attendenda est. Unde si in quantitate paululum maiori uinum tale assumeretur, censeo, ut de aqua ardenti iuuare. Uerum post pri mi cibi assumpti digestionem completam, ut ante cene assumptionem, sic uinum bibere etiam notabili in quantitate nullo praecedente cibo delationis gratia partium grossarum, quae ex prandio remanserunt, suaque grossitie penetrare non potentium, laudandum erit, & hoc est quod carmine canitur. A potu incipe cenam. Quid autem de potu tali ante prandium facto dicendum sit, consyderet Speculator. Et quod maius est tempus inter cenam & prandium cadens, quam inter prandium & cenam, quare longitudine temporis corrigi potest, quod in breui fieri non ualet. Et for tasse si quando fieret non noceret, etiam qua differt inter ipsum, et potus est medicinalis & nutrimentalis. Uinum quoque cum actu frigidum sit & humidum, nonque ut aqua celeriter actuetur, non haec faciet nocumenta. Uinum praeterea magna in quantitate sumptum, cum calor stomachi debilis esset, et totius, sic sua in frigiditate subito facta, mortem uia extinctionis leuiter inducereposset. Hocque in loco quod in bibulo Patauo contingebat, commemorabo. Nam cum Fuluiensis noster ad scholas pergeret, per mediumque tabernarum transiret, audito clamore, interrogauit, ut quid esset? responderunt, hic mortuus est senex quidam. Nam cum magna foret siti molestatus, duos cyathos Patauos nullo inter uensente temporis medio potauit, ilicoque sic mortuus est. Cuius causam in scholis declarans, ait: Id extinctione caloris pauci a frigiditate multi uini, quod actuari non potuit, accedisse. Sic & multa aquae ardentis quantitas uia resolutionis operari posset. Quid autem de Bibulis dicemus, magis quidem aliorum sententie stabo? Uerum ut hic locus sit uacuus a nobis non discedat, quid arbitror pace aliorum dicam. Noui meo tempore Bibulos, qui plurimo uino utentes inebriati sunt, ita ut nulla transiret dies, qua aut simie, aut ut leones, aut ut porci non facti sint, & hos certe cognoui in facie caceticos et breuis uite fuisse. Noui & alios quibus cerebra fortia fuerunt, ita ut a uapore uini non faciliter passi sint, qui et si uino exterminati fuerint, non ultra quam salamones effecti fuerunt, & non persaepe terminos exiuerunt hos in facie rubicundos esse, ac gemmarum in fronte tabulam tenere, quibus uita sic prolongata fuit ex potenti nutrimento uini, cum sit omnium nutribilissimum, ut actum. Hi sunt qui plurimo potu & pauco cibo gaudent, quibus, ut arbitror, etiam uita longior fuisset, si debito regimine usi essent. Nam tales complexione aut copositione fortes, robustique, ac plurimum calidi a natura creati fuerant, quam uitae longitudinem pollicita erat. Et cum ex his quosdam dulcibus uerbis admonere enixus essem pericula dannaque anteponerem, inque facile sic casuri erant. Respondebant probato uerbo plus credendum esse, tritum etenim est, ut uulgari in nostro consonantius dicam. Chi uuole uiuere sam beua dadomam. Hoc est, ut ceteris linguis satisfaciam. Mane potet quicumque cupit se uiuere sane. Et experientia confirmabant quadam cum Rhetorica ratione probantes. Auibus autem aqua, ut hominibus uinum potus est. Sed quae mane ante alterius cibi assumptione aues bibunt caeteris uite sunt longioris, ut in anseribus sic esse cernimus, cum anser ducentorum annorum comperta fit. Itaque in hominibus sic est dicendum. Et cum eis siclitigarem, uerbaqe sic inaniter effunderem, ut anseres dereliqui. Dubium Bibulis sic dissoluendum trado. Itaque, Illustrissime Princeps obsecro, & si aequum est oro, aquam hanc uenerari atque colere uelis. Caput Ad eamque sumendam te disponere, cum actiuorum actus non niduodecimum si in bene disposito subiecto recipiantur. Quod cum feceris, non haesito sic uitam tuam prolongari debere, eo praecipue cum eius moderatus usus fuerit in quantitate, tempore & huiusmodi, de quibus actum. Haec mea sententia est, haec firma opinio, haec fides, quibus cum aliorum authoritate maiorem adhibebis fidem, quos consulo, consulas. Et cum in omnibus rationem quaerere inuestigareque solitus sis, neque dicta mea absque ratione scripta sint, spero non paruam te his fidem adhibere. Uale unica spes mea, cuius uitam omnipotens Iesus, ut opto, sua misericordia in aeuum producere dignetur. Haganoae, per Ualent. Kob. Anno M. D. Xxxii. Mense Septemb.