Sacri Do ctoris Raymundi Lulii de secretis nature siue de quinta essentia De secretis nature libellus. Incipit liber prime distinctionis secretorum nature seu quinte essentie sacri doctoris magistri Raymundi Lulii de insula maioricarum, qui doctrinam eius extractionis & applicationis ad corpora humana ad opera terribilia totius artis medicine procuranda, & etiam metallorum transmutationem reserat, qui est imago omnim librorum super his tractantium. Contristatus Erat Raymundus & non modica desolatione repletus, quoniam tanto tempore laborauerat, ut sua per terrarum orbem dispergeretur scientia, & inde modicum effectum consecutus fuerat, & etiam uidens quod ab his a quibus honorari debebat deridebatur & deducebant ipsum in ridiculum & sibilum. Et quia etiam uidebat quod Ro. eccle. de sua cura & sententiis & postulationibus minime curauerat, taliter quod finis propterquem erant exhibita, minime sequebatur, & ideo ingressus desertum moe stus est & uoce alta acclamare coepit. Debeo ne ferre labores & angustias & tribulationes propter artem & scientiam quam ipse exhibui? eo quia reputabat tanquam stultus & fantasticus, & sic lamentabatur, & ululatu magno nauseabat anima eius. Egressus igitur quidam frater oratorii sancti Benedicti, deambulansque per desertum & orans, cum audiret uocem timuit, & arbitrabatur feram esse, & silere incepit, stetitque erectus & intuens respexit & didicit, quod uox hominis erat, & arbitrabatur ipsum esse unum ex fratribus suis. Qui cum descenderet, uidens quod habitus Raymundi non erat talis sicut suus, uidensque sibi barbam prolixam obstupuit, eo quod nunquam uiderat talem hominem in parte illa & dixit ei. Amice quid facis hic, & cur ploras? Rogo te si placet, dicas mihi. Respondit ei Raymundus. Amice dimitte me in desolatione mea, quoniam tu nequaquam mihi super hoc remedium exhibere potes. Contristabor itaque & lamentari non desinam donec in desolatione mea moriar. Respondit ei Monachus. Deus & dominus noster Iesus Christus, in quo est perfecta consolatio te non deseret, sed circundabit re gaudio & letitia, nec non rebus his, super quibus lamentaris ipse qui dedit eis initium, dabit eis finem secuqduim quod tuum cor gliscit. Respondit Raymundus. Bene noui Christum potestatem habere super omnem creaturam, ut per ipsum omnis creatura de tribulatione ad gaudium reuertatur. Tamen qua creature aliquando sunt indisposite ut habituentur de tali gratia, non uult eis deus tale gratia facere, hoc quidem non ex parte dei, sed ex parte creature causatur. Respondit ei monachus. Omnia sunt deo possibilia, unde quamuis tu sis indispositus, potest te ab ista tribulatione liberare. Respondit ei Raymundus. Iuxta dispositionem materie agit forma. Item potestas dei & sua iustitia conuertunt, unde dico quod in potestate ita est essentiale iustificare, sicut essentiale posse. Non igitur potest deus aliquid, quin possit cum iustitia, alias esset destructa unitas essentialis potestatis & iustitie, ex quo quidem multa horribilia inconuenientia sequi possent, unde dico, sicut deus creauit hominem sub ratione bonitatis, ut ratione bonitatis operaret bonum, ita creauit ipsum sub ratione liberi arbitrii, sub ratione cuius uoluit, quod operaretur libere, & ageret bene & libere. Alias enim si libere non operaretur, esset destructus in homine actus liberi arbitrii, & operando bonum non haberet meritum, quia ex defectu liberi arbitrii esset in priuatione. & sic deus esset contra iustitiam, quod est impossibile. Ideo dico, quod me indisposito, uel quauis alia creatura deus non potest uoluntatem eius adimplere. Istud namque non posse non ex parte dei principaliter insurgit, sed ex parte ineptitudinis creature, que indisposita est, & insufficiens ad talem actum, uel gratiam recipere. Uidens itaque monachus Raymundum sic loqui, intellexit ipsum habituatum de magna scientia cui dixit. Amice. In uerbis tuis cognoui te habituatum magna scientia, rogo te ut reseres mihi quis es & quod est nomen tuum, & nomen patrie tue. Raymundus aunte recusabat, sed tantum fuit per uerba monachi commotus, quod reserauit sibi nomen suum, nomenque sue patrie. Multo igitur gaudio affectus est monachus eo quod Raymundum uiderat, quem tanto tempore uidere affectabat. Et ait ei monachus Iam diu est, quo ego audiui te magna scientia esse peritum & arte, & etiam tuam artem multum proficere, maxime ad infidelium conuersionem, & etiam ad notitiam quam plurimorum secretorum nature, que uia medicinali, ac philosophia attingi possunt. Rogo te igitur Christi amore ut nobiscum magnam misericordiam facias, ut ex tua arte, siue scientia habeamus fructum, & ut facias nobis secretissimum compendium de infirmitatum remediis, quoniam noueris nos hic diuersimode fore grauatos diuersisque generibus infirmitatum torqueri, Insuper si placet tibi ut per te reueletur si ars alchimie sit uera, an non, ut homines non cadant de honore suo ad paupertatem & ultimam desperationem. Nam finis artis tue hec est, ut.s.extirpentur secte & errores, ac etiam falsitates. Ait itaque Raymundus. Uiginti septem anni sunt, quibus non cesso laborare, & lecturas maneriei diuersimode componere, sed tam modicos christi famulos comperio, quod iam nauseat anima mea super tanto labore sine utilitate. Ait monachus. Uideo affectum anime tue, qum uis ut tua ars permundum diuulgetur, & omnes famuli Christi instruantur, qui postea discurrentes per ydiomata linguarum fidem Christi per mundum diuulgent. Sed si tu hoc, quod a te postulo, opere compleueris, ne dubites, quod scientia tua consequetur finem propter quem est. Nam & istud oratorium erit forsan initium illius quod optas. Uidens igitur Raymundus gesta monachi, dicta ipsius imaginatus fuit, & postea intelligens bonum esse quod monachus postulauerat opere complere ait ei. Ualde quieuit anima mea super his que mihi locutus es. Librum quem dicis tibi componam, iuxta cuius doctrinam non solum corpora humana miraculose sanabuntur, sed etiam ipsa metalla imperfecta in purum aurum & argentum conuertentur. Quieuit tunc monachus ex eo quod Raymundus intercessiones suas opere ad implere uolebat. Et descenderunt in monasterium ibique moram traxit per aliqua tempora. & diuersa librorum uolumina composuit, que uere Christi custodie comendauit, ac cuilibet uolumini proprium titulum imponendo. Et qum liber iste in metallorum transmutacione, & in medicinali arte rem secretiorem pandebat. ideo ipsum librum secretorum nature seu quinte essentie cognominauit, quia de quinque essentiis rerum ad plenum in eo tractatur. Qui nota sic intitulat, quam accipit una ab alcera, & ipsa mouetur ab informatione, que administrat ei diuersimode, quia una informatione indiget dicta uirtus in metallorum generatione, & eorum transmutatione & in elyxir. Que quidem informatio accipitur per gubernationem caloris. Deus gloriose cum tue sublimis bonitatis ac infinite potestatis uirtute incipit liber secretorum, nature, seu quinte essentie, qui doctrinam dat eius extractionis & applicationis ad corpora humana ad opera terribilia totius artis medicine procuranda, & uia philosophica finienda, qua occultata, & uere medicine occultatur, & etiam metallorum transmutatio obstruitur & reserata quelibet eorum reseratur, qui quidem est imago omnim librorum super his tractantium, quam deus gloriosus exhibuit nobis, ut corpus nostrum a corruptibili tate quantum foret possibile per naturam usque ad terminum nobis constitutum a deo, & ut etiam ipsa metalla imperfectae in perfectum aurum & argentum transmutentur. Et qum desiderium meum est ut artiste huius artis deum contemplantes per bona opera potius deum intelligant, recolant, & ament, pauperibus, uiduis, orphanis male habentibus sine precio magno uel minori succurrendo, & huiusmodi opera faciendo, ut non simus similes illi, qui domini talentum ascondidit, & ad finem sibi commissum non exhibuit, ut ait Mat. 26. caplo. Confidens enim in illo, qui inquit ad Moysen Ero in ore tuo, & te doceam quid loquaris, hoc secretissimum secretorum archanorum archanum uobis uiris euangelicis duximus declarandum diuina uirtute inspirantem, & ipsius infinita bonitate iuuante, modicam de ipsis principiis & regulis, ac de ipsius nature discursu faciens mentionem. Cum enim de omnibus istis satis plene tractauimus in placenti uisione. solum enim principaliter non curamus nisi de eius placita & cognitionis applicationis commodo, cuius ratione presentis libri exordium incipimus ad ipsum summe metuendum, diligendum, recolendum & amandum. ¶ At liber iste diuiditur in quattuor partes, in tres uidelicet distinctiones uel libros. ¶ In prima uero parte ponimus intentionem & cognitionem eius, es extractionem eius a quibuscunque rebus elementatis. ¶ In fecunda praeponimus modum praticandi & applicandi eam ad corpora humana. ¶ In tertia uero parte damus modum praticandi cum ipsa in metallorum corpodibus.s.in eorum transmutationem in aurum & argentum. ¶ Item in prima distinctione duo facimus. Primo recitamus possibilitatem quinte essentie in genere. Secundo uero facimus quod prius dictum est. Prima ibi ( Ordimur namque tibi fili ). Seda ibi. Non reputes nos mendacium pertulisse. & eut. Et quia sacra scriptura est unum de membris theologicis ideo in primis duabus distinctionibus ipsam ponemus, & in distinctione tertia uerba philosophica adiungemus. Ordimur namque tibi fili, quod necesse est tibi scire & intelligere proxima philosophorum principia a quibus petita ratio accipit radicalitatem immediate, & ex quibus immediate, artista sua propria condiat instrumenta, & iam sic fit, quod per huius libri processum aliqualiter consistet declaratum. Tamen in hoc capitulo in summa una breui enucleare proponimus & dicimus quod principaliter tria sunt principia, cum quorum cognitione artista huius artis operatur hoc quod uult tam in medicina quam in alchimica metallica & lapidifica ad componendum hoc quod uult, siue hoc quod uatura elongetur. ¶ Primum namque principium est materia, quam artistam huius operis oportet cognoscere, per quod quidem medicina uel lapis accipit substantiale esse, quia si materia est talis sicut postulat natura, erit forme acceptabilis, que per impressionis defectum elongari minime potest, qando quippe uirtus ibi operatur, quod est medium principale inter dictam materiam & alteras essentias, sicut cibi per processum huius libri dicemus. Secundum uero principium est simplex ualde respectu primi, cum sit primi medium, per quod quidem primum immediate habet perfectionari. Tertium uero principium est essentie quinte, a quibus uirtutes septem dependent, operatiue, informatiue in quinque essentiis in inferioribus materialibus, que sunt mediate. Primum namque principium seu materia primi principii sunt argentum uiuum cum omnibus metallis suis alterabilibus in illa albatione quam in distinctione tertia reuelabimus. Item principium secundnm, uel illius materie sunt limphe subtiles, in quibus resoluuntur limositates primi principii in substantia mediocri & subtili materia, in qua uere minerales uirtutes qescunt. Quippe materia tertii principii est nimium essentialis existentibus uirtutibus stellarum fixarum & non fixarum & earum aspectus: et iste per quottidianas influentias infunduntur, in materia appropriata cum arte secundi principii, que immediate quiescit in uirtute minerali tam in herbis & animalibus que in metallis. Causat igitur secundum principium, & est conueniens receptibile tertii, & omnium suarum uirtutum descendentium a coelo, que sunt omnis rei generate perfectio & forma sicut liquide Uidetur per inherentia principia. Quod uero generat materialiter a primo, unde exit uirtus mineralis, que est essentia quinta elementalis / quae est materia simplex / & hec uere perfectionatur in accipiendo formam per essentiam quinta coelestem, quaquam in ipsa influat & imprimat. Igit haec uirtus media grauida a uirture acuta artificialiter per materialem refluentiam perfectionalem cum fuis uirtutibus primi principii materiam ponit in esse perfecto per uirtutem mediam mineralem, que est communis res lapidibus, & medicinis, et metallis, sicut plene tractauimus in nostro testamento modo generali in parte prima in capitulo quod incipit. Nunc fili mi obiectare poteris. & ct. ¶ Referimus namque tibi o fili mei, quod cum mineralis uirtus sit communis lapidibus, metallis & plantis. Omis enim differentia quam accipit una ab altera, ipsa mouet ab informatione, que administratur ei diuersimode, quia una informatione indiget dicta uirtus in metallorum creatione, aut in generatione & eorum transmutatione in elyxir, que quidem transmutatio, & informatio accipitur per gubernationem caloris extrinseci, qui mouet mineralem uirtutem informatiuam, querendo motum secundum cognitam intentionem operarii naturalis, sicut declarauimus in testamento, & inferius declarabitur in. iii. distincta. ¶ Preterea sumus de intentione ut breuiter tractemus super restantum & codicillum, quia requisiti fuimus per dienum Regem Robertum illustrem. Item reliqua uero intentio formationis qua dicta uirtus mineralis indiget ad intentionem transmutandi metallorum materiam in lapides praeciosos fit cum magis lento calore extrinseco, & cum motu tardiori, qui formatur tam per calorem obrestem quam per communem coniuncte & diuerse, sicut declaratum in nostro lapidario extitit. ¶ Item reliqua uero formatio, qua dicta uirtus indiget ad compositionem medicine, fit cum maiori calore, & cum repentino motu. ¶item fili mi ignorare non habes uirturem, quae causatur, quare causatur per di¬¶ ctorum trium principiorum coniunctionem, & eorum deriuationem, cuius uero cognitio habetur per effectum principalem, qui uenit a quantitate, & a qualitate distincte, & etiam a motu coeli & stellarum, & rerum generabilium & corruptibilium motarum, & per eam informatarum. Non uero dicimus quod sit opus artiste operari cum figuris & coeli imaginibus per cognitionem suorum motuum, sicut quam plures philosophi asserunt. Sed sufficit tibi habere cognitionem per influentiam caloris coelestis informati per figuram coeli & stellarum, quorum ratione infunduntur uirtutes in materia apte appropriata, & illam recipit per naturalem artiste industriam cum resolutione, que fit per artem nature similiter. Que uero mutat duram materiam ad principium nature sui ad finem, quod sit apta ad genera tionem ad recipiendum uirtutes in aquis infusas fortium mineralium uirtutum, sicuti ipsam & accipit & recipit uirtutem informatiuam embrionis. Et in isto passu philosophi fuerunt illusi ad illorum reprehensionem, qui cognouerunt quo coelestis uirtus sit nimis communis omni elementate nature sua magna nobilitate omni tempore determinationem accipit, quom in rebus mixtis influitur tantum per artem sicut per naturam, & hoc quippe fit raione uirtutum naturalium, quesunt sibi subiectum & proprium retinaculum tali modo, quod scdm proprietates materie, & eius speciem proprie recipiet equinam uirtutem, quod post talia condit per naturam, quae pro miraculo reputantur. ¶ Item notet guodlibet artista, quod natura operari non potest nisi ad minimam sucessionem, nec etiam potest recipere aliquas uirtutes nisi successione sue operationis, nec etiam possunt simul, nec constellationes possunt sufferre alicuius tepalisstationem punctuarii in certa uirtute, que confestim non diuersificetur, etiam dato quod posset. Tempus quidem constellationis est ita minimum ratione circulorum reuolutionis: quod ante transit de una uirtute in alteram. Cur quippe non sine cognitione suorum motuum: in qualitate & quantitate: immo per artem succurrimus ad accipiendum & uenandum uirtutes iam dictas coelestes: cum sint communes omnibus rebus inferioribus: & illas quoque includimus in aquis grauidis ex uirtutibus minera ibus ad hunc finem: quod in tempore modico possimus exhibere multas uirtures & infigere in hoc quod elyxir: uel medicina humana: uel lapis preciosus uenit ad terminum: & cum dicta uirtus communis que in antea fuit atque deuenit de coelo per cursum nature in materia prima: admisit de sua propria uirture in multiplicatione luminaris terrestris uaporabilitur sublimati cum ingenio artificiali: cum igne & diminutione ipsa per uirtutem post instinetu naturali attractiuo uirtualiter recipiet reliquas potentias terribiles: quibus impletur causa inuacua: & ingrediuntur per influentiam penetratiuam subtilem in aliis potentiis in spirituali materia subtiliata in simplicitate per ingenium nature: & artis restauratiue. ltem intellige: quod ista attractio uirtutum simplicium sit simul uirtutibus materialibus: qua ex eo operamur in locis materialibus nullo possunt tempore attrahere nisi concordantes materias: & similes in materiali natura. Sed in tam inquantum opamur: & simplicit in descensu cum impressione: & uirtutis influentia in dictis materiis: descendendo iam sic quod non sit in tamntum diuisa: & hoc per magnam & potentem subtilitatem realium entium coeli & planetarum. Per quam uero accipia generalem uirtu tem & communitatem in natura inferiori usquequaque influent & in determinata materia. Tunc uero accipiunt certam determinationem per causam considerationis: que accipitur per mater alia: que retinent illas sicut spiritus anime. Et tunc sequendo uirtutem sui generis secundum meritum materie? in qua influuntur. Et propter hoc Basiliscus interficit: & fulgur numos liquefacit sine hurse lesione: totum autem hoc non est: nisi quinte essentie congregate & recepte in unum iam nate in simplici materia elementorum: secudin quod materia unis elementorum donatur superalterum: scundum quod coadunatur per uirtutes iam dictas opera tiuas cum essentiis quintis elementorum in certa & propria determinatione potestatis: ut patet in basilisco & fulgure quibus uirtus est altioris elementi simplicissimi in materia simplici: in quibus dicte sexte uirtutes infundunum: & ideo interficiunt subito et iam medicine composite in subtili & proportionata materia dictis uirtutibus in instanti uel quasi mutant corpora humana: uel metallica: & hoc ratione supradicta probatur: sed super basilisci naturam multa philosophorum considerauerunt in metallis operari cum materie subtiliatione: & penetratione. & retentione: & inspissatione dicte essentie quinte intus in materia metalli: ut ex ipsa fiat elyxir: que uera fuit in hoc. & est. Uerum tamen fili mi triplicem considerationem in principio scoet fabemus. ¶primo in medicina humana. ¶ Secundo in metallorum transmutatione. ¶tertio in lapidibus preciosis. ¶in primo em non consideramus nisi aquas aereas, in duobus uero ultimis aereas & terreas. ¶consideramus tamen specifico modo, ut patet per eorum libros. s.lapidarium & testamentum & codicillum, ut infra uidebitur in tertia distinctione, quia unius sunt nature, que in terra mittuntur, & alterius que ad aerem ponuntur. Que uero in terra mittuntur, habent uirtutem fixatiuam & coagulatiuam. Et aque aeree habent potestatem indurari & coagulari, ita in elyxir sicut in lapides preciosos, secundum quod proportionatur materia uel ad elyxir uel ad lapides iam dictos, & quo ad indurandum, fixandum, uel coagulandum, indigent forti uirtute minerali sine aliquam ignitione multiplicata per coelestes uirtutes, que habent uirtutem constrictiuam, & imitantur proprietatem materie & loci, ideo ponunt & inhuma. in loco terrestri, quia nullius alterius elementi locus ita competit, per expeuidemus, quod radii corporum coelestium non ita uniformiter congregani sicut fit in terra. Tanta est igitur uirtus radiorum corporum coelestium: qui influunt in terram, quod per uim ipsa tam rerum terribilium est productiua, quod narrari non potest, propter hoc quod est receptiuum, constrictiuum, firmatiuum, generale omnium illorum uniformiter in figuris, & formis diuersis subtilibus cum informatiuo adiutorio, quod sol eis dat uirtute sue circulationis & sui motus, quod est principale informatiuum immediate totius nature inferioris, que in partes tres diuiditur principales.s.animalem, uegetabilem, & mineralem sicut declarauimus in pluribus libris, & potissime in libro de intentione alchimistarum & codicillo. ¶et propter hoc cum terra sit locus, in quo radii omnes stellarum influunt uirtutes proprias, & in quo cogantur, per quos influunt in ipsa proprias uirtutes operatiuas, & uiuificatiuas, sicut suarum sperarum centrum & retinaculum principale suarum uirtutum in curia scita cum omnibus suis partibus, & iam pars illa, que mortua est ad uitam reuertitur per partes coniunctiuas cum coelesti uirtute & eius spiritus. Et quidem plus etiam dicimus, quod quom aque nostre in terram ponuntur, sicut tibi dicimus, ipse trahunt suis propriis uirtutibus uires terre, quas uero accepit a coelo cum sua uirtute propria plus de duobus archiproiectionibus, sicut ferrum trahitur per adamantem, & hic retinetur, quia proprietas coelestis est uirtutis, quod quanto descendit in terrestri elemento tanto crescit per terram per spiritum increscendi, & per spiritum per condensationem usque inuenitur primum in retinendo cum spissatione, cum hoc certum sit quod nullum terrestre corpus existens in sua solidatione proprie non est aptum ad recipiendum uirtutem, nec illam retinere, sicut refert donec quod in medio essentiali, quod est spiritus, qui est subiectum anime & a corpore primo acciperet taliter quod dissoluatur, ¶postea trahatur spiritus eius a uentre eius, quonum ita postulat ratio nature, et propter hoc tamen per nos per artificium simile nature materia propria & altissimo spiritu, in quibus uirtutibus habent retinaculum corporis in spiritu per resolutionem trahuntur & apprehenduntr cum nostro spiritu, qui intus est in uitio, & in humato in terra cum suo proprio appetitu cum condensatione, & cum tali spiritu congelamus argentum uiuum uulgi in probatum argentum tam bonum, sicut de minera sine attendendo ignis calorem, qui dicitur communis, sicut declarauimus in libro, qui dicitur experimentorum qui liber est principalis, & clauis omnium librorum, quos usque ad istum composuimus in nac arte. Intellige igitur fili mi, quid potest ipse facere cum sua constrictione in aliis materiis, cum sine igne nobilificat argenttum uiuum, quod est communis & rudis substantie per transgressum eius per medium ratione medii naturalis. Et cum hoc sufficit tibi modus generalis, aquarum tam uegetabilium quam mineralium ad medicinam humanam & lapidem philosophorum, & lapides preciosos, & hec est regula generalis. ¶dicto de intentione & consideratione quinte essentie rerum, nunc dicendum est de eius extractione. Et primo a quinta essentia uini incipiamus, cum ipsa sit uirtus, per quam omnis huius libri adimpletur operatio. Hoc est, in quo omnes laborauerunt inquirentes rem creatam aptam ad fine, qui principaliter possit humanum corpus a corruptibilitate & a putrefactione seruare & diminutione, quia hoc est quod omnes naturaliter affectant nunquam mori. ¶secundario ut magisterium transmutationis metallorum & lapidum sit secundum rei ueritatem reuelatum, cum in quinta essentia uini consistat totum. Nam & ait Paulus de homine dicens In epistola ad Chorynthios. Nam & quid sumus in tabernaculis nostris nisi iugum miseriarum.s.ex infirmitatibus, eo quod uolumus expoliari, & esse cum Christo. Hec Paulus. Quonim pauci philosophi paruenerunt ad notitiam rei talis & eiusdem, & ratio huius est, quia medici & philosophi, nostri temporis nihil faciunt nisi pecunie desiderio, & ad finem honoris, quare deus nequaquam uult hoc sibi conferre, cum sibi sint contrarii per auaritiam & largitatem. Sed inquit noster philosophus & ueridicus Paulus ad Hebreos capitulo quarto in fine. Constitutum est hominem semel mori, sequitur quod fantasticum est querere rem ad corporis hominis perpetuationem, maxime quia Genesis capitulo secundo, inquit deus. Ne forte adam mittat manum suam & comedat de ligni uite fructu, & uiuat in eternum, emisit igitur deus ipsum de paradiso. & c. Et subdit. Et collocauit deus cherubin flammeum gladium atque uersatilem habens in custodiam ligni uite. Esset igitur fantasticum affirmare, quod deus daret ei rem ut perpetuaretur extra paradisum ex quo prohibium sibi extitit. Hoc autem fili mi ex sacro textu ineffabile teneamus. quod deus unicuique terminum uite prestat, quod nullo ingenio humano pertransiri potest, uel quocumque eius subsidio Iob dicente. Breues dies hominis sunt & numerus illorum apud te est. Posuisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt ergo querere subsidium ad uite terminum prolongandum fantasticum est & inane ¶restat igitur rem querere, que citra terminum uite nostre possit corpus nostrum a putrefactione seruare. et infirmum curare, & deperditum restaurare donec ueniat ultimata mors in termino prefixo ab altissimo creatore deo. Ratio namque naturalis nobis demonstrat, quod corpus hominis potest per rem minus corruptibilem a corruptibilitate conseruari aut ab infirmitate sanari, quam partem magis corruptibilem cum corruptibilitas, & etiam defectus & perfectio contrarientur, nam uno simili addito sibi simili, facit magis simile. Nulla igitur res, que ad non esse habeat inclinationem, conseruari potest per consimilem rem. Sed querenda namque est res que ad se habeat inclinationem, unde quanto magis res inclinationem habet ad esse, tanto minus habet in se de contrarietate & corruptione, sed nulla talis medicina multis reuelata est, in qua sit tanta perfectio appetitus ad esse, quod quantum miraculose effectum faciat mirabilem in humanis corporibus, quod reputatum quasi ad miraculum Sed nulla medicina de mundo hoc poterit nisi nostrum menstruum uegetabile coeleste animal, dicitur quinta essentia, nam carnes a corruptione conseruat, elementatiua confortat, iuuentus pristina per ipsam restauratur, spiritum uiuificat, crudum digerit, rarum indurat, induratum rarificat, macrum impinguat. pingue debilitat, inflammatum infrigidat, infrigidatum inflammat, humidum desiccat, siccum humectat quoquo modo, una & eadem res contrarias potest operationes, solus actus unius rei diuersificatur secundum naturam recipientis, sicut calor solis, qui contrarias operationes habet, quoa lutum desiccat, & ceram liquefacit. Actus tamen solis unus est in se, neque quantum in se contrariatur. Item fili mi dictum fuit supra, quod spiritus iste in subtili materia eleuatus, appetitum habet ad hanc complexionem, uel ad illam, quia per philosophos prima materia esse rerum asseritur. Namque sicut forma uniuersalis habet appetitum ad omnem formam, sic quinta essentia ad quam cunque complexione, ex quo euidenter patet quod quinta rerum essentia illius dicitur esse complexionis cui adiungitur, sicut si calidis adiunguntur calida, fit in eodem gradu & fortiori propter subtilem materiam, in qua sua forma, & actus eleuati sunt cum quibus ita operatur, sicut basiliscus & fulgur; de quibus supra diximus. Hanc uero naturam aliqui dixerunt non esse calidam, neque humidam, nec frigidam, nec siccam, ex eo quia de sui natura eum omnibus concordantiam habet, qui uero in hoc errauerunt, contra quos nos formamus hanc rationem. Omne quod est, aut est intellectuale, aut sensuale, sed quinta essentia natura est, ergo. & c. Non est intellectuale, cum in rebus uegetabilibus non sit intellectuale, nec in mineralibus, est igitur sensuale, sensuale uero omne est compositum ex quattuor elementis, & quia compositum ex quattuor elementis, oportet quod in quosibet elemento elementa sint actu, alias enim elementata non erunt composita, nisi ex accidentibus elementorum, & sic indiuidua erunt accidentia & non substantia, aut erunt composita, ex alia substantia preterquam elementorum; quod est impossibile. ¶ Preterea esset possibile, quo actus alicuius accidentis inseparabilis esset sine subiecto proprio in aliquo indiuiduo, sicut caliditas ignis: quam in indiuiduis impossibile est existere sine proprio subiecto suo, & hoc est impossibile. Est igitur quinta essentia composita ex qattuor elementis, & in ipsa sunt actualitatem omnia elementa cum omnibus suis actibus, Sed omnia in ipsa sunt aggregata in tam subtili materia, & in forma tam subtili, & tam simplicitati propinqua respectiuo modo, sicut in oculo basilisci, ut per experientiam patet in curatione morborum, & in metallorum transmutatione, & in preciosorum lapidum confectione. ¶non autem fili mi intelligas solum de una specifica nos hoc dixisse, sed in generali de quibuscumque quinque essentiis, iuxta suum modum & operationem. Hanc uero naturam philosophi fili mi uocauerunt coelum, quem sicut coelum influit in nobis aliquiu calorem, aliqi humiditatem. & cu. sic quinta essentia in corporibus humanis ad artiste placitum. Et quidam naturam istam ad unum contractam dixerunt menstruum, quia menstrui proprietatem retinet, ut in libro tertio dicemus. Scimus namque istam naturam modernis esse occultam, & ipsos poenitus de eius ueritate nihil perpendere. ¶huic uero coelo applicamus stellas suas, que sunt plante, lapides, & metalla, ut communibus omnibus in nobis uitam & salutem. Fili mi hanc naturam princeps medicorum hypocras scire medicis premisit dicens in prognosticis. Est et iam quoddam coeleste, quod ipsum medicum preuidere oportet, cuius si tanta sit prudentia, fit admirabilius nimiumque stupendum, non ne illius est ut fieri rerum periculum omnino prohibeat, aut salutem competenti adminiculo tolerabilius faciat, quasi dicat, quod sic. ¶ Certe fili mi uerum dixit hypocras, quia futurum periculum euitari potest a corporibus, ex eo quia omnem incorruptibilitatem, ex qua infirmitas, prouenire potest expellit & humores inequatos equat. Aut postquam infirmitatem prospexerit, competenti adminiculo administrato tolerabilius facit, quia infirmum liberat deus. ¶preterea Fili mi admirabilis est sapientia magistri hanc naturam cognoscentis, quia cum hac natura talia opera in medicina condit quod uideatur miracula facere. ¶galenus enim ueritatem huius narrare noluit, quia ipse dixit aeris dispositionem nos continentis, ut uidetur in glos. prognostice. His etiam modernis reuelata est hec natura per Ioan. damascenum in libro de simplicibus medicinis in principio dicentem. Nulla est causa querenda nisi a coelo, sed a quo coelo assignare noluit. Sed solum tibi fili hoc est per nos reuelatum, ut deum intelligas ames & recolas, & sis memor finis tui, omnia ad honorem & laudem dei applicando. Dec est pars secunoa prime distinctionis seu primi libri, que docet trahere quintam essentiam a plantis, & primo a uino unde incipit canon primus, qui intellectum regulat in hac operatione. Non reputes nos mendacium dixisse in hoc, quod de quinta essentia premisimus. Quare fili scias: quod nullus modernorum sciuit nec ad eius peruenit notitiam: nec uidimus in diebus nostris: quod quis intelligeret de hoc quicquam scilicet de secreto & magisterio eius. ¶igitur in nomine dameni nostri Iesu Christi. Accipe uinum rubeum uel album: & sit de meliori quod poterit reperiri: uel saltem capias uinum: quod non sit acetosum quo uis modo: neque parum: neque nimium: & distilla aquam ardentem, sicut consuetum est per cannas brachiales eris: & postea rectifica illam quanter ad maiorem rectificationem. Sed dico tibi quod ter sufficit recuficari & bene claudere, ut spiritus comburens non exalet, quia in hoc quam plures errauerunt usque ad septies arbitrantes rectificari. Est aut tibi fili mi signum infallibile, postquam uideris, quod zuccharum madefactum in illa positum ad flammam comburatur similiter aqua. Postquam autem sic habueris aquam preparatam, tu habes materiam, de quam quinta essentia trahitur ad actum, que est una principalis, de qua intendimus in libro hoc. Accipe igitur illam, & pone in uase quod circulationis appellatur uel in pellicano, quod dicitur uas hermetis, quorum forma inferius apparebit, & claude fortissime foramen cum olibano, uel mastice molli, uel uiua calce mixta cum ouorum albumine, & ponas in fimo calidissimo per sui naturam, aut in uinacia, quibus nullus calor per accidens attribuitur, quod fili facere potes. si in quantitate magna posueris de qualibet istarum rerum ad angulum domus: que quantitas sit. Xxx. onera gerularia. Hoc esse oportet ut calor non deficiat uasis, quia si calor deficeret, corrumperetur aque circulatio, & quod querimus non fieret, si non calor continuus ei administratus fuerit per continuas circulationes. Nostra. 5. essentia separatur in colore coeli, quod uidere potes per diametralem lineam, que partem superiorem.s.quintam essentiam diuidit ab inferiori.s.a faecibus, que sunt in colore turbido. Est autem natura ista quasi incorruptibilis & immutabilis, ex eo quia ad tantam glorificationem deueniet. ¶ Nam & ita habet respectu totius corporis mundi, illo modo quod per artificium mutari potest natura. Canon secundus, in quo continetur scientia, qualiter nostra quinta essentia ab artista cognosci potest. ¶ Facta per multos dies in uase circulatione inferius descripta, aut in uase hermetis continuatio circulationis aperies foramen, quod cum dicto clausore obstruxisti, & si odor supra mirabilis exeat, ita quod nulla mundi fragrantia ei comparari ualeat, in tantum quod uas positum ad angulum domus miraculo inuisibili trahit omnes intrantes, aut uase posito supra turrim trahit omnes aues, quibus omnibus odor nares atrigerit, ita quod circa seipsum stare faciat, tunc habebis fili nostram quintam essentiam, que aliter dicitur mercurius uegetabilis ad tuum libitum, ut applices in magisterio metallorum transmutationis. Quod si non inueneris influxum attractionis reclude uas ut prius et pone in loco prius assignato, & stet ibi donec consequaris signum predictum. Hec uero quinta essentia sic glorificata non habebit illum odorem nisi corpus sit dissolutum in ea & illum ardorem in ore tuo sicut aqua ardens, hec quidem uocatur a philosophis clauis totius artis philosophie: & tam coelum quam nostraquinta essentia, que eius adiutorio uenit ad tantam sublimitarem nobili forma sunt impleta, & subtilissimam materiam habent: ut per se solum: & cum stellis terrenis: quas supra diximus: faciat operator huius operis miracula supra terram. Canon tertius qualiter nostra quinta essentia: seu uegetabilis mercurius haberi potest sine magnis expensis pro his que altissimam paupertatem obseruant. ¶concreauit altissimus non solum in aqua ardenti, sed in omni planta lapide, & metallo quintam essentiam quandam durabilem atque mirabilem, atque etiam in animalibus, serpentibus. & c. Aperi igitur fili intellectum, & intelliges ueritatem, quia res generabilis & corruptibilis statim destruitur postquam ui corruptionis rei & elementorum contrarietate exalat. Nam hoc signum a uino accipere poteris postquam conuertitur in acetum, quia ab ipso aqua ardens distillari nequit, nec per consequens quinta essentia, cum quinta essentia, cum aqua ardenti & spiritu combustibili trahitur, que quinta essentia dum est in uino uinum in sua uirtute existit, sin autem conuertitur in acetum, & sic de aliis similibus istis, trahas ergo quintam essentiam cum aqua ardenti, simul per cannas bracchiales, ut supra diximus ex quocumque uino, quam uis turbato & feruido, preterquam ab aceto, cum in aceto non est aqua ardens, nec per consequens, quinta essentia. Nam summa cautela est tibi fili. talia uina pro modico precio, que inueniuntur habere, & facere ut supra, quia quinta essentia, que quasi incorruptibilis est propter malam uini complexionem non corrumpitur, modus namque primus & omnium principalis est, quem tibi superius nominauimus. Secundus est uerus, quod capias ampullam cum collo longo, & ex dicta aqua ardenti imple duas partes & gira collum ampulle claudendo prius ipsum cum cera, uel dicto clausorio ac deinde sepelias eam totam in loco superius deputato. & stet ibi donec consequaris signum predictum, quam trahes perforando collum ampulle. Caueas tamen in attractione eius a uase, quum statim miscetur quinta essentia cum fecibus si forte suauiter non eleuata est a loco circulationis per artistam deputatum ¶hec uasa sunt illa, que tibi superius nominauimus, ex quibus fit magisterium, que ultra rostru impleri debent aqua ardenti, & uasa ista habent formam cubitalem in longo & in amplo mensuram unius palmi, & sint integre facta & solida. ¶ Canon quartus qui docebit te extrahere quintam essentiam ab omnibus plantis fructibus & radicibus & carnibus ouis & sanguine. Est aliud ex secretis nature, ut tu fili scias trahere quintam essentiam ab omnibus plantis fructibus radicibus carnibus animalium & ouis, & auium, & sanguine. & c. Capias igitur quancunque rerum uolueris, & teras bene fortiter in mortario, & pone ad putrefaciendum in uase per quadraginta dies postea extrahas, & distilla aquam per elembichum ter uel quater, sic aquam ardentem fecisti, & in quolibet supradictorum uasorum pone ad circulandum, donec signum consequaris odoris prius iam dicti, aut fili trahasa quacumque istarum rerum quattuor elementa & aerem, & ignem pone in uasis iam dictis, & fac circulari, donec consequaris signum predictum, grandissimum enim est opus factum in magisterio medicine. Omnes iste quinte essentie sunt quo uis istorum modorum extracte, in millecuplo enim plus operantur quam earum medicine ante earum extractione taliter quod pro miraculo reputatur apud uniuersum orbem. Nihil quippe in omnibus quinque essentiis adimus.s. in earum extractione nisi quod per nouum artificium superflua debemus remouere. ¶ Canon quintus, qui docebit extrahere quattuor elementa ab omnibus rebus.s.plantis, animalibus, & metallis. ¶cum pretermittamus pro modico tibi reuelare secretum.s.qualiter poteris elementa ab omnibus rebus.s.metallis, plantis, & animalibus extrahere, & regula generalis est quod illa, que de plantis terenda fuerunt terantur, & post contritionem ponantur in uase uitreo in fimo equino ad putrefaciendum per mensem cum dimidio, quo transacto pone super uas caput suum, & distilla aquam per balneum maris, quod tibi inferius reuelabimus per figuram unam, quousque per balnei distillationem plus noluerit distillare, tunc temporis extrahe cucurbitam a balneo, & reitera aquam, quam distillasti super feces, & gira bene cum sigillo, & claude & pone ad putrefaciendum per decem dies, postea extrahe, & pone desuper caput alembichi, & distilla per ignem cinerum, quousque noluerit plus per illam distillationem distillare. Tunc fili mi scias, quod tu habes extracta duo elementa ad partem, nunc igitur ut diuidas illa, que sunt aer, & aqua facies sic. Tu fili mi aquam illam quam per secundam distillationem distillasti accipe & pone in cucurbitam distillationis, & repone caput alembici & distilla in balneo, & illud quod distillaueris non est nisi aqua, qunuim per illum gradum caloris nihil aliud exit. Nam ignis balnei dicitur ignis primi gradus, & ignis cinerum dicitur ignis sedi gradus, & ignis ardens dicitur ignis tertii gradus. Fili ualde utilis est ista scientia graduum ignis ad ista cognoscenda potissime in metallo propter caloris confusionem, & tunc fili aer manet in fundo uasis, quoa non ualuit per calorem sedi gradus exire, & tunc repone ad partem, & reitera aquam, quam ab aere extraxisti super feces, & fac sicut prius & pone ad putrefaciendum in fimo per enim tempus, sicut de aere fecisti, & pone ad distillandum in igne tertii gradus, & da sibi ignem, donec totus distilletur, & post hoc reitera ad distillandum in balneo, & exibit aqua, & ignis manebit in fundo uasis, quia non ualet per illum calorem exalare & serua ad partem. Haec que tibi diximus de omnibus uegetabilibus intelligeque in succo abundant. Et sic quoque facies in metallis prius cum nostro menstruo illa resoluere facies sub fimo per unam ebdomadam. & quod menstruum sit acutum cum uegetabilibus, aliquibus illorum, que inferius in questionario dicemus. Postque uero fili metalla fuerint dissoluta pone ad distillandum in igne primi gradus & exibit menstruum, & manebit calx metalli in fundo. Post hoc uero reitera super feces metalli de nouo menstruo ad pondera metalli, & pone ad putrefaciendam per mensem cum dimidio, & post hoc distilla sicut fecisti de uegetabilibus, sed qualibet uice addas nouum menstruum super feces. Fili multe fuerunt opiniones philosophorum in extractione elementorum a mineralibus, sed hic ponere non curamus, quia diuersimode tractabimus in tertio libro. Canon sextus Cal.i primo. ¶fili multi philosophorum in aqua forti communi facta ex uitriolo & sale nitro sua corpora metallorum dissoluebant, & per euaporationem trahebant aquam illam, & calx corporum remanebat infra uas, & postea cum aqua dulci communi illam abluebant, & per euaporationem trahebant aquam illam. Et post illam calcem cum menstruo dissoluebant ad opera sua, que non secundum quod competebat sequebatur finem optatum. Ratio huius est, quia dissolutio, que fit cum forti aqua non est talis, ficut natura postulat, & quia etiam illi, quo talia fecerunt ignorauerunt uegetabilia nostrum menstruum acuentia, & etiam ignorauerunt aquam mercurii uulgi, quam in compendio missam regi Roberto reuelauimus, quod compositum est super testamento & codicillo in parte illa, que tractat de compositione margaritarum sic conditarum. & ct. Sed fili tibi reuelabimus in hoc capitulo calcinationes, in qua nullum metallorum amittit de specie, & menstruum infra modicum tempus ipsum resoluet. Et magisterium huius secreti tale est, quod tu fili capias aurum uel argentum in tenues laminas redactum, & accipe particulam cum tantundem de argento uiuo uulgi, & pone ad ignem lentum, & cum fumauerit mitte laminas, & moue cum ligno, & post hoc mitte in gazola in aqua que sit frigida, & si talisfuerit pasta, quod frangatur ad modum metalli campanarum, nisi reuertatur massa alembichi, & dimitte euaporari plus de argento uiuo, & iterum mittatur in aquam & postquam dura fuerit, sicut dictum est, pone pastam in galaiade ut diximus cum quarta parte sui salis communis & contere fortiter donec pasta, & sal totum uideatur sal nigrum. Accipe igitur fili istud sal, & pone in sublimatorio si uolueris seruare argentum uiui, quod si non, pone illum in quadam gazola que ignem sustineat, & da sibi ignem donec uidebis, quod totus mercurius exalauerit, uel sublimauerit. Postquam uero hoc compleueris mitte istud sal in altera gazola, & superpone de aqua feruentissima, secundum quod tibi uisum fuerit, & misce cum quodam ligno, & sal fundetur & uertetur in aquam nigram, quam quiescere dimitte, & post illam ex trahe & mitte passim euertendo, donec tota euersa fuerit, & calx remanebit inferius. Iterum super mitte de aqua feruentissima, & fac sicut prius, & iterum mitte sibi de supradicta aqua, donec exeat a calce clarissima, sicut missa fuit, & tunc pone calcem ad desiccandum ad solem & habebis ipsum perfectissime redactum in puluerem subtilissimum ad usum artiste, cuius uis. Item fili cetera metalla habent diuersum modum calcinationis, de uenere fit calcinatio sicut fit es ustum. Saturnus & Iuppiter calcinantur cum sale communi preparato agitando in alboth cum ligno & mittendo sal modicum, & post hoc abluatur, sicut dictum est cum aqua feruentissima, & postea pone ad desiccandum & factum est. ¶canon septimus in quo continetur scientia ad extrahendum quintam essentiam rerum omnium ad applicandum illas corporibus humanis secundum quod opportunum fuerit. ¶ Deus coeli talem contulit uirtutem generaliter quinte essentie, ut extrahas illam ab omni ligno fructu flore radice foliis lapide & metallo, carne semine & specie, que deus condiror nature creauit, cuius quippe secreti magisterium tale est, postquam fili uini quintam essentiam habueris a fecibus separatam, cum propria noueris posse extrahi omnis rei quintam essentiam infra tres horas, ut euitetur tantus labor, atque tedium tibi fili dilecte. Capias igitur in dei nomine quamcunque rem, a qua uolueris quintam essentiam separare, & mitte illam in nostram quintam essentiam uini, & pone ad fortem solem in uere, uel pone illam cum uase ad ignem leuem, & infra tres horas habebis quintam essentiam rei mixtam cum quinta essentia, que conuertetur in talem naturam, sicut res que sibi mittetur, igitur si sit calida, si frigida, si humida, si sicca, si laxatiua si sicca, uel cuius uis alterius conditionis & odoris fuerit, talis nature fit, quia ut supra tibi reuelauimus appetitum habet ad hanc complexionem, uel ad illam talem. Igitur quintam essentiam fili habebis sicut res quam tibi intromiseris talis odoris, saporis, complexionis, uirtutis, operationis. & c. & ideo fili maxime cautela est hec in operatione medicine, ut cum una & eadem medicina scias diuersas operationes facere, ad quam forsitan non peruenit operator dure ceruicis. & cu. Et sic fili cum coelo nostro a stellis suis quas supra nominauimus, fiet per naturam quod reputabitur ad miraculum. ¶canon octauus, qui docet, que sunt res calide in primo gradu simpliciter, ut talis nature reddatur quinta essentia nostra ad applicandum ad humana corpora. ¶hactenus fili uerum plantarum secretum tibi pandemus.s. in earum complexione, & primo de calidis simpliciter in primo gradu, unde fili medicinae calide simpliciter in primo gradu sunt iste.f. Absynthium / Flores nasturcii Semen coriandri / Amigdale dulces Borago / Auellane sicce Altea / Capparis Atriplex / Folia gariofilorum Eupatorium / Cardamomum Cancilla / Licium Sticados arabi. / Storax liquida Tribulus marinus / Pal. Radix poeonie / Columbi nouim Radix aristologie totus / Semen altee Castanea / Semen trifolii Spica celtica / Sandaracha Camomilla / Triticum Nuces / Panicum Semen caulis / Sarcocolla Mora matura / la. Iuiube / Muscum Ficus sicce / Uitrum Cuscute / Caro camelina Spica nardi / Uitulina Folia laura / Galinatum Amomum / Anserum nouarum Crocus / Fasianorum ¶de istis quippe fili operare secundum exigentiam, & talis complexionis uirtutis reddetur tibi quinta essentia nostra. Canon nonus Cal. ¶si propter infirmitate prouenientem halitus in tanto gradu, frigiditatis quod medicinas in primo gradu calidas operari non potest, applicet sibi me dicinas in sedo gradu calidas, que sunt hec, quam sequunt, ut docet canon. in. 2. Polium / Cancilla Prassium / Bulbi Centaurea minor / Carui Catapucia / Tamariscus Si. / Amigdala amara Reubarbarum / Dattali Lignum aloe / Mel nouum Uue amare / Semen aneti Citri nigri / Brusci Foeniculi / Apii Asparagi / Petroselii eorumque radices / Semen poeonie Radix maratri / Xilobalsamus. Daucus / Cortex citri Semen urtice / Folia citri Fenugrecum / Nux muscata Semen pastinaee / Faseoli Semen raphani / Lacce Fistici / Urina Bdelium / Ambra Flores croci ortiui / Uua matura ¶ Aperies ergo oculos tuos fili, & uideas quibus rebus ex his indigebis ad magis calefaciendum ex eo, quo modo non sufficientes fuerint tibi medicine, primo siue in primo gradu, & non utaris medicinis, nisi prius scias in quo gradu sunt medicine simpliciter constitute, quia aliter nescies quid componis, uel quid das infirmis. ¶ Canon decimus, qui docet, que res sunt calide in tertio gradu ad affigendum eas in nostra quinta essentia ad habendum quintam essentiam calidam in tertio gradu. Cal. in 3. ¶fili in quo casu infirmitas nimie frigiditatis uiget indiges habere medicinas in tertio gradu calidas mixtas cum coelo nostro, & nostra quinta essentia eiusdem complexionis reddatur, & sunt hec, Siseleos / Apiifolia / Pix greca Thimus / Enula / Serapinum Gipetus / Polipodium / Oppoponacum Camedreos / Cassialignea / Yreos Camepitheos / Galanga / Dictamus Isopus / Piper longum / Hermodactilus Sansucus / Siratus / Serpentaria Sambucus / Ameos / Zedoaria Assarum / Ozimi / Doronici Mentastrum / Nigella / Zinziber Calamentum / Siler montanum / Gariofili Pullegium / Cinamomum / Assa fetida Origanum / Costum / Armoniacum. Rutha domestica / Folia oliuarum / Galbanum Squinantum / Nux indica / Mumia Porrum / Lupuli / Castoreum Centaurea ma. / Saxifragia / Gentiana, pix liquida ¶cum ergo uolueris applicare res calidas in tertio gradu peopt nimiam frigiditatem superabundantem applica coelo nostro, & talis uirtutis efficitur. Cal. in. 4. ¶canon undecimus, qui docebit re, que ressunt calide in quarto gradu, ut affigas illas nostre quinte essentie, & cum opportunum fuerit reuelabo tibi, que sunt medicine simpliciter in quarto gradu caliditatis, & sunt hec que sequuntur. uidelicet. Rutha syluestris. / Nitrum / Piper nigrum Piretrum / Petroleum / Uitrum adustum Anazardus / Semen sinapis / Oleandrum Sulphur / Euphorbium / Cardus uisci Sal armoniacum / Scamonea / Napellus Flos eris / Colloquintida / Squilla. Alleum ¶dicto de medicinis, in quibus continetur complexio ignis secundum dispositionem quattuor graduum, congruum est ut dicamus de medicinis continentibus complexionem aeris, cum post ignis speram, spera aeris situetur. Humida i primo Humida in secundo. ¶canon duodecimus, in qui continetur scientia eorum, quam sunt res humide secundum ordinationem quattuor graduum, & primo de humidis in primo gradu. Christi adiutorio ac eius magnitudinis bonitate perficiamus, considerationem & doctrinam rerum humidarum in primo gradu, quam sunt iste, que sequuntur simpliciter. Flos fabe / Liquiritia / Lingua auis Flos lupini / Amigdale dulces / Gummi arabici Semen pastinace / Primula ueris / Coturnices Lignum pastinace / Canna zucchari / Pisces recentes ¶canon tertiusdecius, in quo continetur scientia rerum humidarum in secundo gradu simplicitur, ut quati infuerint tante siccitatis, quod tibi sufficientes non fuerint res humide in primo gradu, applices illas, que in secundo gradu humidae fuerint, ut tale reddatur coelum nostrum. Congruum est fili ut tibi reuelemus, quam sunt humide res in secundo gradu simpliciter, ut talem reddas nostram. 5. essentiam, cum necessarium fuerit, & sunt iste quam sequuntur Semen malue / Crisomilla / Endiuia Semen lactuce / Persica, asparagi / Lactuca agrestis Zicio / Lactuca / Cicorea Flos nenupharis / Malua / Aloes epaticus Ex his igitur fili applica quinte essentie nostre cum medicine humide in primo gradu non fuerint sufficientes ad eradicandum siccitatem peccantem. Canon quartusdecimus, qui docet, que sunt res humide in tertio gradu, ut cum necesse fuerit habeas earum cognitionem ad illas applicandum coelo nostro, ut habeas coelum nostrum humidum in tertio gradu. Humida i. ¶fili mi cum uideris, quod siccitas tanta est que per medicinas humidas in gradu secundo extingui non potest, applica medicinas humidas in tertio gradu coelo nostro, que sunt hec quae sequuntur. tertio Humida quarto Fri. Semen gal. / Flores uiole uiridis Poma uiridia / Saturiones Filocaparon, Eruca / Asquitua Radix pastinace / Semen castorei Flores uiole coelestis / Semen lini Flores papaueris / Fructus papaueris albi. He sunt res humide in tertio gradu simpliciter has affige in coelo nostro ut uiguerit necessitas. ¶canon quintusdecimus, qui docet quae sunt res humide in quarto gradu ut affigas illas in coelo nostro ad applicandum illas corpribus densis propter nimiam siccitatem ¶ratio nature est fili, ut reuelem tibi, que sunt medicine humide in quarto gradu, ut affigas illas in coelo nostro, ut influat in nobis humiditatem quam plurimam, cum necesse fuerit, & reshumide in quarto gradu simplicitacis sunt iste, que sequuntur. Aureola / Lacataria / Cerebrum columbi Argentum uiuum / Stinci / Gamelion Mercurialis / Cerebrum gummici ¶haec igitur medicine reddent coelum nostrum humidum in quarto gradu, quas applica secundum exigentiam & uires patientis. ¶dicto uero de medicinis numidis que complexionem habent humidam.s.aeream, nunc restat ut dicamus de habentibus proprietatem aque, ex eo quia post aerem spera aque per primam causam situata est, procedendo secundm ordinationem quartuor graduum, sicut in aliis. & c. ¶canon sextusdecimus, in quo continetur scientia rerum frigidarum, & primo de frigidis in primo gradu. i. pri. Hoc est ut nostra quinta essentia redigatur frigida in primo gradu reuelabimus tibi medicinas dictam habentes complexionem, que sunt he, que sequuntur. Granasalicis / Herba acetosa / Pruna Tamarindi / Fabe uirentes / Flos rose uiridis Ordeum mundum / Pira bene matura / Ar. ¶has medicinas applicabis coelo nostro, ut reddat frigidim in primo gradu, ut scias ipsas coelo nostro applicare, cum necesse fuerit ut infuat super nos frigiditatem primi gradus. Fri. in. 2. Fili si tibi per nimium calorem non sufficerent medicine, frigide in primo gradu applica coelo nostro res frigidas in secundo gradu, postea facias applicationem secundum quod tibi uidebitur, & medicine sunt iste, uidelicet. De iberum / Penthafilon / Malagranata, seidula / Litargirium / Arnoglossa / Mora immatura / Folia salicis / Grisolocanna ¶canon decimus septimus, qui docet que sunt res frigide in tertio gradu, ut quati non sufficientes fuerint medicine frigide in primo & secundo gradu. quod applices illas, que sunt in tertio gradu, ut scias remedium adhibere caliditati dominanti. Fri. in. 8. ¶hactenus fili reuelabimus tibi, que sunt medicine frigide in tertio gradu, ut quid infirmitas fuerit tante siccitatis, quod illi non sufficiant medicine primi & secundi, recurras ad ista, que sunt tertium gradus, & sic remedium adhibeas, & sunt que sequuntur. S. Uirga pastoris / Melones / Psilium / Omnes sandali / Citrulli / Paritaria / Ypoquistidos / Cucumeres / Uua milana / Portulaca. / Sorbe / Spodium / Semen eius / Plantago semen eius / Poma. ¶medicinas istas applica coelo nostro, & habebis ipsum frigidum in tertio gradu, & utere illo dum fuerit oportunum. ¶canon. xuii qui docet, que sunt res frigide in quarto, & utaris illis dum fuerit necesse. ¶fili mi certum sit tibi. quod multorum fuit opinio, quod nulla res erat in quarto gradu frigiditatis constituta per naturam, contra quos istam facimus rationem. ¶omne elementum, uel quecunque alia res appetit esse in maiori perfectione, quam sua natura capere potest, cuius ratione elementum quodlibet in elementatis appetit quartum punctum simplicem. ut suum contrarium reprimat, uel saltem ei adequetur per resistentiam, ut esse suum non priuetur ab indiuiduis. Si igitur aqua per naturam non inuenit in indiuiduis in quarto gradu, sicut in primo, secundo, & tertio, aqua non appeteret maiorem perfectionem simplicitatis, quam in indiuiduis habere potest, & sic similitudo, sue simplicitatis maiori gradu multiplicata esset ei per naturam odibilem, & suum contrarium esset illi amabile, quod est impossibile. Preterea. Nullus morbus calidus in quarto gradu esset curabilis, quod est inconueniens & contra finem medicine. Item esset ipsa aqua destructa contra, & ideo regula, quia non transmutent extra se similitudinem suam per modum sue perfectionis & suarum partium & cum similitudinibus dictarum partium operatur in indiuiduis. Ratio huius est, quia talem defectum natura bonitatis & uirtutis. & c. non consentiret, cum ista naturaliter appetant multiplicari in maiori perfectione entibusrealibus quam esse potest secundum suam naturam, quorum contrarium ageret aquae, si non esset reperta in secundo gradu in rebus naturalibus, quod est impossibile. Pri. in. 4. ¶fili mi multa alia inconuenientia sequi possent ex eorum opinione, sed illa dimittimus causa breuitatis unde resfrigide in quarto gradusunt iste que sequuntur. Opium / Iusquiamus / Cicuta Mandragora / Semen eius / Semen esus Camphora / Semperuiua / Ebenus Semen papaueris / Aqua eius / Salamandra Mucilago psilii / Barbassus ¶has quippe res applica coelo nostro, & habebis ipsum frigidissimum: ¶diximus de medicinis frigidis secundum ordinem quattuor graduum. Et quia post omnium elementorum speras spera terre situata est ultimo, ideo de rebus siccis ultimo dicendum est. ¶incipit canon decimusnonus, qui docet que sunt res sicce in primo gradu. Sic. in primo. ¶ordine premisso fili tibi rerum siccarum reuelemus ut affigas necessario coelo, & primo de siccis in primo gradu simpliciter, & sunt iste.s. Spuma maris / Argilla / Caro caprina / Caules / Caro bouina / Turtures antique / Fabe sicce / Caro ceruina / Columbi antiqui / Amidum / Caro camelorum / Caro omnium auium / Thucia / Caro leporis / qui habitant in aquis / ¶affige ergo fili has medicinas coelo nostro & habebis ipsum siccum in primo gradu, ue utaris illo, cum tibi oportunum fuerit. & c. ¶canon uigesimus, qui te docebit, que sunt res sicce in secundo gradu. Sic. in,3. ut cum tibi tuerit necesse applices illas nostro coelo, ue influat in nobis siccitatem in secundo gradu. ¶Fili quo infirmitas tam humida fuerit, quod tibi non sufficiant res in pramo gradi ficee, addes istas coelo nostro que sunt in secundo gradu sicce.srisum / Cortex thuris / Thipus Balaustie / Cortex orni / Lapis lazuli Testa maligra / Xilobalsamus / lapis armenus: Uberi ro. sicce / Flos ro. sic. / Nespule mature ¶has quippe res affige in coelo nostro ad magis desiccandum. Sic. in. 3. ¶canon uigesimusprimus, qui docet, que sunt ressicce in tertio gradu, ut scias illas applicare coelo nostro, ut flat illius complexionis, & sic applices ipsum in corporibus humanis, cum tibi uidebitur. Fili cum tibi uidebitur, quod infirmitas tanta est multiplicata in humiditate, quod tibi non sufficiant medicine sicce in primo & secundo gradu applicabis istas, que sunt sicce in tertio gradu, que sequuntur. Mastix / Acetum commune / Bolus armenus Charabe / Succus malus./ luniperus Olibanum / Pira syluestria / Fructus iuniperi Myrtha / Ga. / Fructus sauine Cinaprium / Scoria ferri / Galle Aspaltum / Ferrugo ferri / Flos sambuci Sanguis dra. / Pulmo uulpis / Flos ebuli ebulus. ¶has affige in coelo nostro & fiet siccum in tertio gradu. Sic in 4. ¶canon uigesimussecundus, qui docet, que sunt res sicce in quarto gradu. ut istas applices coelo nostro, & fiet siccum in quarto gradu. Arsenicum album / Capitellum / Glandes uirides Arsenicum rubeum / Omnes mirobalani / Puluis affodilorum Azarnech / Cortex ilicis / Alumen roche Azarchon / Coagulum / Alumen plume Aes /thucia / Folia daruich Flos eris / Sal preparatum / Cortex uberi. ¶diximus de aliquibus medicinis & earum simplici complexione secundum dispositionem quattuor graduum simpliciter, ut artista per istas, que hic ponuntur alias inuestigare sciat secundum complexionem, saporem, odorem, ponderositacem & leuitatem ad faciendum diuersos effectus in corpore nostro. Nunc congruum est ut dicamus in generali de qualitatibus appropriatis, ut artista cognoscat, que sunt simplices qualitates & proprie, & que appropriate, & que qualitates sunt gradite in rebus naturalibus, ut cognoscatur unius medicine composite finis ex multis in diuersis medicinis compositis. Et ut sciatu quid homo dare debet, uel auferre infirmis. ¶canon. xxii in quo continetur prefata doctrina. ¶ Ualde fili mi meditamur, ut reuelemus qualitates rerum proprias & propietates.s. in quo gradu existere possunt secundum naturam, ut destruant multorum opiniones, qui duas qualitates in una & eadem re dixerunt in eodem gradu existere, sicut in pipere, quod dixerunt calidum & siccum in quarto gradu, & castoreum, quod dixerunt calidum & siccum in quarto gradu. Contra quos fili talem fundamus rationem. Quattuor masse principales, que sunt quattuor elementa speras proprias habent, ubi natura cuiuslibet maior est quam in aliorum speris, queuis fili quodlibet elementum sit in alterius spera.s.unum per speras omnium & omnia per speram unius. Hoc autem fili natura orbis fabricat, ut ex mixtione eorum oriantur indiuidua sperarum, in quibus elementa actuo aliter existant, ut supra probauimus, que esse non ualerent si mixta uicissim non essent, quoniam fili, si mixtio uniuersalis orbis deficeret elementis, deficeretque mixtio specialis, atque indiuidualis, quoniam deficiente generali uenit particulare in suiipsius corruptionem. Denique quod libet elementum, ex eo quod iuxta sui naturam in propria spera sua complexio maior est, ut caliditas, quae maior est in spera sua ignisquam ficcitas nec aliqua aliarum complexionum, & sic de aliis. ¶item Fili quodlibet dictorum elementorum habet proprium subiectum in indiuiduis specierum, in qua sua caliditas maior est quam qualitates aliorum elementorum, sicut fili in pipere. in quo magis uiget proprietas ignis quam in croco, & in aloe, in quo magis est de complexione aeris quam in mirobalanis, & sic de aliis rebus similibus istis, unde facio istam rationem. Omnem effectum consequi oportet naturam sue cause, si igitur ignis, qui est causa omnium rerum calefactibilium maiorem sui proprietatem habet in spera sui & fua proprietas ibi magis reperitur quam proprietas aliorum, sicut in rebus calefactibilibus de complexione ignis oportet quod maior sit caliditas quam humiditas, ut appareat concordantia indifferentia existens inter causam & suum effectum, & ut appareat differentia inter rem calide complexionis & rem humidam, uel siccam. & c. Quia si una res haberet in se duas complexiones equales, sicut in pipere caliditas & siccitas, si essent in eodem gradu, esset piper equaliter siccum, sicut calidum, & sic est possibile habere has duas complexiones equales contra frigiditatem, & sic possi¶bile esset quod frigiditas & humiditas essent equales contra caliditatem & siccitatem, quod est impossibile, quia sic non inueniretur aliquod speciale indiuiduum, in quo qualitas unius elementi esset predominans, ut denominationem caperet ab illo, sicut piper, quod denominationem accipit ab igne, quia calidum. Aloes quod denominationem accipit ab aere, quia humidum. Mandragora ab aqua, quia frigida. Mirobalanus a terra, quia siccus. Hoc autem est impossibile quia sequeretur irregularitas in indiuiduis naturalibus, ex eo quod non haberet magis instinctum ad qualitatem unam quam ad aliam. Ex quo fili notare potes, quod sicut quodlibet elementum dominationem propriam secundum suam naturum habet in sua propria spera, in qua alterum non habet ita magnam dominationem, sicut habent propria indiuidua substantialia, in quibus magis quamitas unius elementi predominatur alteris. Exemplum, natura ignis est calidus proprie, siccus a proprietate. Nam caliditas maior est in igne quam siccitas, quim proprietas maior est in qualibet re quam appropriata. Sic eim fili, est in indiuiduis, que oportet habere unam propriam qualitatem aliam appropriatam, ex eo quod effectus sue cause correspondere debet. Hoc probatur fili mi per regulas duodecim, quiasi ignis qui est causa alicuius calefactibilis, est calidus & siccus, ignis in illo calefactibili non potest transmittere extra se similitudinem suam, nisi cum suo calore & siccitate, & per modum nature caloris, & siccitatis, & iterum aliarum conplexionum. Sic igitur in indiuiduo per ignem causantem oportet maiorem esse caliditatem quam siccitatem, & sic siccitas depressior. Et ficut diximus de igne, ita intellige de aliis qualitatibus elementorum, sicut ignis in sua spera propria est forma, & alia elementa sunt materia quia calefacta sit sua propria qualitas in indiuiduis naturalibus existens est forma extensa, & diffusa super omnes alias elementorum, & qualitates, que sunt igni. Ex quo fili multum bene concluditur ipsam qualitatem ignis in subiecto ignis maiore esse quam alteram qualitatum, & sic talis qualitas in simili subiecto est rex, qualitas uero que magis concordat militem dicimus, ultima uo qualitas que prime contrariatur, est sclaua. ¶ Exemplum fili tibi dabimus, ut facilius possis intelligere mouendo te ipsum ad obiectandum. Nam piper est calidum proprie, siccum a proprietate, caliditatem uero maiorem oportet esse in illo quam siccitatem, nec humiditatem, nec frigiditatem. Est ergo in pipere caliditas rex, nunc uero quia siccitas magis cum igne concordat quod altera aliarum, est siccitas in igne, uel pipere regina. Et quia post siccitatem humiditas cum caliditate concordat humiditas in pipere est miles. Et quia frigiditas caliditati contrariatur est aqua seu frigiditas in pipere sclaua, & ideo ultimo siccitas est in subiecto igneo. Fili secundum conditionem maioritatis & minoritatis situati sunt gradus in rebus naturalibus, sicut fili piper habet quemcunque gradum caliditatis, ista caliditas est in illo maior, ut supra probauimus, ergo alie minores illa propria, & sic sequitur distinctio equalitatis indiuiduorum, quam aliqui asserunt esse impossibilem. ¶ Nunc fili quia regina magis cum rege concordat quam miles nec sclaua, reginam oportet esse maiorem in regia domo quam miles, nec sclaua. Et ideo quia regem regina sequitur, et non est tanta sicunt rex, illa minor est & uno gradu interior quam rex, & cognominatem. tertia. Et sic siccitas in pipere est in tertio gradu. Et quia post reginam miles maior est in domo regis, illa minoritas dicitur alius gradus inferior. Inferius quidem dicitur sedus, & sic in pipere est humiditas in sedo gradu. Item quia post militem sclaua minor est in domo regis quam nullus alius; illa minoritas alter gradus inferior isto dicitur. qui nominatur & primus. Et sic fili concluditur, quod piper est calidum in quarto gradu, siccum in tertio, humidum in secundo, frigidum in primo. Et sicut diximus fili de pipere, quod habet complexionem igneam, sic potes dicere de aliis rebus & qualitatibus respiciendo maioritate concordantie. Preterea fili stias quod non omnis res naturalis habet quattuor gradus in se integre, sed ex illis habet degradate. Et ad melius intelligendum formamus puncta quattuor in quocunque gradu cuiuslibet qualitatis, que quidem puncta sunt tanquam medium, per quod mouetur intellectus ad intelligendum res quantum habent de una compositione uel de alia. Fili ualde est confusa doctrina de gradibus, adeo quod non est scientia in mundo, que tam parum sciatur, sed hic in summa breui breuiter tractabimus. Et primo dicimus, quod res que sit calida in quarto gradu omnes alios gradus habet integros, & sic dehumidis frigidis, & c. Sed res que sit in tertio gradu calida, est in secundo sicca, & in primo humida, & in duobus punctis frigida. Resque est in tertio gradu humida est frigida in secundo, calida in primo, sicca in duobus punctis primi gradus, & sic de aliis. Item resque in secundo gradu est calida, est in primo sicca, & in tribus punctis alterius gradus humida, cum duobus punctis frigida. Item resque est in primo gradu calida, est in tribus punctis alterius gradus humida, & uno puncto uniuersaliter frigida. Et sicut posuimus exemplum de calidis; ita potes dehumidis dicere, & etiam de aliis. ¶item fili multe & diuerse opinio. fuerunt in hac intentione super calidum in primo, & cal. in secundo, & cal. in tertio, guia fili mi in uno indiuiduo est caliditas in tertio gradu, & altera in eodem, sed differunt secundum actionem & passionem, quond in uno indiuiduo est Forma regina, regina uero sub rege patitur, rex uero in quocunque indiuiduo est forma, regina uero miles & sclaua sunt materia. Non est ergo equalis actio unius qualitatis existentis in diuersis indiuiduis ratione supradicta. Et de hoc intellige secundum applicationem simplicem & singularem uniuscuiusque. non autem secundum multarum aliarum medicinarum congregatarum ad unum finem. Et de hoc dabimus tibi exemplum. ¶squilla uero uel thutia que est calida in tertio gradu, & agnus castus calidus in tertio, si quod libet eorum applicetur ad nostrum corpus maiorem caliditatem influit in nobis agnus castusque thucia. Ratio huius est, quia caliditas in agno casto est rex, in thucia uero regina. Et quia rex maioris potestatis estque regina, igitur. & c Item quia caliditas in thucia est terrificata, & stat secundum passionem, in agno casto secundum actionem, & quid maioris nature est res agens quam patiens, igitur. & est. Item quia in thucia caliditas habet duos punctus frigiditatis sibi contrariantes, in agno casto uero solummodo habet duo puncta unius gradus contraria. Item quia caliditas existens in thucia desiccat ultimato modo, quia inseparabilis a natura illius & siccitate formata. In agno casto uero calefacit plus quam desiccat, quoa ibi caliditas rex est, & a nullo formata est, sed siccitas in illo est ignificata, & post per naturam caloris calefacit, & postea desiccat, quia in quacunque re naturali prius in seipsa oportet esse actum proprium & coessentialem illius quam appropriatus, & etiam caliditates submisse in aliquo indiuiduo formata aliqua natura priussunt in corpore nostro agendo secudin naturam forme quam formate existant per suam, sicut caliditas ignis, que ignificat terram. Terra uero existens in igne prius calefacit, sedo desiccat, hoc uero fit, quia natura ignis, cui submittitur siccitas, moues siccitatem secundum naturam sue ignificationis ignificabilitantis & ignificate, ¶ecce ergo fili que differentia est inter calidum in tertio gradu, & calidum in tertio, & sic de humido & frigido & sicco, non aue est sic fili in compositione multarim medicinarum ad unum finem, quod qualitas qualitatem iuuat, gradus gradim, punctus punctam. Exemplum, quedam medicina componitur ex aloe, pipere longo, rosis siccis, mastice, gariofi, succo foeniculi, & scamonea. Nunc uero graduamus talem medicinam. Aloes est humidum in secundo gradu, frigidum in primo, calidum in duobus punctis gradus, & siccum in uno puncto unius gradus. Piper longum est calidum in tertio, siccum in secundo gradu, humidum in primo, frigidum in duobus punctis unius gradus Rose uero sicce sunt sicce in sedo, calide in primo, frigide in duobus punctis, humide in uno puncto. Mastix est siccus in tertio, calidus in secundo, frigidus in primo, humidus in duobus punctis. Gariofili uero sunt calidi in tertio gradu, sicci in secundo humidi in primo, frigidi in duobus punctis gradus. Succus foeniculi est calidus in primo, siccus in tribus punctis, humidus in duobus, frigidus in uno puncto. Item scamonea est calida in quarto gradu, sicca in tertia, humida in secundo, frigida in primo. ¶nunc ergo uideamus quot gradus & quot puncta habeamus de una qualitate, & quot de alia, & sic iungamus gradus & puncta usque quo ex omnibus istis habeamus unum gradum simplicem, cuius nature debeamus medicinam. ¶prius uero uideamus de calidis qualitatibus, & omnes gradus diuidamus per puncta, post iungamus puncta de quattuor in quattuor & faciam gradus. Nam inaloe sunt duo puncta caliditatis, in pipere longo duodecim puncta, in mastice uero habemus octo puncta, in gariofilis duodecim puncta, infoeniculo uero habemus quattuor puncta, in scamonea sexdecim puncta. Sic fili in ista medicina sunt. 58. puncta calida. ¶item in aloe habemus quattuor puncta frigiditatis, in pipere longo duo puncta, in rosis alia quo, in mastice quattuor puncta, in gariofilis duo puncta: in succo foeni, unum punctum, in scamonea quattuor puncta, unde habemus in hac medici¬¶ na. 19. puncta frigiditatis: Item in aloe habemus octo puncta humiditatis, in pipere quattuor puncta, in rosis unum punctum, in gariofilis quatuor puncta. Item in foeniculo habemus duo puncta, in mastice duo puncta, in scamonea octo puncta. Et sic habemus in hac medicina uigintinouem puncta humiditatis. Item in aloe habemus unum punctum siccitatis, in pipere longo habemus octo puncta, in gariofilis alia octo, in mastice duodecim puncta, in rosis quattuor puncta in foeniculo tria puncta, in scamonea duodecim puncta, & sic habemus in hac medicina. 48. puncta siccitatis. Nunc uero iungamus omnia puncta, & primo puncta caliditatis, que sunt. 58. & frigiditatis. 19. puncta, item de humiditate. 29. puncta; item dessiccitate habemus. 49. puncta, nunc demus unum punctum contrarium alteri congrauio, & postea puncta duarum qualitatum, que necesse habent esse concordantes, que super erunt illis dabimus medicinam. Nunc fili. 19. punctis frigiditatis demus alteri. 19. puncta caliditatis, & sic de quinquaginta octo punctis caliditat is restant. 39 puncta. ¶item de humiditate habemus. 29. puncta, nunc istis. 29. punctis demus alia. 29. siccitatis, & de quadraginra octo punctis trahendo. 29. remanent. 19. puncta. Nunc igitur de calidi cate habemus trigintanouem puncta caliditatis, & decem & nouem puncta ficcitatis, nunc ergo a trigintanouem trahendo decem & nouem humiditatis, que aliis punctis damus, manent uiginti puncta. ¶ex istis igicur faciamus gradus.s.ex istis. 16. punctis, nam uni gradui dando quattuor punctam sunt tres gradus & duo puncta, & sic medicina est in quarto gradu calida, non in summitate quarti gradus sed in medio quarti gradus, uel in duobus punctis quarti gradus. Ex quo fili patet quod multae sunt compositae medicinae, quae ultimatum quarri, tertii, secundi, primi gradus non habent, quia mittunt unum punctum uel duo puncta in compositione propter generationem & corruptionem ad ulimatum finem ex omnibus resolutum in medicina composita, Ex quo patet ista quam supra dixi.s. quod ex una qualitate depressa multiplicata cum altera agente resoluta quedam qualitas ultimata in medicina, que est forma. ex eo quia una qualitas aliam iuuat similem sibi. Ex quo fili est tibi reuelatum, quod una qualitas, que secundum simplicitatem indiuidui, hoc est medicine simplicis, est patiens secundum compositionem est agens, & econtrario multum est tibi fili ista doctrina necessaria in medicinis in quibuscumque artis medicinalis utentibus ad componendum medicinas quascunque & ad sciendum ultimatum gradum resultatum ex pluribus gradibus, & certificetur quantum potest calefacere, quantum potest desiccare, quantum potest humectare, quantum potest infrigidare. Quod uero fili sciri non potest propter confusionem graduationis medicinarum simplicium aliorum auctorum qualitatem appropriatam equalem proprie faciebant qualitati proprie quod est impossibile, & contra cursum nature. Nam rege maiorem oportet esse in regno suo omnibus aliis, quia si aliter esset, non esset rex: & esset destructa simplicitas rerum & damnatio & proprietas propria & actio & passio. ¶fili ualde prolixa est hec doctrina: sed sumus de intentione plus de hac materia in presenti non tractare: quim in pluribus locis plene tractauimus de hac doctrina, ad que te remittimus: ut est liber principiorum medicine: qui dicit ars medicine, liber qui dicitur de ponderositate & leuitate elementorum. Item liber de regionibus fanitatis. Item liber qui dicitur doctrina de gradibus in quibus ista scientia est satis diffusa, quia per ista que hic diximus saris poteris de hac doctrina comprehendere. Questio. Pater cur hic non posuistis omnes medicinas, que conueniunt & earum gradus, ut ex eis possint medicine composite fieri secnaem traditam doctrinam. Solutio. Fili mi ut euitetur prolixitas, quim sumus de intentione hunc librum compendiosum facere, non autem prolixum. Quo ergo pater cognoscam gradus aliaium medicinarum hic non explicatatum? Solutio. Fili ut recurras ad antedictaria philosophorum & secundm propriam qualitatem medicinis impositam in gradu, sic de aliis appropriatis iudicabis, ut supra tibi diximus.s.si philosophus dicit esse calidam & siccam, in tali gradu.s.quarto a qualitate que prius denominatur, incipies dando medicine illam proprietatem quia Fili philosophi illam inuenerunt, proprius esse in operatione, & postea de aliis qualitatibus iudicabis per doctrinam tibi traditam superius secundem maioritatem uel minoritatem concordantie ad propriam qualitatem qunum fili qualitas proprie qualitati alicuius rei magis concordans est ab ipsa magis diligibilis, & ideo circa seipsam ponit, ut adiuuet seipsam contra actionem sui contrarn. Exemplum in pipere. Caliditas est propria qualitas, & est in quarto gradu, oportet etiam quod piper sit compositum ex aliis qualitatibus sicut ex siccitate. Nunc quia caliditas est rex, consurgit circa se illa qualitas, que magis secum concordat, que est siccitas. Ista qualitas fili non est equalis caliditati, cum sit regina, sed est inferius per unum gradum. Et quod Fili post siccitarem humiditas magis concordat. cum caliditate, ideo humiditas in pipere non est equalis siccitati, & quia non est equalis, est minor siccitate per distantiam alterius gradus. Item quia frigiditas est contraria caliditati posita est in pipere infra humiditatem Ex quo filli multum euidenter patet, quod res que calida est in quarto gradu est sicca in tertio, humida in secundo, trigida in primo. Hec sit tibi regula generalis ad iudicandum de aliis qualitatibus ponendo in medio figuram. C. secundum quam potes iudicare de complexione & gradibus medicinarum simplicium & compositarum. ¶questio. Pater cur quedam medicine quarti gradus sunt mortifere. & quedam non. ¶solutio. Fili. Quim quedam sunt calide, humide, sicce, frigide in ultimo puncto quarti gradus, quedam in terrio, quedam in secundo, uel in primo, unde fili facies talem regulam generalem. ¶omnis medicina que est in quarto puncto quarti gradus calida, humida, frigida, sicca mortifera est Exemplum de calidis, ut napellus, cardus, uisci, squilla sola, & oleandrum eum occiduntur cerui. De humidis ut argentum uiuum. Item de frigidis ut cicuta & cerebrum capiti. De siccis uero ut arsenicum album, uel rubeum, azarnech, aes ustum, uiride aes, gipsus. & ct. Unde fili quamtum declinant a quarto puncto canto minus sunt mortifere ut squilla, que cum miscetur cum multitudine aliarum non est mortalis sicut sola, & solatrum quod non est tam nociuum sicut arsenicum, & iusquamus qui non est tam nociuus sicut cicuta, & mercurialis, uel litaria, que non sunt tam nociue sicut argentum, & sic de aliis rebus similibus istis. Questio. Pater. Quare magis interficiunt res existentes in ultimo puncto quarti gradus calide, humide. & c. quam res que existunt in ultimo puncto aliorum graduum. ¶solutio. Fili. Quia pius in eis retinetur de simplicitate essentie componentis, que simplicitas est in subtili materia naturata plus quam in aliis gradibus, iuxta hoc sufficit tibi exemplum, quod superius diximus de basilisco & fulgure. Et ut facilius intelligas medicinarum gradus, hic uero tibi octo figuras faciemus, perquas poteris moue re intellectum tanquam medium directiuum ad intelligendum hoc, quod de gradibus superius fecimus. In primis enim quattuor figuris continetur scientia quattuor medicinarum simplicium in ultimo puncto quarti gradus existentium, & in aliis quattuor illarum rerum, que sunt in quarto gradu.s.in tribus punctis, & in aliis quattuor de illis, que sunt in tertio, & de aliis quattuor de illis, quesunt in secundo, & sic de aliis quanttuor de illis, que sunt in primo. Dicto de gradibus medicinarum, congruum est ut dicamus de earum uirtutibus & proprietatibus, ut cum illas applicuerimus ad coelum nostrum reddantur eiusdem uirtutis in millecuplo quam si per se agerent. ¶sequitur canon. Xxu. qui te docebit prius, que sunt res attractiue. Fili in presenti canone sumus de intentione, ut reuelemus tibi que sunt res anttractiue, ut a corpore nostro attrahi possit quecunque res nociua, sicut ferorum. lignum. apostema. & est. & sunt que sequuntur. Magnes / Serapinum / Assafetida / Maiorana Al. / Sulphur / Cataputia / Apium Pulmones / Armoniacum / Taplia / Pulegium Aristo.longa / Petroleum / Dictamus ru. / Adeps cumicu. Lolium / Scopia regi / Cachimia. ¶applica ergo medicinas istas coelo nostro & attrahet tibi omnem rem supra modum. ¶canon. xxui. qui docet que sunt res purgantes humores peccantes in corpore nostro in generali, & primo de purgantibus sanguinem. Quedam laxant uentrem & prouocant quumque uomitum, quia abominabiles redduntur nature, quedam illarum attrahunt humores sibi similes, ut sunt reubarbarum, scamonea, psilium iuuante uirtute membrorum expellente ad intestina, & ex intestinis ad extra & earum quedam purgant cum uiscositate, ut est mercurialis, psilium, quedam cum stipticitate, ut sunt mirobalani, quedam cum acredine, ut semen atriplicis, quedam cum dulcedine, ut scamonea, cassia fistula, quedam uero cum amaritudine, ut aloes, & alie purgant hunc humorem, aut illum, he uero sunt quae purgant sanguinem in quacunque parte corporis. Cassia fistula / Uiola / Pruna / Zuccharum / Manna / Serum / Tapsia / Malua / Succus mercurialis / Uue in aurora collecte. ¶item melancoliam purgant iste, que sequuntur, & conferunt quibuscumque quartanis epilenticis & apopleticis. & ct. Lapis lazuli / Thimus / Omnes mirobal. / Ebuli Lapis armenus / Epithimus / Sticados / Camepitheos ¶ Coleram uero purgant ista que sequuntur.s. Capilli uene / Tamarindi / Pruna / Reubarbarum Endiuia / Lingua ceruina / Succus lactuce / Scabiosa. Quattuor semina frigida. ¶ Flegma uero purgant ista que sequuntur.s. Sambucus / Saxifragia / Piper longum / Elleborus albus Anacardi / Hermodactilus. / Polipodium / Enula campana Concordium / Piretrum / Sauina / Senne Colloquintida / Euforbium / Elleborus niger Quattuor radices diuretice, radix cucumeris agrestis, fumus terre. ¶ Hae uero res miraculose tradite adeo, & cum determinata uirtute ad expellendum mortales, atque nociuos humores de corpore nostro. Cum igitur uolueris harum quintam essentiam habere, affige illas in coelo nostro, & tunc ipsam habebis. ¶canon. xxuii. qui docebit teque sunt res, que constringunt uentrem & sanguinem, ut affigas illas in coelo nostro, & sic habes ipsum constrictiuum. ¶ea autem que constringunt sunt sicca & frigida, quoa ratione stipticitatis constringunt meatus. Quedam uero que appropriate, ut rutha utriusque, & sunt ista que sequuntur. Corallus / Pentafilon / Risum / Pira immatura Cristallus / Portulaca / Milium / Accacia Bolus arme / Sanguis co. / Glans / Menta cum ace. Poma cipressi / Sanguis uacce / Gemme papa / Litargirium Terra sigilla./ Stercus asini./ Faba / Spodium Sureus salicis / Argilla / Berberis / Fraxinum/ Plantago / Antimonium / Ematites / Cubebe / Carabe / Cortex nucis / Sumach / Gariofili / Tragantum / Pili lepo. usti / Myrtus / Folii / Gum. arab. / Atramentum ustum / Accacia / lacynthus / Cimis atama. / Cinis fa. ex pan. / Galla / Ferrugo / Mumia / lineo sangui. ex uena restringit / Tusalmestica./ Sangis draco./ Balaustie / Mala punica / Consolida minos / Ypoquistidos / Caules ni. cot./ Citonia / Sorba / Uirga pasto. / Lac asine / Moracelsi / Miralli / Alumen / Caseus / Amigdala / Siml'a, thutia Ex omnibus his, uel quibus uis affige in coelo nostro. & c. & miraculose sanguinem uel uentrem iuxta suum modum restringunt, cum tibi fuerit necesse. ¶canon. xxuiii. quidocet que sunt res induratiue, ut scias illas applicare coelo nostro, ut reddatur tibi induratiuum supra modum ut applices corpori nostro ad indurandum cum tibi fuerit necessarium. Frigida nimis sunt quam indurant, ex eo quia materiam congesant & membra indurant & quedam ex eis sunt sicca & sunt illa, qui sequuntur myrrha, psilium, portulaca, aqua lentis, solatrum, iusquamus, affige ergo has medicinas in coelo nostro & fiet induratiuum supra modum. ¶canon. xxix. in quo continetur scientia eorum, que sunt res mollificatiue. & c. Dicamus res mollificatiuas, ut affigas eas in coelo nostro, ut reddamus ipsum mollificatiuam, ut corpus nostrum mollificare scias cum fuerit necesse, & sunt iste que sequuntur.s. Camomilla / Absynthium / Adeps anserinus / Eupatorium / Galbanum / Adeps yrcinus / Mellilotum / Oppopanacum / Medulla ceruina / Storax liquida. / Radix altee / Malua / Armoniacum / Oleum uetus / Sagimen / Bdelium / Adeps caprinus / Uitelli. adeps pul. / ¶affige ergo fili quamlibet istarum rerum nostre quinte essentis, & fient tibi mollificatiua ultra modum. ¶canon. Xxx. in quo continetur scientia illarum rerum, quae maturant epar. Ueniamus igitur ad naturam rerum, que maturant & saniem educunt, quarum quedam sunt uiscose claudentes poros. ut uirtus naturalis intus confortetur, & materiam epatis digerat, & sunt iste que sequuntur.s. Radix altee / Sticados / Uuae passe Semen lini / Fenugrecum / Ficus passe Laudanum / Storax liquida / Butyrum Anetum / Fermentum ¶affige quasuis istarum medicinarum in coelo nostro, & fiet tibi maturatiuum ultra modum, ut applices illud corpori nostro, cum necesse fuerit. ¶canon. xxxi. qui te docebit, que sunt res corrosiue ut illas coelo nostro applicare scias, & que sunt res ulceratiue te docet, corrosiua & ulceratiua differune inter se, quam corrosiua sunt illa que carnem corrodunt & cutem ulceratiua uero sunt, que cutem rumpunt, sed carnem non comedunt, unde corrosiua sunt ista, que sequunturs. Aes ustum / Uiride aes / Uitriolum Arsenicum utrunque / Cuperosa / Antimonium Sed ulceratiue sunt iste, que sequuntur & mortificatiue. Thucia / Euforbium / Cinabrium / Lac lateree Alumen / Sublimatus / Radix afodilorum / Galia Sapo / Piper nigrum / Flamula / Argentum uiuum Os sepiae / Calx uiua / Cantarides / Balaustia, spuma maris Piretrum / Squinantum / Lac ficus ¶affige ergo fili omnes istas res iuxta modum suum quinte essentie nostre, & talis tibi fiet ut applices illas corpori nostro cum necessarium fuerit. ¶canon.xxxii. qui te docebit, que sunt res conglutinatiue & uulnerum mumdificatiue & conglutinatiue carnis sunt iste medicine que sequuntur. Gipsum / Serpentaria / Amidum / Sanguis draconis Folia cipressi / Cortex thuris / Aspaltum / Tegula usta Sarcocolla / Myrrha / Balaustia / Oues consolide litas Bollus / Bdelium / Testa oui Aloes / Lolium / Sinficura ¶affige ergo istas medicinas in coelo nostro & retinebit eorum uirtutem & proprietatem. ¶canon. xxxiii qui te docebit, que sunt res aperitiue ut scias illas nostro coelo applicare, cum necesse fuerit. Est autem sciendum, quod quedam sunt ista, que uehementer aperitiua sunt, quae precipue ualent ad fortem opillationem splenis ut scolopendria, quedam uero debilia in operatione, ut urtica & aperitiua sunt ista, que sequuntur.s. Caparis / Cuscure / Maratrum Afodilli / Acorus / Ozimum Costum / Leuisticum / Lupinus Genziana / Bacce lauri / Gentiania Zinzibes / Sticados / Pix liquida Bruscus / Ptisana / Fermentum Assarum / Agaricus / Farina ordei Aristologia ro. / Prassium / Aloes epaticum Polium / Ciperus / Semen attriplicis Peonia / Fumus terre / Semen melonum Celidonia / Semen urtice / Anetum. Ysopus / Abrotanum / Fel porci Absynthium / Lac foemine / Stafisagria Lacca / Uinum bastardum / Liquiritia Porrum / Orobus / Tamariscus Cubebe / Eupatorium / Stercus canis Squilla / Fistici / Semen porri Spuma maris / Cucumeres silue / Raphanus Yreos / Appium / Diptamus Cassia fistula / Bulbus /mel nouum Alloes / Anisum / Ipericon Fabe / Daucus / Xilo alloes Spicanardi / Petrosillum / Xilo cassia Camedreos / Azente / Cinamomum Camepitheos / Clamentum / Policaria Scariola. / Sambucus ¶ Affige ergo fili quasuis istarum medicinarum in coelo nostro & flet tibi aperitiuum supra modum ad quancunque oppilationem corporis nostri. ¶ Canon. 34. in quo continetur scientia mundificatiuarum medicinarum ut in uulneribus mundificent, & uenire faciant spiritum & sensum ad membrum, & sunt ista que sequuntur.s. Aristologia longa / Aloes / Myrrha / Cerusa / Litargirium / Semen tamarisci / Aspaltum / Filtrum ustum / Plumbum / Orobus. / Thus / Pili leporis usti / Yreos / Mel ¶canon. 35. in quo continetur scientia rerum, que attenuant, ut scias illas nostro coelo applicare, cum fuerit opus. ¶sunt enim ista quae uere attenuant & dissoluunt calore suo, separant enim partes rei, in qua agunt suo proprio calore, & sunt iste. f. Abrotanum / Cinamomum / Gentiana / Sambucus / Ameos / Eupatorium / Yreos / Castoreum / Agaricus / Pinguedo leonis / Policaria / Pix naualis / Balsamus / Aristologia / Rutha Xilobalsamum / Camomilla / Assa fetida / Serapinum / Polium / Bulbus / Alleum / Sticados / Poeonia / Cuscute / Affodilus / Sanguis mustelle / Tapsia / Armoniacum / Camepitheos / Ciperus / Terbentina / Alumen / Calamentum / Mentastrum / Oppopanacum / Capparis / Frassinus / Semen urtico Camedreos / Estana citri / Petroleum ¶canon. 36. in quo continetur scientia rerum que incidunt, ut illas nostro coelo applicare possis, ut reddatur tibi incisiuum, cum opus fuerit. Mediocriter incidunt & diuidune omnia acetosa in communi, sed sunt alie medicine, que specifice agunt, & sunt iste que sequuntur. Ciperus / Camepitheos / Camedreos / Acetum / Petroleum / Eupatorium / Uitrum / Squilla ¶affige ergo istas medicinas in coelo nostro, & fiet ultimate incisiuum ad incidendum humores grossos de corpore nostro. ¶canon trigesimusseptimus, in quo continetur scientia rerum diaforeticarum, ut scias illas coelo nostro applicare, ut fiat in summo diaforeticum. ¶dyaforetica sunt proprie calida, & per poros humores in summo ex tenuant & euaporant, & sunt ista que sequuntur, uidelicet. Piretrum / Galbanum / Radix cucume. /raphanus / Salnitrum / Uetus oleum / Agrestis / Pix Maiorana./ Radix affodil. / Baucia / Semen urticae Agaricus / Rutha domestica / Adryanthos Aristologia / Ficus / Assa fetida ¶ Affige istas medicinas in coelo nostro & fiet tibi dyaforeticum, ut applices illud corpori nostro. ¶canon trigesimusoctauus, qui docet, que sunt res repereussiue, ut illas applicare scias coelo nostro, ut fiat repercussiuum ad prohibendum malos humores, & repercutiendum a membris humidis. Repercussiua sunt illa, que humores a patienti membro uel parte repentiunt.i. prohibent ne currant, & sunt ista que sequuntur. Acetum/ Solatrum / Paritaria./ Plantago / Chimolea / Oleum rosaceum / Cicuta / Acacia / Barbassus / Iusquiamus. / Menute / Ipoquistide Bolus armenus. / Papauer / Uua millana Glandes / Semperuiua / Quinque peruia ¶affige ergo fili qualitatem istarum medicinarum quinte essentie nostre, & fiet tibi repercussiuum ultra uirtutes medicinarum. ¶canon trigesimusnonus, in quo continetur scientia rerum, que obdormire faciunt, ut utaris illis applicando coelo nostro, cum necesse fuerit faciunt obdormire, que sunt nimie frigiditatis, quia frigiditate constringunt neruos & humiditate sua mulcent spiritus & cerebrum & sunt iste que sequunt. s. Semen iusquiam / Lenticula aquatica / Salamandra Semen papa nigri / Portulaca / Biscocta cum aqua / Semen papa. albi / Oppium Frigida / Mandragora / Piscis qui dicit turbedo / Psilium ¶has quippe res affige in coelo nostro, & facient obdormire mirabiliter quodlibet animal comedens uel bibens illud. ¶canon quadragesimus, inquo continetur scientia mordificantium, in effectu mordificatiua sunt illa, qui habent acumen, & sunt ista. s. Folia oliue / Flos aeris / Alumen / Radix cucume. Arsenicum rub./ Porrum / Atramentum / Agrestis Succus elleb. albi / Azarnech / Arsenicum albi / Aes ustum Cupperosa / Suciellebo. nigri / Cantarides ¶affige ergo istas medicinas in coelo nostro, & fiet tibi mordificatiuum ut applices corpori nostro cum fuerit necessarium. ¶canon. 41. qui docet, que sunt res confortantes corpus nostrum. ¶confortantes medicine sunt iste, quas hic ponimus, ut reddatur confortatiuum coelum nostrum ad confortandum cerebrum, cor, intestina & alia membra corporis nostri cum opus fuerit. Sticados / Cinamomum / Argentum / Spodium / Omnes mirobalani / Sandali / Camphora / Nux muscata / Aurum / Cardamomum / Berberis / Ozimum / Ambra / Spica nardi / Ciperus / Cubebe / Sumach / Corallus / Calamus aromat. / Sponsa folis / Folium / Borago / Macis / Aqua rosa / Xilobalsamus / Scariola / Storax liquida / Perle / Galanga / Caulis / Aqua ardens / Cuscute / Poma citri / Muscus / Xilocassia / Menta / Gariofili / Balsamus / Zedoaria / Muscus / Crocus / Unicornium / Carui ¶affige ergo fili quintam essentiam nostram his medicinis, & habebunt uim confortariuam ad omne membrum. ¶canon quadragesimussecundus, qui docet que sunt res ueneno repugnantes, ut affigas illas in coelo nostro, ut habeat uim repugnandi ueneno plusquam magna tyriaca, & sunt ista uidelicet. Uitriolum / Dictamus albus / Alleum / Gentiana / Cornu cerui / Scopia regia ¶affige ergo fili istas medicinas quinte essentie nostre, & habebit uim repugnandi ueneno millesies plus quam tyriaca. ¶diximus de uirtutibus medicinarum & quom potest haberi earum quinta essentia ad habendum earum uirturem plusquam si per se ponerentur. Congruum est ut dicamus quomodo haberi potest quinta essentia de mineralibus postquam de uegetabilibus tractauimus. ¶canon. 43. qui te docebit doctrinam predictam. ¶sicut diximus supra, quom extrahere potes quintam essentiam a uegetabilibus & lapidibus, sic potes extrahere a mineralibus secundum ordinem generalem. Sed quia intellectus plus de re specifica intelligere potest, si de ipsa specialis fiat scientia quam si fiat generalis, igitur de metallorum quinta essentia specifice tractabimus. Unde fili tu in uirtute eloym accipe aquam mercurii quam facta sit per modum, quem in nostro testamento diximus in libro, qui mercuriorum intitulatur in capito quod incipit. Tu fili de lunario liquore, & c. Et in ista ad fili dissolues. 3. 5. lune purissime, post distillationem filtratam seperatur aquam a fecibus, in quam uadit limositas aque. Hec aquae fili est resolutiua omnium aliorum corporum & sui argenti uiui, cuius uirtute fili margarite reformantur in natura pristina in men, quo diximus in nostro testamento et in compendio super testamentum et codicillum missum regi Roberto. Secunda uero aquam fit sic.s.quod capias plumbi mediam unciam & de praedicta aquae quod sufficit, postquam uideris plumbum dissolutum separa¬ aquam per distillationem filtratam, & feces extra mitte, quoa nihil ualeret post hoc uodistilla aquam per balneum, & serua feces ad tempus oportunum. Tertia uero aquam sic fit, capias de cupro unciam unam, & illud dissolue in tanta quantitate aque prime quanta uolueris, & tibi uisum fuerit, & dimitte illam quiescere in ampulla sua in frigido loco post unam diem naturalem, post hoc uero separa aquam uiridem per filtri linguam, & primas quidem feces extra mitte, deinde distilla aquam per alembichum & distillata serua feces secundas. Quarta uero aqua sic fit accipe. 5.i.st agni purissimi de cornu alba, quod est purius omni alio, & illud dissolue in aliquam quantitate prime aque & distilla, post hoc aquam illam cum limositate sua & feces, que remanserint extra mitte post hoc distilla aquam per alembichum & serua feces secundas. Aqua uero quinta sic fit, accipe z.i.ferri purissimi & dissolue ipsum in tanta quantitate, quod sibi sufficiat de aquam prima, post hoc distilla per filtrum, & mitte feces extra, & distilla aquam per alembichum. & serua feces secundas. Sexta uero aquam sic fit, accipe z. 3.i auri purissimi & dissolue ipsum per modum quem tibi diximus in nostro testamento.s. cum lunaria pura cum tanto pondere aque quinte essentie, & fac sicut fecisti de aliis. Item fili tu omnia ista metalla dissoluere potes isto ordine, facta aquam prima in illa dissolue metallum, quod modo secundario cibi dissoluere percipimus, deinde fac de isto sicut prius tibi diximus, & in aqua secunda dissoluas metallum tertium, & in aquae seda tertii metalli dissoluas metallum quartum, & in aquae quarti metalli dissoluas quintum metallum, & in aquae quinta metalli dissoluas metallum sextum. De quauis istarum aquarum accipe secundum quod tibi uisum fuerit ad dissoluendum metallum. Fili he limositates metallorum dicuntur quinte essentie seu mercurius ille mineralis, quem philosophi considerauerunt in opere alchimicho & lapidifico, & in opere medicinali. Sed fili in opere alchimico, iste quinte essentie considerantur subtilius, quia in subtiliori materia, propter quod fit per diuisionem elementorum, ut in tertio libro huius uoluminis dicemus. In lapidibus uero quinte essentie non sunt ita in tanta subtili materia per magisterium propinqua. In medicina uero quelibet pars respectum habet, Dicto de quinta essentia mineralium, qualiter potest per subtile magisterium haberi a manibus nostris, nunc congruum est ut dicamus de diuisione illarum in gumali. ¶canon. 44. qui docetillam doctrinam. ¶ad inclinationem magisterii huius fili mi facias sic, quando uero metalla tua fuerint resoluta, tu quippe diuides aquam quam libet ad parte, & diuidas quam libet aquam in partes duas, & unam partem uniuscuiusquem partis pones cum propriis fecibus in alembicho uitreo, & distillabis in limo deserri, qui est aer factus ex duobus corpibus in furno, quem tibi prius designauimus cu igne suaui & resplendet cum modica uirtute minerali, & cum magna limositate appropriata ad uirtutes coelicas recipiendas, & in quancumque illarum aquarum mittes in ampulla uitrea cum collo longo & cum collo rotundo, & post hoc claude eius orificium cum cera communi, & post cum mastice, & quamlibet illarum ampullarum pone in sereno loco taliter, quod nec lapis, nec aliqua alia res quamuis nociua possit tangere ratione uitri. Fili tu capies feces materiales, a quibus limum resoluisti, que sunt secunde feces per euaporatam sublimationem in partibus aquarum quas misisti ad serenum locum, & illas mittes in ampulla uitrea cum collo longo, que contineat duos palmos, & intermitte partem sue met aque, que reseruatur de illa limosa iam dicta, & claude ampullas cum clausorio cere, & a lute & masticis sicut alteri fecisti, & sepeli illas in horto in terra bene grossa in profundo unius palmi cum dimidio & ponas illas, quamuis etiam aliam rem in giro colli ampullarum, que appareat extra ad illius conseruationem, & sint hic per unum annum integrum. Sic igitur fili facies in alchimia transmutatoria.s.aerem cum terra foliata & simul sepelies in terra in una ampulla, & ignem pone in alteram ampullam in loco sereno sicut de aliis fecisti. Fili uis scire istam triplicem scientiam, necessarium est tibi qualiter locum locatum generat scire de sua propria natura. Fili, unius nature sunt a que que mittuntur in terra, & alterius que ponuntur ad aerem: qum fili ille, quam mittuntur in terram, habent uim & uirtutem induratiuam cumiculatiuam atque fixatiuam. Et ille que sunt in aere habent uirtutem & proprietatem indurandi cuniculandi & fixandi, passiue tamen intellige fili. Finito quippe anno, tu habebis omne illud, quod a mundo desideratur ad hoc opus, uel ad illud, de quo potes ad placitum tam in magisterio alchimico quam in lapidifico quam in medicinali. Unde fili mi ponemus tibi regulam generalem ad utrumque opus.s.lapidificum & alchimicum. Quando igitur fili mi uolueris componere lapidem transmutatorium utrumque. uel quemcunque alium, respice lapidem preciosum, cuius est coloris & uirtutis. Item respice utrum lapis transmutans habet esse albus uel rubeus, & sic conditionabis aquas tuas inmiscendo quasdam cum aliis in magisterio preciosorum, sic smaragdus qui componitur de aqua induratiua argenti & de aqua erea cupri. Item diamani, qui componitur ex aqua induratiua argenti, & ex aqua induratiua uel etiam aqua aerentata argenti. Item pallax, qui componitur ex aerentata argenti, & ex aqua terrestri argenti, & ex aqua terrestri auri mixtis equaliter. Item compositio berilli, qui fit ex equali pondere aque aerentate argenti, & aque aerentata stagni mixtis equaliter, & ex aqua terrestri argenti. Item mandina que componitur ex aqua aerentata ferri, & ex aqua terrestri, seu induratiua eiusdem.s.ferri. Item carbunculus, qui componitur ex aqua induratiua auri, & ex aqua aerentata eiusdem. Item Topazium, qui componitur ax aqua aerentata ferri, & ex aqua induratiua auri. Item clitropia que componitur sicut smaragdus, nisi quia cum aqua aerentata cupri miscetur, & est pars aque aerentate ferri, & cum induratiua, similiter cantum de induratiua ferri. Item Saphirus, qui componitur sicut diamant, nisi quod cum aqua aerentata lune miscetur de aqua aerentata stagni. Item Iacynthus, qui componitur sicut alamandina, nisi quod additur de aqua aeren ta auri, & aqua aerentata ferri. ¶item perle que secundum hanc uiam componuntur ex aqua aerentata lune, & ex aqua aerentata stagni mixta cum aqua aerentata lune ad quintam partem aque lune, & ex aqua induratiua stagni. & multi lapides alii: qui componuntur secundum hanc doctrinam, quos longum esset enarrare hic in presenti libro, quod tot lapides possunt exponi ex illis aquis, quot sunt in rerum natura, & tot habent uirtutes, quot naturales ut superius diximus in theorica huius libri, & diximus prolixius in nostro lapidario per totum, ideo in hac parte te ipsi remittimus, quia ibi large continetur hec doctrina. ¶item in compositione lapidis philosophorum rubei sic facies tu fili, capies aquam induratiuam auri, que est aer ex terra mixtus & post hoc capias aquam aerentatam, que est ignis et misce secundum regulam generalem, que se extendit ad omnes lapides secundum magis et minus in sequenti canone & Canon. xlu.in quo continetur predicta doctrina. Fili omnium lapidum compositio concordat in induratione, fixatione & umbra solis et ignis coni decoctione, sed in quantitate ignis et aliarum rerum. ¶questio, Pater quomodo unus lapis unius nature tantum potest sufferre ignem, sicut alterius, cum clare uideamus, quod quidam lapides magis sunt indurati quam alii, & alii habent colorem hunc, alii illum. Solutio Fili superius diximus tibi quod forma agit secudum dispositionem materie. et iam fili lapides habent diuersas materias diuersimode aptas ad accipiendum actum forme, ideo materia quelibet actum illius recipit, secundum quod conuenit sue nature. sicut materia cere uel butyri, que funditur per solem et materia argille, que induratur. Item fili motus orbis, qui mouetur in generatione lapidum, et totum in una quantitate temporis, & tamen actus eius diuersimode assituatur & agit in lapidibus iam sic, quod ipse motus unus est in seipso, sed diuersitas causatur ex materiis rerum diuersimode accipientium actus illius. ¶unde fili in christi nomine facias sic, si tu uis componere quem cumque lapidem, necessarium est tibi cognoscere uirtutes potentie & colores quos minerales aque acceperunt ex influentiis coelestibus, & determinationem forme, in quam mutantur per proprietatem materie spiritus sui aquatici, in quo retinetur. Quia fili unius uirtutis est aqua auri. alterius aqua argenti. Item unius uirtutis est aqua aerea, alterius aqua terrea, Et hec per dictam determinationem materi erum metallorum resolutorum in spiritus aquaticos: in quibus retinentur dicte influentie coelestes, hoc idem tibi dicimus de coloribus diuersis secundum naturam uniuscuiusque metalli. & Et tibi diximus in nostro testamento & codicillo: & ualde bene si bene nos intellexisti, quia hoc non est nisi sulphur et argentum uiuum, & ex his accipiunt subtilem omnem colorem et determinationem. Facias igitur fili mi in dei nomine moles tuas ex argento secundum formam, quam affectaueris. quod lapis quis oriatur, & circumquaque dabis moles argenteas cum communi cera, ut forma mellis maneat intra: & dum fili intellexeris, quod moles cere acceperit molem et formam molis argenti, diuide ceram ab argento, dum ergo hoc compleueris et uolueris componere quemcumque lapidem, & Tu uero per presens accipias unum uas factum in modo quem tibi inferius designabimus, & sit diuisum in duas partes: quarum una sit fundus, altera uero coopertorium et quod sit factum talitur, quod coopertorium ingrediatur iuste cum corpe inferiori per spacium unius digiti, dein fili capies ex aquam cuiusuis metalli. quam uirtutem habet induratiuam et uigoratiuam per coelestem influentiam, uel simplicem uel mixtam cum altera, ut apparet in doctrina canonis precedentis, & accipe molem cere. & confestim mitte taliter, quod natet super terrestrem aquam per spacium uniusaue Marie et unius credo in deum, uel etiam per quartam partem hore cooperculo supra posito. Fili hoc fit, ut dicta moles tantum ab intus quantum ab extra impleatur uapore aque uel aquarum terrestrium rarificato in aere taliter, quod contingat elementorum proprietates, in quibus quiescit uirtus mineralis multiplicata coelestibus uirtutibus tangendo immediate molem cere, tamen non dicimus tibi quod tota concauitas impleatur dicto uapore molis cere conuerse in aquam, sed quod implebitur uapore aque uel aquarum inuisibili: a quo concauitas molis cere accipiet uirtutem ad indurandum aquam aeream, que postea intromittatur in lapide precioso: & quod lapidificatiua sic spiret & illuminet de cerea ad finem, quod postea inspiret in aquam, que conuertitu in lapidem missum intus in uase. ¶fili mi istud est uas minerale, quod nobis preparauimus in respectu naturalis, in quo per artificium subtile natura influit minerales uirtutes spiritibus mediantibus, & sic talis locus certus & determinatus proprium locatum gignit uirtutibus, que in eo retinentur. Quem fili dictum est & declaratum in libris nostris, quod omni tempore locatum locus gignit & hoc non fit nisi coelicis proprietatibus, que influunt in illo, quibus uirtutibus mineralibus uirtutes crescunt, sicut illarum uasa demonstrant ad oculum omni die & etiam natura illius, qui est amator ueritatis. Intellige ergo fili primas causas, que ducunt entia de potentia in actum cum propria theorica: Fili mi si tu nequaequam habes praticam mixtam cum theorica nihil quasi ualet totum, quim necesse est quod propria intentio prius sciatur cum theorica quam pratica necesse est quod informetur. ¶finita igitur quarta parte hore, uel salue regine, uel credo mitte intus in mole de aquam aerentica que fit ex uaporibus un iuscuiusque metalli secundum lapidem, quem componere intellexeris ad formam molis: quonum fili formam: quam lapis debet habere a mole cere accipit. Post hoc cooperi uas cum suo cooperculo, & non lutes iuncturas cum aliqua re, & pone uas ad umbram per horas quattuor taliter quod sal non appropinquet, & ad finem quarte hore uidebis aquam congelatam: quam tu misisti intus in mole tua ad modum grane transparentis ad modum paste cum appareat serenitate. ¶propterea dum uideris: quod aqua lapidem inspissauit: tunc temporis aqua constricta accipiet formam a mole cere iam predicte: postea uero aperi fili uas tuum & gira molem cerae ad interius & superius: taliter quod substantia aquae gelate tangat substantiam aquae durantis & congelantis immediate, post hoc claude uas multum bene, & pone cum suo cooperculo: & claude iuncturam cum pasta facta de farina Siliginis: & pone ad solem per tres dies: & tunc per uirtutem balneationis? quam accepit lapis post suam formationem induratur uirtute propria constrictiua mineralis illius, & hoc per calorem solis mouentem uirtute naturalem informatiuam, que stat in elementorum qualitatibus cum suis instrumentis. ¶preterea cum uideris lapidem tuum induratum, & multum bene congelatum, diuide ipsum a mole cere ratione sue constrictionis, tunc temporis tu potes cognoscere terminum sue indurationis. non obstantibus coloribus accidentalibus, qui apparebunt in illo & usquequaque transgrediatur per digestionem tertiam, que fili fit cum igne comi, quem tibi inferius dicemus. Extrahe illum de aqua, & illum pone ad partem, & serua ipsum in uase uitrisper modum, quem tibi inferius designabimus factis. Fili terrea formatio fit per tempus longius cum certa determinatione sicut alie, in qua uero quiescunt omnes tanquam in fine perfectionis. ¶ista formatio fit in tripede archanorum, qui est furnus philosophalis deputatus ad hoc, ut uidere poteris per figuram inferius descriptam. accipe igitur in christi nomine lapidem tuum induratum, sicut est in uase suo, & pone ipsum in olla, que est super gazolam, & superpone aliam ollam, & da sibi ignem de serratura per nouem dies naturales continuos. Fili, hic est locus deputatus per artificium sicut uult natura. Finitis ergo diebus predictis abstrahe, & uidebis hoc quod tibi ars de potentia in actum deduxerit cum suis instrumentis naturalibus, tunc igitur Utere illo secundum conditionem & uirtutem sue nature. ¶questio. Pater, si lapis philosophorum cadit in doctrina formationis istius. Fili, hec regula non solum ad preciosos lapides, sed et iam ad lapidem philosophorum extenditur, quoniam fit ex una parte sue clare aque, ex qua ars componit, quod uoluit cum suis propriis, instrumentis, sicut ex altera sunt altere due aque, per quas formatur tota ars alchimie, quia una aquarum facit lapidem uolatilem, Altera uero fixat ipsum cum uult. Et in hac fili natura operatur, facta per alchimiam conformantur. sed sunt alterius nature. Hec differentia fili causatur per elementorum diuisionem, & tamen fili ars utraque a natura non discrepat quantum ad principium sui. ¶sequitur forma firmiorum secretorum Lib. ii Dicto de magisterio primi libri, in quo dedimus theoricam quinte essentie & declarauimus modum extractionis eius a quacunque re elementa. In quo etiam tractauimus generaliter de magisterio lapidum preciosorum & alchimicorum. Congruum est ut dicamus qualiter omnes iste quinte essentie applicentur ad corpus humanum, unde iste liber sic intitulatur. Deus tu es summe metuendus, qui es finis & perfectio omnium qui te metuunt, & a quo omne quod est optimum procedit. ¶incipit secudus liber huius uoluminis, qui appellatur de remediis ultimatis generalibus ad commodum corporis nostri coditus. Fili in hoc presenti libro tractare intendimus de applicatione quinte essentie ad corpora humana adfinem, ut per illum curentur omnes morbi incurabiles secundum iudicium modernorum medicorum. Sed qui uult profunde indagare nature principia, que deteximus hic, cum tamen omnia plenarie nequeant per ipsum attingere. Ista quippe inter entia sciant, & etiam eorum naturas & complexiones & uirtutes contra infelicitatem nature, per ea quippe, que in presenti libro designamus fili scias remedia procurare corpori humano subito, & quasi miraculose, ut uiri euangelici reducantur habiles animo aduersus imperfectionis labores. Qui nam presens liber diuiditur in partes duas.s.in prohemium & tractatum applicationis. Prima pars hec est fili, in hoc & c. Secunda magisterium in cura incommodorum. Item secunda pars diuiditur in tot partes: quot sunt curae Item fili subiectum huius libri est quascumque infirmitates quantumcunque graues etiam desperate cure sanare nisi ultimus terminus sit constitutus a deo Item finis quare ipsum reuelamus clare de se manifestus est. ¶Fili in hoc presenti libro specificata est doctrina curationis omnium morborum a capite usque ad pedes & composuimus librum contra nostram intentionem: ex eo quia prius ipsum diximus fieri compendiosum. Quapropter fili unam regulam generalem situabimus: unde possint omnes a capite usque adpedes curari cum nostra quinta essentia. Postea uero descendemus ad aliquam specificam causam collationis, ut secundum doctrinam quam de ipsis dabimus: sciet quilibet inuestigator ueritatis de aliis praticare secundum suum modum unde sequitur. ¶canon primus quomodo impedimenta somnii euitentur & iuuentus pristina restauretur: & omnes morbi a capite usque ad pedes in generali curentur magisterium in cura incommodorum a capite usque ad pedes sic fili condies, s.quod tu respicias infirmitatem, cuius est generis: & cuius speciei: & respicias: cuius est qualitatis & quantitatis: & utrum est nimis molesta uel non tunc recurre ad nostrum librum de simplicibus medicinis: & medicinas quas inueneris appropriatas doloribus appone in nostra quinta essentia: & applica uel in potu: uel ab extra, & cito, & in modicum tempus erit perfecte curatus a quacunque infirmitate. ¶questio. Pater, quomodo cognoscam gradum infirmitatis qualitatis: cum nullus philosophorum talem doctrinam posuerit in libris suis. ¶solutio. Fili mi recurras ad principia medicine, & ad librum de regionibus sanitatis, & ad figuram de contrariis, & ad librum urinarum & pulsuum, quos super artem medicine composuimus ¶questio. Pater: quomodo cognoscam dictas medicinas, si librum de simplicibus habere non potro. ¬¶solutio. Fili: tu recurras ad libros Philosophorum quia si non perfecte tractauerint: tu per eorum doctrinam melius operaberis quam per te ipsum probando medicinam istam: aut illam si inueneris: impedimenta sic euitantur & iuuentus pristina sic restauratur usque ad terminum nobis a deo constitutum: & est ut accipias quintam aque ardentis conditionatam per modum primi libri: infra quam infunde quintam essent iam auri & perlarum: aut ipsum aurum & perlas: & hac mirabili potatione potet senex ma ne et fero ad quantitatem semi nucis plene, & infra paucissimos dies ad tantam incolumitatem deueniet: ut manifeste & sensibiliter sentiet se ad pristinam iuuenturem deuenisse, tamen cautela est in hoc tempore uino temperate uti. Si uero addideris quintam essentiam uulgo, sic erit magisterium fortis in operatione, utatur enim his diebus bonis commestibilibus, & uino quod hiberit addat quintam essentiam auri & perlarum, sicut te docuit primus liber discrete & multum solerte. Hec est regula, quam seruabis in detrimento senectutis & iuuentutis recuperatione. ¶ Questio. Pater, uidetur mihi impossibile, quod senectus retrogradetur ad iuuentutem, quantium si hoc esset uerum, nullus principum tyrannorum deuenisset in mortem. etiam nullus alius utens hac medicina, quia sic deus esset contra seipsum, ut patet Gene. ui. ¶solutio. Fili, non dicimus tibi de retrogradatione, sed de illa, que ultra naturam deuenit, sicut uidemus quottidie, quod plures homines sunt quinquaginta annorum, & ratione complexionis, uel alicuius corruptionis apparent secundam rei ueritatem. lx. uel. lxu annorum, & sic de aliis qui nondum habent Xxx. annos, & apparent secundum rei ueritatem. l.annorum, huic tali intendimus doctrinam huius canonis succurrere, ut non senescat magis quam per naturam posset senescere, et quod reuertatur ad pristinum secundum sensum & uires recuperet, & canos mutet in rubrum usque ad diem mortis sue constitute per deum. ¶canon secundus qui docet magisterium in suscitatione mortuorum: quod est unum desecretis maximis in hoc libro. ¶in hoc canone mortuos appellamus non illosqui simpliciter sunt mortui, sed illos de quibus ultimate desperatur, ita quod a medicis & a uite actibus iunt derelicti in tantum, quod etiam sensibus non utuntur, huic mortuo in tali desperatione subuenimus, ut satis cito resurgat, & loquatur et uiuat, nisi sit ille ultimus terminus a deo constitutus & magisterium huius secreti est, ut tribuas sibi quintam essentiam per se solam: & starim in modicum tempus resurget uiuus dum in stomaco transglutiens influat cordi radium uite naturalis: & defunctam naturam ipsam uidebis reparare, & si uis fili, quod hoc fiat in parte. Xu.hore, uel quasi in. xx. punctis horologii, ita ut a circumstantibus credatur illusio uel miraculum euidens, habeas celidoniam, cuius flos et fructus est in colore auri intentius & quattuor elementa extra per magisterium primi libri, & accipe de elemento ignis, quod est tanquam liquor olei, & affige noctre quinte essentie in quantitate unius grani tritici, & statim resurget in modicum spacium, si sufficiens fuerit patiens ad ipsam transglutiendam, deinde conforta eum cum administratione nostre quinte essentie par se, & scias quod perfecte curabitur, nisi dominus deus iubeat illum omnino mori. Et dico tibi, quod hoc est subtilissimum apud modernos, nec est nisi unus: qui tanta sciat bona. Ipsi quidem asserunt naturam omnino deuictam posse recupari cum medicinis communibus absque nostra quinta essentia & asserunt impole magnum. Cum. n. uident hominem mori dicunt nulla res in natura est nisi solus deus: qui ab isto periculo istum infirmam possit liberare, quorum contrarium asserimus, Tuam ut fili operare secundum doctrinam tibi traditam in canone isto. & facies miracula super terram. ¶canon tertius, in quo continetur scientia in cura leprosorum ut reuertantur ad sanitatem pristinam. ¶quem iustus deus in pena puncti in nos inflixit multos gradus infirmitatis et inter alios plaga lepre detestabilior est: ac ignominiosior humano generi et est difficilis & aliquin impossibilis cura eius, ut lepra que permittit a deo sicut lepra giezi et constantini: que lepre nullo ingenio humano curari possunt nisi diuina uirtute. Nos uero minime hic de talibus lepris loquimur, nec etiam de illa, que uenit per generationem. Sed nos loquimur de plaga lepre: que aduenit hominibus ex humorum corruptione uel uenenorum inficientium natura, quia huic talam remedium & perfectam sanitatem intendimus procurare: fa etiam per multum tempus uel modicum praecessit. Recipe igitur hoc archanum.s.nostram quintam essentiam auri & perlarum: et administra patienti per octo dies dando sibi mane unam plenam nucem: & sic plene curabitur. Nam hec coelestis medicina est, que totram lepram cuiusuis humoris peccantis infra modicum tempus curat. Hoc quippe est archanum maximum & utile magisterium in hac infirmitate. ¶item fili alius modus est in cura huius morbi: ut accipias aquam factam ex fragis: quam sunt fructus madii multum bene redolentes, & affige illam nostre quinte essentie, una cum quinta essentia auri & plarum, quas primus liber te docuit extrahere ad plenu in canone dissolutionis metallorum, & applica illi, et uidebis mirabilia uel effectum stupendissimum. Nam etsi addideris eis quintam essentiam, faciet utique fortius, Aqua quippe harum dissimulat leprosos, si bibatur, & liniant macule, potissime si ipsam miscueris aque ardenti. Operare igitur fili secundum doctrinam tibi traditam in hoc canone, & noueris te omnem lepram cum suis speciebus perfecte curare. ¶canon quartus in quo continetur scientia ad curandum paralesim in quo cunque corpore humano. ¶ Paralesis est morbus difficillimus ad curandum in tantum, quod iudicatur apud prudentes modernorum pro morbo impossibilis curationis, & magisterium huius curationis est, ut affigas nostre quinte essentie herbam: que dicitur yua, & saluiam, et grana sinapis, et da ei in potu per nouendies, et unge ex terius et noueris dando ei balneum calidum & humidum, cum his herbis perfecte curabitur in tantum, quod uidebitur ipsum morbum nunquam habuisse, & ambulabit incolumis: et membrum emendabitur tanquam si rem illius morbi nunquam habuisset. ¶item alius modus est ut applices quinte essentie nostre res, quam humores uiscosos purgant, et da patienti per modum supradictum, et scias quod perfe¶canon quintus, qui nos docet habere medicinam seu remedium ( cuncte curabi? contra consumptos in toto corpore et nimium macilentos sicut sunt homines rare complexionis, et pueri, et consumpti, et ethici. Est aum omnium illorum cura a cum nostra quinta essentia, iam.n.tibi diximus, quod naturam debilem confortat, et deperditam restaurat, restauratam conseruat: et carnem naturalem in corpore nimis macilento et etiam consumpto procurat. Est autem in hoc fortius magisterium ut extrabas ab herba celidonia quattuor elementa per magisterium primi libris & accipe elementum aeris: quod est in colore olei optimi: et misce cum quinta essentia nostra: & infra modicum tempus erit uirtutis miraculose restauratio & ipse homo fiet pinguis supra quam credi potest. Non est preter istam res in natura, que tantum in his remediis possit ualere. Item si accipias carnem cancrorum.i.puluerem alixandrie flu. & misceas nostre quinte essentie idem faciet. Et nota fili mi, quod hec est ultima cura: que est in quocumque genere et specie febrium in tantum, quod si puluis illorum detur in esu post signa dignationis cognita, perfecte curat patientem a quacunque febre. Et hoc archanum a malis et iniquis custodi. ¶canon. ui. qui docet nos curam perfectam demoniacorum, melancolicorum & omnium morborum caducorum. ¶ Uera experientia docet nos, quod omnes melancolici occupantur in horribilibus cogitationibus. Nam humor ille maliciosus ortum habet a splene & fumi illius per poros ascendunt usque ad cerebrum et fantasiam mouent: & imaginat iuam cum conturbatione intellectus dormiendo horribilia fantasmata fabricant: uigilando horribilia cogitant: aliquum autem iste humor est nimis maliciosus & generat epilensiam, uel appoplexiam. Cum talibus.n.infirmitatibus demones frequentur miscentur in tantum: quod infirmitas mixta cum demone torquet patientem. Aliquando autem fiunt stulti, et secum loquuntur: et uidentur multotiens cum hominbus quasi disputare et non nisi secum disputant: & etiam tales ueniunt in desperatione, et seipsos occidunt. ¶cura uero istorum talis est: ut utantur nostra quinta essentia: uel quom cum ipsa immittant iste medicine.s.fumus terre. Centaurea maior epithimus, thimus, lapis lazuli. eleborus niger. Et dimitte stare in nostra quinta essentia per tres horas: & da ei in potu bis in die et semel in nocte, et unge ab extra totum corpus et regionem splenis. Ista quippe medicina cerebrum mundificat melancoliam purgat, et letum reddit patientem: & perfecte sanum in decem dies: si istam medicinam continuauerit. ¶questio. Pater quom potest fieri, quod demones per medicinas possint a corporibus eiici cum non habeant corpora, in quibus possint recipere impressiones medicinarum, cum omnis potentia circa obiectum operatur. ¶solutio. Fili, multe rationes possent assignari in solutione huius questionis tam ex testibus sacre scripture quam per rationem necessariam demones fugari per uirtutem medicinarum sensualium, ideo adduco rationem sacre scriprure ad solutionem questionis. Fili scriptura sacra in libro Thobie demonstrat, demones fugari per uirtutem rerum sensualium in modo honesto & sancto, hoc fit cum fumigatione et sacrificio & c. Nam in eo. lib.c.6. dicitur quod posuit Thobias partem iecoris super carbones et demon fugit a tota domo. Item eo. cap. posuit Thobias partem cordis super carbones, et fumus illius effugauit omne demoniorum genus. Ecce patet fili solutio questionis per sacram scripturam, hoc autem est per credere. Sed si uis Fili intelligere quom solutio soluatur per ronnem naturalem, accipias ista principia, cam, effectus, iusticia. Unde facio istam rationem, omni cam remora, remouetur eius effectus. Item iusticia est id, cuius ronne redtur unicuique quod suum est. Ex prima maxima fili talem ronnem fundamus. Demones ad corpora iunguntur humana propter malam dispositionem humoris corrupti, aut infecti melancolici, qui malas figuras, nigras & horribiles format in fantasia, & intellectum conturbat: demones autem has formas habent in consuetudine accipere, & comiter habitare in locis obscuris & solitariis, quod dum per quinte essentie uirtutem & aliarum rerum a corpore talis humor expellitur: quod est causa demonum, quare ad tale corpus deueniunt, cume reperis demones simul cum humore euanescunt. ¶alia uero rom talis est. Sicut proprietas dei potest & potuit elementorum qualitates stare facere in Acheronta post diem iudicii sine propriis substantiis coessentialibus ad uindictam sue diuine iusticie, sic potest ipsos demones facere pati sub actione rerum sensualium, ut ueritas sue proprietatis, que cum ipsa iusticia conuertitur habeat subiectum. in quo possit uti suo actu secundum quantitatem culpae. aliis.n.equalitas ueritatis esset destructa, propter defectum liberi arbitrii, ratione cuius deus non haberet patantem utendi secundum dispositionem dignitatum in creaturis, quod est impossibile. Est igitur uerum, quod deus habet liberum arbitrium, ut utatur secundum dispositionem suarum dignitatum in principiis creatis, & reddet poenam iuxta quantitatem culpe, & meritum & gloriam secundum suum modum. Non est ergo dubitandum quin deus ad uindictam sue diuine iusticie submittat demones actionibus rerum sensualium. Item fili solutio questionis prolibate patet per actiones nicromantie Salomonis cum qua demones cogunt ad faciendum opera bona, aut mala uirtute uerborum, lapidum, & plantarum, paret ergo qualiter demones actioni rerum sensualium submittuntur. Item fili clare potest intelligi per actionem ignis auerni, quo torquentur anime damnate: & ipsimet demones ad multiplicationem sue poene, quamuis sua substantia non sit ex quatuor elementis composita: tandem ut sua poena magis multiplicet sentiunt ipsi poenam iussu diuine iusticie. ¶nam fili qui contra infinitam substantiam peccat: infinite peccat: oportet. peccans igitur quocumque modo possit magis poenam pati, sed prae uisionem diuinam nulla potest eis dari maior quam quod submittantur actioni uirtutis rerum sensualium. Et propter hoc fili extat tibi reuelatio qualiter medicine sensuales actiones habent ad demones fugandos de quocunque corpore, utere ergo fili ista medicina supradicta, & curabis quoscunque demoniacos: apopleticos & melancolicos: & potissime si dictis medicinis addideris herbam: que dicitur ypericon: que als dicitur fuga demonum seu perforata dicitur, Nam fumigatio seminis eius fugat omnem demonem a proprietate corporis, uel a domo, ¶canon septimus: qui docet te curam contra illos: qui timorem habent & inconstantiam & contra debilitatem post infirmitatem, & ad reparationem audacie & fortitudinis plusquam per naturam posset habere. ¶fili non dicimus tibi in uanum, quod nec intellectus humanus potest capere: neque lingua narrare miraculosas uirtutes: quas deus posuit in quinta essentia uini: & omnium rerum elementatarum: & inter omnes quintas essentias ad hoc ma gisterium precise ualent quinte essentie herbarum peonie, & angelice, croci, plarum, & auri, Si uero omnim istarum quintas essentias misces cum quinta essentia uini, & dederis in potu subito, & quasi miraculose, hon qui dictis torquetur infirmitatibus timorem amittit, & debilitatem, & fortitudinem recuperat exteriorem & interiorem, in tantum quod mortem contennit, nec timet quicquam sed supra modum efficitur audax et fortis uiribus. Nam interiorem sibi uires augentantur, quod est incredibile, nisi per experimentum appareat effectus. ¶ Est autem fili cautela adhibenda ut tale secretu ueniat in manibus tyrannorum, nisi cum fuerit necesse & praelietur contram paganos, tu adhibeas eis & hominibus armorum in quantitate unius semi nucis plene & facient mirabilia in prelio. Nam dicimus tibi quod subito augmentat uires & audaciam, sicut fulgur comburit intima corporis absque lesione entis. ¶canon octaus, in quo continetur scina ad curandum illos, qui sunt infecti ueneno in potu, uel quouis alio modo sint infecti. ¶plagam ueneni fili te oportet cognoscere ad ipsam curandam, quare multis modis nostris corporibus contingit, sicut ex morsu scorpionum, tyris, uipere, lactani, canis rabidi, uel alterius rei uenenose, & fili contingit ex potu & tactu illarum, quibus cito adhibenda est cura, ne pereant, Sume igitur fili quintam essentiam uini, uel quintas essentias, auri, croci, peonie, angelice, ruche, raphani, et per seipsam da in potu patienti, & cito curabitur. ¶item fili ut fortius sit antidotum. mit te quintas essentias rerum, s, dictami rubei, scopae regiae, quae prae omnibus rebus que repugnant ueneno tenet principatum boli: gentiane, cornu unicornu si potest haberi, uel ipsas res ponas in nostra quinta essentia, & dimitte stare per tres horas, & post da patienti & cito curatus erit, & hec in potu detur, & ungatur ab extra locum infectum, et etiam totum corpus, & uidebis miraculi effectum in cura uenenorum. ¶canon. 9. qui te docet curam contra humores infectos corporis nostri, & contra calefactiones, prurigines et pediculos. ¶fomentum generatonis pediculorum, pruriginum, et calefactionum in humano corpore est humorum corruptio. et humoris infectio et putrefactio, hon.n.qui istas infirmitates habet inquietatur et est anxius. et non cessat se scalpere, et in nulla re placitum sumit. Ideoquo fili nulla res est in mundo, que potius infirmitatem hanc curet quam illa, que corpus conseruat a putrefactione quaeumque: et humores corruptos consumit, et ideo cum nostra quinta essentia, si dederis eam in potu, et unxeris corpus ab extra, in paucos dies erit perfecte curatus: & potissime fili si ad ungendum misces illi argentum uiuum: et ad potandum misce staphisagriam, Est autem fili notandum: quod quinque pediculorum cura est impossibilis, ut quin ronne peccati alicui persone infligitur talis morbus, ut habes actuum sexto de herode. quem percussit angelus, quia non dedit honorem deo, & consumptus a uermibus expirauit. ¶item quidam romanus Imperator anullo remedio medicorum potuit liberari a pediculis, & consumptus ab eis ex pirauit, non autem de tali cura, sed de illa, que secundum naturam euenit loguimus ¶questio. Pater. quom cognoscam, quae est infirmitas naturalis, & que est qua mittitur a diuino iudicio. ¶ Solutio. Fili. potes perfecte cognoscere, cum quin tam essentiam sibi administraueris cum competentibus, & nullum sentiet remedium? tunc perfecte pronosticari potes ipsum ad mortem paruen ire sine fallacia: quem fili impossibile est, si morbus euenit a natura, cum administratione quinte essentie, ut non sentiat perfectam meliorationem. ¶canon decimus, qui docet te remedium habere contra sperantem, ut infis mus reducatur ad perfectam salutem. ¶apud uniuersum orbem ille medicus reputatur esse maximus inter alios? qui in paucos dies sciuerit curare quartanam: quum infirmitas est magne polixitatis, & est de natura terre: nullus est medicus, qui cum honore exeat de cura illius. Si igitur hanc infirmitatem curare uolueris infra tres uel quattuor dies da patieti in potu nostram quintam essentiam: & unge super re splenis, & erit perfecte curatus, Item si uis ut fortius operetur, adde illi que melancoliam purgant, que posuimus supra in cura demoniacorum, & administra patienti, & fortius operabitur, si addideris illi sauinam: que est arbor, que nascitur circa riuos. quia proprium respectum habet ad hanc febrem, intantum quod si de succo illius instillaueris duas uel tres guttas succi dico calidi, & mittantur in ore infirmi: uel in aure tollit feb. illius. ¶canon undecimus. qui docet curam perfectam contra tertianam. ¶tertiana febris quedam uera, quedam non uera, in cognitione autem harum febrium, quere doctrinam quam posuimus in predictis libris nostris, sed in cura illarum. quamuis sit differens apud modernos effectus, nos his cum una medicina generali remedium adhibere intendimus contra ueram tertianam, que est de colera pura. Hanc adhibebis curam.s.quod accipias reubarbarum ad quantitatem ponderis duorum denariorum: & adhibe nostre quinte essentie cum uno pondere unius denarii scamonee pure: & dimitte stare per tres horas: & da patienti ad quantitatem unius nucis plene per continuationem trium dierum & erit perfecte curatus quilibet habens istam febrem, & quia in tertiana non uera miscetur flegma, adhibe huic medicine turbith, sene, & polipodium, & da patienti, & curabitur perfecte sine errore, si morbus fuerit a natura missus? hoc est quod non sit missus manu diuina propter aliquod delictum. ¶canon duodecimus, qui te docet curam in quottidianis febribus. ¶febris quottidiana. generatur ex corruptione flegmatis & ex abundantia eius, & ideo est uera quedam, & alia non uera, quippe causatur ex flegmate naturali. Non uera uero causatur ex flegmate non naturali: cum qua simul corrumpitur aliquis alius humor, quecunque igitur sit febris ista perfecte curatur cum nostra quinta essentia per se sola, si dederis in potu per spacium dierum trium. Si uero addideris resque flegma purgant quas supra in areolis inuenies, erit mirabilis affectus. ¶ Item si addideris huic quinte essentie perse herbam que dicit mercurialis, erit medicina fortius operans. Experimentum enim est, quod si de succo sumas illius, & instillaueris tres guttas in narem dextram: uel aurem patientis, tollit tipum quotidiane: hoc idem faciet si cum medicinis flegma purgantibus addideris illam nostre quinte essentie. ¶canon tertiusdecimus: in quo continetur scientia ad curandum omnes comtinuas febres. ¶fili febris continua multiplex est: quedam fit de sanguine: et ista diuiditur in partes duas, quedam enim fit ex multitudine: & quedam ex corruptione illius. ¶item quedam fit de colera: & ista diuiditur in alias duas partes: quia quedam est: que fit circa regionem cordis: alia fit in cerebro. ¶item ista que est in cerebro diuiditur in duas partes, quia quedam a parte ante, alia a parte retro. ¶item fit ex flegmate, et ista diuiditur in partes tres.s.in minorem mediam & maiorem, Prima uero febris sanguinis una dicitur sinochus. Alia dicitur sinocha. ¶item febrium colere una dicitur causon: alia dicitur frenesis: & alia que fit a parte retro dicitur litargia. ¶item alie febres flegmatis enutriuntur. In febribus enim sanguinis oportet flebothomiam precedere et postea ut applices illi nostram quintam essentiam cancrorum fluuial ium & camphore, uel ut misceas ista ad nostram quintam essentiam: & des infirmo ut exalet febris et inflammatio. ¶item febri colerice applica nostram quintam essentiam cum rebus: que refrigerant tam in potu quam ad extra liniendo, & etiam cancros fluuiales cum eis simul addes & camphoram. Item febri flegmatice applica nostram quintam essentiam cum rebus, que purgant flegma: quas eliges ut in tabulis primi libri. Sed in febre quefit a parte retro capitis competit ill initio nostre quinte essentie mixte cum rebus calidis, & quod in potu dentur refrigeratiua. ¶item si omnibus istis antedictis miscebis quintam essentiam sanguis humani extractam per doctrinam canonis primi libri, que incipit, Non pretermittam, & c. effectus miraculosos facies in cura istarum febrium. & ista tibi sufficiant. ¶canon quartusdecimus, in quo continetur scientia contra febres pestilentiales, ut scias curam illarum, cum nullus medicorum sciat his remedium adhibere, cum pestilentibus febribus nullus modernorum preter unum sciuit adhibere remedium utile, ex eo quia ignorant naturam. Tu igitur fili cum christi adiutouio patienti adhibe nostram quintam essentiam per se solam ad quantitatem unius seminucis plene & perfecte curabitur. Si autem fili uolueris fortiorem facere medicina, pone in nostra quinta essentia quintam essentiam gentiane dictami rubei, gariosilati, boli armeni, castorei, scope regie, & ruthe siluestris, & de ista medicina mirabili da patienti, aut appone istasmet res in nostra quinta essentia: & in tres horas applica patienti, & cum gustauegit de ista medicina mirabili radius uite ascendet ad cor, qui aerem infectum expellet, unde fili dicimus tibi in ueritate, quod postque gustauerit securus erit, quod non periclitabitur ex illa febre, si infra unam diem succurres infirmo ¶canon. 15. in quo continetur scientia in uera cura spasmi. ¶spasmus est multiplex, quidam est ex repletione, alius ex inanitione, alius qui superuenit in uulneribus qualiscunque sit, mortalis est, His ergo suecurrendum est cum potu & ill initione nostre quinte essentie, si addideris nostre quinte essentie res humidas, quas sumes de tabulis primi libri. ¶item summa cura est in hac infirmitate si prouocaueris febrem, quam sic, prouocabis.s.quod assumes herbam: que dicitur flammula: & misce cum nostra quinta essentia, & dimittas stare per tres horas. & unge & frica fortiter arterias & spinam dorsi, & cooperi multum bene cum pannis, & eueniet ei statim febris, postquam uenerit ei febris spasmus curatur, tunc labora ad curandum eam cum carnibus cancrorum fluuialium mixtis nostre quinte essentie, dando in potu, et ungendo corpus ab extra. Si uero precedens spasmus fuerit ex inanitione commedat infirmus, si uero ex nimia repletione da sibi dietam. Si autem fuerit superueniens uulneri conforta uulnus cum ferro ignito prius: postea cum putrefacientibus, postea cum carnem nasci facientibus omnibus istis mixtis cum nostra quinta essentia. ¶canon sextusdecimus, in quo continetur scientia qualiter adminstrari debent medicine laxatiue, & quomodo possit curari sciatica, podagra: & omne genus gutte. Ab origine orbis uniuersa philosophorum multitudo indagare non desinit modum administrationis medicinarum laxatiuarum. Primo ut non interficiant. Secundo ut non faciant uirtutis casum. Tertio ut sine periculo agant in partibus remotis, & ab illis partibus humores corruptos adducant. Tempera igitur fili mi dictas medicinas cum nostra quinta essentia, & non potes in cura tua errare. ¶ Iam tibi sepius diximus, quod antequam adminstres proportionatam huic dolori uel illi, quod dimittas stare illas medicinas, que aspectum habent ad illam prius per tres horas in illa, postea administra patienti, ¶questio. Pater quare precipis laxatiuas cum quinta essentia administrari, cum omnis uirtus rei cuiusque in centuplo magis augmentetur ab ipsa quinta essentia quam sine illa: & si noc pater est uerum, nulla medicina tribuatur alicui sine mortis periculo. ¶solutio. Fili precipimus tibi administrare medicinas laxatiuas cum nostra quinta essentia ad finem ut melius & fortius materia peccans a corpore extrahatur, & ad finem, ut tibi fili non impediantur tante expense. Item fili in hoc quod dicis ratione uirtutis cencuplate: quod applicari non possunt sine corporis periculo: dicimus fili quod non est tibi necesse ut administres in tanta quntitate, sicut administrant ante applicationem nostre quinte essentie, Exemplum, si de aliqua medicina laxatiua ministrentur in quantitate unius dragme, ministratur de quinta essentia laxatiua pondus unius aree, uel si ministratur pondus unius. z. detur de quinta essentia pondus unius dragme, & sic de aliis ponderibus aliarum medicinarum laxatiuarum secundum suum modum, & sic potest nostra quinta essentia administrari sine damno & periculo. In cura autem unius gutte summe bonitatis deus creauit nostram quintam essentiam, & quintam essentiam sanguinis humani, quelibet enim per se, & ambe simul curant omnem febrem, si dederis in potu, & unxeris locum patientem. Si autem uis ut fortius operet, adde istis quintis essentiis quintam essentiam ebuli, uel ipsum ebulum mixtum cum dictis quintis essentiue, & in tres horas applica in potu & unge ab extra: & infra modicum tempus curabitur perfecte, nam herba ista a tota proprietate curat omnem guttam: si cocta cum uino supponatur loco patienti sic calida. & in modicum tempus uel dies curat ipsum patientem. ¶canon decimusseptimus, qui docet te qualiter potes te habere in omnibus curis cirurgie secundum quod fuerit possibile uulnera per naturam repare. ¶filii sumus de intentione hic in suma una breui dare tibi doctrinam generalem in curis cirurgie, hoc est qualiter putet curari cum nostra quinta essentia. Fili caput multotiens percutitur cum ferro, & oportet uti medicinis. Cirurgicus querit subtiliter cum ferro suo & cum digito, si est aliquod os submotum ut possit confestim trahi, trahatur statim, & si aliquod manet fixum cum carne, tamem est fractum, ponatur sibi per dies oui uitellum cum oleo rosaceo, donec caro putrefiat & os eleuetur: tunc curetur cum quinta essentia consolidatiua, & cum illa, que carnem facit crescere. Si ictus sit talis quod cutis non frangatur tum os fractum fuerit a parte intus: quod potest cognosci per dolorem capitis ingentissimum, & nausea aperiatur ad modum cutis, euelletur osstatim si potest euelli. si non, ponatur illud putrefactiuum, donec caro retinens illud euellatur per putrefactionem: & os exeat, Si uero os capitis fuerit fixum, ponatur de quinta essentia consolidatiua, que infra quinque dies perfecte consolidabit os. Si uero dura mater fuerit scissa, mittatur supra de dicta quita essentia: que est ingentissime consolidationis, & potest fili cognosci scissio dure matris per pustulas in labiis, sed statim, quia si detur sibi palea ad scindendum cum dentibus: non potest pre magno dolore. ¶item quia habet faciem plumbeam. Item si pia mater scissa fuerit uel quouis modo alio taliter, quod sequatur in ipsa continuitatis solutio: quod potest cognosci per nauseam sequentem dolorem ingentissimum, & coruscationem lampadum & tonitruorum: quod sciri potest per iudicium patientis, & per plumbeitatem, et oculorum turbationem & c. fiat illi curatio cum eadem net quinta essentia consolidatiua, quae urae oculis demonstrabit tibi consolidationem: deinde cura uulnus cum quinta essentia, que facit carnem crescere. Item in aliis membris si fit percussio ab ense, & scinduntur caro. uene. nerui, & os succurratur igitur prius cum igne terbentine & olei, et cum uino quinte essentie mixto & retineatur sanguis? & deinde si fuerit os taliter submotum, quod incontinenti possit extrahi, extrahatur, deinde ponatm sibi stuppa cum album inibus ouorum mixtis cum modico nostre quinte essentie, deinde in secunda cura uideatur, si est aliquod os, & si incontinenti potuerit expelli, expellatur, si non ponatur sibi stuppa balneata in aqua, cui admisceatur unum modicum quinte essentie, & postea cum uitello oui iam dicto intromittatur: donec os possit, extrahi, postea uulnus curetur, sicut de aliis dictum est. ¶ Aliquando fili fit in corpore ictus aliquis cum sagitta, uel cutello, uel cum monili, uel ense armorum: taliter quod uadit profunde nimis, & os est strictum. Si autem talis ictus fuit in cerebro non potest curari nisi cum miraculo diuino. Si uero non tetigerit craneum cum cerebro curetus talis ictus, sicut de aliis diximus. Si autem fuerit in pectore, uel inter spatulas. & tangat membra spiritualia, ponenda est solum quinta essentia, que sanguinem restringit, postea curetum cum galla inuoluta in quinta essentia consolidat iua, & in quinta essentia, que carnem nasci facit. Si enim ictus fuerit in aliis corporis partibus, statim succurratur cum terbentina calida mixta cum oleo, & cum quinta essentia, deinde ponantur sibi predicte stuppate: & curetur sicut in aliis dictum est. Fili nota unam regulam generalem. Omne uulnus nouiter factum in quacunque parte corporis, preterquam in capite & in uultu, & in membris spiriaualibus, est cum igne comburendum, ¶item omnis percussio facta in quacunque parte corporis preterquam in capite & in uultu, si fuit profunda: preterquam in naso, est cum filo suenda. ¶item omne os fractum cum percussione a petra est extra ducendum. Si uero percussio non fuit a petra non est euellendum: immo est sibi ponendum cathaplasma, & per os sibi tribuat in potu quintam essentiam, & infra modicum tempus erit perfecte sanus. ¶item si ex percussione uiscera fracta & rupta fuerint, ponatur interius canonus canne, qui ingrediatur per uim, et transeat ultra uulnus ex utraque parte per duos digitos, deinde suatur cum filo serico et cum acu subtilissima, deinde mittatur intus, et per superficiem uisceris rupti: perinde sutum est ponatur de quinta essentia consolidatiua, demum pars exterior suatur consimiliter, et ponatur de quinta essentia consolidatiua, & curetur sicut de aliis dictum est. ¶item fili si ronne percussionis manserit signum magnum sicut multotiens contingit in facie & in aliis partibus corporis, cum hoc poteris ei signum remouere non omnino, sed quod non uideatur ita magnum, et appareat modicum. B. masticis. e.iiii costarum, maiorum granatorum dulcium. 3.ii gummi. 3. ii croci. 3. 1. ciperi. 3. ii carpobalsami. 3. ii terbentine lib.ii olei o liuarum antiquissimi. I. iiii pulueriza puluerizanda et cribra, & in pasta cum terbentina et carpobalsamo, et pone ad distillandum ad lambichum uitri simul cum oleo ad ignem lentum, et collige illud, quod distillauerit in receptorio et postea cooperi eum, et pone receptorium in fimo: uel in fima uinatia per quattuor dies, et postea extrahe et utere illo sicut fit cum balsamo in signis iam dictis, nam potest fili pro balsamo uendi ad omnem probationem. ¶item fili mi in apostematibus quibuscunque utere quinta essentia putrefactiua, sedatiua doloris et mundificatiua, et illa que carnem nasci facit et cutem. ¶item fistula, cancer, plaga curantur cum quinta essentia corrosiua prius, postea cum mundificatiua, postea cum illa, que nasci facit carnem, et ista sit regula generalis in curis cirurgie. Et ista fili tibi sufficiant causa bonitatis. Laus deo patri & c. Excusum Auguste Uindelicorum. Anno Sal. M. D. Xuiii. Die uero prima Iulii